Capitulum 33
Numérotation du verset
Dt. 33,1
Hec est benedictio
qua benedixit Moyses homo
Dei filiis Israel ante mortem suam
Numérotation du verset
Dt. 33,2
et ait Dominus de Sina
venit
et de Seir ortus est nobis
apparuit de monte Pharan
et cum eo sanctorum
millia in dextera eius
ignea
lex
Numérotation du verset
Dt. 33,3
dilexit
populos
omnes
sancti
in manu illius sunt
et qui appropinquant
pedibus
eius
accipient de doctrina illius
Numérotation du verset
Dt. 33,4
legem
precepit
nobis Moyses
hereditatem
multitudinis
Iacob
Numérotation du verset
Dt. 33,5
erit apud rectissimum
rex
congregatis
principibus populi
cum tribubus
Israel
Numérotation du verset
Dt. 33,6
vivat Ruben et non moriatur
et sit parvus in numero
Numérotation du verset
Dt. 33,7
hec est Iude benedictio
audi Domine
vocem Iude
et ad populum suum
introduc
eum manus
eius
pugnabunt
pro eo
et adiutor
illius contra adversarios eius
erit
Numérotation du verset
Dt. 33,8
Levi quoque ait perfectio
tua
et doctrina
tua viro sancto tuo quem
probasti
in Temptatione
et iudicasti ad aquas Contradictionis
Numérotation du verset
Dt. 33,9
qui dixit patri
suo et matri
sue nescio vos et fratribus suis ignoro illos
et nescierunt filios suos
hii custodierunt eloquium tuum et pactum
tuum servaverunt
Numérotation du verset
Dt. 33,10
iudicia tua
o Iacob
et legem tuam
o Israel
ponent thymiama
in furore
tuo
et holocaustum super altare
tuum
Numérotation du verset
Dt. 33,11
benedic Domine
fortitudinem1 eius et opera manuum illius
1 fortitudinem] fortitudini
Weber
suscipe
percute
dorsa
inimicorum
eius et qui oderunt eum
non consurgant
Numérotation du verset
Dt. 33,12
et Beniamin
ait amantissimus
Domini
habitabit
confidenter in eo
quasi in thalamo
tota die
morabitur
et inter humeros
illius requiescet
Numérotation du verset
Dt. 33,13
Ioseph quoque
ait de benedictione Domini
terra eius de pomis
celi
et rore
atque abysso subiacente
Numérotation du verset
Dt. 33,14
de pomis fructuum
solis
ac lune
Numérotation du verset
Dt. 33,15
de vertice antiquorum montium
de pomis collium
eternorum
Numérotation du verset
Dt. 33,16
et de frugibus terre
et de2 plenitudine eius benedictio
2 de] om. Weber
illius
qui apparuit
in rubo veniat super caput Ioseph
et super verticem Nazarei
inter fratres suos
Numérotation du verset
Dt. 33,17
quasi primogeniti tauri
pulchritudo eius cornua
rhinocerotis
cornua illius
in ipsis
ventilabit
gentes
usque ad terminos terre
he
sunt multitudines
Ephraim
et hec millia
Manasse
Numérotation du verset
Dt. 33,18
et Zabulon ait
letare Zabulon in exitu
tuo
et Isachar in tabernaculis
tuis
Numérotation du verset
Dt. 33,19
populos
ad montem
vocabunt
ibi immolabunt
victimas iustitie
qui
inundationem
maris
quasi lac
sugent et thesauros
absconditos arenarum
Numérotation du verset
Dt. 33,20
et Gad ait
benedictus in latitudine
Gad
quasi leo requievit
cepitque brachium et verticem
Numérotation du verset
Dt. 33,21
et vidit
principatum suum quod in parte sua doctor esset repositus
qui fuit cum principibus
populi et fecit
iustitias
Domini et iudicium suum cum Israel
Numérotation du verset
Dt. 33,22
Dan quoque ait
Dan catulus leonis
fluet largiter de Basan
Numérotation du verset
Dt. 33,23
et Neptalim dixit Neptalim abundantia perfruetur et plenus erit benedictionibus3
Domini mare et meridiem possidebit
3 benedictionibus] benedictione
Weber
Numérotation du verset
Dt. 33,24
Aser quoque ait
benedictus in filiis Aser sit placens fratribus suis tingat in oleo
pedem suum
Numérotation du verset
Dt. 33,25
ferrum et aes calciamentum
eius sicut dies
iuventutis tue ita et senectus tua.
Numérotation du verset
Dt. 33,26
Non est Deus4
4 Deus]
om. Weber
alius ut Deus rectissimi, ascensor celi
auxiliator tuus. Magnificentia eius
discurrunt
nubes
Numérotation du verset
Dt. 33,27
habitaculum eius
sursum
et subter
brachia
sempiterna eiciet
a facie tua inimicum.
Dicetque
conterere
Numérotation du verset
Dt. 33,28
habitabit
Israel
confidenter
et solus
oculus Iacob in
terra
frumenti
et vini celique
caligabunt rore.
Numérotation du verset
Dt. 33,29
Beatus es5 tu Israel.
5 es] om. Weber
Quis similis tui
popule qui salvaris in Domino?
Scutum
auxilii tui et gladius
glorie tue.
Negabunt
te
inimici
tui et tu
eorum colla
calcabis.
Capitulum 33
Numérotation du verset
Dt. 33,1
Hec est benedictio
marg.|
HEC
EST
BENEDICTIO. Bene in fine Deuteronomii benedictionem posuit, quia Christus post completionem Evangelii ascensurus in celum elevatis manibus discipulos suos benedixit. Benedictio qua filii Israel in Deuteronomio (quod est secunda lex) benedicuntur ad gratiam pertinet novi testamento, in quo prisce legis mysteria reserantur et veri Israelite benedictionem per Moysen hominem Dei predictam per hominem Christum consequuntur. Bene autem imminente morte Moysi, benedictio datur, quod legis umbra moriente, celestium donorum veritas aperitur. Previdens ergo Moyses Salvatoris adventum et gratiam novi testamento quasi preteritam explicans voce primitive Ecclesie letabundus exultat dicens:
Dominus de Syna venit
etc.
marg.|
AUGUSTINUS. Hec est benedictio qua benedixit Moyses. Homo Dei filiis Israel priusquam {t. 1: Erfurt, f. 212ra; facsim., p. 423a} defungeretur et dixit: «Dominus de Syna venit» et assuxit ex Seyr, nobis festinavit ex monte Pharan cum multis milibus cades ad dexteram eius, angelicum eo et pepercit populo suo et omnes sanctificati sub manus tuas et hi sub te sunt. Et accepit de verbis ipsius legem quam mandavit vobis Moyses hereditatem congregationibus Iacob et erit in dilecto princeps congregatis principibus populorum simul cum tribubus Israel. Non negligenter pretereunda est ista prophetia apparet enim hec benedictio ad novum populum pertinere quem Christus sanctificavit
qua benedixit {t. 1: Erfurt, f. 212ra; facsim., p. 423a} Moyses homo
marg.|
MOYSES
HOMO. Moyses significat legem que ante mortem, id est antequam in Christo finiretur predixit Ecclesiam in Christo benedicendam.
Dei filiis Israel ante mortem suam
Numérotation du verset
Dt. 33,2
et ait Dominus de Sina
interl.|
in quo lex data fuit, quia per legem coniunctus est iudeis
interl.|
Syna amphora mea vel mensura vel mandatum
venit
marg.|
DOMINUS
DE
SINA
VENIT. Syna interpretatur amphora mea vel mensura vel mandatum. Seyr pilosus vel hispidus. Pharan ferocitas eorum vel frugifer. Syna igitur figurat Vetus Testamentum, quia certam mensuram mandatorum iuxta Decalogi decretum tenens prohibere novit non iuvare nec spiritu dilectionis liberat, sed timore pene subditos ligat. Unde: «Unum quidem in monte Syna in servitutem generans etc.»a Dominus ergo venit de Syna, id est ex lege et prophetis credentibus innotuit. Inde enim venit cum ibi legenti et intelligenti innotescit, unde: «Ipse incipiens a Moyse et omnibus prophetis discipulis»b exponebat ad quorum corda venire cupiebat. De Seyr ortus secundum carnem, scilicet de iudeis malitie et perfidie spineto asperimis nove lucis ortu tamquam verus sol iustitie fideles illuminavit, unde: «Nobis orietur sol iustitie»c. Et alibi: «Orietur stella ex Iacob et consurget homo de Israel»d.
a Gal. 4, 24. »
b Cf. Lc. 24, 27.
c Mal. 4, 2.
d Nm. 24, 17.
marg.|
Allegorice. Dominus etc. Syna interpretatur temtatio. Dominus ergo de Syna venit, quia carnem nostram in qua temtaretur accepit.
et de Seir ortus est nobis
marg.|
DE
SEYR
ORTUS
EST
NOBIS. Qui et Edom vel Esau. Hic est populus iudeorum qui gule desiderio quasi pro lentis edulio primatus gloriam perdidit et benedictionis gratiam (f. 212rb) fide iunioris populi supplantatus amisit.
marg.|
De Seyr ortus est nobis
etc. Hunc montem longo tempore circuierunt qui et in eo aliqua precepta acceperunt. Seyr, id est hispidus vel pilosus, gentilitatem significat que peccatis erat horrenda, de qua ortus est Dominus quia in fide de Ecclesia gentium iudeis predicabit quia reliquie salve fient.
apparuit de monte Pharan
interl.|
qui ferocitas eorum vel frugifer
marg.|
APPARUIT
DE
MONTE
PHARAN. Qui frugifer interpretatur, quia de Ecclesia gentium virtutibus frugifera fides Christi predicatur iudeis.
marg.|
De monte Pharan. Pharan ferocitas eorum vel frugifer. Christus ergo de Pharan apparuit, quia quanto contra eum ferocitas infidelium exarsit, tanto altius divinitatis eius notitia crevit. Quanto enim inter passionis contumelias latuit, tanto per virtutem resurrectionis effulsit et qui prius incredulitatis ferocitate persecuti sunt, postmodum ei caritatis ardore adheserunt, de quibus additur et cum eo sanctorum millia.
et cum eo sanctorum
interl.|
primitiva Ecclesia
interl.|
per Ecclesiam de gentibus acquisita
millia in dextera eius
interl.|
id est sanctis qui mandata Dei audientes focibus amoris inardescunt
marg.|
IN
DEXTERA
EIUS. Tabule scilicet in quibus lex que purgat et urit peccata. Dextera quoque Patris est Filius qui attulit legem caritatis dicens: «Ignem veni mittere in terram etc.»e
e Lc. 12, 49.
marg.|
In dextera eius ignea lex
. Dextera Evangelium per quod eterna beatitudo promittur que dextera dicitur, non temporalis sicut lege que dicitur ‘leva’, unde «dextera illius amplexabitur me»f. In hac
dextera lex ignea
, id est caritas Spiritu Sancto in electorum cordibus inflammata, unde dicitur: «Plenitudo legis dilectio»g; et alibi: «Mandatum novum Deo vobis ut diligatis invicem»h. Hec igneis linguis Spiritus Sancti apostolis insula omnem legis plenitudinem tamquam digito Dei descripsit et spiritu ferventes et operatione lucentes fecit. Sed quia non uni populo ut lex Moysi, sed omnibus data est adiungit
dilexit populos
.
f Ct. 2, 6.
g Rm. 13, 10.
h Io. 13, 34.
ignea
interl.|
legem caritatis primus implevit
lex
interl.|
caritas
Numérotation du verset
Dt. 33,3
dilexit
interl.|
usque ad mortem
marg.|
DILEXIT. «Maiorem hac dilectionem nemo habet ut animam suam ponat etc.»i
i Io. 15, 13.
populos
interl.|
utroque circumcisionis et prepucii
omnes
marg.|
OMNES. Sine persone acceptione. Qui timet eum et operatur iustitiam acceptus est illi.
sancti
marg.|
OMNES
SANCTI
in manu illius sunt
. Sanctificati scilicet in nomine eius qui audierunt. «Sancti estote quoniam ego sum sanctus»j. In manu, id est potentia, que protegeruntur, unde: «Non rapiet quisquam de manu mea»k. Hi per caritatem sunt unum regnum in manum Domini, unde Isaias: «Et eris corona glorie in manu Domini et diadema regni in manu Dei tui»l.
j Lv. 11, 44.
k Io. 10, 28.
l Is. 62, 3.
in manu illius sunt {t. 1: Erfurt, f. 212rb; facsim., p. 423b}
interl.|
potestate
et qui appropinquant
interl.|
ut discant humiliter vel qui sequuntur vestigia eius
interl.|
fide et dilectione
pedibus
interl.|
apostolis, evangelistis quorum doctrina repletur orbis, unde: «quam pulcri supra montes pedes evangelizantium pacem etc.»m
m Is. 52, 7.
eius
marg.|
ET
QUI
APPROPINQUANT
PEDIBUS
EIUS. Quasi non contristentur qui Christum in carne docentem non audierunt, quasi ab hominibus decipiantur. Per eos sanctorum loquitur Christus per pedes doctrina capitis auditur. Unde: «Qui vos audit me audit etc.»n Vel illi appropinquant pedibus eius ad accipiendam doctrinam qui spirituali desiderio flagrantes evangelicis et apostolicis scripturis die noctu quod invigilant. Sed quia hec de Novo Testamento scripta sunt, sequitur quorum voce Moyses loquitur de veteri lege dicens:
Legem precepit nobis
etc.
n Lc. 10, 16.
accipient de doctrina illius
Numérotation du verset
Dt. 33,4
legem
interl.|
Evangelium
interl.|
vox populi
precepit
interl.|
non iuvit, non iustificavit, immo iubendo prevaricatores fecit
nobis Moyses
interl.|
Christus cui obedientes celestem acceperunt hereditatem
hereditatem
marg.|
HEREDITATEM. Quasi hec est utilitas legis hereditas Abrahe promissa: «Si volueritis et audieritis me, bona terre comeditis»o.
o Is. 1, 19.
multitudinis
interl.|
multitudinis credentium erat cor unum et anima una
interl.|
que scilicet benedictionem gratie consecuta de maledictio legis liberatur
Iacob
Numérotation du verset
Dt. 33,5
erit apud rectissimum
marg.|
ET
ERIT
APUD
RECTISSIMUM. Iacob ab angelo benedictus Israel vocatus est, id est rectus Dei et videns ad fidem conversus ab eo post resurrectionem benedictus cui in passione prevaluit ob iustitie perfectionem rectissimus appellatur, unde: «Audi Iacob serve meus et rectissime quem elegi»p.
p Is. 44, 1.
rex
marg.|
REX. Christus. «Ego autem constitutus sum rex ab eo»q, ut scilicet faciat regnum et potestatem qui est rex et potestas primar.
q Ps. 2, 6.
r Cf. Mi. 4, 8.
congregatis
interl.|
in veritatem fidei
principibus populi
interl.|
apostolis et sequacibus
cum tribubus
marg.|
CUM
TRIBUBUS. De quibus primitiva Ecclesia. Bene prius principes, deinde tribus congregande dicuntur, quia primi apostoli, postea per eos crediderunt alii.
Israel
Numérotation du verset
Dt. 33,6
vivat Ruben et non moriatur
marg.|
VIVAT
RUBEN
ET
NON
MORIATUR. Predicta salute primitive Ecclesie singulis tribubus proprias benedictiones tribuit veros Israelitas de utroque populo prenuncians nunc de Christo, nunc de apostolis, nunc de primitiva, nunc de tota ecclesia vaticinatur.
marg.|
Vivat Ruben et non moriatur
. Quasi licet Ruben cubile patris violaverit et primogeniti dignitatem amiserit; vivat tamen et agens penitentiam non moriatur. Filii Ruben, id est iudei, per Ruben significati lectum patris violaverunt, id est Christum filium eius sputis immundis polluerunt ad penitentiam reservantur, sed pauci numero ad comparationem Ecclesie gentium
marg.|
Ruben visionis filius, quia mater ait: «Vidit Deus humilitatem meam»s. Hic est primogenitus significans electos ex iudeis qui Christum negando et crucifigendo mortui predicatione apostolorum conversi ex fide Christi sunt vivificati. Hi visionis filii quia respectu divine misericordie salvi.
s Gn. 29, 32.
et sit {t. 1: Erfurt, f. 212va; facsim., p. 424a} parvus in numero
interl.|
respectu infidelium, sed fide maximus et gloriosus
Numérotation du verset
Dt. 33,7
hec est Iude benedictio
marg.|
HEC
EST
IUDE
BENEDICTIO. Iudas qui interpretatur confessio et gratiarum actio universalem, significat Ecclesiam in qua divine laudis confessio et gratiarum actio, de qua mater ait: «Modo confitebor Domino»t. Hec est vera sponsa Christi que virtutum monilibus adornata non supervit, sed gratiam agit. Pro hac orat ut audiatur.
t Gn. 29, 35.
marg.|
Iude benedictio
. Regum scilicet qui de Iuda qui Christum desiderabant et ipsius Christi qui ait: «Confitebor tibi rex Pater celi et terre etc.»u
u Lc. 10, 21.
audi Domine
interl.|
desiderii sancti, de qua «voce mea ad Dominum clamavi»v
v Ps. 3, 5; 76, 2; 141, 2.
vocem Iude
interl.|
Christi
interl.|
Ecclesie laudantis
et ad populum suum
interl.|
gentilem scilicet salvandum
interl.|
patriarchas, prophetas, apostolos per quos Ecclesia genita
introduc
interl.|
ut audiat: «intra in gaudium Domini tui»w
w Mt. 25, 21; 25, 23.
interl.|
multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham, Isaac et Iacob in regno celorum
eum manus
interl.|
virtus operatio
eius
interl.|
Christi
pugnabunt
interl.|
in cruce contra aerias potestates
marg.|
MANUS
EIUS
PUGNABUNT. Oravit Dominum pro Iuda, cui nunc Domini promittit auxilia, quasi non presumat de viribus suis Iudas, sed in illo confidat qui ait: «Confidite, ego vici mundum»x, cuius manus in cruce contra spirituales nequitias pugnaverunt ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium.
x Mc. 6, 50; Io. 16, 33.
pro eo
interl.|
Iuda vel populo
et adiutor
marg.|
ADIUTOR. Ut vincat et dicat: «Super excelsa mea deducet me victor»y. Ipse enim in nobis vincit et pro victoria sua coronat nos in misericordia et miserationibus.
y Hab. 3, 19.
illius contra adversarios eius
interl.|
demones vel quoslibet
erit
interl.|
Christo et choro perfectorum
Numérotation du verset
Dt. 33,8
Levi quoque ait perfectio
interl.|
de qua: «Si vis perfectus esse, vade et vende etc.»z
z Mt. 19, 21.
tua
marg.|
PERFECTIO
TUA. Quasi quam sis perfectus et quam sancta doctrina tua per Moysen declarasti vel a sancto viro tuo, id est levitis est perfectio tua et doctrina tua. Illi enim debent legem custodire, facere et docere.
marg.|
Perfectio tua
etc. Choro angelorum et martirum et omnium perfectorum ista dicuntur qui perfectionem caritatis moriendo pro Domino impleverunt et mundo renunciantes culmen ecclesiastice doctrine assecuti sunt tamquam veri levite in terra partem non habentes, sed cum propheta dicentes: «Dominus pars hereditatis mee»aa; secundum illud: «Si quis vult post me venire, abnegat semetipsum etc.»ab; et alibi: «Qui perdiderit animam suam propter me etc.»ac Christus autem verus levita, qui hec omnia fecit et docuit. Ipse levite adherent imitantes illum usque ad sanguinem de cuius passione subditur quem probasti in temtatione etc.
aa Ps. 15, 5.
ab Mt. 16, 24; Lc. 9, 23.
ac Mt. 10, 39; 16, 25; L. 9, 24; Mc. 8, 35.
et doctrina
interl.|
cepit Iesus facere et docere
interl.|
evangelica
tua viro sancto tuo quem
interl.|
Corpus Christi, id est Ecclesiam
probasti
interl.|
o Pater
interl.|
quia probatus est per omnia
in Temptatione
interl.|
tribulationis et cum temptaretur a diabolo in deserto et in Passione
et iudicasti ad aquas Contradictionis
marg.|
AD
AQUAS
CONTRADICTIONIS. Locus est ubi Moysi et Aaron ingressum terre promissionis contradicit.
marg.|
Aque populi qui contradicentes clamaverunt: «Crucifige eum»ad. «Sanguis eius super nos et filios nostros»ae. Ad cumulum perfectionis levi adiungit
qui dixit patri suo et matri sue
etc.
ad Mc. 15, 13 et 14; Lc. 23, 21; Io. 19, 6 et 15
ae Mt. 27, 25.
Numérotation du verset
Dt. 33,9
qui dixit patri
interl.|
cursum mentis impedientibus
marg.|
QUI
DIXIT
PATRI. Quando fecerunt vitulum aureum iubente Moyse levite accincti gladiis de porta usque ad portam idolatras interfecerunt.
marg.|
In ultione idolatrie quasi suos non cognoscebant, quia sine differentia occidebant.
marg.|
Nisi reliquerit patrem et matrem et uxorem et filios propter me non est me dignus.
marg.|
Qui dixit patri suo
etc. Debemus et temporaliter his cum quibus vicinius coniungimur plus prodesse, debemus copulam terrene cognationis agnoscere, sed si cursum mentis prepedit ignorare, ut affectus mentis viscera repleat, sed a spirituali proposito non avertat. Hoc bene vacce innuunt que sub arca Domini ad montana tendentes affectu et rigido sensu gradiuntur pro vitulis per gentes mugiebant sed accepto itinere gressus non deflectebant.
suo et matri
interl.|
vim divine caritatis minuentibus
sue nescio vos et fratribus suis ignoro illos
interl.|
volentes esse filii Dei
et nescierunt filios {t. 1: Erfurt, f. 212vb; facsim., p. 424b} suos
interl.|
a mundo alienati
interl.|
vere
interl.|
verbum Dei ad te factum
hii custodierunt eloquium tuum et pactum
interl.|
quod pepigit Dominus tecum
tuum servaverunt
Numérotation du verset
Dt. 33,10
iudicia tua
interl.|
que Deus iudicavit in te
o Iacob
interl.|
activi
et legem tuam
interl.|
Decalogum vel caritatem
o Israel
interl.|
contemplativi
ponent thymiama
interl.|
incensum orationis et boni operis
marg.|
PONENT
THIMIAMA. Sicut Aaron stans inter mortuos et viventes pro populo deprecatus est.
marg.|
{t. 1: Erfurt, f. 212vb; facsim., p. 424b}
MYSTICE.
Ponent Thimiama
. Sanctorum oratio suavissimum in celum Domino, quo peccati populo Domini furor mitigatur. Quia ab omni terrena forde defecata, id est celesti desiderio ignita, quasi thimiama in conspectu Dei flagrat et quasi holocaustum ab ara pii cordis flamma devotionis in celum subvolat. Hoc precipue apostolis et martiribus congruit de quibus dicitur: «Tamquam aurum in fornace probavit illos et quasi holocausti hostiam accepit»af.
af Sap. 3, 6.
in furore
interl.|
placando
tuo
interl.|
seipsos flamma caritatis incensos
et holocaustum super altare
interl.|
fidem cordis devotionem
tuum
Numérotation du verset
Dt. 33,11
benedic Domine
interl.|
celi gloria invictam patientiam remunerando
fortitudinem1 eius et opera manuum illius
1 fortitudinem] fortitudini
Weber
interl.|
«labores manuum tuarum quia manducabis etc.»ag
ag Ps. 127, 2.
suscipe
marg.|
SUSCIPE. Quasi grata, ut remuneres dantur nunc singulis albe stole, scilicet animarum letitia et in iudicio secundum corpus recepta immortalitate fulgebunt, sicut sol et tamquam scintille in arundineto discurrent exurendo, scilicet vacuos et infructuosos adversarios de quorum pena subditur.
percute
interl.|
eterna pena
interl.|
ut terga vertentes fugiant
dorsa
marg.|
PERCUTE
DORSA. MYSTICE. Quasi videbantur impune martirium sanguinem fundere, sed quasi post dorsum pena improvisa parabatur, id est eterna damnatio in quam ruentes surgere non valebunt, unde: «Virga in dorso imprudentium»ah.
ah Prv. 26, 3.
inimicorum
interl.|
qui previdere neglexerunt
eius et qui oderunt eum
interl.|
cum ceciderint
non consurgant
Numérotation du verset
Dt. 33,12
et Beniamin
interl.|
quem Iacob tenere diligebat
marg.|
ET
BENIAMIN. Videtur historie alludere quia Beniamin patriarcha et propheta Iacob spiritu plenus unice amabat, et dispensatione Dei locus divino cultui mancipatus eius tribui custodiendus decernitur, unde addit:
Quasi in thalamo tota die etc.
ait amantissimus
interl.|
Christus
Domini
interl.|
Patris vel Dei
marg.|
AMANTISSIMUS
DOMINI. ALLEGORICE. Christus est amantissimus Dei Patris qui de seipso ait, hic est filius meus dilectus, habitabat in dextera Patris confidenter, cui dicitur: «Sede a dextris meis»ai.
ai Ps. 109, 1; Mt. 22, 44; Mc. 12, 36; Lc. 20, 42; Act. 2, 34; Hbr. 1, 13.
marg.|
Aliter. Beniamin de filio doloris, filius dextre dictus, exprimit Paulus de persecutore apostolum et vas electionis factum ipse enim de hac tribu fuit. Dignum autem erat ut sicut Domini precursor prophetali oraculo predictus est, ita magister gentium universo mundo profuturus inter magna Ecclesie mysteria prediceretur. In cuius mente Christus fiducialiter habitavit, cum inter innumera pericula coram gentibus et regibus eum constanter predicavit, de cuius anima dicitur:
Quasi in thalamo tota die morabitur
, vel spirituali connubio mira oblectatione perfruens et virtutus prole secundans, nullis que vitii inquietudine secretum placidissimi pectoris derelinquens, vel in ea quasi in thalamo residens tamquam sponsus speciosus virgineas credentium mentes per predicationem eius suis iungit amplexibus. Unde: «Adducentur regi virgines post eam»aj. Ipse quoque ait: «Despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo»ak.
aj Ps. 44, 15.
ak 2Cor. 11, 2.
marg.|
Divinitas quoque in humanitate Christi habitat confidenter. In thalamo morabitur significat quod in utero virginis celesti sponso iuncta est Ecclesia que in fortitudine potentie Christi et in operibus fiducialiter requiescit.
habitabit
interl.|
«sede a dexteris meis»al
al Ps. 109, 1; Mt. 22, 44; Mc. 12, 36; Lc. 20, 42; Act. 2, 34; Hbr. 1, 13.
confidenter in eo
interl.|
humanitate Christi vel mente Pauli
quasi in thalamo
interl.|
templo Hierusalem
interl.|
Ecclesia
tota die
interl.|
nullo vitio alienatus aliquando
morabitur
interl.|
Deus
et inter humeros
interl.|
bona opera Ecclesie
marg.|
INTER
HUMEROS. Humeris onera portantur. Ideo in eis robusta pacientia designatur. Tanto autem libentius Christus in illo requievit quanto pro ipso durissimos labores toleravit, tanto artius amplexus est quanto ab illius amplexu nullo terrore avulsus est, unde ait: «Quis nos separabit a caritate Christi?»am
am Rm. 8, 35.
illius requiescet
Numérotation du verset
Dt. 33,13
Ioseph quoque
marg.|
IOSEPH
QUOQUE. ALLEGORICE. Ioseph auctus interpretatur. Hic est Christus qui a iudeis fratribus suis abiectus, id est Egypto huius seculi princeps factus est et genus humanum a famis inopia evangelici frumenti dispensatione liberavit qui est vere salvator mundi.
ait de benedictione Domini
marg.|
DE
BENEDICTIONE
DOMINI. Ad litteram fertilitatem significat quam due tribus ex Ioseph, id est Effraim et Manasses habuerunt in ubertate frugum pomorum et pastu pecorum. Hec est Basan fertilissima regio, unde pinguedo interpretatur.
marg.|
(f. 213ra) «Benedixisti Domine terram tuam»an <id est> Ecclesiam, scilicet que non propria virtute, sed virtutum benedictione divinitus impletur, unde: «Benedictus Deus qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in Christo»ao.
an Ps. 84, 2.
ao Eph. 1, 3.
{t. 1: Erfurt, f. 213ra; facsim., p. 425a} terra eius de pomis
interl.|
odoriferis virtutum fructibus quibus Ecclesia repletur, unde: «posui vos ut etatis et fructum afferatis»ap
ap Io. 15, 16.
marg.|
Temperie celi et rore fructus et fontium et fluminum abundantia homines delectantur que in abysso significantur.
celi
marg.|
CELI. Celum dicuntur propter unitatem fidei et doctrine Apostoli et Evangeliste, de quibus alibi pluraliter dicitur: «Celi enarrant gloriam Dei etc.»aq In ipsis enim vita et contemplatio ne fulgentibus tamquam in celo habitat Deus, intonans terrorem, pluens consolationem, corruscans miraculis.
aq Ps. 18, 2.
et rore
marg.|
RORE. Celesti predicatione que mire subtilitatis et gratie, qua contra estum temtationis corda rigantur et ut semper virescant virtutibus, unde: «Det tibi Deus de rore celi etc.»ar
ar Gn. 27, 28.
atque abysso subiacente
marg.|
ABYSSO
SUBIACENTE. Ut scilicet pinguior fiat de fonte ascendente irrogata quasi paradisus Dei, unde «Fons ascendebat de terra irrigans superficiem terre»as. Et alibi: «A mari abundavit sensus eius et cogitatus illius de abysso magna»at. Frustra enim exterius irrigat sermo doctoris, nisi riget interius gratia conditoris, unde subdit:
de pomis collium
etc.
as Gn. 2, 6.
at Sir. 24, 39.
Numérotation du verset
Dt. 33,14
de pomis fructuum
interl.|
quos nutrit calor solis et humor lune
interl.|
spiritualium bonorum
solis
marg.|
SOLIS. Christi qui est sol iustitie qui ait: «Fulgebunt iusti sicut sol in regno patris eorum»au, quia similes ei erimus.
au Mt. 13, 43.
ac lune
marg.|
AC
LUNE. Ecclesie que accipit hos fructus a sole, id est a Christo. Semper igitur solem plena devotione respiciat ne aliquando aversa lumen perdat.
Numérotation du verset
Dt. 33,15
de vertice antiquorum montium
interl.|
patriarcharum, prophetarum qui vita et contemplatione alti sunt
de pomis collium
interl.|
nobilem terram et celebrem significat
marg.|
DE
POMIS
COLLIUM. Colles eterni fideles veteris testamenti qui humiles filii immobili firmitate in fide prophetarum et patriarcharum fundati (unde: «Mons domus Domini elevabitur super colles»av) quorum pomis terra Ioseph benedicitur cum Ecclesia Christi doctrina prophetie exemplo virtutis in fide fructificat. Et notandum quia supra in
pomis
et
rore celi
doctrina evangelica: hic in
vertice antiquorum montium et pomis collium eternorum
legalis et prophetica signatur et utrisque terra Ioseph locupletatur, quia sancta Ecclesia utriusque testamentorum paginis et novorum et veterum patrum exemplis informatur. Unde: «Omnia poma dilecte mi, nova et vetera servavi tibi»aw. Et omnis scriba et doctus profert de thesauro suo nova et vetera. Manichei ergo et iudei (quia illi vetus isti Novum Testamentum non recipiunt) in hac terra opulenta hereditare nequeunt.
av Is. 2, 2.
aw Ct. 7, 13.
eternorum
Numérotation du verset
Dt. 33,16
et de frugibus terre
marg.|
ET
DE
FRUGIBUS
TERRE. Ecclesia in toto orbe iustitie fruge secunda et charismatum largitate de plenitudine sui Ioseph accepit, unde sequitur:
Benedictio illius etc
.
et de2 plenitudine eius benedictio
2 de] om. Weber
interl.|
in semine tuo benedicentur omnes gentes
illius
interl.|
Dei
marg.|
BENEDICTIO
ILLIUS. Totus Iospeh, id est caput et corpus benedictione plenus, sed benedictionis plenitudo precipue in capite, unde: «Sicut unguentum in capite quod descendit in barbam, barbam Aaron etc.»ax Hic privilegio gratie fratribus, id est fidelibus, preminens septiformi spiritu tamquam verus Samson ex utero virginis Nazareus, id est Deo, consecratus, quasi septem crinibus intactis effulsit.
ax Ps. 132, 2.
qui apparuit
interl.|
non in propria substantia sed per angelum
in rubo veniat super caput Ioseph
marg.|
IOSEPH. Christi qui est caput Ecclesie in quo benedicuntur omnes gentes, de cuius Passione et resurrectione subditur:
Quasi primogeniti tauri
etc.
et super verticem Nazarei
interl.|
id est Christi qui flos davitice stirpis et proles munde castitatis est
inter fratres suos
Numérotation du verset
Dt. 33,17
quasi primogeniti tauri
marg.|
QUASI
PRIMOGENITI
TAURI. AUGUSTINUS. Primogenitus tauri pulcritudo eius non est ita legendum ut dicatur
primogeniti tauri
, sed cum sit primogenitus,
pulcritudo eius
tauri est propter cornua crucis.
marg.|
Christus vitulus saginatus quem de armento patrum primogenitum, regresso filio, pater immolavit, qui die tertia suscitatus gloriosus apparuit, qui est primogenitus mortuorum et princeps regum terre, post resurrectionis gloriam de virtute Passionis adiungit cornua.
pulchritudo eius cornua
interl.|
singularem principatum tribus Effraim significat
marg.|
CORNUA. Ioseph comparat cornibus rinocerotis, significans Effraim habiturum principatum inter decem tribus, in quibus regnavit Ieroboam de tribu Effraim in tempore Roboam filii Salomonis.
rhinocerotis
interl.|
fortis insuperabilis
cornua illius
interl.|
crucis in quibus aries hesit
marg.|
{t. 1: Erfurt, f. 213rb; facsim., p. 425b}
CORNUA
RINOCEROTIS
CORNUA
ILLIUS etc. Cornua crucis significat de quibus Abacuch ait: «Ibi abscondita est fortitudo eius»ay. Per infirmitatem namque carnis quasi aries illusorum spinis cornuatur. His cornibus hesit, sed Passionis incomparabili fortitudine unicornis extitit mortis victor et eius qui habebat mortis imperium. Unde: «Quod infirmum est Dei fortius est hominibus»az.
ay Hab. 3, 4.
az 1Cor. 1, 25.
interl.|
cordibus
ventilabit
interl.|
ut dilatet Ecclesiam ad terminos terre
marg.|
VENTILABIT. Predicatione crucis discernens paleas a frumento, verbum enim crucis pereuntibus stulticia.
gentes
marg.|
GENTES. Postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam. De hereditate enim veri Ioseph que est terra inclita hec omnia dicuntur, de cuius cultoribus ex utroque populo congregatis sequitur:
he sunt multitudines Effraim
.
usque ad terminos terre
he
interl.|
multi filii deserte magis quam eius que habet virum
sunt multitudines
interl.|
innumerabiles
Ephraim
interl.|
fructificantis «labores manuum tuarum, quia manducabis»ba
ba Ps. 127, 2.
interl.|
gentilis populi iudaico prelato
marg.|
HE
SUNT
MULTITUDINES
EFFRAIM. He due tribus ex Ioseph non in se, sed in presente benedicuntur. Filios significant utriusque populi qui in Christo benedicuntur secundum illud: «In semine tuo benedicetur omnes gentes»bb. Hos patriarcha Iacob, Effraim et Manassen cancellatis manibus in modum crucis benedicens et primogenito minorem preferens; in fide crucis Christi benedicendos esse signavit, in minore ex gentibus fidelem populum in Christi patria tempore minorem, sed fide maiorem, ad quem Israelitici populi gratia transivit, de cuius inestimabili multitudine dicitur.
He sunt multitudines Effraim
etc. Unde: «Multi filii deserte magis quam eius que habet virum»bc. Manasses primogeniti honore privatus et tamen benedictus est iudaicus populus qui ex maiore sui parte pro infidelitate reprobatus in reliquiis tamen benedictionem consecutus, unde: «Cecitas contigit ex parte Israel»bd.
bb Gn. 22, 18.
bc Is. 54, 1.
bd Rm. 11, 25.
et hec millia
interl.|
certum ponit numerum quia pauci de iudeis salvi fiunt
Manasse
interl.|
iudaici populi qui primogenita perdidit
Numérotation du verset
Dt. 33,18
et Zabulon ait
marg.|
ET
ZABULON
AIT. Zabulon et Ysachar in Galilea possessionem acceperunt, ubi Christus maxime docuit, unde apostolos elegit. Per eos ergo apostoli designantur et eis in exitu letitia promittitur, quia exeuntes de finibus suis populum gentium Christo subiugaverunt et in tabernaculis pro conversione iudeorum, de quibus et ipsi electi sunt. Pro utroque ergo populo presens eis letitia promittitur et futura, quia in presenti de conversione eorum gavisi sunt et in celestibus eterna letitia remunerati.
letare Zabulon in exitu
interl.|
de captivitate Egypti vel diaboli
interl.|
de iudeis ad gentes
tuo
interl.|
in omnem terram exivit sonus eorum
et Isachar in tabernaculis
interl.|
quasi securus et quietus in terra promissionis
marg.|
IN
TABERNACULIS. Iudeorum, unde: «Dilatet Deus Iaphet et habitet in tabernaculis Sem»be, quia in ecclesiis de iudeis habitat latitudo minoris populi per unitatem fidei.
be Gn. 9, 27.
tuis
Numérotation du verset
Dt. 33,19
populos
interl.|
utroque
ad montem
interl.|
Christum. «Venite ascendamus ad montem Domini»bf
bf Mi. 4, 2.
interl.|
qui angularis lapis est
marg.|
AD
MONTEM. Sion scilicet vel Ierusalem vel contemplationem et virtutum altitudinem.
vocabunt
interl.|
in Christo
marg.|
VOCABUNT. Iustitiam tantum in fide Christi esse docentes, finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti. In monte immolant victimas iustitie, dum omnes qui ad Christum veniunt in quo construitur Ecclesia, non ex operibus legis, sed ex fide Christi iustificari docent, secundum illud: «Iustus autem ex fide vivit»bg. Sunt ergo veri christiani victime iustitie que ab apostolis immolantur dum terrena desideria mortificare docentur, ut spirituali vivificentur. Unde: «Si spiritu facta carnis mortificaveritis vivetis»bh.
bg Gal. 3, 11 .
bh Rm. 8, 13.
ibi immolabunt
interl.|
terrena desideria mortificare docentes
marg.|
IBI
IMMOLABUNT. Non est locus veri sacrificii extra catholicam Ecclesiam que supra hunc montem posita.
victimas iustitie
interl.|
laudis: in me sunt Deus vota tua que reddam laudationes tuasbi
bi Cf. Ps. 55, 12.
qui
interl.|
apostoli
inundationem
interl.|
confluentes ad fidem populos
marg.|
QUI
INUNDATIONEM. He tribus negotiationibus vacaverunt de transmarinis regionibus mercimonia reportantes et thesauros absconditos argentum, aurum scilicet vel gemmas quasi lac sugent, id est facile accipient.
marg.|
Qui inundationem maris
etc. Gentium vocationem significat. Mare enim universum genus hominum significat, unde: «Simile est regnum celorum sagene misse in mari et ex omni genere piscium congreganti»bj. Mare mundus, sagena doctrina omne genus piscium, omnis sexus etas et condicio intelligitur. Maris ergo inundationem apostoli quasi lac suxerunt quia confluentes ad doctrinam Evangelii (f. 213va) turbas populorum in augmentum corporis Christi traxerunt.
bj Mt. 13, 47.
maris
interl.|
humani generis
quasi lac
interl.|
immutatio dextere excelsi lac dulce suggitur de amaro mari
sugent et thesauros
interl.|
in corpus Christi, id est Ecclesiam transient
{t. 1: Erfurt, f. 213va; facsim., p. 426a} absconditos arenarum
marg.|
ABSCONDITOS
ARENARUM. Novit Dominus qui sunt eius. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.
marg.|
Arene infidelium multitudo. Thesauri pretiose electorum anime. Sit ergo suxerunt ut ex auditoribus Evangelii alii quasi vasa in honorem in thesauris regis transferuntur; alii quasi arere steriles et inutiles vacui remanent.
Numérotation du verset
Dt. 33,20
et Gad ait
marg.|
ET
GAD
AIT. In benedictione Gad videtur predicere potentiam virorum fortium vel iudicum qui de illa tribu fuerunt, sicut iepte et alii multi.
benedictus in latitudine
marg.|
IN
LATITUDINE. Quia omnis plenitudo benedictionis super Christum requievit unde suos benedixit.
Gad
marg.|
GAD. Id est accinctus Christum significat, qui contra spirituales nequitias pugnaturus in infirmitate carnis virtute divinitatis precinctus apparuit, secundum illud: «Indutus est Dominus fortitudinem et precinxit se»bk. Et alibi: «Dominus fortis et potens etc.»bl Hic in latitudine benedictus est quia non in solis iudeis, sed in omnibus gentibus amplissimum regnum accepit. Inde propheta ait: «A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini»bm. Sed quia per humilitatem Passionis ad hanc gloriam pervenit, de morte eius subiungit:
quasi leo
etc.
bk Ps. 92, 1.
bl Ps. 23, 8.
bm Ps. 112, 3.
quasi leo requievit
marg.|
QUASI
LEO
REQUIEVIT. «Potestatem habeo ponendi animam meam etc.»bn Potestas mortis, non necessitas exprimitur. Unde: «Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam»bo.
bn Cf. Io. 10, 18.
bo Io. 10, 18.
marg.|
Quasi leo fremuit. Quicquid enim dixit potenter implevit. Cepit
brachium
cum resurgens a mortuis fortitudinem inimicorum sibi subiugavit. Cepit ergo quoque
verticem
, id est mundani imperii sublimitatem, ad suscipiendam fidem inclinavit. Unde: «Adorabunt eum omnes reges, omnes gentes servient ei»bp. Sequitur:
De novo statu regni eius et vidit principatum suum
.
bp Ps. 71, 11.
cepitque brachium et verticem
Numérotation du verset
Dt. 33,21
et vidit
marg.|
ET
VIDIT. Subiectis sibi regnis et gentibus, potentia eius apparuit, non armorum terrore, sed virtute doctrine.
principatum suum quod in parte sua doctor esset repositus
marg.|
REPOSITUS. Occultus, dum scribit leges suas in cordibus fidelium, unde Ioannes ait: «Vos unctionem habetis a sancto»bq «et non necesse habetis ut aliquis doceat vos. Unctio eius docet vos de omnibus»br. Vel
repositus
quia in lege et prophetis in figuris latebat et docebat; absconditus quia manifeste in Evangelio declaravit. Unde: «Incipiens a Moyse et omnibus prophetis interpretabatur illis»bs.
bq 1Io. 1, 20.
br 1Io. 2, 27.
bs Lc. 24, 27.
qui fuit cum principibus
marg.|
QUI
FUIT
CUM
PRINCIPIBUS. Adiutor. Unde Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis, qui ait: «Sine me nihil potestis facere»bt.
bt Io. 15, 5.
populi et fecit
marg.|
FECIT. Id est iustificans in se credentes et tandem secudum merita iudicabit cum Israel, id est cum populo ad visionem Dei electo.
iustitias
marg.|
IUSTITIAS. Iustificationes credentium. Ipse iustificat impium ex fide. Neque enim operibus legis iustificabitur omnis caro.
Domini et iudicium suum cum Israel
Numérotation du verset
Dt. 33,22
Dan quoque ait
marg.|
DAN
QUOQUE
AIT. Alii per Dan antichristum signari putant, quem de hac tribu nascitur estimant. Ipse est
catulus leonis
, id est diaboli,
qui largiter fluet de Basan
quia plenus confusione. Basan quippe confusio vel pinguedo vel bruchus interpretatur.
marg.|
Dan quoque
iudicium, Basan ignominiam. Dan vero Christum significat, qui ait: «Iudicium ego in hunc mundo veni»bu.
Catulus leonis
propter fortitudinem et quia parvulus feri dignatus est. Sed suscipiens infirmitatem nostram, non amisit virtutem suam, quod enim infirmum est, Dei fortius est hominibus. De ipso dicitur: «Vicit leo de tribu Iuda etc.»bv Ignominiam quidem crucis a iudeis sustinuit, putantibus nomen eius per mortem deleri. Sed qui per infirmitatem carnis in Passione catulus fuit, per divinitatis potentiam leo invictus in resurrectione apparuit, unde Apostolus: «Etsi crucifixus ex infirmitate, vivit tamen ex virtute Dei»bw. Quasi ergo ex Basan largiter fluxit, cum per ignominiam mortis perveniens ad (f. 213vb) gloriam immortalitatis, fluentis Evangelii totum orbem irrigavit. Unde Isaias: «Repleta est terra scientia Dei sicut aque maris operientis»bx.
bu Io. 9, 39.
bv Apc. 5, 5.
bw 2Cor. 13, 4.
bx Is. 11, 9.
Dan catulus leonis
marg.|
DE
CATULUS
LEONIS. Hoc propter Samsonem dicit, qui de tribu Dan fuit, et quasi leo fortis, cuius possessio usque Basan. Antichristus vero
fluet largiter de Basan
, quia satiabitur pinguedine luxurie et omnium vitiorum.
fluet largiter de Basan
Numérotation du verset
Dt. 33,23
et Neptalim dixit Neptalim abundantia perfruetur et plenus erit benedictionibus3
{t. 1: Erfurt, f. 213vb; facsim., p. 426b} Domini mare et meridiem possidebit
3 benedictionibus] benedictione
Weber
marg.|
MARE
ET
MERIDIEM
POSSIDEBIT. Quia possessio eius ab australi parte in occidentem usque ad mare tirenum pertingit.
marg.|
Mare
etc. Per apostolos enim ex iudeis et gentibus Ecclesia acquiritur Christo. Per mare enim occidentalem (quod hoc intelligitur), iudei figurantur qui umbre et exemplari deserviunt nec habent lucem scientie et veritatis. Et quia eis sol iustitie occubuit perpetuis remanserunt in tenebris. Hunc occidentem Apostoli possiderunt, cum ex eis plurimos gratia fidei illuminatos Christo subiecerunt ut qui fuerunt aliquando tenebre, lux essent in Domino. In meridie intelligitur Ecclesia de gentibus collecta que, ablato legis velamine, Evangelii luce perfruitur et cubans cum sponso in meridie revelata facie gloria Dei contemplatur.
Numérotation du verset
Dt. 33,24
Aser quoque ait
marg.|
ASER
QUOQUE
AIT. Aser beatus, Christus scilicet nostre beatitudinis spes, cuius primitias nobis ostendit resurgens a mortuis. Hic est benedictus in filiis quia credentes per eius gratiam renascentes totum orbem eius similitudine repleverunt, quibus dicitur: «Credite in lucem ut filii lucis sitis»by. Ipsi afferunt fructum lucis in omni bonitate et iustitia et veritate. Hoc autem factum est, quia fratribus suis, id est apostolis, quos de Iudea elegit vera caritate complacuit, ut spretis figuris gauderent de veritate Evangelii, et quia digni essent pro nomine Iesu contumelia pati. Et unde eis tanta caritatis abundantia supponit:
tingat in oleo pedem suum
.
by Io. 12, 36.
benedictus in filiis Aser sit placens fratribus suis tingat in oleo
marg.|
TINGAT
IN
OLEO. Christus caput nostrum ascendens in celum apostolos, scilicet pedes suos mundum predicando circuituros in terra adhuc consistens, oleo Spiritus Sancti copiosissime unxit, ut nullo labore deficerent, sed immarcessibilis gaudii claritate pollerent. Incorruptibile quoque prohibuit calciamenti munimentum de quo subditur:
ferrum et es calciamentum eius
.
pedem suum
Numérotation du verset
Dt. 33,25
ferrum et aes calciamentum
marg.|
FERRUM
ET
ES
CALCIAMENTUM. GREGORIUS. Hoc de Ecclesia sub specie Aser dicitur.
Calciamentum
predicationis munimentum. Unde: «Calciati pedes in preparatione Evangelii pacis»bz.
Ferrum
virtus,
es
perseverantia intelligitur.
Ferrum
vero
et es calciamentum
Ecclesie dicitur, cuius predicatio acumine et constantia munitur. Per
ferrum
enim adversantia penetrat; per
es
testimonia que preponit loganimiter servat. Ferro quippe antique legis firmitas vel duricia significatur, que sicut
ferrum
omnia metalla domans contumaces rigore iustitie vel domuit corripiendo vel punivit conterendo. Quomodo Christi quoque potentia virge ferree comparatur, qui de legis firmitate testatur, facilius est celum et terram transire quam de lege unum apicem cadere? In ere quod rubigine non violatur et vetustate fit fortius et inter metalla vocalius est Evangelii doctrina exprimitur longe lateque resonans, et exuta vetustate littere inviolata pollet spiritus novitate. Hoc est enim Evangelium eternum. His calciamentis verum Pascha celebrandum.
bz Eph. 6, 15.
eius sicut dies
marg.|
SICUT
DIES. Significat hanc tribum prosperitate et deliciis abundasse usque ad senectutem captivitatis.
marg.|
Sicut dies iuventutis
etc. Promittitur Ecclesie cruda viridisque senectus ut sicut fortiter in principio omnes impetus evicit, ita imminente fine antichristi furorem evincat. Unde: «Ego vobiscum usque ad consummationem seculi omnibus diebus»ca. Et alibi: «Senectus mea in misericordia uberi»cb.
ca Mt. 28, 20.
cb Ps. 91, 11.
iuventutis tue ita et senectus tua.
Numérotation du verset
Dt. 33,26
Non est Deus4
4 Deus]
om. Weber
marg.|
NON
EST
DEUS. Supradicta admirans in laude Christi qui omnia fecit letabundus erumpit.
alius ut Deus rectissimi, ascensor celi
marg.|
ASCENSOR
CELI. Propria virtute ascendit et quotidie Ecclesiam ad se (f. 214ra) trahit. «Trahe me post te, curremus in odorem unguentorum tuorum»cc.
cc Ct. 1, 3.
auxiliator tuus. Magnificentia {t. 1: Erfurt, f. 214ra; facsim., p. 427a} eius
interl.|
non sua
discurrunt
interl.|
predicando per mundum
nubes
interl.|
quorum conversatio est in celis
marg.|
NUBES. Apostoli qui pluunt verbis, coruscant miraculis, quos ascendens in celum, misit ad predicandum, unde: «Vocem dederunt nubes»cd. Que scilicet nullo remorante discurrunt, non sua sed Christi virtute signa et prodigia facientes, et quasi coruscationibus corda mortalium terrentes, unde: «Bonum certamen certavi, cursum consumavi»ce.
cd Ps. 76, 18.
ce 2Tim. 4, 7.
Numérotation du verset
Dt. 33,27
habitaculum eius
marg.|
HABITACULUM. Corpus a mortuis suscitatum in Patris dextera collocatum, de quo dicitur: «Solvite templum hoc»cf.
cf Io. 2, 19.
sursum
interl.|
in celo
et subter
interl.|
in terra
brachia
interl.|
potestas qua bonos liberat, malos damnat
interl.|
non tuis viribus expugnatur, sed fortitudine brachiorum
marg.|
BRACHIA. Virtus scilicet Passionis, que omnes defendit quam in cruce extensis brachiis accepit. Super brachia, scilicet: hec brachia contra verum Amalech dimicantes defendunt, non sicut Moysi lassitudine gravantur, sed in defessa virtute sublevant, donec veram sequantur victoriam. Veneremur ergo in supernis primicias nostre resurrectionis, in infimis sacramentum nostre redemptionis ut et ipsi debellato adversario immortalitatis gloriam consequamur, de quo vero Israeli promittitur. Eiicet facie tua inimicum.
sempiterna eiciet
interl.|
in tenebras exteriores
a facie tua inimicum.
interl.|
diabolum et corpus eius
Dicetque
interl.|
Deus pacis conteret Satan sub pedibus vestris
interl.|
faciet ut conteratur
conterere
Numérotation du verset
Dt. 33,28
habitabit
interl.|
separatis in ignem paleis
interl.|
in terra promissionis
Israel
interl.|
electorum populus Deum videns facie ad faciem
confidenter
interl.|
quia nullus casus, nulle ibi insidie
et solus
interl.|
quomodo ibi se habeat verus Iacob ostendit
marg.|
SOLUS. Suo scilicet more et suis legibus vivens. Unde Balaam: Populus solus habitavit et inter gentes non reputabitur.
oculus Iacob in
marg.|
OCULUS
IACOB. Qui hoc in vitiis supplantandis defudabat, ibi serenissimo mentis intuitu gloriam Christi qui propter nos terram vere carnis accepit, indesinenter contemplabitur ut cuius hic corpore et sanguine per sacramentum
frumenti et vini
pascebatur; ibi divinitatis eius perpetua visione saginetur. Unde: «Satiabor cum apparuerit gloria tua»cg. Et alibi: «Manifestabo ei meipsum»ch. Tunc Iacob imperfectum Israel conversus, facie ad faciem Deum videbit, tam larga, tam subtili, tam delectabili Dei cognitione, quasi levissimo rore repletus, ut predicator scientia que in presenti instruimur , caligare videatur. Unde: «Sine scientia destruetur»ci. Et alibi: «Tenebrosa aqua in nubibus aeris, pre fulgore in conspectu eius»cj, ad quam cum perventum fuerit omnis hec doctrina cessabit «et erunt omnes docibiles Dei»ck, unde merito adiungit:
Beatus es tu Israel
etc.
cg Ps. 16, 15.
ch Io. 14, 21.
ci 1Cor. 13, 8.
cj Ps. 17, 11-12.
ck Io. 6, 45.
terra
interl.|
quia ille populus pro bonis terre Domino serviebat
frumenti
interl.|
carne Christi qua nunc pascitur in sacramento panis et vini
et vini celique
interl.|
apostoli
interl.|
doctrina predicatorum
caligabunt rore.
interl.|
pre subtili et levissima Dei cognitione
marg.|
CELI< QUE> CALIGABUNT
RORE. Quasi tam abundanter terre secundande ros infundetur, ut hominum tenebrascat obtutus. In quo significatur quia iudei cum terrenam opulentiam ultra modum diligerent, caligaverunt et Christum cognoscere non potuerunt, unde: «Si dimittimus eum, sic omnes credent in eum etc.»cl
cl Io. 11, 48.
Numérotation du verset
Dt. 33,29
Beatus es5 tu Israel.
5 es] om. Weber
interl.|
Israel fortis cum Deo, qui vere beatus accepta potestate super omnem virtutem inimici
Quis similis tui
marg.|
QUI
SIMILIS
TUI. Quasi ideo beatus, ideo tibi similis nullus quia non de tua virtute, sed de Christi gratia salutem speras, qui salvum facit populum suum a peccatis eorum.
popule qui salvaris in Domino?
interl.|
ipse est scilicet
Scutum
interl.|
protectio
interl.|
in prelio
interl.|
ab omni incursione defendens
auxilii tui et gladius
interl.|
virtus ad superandum diabolum
glorie tue.
interl.|
in resurrectione
marg.|
ET
GLADIUS
GLORIE. In futuro adversarios irrevocabili severitate percutiens quando sanguinem servorum suorum ulciscetur. Gladius modo hic in humilitate patientium occultatur, in gloria resurgentium revelabitur. Ideo
gladius glorie
Israel dicitur, Christus ergo quasi scutum protegit preliantem et quasi
gladius glorie
ulciscitur triumphantem. Ad eum quasi ad caput in fine vaticinii refert (f. 214 rb) gloria corporis, cum dicitur:
negabunt te inimici tui etc.
Negabunt
interl.|
in presenti vita
interl.|
nolentes per Evangelium credere vel reconciliari
te
marg.|
NEGABUNT
TE. Abominabuntur et odient, sicut Balac qui rogavit Balaam ut Israelitas maledicendo repelleret.
inimici
interl.|
diabolus et membra eius
tui et tu
interl.|
qui es invictibilis
eorum colla
interl.|
que superbe extendum contra te
interl.|
eternis penis
calcabis.
marg.|
CALCABIS. Subiiciendo eos Ecclesie quam abominantur et persequuntur.
marg.|
Notandum undecim tantum esse benedictiones. Symeon namque in his benedictionibus non reperitur, in quo Iudas ab apostolis excluditur; undecim tantum remanentibus. Inde quoque undecim mansionibus filii Israel de Oreb pervenerunt ad locum in quo Deuteronomium acceperunt.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Dt. Capitulum 33), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=07&chapitre=07_33)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Dt. Capitulum 33), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=07&chapitre=07_33)
Notes :