Glossa ordinaria

Capitulum 26

Numérotation du verset 1Par. 26,1 

Divisiones autem ianitorum de Choritis Mesellemia, filius Chore, de filiis Asaph.
Numérotation du verset 1Par. 26,2 

Filii Mesellemie : Zacharias primogenitus,
Iadiel secundus, Zabadias tertius, Iathanael quartus,
Numérotation du verset 1Par. 26,3 

Ahilam quintus, Ioannan sextus, Helioenai septimus.
Numérotation du verset 1Par. 26,4 

Filii autem Obededom :
Semeias primogenitus, Iozabad secundus, Iohaa tertius, Sachar quartus, Nathanael quintus,
Numérotation du verset 1Par. 26,5 

Ammiel sextus, Isachar septimus, Phollathi octavus, quia benedixit illi Dominus.
Numérotation du verset 1Par. 26,6 

Semeie autem filio eius nati sunt filii prefecti familiarum suarum erant enim viri fortissimi.
Numérotation du verset 1Par. 26,7 

Filii ergo Semeie : Othin1, et Raphael, et Obediel, Zabad et2 fratres eius viri fortissimi, Heliu quoque et Samachias3.
1 Othin] Othni Weber |
2 et] om. Weber |
3 Samachias Weber ] Samathias Rusch |
Numérotation du verset 1Par. 26,8 

Omnes hi de filiis Obededom ipsi et filii et fratres eorum fortissimi ad ministrandum sexaginta duo de Obededom.
Numérotation du verset 1Par. 26,9 

Porro Mesellamie filii et fratres robustissimi decem et octo.
Numérotation du verset 1Par. 26,10 

De Osa4
4 Osa] Hosa Weber
autem id est de filiis Merari Semri princeps. Non enim habuerat primogenitum et idcirco posuerat eum pater eius in principem,
Numérotation du verset 1Par. 26,11 

Helchias secundus, Tabelias tertius, Zacharias quartus. Omnes hi filii et fratres Osa
tredecim.
Numérotation du verset 1Par. 26,12 

Hi sunt divisi5 in ianitores,
5 sunt divisi] inv. Weber
ut semper principes custodiarum sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini.
Numérotation du verset 1Par. 26,13 

Misse sunt autem sortes ex equo
et parvis et magnis per familias suas in unamquamque portarum.
Numérotation du verset 1Par. 26,14 

Cecidit igitur sors orientalis Selemie. Porro Zacharie filio eius viro prudentissimo et erudito sortito obtigit plaga septentrionalis.
Numérotation du verset 1Par. 26,15 

Obededom
vero et filiis eius ad austrum
in qua parte domus erat seniorum concilium.
Numérotation du verset 1Par. 26,16 

Sephphima6 et Osa7 ad occidentem iuxta portam
6 Sephphima] Sepphima Weber |
7 Osa] Chosa Ω, Hosa Rusch Weber |
que ducit ad viam ascensionis
custodia contra custodiam.
Numérotation du verset 1Par. 26,17 

Ad Orientem vero levite sex, et ad aquilonem quatuor per diem, atque ad Meridiem similiter in die quatuor,
et ubi erat concilium bini et bini.
Numérotation du verset 1Par. 26,18 

In cellulis quoque ianitorum ad occidentem quatuor in via, binique per cellulas. Ad septentrionem vero et meridiem quaterni per dies singulos mutabantur. Et ad basilicam concilii ad occidentem bini habentes alios in via, binique per cellulas8.
8 Ad Septentrionem…per cellulas] om. Edmaior. et Weber cum apparatibus
Numérotation du verset 1Par. 26,19 

He sunt divisiones ianitorum filiorum Chore et Merari.
Numérotation du verset 1Par. 26,20 

Porro Achias
erat super thesauros domus Dei ac vasa sanctorum.
Numérotation du verset 1Par. 26,21 

Filii Ledan,
filii Gersonni.
De Ledan principes familiarum : Ledan, et Gersonni, Ieieli.
Numérotation du verset 1Par. 26,22 

Filii Ieieli : Zathan et Ioel frater eius super thesauros domus Domini
Numérotation du verset 1Par. 26,23 

Amramitis et Isaaritis et Hebronitis et Ozielitis9.
9 Ozielitis] Ozielitibus Weber
Numérotation du verset 1Par. 26,24 

Subuel10 autem filius Gerson filii Moysi, prepositus thesauris.
10 Subu(h)el Rusch ] Subahel Weber
Numérotation du verset 1Par. 26,25 

Fratres quoque eius Eliezer,
cuius filius Raabia et huius filius Asaias11 et huius filius Ioram, huius quoque filius Zechri,
11 Asaias ΩS ΩM Rusch ] Isaias ΨD ΩJ Weber
sed et huius filius Selemith12.
12 Selemith] Semith Rusch (hapax)
Numérotation du verset 1Par. 26,26 

ipse Selemith et fratres eius super thesauros sanctorum que sanctificavit David rex, et principes familiarum, et tribuni, et centuriones, et duces exercitus,
Numérotation du verset 1Par. 26,27 

de bellis et manubiis preliorum, que consecraverant ad instaurationem et supellectilem templi Domini.
Numérotation du verset 1Par. 26,28 

Hec autem universa sanctificavit Samuel videns, et Saul filius Cis, et Abner filius Ner, et Ioab filius Sarvie, omnesque13 sanctificaverant14 ea per manum Selemith15 et fratrum eius.
13 omnesque] omnes qui Weber |
14 sanctificaverant] sanctificaverunt Weber |
15 Selemith] Salemith Weber |
Numérotation du verset 1Par. 26,29 

Isaaritis16 vero preerat Chonenias
16 Isaaritis] Saaritis Weber
et filii eius ad opera forinsecus super Israel ad docendum et ad iudicandum eos.
Numérotation du verset 1Par. 26,30 

Porro de Hebronitis Asabias et fratres eius viri fortissimi mille septingenti preerant Israeli trans Iordanem contra occidentem in cunctis operibus Domini et in ministerium regis.
Numérotation du verset 1Par. 26,31 

Hebronitarum autem princeps fuit Hieria secundum familias et cognationes eorum. Quadragesimo anno regni David recensiti sunt, et inventi viri fortissimi in Iazer Galaad,
Numérotation du verset 1Par. 26,32 

fratresque eius robustioris etatis duo millia septingenti principes familiarum
preposuit autem eos David rex Rubenitis et Gadditis, et dimidie17 tribus Manasse in omne ministerium Dei et regis.
17 dimidie] dimidio Weber

Capitulum 26

Numérotation du verset 1Par. 26,1 
Divisiones autem ianitorum de Choritis Mesellemia, filius Chore, de filiis Asaph.
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 107vb ; facsim., p. 214b} SELEMIE. Qui interpretatur reddente Domino, et significat ordinem apostolorum et primorum doctorum quibus orientalis porta, id est primitiva commendatur Ecclesia, quibus antiquorum patrum reddite sunt promissiones.
Numérotation du verset 1Par. 26,2 
Filii Mesellemie : Zacharias primogenitus,
marg.| ZACHARIE. Qui memoria Domini interpretatur, et significat doctores gentium, quia a primis predicatoribus ad predicandum ordinati sunt. Undea : «Orantibus apostolis et ieiunantibus ait Spiritus sanctus : Segregate mihi Paulum et Barnaban».
a Cf. Act. 13, 2.
Iadiel secundus, Zabadias tertius, Iathanael quartus,
Numérotation du verset 1Par. 26,3 
Ahilam {t. 2   : Erfurt, f. 107vb   ; facsim., p. 214b} quintus, Ioannan sextus, Helioenai septimus.
Numérotation du verset 1Par. 26,4 
Filii autem Obededom :
marg.| Obededom – rubeus - qui in servitute erant generati et rubore sanguinis Christi perfusi, reatum suum in propatulo habuerunt, recte per condescensionem magistrorum reducuntur ad gradum pristinum. Unde Paulusb : «Omnium servum me feci ut omnes lucrifacerem».
b Cf. 1Cor. 9, 19.
Semeias primogenitus, Iozabad secundus, Iohaa tertius, Sachar quartus, Nathanael quintus,
Numérotation du verset 1Par. 26,5 
Ammiel sextus, Isachar septimus, Phollathi octavus, quia benedixit illi Dominus.
Numérotation du verset 1Par. 26,6 
Semeie autem filio eius nati sunt filii prefecti familiarum suarum erant enim viri fortissimi.
Numérotation du verset 1Par. 26,7 
Filii ergo Semeie : Othin1, et Raphael, et Obediel, Zabad et2 fratres eius viri fortissimi, Heliu quoque et Samachias3.
1 Othin] Othni Weber
2 et] om. Weber
3 Samachias Weber ] Samathias Rusch
Numérotation du verset 1Par. 26,8 
Omnes hi de filiis Obededom ipsi et filii et fratres eorum fortissimi ad ministrandum sexaginta duo de Obededom.
Numérotation du verset 1Par. 26,9 
Porro Mesellamie filii et fratres robustissimi decem et octo.
Numérotation du verset 1Par. 26,10 
De Osa4
4 Osa] Hosa Weber
interl.| alias Hosa
autem id est de filiis Merari Semri princeps. Non enim habuerat primogenitum et idcirco posuerat eum pater eius in principem,
Numérotation du verset 1Par. 26,11 
Helchias secundus, Tabelias tertius, Zacharias quartus. Omnes hi filii et fratres Osa
interl.| vel Hosa
tredecim.
Numérotation du verset 1Par. 26,12 
Hi sunt divisi5 in ianitores,
5 sunt divisi] inv. Weber
interl.| costodes Ecclesie qui ad baptismum singulorum fidem explorant
ut semper principes custodiarum sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini.
Numérotation du verset 1Par. 26,13 
Misse sunt autem sortes ex equo
interl.| "Quia non est personarum acceptor Deus, quicumque enim operatur iustitiam acceptus est illi”c
c Act. 10, 34-35.
et parvis et magnis per familias suas in unamquamque portarum.
Numérotation du verset 1Par. 26,14 
Cecidit igitur sors orientalis Selemie. Porro Zacharie filio eius viro prudentissimo et erudito sortito obtigit plaga septentrionalis.
interl.| gentilitas infidelitate frigida, sed ex eis plurimi ad fidem veniunt
Numérotation du verset 1Par. 26,15 
Obededom
interl.| serviens
vero et filiis eius ad austrum
interl.| quia ibi fuerunt prophete t apostoli
marg.| AD  AUSTRUM. Australis porta significat Iudaicam plebem, lege et prophetis illuminatam, calori fidei et lumini sapientie percipiendo vicinam.
in qua parte domus erat seniorum concilium.
Numérotation du verset 1Par. 26,16 
Sephphima6 et Osa7 ad occidentem iuxta portam
6 Sephphima] Sepphima Weber
7 Osa] Chosa Ω, Hosa Rusch Weber
marg.| AD  OCCIDENTEM  IUXTA  PORTAM. Per occidentalem plagam finis mundi significatur, in quo erit persecutio Antichristi et «abundabit iniquitas et refrigescet caritas multorum»d. Huius porte ianitores sunt doctores illius temporis qui Ecclesiam docendo et exhortando roborant. Unde   Sephphimia humilis, vel campestris et   Osa 8 divinans interpretatur. Humiliabitur enim in persecutione Ecclesia, et in campo lascivie erit dissoluta. Sed in perfectorum actione elevata quod divinis presignatur eloquiis. Undee : “Clausi sunt sermones usque ad prefinitum tempus”.
d Mt. 24, 12.
e Dn. 12, 9.
8 Osa] Chosa Rusch
que ducit ad viam ascensionis
interl.| quia in proximo erit iudicium in quo sancti ascendent ad regnum celorum
custodia contra custodiam.
interl.| concordia duorum Testamentorum
Numérotation du verset 1Par. 26,17 
Ad Orientem vero {t. 2   : Erfurt, f. 108ra   ; facsim., p. 215a} levite sex, et ad aquilonem quatuor per diem, atque ad Meridiem similiter in die quatuor,
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 108ra ; facsim., p. 215a} LEVITE  SEX. Senarius bonum opus ministeriorum Dei significat, quaternarius evangelicam doctrinam et principalium virtutum plenitudinem.
et ubi erat concilium bini et bini.
marg.| BINI  ET  BINI. Ianitores binos, et binos dicit esse in cellulis atque in via, quia sive in cellulis cordis sui curam gerant, sive in via exterius verbum Dei exponant duo precepta caritatis, et regulam utriusque Testamenti omnino servent.
Numérotation du verset 1Par. 26,18 
In cellulis quoque ianitorum ad occidentem quatuor in via, binique per cellulas. Ad septentrionem vero et meridiem quaterni per dies singulos mutabantur. Et ad basilicam concilii ad occidentem bini habentes alios in via, binique per cellulas9.
9 Ad Septentrionem…per cellulas] om. Edmaior. et Weber cum apparatibus
Numérotation du verset 1Par. 26,19 
He sunt divisiones ianitorum filiorum Chore et Merari.
Numérotation du verset 1Par. 26,20 
Porro Achias
interl.| frater meus
erat super thesauros domus Dei ac vasa sanctorum.
interl.| in Christo «sunt omnes thesauri sapientie et scientie»f qui aitg : «Nuntiabo nomen tuum fratribus meis»
f Col. 2, 3.
g Hbr. 2, 12.
Numérotation du verset 1Par. 26,21 
Filii Ledan,
interl.| vel Leedan
filii Gersonni.
interl.| vel Gersoni
De Ledan principes familiarum : Ledan, et Gersonni, Ieieli.
Numérotation du verset 1Par. 26,22 
Filii Ieieli : Zathan et Ioel frater eius super thesauros domus Domini
Numérotation du verset 1Par. 26,23 
Amramitis et Isaaritis et Hebronitis et Ozielitis10.
10 Ozielitis] Ozielitibus Weber
Numérotation du verset 1Par. 26,24 
Subuel11 autem filius Gerson filii Moysi, prepositus thesauris.
11 Subu(h)el Rusch ] Subahel Weber
marg.| FILII  MOYSI. Qui precipue a David honorabantur, secundum Iosephum, et super thesauros constituti erant doctores, de Iudeis significat quibus ornamentum Ecclesie, id est decor anime commendatur.
Numérotation du verset 1Par. 26,25 
Fratres quoque eius Eliezer,
marg.| FRATER  QUOQUE  EIUS  ELIEZER. Ostendit donaria principum thesauros esse sanctorum que enim hostibus auferebant in supellectilem templi donabant. Quicumque enim bene laborans aliquid virtutis vel boni operis acquirit, Deo non sibi bene attribuat. Undeh : «Non nobis, Domine, non nobis sed nomini tuo da gloriam».
h Ps. 113, 9.
cuius filius Raabia et huius filius Asaias12 et huius filius Ioram, huius quoque filius Zechri,
12 Asaias ΩS ΩM Rusch ] Isaias ΨD ΩJ Ed1455 Weber
interl.| alias : Iechri
sed et huius filius Selemith13.
13 Selemith] Semith Rusch (hapax)
Numérotation du verset 1Par. 26,26 
ipse Selemith et fratres eius super thesauros sanctorum que sanctificavit David rex, et principes familiarum, et tribuni, et centuriones, et duces exercitus,
Numérotation du verset 1Par. 26,27 
de bellis et manubiis preliorum, que consecraverant ad instaurationem et supellectilem templi Domini.
Numérotation du verset 1Par. 26,28 
Hec autem universa sanctificavit Samuel videns, et Saul filius Cis, et Abner filius Ner, et Ioab filius Sarvie, omnesque14 sanctificaverant15 ea per manum Selemith16 et fratrum eius.
14 omnesque] omnes qui Weber
15 sanctificaverant] sanctificaverunt Weber
16 Selemith] Salemith Weber
Numérotation du verset 1Par. 26,29 
Isaaritis17 vero preerat Chonenias
17 Isaaritis] Saaritis Weber
interl.| erarius meus, vel mons vel possessio, id est super quam requiescit Dominus
marg.| ISAARITIS. Hi sunt qui in Ecclesia humiliter et obedienter que a magistris audiunt devota mente suscipiunt, et qui lingua non possunt, faciendo doctrinam virtutum ostendunt.
et filii {t. 2   : Erfurt, f. 108rb   ; facsim., p. 215b} eius ad opera forinsecus super Israel ad docendum et ad iudicandum eos.
Numérotation du verset 1Par. 26,30 
Porro de Hebronitis Asabias et fratres eius viri fortissimi mille septingenti preerant Israeli trans Iordanem contra occidentem in cunctis operibus Domini et in ministerium regis.
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 108rb ; facsim., p. 215b} ISRAEL  TRANS  IORDANEM. Israelite qui trans Iordanem possessionem acceperunt significant eos qui mediocritate contenti arcem virtutum, turbulentiam huius seculi transcendendo, non appetunt sed tamen mandata Dei opere exercere non negligunt. Quia vero nemo hec agit nisi dono Dei, his prepositus dicitur esse   Asabias id est faciente Domino, ut dicant cum prophetai : «Omnia opera nostra operatus es in nobis».
i Is. 26, 12.
Numérotation du verset 1Par. 26,31 
Hebronitarum autem princeps fuit Hieria secundum familias et cognationes eorum. Quadragesimo anno regni David recensiti sunt, et inventi viri fortissimi in Iazer Galaad,
interl.| ultimo scilicet inventi sunt quo omnia disposuit et Salomoni omnia qua facienda erant exposuit
marg.| HEBRONITARUM  AUTEM  PRINCEPS. In Hebron cepit David regnare. Qui significat eos qui bene conversari incipiunt et David in vita sua parant regnum. Hebronitis Ierias, id est timens Dominum, princeps est, quia «initium sapientie timor Domini»j. Hebron vero interpretatur coniugium. Qui enim timet proficit ut amet et «foras mittat timorem»k.
j Ps. 110, 10.
k 1Io. 4, 18.
Numérotation du verset 1Par. 26,32 
fratresque eius robustioris etatis duo millia septingenti principes familiarum
interl.| apostoli et apostolici viri
preposuit autem eos David rex Rubenitis et Gadditis, et dimidie18 tribus Manasse in omne ministerium Dei et regis.
18 dimidie] dimidio Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Par. Capitulum 26), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=16&chapitre=16_26)

Notes :