Glossa ordinaria

Capitulum 17

Numérotation du verset 1Par. 17,1 

Cum autem habitaret David in domo sua dixit ad Nathan prophetam : Ecce ego habito in domo cedrina, arca autem federis Domini sub pellibus est.
Numérotation du verset 1Par. 17,2 

Et ait Nathan ad David : Omnia que in corde tuo sunt fac, Deus enim tecum est.
Numérotation du verset 1Par. 17,3 

Igitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan dicens :
Numérotation du verset 1Par. 17,4 

vade et loquere David servo meo, hec dicit Dominus : Non edificabis tu mihi domum ad habitandum,
Numérotation du verset 1Par. 17,5 

neque enim mansi in domo ex eo tempore quo eduxi Israel de terra Egypti1 usque ad hanc diem, sed fui semper mutans loca tabernaculi et in tentorio
1 de…Egypti] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 17,6 

manens cum omni Israel. Numquid locutus sum saltem uni iudicum Israel quibus preceperam ut pascerent populum meum
et dixi : Quare non edificastis mihi domum cedrinam ?
Numérotation du verset 1Par. 17,7 

Nunc itaque sic loqueris ad servum meum David : Hec dicit Dominus exercituum. Ego tuli te cum in pascuis sequereris gregem, ut esses dux populi mei Israel,
Numérotation du verset 1Par. 17,8 

et fui tecum quocumque perrexisti, et interfeci omnes inimicos tuos coram te, fecique tibi nomen quasi unius magnorum qui celebrantur in terra.
Numérotation du verset 1Par. 17,9 

Et dedi locum populo meo Israel, plantabitur et habitabit in eo, et ultra non commovebitur. Nec filii iniquitatis atterent eos sicut a principio
Numérotation du verset 1Par. 17,10 

ex diebus quibus dedi iudices populo meo Israel, et humiliavi inimicos tuos universos2. Annuntio tibi ergo3 quod edificaturus sit tibi Dominus domum4.
2 inimicos tuos-universos] inv. Weber |
3 tibi ergo] inv. Weber |
4 tibi...domum] domum tibi Dominus Weber |
Numérotation du verset 1Par. 17,11 

Cumque impleveris dies tuos ut vadas ad patres tuos ? Suscitabo semen tuum
post te quod erit de filiis tuis et stabiliam regnum eius.
Numérotation du verset 1Par. 17,12 

Ipse edificabit mihi domum,
et firmabo solium eius usque in eternum.
Numérotation du verset 1Par. 17,13 

Ego ero ei in patrem et ipse erit mihi in filium, et misericordiam meam non auferam ab eo, sicut abstuli ab eo qui ante te fuit.
Numérotation du verset 1Par. 17,14 

Et statuam eum in domo mea, et in regno meo usque in sempiternum, et thronus eius erit firmissimus in perpetuum,
Numérotation du verset 1Par. 17,15 

iuxta omnia verba hec, et iuxta universam visionem istam. Sic locutus est Nathan ad David.
Numérotation du verset 1Par. 17,16 

Cumque venisset rex David et sedisset coram Domino dixit : Quis ego sum, Domine Deus, et que domus mea ut prestares mihi talia ?
Numérotation du verset 1Par. 17,17 

Sed et hoc parum visum est in conspectu tuo, ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum, et fecisti me spectabilem super omnes homines Domine Deus meus.
Numérotation du verset 1Par. 17,18 

Quid ultra addere potest David, cum ita glorificaveris servum tuum et cognoveris eum,
Numérotation du verset 1Par. 17,19 

Domine, propter famulum tuum iuxta cor tuum fecisti omnem magnificentiam hanc, et nota esse voluisti universa magnalia.
Numérotation du verset 1Par. 17,20 

Domine, non est similis tui et non est alius deus absque te ex omnibus quos audivimus auribus nostris.
Numérotation du verset 1Par. 17,21 

Quis autem est alius ut populus tuus
Israel ? Gens una in terra ad quam perrexit Deus
ut liberaret
et faceret populum sibi,
et magnitudine sua atque terroribus
eiceret gentes5
5 gentes] nationes Weber
a facie eius quem de Egypto
liberarat ?
Numérotation du verset 1Par. 17,22 

Et posuisti populum tuum Israel tibi in populum usque in eternum, et tu, Domine, factus es Deus eius.
Numérotation du verset 1Par. 17,23 

Nunc igitur Domine sermo quem locutus es famulo tuo et super domum eius confirmetur in perpetuum et fac sicut locutus es famulo tuo6,
6 famulo tuo] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 17,24 

permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, et dicatur : Dominus exercituum Deus Israel et domus David servi eius permanens cum7
7 cum] coram Weber
eo.
Numérotation du verset 1Par. 17,25 

Tu enim Domine Deus meus revelasti auriculam
servi tui ut edificares ei domum,
et idcirco invenit8 fiduciam ut oraret9 coram te.
8 invenit] + servus tuus Weber |
9 oraret] oret Weber |
Numérotation du verset 1Par. 17,26 

Nunc ergo Domine tu es Deus, et locutus es ad servum tuum tanta beneficia.
Numérotation du verset 1Par. 17,27 

Et cepisti benedicere domui servi tui ut sit semper coram te. Te enim10 benedicente benedicta erit in perpetuum.
10 enim] + Domine Weber

Capitulum 17

Numérotation du verset 1Par. 17,1 
Cum autem habitaret David in domo sua dixit ad Nathan prophetam : Ecce ego habito in domo cedrina, arca autem federis Domini sub pellibus est.
Numérotation du verset 1Par. 17,2 
Et ait Nathan ad David : Omnia que in corde tuo sunt fac, Deus enim tecum est.
marg.| ET  AIT  NATHAN etc. Patet quod prophetie spiritus non semper prophetarum mentes irradiat. Unde Eliseusa : «Dimitte eam quia animus eius in amaritudine est et Dominus celavit a me» etc. Quod divina dispensatione fit ut accipientes spiritum inveniant quid de Deo fuit et amittentes quid de ipsis.
a Cf. 4Rg. (2Rg.) 4, 27.
Numérotation du verset 1Par. 17,3 
Igitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan dicens :
Numérotation du verset 1Par. 17,4 
vade {t. 2   : Erfurt, f. 103rb   ; facsim., p. 205b} et loquere David servo meo, hec dicit Dominus : Non edificabis tu mihi domum ad habitandum,
marg.| NON  EDIFICABIS, «quia vir sanguinum es»b. Debet enim in se mundus esse qui aliena corrigere vult, ut terrena desideria fugiat et tanto perspicacius fugienda videat, quanto ipse hec per scientiam et vitam verius declinat. Superiectas sordes manus detergere non valeret que lutum tenet. Quod iuxta antique translationis seriem bene ad David erga exteriora bella laborantem per significationem et divina voce dicitur :   Non tu edificabis {t. 2 : Erfurt, f. 103rb ; facsim., p. 205b} mihi templum, quia «vir sanguinum es»c. Templum Domini edificat qui corrigendis proximorum mentibus vacat. «Templum Dei sumus»d qui ad veram vitam ex eius habitatione constituimur. Undee : «Templum Dei sanctum est quod estis vos». Vir sanguinum templum Dei non edificat. Qui enim adhuc carnalibus incubat necesse est ut instruere proximorum mentes erubescat.
b 2Rg. (2Sm.) 16, 8.
c 2Rg. (2Sm.) 16, 8.
d Cf. 2Cor. 6, 16.
e Cf. 1Cor. 3, 17.
Numérotation du verset 1Par. 17,5 
neque enim mansi in domo ex eo tempore quo eduxi Israel de terra Egypti1 usque ad hanc diem, sed fui semper mutans loca tabernaculi et in tentorio
1 de…Egypti] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 17,6 
manens cum omni Israel. Numquid locutus sum saltem uni iudicum Israel quibus preceperam ut pascerent populum meum
interl.| a nullo iudicum sibi domum cedrinam edificari iussit qui contra hostes pugnaverunt et omnes viri sanguinum fuerunt
et dixi : Quare non edificastis mihi domum cedrinam ?
Numérotation du verset 1Par. 17,7 
Nunc itaque sic loqueris ad servum meum David : Hec dicit Dominus exercituum. Ego tuli te cum in pascuis sequereris gregem, ut esses dux populi mei Israel,
Numérotation du verset 1Par. 17,8 
et fui tecum quocumque perrexisti, et interfeci omnes inimicos tuos coram te, fecique tibi nomen quasi unius magnorum qui celebrantur in terra.
interl.| Abraham, Isaac, Iacob, Moysi et Iosue, quorum nomina famosa
Numérotation du verset 1Par. 17,9 
Et dedi locum populo meo Israel, plantabitur et habitabit in eo, et ultra non commovebitur. Nec filii iniquitatis atterent eos sicut a principio
marg.| NEC  FILII  INIQUITATIS etc. Hostes alienigene per intervalla temporum sicut olim prius pax modo bellum. Inveniuntur tamen ibi prolixiora tempora pacis quam Salomon habuit. Sub Ahoth enim octoginta anni pacis fuerunt. Absit ergo ut de Salomone hec accipiantur.
Numérotation du verset 1Par. 17,10 
ex diebus quibus dedi iudices populo meo Israel, et humiliavi inimicos tuos universos2. Annuntio tibi ergo3 quod edificaturus sit tibi Dominus domum4.
2 inimicos tuos-universos] inv. Weber
3 tibi ergo] inv. Weber
4 tibi...domum] domum tibi Dominus Weber
Numérotation du verset 1Par. 17,11 
Cumque impleveris dies tuos ut vadas ad patres tuos ? Suscitabo semen tuum
interl.| «David germen iustum»f etc.
f Ier. 23, 5.
post te quod erit de filiis tuis et stabiliam regnum eius.
marg.| CUMQUE  IMPLEVERIS etc.  SUSCITABO  SEMEN etc. Salomon autem regnante patre regnare cepitg quod nulli illorum regum contigit, ut ipsum non esse appareat quem prophetia ista presignat. Christus vero verus pacificus, post mortem David vere regnavit.
g Cf. 3Rg. (Arg.) 1, 33-34.
marg.| AUG<USTINUS>. Hanc promissionem qui putat in Salomone completam errat. Attendat quod dictum est hic edificabit mihi domum quia Salomon nobile templum extruxit et non attendit quod dicitur fidelis erit domus eius etc. Attendit ergo Salomonis domum plenam mulieribus alienigenis colentibus deos falsos et ipsum regem quondam sapientem ad eandam idolatriam seductum. Nec audeat estimare Deum vel hoc mendaciter dixisse vel promisisse et talem Salomonis domum non prescisse. In Christo autem qui factus est ex semine David secundum carnem videmus ista completa non alium querimus sicut Iudei. Ipsi enim hunc filium David promissum Salomonem non intelligunt sed eo qui promissus est declarato alium se sperare dicunt. Precessit quidem aliqua imago rei future in Salomone qui templum edificavit et secundum nomen suum pacem habuit et in exordio regni sui laudabilis fuit.h
h ¶Fons : Cf. Augustinus Hipponensis , De ciuitate Dei, lib. 17, cap. 8, CCSL 48, linea : 33 sqq.
Numérotation du verset 1Par. 17,12 
Ipse edificabit mihi domum,
interl.| de vivis lapidibus
et firmabo solium eius usque in eternum.
marg.| EDIFICABIT  MIHI  DOMUM.   Domum , id est Ecclesiam, domus David propter genus, domum Dei propter templum Dei de hominibus factum, non de lapidibus ubi populus {t. 2 : Erfurt, f. 103va ; facsim., p. 206a} in eternum habitet cum Deo et in Deo, et Deus cum populo et in populo. Ideo cum secundum Septuaginta dictum sit per Nathan : «Et nuntiabit tibi Dominus quoniam domum edificabis ipsi», postea per David dicituri : «Quoniam tu Deus Israel revelasti aurem servi tui dicens : Domum edificabo tibi» Hanc enim domum et nos edificamus bene vivendo et Deus iuvando. Undej : «Nisi Dominus edificaverit domum in vanum laboraverunt qui edificant eam».
i Cf. 2Reg. 7, 27.
j Ps. 126, 1.
Numérotation du verset 1Par. 17,13 
Ego ero ei in patrem et ipse erit mihi in filium, et misericordiam meam non auferam ab eo, sicut {t. 2   : Erfurt, f. 103va   ; facsim., p. 206a} abstuli ab eo qui ante te fuit.
Numérotation du verset 1Par. 17,14 
Et statuam eum in domo mea, et in regno meo usque in sempiternum, et thronus eius erit firmissimus in perpetuum,
marg.| ET  THRONUS  EIUS  ERIT  FIRMISSIMUS. Hyperbolice de filio Isai accipi potest. At vero Christus qui de semine David natus est, exaltatus, est «super omnem principatum, et potestatem, et virtutem»k cui «Pater donavit nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur»l.
k Eph. 1, 21.
l Cf. Phil. 2, 9-10.
Numérotation du verset 1Par. 17,15 
iuxta omnia verba hec, et iuxta universam visionem istam. Sic locutus est Nathan ad David.
Numérotation du verset 1Par. 17,16 
Cumque venisset rex David et sedisset coram Domino dixit : Quis ego sum, Domine Deus, et que domus mea ut prestares mihi talia ?
Numérotation du verset 1Par. 17,17 
Sed et hoc parum visum est in conspectu tuo, ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum, et fecisti me spectabilem super omnes homines Domine Deus meus.
Numérotation du verset 1Par. 17,18 
Quid ultra addere potest David, cum ita glorificaveris servum tuum et cognoveris eum,
Numérotation du verset 1Par. 17,19 
Domine, propter famulum tuum iuxta cor tuum fecisti omnem magnificentiam hanc, et nota esse voluisti universa magnalia.
Numérotation du verset 1Par. 17,20 
Domine, non est similis tui et non est alius deus absque te ex omnibus quos audivimus auribus nostris.
Numérotation du verset 1Par. 17,21 
Quis autem est alius ut populus tuus
interl.| christianus
Israel ? Gens una in terra ad quam perrexit Deus
interl.| homo factus
ut liberaret
interl.| a potestate diaboli
et faceret populum sibi,
interl.| acceptabilem
et magnitudine sua atque terroribus
interl.| miraculis
eiceret gentes5
5 gentes] nationes Weber
interl.| alias : nationes
a facie eius quem de Egypto
interl.| spirituali
liberarat ?
Numérotation du verset 1Par. 17,22 
Et posuisti populum tuum Israel tibi in populum usque in eternum, et tu, Domine, factus es Deus eius.
Numérotation du verset 1Par. 17,23 
Nunc igitur Domine sermo quem locutus es famulo tuo et super domum eius confirmetur in perpetuum et fac sicut locutus es famulo tuo6,
6 famulo tuo] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 17,24 
permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, et dicatur : Dominus exercituum Deus Israel et domus David servi eius permanens {t. 2   : Erfurt, f. 103vb   ; facsim., p. 206b} cum7
7 cum] coram Weber
interl.| alias : coram
eo.
Numérotation du verset 1Par. 17,25 
Tu enim Domine Deus meus revelasti auriculam
interl.| cordis interioris
servi tui ut edificares ei domum,
interl.| progeniem scilicet multiplicando, ideo dedisti ei fiduciam loquendi de te, et gloriam tuam predicare
et idcirco invenit8 fiduciam ut oraret9 coram te.
8 invenit] + servus tuus Weber
9 oraret] oret Weber
Numérotation du verset 1Par. 17,26 
Nunc ergo Domine tu es Deus, et locutus es ad servum tuum tanta beneficia.
Numérotation du verset 1Par. 17,27 
Et cepisti benedicere domui servi tui ut sit semper coram te. Te enim10 benedicente benedicta erit in perpetuum.
10 enim] + Domine Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Par. Capitulum 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=16&chapitre=16_17)

Notes :