Glossa ordinaria

Primi Paralipomenon capitulum 1

Numérotation du verset 1Par. 1,1 

Adam, Seth, Enos,
Numérotation du verset 1Par. 1,2 

Cainan, Maleleel, Iareth1,
1 Iareth Rusch ] Iarech ΩS, Iared Or41 Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,3 

Enoch, Mathusalem2, Lamech,
2 Mathusalem] Matusale Or41 Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,4 

Noe,
Sem, Cham3 et Iaphet.
3 Cham Or41 ] Ham Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,5 

Filii Iaphet :
Gomer,
Magog,
Madai,
et Iavan4,
4 Iavan Rusch Clementina ] Ianan Or41
Tubal
Mosoch,
Thiras.
Numérotation du verset 1Par. 1,6 

Porro filii Gomer : Aschenez5
5 Aschenez Weber ] Ascenez Rusch
et Riphat6,
6 Riphat] Riphan Or41
et Thogorma.
Numérotation du verset 1Par. 1,7 

Filii autem Iavan : Elisa
et Tharsis,
Cethim
et Dodanim.
Numérotation du verset 1Par. 1,8 

Filii Cham : Chus
et Mesraim,
Phut
et Chanaan.
Numérotation du verset 1Par. 1,9 

Filii autem Chus :
Zaba7
7 Zaba] Saba Weber
et Evila,
Sabatha,
et Regma et Sabathacha.
Porro filii Regma : Saba et Dadan.
Numérotation du verset 1Par. 1,10 

Chus autem genuit Nemroth. Iste cepit esse potens in terra.
Numérotation du verset 1Par. 1,11 

Mesraim vero genuit Ludim et Anamim8 et Laabim et Nepthuim.
8 Anamim ΩJ etc. Weber ] Ananim ΩS etc. Rusch
Numérotation du verset 1Par. 1,12 

Phetrusim9 quoque et Chasluim
9 Phetrusim] Phethrosim Weber
de quibus egressi sunt Philistiim et Capthurim.
Numérotation du verset 1Par. 1,13 

Chanaan vero genuit Sidonem
primogenitum suum10, Etheum11
10 suum] et Weber |
11 Etheum] Heth Weber |
Numérotation du verset 1Par. 1,14 

et12 Iebuseum13,
12 et] om. Weber |
13 Iebuseum] + quoque Weber |
et Amorreum, et Gergeseum,
Numérotation du verset 1Par. 1,15 

Eveum quoque14
14 Eveum quoque] Evheumque Weber
et Aracheum15
15 Arac(h)eum Ω Rusch Clementina ] Aruceum Weber
et Asineum,
Numérotation du verset 1Par. 1,16 

Aradium quoque
et Samareum,
et Ematheum.
Numérotation du verset 1Par. 1,17 

Filii Sem :
Elam
et Assur
et Arphaxat,
Lud16
16 Lud] et praem. Weber
et Aran17.
17 Aran Rusch cum ΩS etc.] Aram Weber
Filii autem Aran18 : Hus19
18 Filii…Aran] om. Weber |
19 Hus] et praem. Weber |
et Hul
et Gether20
20 Gether] Gothor Weber
et Mes21.
21 Mes] Mosoch Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,18 

Arphaxat
autem genuit Sale22
22 Sale] Sala Weber
qui et ipse genuit Heber.
Numérotation du verset 1Par. 1,19 

Porro Heber nati sunt duo filii. Nomen uni Phalech23 quia in diebus eius divisa est terra, et nomen fratris eius Iectan.
23 Phalech] Phaleg Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,20 

Iectan autem genuit Elmodad24 et Saleph et Asormoth25 et Iare.
24 Elmodad] Helmodad Weber |
25 Asormoth] Asermoth Weber |
Numérotation du verset 1Par. 1,21 

Aduram quoque et Uzal et Deda26 a.
0 Cf. Gn. 10, 27.
26 Deda] Decla Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,22 

Ebal etiam et Abimael et Saba, necnon
Numérotation du verset 1Par. 1,23 

et Ophir et Evila et Iobab. Omnes isti filii Iectan :
Numérotation du verset 1Par. 1,24 

Sem, Arphaxat, Sale,
Numérotation du verset 1Par. 1,25 

Heber, Phalech, Ragan27
27 Ragan] Raau Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,26 

Seruch28 Nachor29 Thare.
28 Seruch] Serug Weber |
29 Nachor] Nahor Weber |
Numérotation du verset 1Par. 1,27 

Abram iste est Abraham.
Numérotation du verset 1Par. 1,28 

Filii autem Abraham : Isaac et Ismael.
Numérotation du verset 1Par. 1,29 

Et he generationes eorum. Primogenitus Ismaelis : Nabaioth et Cedar et Abdeel et Mabsan30,
30 Mabsan Rusch ] Mapsam ΩJM, Mapsan ΩS, Mabsam Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,30 

et31 Masma, et Duma, Massa, Adad et Thema,
31 et] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,31 

Itur32, Naphis, Cedma. Hi sunt filii Ismaelis.
32 Itur] scrips. cum Gn. 25, 15 ; Iathur Rusch Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,32 

Filii autem Cethure concubine Abraham quos genuit : Zamram, Iecsan,
Madan, Madian, Iesboch et33 Sue. Porro filii Iecsan : Saba et Dadan. Filii autem Dadan : Assurim
33 Iesboch ΩJ] Iesboc Rusch Weber , Iesboe ΩS, Sesboc Amiatinus ΩM| et] om. Weber
et Lathusim
et Laomim34
34 Filii autem Dadan… Laomim Rusch Clementina cum Weber ( Cava Σ Λ )] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,33 

Filii autem Madian : Epha et Epher35 et Enoch et Abida et Eldaa. Omnes hi filii Cethure.
35 Epher] Apher Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,34 

Genuit36 autem Abraham Isaac,
36 genuit] generavit Weber
cuius fuerunt filii Esau et Israel.
Numérotation du verset 1Par. 1,35 

Filii Esau : Eliphaz,
Rahuel37,
37 Rahuel Rusch ] Rauhel Weber
Iebus38, Ielon39, Chore.
38 Iebus] Iaus Weber |
39 Ielon] Ialam Weber |
Numérotation du verset 1Par. 1,36 

Filii Eliphaz :
Theman, Omar40, Sephi41, Gothan42, Cenez, Thamna, Amalech.
40 Omar Rusch Clementina ] Omer Weber |
41 Sephi ΩS Clementina ] Sepphi Φ Θ ΩJ, Zepphi , Cepphi Rusch , Sepphu Weber ( Cava Amiatinus ΣT) |
42 Gothan] Gethem Weber |
Numérotation du verset 1Par. 1,37 

Filii Rahuel43 : Naath, Zara, Samma, Meza44.
43 Rahuel Rusch ] Rauhel Weber |
44 Meza] Maza Weber |
Numérotation du verset 1Par. 1,38 

Filii Seir : Lothan, Sobal, Sebeon, Ana, Dison, Eser, Disan.
Numérotation du verset 1Par. 1,39 

Filii Lothan : Horri Ahohimam45. Soror autem Lothan fuit Thamna.
45 Ahohimam] Humam Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,40 

Filii Sobal : Alian et Manaath et Ebal46, Sephi47
46 Ebal] + et Weber |
47 Sephi] Sepphi Weber |
et Onam. Filii Sebeon : Ahaia48 et Ana, filius49 Ana : Dison.
48 Ahaia] Aia Weber |
49 Filius] Filii Weber |
Numérotation du verset 1Par. 1,41 

Filii Dison : Hamaran50
50 Hamaran Ω ] Amdan Cava ΣT cum multis codd. , Amaran Weber
et Esaban51 et Iethran52 et Charran53 b.
0 Cf. Gn. 36, 28.
51 Esaban Rusch ] Eseban Weber |
52 Ietrhan Rusch Weber ] Lectran ΩM, Lethian ΩS |
53 Charran Rusch ] Charan Ω Weber |
Numérotation du verset 1Par. 1,42 

Filii Eser : Balaan et Zaban et Iacham54.
54 Iacham] Iacan Weber
Filii Disan55 : Hus56 et Aran.
55 Disan] Dison Weber |
56 Hus] Us Weber |
Numérotation du verset 1Par. 1,43 

Isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom antequam esset rex super filios Israel. Bale filius Beor et nomen civitatis eius Denaba.
Numérotation du verset 1Par. 1,44 

Mortuus est autem Bale, et regnavit pro eo Iobab filius Zare57 de Bosra.
57 Zare Weber ] Sare Rusch
Numérotation du verset 1Par. 1,45 

Cumque58 Iobab fuisset mortuus,
58 cumque] + et Weber
regnavit pro eo Husam de terra Themanorum.
Numérotation du verset 1Par. 1,46 

Obiit quoque et Husam et regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in terra Moab. Et nomen civitatis eius Avith.
Numérotation du verset 1Par. 1,47 

Cumque et Adad fuisset mortuus, regnavit pro eo Semla de Masereca59.
59 Masereca] Masreca Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,48 

Sed et Semla mortuus est, et regnavit pro eo Saul de Rooboth que iuxta amnem sita est.
Numérotation du verset 1Par. 1,49 

Mortuo quoque Saul, regnavit pro eo Balaana60 filius Achobor.
60 Balaana] Baalanan Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,50 

Sed et hic mortuus est et regnavit pro eo Adad,
cuius urbis fuit nomen Phou,
et appellata est uxor eius Mechabel61
61 Mechabel] Mehetabel Weber
filia Matred,
filie Mezaab.
Numérotation du verset 1Par. 1,51 

Adad autem mortuo duces pro regibus in Edom esse ceperunt.
Dux Thamna62, dux Aliha63,
62 Thamna Rusch Weber Edmaior. |
63 Aliha ΩM Rusch (Glose)] Aliba cacogr. Rusch (textus), Alia ΩS , Aula Edmaior. (D) Φ ΨD Alva Weber ; cf. Gn. 36, 40 : Aluha |
dux Ietheth,
Numérotation du verset 1Par. 1,52 

dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon,
Numérotation du verset 1Par. 1,53 

dux Cenez, dux Theman, dux Mapsar64,
64 Mapsar ΩJ Rusch ] Mabsar Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,54 

dux Magdiel, dux Hiram. Hi duces Edom.

Primi Paralipomenon capitulum 1

Numérotation du verset 1Par. 1,1 
Numérotation du verset 1Par. 1,2 
Cainan, Maleleel, Iareth1,
1 Iareth Rusch ] Iarech ΩS, Iared Or41 Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,3 
Enoch, Mathusalem2, Lamech,
2 Mathusalem] Matusale Or41 Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,4 
Noe,
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 91va ; facsim., p. 182a} NOE. RA<BANUS>. Decimus ab Adam Noe, et in Genesi et in Paralipomenon monstratur et apte decimus quia perfectus est. Unde : «Noe vir iustus erat et perfectus in generationibus suis»a etc. Hic genuit Sem, Cham, et Iaphet per quos post diluvium rediviva hominum dilatatur progenies.
a Cf. Gn. 6, 9.
Sem, Cham3 et Iaphet.
3 Cham Or41 ] Ham Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,5 
Filii Iaphet :
interl.| hi possederunt terram in Asia ab Amano et Thauro
interl.| hee septem gentes ad aquilonem habitant
marg.| FILII  IAPHET. HIERONYMUS. Hi possederunt terram in Asia ab Amano, et Thauro Syrie Cheles, et Cilicie montibus usque ad flumen Thanaim. In Europa usque ad Gadara nomina locis, et gentibus relinquentes e quibus postea immutata sunt plurima permanent cetera.
Gomer,
interl.| GalateA
A ¶Codd. : Or41, p. 3 ; Rusch
Magog,
interl.| Schite4 B
B ¶Codd. : Or41, p. 3 ; Rusch
4 Schite] Scite Or41
Madai,
interl.| MediC
C ¶Codd. : Or41, p. 3 ; Rusch
et Iavan5,
5 Iavan Rusch Clementina ] Ianan Or41
interl.| Iones qui et Greci, unde et mare IoniumD
D ¶Codd. : Or41, p. 3 ; Rusch
Tubal
marg.| TUBAL. RABANUS. Hiberes qui et Hispani, a quibus Celtiberia, licet quidam Italos suspicentur.
Mosoch,
interl.| Cappadoces
marg.| MOSOCH. RA<BANUS>. Cappadoces unde urbs eorum usque hodie Mazacha dicitur. Septuaginta vero interpretes Capthurim Cappadoces arbitrantur.
Thiras.
interl.| ThracesE
E ¶Codd. : Rusch , om. Or41
interl.| + Trao. Hee septem gentes ad Aquilonem habitantF
F ¶Codd. : Or41, p. 3 ; om. Rusch
Numérotation du verset 1Par. 1,6 
Porro filii Gomer : Aschenez6
6 Aschenez Weber ] Ascenez Rusch
interl.| Sarmate. G
G ¶Codd. : Rusch , om. Or41
interl.| Hos Greci reginos vocantH
H ¶Codd. : Or41, Rusch
et Riphat7,
7 Riphat] Riphan Or41
interl.| Paphlagones8 I
I ¶Codd. : Rusch , om. Or41
8 Paphlagones] scrips. , Paflagones Rusch
et Thogorma.
interl.| FrigesJ
J ¶Codd. : Or41 Rusch
Numérotation du verset 1Par. 1,7 
Filii autem Iavan : Elisa
interl.| a quo Elisei qui vocantur Eolides
marg.| FILII  AUTEM  IAVAN. GREGORIUS. 9 Ab his divise sunt insule nationum10, {t. 2 : Erfurt, f. 91vb ; facsim., p. 182b} lingue, cognationes et gentes. De Ionibus, id est Grecis, nascuntur Elisei qui et11 Eolides. Unde ista12 lingua grecie Eolis dicitur.K
K ¶Codd. : Or41 Rusch
9 Filii... Gregorius] RABANUS. Ianan etc. Or41
10 ins. nationum] inv. Or41
11 et] om. Or41
12 ista] om. Or41
et Tharsis,
interl.| Cilices
marg.| THARSIS. RABANUS. Hos Iosephus Cilices arbitratur, unde et metropolis eorum   Tharsis dicitur Paulo Apostolo gloriosa.
Cethim
interl.| Cypri
marg.| CETHIM. RA<BANUS>. A quo Cithei alias Cici a quibus urbs Cypri Cithia, alias Cicium dicitur usque hodie.
et Dodanim.
interl.| Rhodii
marg.| RABANUS. Dodanim Rhodii, sic enim Septuaginta transtulerunt. Legamus Varronis de antiquitatibus libros, et Sinii Capitonis, et Grecum Flegonta ceterosque, et videbimus omnes pene insulas, et totius orbis litora, terrasque maritimas grecis accolis occupatas, qui ab Amano et Thauro omnia maritima usque ad oceanum possidere britannicum.
Numérotation du verset 1Par. 1,8 
interl.| Ethiopia ab Hebreis usque hodie Chus dicitur
et Mesraim,
interl.| Egyptus
Phut
interl.| a quo Libya13
13 Libya] corr. , Libii Ruch
marg.| PHUT. RA<BANUS>. Libyes a quo et Mauritanie fluvius   Phut dicitur et regio Phutensis. Multi autem scriptores tam Greci quam Latini huius rei testes sunt. Quare autem in una climatis parte antiquum Libye nomen permanet et reliqua terra dicatur Africa non est huius temporis disserere.
et Chanaan.
interl.| hic obtinuit terram de qua in Dei Chananeos eiecerunt
Numérotation du verset 1Par. 1,9 
Filii autem Chus :
interl.| a quo Afri et Phenices
Zaba14
14 Zaba] Saba Weber
interl.| a quo Zabei Arabes
marg.| ZABA. RA<BANUS>. A quo Zabei interpretatur nunc   Zaba Arabia. Unde in Psalmob ubi habemus : «Reges Arabum et Saba», in hebreo habetur : «Reges Saba et Zaba» : primum per syn , secundum samech.
b Ps. 71, 10.
et Evila,
interl.| Getuli in parte remotioris Africe eremo coherentes
Sabatha,
interl.| a quo Sabatheni qui nunc Astobori vel Astabari nominantur
et Regma et Sabathacha.
interl.| hec duo antiqua vocabula perdiderunt et que pro eis habeant ignoramus
Porro filii Regma : Saba et Dadan.
interl.| gens Ethiopie in occidentali plaga
Numérotation du verset 1Par. 1,10 
Chus autem genuit Nemroth. Iste cepit esse potens in terra.
marg.| ISTE  AUTEM 15  CEPIT. Quia insuetam tyrannidem primus arripuit. Hic fuit robustus venator coram Domino, quia homines a Dei cultura avertit. Unde Iosephus : Fecit autem eos elatos ad iniuriam Dei atque contemptum. Nemroth filius Cham, filii Noe qui cum esset audacior et manu fortissimus, suadebat hominibus ut non Deo suam felicitatem sed proprie virtuti ascriberent. Sic homines a Dei timore revocabat, ut spem in propria virtute ponerent. Ideoque putabant Deum interminari diluvium. Unde turrim edificari suadebant quam aqua non posset ascendere. Multitudo autem prompta erat ut obediret Nemroth, grave putans servitium obsequi Deo. Regnavit autem Nemroth in Babylone et in Areth. Hec est Edessa et in Acha que est Nisibis et in Chalamne, que a Seleuco rege Seleucia dicta est, vel que nunc Thesiphon dicitur.
15 autem] sic Rusch
Numérotation du verset 1Par. 1,11 
Mesraim vero genuit Ludim et Anamim16 et Laabim et Nepthuim.
16 Anamim ΩJ etc. Weber ] Ananim ΩS etc. Rusch
interl.| Libyes qui prius Phuteic
c <Parall . > Glossa ordinaria (Gn. 10, 13)
marg.| MESRAIM  VERO etc. RABANUS. Exceptis Laabim a quibus Libyes nominati sunt, qui prius Phutei et Chaslium qui post Philistiim dicti sunt, quos nos corrupte Palestinos dicimus. Cetere gentes ignote sunt nobis, quia bello Ethiopico subverse in oblivionem preteritorum nominum pervenere. Possederunt autem terram a Gaza usque ad extremos fines Egypti.d
d ¶Fons : Cf. Rabanus Maurus , Commentaria in Gn., lib. 2, cap. 11, PL 107, 528.43 et sqq. : « Exceptis Laabim a quibus Lybies postea nominati sunt, qui prius Phutei vocabantur, et Chasluim qui deinceps Philistiim appellati sunt, quos nos corrupte Palaestinos dicimus, caeterae sex gentes ignotae nobis sunt, quia bello Ethiopico subversae usque ad oblivionem praeteritorum nominum pervenere. Possederunt autem terram a Gaza, usque ad extremos fines Egypti ».
Numérotation du verset 1Par. 1,12 
Phetrusim17 quoque et Chasluim
17 Phetrusim] Phethrosim Weber
interl.| qui et Philistim quos corrupte Palestinos diximus
de quibus egressi sunt Philistiim et Capthurim.
Numérotation du verset 1Par. 1,13 
Chanaan vero genuit Sidonem
interl.| a quo Sidon urbs in Phenice
primogenitum suum18, Etheum19
18 suum] et Weber
19 Etheum] Heth Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,14 
et20 Iebuseum21,
20 et] om. Weber
21 Iebuseum] + quoque Weber
interl.| a quo Iebusei quorum fuit Hierusalem
et Amorreum, et Gergeseum,
Numérotation du verset 1Par. 1,15 
Eveum quoque22
22 Eveum quoque] Evheumque Weber
interl.| a quo Evei qui et Gabaonite a civitate Gabaon qui supplices venerunt ad Iesum
et Aracheum23
23 Arac(h)eum Ω Ed1455 Rusch Clementina ] Aruceum Weber
marg.| ARACHEUM 24. Hic condidit arcas oppidum contra Tripolim in radicibus Libani, a quo haud procul, alia civitas fuit nomine Sim, que vario eventu subversa bellorum nomen tantum loco pristinum reservavit.
24 Aracheum] scrips. , Aratheum Rusch
et Asineum,
interl.| a quo Asinei
Numérotation du verset 1Par. 1,16 
Aradium quoque
marg.| ARADIUM  QUOQUE. A quo Aradii qui Aradum insulam possederunt angusto25 freto a Phenicis litore separatam.e
e ¶Fons : Hieronymus , Liber quaestionum hebraicarum in Gn., CCSL 72, p. 17.15 sqq. : « Aradii sunt, qui Aradum insulam possederunt, angusto freto a phoenicis litore separatam » =   Beda Venerabilis , In principium Gn. usque ad natiuitatem Isaac etc. (CPL 1344), CCSL 118A, lib. 3, cap. 10.195 sqq. ;   Rabanus Maurus , Commentaria in Gn., lib. 2, cap. 11, PL 107, 529.1.
25 angusto] a gusto cacogr. Rusch
et Samareum,
marg.| ET  SAMAREUM. A quo Syrie Cheles Samaria civitas, nunc quoque tam a Syris quam ab Hebreis ut prius apud veteres appelatur.
et Ematheum.
marg.| EMATHEUM. RA<BANUS>. A quo Emath civitas. Hanc Macedones qui post Alexandrum in oriente regnaverunt Epiphaniam nuncupaverunt. Alii Antiochiam ita dictam putant. Alii non vere opinionem suam verisimili vocabulo consolantes Emaus primam ab Antiocha mansionem Edessam pergentibus appellari putant, et eamdem apud veteres Emath.f
f ¶Fons : <Revera> Hieronymus , Liber quaestionum hebraicarum in Gn., CCSL 72, p. 17.17 sqq. : « Amath usque ad nostrum tempus tam a syris quam ab hebraeis ita, ut apud ueteres dicta fuerat, appellatur : hanc macedones, qui post Alexandrum in oriente regnauerunt, epiphaniam nuncupauerunt. non nulli Antiochiam ita appellatam putant. alii, licet non uere, tamen opinionem suam quasi ueri simili uocabulo consolantes, emas primam ab antiochia mansionem edessam pergentibus appellari putant et eandem esse, quae apud ueteres dicta sit Emath ». Cf.   Rabanus Maurus , Commentaria in Gn., lib. 2, cap. 11, PL 107, 529.1 sqq. : « Samaraei quibus Edessa nobilis Coelesyriae civitas, Emath usque ad nostrum tempus, tam a Syriis quam ab Hebraeis, ita ut apud veteres dicta fuerat, appellatur. Hanc Macedones, qui post Alexandrum in Oriente regnarunt, Epiphaniam nuncupaverunt. Nonnulli Antiochiam ita appellatam putant. Alii licet non vere, tamen opinionem suam quasi verisimili vocabulo consolantes, Emath primam ab Antiochia mansionem Edessam pergentibus appellari putant; et eamdem esse quae apud veteres dicta sit Emath ».
Numérotation du verset 1Par. 1,17 
Filii Sem :
marg.| FILII  SEM. Hi ab Euphrate partes Asie usque ad indicum oceanum tenent est autem {t. 2 : Erfurt, f. 92ra ; facsim., p. 183a} Elam a quo principes perfidis.
Elam
interl.| a quo Elamite
et Assur
interl.| qui Ninivem urbem condidit
interl.| a quo Assyriorum pullulavit regnum
et Arphaxat,
interl.| a quo Chaldei
Lud26
26 Lud] et praem. Weber
interl.| a quo Lidii
et Aran27.
27 Aran Rusch cum ΩS etc.] Aram Weber
interl.| a quo Syri quorum metropolis Damascus
28 Filii…Aran] om. Weber
29 Hus] et praem. Weber
interl.| vel Us
marg.| HUS. Vel   Us Trachonitidis et Damasci conditor inter Palestinam et Chelen Syriam tenuit principatum a quo terra   Hus . Unde secundum Septuagintag : “Vir erat in regione Ausitide nomine Iob”, quasi Husitide.
g Cf. Iob. 1, 1 (LXX) : « ῎Ανθρωπός τις ἦν ἐν χώρᾳ τῇ Αυσίτιδι, ᾧ ὄνομα Ιωβ ».
et Hul
interl.| a quo Armeni
et Gether30
30 Gether] Gothor Weber
interl.| a quo Carnani vel Carii
et Mes31.
31 Mes] Mosoch Weber
interl.| qui nunc Meones vocantur, antea vero Mes
Numérotation du verset 1Par. 1,18 
Arphaxat
interl.| a quo Chaldei
autem genuit Sale32
32 Sale] Sala Weber
interl.| a quo Bactriani
qui et ipse genuit Heber.
interl.| a quo Hebrei
Numérotation du verset 1Par. 1,19 
Porro Heber nati sunt duo filii. Nomen uni Phalech33 quia in diebus eius divisa est terra, et nomen fratris eius Iectan.
33 Phalech] Phaleg Weber
interl.| a quo Indorum gens
marg.| PHALECH. Vaticinio quodam. Phalech enim divisio, quia in diebus eius lingue in Babylone divise sunt. Narrat autem Philo, in libro questionum super Genesim, quia ex tribus filiis Noe adhuc ipso vivente nati sunt quatuordecim millia virorum et centum extra mulieres et parvulos habentes super se duces. Filii Sem Iectan ducem, filii Cham Nemroth, filii Iaphet Suphene. Post obitum vero Noe convenerunt duces cum agminibus suis in campum Sennaar, ut ibi turrim construerenth. Cum autem edificarent, divisit Deus linguas eorum, et mutavit effigies et non cognovit quisque fratrem suum, nec audivit linguam proximi sui. Cum vero magistri lapides querebant ministri aquam afferebant, et cum illi querebant aquam illi afferebant stipulam. Sicque frustrata cogitatione cessaverunt edificare, et dispersi sunt super faciem terre.i
h Cf. Gn. 11, 4.
i ¶Fons : Cf. Rabanus Maurus , Commentaria in Par., lib. 1, cap. 2, PL 109, 284C-D : « Heber, a quo Hebraei vocati sunt, vaticinio quodam filio suo Phaleg nomen imposuit, qui interpretatur divisio, ab eo quod in diebus eius linguae in Babylone divisae sunt. Narrat autem Philo, in libro Quaestionum suarum super Genesim, quod ex tribus filiis Noe, adhuc ipso vivente nati sint nongenta quatuordecim millia virorum et centum, extra mulieres et parvulos, habentes super se duces constitutos, hoc est, filii Sem Iectan ducem; filii Cham Nemrod; filii autem Iapheth sub Phenet duce fuerunt constituti. Porro post obitum Noe convenerunt undique omnes hi duces cum agminibus suis subiectis in campum Sennaar, ibi denique turrim construere conati sunt. Cum autem initiassent aedificare turrim, divisit Deus linguas eorum, et mutavit eorum effigies, et non cognovit unusquisque fratrem suum, nec audiebant singuli quique linguam proximi sui. Sicque factum est, ut dum aedificatores ministris suis iuberent afferre lapides, illi afferrent aquam; et si deposcerent aquam, illi afferrent stipulam; et sic, intercisa cogitatione eorum, cessaverunt aedificare civitatem : dispersit eos Dominus in superficiem totius terrae ». Cf.   Philo (pseudo) , Liber Antiquitatum Biblicarum, 7, 5, ed. Guido Kisch, Notre Dame Ind., 1949, p. 132.
Numérotation du verset 1Par. 1,20 
Iectan autem genuit Elmodad34 et Saleph et Asormoth35 et Iare.
34 Elmodad] Helmodad Weber
35 Asormoth] Asermoth Weber
marg.| IECTAN  AUTEM. HIERONYMUS. Harum gentium posteriora nomina, invenire non potui, sed usque in presens quia procul a nobis sunt, vel ita vocantur ut primum vel que mutata sunt ignorantur, possederunt autem a Cofene fluvio omnem Indie regionem que vocatur Hieria.
Numérotation du verset 1Par. 1,21 
Aduram quoque et Uzal et Deda36 37.
36 Deda] Decla Weber
37 Cf. Gn. 10, 27.
Numérotation du verset 1Par. 1,22 
Ebal etiam et Abimael et Saba, necnon
Numérotation du verset 1Par. 1,23 
et Ophir et Evila et Iobab. Omnes isti filii Iectan :
Numérotation du verset 1Par. 1,24 
Sem, Arphaxat, Sale,
marg.| SEM  ARPHAXAT RA<BANUS>. Sicut in principio ab Adam usque Noe decem generationes posuit, ita a Sem usque Abraham non sine sacramenti mysterio.
Numérotation du verset 1Par. 1,25 
Heber, Phalech, Ragan38
38 Ragan] Raau Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,26 
Seruch39 Nachor40 Thare.
39 Seruch] Serug Weber
40 Nachor] Nahor Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,27 
Abram iste est Abraham.
Numérotation du verset 1Par. 1,28 
Filii autem Abraham : Isaac et Ismael.
Numérotation du verset 1Par. 1,29 
Et he generationes eorum. Primogenitus Ismaelis : Nabaioth et Cedar et Abdeel et Mabsan41,
41 Mabsan Ed1455 Rusch ] Mapsam ΩJM, Mapsan ΩS, Mabsam Weber
marg.| PRIMOGENITUS  ISMAELIS. HIERONYMUS. Duodecim filii nascuntur Ismaeli : primogenitus Nabaioth a quo omnis regio ab Euphrate usque ad mare Rubrum Nabaiothena dicitur que pars est Arabie. Nam familie ipsorum oppidaque, et pagi, ac minuta castella et tribus horum appellatione celebrantur ab uno ex eis Cedar in deserto, et Duma alia regio, et Thebaran ad austrum, et Cedema ad orientalem plagam.j
j ¶Fons : Cf. Hieronymus , Liber quaestionum hebraicarum in Gn., CCSL 72, p. 40.6 sqq. : « Duodecim filii nascuntur ismahelo, e quibus primogenitus fuit Nabaioth, a quo omnis regio ab euphrate usque ad mare rubrum Nabathena usque hodie dicitur, quae pars arabiae est. Nam et familiae eorum oppida que et pagi ac minuta castella et tribus eorum appellatione celebrantur ab uno quoque : ex his Cedar in deserto et duma alia regio et theman ad austrum et cedema ad orientem plaga dicitur ».
Numérotation du verset 1Par. 1,30 
et42 Masma, et Duma, Massa, Adad et Thema,
42 et] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,31 
Itur43, Naphis, Cedma. Hi sunt filii Ismaelis.
43 Itur] scrips. cum Gn. 25, 15 ; Iathur Rusch Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,32 
Filii autem Cethure concubine Abraham quos genuit : Zamram, Iecsan,
interl.| vel Iacsan
Madan, Madian, Iesboch et44 Sue. Porro filii Iecsan : Saba et Dadan. Filii autem Dadan : Assurim
44 Iesboch ΩJ] Iesboc Rusch Weber , Iesboe ΩS, Sesboc Amiatinus ΩM| et] om. Weber
interl.| negotiatores
et Lathusim
interl.| aeris ferrique metalla cudentes
et Laomim45
45 Filii autem Dadan… Laomim Rusch Clementina cum Weber ( Cava Σ Λ )] om. Weber
interl.| vel Lomim
interl.| phylarchus46*, id est principes multarum tribuum
46 phylarchus] scrips., filargus Rusch
Numérotation du verset 1Par. 1,33 
Filii autem {t. 2   : Erfurt, f. 92rb   ; facsim., p. 183b} Madian : Epha et Epher47 et Enoch et Abida et Eldaa. Omnes hi filii Cethure.
47 Epher] Apher Weber
marg.| CETHURE. R<ABANUS>. [a] Quasi copulate. Unde suspicantur Hebrei eam esse Agar que mortua Sara de concubina transierit in uxorem ne senex novis arguatur nuptiis lascivisse.
marg.| RA<BANUS>. [b] Filii autem Cethure, iuxta historicos Hebreorum, occupaverunt Trochoditen, alii Trachonitidem et Arabiam, que nunc vocatur Eidormo, usque ad maris Rubri terminos.
marg.| ASSURIM. [d] Ab   Assurim : Syros quidam vocatos contendunt et a plerisque filiis Abrahe de Cethura occupatos esse Indie regiones.
marg.| EPHER. RA<BANUS>. [c] Hic dicitur contra Libyam exercitum duxisse ibi victor consedisse posterosque ex nomine eius Africam nuncupasse.k
k ¶Fons : Rabanus Maurus , Commentaria in Gn., lib. 3, cap. 7, PL 107, 579.26-45 : « [a] Cetura Hebraeo sermone copulata interpretatur aut coniuncta. Quam ob causam suspicantur Hebraei, mutato nomine, eamdem esse Agar quae, Sara mortua, de concubina transierit in uxorem. Et videtur decrepiti iam Abrahae excusari aetas, ne senex post mortem uxoris vetulae novis arguatur nuptiis lascivisse. Nos quod incertum est relinquentes, hoc dicimus, quod de [b] Cetura nati filii Abraham iuxta historicos Hebraeorum, occupaverunt Τρωγλοδύτην et Arabiam, quae nunc vocatur Εὐδαίμων, usque ad maris Rubri terminos . [c] Dicitur autem unus ex posteris Abrahae qui appellatur Apher duxisse adversus Libyam exercitum, et ibi victis hostibus consedisse, eius que posteros ex nomine atavi, Africam nuncupasse […] [d] Alii ab hoc Assurim vocatos Syros esse contendunt, et a plerisque filiis Abrahae ex Cetura occupatas Indiae regiones ».
Numérotation du verset 1Par. 1,34 
Genuit48 autem Abraham Isaac,
48 genuit] generavit Weber
interl.| qui de Sara solus ex repromissionel
l Cf. Gn. 17, 21.
cuius fuerunt filii Esau et Israel.
interl.| ex uno concubitu Rebeccem
m Gn. 25, 24.
Numérotation du verset 1Par. 1,35 
Filii Esau : Eliphaz,
interl.| quem peperit Ada
Rahuel49,
49 Rahuel Rusch ] Rauhel Weber
interl.| quem genuit Basemath
Iebus50, Ielon51, Chore.
50 Iebus] Iaus Weber
51 Ielon] Ialam Weber
interl.| hi tres filii Oolibame
Numérotation du verset 1Par. 1,36 
Filii Eliphaz :
interl.| cuius mentio fuit in Iob
Theman, Omar52, Sephi53, Gothan54, Cenez, Thamna, Amalech.
52 Omar Ed1455 Rusch Clementina ] Omer Weber
53 Sephi ΩS Clementina ] Sepphi Φ Θ ΩJ, Zepphi Ed1455 , Cepphi Rusch , Sepphu Weber ( Cava Amiatinus ΣT)
54 Gothan] Gethem Weber
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 92rb ; facsim., p. 183b} THAMNA. Queritur cum Thamna in Genesi legatur, concubina esse Eliphazn de genere Horreorum, qui apud Idumeos habitaverunt in terra Seir, que peperit ei Amalech, quomodo inter filios numeretur, cum in sequentibus legatur ipsa Thamna soror Lotan filii Seir qui et Edom. Sed Seir hebraice pilosus dicitur qui fuit in modum pellis hispidus. Edom autem hebraice rubeus vel fulvus. Ab eo igitur quod rubeo cibo vendidit primogenita sua Edom vocatus est. Hebrei vero ita solvunt : dicunt Thamnam concubinam fuisse Eliphaz et generasse ei Amalecho sed tamquam filiam inter filios ab ipso fuisse educatam.   Alian , qui de genere Horreorum est, in Genesip scribitur   Aluan 55 id est exaltatus; in Paralipomenonq vero   Alian , id est eiectus significans, quia Horrei exaltati sunt antequam Edom terram eorum caperet post vero eiecti.
n Cf. Gn. 36, 12.
o Cf. Gn. 36, 12.
p Cf. Gn. 36, 23.
q Cf. 1Par. 1, 40.
55 Aluan Rusch Weber (Gn. 36, 40)] Aluhan Rusch (Gn. 36, 23)
Numérotation du verset 1Par. 1,37 
Filii Rahuel56 : Naath, Zara, Samma, Meza57.
56 Rahuel Rusch ] Rauhel Weber
57 Meza] Maza Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,38 
Filii Seir : Lothan, Sobal, Sebeon, Ana, Dison, Eser, Disan.
Numérotation du verset 1Par. 1,39 
Filii Lothan : Horri Ahohimam58. Soror autem Lothan fuit Thamna.
58 Ahohimam] Humam Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,40 
Filii Sobal : Alian et Manaath et Ebal59, Sephi60
59 Ebal] + et Weber
60 Sephi] Sepphi Weber
marg.| HIERONYMUS. Sephi id est unipes. In Genesir Sepho, id est bipes. Utrumque tamen per syn litteram. Bipes autem dicitur qui a processu temporis multitudine sobolis maiorem efficaciam habuerit quam in primis.
r Cf. Gn. 36, 11.
et Onam. Filii Sebeon : Ahaia61 et Ana, filius62 Ana : Dison.
61 Ahaia] Aia Weber
62 Filius] Filii Weber
interl.| de quo in Genesis dicitur quia «invenit aquas callidas in solitudine cum pasceret asinas patris sui Sebeon»
s Gn. 36, 24.
Numérotation du verset 1Par. 1,41 
Filii Dison : Hamaran63
63 Hamaran Ω Ed1455 ] Amdan Cava ΣT cum multis codd. , Amaran Weber
marg.| Hamaran : in Paralipomenon   Hamaran , id est rubricatus sordibus vel temulentus. In Genesit : «Amadan», id est concupiscibilis sed utraque unius hominis nomina sunt.
t Gn. 36, 26 : « Amdan » (Amadam = ΩS)
et Esaban64 et Iethran65 et Charran66 67.
64 Esaban Rusch ] Eseban Weber
65 Ietrhan Rusch Weber ] Lectran ΩM, Lethian ΩS
66 Charran Ed1455 Rusch ] Charan Ω Weber
67 Cf. Gn. 36, 28.
Numérotation du verset 1Par. 1,42 
Filii Eser : Balaan et Zaban et Iacham68.
68 Iacham] Iacan Weber
marg.| IACHAM. R<ABANUS>. Iacham69 filius Aser de genere Horreorum, in Genesi Zachan nominatur id est tribulator. In Paralipomenon Iacham, id est tribulatus variis enim eventibus nomina comutantur, ut varia mysteria significentur.
69 Iacham] scrips. , Iachan Rusch
Filii Disan70 : Hus71 et Aran.
70 Disan] Dison Weber
71 Hus] Us Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,43 
Isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom antequam esset rex super filios Israel. Bale filius Beor et nomen civitatis eius Denaba.
interl.| vel Dennaba , alii   Dannaba
marg.| DENABA. Civitas   Bale filii   Beor regis   Edom post quem regnavit Iobab est tamen usque hodie villa   Denaba , id est octavo milliario Areopoleos pergentibus Armonem, et altera   Denaba super montem Phegor, in septimo lapide Hiebus, Hieronymus de Iesbii.
Numérotation du verset 1Par. 1,44 
Mortuus est autem Bale, et regnavit pro eo Iobab filius Zare72 de Bosra.
72 Zare Weber ] Sare Rusch
marg.| BOSRA. Que est Bosor civitas in deserto trans Iordanem in tribu Ruben. Appellatur et alia Bosor civitas Esau in montibus Idumee de qua dicituru fluida vestimenta eius ex Bosra.
u Cf. Is. 63, 1 : « Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra ? »
Numérotation du verset 1Par. 1,45 
Cumque73 Iobab fuisset mortuus,
73 cumque] + et Weber
marg.| IOBAB. Filius Zare quem Iob esse suspicantur, sed Hebrei asserunt eum de stirpe Nachor esse progenitum. Philo autem, in libro questionum super Genesim, narrat his temporibus eum fuisse et accepisse uxorem Dinam filiam Iacob, et ante temptationis sue certamen dicit eam septem filios et tres filias illi generasse, qui extincti sunt in temptatione. Sed ei sanato reddidit Dominus omnia duplicia, et item septem filios et tres filias predicta uxor genuit, quorum nomina eadem fuerunt que priorum id est Eliphaz, Armoe, Diasath, Philasias, Diphar, Celuth, Thelon. Filiarum vero Meru, Lizath, Zeli.
regnavit pro eo Husam de terra Themanorum.
marg.| THEMANORUM. Theman regio a Themam filio Eliphaz sortita vocabulum. Est usque hodie villa Theman, distans74 ab urbe Petra quinque millibus, et ubi {t. 2 : Erfurt, f. 92va ; facsim., p. 184a} Romanorum militum presidium sedit, de quo loco fuit Eliphaz rex Themanorum. Unus quoque filiorum Ismael appellabatur Theman. Sciendum autem quod omnis australis regio hebraice Themam dicitur.
74 distans] distaus cacogr. Rusch
Numérotation du verset 1Par. 1,46 
Obiit quoque et Husam et regnavit pro eo {t. 2   : Erfurt, f. 92va   ; facsim., p. 184a} Adad filius Badad, qui percussit Madian in terra Moab. Et nomen civitatis eius Avith.
interl.| vicus in terra Basan iuxta montem Galaad in tribu Manasse
marg.| MADIAN. Civitas a minimo filiorum Abraham, et Cethure sic vocata. Est autem trans Arabiam in deserto Saracenorum contra orientem maris Rubri, unde vocantur Madianei et Madianea regio. Filie quoque soceri Moysi filie Madian dicuntur. Sed hec alia civitas est Ononimos eius iuxta Armorem, et Aeroplim cuius adhuc ruine monstrantur.
Numérotation du verset 1Par. 1,47 
Cumque et Adad fuisset mortuus, regnavit pro eo Semla de Masereca75.
75 Masereca] Masreca Weber
interl.| civitas regni Edom est circa Gebalenen
Numérotation du verset 1Par. 1,48 
Sed et Semla mortuus est, et regnavit pro eo Saul de Rooboth que iuxta amnem sita est.
marg.| ROOBOTH. Urbs est iuxta fluviumv ubi erat rex Edom et usque hodie est presidium in regione Gabalena et vicus grandis qui sic vocatur.
v Cf. Gn. 36, 37 (LXX) : « Ροωβωθ τῆς παρὰ ποταμόν ».
Numérotation du verset 1Par. 1,49 
Mortuo quoque Saul, regnavit pro eo Balaana76 filius Achobor.
76 Balaana] Baalanan Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,50 
Sed et hic mortuus est et regnavit pro eo Adad,
interl.| precipuus
cuius urbis fuit nomen Phou,
interl.| Adad hic condidit urbem Phou in regione Gabaletica
et appellata est uxor eius Mechabel77
77 Mechabel] Mehetabel Weber
interl.| benignitas Domini
filia Matred,
interl.| dispensatricis
filie Mezaab.
interl.| aurificis
marg.| MATRED  FILIE  MEZAAB. Due matres hic numerantur ad significandum mysterium, ut aurifex genuisset dispensatricem, et dispensatrix Domini benignitatem, quia ex profunditate sensus nascitur facunda locutio, que fidem munda gratia Dei promeretur gignere in cordibus auditorum.
Numérotation du verset 1Par. 1,51 
Adad autem mortuo duces pro regibus in Edom esse ceperunt.
marg.| DUCES  PRO  REGIBUS. Notandum quod prius reges dixit de Edom postea duces, cum prius duces fuerunt quorum quasdam matres nominat ut Oolibama et Thamna.
Dux Thamna78, dux Aliha79,
78 Thamna Rusch Weber Edmaior.
79 Aliha ΩM Rusch (Glose)] Aliba cacogr. Rusch (textus), Alia ΩS Ed1455 , Aula Edmaior. (D) Φ ΨD Alva Weber ; cf. Gn. 36, 40 : Aluha
marg.| DUX  ALIHA. Alua in Genesiw legitur cuius interpretatio elevatio, in Paralipomenon   Aliha , id est super eam.
w Cf. Gn. 36, 40 : Aluha (Rusch), Alva (Weber).
dux Ietheth,
Numérotation du verset 1Par. 1,52 
dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon,
Numérotation du verset 1Par. 1,53 
dux Cenez, dux Theman, dux Mapsar80,
80 Mapsar ΩJ Ed1455 Rusch ] Mabsar Weber
Numérotation du verset 1Par. 1,54 
dux Magdiel, dux Hiram. Hi duces Edom.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Par. Primi Paralipomenon capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=16&chapitre=16_1)

Notes :