Capitulum 20
Numérotation du verset
1Par. 20,1
Factum est autem post anni circulum eo tempore quo solent reges ad bella procedere,
congregavit Ioab exercitum et robur militie, et vastavit terram filiorum Ammon.
Perrexitque et obsedit Rabbath1.
1 Rabbath
Rusch
] Rabath ΩSM, Rabba
Weber
Porro David manebat in Hierusalem quando Ioab percussit Rabbath2 et destruxit eam.
2 Rabbath
Rusch
] Rabath ΩSM, Rabba
Weber
Numérotation du verset
1Par. 20,2
Tulit autem David coronam Melchon3 de capite eius,
3 Melchon] Melchom
Weber
et invenit in ea auri pondo talentum, et pretiosissimas gemmas. Fecitque sibi inde diadema, manubias
quoque urbis plurimas tulit.
Numérotation du verset
1Par. 20,3
Populum autem qui erat in ea eduxit, et fecit super eos tribulos4 et trahas et ferrata carpenta transire, ita ut dissecarentur5 et contererentur, sic fecit David cunctis urbibus filiorum Ammon, et reversus est cum omni populo suo in Hierusalem.
4 tribulos] tribulas
Weber
|
5 dissecarentur] dissicarentur
Weber
|
Numérotation du verset
1Par. 20,4
Post hec initum est bellum in Gazer
adversus Philisteos, in quo percussit Sobochai
Usathithes6 Saphai de genere Raphaim et humiliavit eos.
6 Usathithes] Usathites
Weber
Numérotation du verset
1Par. 20,4
Post hec initum est bellum in Gazer adversus Philisteos in quo percussit Sobbochai Usathites Saphai de genere Raphaim et humiliavit eos
Numérotation du verset
1Par. 20,5
Aliud quoque bellum gestum est adversum Philisteos, in quo percussit Adeodatus filius Saltus Bethleemites7 fratrem Goliath Gethei8, cuius haste lignum erat quasi liciatorium texentium.
7 Bethleemites] Lehemites
Weber
|
8 Gethei] Getthei
Weber
|
Numérotation du verset
1Par. 20,6
Sed et aliud bellum accidit in Geth, in quo fuit homo longissimus habens digitos senos, id est simul viginti quatuor qui et ipse de Raphaim9. Fuerat stirpe generatus.
9 Raphaim] Rapha
Weber
Numérotation du verset
1Par. 20,7
Hic blasphemavit Israel et percussit eum Ionathan filius Samaa10 fratris David. Hi sunt filii Raphaim11 in Geth qui ceciderunt in manu David et servorum eius.
10 Samaa] Sammaa
Weber
|
11 Raphaim] Rapha
Weber
|
Capitulum 20
Numérotation du verset
1Par. 20,1
Factum est autem post anni circulum eo tempore
{t. 2
: Erfurt, f. 104vb
; facsim., p. 208b}
quo solent reges ad bella procedere,
interl.|
in hebreo :
quo reges ad bella processerant
, contra David scilicet
congregavit Ioab exercitum et robur militie, et vastavit terram filiorum Ammon.
marg.|
{t. 2 : Erfurt, f. 104va ; facsim., p. 208a}
CONGREGAVIT
IOAB
EXERCITUM. Ioab bellum inchoavit, David perfecit. Christus enim bellum agit cum predicatorum ordo contra mundi potentes scutum fidei opponit, sed finis certaminis et triumphus ad Christum refertur qui «operatur in nobis velle et perficere»a. Qui coronam quam diabolo abstulit sibi aptavit fideles, scilicet qui quasi corona eum ambiunt. Undeb : «Benedices corone anni benignitatis tue».
a Phil. 2, 13.
b Ps. 64, 12.
marg.|
Coronam fecitque sibi diadema quia conflando purgavit secundum legem. Tradunt autem Hebrei quia illicitum erat homini Iudeo de idolis aliquid auri vel argenti accipere, quia lex idololatriam vetat. Ethai Etheum, qui de Philisteis ad David venerat, coronam de capite Melchon
{t. 2 : Erfurt, f. 104vb ; facsim., p. 208b}
rapuisse ut liceret Iudeo de manu hominis capere quod de capite idoli non licebat.c
c
¶Fons : Cf.
Rabanus Maurus
, Commentaria in Par., lib. 2, cap. 20, PL 109, 372D-373A.
Perrexitque et obsedit Rabbath1.
1 Rabbath
Rusch
] Rabath ΩSM, Rabba
Weber
interl.|
civitas regni Ammon que nunc Philadelphia dicitur. Interpretatur autem Rabbath multi, quia «multi venient ab Oriente et occidente et recumbent cum Abraham, Isaac, et Iacob in regno celorum»d
d Mt. 8, 11.
Porro David manebat in Hierusalem quando Ioab percussit Rabbath2 et destruxit eam.
2 Rabbath
Rusch
] Rabath ΩSM, Rabba
Weber
Numérotation du verset
1Par. 20,2
Tulit autem David coronam Melchon3 de capite eius,
3 Melchon] Melchom
Weber
interl.|
idoli quod interpretatur rex eorum
et invenit in ea auri pondo talentum, et pretiosissimas gemmas. Fecitque sibi inde diadema, manubias
interl.|
id est spolia
quoque urbis plurimas tulit.
Numérotation du verset
1Par. 20,3
Populum autem qui erat in ea eduxit, et fecit super eos tribulos4 et trahas et ferrata carpenta transire, ita ut dissecarentur5 et contererentur, sic fecit David cunctis urbibus filiorum Ammon, et reversus est cum omni populo suo in Hierusalem.
4 tribulos] tribulas
Weber
5 dissecarentur] dissicarentur
Weber
Numérotation du verset
1Par. 20,4
Post hec initum est bellum in Gazer
interl.|
in Regume Gob id est lacus vel locusta, Gazer autem ordinatio, quia sicut locuste herbam, ita filii Araphe delebant filios Israel
e Cf. 2Rg. (2Sm.) 21, 18.
adversus Philisteos, in quo percussit Sobochai
interl.|
in Regumf de stirpe Arapha, quia filii erant Orphe, nurus Noemi de terra Moabg
f Cf. 2Rg. (2Sm.) 21, 20.
g Cf. Rt. 1, 4.
Usathithes6 Saphai de genere Raphaim et humiliavit eos.
6 Usathithes] Usathites
Weber
Numérotation du verset
1Par. 20,4
Post hec initum est bellum in Gazer adversus Philisteos in quo percussit Sobbochai Usathites Saphai de genere Raphaim et humiliavit eos
marg.|
BELLUM. Notandum quod in Paralipomenon tria bella David principaliter leguntur, in Regum quatuor. Ibi enim quartum bellum est ubi David contra Philisteos preliante Iesbidenob qui fuit de genere Arapha, cuius hasta trecenti uncias appendebat, et accinctus erat ense novo, nisus est percutere David, presidio fuit ei Abisai filius Sarvie, et percussum Philisteum interfecit. Sed et tres sunt distinctiones temporum : preteritum, presens, et futurum et quatuor vicissitudines : ver, estas, autumnus, hiems. Et bellum Christi omni tempore vite contra visibiles vel invisibiles hostes agitur in membris suis, et triumphatur in ipso. Undeh : «In Deo faciemus virtutes et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos».
h Cf. Ps. 59, 14.
Numérotation du verset
1Par. 20,5
Aliud quoque bellum gestum est adversum Philisteos, in quo percussit Adeodatus filius Saltus Bethleemites7 fratrem Goliath Gethei8, cuius haste lignum erat quasi liciatorium texentium.
7 Bethleemites] Lehemites
Weber
8 Gethei] Getthei
Weber
Numérotation du verset
1Par. 20,6
Sed et aliud bellum accidit in Geth, in quo fuit homo longissimus habens digitos senos, id est simul viginti quatuor qui et ipse de Raphaim9. Fuerat stirpe generatus.
9 Raphaim] Rapha
Weber
marg.|
SED
ET
ALIUD
BELLUM
ACCIDIT
IN
GETH. In Regum libroi ita : «Tertium fuit in Gob contra Philisteos in quo percussit Adeodatus filius Saltus, polymitarius Bethleemites Goliath Getheum» etc. Gob lacus interpretatur, quia sicut in lacum leonum misit se David contra Goliam, qui est adeodatus, id est in regnum electus. Filius saltus in quo scilicet oves pascebat, polymitarius quia de genere Beseleel fuit mater eius. Bethleemites, quia de Bethleem in qua panis causa Ruth Booz nota est. Unde locus domus panis vocatus est. Quod adeo datus ipse David sit patet ubi diciturj : «Hi nati sunt de Arapha in Geth et ceciderunt in manu David et servorum eius». Hebrei vero Arapham matrem gigantium, Orpham nurum Noemi arbitrantur.
i 2Rg. (2Sm.) 21, 19.
j 2Rg. (2Sm.) 21, 22.
Numérotation du verset
1Par. 20,7
Hic blasphemavit Israel et percussit eum Ionathan filius Samaa10 fratris David. Hi sunt filii Raphaim11 in Geth qui ceciderunt in manu David et servorum eius.
10 Samaa] Sammaa
Weber
11 Raphaim] Rapha
Weber
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Par. Capitulum 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 12/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=16&chapitre=16_20)

Notes :