Capitulum 23

Numérotation du verset 1Par. 23,1 

Igitur David senex et plenus dierum regem constituit Salomonem filium suum super Israel.
Numérotation du verset 1Par. 23,2 

Et congregavit omnes principes Israel et sacerdotes atque levitas.
Numérotation du verset 1Par. 23,3 

Numeratique sunt levite a viginti1 annis et supra, et inventa sunt triginta octo millia virorum.
1 viginti] triginta Weber
Numérotation du verset 1Par. 23,4 

Ex his electi sunt et distributi in ministerium domus Domini viginti quatuor millia prepositorum autem et iudicum sex millia.
Numérotation du verset 1Par. 23,5 

Porro quatuor millia ianitores
et totidem psaltes2 canentes Domino in organis que fecerat ad canendum.
2 psaltes] psalte Weber
Numérotation du verset 1Par. 23,6 

Et distribuit eos David per vices filiorum Levi, Gerson videlicet et Caath et Merari.
Numérotation du verset 1Par. 23,7 

Filii3 Gerson : et4 Leedan et Semei.
3 filii] om. Weber |
4 et] om. Weber |
Numérotation du verset 1Par. 23,8 

Filii Leedan princeps : Ieiel, et Zethan5, et Ioel, tres.
5 Zethan] Zetham Weber
Numérotation du verset 1Par. 23,9 

Filii Semei : Salomith et Oziel6 et Aran. Tres isti principes familiarum Leedan.
6 Oziel Weber ] Ozziel Rusch (hapax)
Numérotation du verset 1Par. 23,10 

Porro filii Semei : Ieeth et Sisa et Iaus et Baria. Isti filii Semei quatuor.
Numérotation du verset 1Par. 23,11 

Erat autem Ieeth prior, Sisa secundus. Porro Iaus et Baria non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia unaque domo computati sunt.
Numérotation du verset 1Par. 23,12 

Filii Caath : Amram et Isaar, Hebron et Oziel, quatuor.
Numérotation du verset 1Par. 23,13 

Filii Amram : Aaron
et Moyses. Separatusque est Aaron
ut ministraret
in sancta7 sanctorum
7 sancta] sancto Weber
ipse et filii eius
in sempiternum et adoleret incensum Domino secundum ritum suum,
ac benediceret nomini eius in sempiternum8.
8 sempiternum] perpetuum Weber
Numérotation du verset 1Par. 23,14 

Moysi quoque
hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi.
Numérotation du verset 1Par. 23,15 

Filii Moysi : Gersan9 et Eliezer.
9 Gersan] sic Rusch , Gersom Weber
Numérotation du verset 1Par. 23,16 

Filii Gersan10 Subuel primus.
10 Gersan] sic Rusch , Gersom Weber
Numérotation du verset 1Par. 23,17 

Fuerunt autem filii Eliezer : Roobia primus, et non erant Eliezer filii alii. Porro filii Roobia multiplicati sunt nimis.
Numérotation du verset 1Par. 23,18 

Filii Isaar, Salomith11 primus.
11 Salomith] Salumith Weber
Numérotation du verset 1Par. 23,19 

Filii Hebron : Ieriau12 primus, Amarias secundus, Iaziel tertius, Iecmaam quartus.
12 Ieriau Weber ] Ierian cacogr. Rusch , Ieriahu ΩM, Ietrahu ΩS,
Numérotation du verset 1Par. 23,20 

Filii Oziel : Micha primus, Iesia secundus.
Numérotation du verset 1Par. 23,21 

Filii Merari : Mooli et Musi. Filii Mooli : Eleazar et Cis.
Numérotation du verset 1Par. 23,22 

Mortuus est autem Eleazar et non habuit filios sed filias. Acceperuntque eas filii Cis fratres earum.
Numérotation du verset 1Par. 23,23 

Filii Musi : Mooli et Eder et Ierimuth13 a tres.
0 Revera : Ierimoth ; cf. 1Par. 24, 30.
13 Ierimuth Rusch Weber ] Ierimoth Edmaior. (EΘP), Ierimith ΩS
Numérotation du verset 1Par. 23,24 

Hi filii Levi in cognationibus et familiis suis, principes per vices et numerum capitum singulorum, qui faciebant opera ministerii domus Domini a viginti annis et supra.
Numérotation du verset 1Par. 23,25 

Dixit enim David : Requiem dedit Dominus Deus Israel populo suo et habitationem Hierusalem usque in eternum.
Numérotation du verset 1Par. 23,26 

Nec erit officii levitarum ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa eius ad ministrandum.
Numérotation du verset 1Par. 23,27 

iuxta precepta quoque David novissima supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra,
Numérotation du verset 1Par. 23,28 

et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini in vestibulis,
et in exedris,
et in loco purificationis, et in sanctuario et in universis operibus ministerii templi Domini.
Numérotation du verset 1Par. 23,29 

Sacerdotes autem super panes propositionis et ad simile sacrificium, et ad lagana, et azyma et sartaginem et ad ferventem similam, et ad torrendum14, et super omne pondus atque mensuram.
14 et ad torrendum] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 23,30 

Levite vero
ut stent mane ad confitendum et canendum Domino.
Similiterque ad vesperam,
Numérotation du verset 1Par. 23,31 

tam in oblatione holocaustorum Domini quam in sabbatis, et calendis, et sollemnitatibus reliquis iuxta numerum et cerimonias uniuscuiusque rei iugiter coram Domino.
Numérotation du verset 1Par. 23,32 

Et custodiant observationes tabernaculi federis et ritum sanctuarii, et observationem filiorum Aaron fratrum suorum, ut ministrent in domo Domini.

Capitulum 23

Numérotation du verset 1Par. 23,1 
Igitur David senex et plenus dierum regem constituit Salomonem filium suum super {t. 2   : Erfurt, f. 106rb   ; facsim., p. 211b} Israel.
marg.| IGITUR  DAVID  SENEX. Post completionem veteris Testamenti successit incarnatio salvatoris cuius regni non erit finis. Undea : «Ubi venit plenitudo temporis misit Deus filium suum».
a Gal. 4, 4.
Numérotation du verset 1Par. 23,2 
Et congregavit omnes principes Israel et sacerdotes atque levitas.
interl.| singuli ordines diversorum officiorum ad Christi congregantur officium
Numérotation du verset 1Par. 23,3 
Numeratique sunt levite a viginti1 annis et supra, et inventa sunt triginta octo millia virorum.
1 viginti] triginta Weber
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 106rb ; facsim., p. 211b} NUMERATI  SUNT  LEVITE. Qui ministerio Domini funguntur, fidem sancte Trinitatis et mandatorum impletionem servare debent. Unde :   Inventa sunt triginta octo millia virorum . Quisquis enim sana fide et recto opere usque ad finem Deo servit, et ad resurrectionis gratiam et beatitudinem eternam que in octonario signantur perveniet.
Numérotation du verset 1Par. 23,4 
Ex his electi sunt et distributi in ministerium domus Domini viginti quatuor millia prepositorum autem et iudicum sex millia.
marg.| VIGINTI  QUATUOR  MILLIA. Quia veri ministri lucis debent instare et a via iustitie non declinare. Nam   viginti quatuor horis totus per circulum orbis illustratur et tenebrarum umbra pellitur. Unde septuaginta duo discipuli ad predicandum missib, quia fides sancte Trinitatis cum operibus lucis ad iustitiam sufficit ter enim viceni et quater terni septuaginta duo fiunt. Quo numero linguarum diversitas et librorum utriusque testamenti series comprehenditur.
b Cf. Lc. 10, 17.
marg.| PREPOSITORUM. Quia nemo huius ordinis dignitatem appetere debet, nisi qui perfectioni et doctrine suadet. Senario enim numero mundus factus est et homo sexto die creatusc, qua et redemptus est.
c Cf. Gn. 1, 26.
Numérotation du verset 1Par. 23,5 
Porro quatuor millia ianitores
interl.| qui enim ianitoris vel psalte officium digne vult agere evangelicam doctrinam debet custodire
et totidem psaltes2 canentes Domino in organis que fecerat ad canendum.
2 psaltes] psalte Weber
Numérotation du verset 1Par. 23,6 
Et distribuit eos David per vices filiorum Levi, Gerson videlicet et Caath et Merari.
marg.| ET  DISTRIBUIT  EOS  DAVID. Quia lex et prophete his qui assumpti sunt per gratiam et additi numero fidelium sancte Trinitatis fidem et virtutum executionem insinuant.   Levi enim interpretatur additus vel assumptus,   Gerson : advena ibi vel eiectio eorum,   Caath molares dentes vel patientes,   Merari amaricans vel amaritudo. Qui enim per gratiam assumptus est et additus fidelibus eiicere debet omnem vitiorum immunditiam ut fiat propheta advena et peregrinus, deinde moralitatis discretionem habeat et quadriga virtutum vitam suam ad celestia provebat que sunt prudentia, iustitia, fortitudo, temperantia et patienter tolleret omnia amarus et iratus peccatis suis.
Numérotation du verset 1Par. 23,7 
Filii3 Gerson : et4 Leedan et Semei.
3 filii] om. Weber
4 et] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 23,8 
Filii Leedan princeps : Ieiel, et Zethan5, et Ioel, tres.
5 Zethan] Zetham Weber
Numérotation du verset 1Par. 23,9 
Filii Semei : Salomith et Oziel6 et Aran. Tres isti principes familiarum Leedan.
6 Oziel Weber ] Ozziel Rusch (hapax)
Numérotation du verset 1Par. 23,10 
Porro filii Semei : Ieeth et Sisa et Iaus et Baria. Isti filii Semei quatuor.
Numérotation du verset 1Par. 23,11 
Erat autem Ieeth prior, Sisa secundus. Porro Iaus et Baria non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia unaque domo computati sunt.
Numérotation du verset 1Par. 23,12 
Filii Caath : Amram et Isaar, Hebron et Oziel, quatuor.
Numérotation du verset 1Par. 23,13 
Filii Amram : Aaron
interl.| Christus
et Moyses. Separatusque est Aaron
interl.| Christus
interl.| accedens per semetipsum ad Deum semper veniens ut interpellat pro nobisd
d Cf. Rm. 8, 34.
ut ministraret
interl.| quia solus «sine peccato»e
e Hbr. 9, 28.
in sancta7 sanctorum
7 sancta] sancto Weber
interl.| quia «penetravit celos»f
f Hbr. 4, 14.
ipse et filii eius
interl.| membra Christi
in sempiternum et adoleret incensum Domino secundum ritum suum,
interl.| orationis scilicet unde : «Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo»g
g Ps. 140, 2.
ac benediceret nomini eius in sempiternum8.
8 sempiternum] perpetuum Weber
Numérotation du verset 1Par. 23,14 
Moysi quoque
interl.| quia plures de priori populo ad ecclesiasticum pertinent sacerdotium
hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi.
Numérotation du verset 1Par. 23,15 
Filii Moysi : Gersan9 et Eliezer.
9 Gersan] sic Rusch , Gersom Weber
Numérotation du verset 1Par. 23,16 
Filii Gersan10 Subuel primus.
10 Gersan] sic Rusch , Gersom Weber
Numérotation du verset 1Par. 23,17 
Fuerunt autem filii Eliezer : Roobia primus, et non erant Eliezer filii alii. Porro filii Roobia multiplicati {t. 2   : Erfurt, f. 106va   ; facsim., p. 212a} sunt nimis.
Numérotation du verset 1Par. 23,18 
Filii Isaar, Salomith11 primus.
11 Salomith] Salumith Weber
Numérotation du verset 1Par. 23,19 
Filii Hebron : Ieriau12 primus, Amarias secundus, Iaziel tertius, Iecmaam quartus.
12 Ieriau Weber ] Ierian cacogr. Rusch , Ieriahu ΩM, Ietrahu ΩS,
Numérotation du verset 1Par. 23,20 
Filii Oziel : Micha primus, Iesia secundus.
Numérotation du verset 1Par. 23,21 
Filii Merari : Mooli et Musi. Filii Mooli : Eleazar et Cis.
Numérotation du verset 1Par. 23,22 
Mortuus est autem Eleazar et non habuit filios sed filias. Acceperuntque eas filii Cis fratres earum.
Numérotation du verset 1Par. 23,23 
Filii Musi : Mooli et Eder et Ierimuth13 14 tres.
13 Ierimuth Rusch Weber ] Ierimoth Edmaior. (EΘP), Ierimith ΩS
14 Revera : Ierimoth ; cf. 1Par. 24, 30.
Numérotation du verset 1Par. 23,24 
Hi filii Levi in cognationibus et familiis suis, principes per vices et numerum capitum singulorum, qui faciebant opera ministerii domus Domini a viginti annis et supra.
interl.| qui in domo Domini ministrant decalogum in duobus preceptis caritatis debent servare et secundum ea officium gerere
Numérotation du verset 1Par. 23,25 
Dixit enim David : Requiem dedit Dominus Deus Israel populo suo et habitationem Hierusalem usque in eternum.
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 106va ; facsim., p. 212a} DIXIT  ENIM  DAVID etc. Dum filii Israel in deserto fuerunt et terram Chanaan expugnaverunt, per diversa loca ferebatur tabernaculum, sed templo edificato non fuit necessaria locorum mutatio. Sic quoque cultus veteris Testamenti per varias figuras mutabilis fuit evangelium vero stabile et fixum.
Numérotation du verset 1Par. 23,26 
Nec erit officii levitarum ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa eius ad ministrandum.
Numérotation du verset 1Par. 23,27 
iuxta precepta quoque David novissima supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra,
Numérotation du verset 1Par. 23,28 
et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini in vestibulis,
interl.| vestibulum dictum eo quod vestiat fores templi vel cuiuslibet edificii
marg.| ET  ERUNT  SUB  MANU  FILIORUM. Ut minores discant maioribus obedire, et maiores adiuti a minoribus possint dignius officium explere sicut in Ecclesia fit hodie.
et in exedris,
marg.| EXEDRIS. Thalamis scilicet vel cubiculis in quibus habitant levite et sacerdotes. Ipsi quoque, veri templi ministri, aditum debent diligenter observare, dignos intromittere, indignos vero repellere.
et in loco purificationis, et in sanctuario et in universis operibus ministerii templi Domini.
Numérotation du verset 1Par. 23,29 
Sacerdotes autem super panes propositionis et ad simile sacrificium, et ad lagana, et azyma et sartaginem et ad ferventem similam, et ad torrendum15, et super omne pondus atque mensuram.
15 et ad torrendum] om. Weber
marg.| AD  FERVENTEM  SIMILAM. Spicas scilicet primitiarum que torrebantur et grana comedebantur quas vulgo graneas vocant. In quibusdam codicibus habetur :   Ad ferventem similam , in aliis :   ad ferventem tantum, sed in hebreo habetur :   ad torrendum .
Numérotation du verset 1Par. 23,30 
Levite vero
interl.| sacerdotes predicta faciunt
ut stent mane ad confitendum et canendum Domino.
interl.| mane et vespere fiebat iuge sacrificium
Similiterque ad vesperam,
interl.| sic ministri Ecclesie debent semper et ubique Deum laudare
Numérotation du verset 1Par. 23,31 
tam in oblatione holocaustorum Domini quam in sabbatis, et calendis, et sollemnitatibus reliquis iuxta numerum et cerimonias {t. 2   : Erfurt, f. 106vb   ; facsim., p. 212b} uniuscuiusque rei iugiter coram Domino.
Numérotation du verset 1Par. 23,32 
Et custodiant observationes tabernaculi federis et ritum sanctuarii, et observationem filiorum Aaron fratrum suorum, ut ministrent in domo Domini.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Par. Capitulum 23), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=16&chapitre=16_23)

Notes :