Capitulum 29

Numérotation du verset 1Par. 29,1 

Locutusque est David rex ad omnem Ecclesiam : Salomonem filium meum unum elegit Deus, adhuc puerum et tenellum, opus enim1 grande est, neque enim homini preparatur habitatio sed Deo.
1 enim] autem Weber
Numérotation du verset 1Par. 29,2 

Ego autem totis viribus meis preparavi impensas domus Domini2 Dei mei. Aurum ad vasa aurea, argentum3 in argentea, aes in aenea, ferrum in ferrea, lignum ad lignea lapides onychinos et quasi stibinos, et diversorum colorum omnem pretiosum lapidem, et marmor parium abundantissime.
2 Domini] om. Weber |
3 argentum] et praem. Weber |
Numérotation du verset 1Par. 29,3 

Et super hec que obtuli in domum Dei mei de peculio meo aurum et argentum do in templum Dei mei, exceptis his que paravi in edem sanctam,
Numérotation du verset 1Par. 29,4 

tria millia talenta auri de auro Ophir, et septem millia talentorum argenti probatissimi ad deaurandos parietes templi.
Numérotation du verset 1Par. 29,5 

Et4 ubicumque opus est aurum de auro, et ubicumque opus est argentum de argento5. Opera fiant per manus artificum, et si quis sponte offert, impleat manum suam hodie et offerat quod voluerit Domino.
4 et] ut om. Weber |
5 de argento] argenti Weber |
Numérotation du verset 1Par. 29,6 

Polliciti sunt itaque principes familiarum et proceres tribuum Israel, tribuni quoque et centuriones et principes possessionum regis.
Numérotation du verset 1Par. 29,7 

Dederuntque in opera domus Dei auri talenta quinque millia et solidos decem millia, argenti talenta decem millia, et aeris talenta decem et octo millia, ferri quoque centum millia talentorum,
Numérotation du verset 1Par. 29,8 

et apud quemcumque inventi sunt lapides, dederunt in thesaurum domus Domini per manum Gehiel6 Gersonnitis.
6 Gehi(h)el Rusch cum Edmaior. (H)] Ieihel Weber
Numérotation du verset 1Par. 29,9 

Letatusque est populus cum vota sponte promitterent, quia corde toto offerebant ea Domino, sed et David rex letatus est gaudio magno,
Numérotation du verset 1Par. 29,10 

et benedixit Domino coram universa multitudine et ait : Benedictus es, Domine Deus Israel patris nostri, ab eterno in eternum.
Numérotation du verset 1Par. 29,11 

Tua est, Domine, magnificentia et potestas7 et gloria, atque victoria, et tibi laus. Cuncta enim que in celo sunt et in terra, tua sunt. Tuum, Domine, regnum et tu es super omnes principes.
7 potestas] potentia Weber
Numérotation du verset 1Par. 29,12 

Tue divitie, et tua est gloria. Tu dominaris omnium, in manu tua virtus et potentia, in manu tua magnitudo et imperium omnium.
Numérotation du verset 1Par. 29,13 

Nunc igitur Deus noster confitemur tibi, et laudamus nomen tuum inclitum.
Numérotation du verset 1Par. 29,14 

Quis ego et quis populus meus ut possimus hec tibi universa promittere ? Tua sunt omnia et que de manu tua accepimus dedimus tibi.
Numérotation du verset 1Par. 29,15 

Peregrini enim sumus coram te et advene, sicut omnes patres nostri. Dies nostri quasi umbra super terram et nulla est mora.
Numérotation du verset 1Par. 29,16 

Domine Deus noster, omnis hec copia quam paravimus ut edificaretur domus nomini sancto tuo, de manu tua est, et tua sunt omnia.
Numérotation du verset 1Par. 29,17 

Scio Domine Deus8 quod probes corda, et simplicitatem diligas. Unde et ego in simplicitate cordis mei letus obtuli universa hec, et populum tuum qui hic repertus est vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria.
8 Domine Deus] Deus meus Weber
Numérotation du verset 1Par. 29,18 

Domine Deus Abraham et Isaac et Israel patrum nostrorum, custodi in eternum hanc voluntatem cordis eorum et semper in venerationem tui mens ista permaneat.
Numérotation du verset 1Par. 29,19 

Salomoni quoque filio meo da cor perfectum, ut custodiat mandata tua et9 testimonia tua et10 cerimonias tuas et faciat universa, et edificet edem cuius impensas paravi.
9 et] om. Weber |
10 et] om. Weber |
Numérotation du verset 1Par. 29,20 

Precepit autem David universe Ecclesie : Benedicite Domino Deo nostro. Et benedixit omnis Ecclesia Domino Deo patrum suorum, et inclinaverunt se et adoraverunt Deum et deinde regem.
Numérotation du verset 1Par. 29,21 

Immolaveruntque victimas Domino, et obtulerunt holocausta
die sequenti
tauros mille,
arietes mille, agnos mille
cum libaminibus suis,
et universo ritu abundantissime in omnem Israel.
Numérotation du verset 1Par. 29,22 

Et comederunt biberuntque11 coram Domino in die illo in12 grandi letitia.
11 biberuntque] et biberunt Weber |
12 in] cum Weber |
Et unxerunt secundo Salomonem filium David. Unxerunt autem eum13 Domino in principem et Sadoc in pontificem.
13 eum] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 29,23 

Seditque Salomon
super solium Domini in regem pro David patre suo, et cunctis placuit, et paruit illi omnis Israel.
Numérotation du verset 1Par. 29,24 

Et14 universi principes, et potentes, et cuncti filii regis David dederunt manum, et subiecti fuerunt Salomoni regi.
14 sed] et praem. Weber
Numérotation du verset 1Par. 29,25 

Magnificavit ergo Dominus Salomonem super omnem Israel,
et dedit illi gloriam regni,
qualem nullus habuit ante eum rex Israel.
Numérotation du verset 1Par. 29,26 

Igitur David filius Isai regnavit super universum Israel
Numérotation du verset 1Par. 29,27 

et dies quibus regnavit super Israel fuerunt quadraginta anni. In Hebron regnavit septem annis et in Hierusalem triginta tribus.
Numérotation du verset 1Par. 29,28 

Et mortuus est in senectute sua15 plenus dierum, et divitiis, et gloria. Regnavitque Salomon filius eius pro eo.
15 sua] bona Weber
Numérotation du verset 1Par. 29,29 

Gesta autem David regis priora et novissima scripta sunt in libro Samuelis16 videntis, et in libro Nathan prophete, atque in volumine Gad videntis.
16 Samuelis] Samuhel Weber
Numérotation du verset 1Par. 29,30 

Universique regni eius et fortitudinis et temporum que transierunt sub eo, sive in Israel sive in cunctis regnis terrarum.
explicit dabreiamin sive paralipomenon liber primus17 id est verba dierum18.
17 Explicit - Dabreiamin... primus Ω( marg. inf. al. m. ] lac. ΩX*, inv. Rusch, om. Weber |
18 id est v. dierum Ω] et secundus incipit Rusch, om. Weber |

Capitulum 29

Numérotation du verset 1Par. 29,1 
Locutusque est David rex ad omnem Ecclesiam : Salomonem filium meum unum elegit Deus, adhuc puerum et tenellum, opus enim1 grande est, neque enim homini preparatur habitatio sed Deo.
1 enim] autem Weber
Numérotation du verset 1Par. 29,2 
Ego autem totis viribus meis preparavi impensas domus Domini2 Dei mei. Aurum ad vasa aurea, argentum3 in argentea, aes in aenea, ferrum in ferrea, lignum ad lignea {t. 2   : Erfurt, f. 109vb   ; facsim., p. 218b} lapides onychinos et quasi stibinos, et diversorum colorum omnem pretiosum lapidem, et marmor parium abundantissime.
2 Domini] om. Weber
3 argentum] et praem. Weber
Numérotation du verset 1Par. 29,3 
Et super hec que obtuli in domum Dei mei de peculio meo aurum et argentum do in templum Dei mei, exceptis his que paravi in edem sanctam,
Numérotation du verset 1Par. 29,4 
tria millia talenta auri de auro Ophir, et septem millia talentorum argenti probatissimi ad deaurandos parietes templi.
Numérotation du verset 1Par. 29,5 
Et4 ubicumque opus est aurum de auro, et ubicumque opus est argentum de argento5. Opera fiant per manus artificum, et si quis sponte offert, impleat manum suam hodie et offerat quod voluerit Domino.
4 et] ut om. Weber
5 de argento] argenti Weber
Numérotation du verset 1Par. 29,6 
Polliciti sunt itaque principes familiarum et proceres tribuum Israel, tribuni quoque et centuriones et principes possessionum regis.
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 109vb ; facsim., p. 218b} POLLICITI  SUNT  ITAQUE  PRINCIPES etc. Qui sibi et aliis bene principari didicerit, preveniente gratia Dei quantum potest ad lucrandum proximos et opus acceptum Deo agendum studiose et devote exequi debet, ut in splendore sapentie in nitore verborum, et in sonoritate predicationis, in firmitate fidei, et diversarum virtutum gemmis domum Dei, id est Ecclesiam, edificare nitatur : «Unusquisque enim mercedem accipiet secundum laborem suum. Si super edificaverit aurum argentum lapides pretiosos. Qui autem fragilia opera id est lignum fenum stipulam superedificat detrimentum patietur»a.
a Cf. 1Cor. 3, 8-15.
Numérotation du verset 1Par. 29,7 
Dederuntque in opera domus Dei auri talenta quinque millia et solidos decem millia, argenti talenta decem millia, et aeris talenta decem et octo millia, ferri quoque centum millia talentorum,
Numérotation du verset 1Par. 29,8 
et apud quemcumque inventi sunt lapides, dederunt in thesaurum domus Domini per manum Gehiel6 Gersonnitis.
6 Gehi(h)el Rusch cum Edmaior. (H)] Ieihel Weber
Numérotation du verset 1Par. 29,9 
Letatusque est populus cum vota sponte promitterent, quia corde toto offerebant ea Domino, sed et David rex letatus est gaudio magno,
Numérotation du verset 1Par. 29,10 
et benedixit Domino coram universa multitudine et ait : Benedictus es, Domine Deus Israel patris nostri, ab eterno in eternum.
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 110ra ; facsim., p. 219a} ET  BENEDIXIT etc. Quia congregatio fidelium scriptis prophetarum admonita, et sanctorum patrum dictis et exemplis provocata, laudes et hymnos Deo decantat immolando pie confessionis hostias et sancte conversationis opera fructuosa.
Numérotation du verset 1Par. 29,11 
Tua est, Domine, magnificentia et potestas7 et gloria, atque victoria, et tibi laus. Cuncta enim que in celo sunt et in terra, tua sunt. Tuum, Domine, regnum et tu es super omnes principes.
7 potestas] potentia Weber
Numérotation du verset 1Par. 29,12 
Tue divitie, et tua est gloria. Tu dominaris {t. 2   : Erfurt, f. 110ra   ; facsim., p. 219a} omnium, in manu tua virtus et potentia, in manu tua magnitudo et imperium omnium.
Numérotation du verset 1Par. 29,13 
Nunc igitur Deus noster confitemur tibi, et laudamus nomen tuum inclitum.
Numérotation du verset 1Par. 29,14 
Quis ego et quis populus meus ut possimus hec tibi universa promittere ? Tua sunt omnia et que de manu tua accepimus dedimus tibi.
Numérotation du verset 1Par. 29,15 
Peregrini enim sumus coram te et advene, sicut omnes patres nostri. Dies nostri quasi umbra super terram et nulla est mora.
Numérotation du verset 1Par. 29,16 
Domine Deus noster, omnis hec copia quam paravimus ut edificaretur domus nomini sancto tuo, de manu tua est, et tua sunt omnia.
Numérotation du verset 1Par. 29,17 
Scio Domine Deus8 quod probes corda, et simplicitatem diligas. Unde et ego in simplicitate cordis mei letus obtuli universa hec, et populum tuum qui hic repertus est vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria.
8 Domine Deus] Deus meus Weber
Numérotation du verset 1Par. 29,18 
Domine Deus Abraham et Isaac et Israel patrum nostrorum, custodi in eternum hanc voluntatem cordis eorum et semper in venerationem tui mens ista permaneat.
Numérotation du verset 1Par. 29,19 
Salomoni quoque filio meo da cor perfectum, ut custodiat mandata tua et9 testimonia tua et10 cerimonias tuas et faciat universa, et edificet edem cuius impensas paravi.
9 et] om. Weber
10 et] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 29,20 
Precepit autem David universe Ecclesie : Benedicite Domino Deo nostro. Et benedixit omnis Ecclesia Domino Deo patrum suorum, et inclinaverunt se et adoraverunt Deum et deinde regem.
Numérotation du verset 1Par. 29,21 
Immolaveruntque victimas Domino, et obtulerunt holocausta
interl.| pium laborem
die sequenti
interl.| pro perfectione eterne vite
tauros mille,
interl.| iustum regimen
arietes mille, agnos mille
interl.| simplicitatem et innocentiam
cum libaminibus suis,
interl.| sanctis orationibus
et universo ritu abundantissime in omnem Israel.
Numérotation du verset 1Par. 29,22 
{t. 2   : Erfurt, f. 110rb   ; facsim., p. 219b} Et comederunt biberuntque11 coram Domino in die illo in12 grandi letitia.
11 biberuntque] et biberunt Weber
12 in] cum Weber
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 110rb ; facsim., p. 219b} ET  COMEDERUNT. Hoc est gaudium sanctorum et intentio eorum, ut a fame futura virtutum operibus sibi caveant et epulentur et exultent in conspectu Dei.
Et unxerunt secundo Salomonem filium David. Unxerunt autem eum13 Domino in principem et Sadoc in pontificem.
13 eum] om. Weber
marg.| UNXERUNT etc. Quia Christus regia simul et pontificali dignitate ab omnibus fidelibus sana fide, pia confessione celebratur. Salomon pacificus,   Sadoc iustus interpretatur. Christus vero est «pax nostra qui fecit utraque unum»b, ipse est iustus Dominus et iustitiam diligit iudex vivorum et mortuorum, hunc primo unguit omnis fidelis in regem et sacerdotem, cum in perfectione baptismi verum regem et sacerdotem confitetur, unguit et secundo cum docendo et operando idem aliis predicat, undec : «Oleum effusum nomen tuum».
b Eph. 2, 14.
c Ct. 1, 2.
Numérotation du verset 1Par. 29,23 
Seditque Salomon
interl.| Christus
super solium Domini in regem pro David patre suo, et cunctis placuit, et paruit illi omnis Israel.
Numérotation du verset 1Par. 29,24 
Et14 universi principes, et potentes, et cuncti filii regis David dederunt manum, et subiecti fuerunt Salomoni regi.
14 sed] et praem. Weber
interl.| nulla dignitas nulla potestas que huic non pareat imperio, unded : «Omnes reges servient ei»
d Dn. 7, 27.
Numérotation du verset 1Par. 29,25 
Magnificavit ergo Dominus Salomonem super omnem Israel,
interl.| «Magnus Dominus et laudabilis nimis»e et «rex magnus super omnes deos»f
e Ps. 47, 2.
f Ps. 94, 3.
et dedit illi gloriam regni,
interl.| «dedit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur»g etc.
g Cf. Phil. 2, 9.
qualem nullus habuit ante eum rex Israel.
Numérotation du verset 1Par. 29,26 
Igitur David filius Isai regnavit super universum Israel
Numérotation du verset 1Par. 29,27 
et dies quibus regnavit super Israel fuerunt quadraginta anni. In Hebron regnavit septem annis et in Hierusalem triginta tribus.
Numérotation du verset 1Par. 29,28 
Et mortuus est in senectute sua15 plenus dierum, et divitiis, et gloria. Regnavitque Salomon filius eius pro eo.
15 sua] bona Weber
marg.| ET  MORTUUS  EST etc. Significat cum copia virtutum et operibus lucis vitam finisse presentem, dignum quiete futura et celestis regni gloria. Abraham similiter «mortuus est in senectute bona, perfecteque etatis et plenus dierum»h. Isaac «appositus est populo suo plenus dierum»i. Ioseph «mortuus est in senectute bona expletis centum decem vite sue annis et conditus aromatibus»j. «Moyses centum viginti annorum mortuus est, cuius non caligavit oculus nec dentes moti sunt»k. «Viri autem sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos»l qui sibi videntur «in bonis ducere dies suos et in puncto ad inferna descendunt»m.
h Cf. Gn. 25, 8.
i Cf. Gn. 35, 29.
j Cf. Gn. 50, 25.
k Cf. Ex. 34, 7.
l Ps. 54, 24.
m Iob. 21, 13.
Numérotation du verset 1Par. 29,29 
Gesta autem David regis priora et novissima scripta sunt in libro Samuelis16 videntis, et in libro Nathan prophete, atque in volumine Gad videntis.
16 Samuelis] Samuhel Weber
Numérotation du verset 1Par. 29,30 
Universique regni eius et fortitudinis et temporum que transierunt sub eo, sive in Israel sive in cunctis regnis terrarum.
explicit dabreiamin sive paralipomenon liber primus17 id est verba dierum18.
17 Explicit - Dabreiamin... primus Ω( marg. inf. al. m. ] lac. ΩX*, inv. Rusch, om. Weber
18 id est v. dierum Ω] et secundus incipit Rusch, om. Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Par. Capitulum 29), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=16&chapitre=16_29)

Notes :