Capitulum 9

Numérotation du verset 1Par. 9,1 

Universus ergo Israel dinumeratus est
et summa eorum scripta est in libro Regum Israel et Iuda. Translatique sunt in Babylonem
propter delictum suum.
Numérotation du verset 1Par. 9,2 

Qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis Israel et sacerdotes, levite et Nathinnei.
Numérotation du verset 1Par. 9,3 

Commorati sunt in Hierusalem de filiis Iuda et de filiis Beniamin, de filiis quoque Ephraim, et Manasse.
Numérotation du verset 1Par. 9,4 

Othei filius Amiud, filius Semri1, filii Omroi2,
1 Semri] Emri Weber |
2 Omroi] Omrai Weber |
filii Bonni, de filiis Phares filii Iuda.
Numérotation du verset 1Par. 9,5 

Et de Siloni : Asaia primogenitus, et filii eius.
Numérotation du verset 1Par. 9,6 

De filiis autem Zara, Iehuel3 et fratres eorum sexcenti nonaginta.
3 Iehuel] Ieuhel Weber
Numérotation du verset 1Par. 9,7 

Porro de filiis Beniamin : Salo filius Mosollam, filii Oduia4, filii Asana,
4 Oduia Rusch Weber ] Odoia Φ ΨD Ω
Numérotation du verset 1Par. 9,8 

et Iobania filius Ieroam, et Ela
filius Ozi, filii Mochori, et Mosollam filius Saphatie5, filii Rauhel, filii Iebanie,
5 Saphatie ΨD ΩM Weber ] Saphathie ΩJ Rusch , Saphacie ΩS
Numérotation du verset 1Par. 9,9 

et fratres eorum per familias suas, nongenti quinquaginta sex. Omnes hi principes cognationum per domos patrum suorum.
Numérotation du verset 1Par. 9,10 

De sacerdotibus autem : Iedaia, Ioiarib et Iachin6,
6 Ioiarib Rusch Weber ] Ioarib Edmaior. ( X H U Ψ D) | Iachin Rusch Weber ] Iachim Amiatinus Cava etc. ΩSM
Numérotation du verset 1Par. 9,11 

Azarias quoque filius Helchie7,
7 Helchie] Helcie Weber
filii Mosollam, filii Sadoc, filii Maraioth, filii Achitob pontifex domus Dei.
Numérotation du verset 1Par. 9,12 

Porro Adaias filius Ieroam, filii Phasor, filii Melchia, et Masaia8
8 Masaia Rusch Weber ] Maasia , Maasai Clementina
filius Adiel filii Iezra, filii Mosollam, filii Mosollamoth, filii Emmer.
Numérotation du verset 1Par. 9,13 

Fratres quoque eorum principes per familias suas, mille septingenti sexaginta fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei.
Numérotation du verset 1Par. 9,14 

De Levitis autem Semeia filius Assub filii Ezricam, filii Asebiu
de filiis Merari.
Numérotation du verset 1Par. 9,15 

Bachachar9
9 Bachachar] Bacbacar Weber
quoque carpentarius
et Galal, et Mathania filius Micha, filii Zechri, filii Asaph.
Numérotation du verset 1Par. 9,16 

Et Obdias10 filius Semeie, filii Galal,
10 Obdias Φ ΨD Ω Rusch ] Obdia Weber
filii Idithun11.
11 Idithun] scrips. cum Rusch (frequenter) Weber , Idithum hic et locatim Rusch
Et Barachia filius Asa, filii Helchana qui habitavit in atriis Netophathi.
Numérotation du verset 1Par. 9,17 

Ianitores autem Sellum et Accub12 et Thelmon13 et Ahiman
12 Accub] scrips., Achub ΩS ΩM , Acub ΩJ Edmaior. |
13 Thelmon] Telmon Weber |
et frater eorum Sellum princeps.
Numérotation du verset 1Par. 9,18 

Usque enim14 ad illud tempus in porta Regis ad Orientem observabant per vices suas de filiis Levi.
14 enim] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 9,19 

Sellum vero filius Chora15,
15 Chora] Core Weber
filii Abiasaph, filii Chore cum fratribus suis et domo patris sui. Hi sunt Chorite super opera ministerii custodes vestibulorum tabernaculi, et familia16 eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum.
16 familia] familie Weber
Numérotation du verset 1Par. 9,20 

Phinees autem filius Eleazari17 erat dux eorum coram Domino.
17 Eleazari] Eleazar Weber
Numérotation du verset 1Par. 9,21 

Porro Zacharias filius Mosollamia, ianitor porte tabernaculi testimonii.
Numérotation du verset 1Par. 9,22 

Omnes hi electi in ostiarios per portas ducenti duodecim et descripti in villis propriis quos constituerunt David et Samuel videns in fide sua,
Numérotation du verset 1Par. 9,23 

tam ipsos quam filios eorum in ostiis domus Domini, et in tabernaculo vicibus suis.
Numérotation du verset 1Par. 9,24 

Per quatuor ventos erant ostiarii, id est ad Orientem et ad occidentem, ad aquilonem et ad austrum.
Numérotation du verset 1Par. 9,25 

Fratres autem eorum in viculis morabantur, et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus.
Numérotation du verset 1Par. 9,26 

His quatuor levitis creditus erat omnis numerus ianitorum et erant super exedras et thesauros domus Domini.
Numérotation du verset 1Par. 9,27 

Per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis, ut cum tempus fuisset ipsi mane aperirent fores.
Numérotation du verset 1Par. 9,28 

De horum genere18
18 genere] grege Weber
erant et super vasa ministerii. Ad numerum enim et inferebantur vasa et efferebantur.
Numérotation du verset 1Par. 9,29 

De ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii, preerant
simile et vino, et oleo, et thuri et aromatibus.
Numérotation du verset 1Par. 9,30 

Filii autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant.
Numérotation du verset 1Par. 9,31 

Et Mathathias
Levites
primogenitus Sellum
Chorite prefectus erat eorum que in sartagine frigebantur.
Numérotation du verset 1Par. 9,32 

Porro de filiis Caath fratribus eorum super panes erant propositionis, ut semper novos per singula sabbata prepararent.
Numérotation du verset 1Par. 9,33 

Hi sunt principes cantorum per familias levitarum qui in exedris morabantur, ita ut die et nocte iugiter suo ministerio deservirent.
Numérotation du verset 1Par. 9,34 

Capita levitarum per familias suas principes manserunt in Hierusalem.
Numérotation du verset 1Par. 9,35 

In Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Iaiel19, et nomen uxoris eius Maacha.
19 Iaiel ΩS] scrips. hic et ubique, Iahihel ΩJ, Iehiel Clementina , Iaihel Weber
Numérotation du verset 1Par. 9,36 

Filius primogenitus eius Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Ner, et Nadab,
Numérotation du verset 1Par. 9,37 

Gedor quoque, et Ahio, et Zacharias, et Macelloth.
Numérotation du verset 1Par. 9,38 

Porro Macelloth genuit Semmaa20. Isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Hierusalem cum fratribus suis.
20 Semmaa] Semmaam Weber
Numérotation du verset 1Par. 9,39 

Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul, et Saul genuit Ionathan, et Melchisue, et Abinadab,
et Esbaal.
Numérotation du verset 1Par. 9,40 

Filius autem Ionathan Meribbaal,
et Meribbaal genuit Michaa.
0 Cf. 2Rg. (2Sm.) 9, 12.
Numérotation du verset 1Par. 9,41 

Porro filii Micha : Phiton, et Melech21,
21 Melech] Malech Weber
et Thara et Achaz22.
22 et Achaz] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 9,42 

Achaz autem genuit Iara, Iara23 genuit Alamath et Azmoth et Zamri. Zamri autem24 genuit Moosa.
23 Iara] et praem. Weber |
24 Zamri autem ... Rusch Clementina ] et Zamri ΩM ΩJ Weber , om. ΩS ; cf. Zamari Weber (1Par. 8, 36) |
Numérotation du verset 1Par. 9,43 

Moosa vero genuit Baana cuius filius Raphaia genuit Elesa25
25 Elesa ΩS2J Rusch ] Eleisa ΩSM, Elasa Weber
de quo ortus est Esel
Numérotation du verset 1Par. 9,44 

Porro Esel sex filios habuit, his nominibus : Ezricam, Bochru, Ismael, Saria, Obdia, Anan. Hi filii Esel.

Capitulum 9

Numérotation du verset 1Par. 9,1 
Universus ergo Israel dinumeratus est
interl.| per David vel per Salomonem vel per quemlibet alium regem
et summa eorum scripta est in libro Regum Israel et Iuda. Translatique sunt in Babylonem
interl.| partim per Teglatphalasar, partim per Nabuchodonosor
propter delictum suum.
Numérotation du verset 1Par. 9,2 
Qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis Israel et sacerdotes, levite et Nathinnei.
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 97vb ; facsim., p. 194b} NATHINNEI. Donum vel in humilitate servientes. Hi sunt Gabaonite quos Iosue vite donavit et servitio templi deputavit ut aquas et ligna portarenta.
a Cf. Ios. 9, 27.
Numérotation du verset 1Par. 9,3 
Commorati sunt in Hierusalem de filiis Iuda et de filiis Beniamin, de filiis quoque Ephraim, et Manasse.
Numérotation du verset 1Par. 9,4 
Othei filius Amiud, filius Semri1, filii Omroi2,
1 Semri] Emri Weber
2 Omroi] Omrai Weber
interl.| alias : Omrai
filii Bonni, de filiis Phares filii Iuda.
Numérotation du verset 1Par. 9,5 
Et de Siloni : Asaia primogenitus, et filii eius.
Numérotation du verset 1Par. 9,6 
De filiis autem Zara, Iehuel3 et fratres eorum sexcenti nonaginta.
3 Iehuel] Ieuhel Weber
Numérotation du verset 1Par. 9,7 
Porro de filiis Beniamin : Salo filius Mosollam, filii Oduia4, filii Asana,
4 Oduia Rusch Weber ] Odoia Φ ΨD Ω
Numérotation du verset 1Par. 9,8 
et Iobania filius Ieroam, et Ela
interl.| vel Elam
filius Ozi, filii Mochori, et Mosollam filius Saphatie5, filii Rauhel, filii Iebanie,
5 Saphatie ΨD ΩM Weber ] Saphathie ΩJ Rusch , Saphacie ΩS Ed1455
Numérotation du verset 1Par. 9,9 
et fratres eorum per familias suas, nongenti quinquaginta sex. Omnes hi principes cognationum per domos patrum suorum.
Numérotation du verset 1Par. 9,10 
De sacerdotibus autem : Iedaia, Ioiarib et Iachin6,
6 Ioiarib Rusch Weber ] Ioarib Edmaior. ( X H U Ψ D) | Iachin Rusch Weber ] Iachim Amiatinus Cava etc. ΩSM
Numérotation du verset 1Par. 9,11 
Azarias quoque filius Helchie7,
7 Helchie] Helcie Weber
marg.| HELCHIE. Hic fuit sacerdos magnus qui Deuteronomium invenit in templo Dominib in tempore Iosue et dicitur8 pater fuisse Ieremie prophete.
b Cf. 4Rg. (2Rg.) 22, 8.
8 Ier. 1, 1.
filii Mosollam, filii Sadoc, filii Maraioth, filii Achitob pontifex domus Dei.
Numérotation du verset 1Par. 9,12 
Porro Adaias filius Ieroam, filii Phasor, filii Melchia, et Masaia9
9 Masaia Rusch Weber ] Maasia Ed1455 , Maasai Clementina
interl.| alias Maasia , alias   Masa
filius {t. 2   : Erfurt, f. 98ra   ; facsim., p. 195a} Adiel filii Iezra, filii Mosollam, filii Mosollamoth, filii Emmer.
Numérotation du verset 1Par. 9,13 
Fratres quoque eorum principes per familias suas, mille septingenti sexaginta fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei.
Numérotation du verset 1Par. 9,14 
De Levitis autem Semeia filius Assub filii Ezricam, filii Asebiu
interl.| alias : Asebia
de filiis Merari.
Numérotation du verset 1Par. 9,15 
Bachachar10
10 Bachachar] Bacbacar Weber
interl.| alias : Bacbacar
quoque carpentarius
interl.| qui artificio suo fungebatur in domo Domini et erat de tribu Levi
et Galal, et Mathania filius Micha, filii Zechri, filii Asaph.
Numérotation du verset 1Par. 9,16 
Et Obdias11 filius Semeie, filii Galal,
11 Obdias Φ ΨD Ω Rusch ] Obdia Weber
interl.| alias : Calaal
filii Idithun12.
12 Idithun] scrips. cum Rusch (frequenter) Weber , Idithum hic et locatim Rusch
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 98ra ; facsim., p. 195a} IDITHUN. Cantoris David scilicet. Observabant enim in porta regis ad Orientem de filiis Levi per vices suas cantores et vicissim ad psallendum cum David conveniebant, quia antequam templum edificaretur in palatio erat arca testamenti et ibi serviebant editui.
Et Barachia filius Asa, filii Helchana qui habitavit in atriis Netophathi.
interl.| nomen loci et interpretatur inclitus ubi habitabat Caleb filius Bara
Numérotation du verset 1Par. 9,17 
Ianitores autem Sellum et Accub13 et Thelmon14 et Ahiman
13 Accub] scrips., Achub ΩS ΩM Ed1455 , Acub ΩJ Edmaior.
14 Thelmon] Telmon Weber
interl.| alias : Chiman
et frater eorum Sellum princeps.
Numérotation du verset 1Par. 9,18 
Usque enim15 ad illud tempus in porta Regis ad Orientem observabant per vices suas de filiis Levi.
15 enim] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 9,19 
Sellum vero filius Chora16,
16 Chora] Core Weber
marg.| SELLUM  VERO  FILIUS  CHORA. Prior   Chora per aleph scribitur et sonat   Chora , secundus per he et sonat Chore.   Chora : clamans, Chore : calvus interpretatur, hoc est qui in Numerisc seditionem movit contra Moysen.
c Cf. Nm. 16, 2 sqq.
filii Abiasaph, filii Chore cum fratribus suis et domo patris sui. Hi sunt Chorite super opera ministerii custodes vestibulorum tabernaculi, et familia17 eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum.
17 familia] familie Weber
marg.| CUSTODES  VESTIBULORUM. Quia custodiebant exterius ostium tabernaculi. Patres vero eorum qui subter scribuntur et qui in Psalterio titulos habent custodiebant interius ostium et cantores erant.
Numérotation du verset 1Par. 9,20 
Phinees autem filius Eleazari18 erat dux eorum coram Domino.
18 Eleazari] Eleazar Weber
marg.| PHINEES. Nepos Aaron qui adhuc vivebat ut tradunt Hebrei et vices ministrorum ordinabat. Sunt autem vices viginti quatuor quas David ordinavit ad ministerium tabernaculi. Unde in evangeliod : «Zacharias de vice Abia».
d Lc. 1, 5.
Numérotation du verset 1Par. 9,21 
Porro Zacharias filius Mosollamia, ianitor porte tabernaculi testimonii.
Numérotation du verset 1Par. 9,22 
Omnes hi electi in ostiarios per portas ducenti duodecim et descripti in villis propriis quos constituerunt David et Samuel videns in fide sua,
Numérotation du verset 1Par. 9,23 
tam ipsos quam filios eorum in ostiis domus Domini, et in tabernaculo vicibus suis.
Numérotation du verset 1Par. 9,24 
Per quatuor ventos erant ostiarii, id est ad Orientem et ad occidentem, ad aquilonem et ad austrum.
Numérotation du verset 1Par. 9,25 
{t. 2   : Erfurt, f. 98rb   ; facsim., p. 195b} Fratres autem eorum in viculis morabantur, et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus.
Numérotation du verset 1Par. 9,26 
His quatuor levitis creditus erat omnis numerus ianitorum et erant super exedras et thesauros domus Domini.
marg.| HIS  QUATUOR  LEVITIS etc. Qui fuerunt hi quatuor levite quibus omnis numerus creditus erat ianitorum demonstratur cum diciture : «De Osa autem id est de filiis Merari Semri princeps» etc., ut habetur in capitulo vicesimo sexto.   Quatuor principes   ianitorum sancti doctores sunt, qui quatuor evangeliis ostium fidei servantes patefaciunt credentibus et concludunt blasphemantibus quibus cum Petro claves celi commisse suntf. Hi per quatuor ventos ostia {t. 2 : Erfurt, f. 98rb ; facsim., p. 195b} custodiunt, quia per quatuor plagas mundi gentes ad fidem vocant et Ecclesiam vigilanter servant.
e 1Par. 26, 10.
f Cf. Mt. 16, 19.
Numérotation du verset 1Par. 9,27 
Per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis, ut cum tempus fuisset ipsi mane aperirent fores.
Numérotation du verset 1Par. 9,28 
De horum genere19
19 genere] grege Weber
interl.| congregatione levitarum
erant et super vasa ministerii. Ad numerum enim et inferebantur vasa et efferebantur.
marg.| DE  HORUM  GENERE  ERANT  ET  SUPER  VASA  MINISTERII. Mystice de cetu sanctorum predicatorum ordinantur, qui   super vasa Domini, id est animas fidelium in quibus voluntas Dei quotidie ministratur, pervigilem habent custodiam. Sub eorum custodia est simila vinum et oleum, quibus sacramenta corporis et sanguinis Domini conficiuntur et Spiritus sancti gratia spirituali unctione traditur. Ipsi thus orationum et aromata virtutum in Ecclesia componunt et in conspectu Domini vinum acceptabile reddunt.
Numérotation du verset 1Par. 9,29 
De ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii, preerant
interl.| que ad sacrificia pertinebant
simile et vino, et oleo, et thuri et aromatibus.
interl.| quibus conficiebantur unguenta et thymiamata
Numérotation du verset 1Par. 9,30 
Filii autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant.
Numérotation du verset 1Par. 9,31 
Et Mathathias
interl.| Christus «primogenitus mortuorum et princeps regum terre»g
g Apc. 1, 5.
Levites
interl.| Domini Dei
primogenitus Sellum
interl.| evulsio vel divisio
interl.| dissipans vel disperdens
Chorite prefectus erat eorum que in sartagine frigebantur.
marg.| MATHATHIAS  PREFECTUS  ERAT  EORUM  QUE  IN  SARTAGINE  FRIGEBANTUR. Quia Christus auctor est sacramentorum celestium, ubi quotidie panis et vinum in memoria passionis eius offeruntur et caput omnium qui carnem suam eius exemplo crucifigunt et passioni pro eius nomine tradunth.
h Cf. Gal. 5, 24.
Numérotation du verset 1Par. 9,32 
Porro de filiis Caath fratribus eorum super panes erant propositionis, ut semper novos per singula sabbata prepararent.
marg.| PANES  ERANT. Duo et duo divisim coquebantur ante sabbatum secundum Iosephum, et sabbato mane super mensam ponebantur de quibus in Leviticoi plenius diximus.
i Cf. Lv. 24, 7.
Numérotation du verset 1Par. 9,33 
Hi sunt principes cantorum per familias levitarum qui in exedris morabantur, ita ut die et nocte iugiter suo ministerio deservirent.
Numérotation du verset 1Par. 9,34 
Capita levitarum per familias suas principes manserunt in Hierusalem.
marg.| CAPITA  LEVITARUM  PER  FAMILIAS  SUAS  PRINCIPES  MANSERUNT  IN  HIERUSALEM. Dignum est ut quanto quis prelatus est ceteris, tanto devotior sit in divinis officiis. Ille bene principatum ministerii servat qui studet manere in Hierusalem, id est in visione pacis ut tumultus seculi et voluptates carnis fugiat et quietem mentis in contemplatione Dei habeat dicens cum psalmistaj : «Letatus sum in his que dicta sunt mihi».
j Ps. 121, 1.
Numérotation du verset 1Par. 9,35 
In Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Iaiel20, et nomen uxoris eius Maacha.
20 Iaiel ΩS] scrips. hic et ubique, Iahihel ΩJ, Iehiel Clementina , Iaihel Weber
marg.| IAIEL. Qui in Regumk Abiel, pater Cis patris Saul, et interpretatur pater meus Deus.   Iaiel desertus Dei, forte pro meritorum distantia. Et notandum quod inter filios Iaiel   Cis et Ner fratres vocantur et sunt et in Regum ita habeturl. In sequentibus vero dicitur quod   Ner genuit Cis. N on quod genuerit sed quod educaverit.
k Cf. 1Rg. (1Sm.) 9, 1.
l 1Rg. (1Sm.) 14, 51.
Numérotation du verset 1Par. 9,36 
Filius primogenitus eius Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Ner, et Nadab,
Numérotation du verset 1Par. 9,37 
Gedor quoque, et Ahio, et Zacharias, et Macelloth.
Numérotation du verset 1Par. 9,38 
Porro Macelloth genuit Semmaa21. Isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Hierusalem cum fratribus suis.
21 Semmaa] Semmaam Weber
interl.| quia vicini et propinqui quamvis foris
Numérotation du verset 1Par. 9,39 
Ner autem genuit Cis, et Cis genuit {t. 2   : Erfurt, f. 98va   ; facsim., p. 196a} Saul, et Saul genuit Ionathan, et Melchisue, et Abinadab,
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 98va ; facsim., p. 196a} ABINADAB. Hic ut in Regumm cum patre occisus narratur Aminadab vocatur. Et interpretatur Abinadab pater meus votum ; Aminadab populus meus votum.
m Cf. 1Rg. (1Sm.) 31, 2.
et Esbaal.
interl.| ignis maritus
marg.| ESBAAL. Ignis maritus, hic est Isbosedn id est vir confusionis.
n Cf. 2Rg. (2Sm.) 2, 10.
Numérotation du verset 1Par. 9,40 
Filius autem Ionathan Meribbaal,
interl.| litigans in maritum
marg.| MERIBBAAL. Litigans in maritum, hic est Miphibosetho qui interpretatur de ore ignominia.
o Cf. 2Rg. (2Sm.) 4, 4.
et Meribbaal genuit Micha22.
22 Cf. 2Rg. (2Sm.) 9, 12.
Numérotation du verset 1Par. 9,41 
Porro filii Micha : Phiton, et Melech23,
23 Melech] Malech Weber
interl.| alias : Malech
et Thara et Achaz24.
24 et Achaz] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 9,42 
Achaz autem genuit Iara, Iara25 genuit Alamath et Azmoth et Zamri. Zamri autem26 genuit Moosa.
25 Iara] et praem. Weber
26 Zamri autem Ed1455 ... Rusch Clementina ] et Zamri ΩM ΩJ Weber , om. ΩS ; cf. Zamari Weber (1Par. 8, 36)
Numérotation du verset 1Par. 9,43 
Moosa vero genuit Baana cuius filius Raphaia genuit Elesa27
27 Elesa ΩS2J Rusch ] Eleisa ΩSM, Elasa Weber
interl.| alias Elasa
de quo ortus est Esel
interl.| alias : Asel
Numérotation du verset 1Par. 9,44 
Porro Esel sex filios habuit, his nominibus : Ezricam, Bochru, Ismael, Saria, Obdia, Anan. Hi filii Esel.
interl.| alias Hesel



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Par. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=16&chapitre=16_9)

Notes :