Glossa ordinaria

Capitulum 13

Numérotation du verset 1Par. 13,1 

Iniit
autem consilium David,
cum tribunis et centurionibus et universis principibus,
Numérotation du verset 1Par. 13,2 

et ait ad omnem cetum Israel : Si placet vobis et a Domino Deo nostro egredietur1 sermo quem loquor, mittamus ad fratres nostros reliquos in universas regiones Israel, et ad sacerdotes et levitas qui habitant in suburbanis urbium, ut congregentur ad nos
1 egredietur] egreditur Weber
Numérotation du verset 1Par. 13,3 

et reducamus arcam Dei nostri ad nos. Non enim requisivimus eam in diebus Saul.
Numérotation du verset 1Par. 13,4 

Et respondit universa multitudo ut ita fieret. Placuerat enim sermo omni populo.
Numérotation du verset 1Par. 13,5 

Congregavit ergo David cunctum Israel a Sior Egypti,
usque dum ingrediaris Emath ut adduceret arcam Dei de Chariathiarim.
Numérotation du verset 1Par. 13,6 

Et ascendit David et omnis vir Israel
ad collem Chariathiarim que est in Iuda, ut afferrent inde arcam Domini Dei2 sedentis super cherubin ubi invocatum est nomen eius.
2 Domini Dei] inv. Weber
Numérotation du verset 1Par. 13,7 

Imposueruntque arcam Dei super plaustrum novum de domo Aminadab, Oza autem et fratres eius minabant plaustrum.
Numérotation du verset 1Par. 13,8 

Porro David et universus Israel ludebant coram Deo omni virtute in canticis, et3 citharis, et psalteriis, et tympanis, et cymbalis, et tubis.
3 et] + in Weber
Numérotation du verset 1Par. 13,9 

Cum autem pervenissent ad aream Chidon,
tetendit Oza manum suam ut sustentaret arcam. Bos quippe lasciviens paululum inclinaverat eam,
Numérotation du verset 1Par. 13,10 

iratus est itaque Dominus contra Ozam, et percussit eum eo quod contigisset arcam, et mortuus est ibi coram Domino4.
4 Domino] Deo Weber
Numérotation du verset 1Par. 13,11 

Contristatusque est5 David eo quod divisisset Dominus Ozam, vocavit locum illum Divisio Oze6 usque in presentem diem,
5 est] om. Weber |
6 Oze] Oza Weber |
Numérotation du verset 1Par. 13,12 

et timuit Dominum7 tunc temporis dicens : Quomodo possum ad me introducere arcam Dei ?
7 Dominum] Deum Weber
Numérotation du verset 1Par. 13,13 

Et ob hanc causam non eam adduxit ad se, hoc est in civitate8 David, sed avertit in domum Obededom Gethei9.
8 civitate] civitatem Weber |
9 Gethei] Getthei Weber |
Numérotation du verset 1Par. 13,14 

Mansit ergo arca Dei in domo Obededom tribus mensibus
et benedixit Dominus domui eius et omnibus que habebat.

Capitulum 13

Numérotation du verset 1Par. 13,1 
Iniit
interl.| disposuit
autem consilium David,
interl.| Christus
cum tribunis et centurionibus et universis {t. 2   : Erfurt, f. 101ra   ; facsim., p. 201a} principibus,
marg.| CUM  TRIBUNIS  ET  CENTURIONIBUS. Apostolis evangelistis qui fidem incarnationis a Iudeis ad salutem gentium transtulerunt. Hoc est {t. 2 : Erfurt, f. 101ra ; facsim., p. 201a} enim de colle Chariathiarim que est in Iuda et interpretatur civitas silvarum, ad se arcam Domini transferre de eminentia scilicet Scripturarum apud Iudeos posita - ubi umbra nemorosa figurarum abundat - ad intellectum gentilis populi ubi fundatur Ecclesia fidem Domini perducere.
Numérotation du verset 1Par. 13,2 
et ait ad omnem cetum Israel : Si placet vobis et a Domino Deo nostro egredietur1 sermo quem loquor, mittamus ad fratres nostros reliquos in universas regiones Israel, et ad sacerdotes et levitas qui habitant in suburbanis urbium, ut congregentur ad nos
1 egredietur] egreditur Weber
Numérotation du verset 1Par. 13,3 
et reducamus arcam Dei nostri ad nos. Non enim requisivimus eam in diebus Saul.
marg.| NON  REQUISIVIMUS. Quia interpretatur veteris Testamenti spiritualem sensum qui latebat populus ille aperire non potuit, sicut nunc revelatus est apostolis et prophetis gentes, scilicet esse «coheredes et comparticipes promissionis Domini»a.
a Eph. 3, 6.
Numérotation du verset 1Par. 13,4 
Et respondit universa multitudo ut ita fieret. Placuerat enim sermo omni populo.
Numérotation du verset 1Par. 13,5 
Congregavit ergo David cunctum Israel a Sior Egypti,
marg.| A SIOR.   Sior fluvius Egypti est, quia Nilo ut ferunt derivatur, et interpretatur firmamentum novum et turbidum. Undeb :» Quid nunc tibi vis in via Egypti ut bibas aquam turbidam ?»
b Ier. 2, 18.
usque dum ingrediaris Emath ut adduceret arcam Dei de Chariathiarim.
marg.| Chariathiarim : civitas Damasci, que in Amos Emathabaalc, id est Emath magna que nunc Epiphania nuncupatur. Per   Sior autem et Emath totam terram promissionis comprehendit. Per   Sior rivum scilicet vel torrentem significat Egypti australem partem, per Emath vero septentrionalem.
c Cf. Am. 1, 12.
marg.| Chariathiarim que alibi Chariathabaal civitas saltuum, una de urbibus Gabaonitarum in tribu Iuda in nono milliario ab Elia euntibus Diospolim, de qua fuit Urias propheta quem interfecit Ioachim in Hierusalem secundum Ieremiamd. Filius quoque Sobal   Chariathiarim dicitur sicut superius ostenditur.
d Cf. Ier. 26, 20-23.
Numérotation du verset 1Par. 13,6 
Et ascendit David et omnis vir Israel
marg.| OMNIS  ISRAEL. Electus nobilior. Numerus autem horum virorum in Regum comprehensus est ubi legiture : «Congregavit autem David omnes electos ex Israel triginta millia».
e Cf. 2Rg. (2Sm.) 6, 1.
ad collem Chariathiarim que est in Iuda, ut afferrent inde arcam Domini Dei2 sedentis super cherubin ubi invocatum est nomen eius.
2 Domini Dei] inv. Weber
Numérotation du verset 1Par. 13,7 
Imposueruntque arcam Dei super plaustrum novum de domo Aminadab, Oza autem et fratres eius minabant plaustrum.
Numérotation du verset 1Par. 13,8 
Porro David et universus Israel ludebant coram Deo omni virtute in canticis, et3 citharis, et psalteriis, et tympanis, et cymbalis, et tubis.
3 et] + in Weber
Numérotation du verset 1Par. 13,9 
Cum autem pervenissent ad aream Chidon,
interl.| in Regumf Nachor, pro quo Aquila, interpretatur aream preparata. Chidon autem interpretatur clipeus et dicitur esse locus ubi dictum est Iosueg : «Leva clipeum contra urbem Hai»
f Cf. 2Rg. (2Sm.) 6, 6 “Postquam autem venerunt ad aream Nachon” [Nachor Ω etc.]
g Cf. Ios. 8, 18.
marg.| CUM  AUTEM  PERVENISSENT  AD  AREAM  CHIDON. Ventum est ad aream Chidon, id est clipeum, quia in Ecclesia certa est Dei protectio. Undeh : «Domine ut scuto bone voluntatis tue coronasti nos». Ubi sacerdos incautius arcam tangens a Domino percussus est, hic et populus Iudeorum qui gentibus invidet - et dum legem vult evangelio miscere - utrumque perdit. Occiso sacerdote, divertit David arcam Domini in domo Obededom Gethei, quia respuentibus Iudeis verbum Dei, apostoli conversi sunt ad gentesi. Unde et {t. 2 : Erfurt, f. 101rb ; facsim., p. 201b} locus aree Nachor que gentium preparationem demonstrat percussio Oza dicitur, quia relicto illo, salus gentibus facta est. Obededom, qui interpretatur serviens homo, populum gentilem significat de quo diciturj : «Populus quem non cognovi servivi mihi». Abiecto quoque Iudeorum quasi percussio Oze permittitur sick : «Eripies me de contradictionibus populi». Geth, que interpretatur torcular, crucem significat in qua vitis vera calcata est et expressa. Unde gentium populus potest dici Getheus tamquam dicatl : «Mihi absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi».
h Ps. 5, 13.
i Cf. Act. 13, 2.
j Ps. 17, 45.
k Ps. 17, 44.
l Gal. 6, 14.
tetendit Oza manum suam ut sustentaret arcam. Bos quippe lasciviens paululum inclinaverat eam,
Numérotation du verset 1Par. 13,10 
iratus est itaque Dominus contra Ozam, et percussit eum eo quod contigisset arcam, et mortuus est ibi coram Domino4.
4 Domino] Deo Weber
Numérotation du verset 1Par. 13,11 
Contristatusque est5 {t. 2   : Erfurt, f. 101rb   ; facsim., p. 201b} David eo quod divisisset Dominus Ozam, vocavit locum illum Divisio Oze6 usque in presentem diem,
5 est] om. Weber
6 Oze] Oza Weber
marg.| EO  QUOD  DIVISISSET  DOMINUS  OZAM. Tradunt Hebrei, Aminadab sacerdotem iussisse filiis suis Oza et Haio, ut portarent arcam humeris secundum preceptum legis. Sed quia non portaverunt, nec Caathitis7 portandam dederunt,   percussit Dominus Ozam et divisit. Aruit enim ut aiunt brachium et humeris quibus arca portanda fuit et facta est distinctio obedientie et inobedientie.
7 Caathitis] scrips., Chaathitis Rusch
Numérotation du verset 1Par. 13,12 
et timuit Dominum8 tunc temporis dicens : Quomodo possum ad me introducere arcam Dei ?
8 Dominum] Deum Weber
Numérotation du verset 1Par. 13,13 
Et ob hanc causam non eam adduxit ad se, hoc est in civitate9 David, sed avertit in domum Obededom Gethei10.
9 civitate] civitatem Weber
10 Gethei] Getthei Weber
marg.| IN  DOMUM  OBEDEDOM  GETHEI etc. Quia et ipse levita. Cognita autem causa pro qua Oza percussus est, iussit David arcam portari propriis levitarum humeris, sicut patet in sequenti. Notandum quantum delinquat qui corpus Domini indigne accipit, si devotus sacerdos interiit qui arcam dominici figuram corporis minori quam debuit veneratione corripuit. Allegorice autem David Christum, arca Ecclesiam significat quam vult Christus in civitatem suam adducere. Undem : «Non sum missus nisi ad oves que perierunt domus Israel». Et alibin : «Cecitas ex parte contigit in Israel» etc.
m Mt. 15, 24.
n Rm. 11, 25.
Numérotation du verset 1Par. 13,14 
Mansit ergo arca Dei in domo Obededom tribus mensibus
interl.| fide, spe et caritate
et benedixit Dominus domui eius et omnibus que habebat.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Par. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=16&chapitre=16_13)

Notes :