Capitulum 11

Numérotation du verset 1Par. 11,1 

Congregatus est igitur omnis Israel
ad David
in Hebron dicens : Os tuum sumus et caro tua.
Numérotation du verset 1Par. 11,2 

Heri quoque et nudius tertius cum adhuc regnaret Saul. Tu eras qui educebas et introducebas Israel. Tibi enim dixit Dominus Deus tuus : Tu pasces populum meum Israel et tu eris princeps super eum.
Numérotation du verset 1Par. 11,3 

Venerunt ergo omnes maiores natu Israel ad regem in Hebron, et iniit David cum eis fedus
coram Domino. Unxeruntque eum regem super Israel
iuxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuel.
Numérotation du verset 1Par. 11,4 

Abiit quoque David et omnis Israel in Hierusalem. Hec est Iebus
ubi erant Iebusei habitatores terre.
Numérotation du verset 1Par. 11,5 

Dixeruntque qui habitabant in Iebus ad David : Non ingredieris huc. Porro David cepit arcem Sion que est civitas David.
Numérotation du verset 1Par. 11,6 

Dixitque : Omnis qui percusserit Iebuseum in primis, erit princeps et dux. Ascendit igitur primus Ioab filius Sarvie et factus est princeps.
Numérotation du verset 1Par. 11,7 

Habitavit autem David in arce et idcirco appellata est civitas David.
Numérotation du verset 1Par. 11,8 

Edificavitque urbem
in circuitu a Mello usque ad gyrum. Ioab autem reliqua urbis extruxit.
Numérotation du verset 1Par. 11,9 

Proficiebatque David vadens et crescens et Dominus exercituum erat cum eo.
Numérotation du verset 1Par. 11,10 

Hi principes virorum fortium David qui adiuverunt eum ut rex fieret super omnem Israel iuxta verbum Domini quod locutus est ad Israel.
Numérotation du verset 1Par. 11,11 

Et iste numerus robustorum David. Iesbaam1 filius Achamoni2 princeps inter triginta. Iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice.
1 Iesbaam Weber ] Iesbaan Rusch |
2 Achamoni Weber ] Ahamoni Φ Rusch ( alibi Achamoni) |
Numérotation du verset 1Par. 11,12 

Et post eum Eleazar filius patrui eius Ahoites qui erat inter tres potentes.
Numérotation du verset 1Par. 11,13 

Iste fuit cum David in Aphec Domini3 quando Philistiim congregati sunt ad locum illum in prelium. Et erat ager regionis illius plenus hordeo. Fugeratque populus a facie Philistinorum.
3 Aphec Domini] Aphesdommim Weber
Numérotation du verset 1Par. 11,14 

Hic stetit in medio agri et defendit eum. Cumque percussissent4 Philisteos, dedit Dominus salutem magnam populo suo.
4 percussissent ΩJ Rusch Clementina ] percussisset Weber
Numérotation du verset 1Par. 11,15 

Descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram in qua erat David ad speluncam Odollam, quando Philistiim fuerant castrametati in valle Raphaim.
Numérotation du verset 1Par. 11,16 

Porro David erat in presidio et statio Philistinorum in Bethleem.
Numérotation du verset 1Par. 11,17 

Desideravit igitur David aquam5 et dixit : O si quis daret mihi aquam de cisterna Bethleem que est in porta.
5aquam] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 11,18 

Tres ergo isti per media castra Philistinorum perrexerunt et hauserunt aquam de cisterna Bethleem que erat in porta, et attulerunt ad David ut biberet qui noluit, sed magis libavit illam Domino,
Numérotation du verset 1Par. 11,19 

dicens : Absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam, et sanguinem virorum istorum bibam, quia in periculo animarum suarum attulerunt mihi aquam, et ob hanc causam noluit bibere. Hec fecerunt tres robustissimi.
Numérotation du verset 1Par. 11,20 

Abisai quoque frater Ioab ipse erat princeps trium, et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos, et ipse erat inter tres nominatissimus,
Numérotation du verset 1Par. 11,21 

inter tres secundos, inclitus et princeps eorum. Verumtamen usque ad tres primos non pervenerat.
Numérotation du verset 1Par. 11,22 

Bananias6 filius Ioiade viri robustissimi qui multa opera perpetrarat de Capseel7 ipse percussit
6 Bananias] Banaia Weber |
7 Capseel] Capsehel Weber |
duos Ariel Moab.
Et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna
tempore nivis,
Numérotation du verset 1Par. 11,23 

et ipse percussit virum Egyptium cuius statura erat quinque cubitorum, et habebat lanceam ut liciatorium texentium. Descendit igitur8 ad eum cum virga, et rapuit hastam quam tenebat manu, et interfecit eum hasta sua.
8 igitur] ergo Weber
Numérotation du verset 1Par. 11,24 

Hec fecit Banaias9 filius Ioiade10 qui erat inter tres robustos nominatissimus,
9 Banaias] Banaia Weber |
10 Ioiade] Ioiada Weber |
Numérotation du verset 1Par. 11,25 

inter triginta primus. Verumtamen ad tres usque non pervenerat. Posuit autem eum David ad auriculam suam.
Numérotation du verset 1Par. 11,26 

Porro fortissimi viri11 in exercitu : Asael frater Ioab, et Eleanan12 filius patrui eius de Bethleem,
11 viri] om. Weber |
12 Eleanan Rusch Weber ] Elchanan Clementina |
Numérotation du verset 1Par. 11,27 

Semmoth Arodites13,
13 Arodites] Arorites Weber
Helles Phallonites14,
14 = Phal(l)onites Cava U ΨD Rusch Clementina Weber ] Plonites ΩJ
Numérotation du verset 1Par. 11,28 

Hiras15 filius Acces Thecuites, Abiezer Anathothites,
15 Hiras] Iras Weber (cf. 2Rg. 23, 26 : Hira), Ira Clementina
Numérotation du verset 1Par. 11,29 

Sobochai Usathites16, Ilai Ahoites,
16 Usathites] Asothites Weber
Numérotation du verset 1Par. 11,30 

Marai Netophathites, Heleth17 filius Baana Netophathites,
17 Heleth] Heled Weber
Numérotation du verset 1Par. 11,31 

Ethai filius Rebai18
18 Rebai] Ribai Weber
de Gabaath filiorum Beniamin, Banaia Pharathonites,
Numérotation du verset 1Par. 11,32 

Hurai19 de torrente Gaas, Abiel20
19 Hurai] Uri Weber |
20 Abiel] Abial Weber |
Arabathites, Azrimoth21 Bauranites22, Eliaba Salabonites,
21 Azrimoth] Azmoth Weber |
22 Bauranites] Bauramites Weber |
Numérotation du verset 1Par. 11,33 

filii Asom
Gezonites, Ionathan filius Sega
Ararites,
Numérotation du verset 1Par. 11,34 

Achiam23
23 Achiam] Ahiam hic et ubique Weber
filius Sachar Ararites,
Numérotation du verset 1Par. 11,35 

Eliphal filius Ur,
Numérotation du verset 1Par. 11,36 

Apher
Mechurathites,
Ahia Phellonites,
Numérotation du verset 1Par. 11,37 

Asrahi24
24 Asrahi] Asrai Weber
Carmelites, Noorari25
25 Noorari] Noorai Weber
filius Azbi,
Numérotation du verset 1Par. 11,38 

Ioel frater Nathan, Mabar
filius Agarai,
Numérotation du verset 1Par. 11,39 

Selech26 Ammonites, Noorahi27
26 Selech ΩSM ; cf. 2Rg. 23, 37] Sellech Φ ΩJ Rusch , Selec Clementina , Sellec Weber |
27 Noorahi] Noorai Weber |
Berothites, armigeri28 Ioab filii Sarvie,
28 armigeri] armiger Weber
Numérotation du verset 1Par. 11,40 

Iras Iethreus, Gareb
Iethreus,
Numérotation du verset 1Par. 11,41 

Urias Etheus29, Zabad filius Ooli,
29 Etheus] Ettheus Weber
Numérotation du verset 1Par. 11,42 

Adina filius Segar
Rubenithes30 princeps Rubenitarum et cum eo triginta,
30 Segar Rubenithes] Seza Rubenites Weber
Numérotation du verset 1Par. 11,43 

Hanan31
31 Hanan Rusch Weber ] Haanan Weber (Y)
filius Maacha, et Iosaphat Mathanites,
Numérotation du verset 1Par. 11,44 

Ozias Astharothites, Semma et Iaiel32 filii Hotham33 Aroerites,
32 Iaiel] scrips., Iahihel Rusch, Iaihel Weber |
33 Hotham] Hotam Weber |
Numérotation du verset 1Par. 11,45 

Iediel filius Samri, et Ioha frater eius Thosaites,
Numérotation du verset 1Par. 11,46 

Eliel Mahumites34 et35 Ieribai et Iosaia filii Elnaen36, et Iethma Moabites, Eliel37 et Obed, et Iasiel de Masobia.
34 Eliel Clementina ] Helihel ΩSJ Rusch ] Heiel ΩM , Elihel Weber | Mahumites Rusch ] Maanites Ω Maumites Weber |
35 et] om. Ω |
36 Elnaen] Elnaem Weber |
37 Eliel] Elihel Weber |

Capitulum 11

Numérotation du verset 1Par. 11,1 
Congregatus est igitur omnis Israel
interl.| fideles
ad David
interl.| Christum
in Hebron dicens : Os tuum sumus et caro tua.
interl.| naturam suam in Christo fideles diligunt et venerantur. Undea : «Adorabunt in conspectu eius universe familie gentium» etc.
a PS. 21, 28.
Numérotation du verset 1Par. 11,2 
Heri quoque et nudius tertius cum adhuc regnaret Saul. Tu eras qui educebas et introducebas Israel. Tibi enim dixit Dominus Deus tuus : Tu pasces populum meum Israel et tu eris princeps super eum.
Numérotation du verset 1Par. 11,3 
Venerunt ergo omnes maiores natu Israel ad regem in Hebron, et iniit David cum eis {t. 2   : Erfurt, f. 99rb   ; facsim., p. 197b} fedus
interl.| iustitie observationis mandatorum et remunerationis future
marg.| MAIORES. Prophete, apostoli pari devotione ad Christum concurrunt, undeb : «Principes populi convenerunt in unum cum Deo Abraham».
b Ps. 46, 10.
coram Domino. Unxeruntque eum regem super Israel
interl.| quia omnium credentium una est confessio et una est militie religio
iuxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuel.
Numérotation du verset 1Par. 11,4 
Abiit quoque David et omnis Israel in Hierusalem. Hec est Iebus
interl.| hec sub Abraham Solima vocabatur, quidam vero dicunt quod Homerus postea Hierosolimam vocavit
ubi erant Iebusei habitatores terre.
Numérotation du verset 1Par. 11,5 
Dixeruntque qui habitabant in Iebus ad David : Non ingredieris huc. Porro David cepit arcem Sion que est civitas David.
marg.| DIXERUNTQUE etc. Cecos et claudos et leprosos ad contemptum regis statuentes super muros et dicentes quia prohibuerunt eum ceci et claudi.
marg.| Mystice David Iebuseum de Hierusalem eiciens significat Christum demones expellentem a cordibus fidelium,et ibidem mansionem suam statuentem. Iebuseus enim interpretatur conculcatus, Hierusalem visio pacis. Unde et discipulis suis aitc : «Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes» etc. Bene ergo in Regumd scriptum est quod eiectis cecis et claudis qui odiebant animam David cepit arcem Sion suamque civitatem vocavit, quia dum Christus malignos spiritus et turbam vitiorum de anima expellit, illuminans eam sapientia, merito arx Sion, id est speculationis et visio pacis vocatur, de qua recte diciture : «Notus in Iudea Deus et in Israel magnum nomen eius. Et factus est in pace locus eius».
c Cf. Lc. 10, 19.
d Cf. 2Rg. (2Sm.) 5, 6-8.
e Ps. 75, 2-3.
Numérotation du verset 1Par. 11,6 
Dixitque : Omnis qui percusserit Iebuseum in primis, erit princeps et dux. Ascendit igitur primus Ioab filius Sarvie et factus est princeps.
Numérotation du verset 1Par. 11,7 
Habitavit autem David in arce et idcirco appellata est civitas David.
Numérotation du verset 1Par. 11,8 
Edificavitque urbem
interl.| quia muris eam munivit
in circuitu a Mello usque ad gyrum. Ioab autem reliqua urbis extruxit.
marg.| IOAB  AUTEM. Per industriam enim militis civitatem munivit. Iosephus tamen dicit David superiorem civitatem munisse eique copulando arcem unum corpus effecisse et cuncta muro circumdedisse. Super autem opus murorum constituisse Ioab expulisse Iebuseos et Hierosolymam vocasse. Iero enim Hebraice munitio est. Christus quoque in Iudea primum evangelium predicavit et Ecclesiam fidei sue munitione firmavit. Ioab qui reliqua urbis extruxit significat apostolos et apostolicos viros qui post ascensionem Domini plurimos de gentibus converterunt. Undef : «Dei adiutores sumus, Dei agricultura estis».
f 1Cor. 3, 9.
Numérotation du verset 1Par. 11,9 
Proficiebatque David vadens et crescens et Dominus exercituum erat cum eo.
Numérotation du verset 1Par. 11,10 
Hi principes virorum fortium David qui adiuverunt eum ut rex fieret super omnem Israel iuxta verbum Domini quod locutus est ad Israel.
Numérotation du verset 1Par. 11,11 
Et iste numerus robustorum David. Iesbaam1 filius Achamoni2 princeps inter triginta. Iste levavit hastam {t. 2   : Erfurt, f. 99va   ; facsim., p. 198a} suam super trecentos vulneratos una vice.
1 Iesbaam Weber ] Iesbaan Rusch
2 Achamoni Weber ] Ahamoni Φ Ed1455 Rusch ( alibi Achamoni)
marg.| IESBAAM. Hunc Iosephus Eusebium nominat et filium dicunt Achimee {t. 2 : Erfurt, f. 99va ; facsim., p. 198a} qui aciem hostium frequenter irrumpens non cessabat donec octingentos occiderat. Alii hunc David intelligunt, quia   Iesbaam interpretatur sedens in populo ;   Achamoni vero sapientissimus, unde in Regumg scribitur : «Sedens in cathedra sapientissimus». Sed ibi vermiculo ligni comparatur quia minuebatur illi sapientia propter peccatum quod in Uriam commiserath. Unde ibi octingentos uno impetu interfecisse hic autem trecentos pro peccato enim minorata est fama.
g 2Rg. (2Sm.) 23, 8.
h Cf. 2Rg. (2Sm.) 11, 1-26.
Numérotation du verset 1Par. 11,12 
Et post eum Eleazar filius patrui eius Ahoites qui erat inter tres potentes.
marg.| AHOITES. Ahoi ut Hebrei tradunt frater fuit Isai patris David, cuius filius fuit Eleazar qui fuit inter tres potentissimus quos Iosephus dicit esse Eusebium filium Achimee, et Eleazar filium Addi et Semeiam filium Eli.
Numérotation du verset 1Par. 11,13 
Iste fuit cum David in Aphec Domini3 quando Philistiim congregati sunt ad locum illum in prelium. Et erat ager regionis illius plenus hordeo. Fugeratque populus a facie Philistinorum.
3 Aphec Domini] Aphesdommim Weber
Numérotation du verset 1Par. 11,14 
Hic stetit in medio agri et defendit eum. Cumque percussissent4 Philisteos, dedit Dominus salutem magnam populo suo.
4 percussissent ΩJ Ed1455 Ed1462 Rusch Clementina ] percussisset Weber
Numérotation du verset 1Par. 11,15 
Descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram in qua erat David ad speluncam Odollam, quando Philistiim fuerant castrametati in valle Raphaim.
Numérotation du verset 1Par. 11,16 
Porro David erat in presidio et statio Philistinorum in Bethleem.
Numérotation du verset 1Par. 11,17 
Desideravit igitur David aquam5 et dixit : O si quis daret mihi aquam de cisterna Bethleem que est in porta.
5aquam] om. Weber
marg.| DESIDERAVIT  IGITUR  DAVID. GREGORIUS. Moraliter. Cogitandum summopere est ut qui se illicita meminit commisisse a quibusdam etiam licitis studeat abstinere, ut qui commisit prohibitum sibi abscidat etiam concessa et se reprehendat in minimis qui deliquit in maximis. Lex vetus alienam uxorem concupiscere vetuit, a rege fortia iuberi militibus, vel desidari aquam non penaliter vetat. David concupiscentie mucrone transfixus, alienam uxorem abstulit et malum quod perpetravit per penitentie lamenta correxit qui cum longe post contra hostium cuneos sederet.   Aquam bibere ex eorum   cisterna desideravit quam electi milites inter hostium catervas erumpentes illesi attulerunt. Sed flagellis eruditus se protinus cum periculo militum aquam desiderasse reprehendit, et eam   Domino libavit , quia in sacrificium aqua effusa conversa est. Culpam enim concupiscentie mactavit per penitentiam sue reprehensionis, qui ergo quondam alienam coniugem concupiscere non timuit post etiam quia aquam concupivit expavit. Qui enim se illicita perpetrasse meminerat contra se rigidus etiam a licitis abstinebat.i
i ¶Fons : Cf. Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, hom. 34, par. 16, CCSL 141, p. 315.427-448 : « Nam cogitandum summopere est ut qui se illicita meminit commississe a quibusdam etiam licitis studeat abstinere, quatenus per hoc conditori suo satisfaciat, ut qui commisit prohibita sibimetipsi abscindere debeat etiam concessa, et se reprehendat in minimis quem meminit in maximis deliquisse. Nimia sunt quae loquor, si haec ex sacri eloquii testimonio non affirmo. Lex certe ueteris Testamenti alienam uxorem concupisci prohibet; a rege uero fortia iuberi militibus, uel desiderari aquam, non poenaliter uetat. Et cuncti nouimus quod Dauid concupiscentiae mucrone transfixus, alienam coniugem et appetiuit et abstulit. Cuius culpam digna uerbera sunt secuta, et malum quod perpetrauit per paenitentiae lamenta correxit. Qui cum longe post contra hostium cuneos sederet, aquam bibere ex eorum cisterna ex desiderio uoluit. Cuius electi milites inter cateruas aduersantium medias erumpentes, aquam quam rex desiderauerat illaesi detulerunt. Sed uir flagellis eruditus semetipsum protinus cum periculo militum aquam desiderasse reprehendit, eam que Domino fundens libauit, sicut illic scriptum est : Libauit eam Domino. In sacrificio quippe Domini effusa aqua conuersa est, quia culpam concupiscentiae mactauit per paenitentiam reprehensionis suae. Qui ergo quondam concupiscere alienam coniugem nequaquam timuit, post etiam quia aquam concupisset expauit. Quia enim se illicita perpetrasse meminerat, contra semetipsum iam rigidus, etiam a licitis abstinebat ».
Numérotation du verset 1Par. 11,18 
Tres ergo isti per media castra Philistinorum perrexerunt et hauserunt aquam de cisterna Bethleem que erat in porta, et attulerunt ad David ut biberet qui noluit, sed magis libavit illam Domino,
Numérotation du verset 1Par. 11,19 
dicens : Absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam, et sanguinem virorum istorum bibam, quia in periculo animarum suarum attulerunt mihi aquam, et ob hanc causam noluit bibere. Hec fecerunt tres robustissimi.
Numérotation du verset 1Par. 11,20 
Abisai quoque frater Ioab {t. 2   : Erfurt, f. 99vb   ; facsim., p. 198b} ipse erat princeps trium, et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos, et ipse erat inter tres nominatissimus,
Numérotation du verset 1Par. 11,21 
inter tres secundos, inclitus et princeps eorum. Verumtamen usque ad tres primos non pervenerat.
marg.| VERUMTAMEN  USQUE  AD  TRES  PRIMOS etc. Hic apparet quod Abisai princeps erat inter tres sequentes sed ad tres primos non pervenit Iesbaam6 Eleazarum et Seminaa. Mystice autem significatur quod nemo sanctorum licet virtutibus emineat ad equalitatem potentie Patris et Filii et Spiritus sancti perveniat : «Quoniam quis in nubibus {t. 2 : Erfurt, f. 99vb ; facsim., p. 198b} equabitur Domino ?»j etc.
j Ps. 88, 7.
6 Iesbaam] scrips. , Iesbaan Rusch
Numérotation du verset 1Par. 11,22 
Bananias7 filius Ioiade viri robustissimi qui multa opera perpetrarat de Capseel8 ipse percussit
7 Bananias] Banaia Weber
8 Capseel] Capsehel Weber
interl.| provocatus ab illis
duos Ariel Moab.
interl.| leones Dei
marg.| ARIEL  MOAB. Id est leones sicut in Regumk dicitur viros scilicet fortissimos in regno Moab tamquam leones.
k Cf. 2Rg. (2Sm.) 23, 20.
Et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna
interl.| qui nescius inciderat in cisternam nivibus plenam
marg.| INTERFECIT  LEONEM. Hebreus hunc leonem Ioab arbitratur qui in domo Domini tenens cornua altaris occisus est. Altare enim cisterna dicitur, quia sicut aqua cisterne mundat, ita sanctuarium Dei hominum expiat peccata.   Virum Egyptium quem liber Reguml dignum spectaculo dicit Semei filium Gera qui maledixit Davidm, qui fuit de Baurim, id est de electis. Egyptius dictus, quia Egyptium blasphemantem Deum quem Moyses interfecit imitatus estn. Ille Deum, iste regem et prophetam blasphemavit. Dignus spectaculo, quia spectabatur ut si Hierusalem egrederetur interficeretur habens in manu hastam, id est legem Dei, quam si meditatus esset permanendo in Hierusalem non periret. Sed quia preceptum regis irritum fecit et exiit Banaias in virga, id est rectitudine iustitie descendit et hastam quam non recte tenebat extorsit.
l Cf. 2Rg. (2Sm.) 23, 21.
m Cf. 2Rg. (2Sm.) 16, 7.
n Cf. Lv. 24, 16.
tempore nivis,
marg.| TEMPORE  NIVIS. Qua potest gratia Christi que mundo resplenduit et frigus caritatis quo refrigescunt homines significari. Bananias vero qui edificator Dominus interpretatur, Christum significat de quo dicituro : «Edificans Hierusalem Dominus» etc. Hic multa opera perpetravit qui aitp : «Pater meus usque modo operatur et ego operor». Hic est de   Capseel , id est de congregatione Domini, quia ad eum omnis sanctorum cetus pertinet, qui descendens de celis, et factus homo leonem, id est diabolum qui infidelitatis sue frigore torpentem mundum possedebat, morte sua interficiens in infernum demersit. Hic Egyptum, id est Antichristum peccatis nigerrimum, id est quinque sensibus corporis abutentem ad scelera per virgam crucis superans, propria reum nequitia virtute damnavit perpetua. In diebus nivis, quia per mortem peccatum expiavit. Undeq : «Lavabis me et super nivem dealbabor».
o Ps. 146, 2.
p Io. 5, 17.
q Ps. 50, 9.
Numérotation du verset 1Par. 11,23 
et ipse percussit virum Egyptium cuius statura erat quinque cubitorum, et habebat lanceam ut liciatorium texentium. Descendit igitur9 ad eum cum virga, et rapuit hastam quam tenebat manu, et interfecit eum hasta sua.
9 igitur] ergo Weber
Numérotation du verset 1Par. 11,24 
Hec fecit Banaias10 filius Ioiade11 qui erat inter tres robustos nominatissimus,
10 Banaias] Banaia Weber
11 Ioiade] Ioiada Weber
interl.| dignus nominari
marg.| INTER  TRES. Abisai et Sobochai et Ionathan, quibus viribus equabatur qui erat super triginta sicut Hebreus affirmat.
Numérotation du verset 1Par. 11,25 
inter triginta primus. Verumtamen ad tres usque non pervenerat. Posuit autem eum David ad auriculam suam.
interl.| tamquam familiarem et fidelem consiliarium
Numérotation du verset 1Par. 11,26 
Porro fortissimi viri12 in exercitu : Asael frater Ioab, et Eleanan13 filius patrui eius de Bethleem,
12 viri] om. Weber
13 Eleanan Rusch Weber ] Elchanan Clementina
Numérotation du verset 1Par. 11,27 
Semmoth Arodites14,
14 Arodites] Arorites Weber
interl.| vel Arothites
Helles Phallonites15,
15 = Phal(l)onites Cava U ΨD Rusch Clementina Weber ] Plonites ΩJ Ed1455
Numérotation du verset 1Par. 11,28 
Hiras16 filius Acces Thecuites, Abiezer Anathothites,
16 Hiras] Iras Weber (cf. 2Rg. 23, 26 : Hira), Ira Clementina
Numérotation du verset 1Par. 11,29 
Sobochai Usathites17, Ilai Ahoites,
17 Usathites] Asothites Weber
interl.| alias : Ahothites
Numérotation du verset 1Par. 11,30 
Marai Netophathites, Heleth18 filius Baana Netophathites,
18 Heleth] Heled Weber
Numérotation du verset 1Par. 11,31 
Ethai filius Rebai19
19 Rebai] Ribai Weber
interl.| vel Ribai
de Gabaath filiorum Beniamin, Banaia Pharathonites,
Numérotation du verset 1Par. 11,32 
Hurai20 de torrente Gaas, Abiel21
20 Hurai] Uri Weber
21 Abiel] Abial Weber
interl.| vel Aliel
Arabathites, Azrimoth22 {t. 2   : Erfurt, f. 100ra   ; facsim., p. 199a} Bauranites23, Eliaba Salabonites,
22 Azrimoth] Azmoth Weber
23 Bauranites] Bauramites Weber
Numérotation du verset 1Par. 11,33 
filii Asom
interl.| alias Assen
Gezonites, Ionathan filius Sega
interl.| alias : Saga , alias :   Saie
Ararites,
Numérotation du verset 1Par. 11,34 
Achiam24
24 Achiam] Ahiam hic et ubique Weber
interl.| alias Ahiam
filius Sachar Ararites,
Numérotation du verset 1Par. 11,35 
Eliphal filius Ur,
Numérotation du verset 1Par. 11,36 
Apher
interl.| alias : Epher
Mechurathites,
interl.| alias : Meherathites
Ahia Phellonites,
Numérotation du verset 1Par. 11,37 
Asrahi25
25 Asrahi] Asrai Weber
interl.| alias Ezro
Carmelites, Noorari26
26 Noorari] Noorai Weber
interl.| alias Naara
filius Azbi,
Numérotation du verset 1Par. 11,38 
Ioel frater Nathan, Mabar
interl.| alias Mibaar
filius Agarai,
Numérotation du verset 1Par. 11,39 
Selech27 Ammonites, Noorahi28
27 Selech ΩSM Ed1455 ; cf. 2Rg. 23, 37] Sellech Φ ΩJ Rusch , Selec Clementina , Sellec Weber
28 Noorahi] Noorai Weber
interl.| alias : Naarai
Berothites, armigeri29 Ioab filii Sarvie,
29 armigeri] armiger Weber
Numérotation du verset 1Par. 11,40 
Iras Iethreus, Gareb
interl.| alias : Iareb
Iethreus,
Numérotation du verset 1Par. 11,41 
Urias Etheus30, Zabad filius Ooli,
30 Etheus] Ettheus Weber
Numérotation du verset 1Par. 11,42 
Adina filius Segar
interl.| alias : Sechar
Rubenithes31 princeps Rubenitarum et cum eo triginta,
31 Segar Rubenithes] Seza Rubenites Weber
Numérotation du verset 1Par. 11,43 
Hanan32
32 Hanan Rusch Weber ] Haanan Weber (Y) Ed1455
interl.| alias : Haanan
filius Maacha, et Iosaphat Mathanites,
Numérotation du verset 1Par. 11,44 
Ozias Astharothites, Semma et Iaiel33 filii Hotham34 Aroerites,
33 Iaiel] scrips., Iahihel Rusch, Iaihel Weber
34 Hotham] Hotam Weber
interl.| alias : Araorites
Numérotation du verset 1Par. 11,45 
Iediel filius Samri, et Ioha frater eius Thosaites,
Numérotation du verset 1Par. 11,46 
Eliel Mahumites35 et36 Ieribai et Iosaia filii Elnaen37, et Iethma Moabites, Eliel38 et Obed, et Iasiel de Masobia.
35 Eliel Clementina ] Helihel ΩSJ Ed1455 Rusch ] Heiel ΩM , Elihel Weber | Mahumites Rusch ] Maanites Ω Maumites Weber
36 et] om. Ω
37 Elnaen] Elnaem Weber
38 Eliel] Elihel Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Par. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=16&chapitre=16_11)

Notes :