Capitulum 18

Numérotation du verset 1Par. 18,1 

Factum est autem post hec ut percuteret David Philistiim et humiliaret eos et tolleret Geth et filias eius de manu Philistiim.
Numérotation du verset 1Par. 18,2 

Percuteretque Moab et fierent Moabite servi David offerentes ei munera.
Numérotation du verset 1Par. 18,3 

Eo tempore percussit David etiam Adadezer regem Soba1 regionis Emath,
1 Soba] Suba Weber
quando perrexit ut dilataret imperium suum usque ad flumen Euphraten.
Numérotation du verset 1Par. 18,4 

Cepit ergo David mille quadrigas eius et septem millia equitum2, ac viginti millia virorum peditum subnervavitque omnes equos curruum exceptis centum quadrigis quas reservavit sibi.
2 equitum] equites Weber
Numérotation du verset 1Par. 18,5 

Supervenit autem et Syrus Damascenus ut auxilium preberet Adadezer regi Soba3 sed et huius percussit David viginti duo millia virorum.
3 Soba] Suba Weber
Numérotation du verset 1Par. 18,6 

Et posuit milites in Damasco, ut Syria quoque serviret sibi,et offerret munera. Adiuvitque eum Dominus in cunctis ad que perrexerat.
Numérotation du verset 1Par. 18,7 

Tulit quoque David
pharetras aureas quas habuerant servi Adadezer et attulit eas in Hierusalem,
Numérotation du verset 1Par. 18,8 

necnon et4 de Thebath et Chun urbibus Adadezer aeris plurimum, de quo fecit Salomon mare aeneum et columnas et vasa aenea.
4 et] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 18,9 

Quod cum audisset Thou rex Emath percussisse, videlicet David omnem exercitum Adadezer regis Soba5,
5 Soba] Suba Weber
Numérotation du verset 1Par. 18,10 

misit Aduram filium suum ad regem David, ut postularet ab eo pacem, et congratularetur ei eo quod expugnasset et percussisset Adadezer. Adversarius quippe Thou erat Adadezer.
Numérotation du verset 1Par. 18,11 

Sed et omnia vasa aurea, et argentea, et aenea consecravit rex David Domino,
Et
Argentum
et aurum6
6 et…auru] cum argento et auro Weber
quod tulerat rex7 ex universis gentibus, tam de Idumea et Moab et filiis Ammon quam de Philistiim et Amalech.
7 rex] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 18,12 

Abisai vero filius Sarvie percussit
Edom in valle Salinarum
decem et octo millia,
Numérotation du verset 1Par. 18,13 

et constituit in Edom presidium ut serviret Idumea David. Salvavitque Dominus David in cunctis ad que perrexerat.
Numérotation du verset 1Par. 18,14 

Regnavit ergo David super universum Israel et faciebat iudicium atque iustitiam cuncto populo suo.
Numérotation du verset 1Par. 18,15 

Porro Ioab filius Sarvie erat super exercitum et Iosaphat filius Achilud8 a commentariis.
8 Achilud ΦR] Ahiluth ΩJ ΩS (Ailuth) Rusch , Abiud ΩM, Ahilud Weber
Numérotation du verset 1Par. 18,16 

Sadoc autem filius Achitob et Achimelech
filius Abiathar sacerdotes et Susa scriba.
Numérotation du verset 1Par. 18,17 

Bananias9 quoque10 filius Ioiada super legiones Cerethi et Phelethi.
9 Bananias] Banaias Weber |
10 quoque] vero Weber |
Porro filii David primi ad manum regis.

Capitulum 18

Numérotation du verset 1Par. 18,1 
Factum est autem post hec ut percuteret David Philistiim et humiliaret eos et tolleret Geth et filias eius de manu Philistiim.
marg.| ET  FILIAS  EIUS. Minores civitates ad metropolim pertinentes quinque enim erant insignes civitates Philistinorum : Azotus, Gaza, Ascalon, Geth et Accaron. Que quia in terra promissionis erant et filiis Israel deputate erant {t. 2 : Erfurt, f. 103vb ; facsim., p. 206b} sed ab eis usque ad David minime possesse, immo sepe cogebant Israel sibi servire. David autem humiliavit eas et fecit tributarias. He quinque civitates quinque sensus corporis significant, quia regnante in nobis vetustate variis tormentis nos affligunt. Sed cum verus David regnat in nobis fiunt tributarii et caro cogitur servire spiritui.
Numérotation du verset 1Par. 18,2 
Percuteretque Moab et fierent Moabite servi David offerentes ei munera.
interl.| de Christo aut dicitura : «Adorabunt eum omnes reges terre»
a Ps. 71, 11.
Numérotation du verset 1Par. 18,3 
Eo tempore percussit David etiam Adadezer regem Soba1 regionis Emath,
1 Soba] Suba Weber
interl.| civitatem Syrie pertinentem ad Emath metropolim que et Epiphania, quod autem David Syriam vastaverit Iosephus ostendit
marg.| ADADEZER. Qui interpretatur decorum auxilium, rex Soba qui interpretatur incensa vel convertens signat gentilitatis vitia naturali fervore accensa, contra que Christus confligit et vincit «gladio spiritus quod est verbum Dei»b.
b Cf. Eph. 6, 17.
quando perrexit ut dilataret imperium suum usque ad flumen Euphraten.
Numérotation du verset 1Par. 18,4 
Cepit ergo David mille quadrigas eius et septem millia equitum2, ac viginti millia virorum peditum subnervavitque omnes equos curruum exceptis centum quadrigis quas reservavit sibi.
2 equitum] equites Weber
marg.| SUBNERVAVITQUE  OMNES. Subnervat Christus repugnantem sibi superbia mundi altitudinem humane sapientie, quod tamen opportunum et aptum predicationi reperit, reservat sibi.
Numérotation du verset 1Par. 18,5 
Supervenit autem et Syrus Damascenus ut auxilium preberet Adadezer regi Soba3 sed et huius percussit David viginti duo millia virorum.
3 Soba] Suba Weber
Numérotation du verset 1Par. 18,6 
Et posuit milites in Damasco, ut Syria quoque serviret sibi,et offerret munera. Adiuvitque eum Dominus in cunctis ad que perrexerat.
marg.| IN  DAMASCO. Damascus nobilis civitas Phenicis, sanguinis poculum interpretatur. Syria sublimis vel humecta. Gentilitas enim prius libidine fluida et spiritu superba sanguinem humanum sitiebat, nunc baptismate Christi mundata, profectu virtutum exaltata sanguinis eius poculum desiderat.
Numérotation du verset 1Par. 18,7 
Tulit quoque David
interl.| Christus
pharetras aureas quas habuerant servi Adadezer et attulit eas in Hierusalem,
marg.| PHARETRAS etc. Dogmata gentilium quibus discipline liberales continentur, quas Christus a gentilitate abstulit et in servitium Ecclesie convertit, prosunt enim ad expugnationem erroris et confirmationem veritatis.c
c Cf. Rabanus Maurus , Commentaria in Par., lib. 2, cap. 18, PL 109, 369A-B.
Numérotation du verset 1Par. 18,8 
necnon et4 de Thebath et Chun urbibus Adadezer aeris plurimum, de quo fecit Salomon mare aeneum et columnas et vasa aenea.
4 et] om. Weber
marg.| SALOMON etc. Quia ergo rex noster pacificus, vetustatem elocutionis de humilitate everse gentilitatis ad emundandam gratiam baptismi et firmamentum fidei per predicationem pii dogmatis in usum Ecclesie convertit.   Thebath enim interpretatur parvulus venit, et   Chun pulcritudo. Qui enim parvulum se agnoscit pulcher et speciosus in decore virtutum efficitur.
Numérotation du verset 1Par. 18,9 
{t. 2   : Erfurt, f. 104ra   ; facsim., p. 207a} Quod cum audisset Thou rex Emath percussisse, videlicet David omnem exercitum Adadezer regis Soba5,
5 Soba] Suba Weber
Numérotation du verset 1Par. 18,10 
misit Aduram filium suum ad regem David, ut postularet ab eo pacem, et congratularetur ei eo quod expugnasset et percussisset Adadezer. Adversarius quippe Thou erat Adadezer.
Numérotation du verset 1Par. 18,11 
Sed et omnia vasa aurea, et argentea, et aenea consecravit rex David Domino,
interl.| Christus omnes quos de gentibus vocat alios sensu preclaros, alios eloquentia splendidos, alios predicatione sonoros sanctificat Domino, ut in tabernaculo eius fideliter serviant
Et
interl.| vel cum
Argentum
interl.| vel argento
et aurum6
6 et…auru] cum argento et auro Weber
interl.| vel auro
quod tulerat rex7 ex universis gentibus, tam de Idumea et Moab et filiis Ammon quam de Philistiim et Amalech.
7 rex] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 18,12 
Abisai vero filius Sarvie percussit
interl.| sicut vir fortissimus
Edom in valle Salinarum
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 104ra ; facsim., p. 207a} IN  VALLE  SALINARUM. In Regumd ita scriptum est : «Fecit sibi David nomen cum reverteretur capta Syria in valle Salinarum cesis decem et octo millibus», quia scilicet erexit sibi fornicem triumphalem, fecit etiam sibi nomen, quia victa Syria Damasci et Syria Sobal alterum erexisse dicitur.
d 2Reg. (2Sm.) 8, 13.
decem et octo millia,
marg.| DECEM  ET  OCTO  MILLIA. In quibusdam autem codicibus invenitur David non viginti octo millia in valle Salinarum occidisse quod vitio scriptorum factum est. Ioab vero duodecim millia prostravit sicut in titulo quinquaginta octo Psalmie scribitur. Hic autem decem et octo Abisai interfecisse perhibetur, sed pro dignitate regia ascripta est David victoria. Et quia Christus examinis sui districtione in his qui de eo prava sentiunt stultitiam immoderati saporis extinguit. Undef : «Qui vertit linguam suam incidet in malum».
e Ps. 59, 1.
f Prov. 17, 20.
Numérotation du verset 1Par. 18,13 
et constituit in Edom presidium ut serviret Idumea David. Salvavitque Dominus David in cunctis ad que perrexerat.
Numérotation du verset 1Par. 18,14 
Regnavit ergo David super universum Israel et faciebat iudicium atque iustitiam cuncto populo suo.
Numérotation du verset 1Par. 18,15 
Porro Ioab filius Sarvie erat super exercitum et Iosaphat filius Achilud8 a commentariis.
8 Achilud ΦR] Ahiluth ΩJ ΩS (Ailuth) Ed1455 Rusch , Abiud ΩM, Ahilud Weber
interl.| a commentariis, id est commemoratores fuerunt qui causas annotatas regi ad memoriam reducebant
Numérotation du verset 1Par. 18,16 
Sadoc autem filius Achitob et Achimelech
interl.| frater meus rex
interl.| qui in Regumg Abimelech, id est pater meus rex
g 2Rg. (2Sm.) 8, 17.
filius Abiathar sacerdotes et Susa scriba.
interl.| qui in Regumh Saraia interpretatur, autem Susa gaudium, Saraia princeps Domini
h 2Rg. (2Sm.) 8, 17.
marg.| ACHIMELECH. Id est frater meus rex, qui in Regumi Abimelech, id est pater meus rex Ecclesie, sacerdotes instruit ut qui per ordinem dignitatis patris tenent locum per humilitatem fratres censeantur et non dominentur in clero.
i 2Rg. (2Sm.) 8, 17.
Numérotation du verset 1Par. 18,17 
Bananias9 quoque10 filius Ioiada super legiones Cerethi et Phelethi.
9 Bananias] Banaias Weber
10 quoque] vero Weber
interl.| exterminatores
marg.| PHELETHI. Admirabiles vel vivificatores, quos quidam dicunt fuisse septuaginta iudices more eorum quos Moyse Domino precipiente in eremo elegit. Alii dicunt Ceretheos ad hoc deputatos ut reos punirent, Pheletheos vero ut insontes defenderent.
Porro filii David primi ad manum regis.
interl.| in Regumj legitur vel scriptum est quia «filii David sacerdotes erant», sed et hic primi et illic sacerdotes dicuntur propter nobilitatem et prioratum
j 2Rg. (2Sm.) 8, 18.
marg.| PORRO  FILII  DAVID. Filii David, id est Christi sunt fideles quos ei sancta parit Ecclesia, qui sunt «genus electum, regale sacerdotium»k primi ad manum regis, quia bonis operibus merentur sibi regnum celi, tanto Deo viciniores quanto sanctiores.
k 1Pt. 2, 9.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Par. Capitulum 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=16&chapitre=16_18)

Notes :