Capitulum 2

Numérotation du verset 1Par. 2,1 

Filii autem Israel :
Ruben, Simeon, Levi, Iuda, Isachar, et Zabulon,
Numérotation du verset 1Par. 2,2 

Dan, Ioseph, Beniamin, Neptalim, Gad et1 Aser.
1 et] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 2,3 

Filii Iuda :
Her, Onan2
2 Onan] Aunan Weber cum graeco Αυναν
et3 Sela. Hi4 tres nati sunt ei de filia Sue Chananitidis. Fuit autem Her primogenitus Iuda, malus coram Domino, et occidit eum.
3 et] om. Weber |
4 hi] om. Weber |
Numérotation du verset 1Par. 2,4 

Thamar autem nurus eius peperit ei Phares et Zara.
Omnes ergo filii Iuda quinque.
Numérotation du verset 1Par. 2,5 

Filii autem Phares : Esrom et Chamul5.
5 Chamul] Hamul Weber
Numérotation du verset 1Par. 2,6 

Filii quoque Zare : Zamri6 et Ethan et Heman, Chalchal quoque et Daram7,
6 Zamri Ω Clementina Rusch Weber ] Zambri Weber ( Amiatinus Cava Λ L ΨD) |
7 Daram] scrips cf. Ios. 15, 3., Daran Rusch , Darda Weber |
simul quinque.
Numérotation du verset 1Par. 2,7 

Filii Charmi Achar qui turbavit Israel et peccavit in furto anathematis.
Numérotation du verset 1Par. 2,8 

Filii Etham8
8 Etham Edmaior. (Amiatinus ΦRVP P Q ΨD ΩM) Rusch ] Ethan Edmaior.S plerique codd., edd. )
Azarias.
Numérotation du verset 1Par. 2,9 

Filii autem Esrom qui nati sunt ei : Ierameel et Ram et Calubi9 ;
9 Calubi] Chalubi Weber
hic est Caleph10.
10 hic est Caleph Rusch ] om. Weber ; ab hinc ubique scripsimus Caleb
Numérotation du verset 1Par. 2,10 

Porro Ram genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Naasson principem filiorum Iuda.
Numérotation du verset 1Par. 2,11 

Naasson quoque genuit Salma,
de quo ortus est Booz11.
11 Booz] Boez Weber
Numérotation du verset 1Par. 2,12 

Booz vero genuit Obed qui et ipse genuit Isai.
Numérotation du verset 1Par. 2,13 

Isai autem genuit
primogenitum Eliab12,
12 Eliab] Heliab Weber
secundum Aminadab13, tertium Symmaha14,
13 Aminadab] Abinadab Weber |
14 Symmaha] Samaa Weber |
Numérotation du verset 1Par. 2,14 

quartum Nathanael, quintum Raddai,
Numérotation du verset 1Par. 2,15 

sextum Asom15 septimum David.
15 Asom Weber ] Ason Rusch
Numérotation du verset 1Par. 2,16 

Quorum sorores fuerunt : Sarvia et Abigail. Filii Sarvie : Abisai, Ioab et Asael, tres.
Numérotation du verset 1Par. 2,17 

Abigail autem genuit Amasa, cuius pater fuit Iether Ismaelites.
Numérotation du verset 1Par. 2,18 

Caleb vero filius Esrom accepit uxorem nomine Azuba, de qua genuit Hierioth16. Fueruntque quoque17 filii eius Iaser18 et Sobab et Ardon.
16 Hierioth] Ierioth Weber |
17 quoque] om. Weber |
18 Iaser] Iesar Weber |
Numérotation du verset 1Par. 2,19 

Cumque mortua fuisset Azuba, accepit uxorem Caleb Ephrata19 que peperit ei Hur20.
19 Ephrata Rusch ] Ephrath Weber |
20 Hur Cava X ΨD ΩSM Clementina ] Ur Rusch Weber |
Numérotation du verset 1Par. 2,20 

Porro Hur21 genuit Uri et Uri genuit Beseleel22.
21 Hur Cava X ΨD ΩSM Clementina ] Ur Rusch Weber |
22 Beseleel ΩSJ Rusch ] Bezeleel Clementina , Beselehel Weber |
Numérotation du verset 1Par. 2,21 

Post hec ingressus est Esrom ad filiam Machir patris Galaad
et accepit eam cum esset annorum sexaginta que peperit ei Segub,
Numérotation du verset 1Par. 2,22 

sed et Segub genuit Iair,
et possedit viginti tres civitates in terra Galaad.
Numérotation du verset 1Par. 2,23 

Cepitque Gessur et Aram
oppida Iair et Canath et viculos eius sexaginta civitatum. Omnes isti filii Machir patris Galaad.
Numérotation du verset 1Par. 2,24 

Cum autem mortuus esset Esrom, ingressus est Caleb ad Ephrata.
Habuit quoque Esrom uxorem Abia
que peperit ei Assur patremThechue23.
23 Thechue] Thecue Weber
Numérotation du verset 1Par. 2,25 

Nati sunt autem filii Ierameel primogeniti Esrom, Ram primogenitus eius et Buna et Aram24 et Asom et Achia.
24 Aram] Aran Weber
Numérotation du verset 1Par. 2,26 

Duxit quoque uxorem alteram Ierameel nomine Atthara25 que fuit mater Onam.
25 Atthara] Atara Weber
Numérotation du verset 1Par. 2,27 

Sed et filii Ram primogeniti Ierameel fuerunt, Moos et Iamin,
et Achar.
Numérotation du verset 1Par. 2,28 

Onam autem habuit filios Semei et Iadan26. Filii autem Semei : Nadab et Abisur.
26 Iadan] Iada Weber
Numérotation du verset 1Par. 2,29 

Nomen vero uxoris Abisur Abiail27
27 Abiail hic et ubique Weber ] Abiahil Edmaior.T E ΘH) Rusch etc., Abuail ΩJ ; cum hebr. , cf. LXX : Abigahil Weber (Q), Abigail ΩM, Abygail ΩS, Abihail Clementina
que peperit Ahobban
et Molid.
Numérotation du verset 1Par. 2,30 

Filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim. Mortuus est autem Saled absque liberis.
Numérotation du verset 1Par. 2,31 

Filius vero Apphaim Iesi, qui Iesi28 genuit Sesan.
28 Iesi] Yesi ΩS
Porro Sesan genuit Ohooli29.
29 Ohooli] Oholi Weber
Numérotation du verset 1Par. 2,32 

Filii autem Iuda30 fratris Semei : Iether et Ionathan. Sed et Iether mortuus est absque liberis.
30 Iuda] Iada Weber
Numérotation du verset 1Par. 2,33 

Porro Ionathan genuit Phalath31 et Sisa. Isti fuerunt filii Ierameel primogeniti Esrom32.
31 Phalath] Phaleth Weber |
32 Primogeniti Esrom] om. Weber |
Numérotation du verset 1Par. 2,34 

Sesan autem non habuit filios sed filias et servum Egyptium nomine Ieraa.
Numérotation du verset 1Par. 2,35 

Deditque ei filiam suam uxorem que peperit ei Ethei33.
33 Ethei] Eththei Weber
Numérotation du verset 1Par. 2,36 

Ethei34 autem genuit Nathan et Nathan genuit Zabab35.
34 Ethei] Eththei Weber |
35 Zabab] Zabad Weber , Zabat(h) U* ΨD; Zabuth : cf. 3Rg. 4, 5. |
Numérotation du verset 1Par. 2,37 

Zabab36 autem37 quoque genuit Ophal38
36 Zabab] Zabad Weber |
37 autem] om. Weber |
38 Ophal] Ophial ΩSM, Ophlal Weber |
et Ophal39 genuit Obed.
39 Ophal] Ophial ΩSM, Ophlal Weber
Numérotation du verset 1Par. 2,38 

Obed genuit Iehu. Iehu40 genuit Azariam.
40 Iehu utroque loco Rusch ] Iheu Cava X ΣT, Iesu ΩJ, Ieu Weber
Numérotation du verset 1Par. 2,39 

Azarias genuit Helles. Helles genuit Helesa41.
41 Helesa] Elasa Weber
Numérotation du verset 1Par. 2,40 

Helesa42 genuit Zizamoi. Zizamoi43 genuit Sellum.
42 Helesa] Elasa Weber |
43 Zizamoi bis Rusch (hapax) ] Sisamoi bis Weber |
Numérotation du verset 1Par. 2,41 

Sellum genuit Ithamian44. Ithamia45 autem46 genuit Elisama.
44 Ithamian Rusch ] Iehaniã ΩS, Icamian Weber |
45 Ithamia Rusch ] Iehaniã ΩS, Icamian Weber |
46 autem ΩM Rusch Clementina ] om. Weber |
Numérotation du verset 1Par. 2,42 

Filii autem Caleb fratris Ierameel47
47 Ierameel] scrips. hic et ubique, Ieramehel hic et ubique Weber
Mesa48
48 Mesa] Mosa Weber
primogenitus eius. Ipse est pater Ziph
et filii Maresa patris Hebron.
Numérotation du verset 1Par. 2,43 

Porro filii Hebron Chore et Taphau49
49 Taphau Rusch ( hapax )] Taphua Clementina , Thaphiphu ΨD ΩJ, Thaphphu Cava , Thapphu Weber
et Recem et Samma.
Numérotation du verset 1Par. 2,44 

Samma autem genuit Raam patrem Ierchaam50
50 Ierchaam] Iercaam Weber
et Recem genuit Semei.
Numérotation du verset 1Par. 2,45 

Filius Semei Maon, et Maon pater Bethsur.
Numérotation du verset 1Par. 2,46 

Epha autem concubina Caleb peperit Aran et Musa
et Gezez. Porro Aran genuit Iezen51
51 Iezen] Iezan ΩS, Gezem ΨD ΩJM, Gezez Weber
Numérotation du verset 1Par. 2,47 

Filii Iahaddai52 : Regom et Ioathan et Gesan53
52 Iahaddai] Iadai Weber |
53 Gesan] Gesum Weber |
et Phalech54 et Epha et Saaph.
54 Phalech] Phaleth Weber
Numérotation du verset 1Par. 2,48 

Concubina Caleb Maacha peperit Saber et Tharana.
Numérotation du verset 1Par. 2,49 

Genuit autem Saaph pater Madmena Sue patrem Machbena et patrem Gabaa. Filia vero Caleb fuit Achsa.
Numérotation du verset 1Par. 2,50 

Hi erant filii Caleb filii Hur primogeniti Ephrata, Sobal pater Chariathiarim.
Numérotation du verset 1Par. 2,51 

Salma pater Bethleem, Ariph pater Bethgader.
Numérotation du verset 1Par. 2,52 

Fuerunt autem filii Sobal patris Chariathiarim
qui dividebat55
55 dividebat] videbat Rusch
dimidium requietionum,
Numérotation du verset 1Par. 2,53 

et de cognatione Chariathiarim, Iethrei, et Aphutei56 et Semathei et Maserei. Ex his egressi sunt Saraite et Esthaolite.
56 Aphutei] Apphutei Weber
Numérotation du verset 1Par. 2,54 

Filii Salma patris57 Bethleem
57 patris] om. Weber
et Netophati corone domus Ioab,
et dimidium requietionis Sarai.
Numérotation du verset 1Par. 2,55 

Cognationes quoque scribarum habitantium in Iabes58 canentes atque resonantes et in tabernaculis commorantes.
58 Iabes] Iabis Weber
Hi sunt Cinei qui venerunt de calore patris domus Rechab.

Capitulum 2

Numérotation du verset 1Par. 2,1 
Filii autem Israel :
interl.| duodecim filii Iacob
Ruben, Simeon, Levi, Iuda, Isachar, et Zabulon,
Numérotation du verset 1Par. 2,2 
Dan, Ioseph, Beniamin, Neptalim, Gad et1 Aser.
1 et] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 2,3 
Filii Iuda :
interl.| de his in Genesia plenissime scriptum est
a Cf. Gn. 38, 1 et sqq.
Her, Onan2
2 Onan] Aunan Weber cum graeco Αυναν
interl.| vel : Aunan
et3 Sela. Hi4 tres nati sunt ei de filia Sue Chananitidis. Fuit autem Her primogenitus Iuda, malus coram Domino, et occidit eum.
3 et] om. Weber
4 hi] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 2,4 
Thamar autem nurus eius peperit ei Phares et Zara.
interl.| de his quoque in Genesib multa scripta sunt
b Cf. Gn. 38, 30.
Omnes ergo filii Iuda quinque.
Numérotation du verset 1Par. 2,5 
Filii autem Phares : Esrom et Chamul5.
5 Chamul] Hamul Weber
interl.| vel : Hamul
Numérotation du verset 1Par. 2,6 
Filii quoque Zare : Zamri6 et Ethan et Heman, Chalchal quoque et Daram7,
6 Zamri Ω Ed1455 Clementina Rusch Weber ] Zambri Weber ( Amiatinus Cava Λ L ΨD)
7 Daram] scrips cf. Ios. 15, 3., Daran Rusch , Darda Weber
interl.| alias : Darda
interl.| alias : Daman
simul quinque.
Numérotation du verset 1Par. 2,7 
Filii Charmi Achar qui turbavit Israel et peccavit in furto anathematis.
marg.| ACHAR  QUI  TURBAVIT.   Achar , qui et Achan8 in Iosuec dicitur, id est coluber insidians.   Achar turbatus, quia per avaritiam insidiabatur furto aliquid rapere de anathamate, deprehensus in scelere, turbatus est in ultione. Mystice innuens, quia qui post fidei indumentum conversationis secularis cultum inducit, quasi pallium de anathemate tollit. Ille quoque de anathemate tollit Hiericho {t. 2 : Erfurt, f. 92vb ; facsim., p. 184b} qui hereticorum dogmata vel secularium litterarum superstitiosa in Ecclesiam inducit. Hec est enim regula aurea luculento sermone aptata. Hanc furati sunt Arius, Marcion, et alii qui philosophorum sectam non rectam conati sunt inducere in Ecclesiam, ut multi per eos perirent. Ideo abiecti acervo lapidum, id est multitudine peccatorum extincti sunt.d
c Cf. Ios. 7, 1. Acham alias Achan.
d ¶Fons : Cf. Rabanus Maurus , Commentaria in Par., lib. 1, cap. 2, PL 109, 291B-C : « Achan autem coluber insidians interpretatur; Achar, turbatus; hoc demonstrante veritate nominum quod is qui per avaritiam insidiabatur de anathemate aliquid rapere, captus in scelere, turbatus est in sceleris ultione. mystice nobis innuens quod ille qui post fidei indumentum conversationis saecularis cultum inducit, quasi pallium de anathemate tollit. Sed et ille de anathemate Iericho fraudat, qui in ecclesiam haereticorum infert dogmata, vel superstitiosa saecularium litterarum studia. Haec enim est regula aurea, luculento sermone aptata. Hanc fraudati sunt Arius, Marcion et Basilides; furati sunt enim isti regulas aureas de Iericho, et philosophorum sectam non rectam in Ecclesiam conati sunt introducere, et maculare omnem Ecclesiam Domini, ita ut perderentur multi per eos. Ideoque abiecti pro anathemate, quasi acervo lapidum, ita multitudine peccatorum suorum oppressi atque exstincti sunt ».
8 Achan] scrips. , Acha<m> Rusch
Numérotation du verset 1Par. 2,8 
Filii Etham9
9 Etham Edmaior. (Amiatinus ΦRVP P Q ΨD ΩM) Rusch ] Ethan Edmaior.S plerique codd., edd. )
interl.| vel Ethan
Azarias.
Numérotation du verset 1Par. 2,9 
Filii autem Esrom qui nati sunt ei : Ierameel et Ram et Calubi10 ;
10 Calubi] Chalubi Weber
marg.| calubi id est ‘canis meus’ qui et   Caleb 11, id est canis, unus de exploratoribus, Esrom quoque et Iephone idem est. Unde   Caleb filius Esrom et aliquando filius Iephone legitur.
11 Caleb] sic Rusch
hic est Caleph12.
12 hic est Caleph Rusch ] om. Weber ; ab hinc ubique scripsimus Caleb
interl.| vel Caleb
Numérotation du verset 1Par. 2,10 
{t. 2   : Erfurt, f. 92vb   ; facsim., p. 184b} Porro Ram genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Naasson principem filiorum Iuda.
Numérotation du verset 1Par. 2,11 
Naasson quoque genuit Salma,
interl.| id est pax ; in Ruthe vero dicitur Salmon, id est pacificus
e Rt. 4, 13.
de quo ortus est Booz13.
13 Booz] Boez Weber
Numérotation du verset 1Par. 2,12 
Booz vero genuit Obed qui et ipse genuit Isai.
Numérotation du verset 1Par. 2,13 
Isai autem genuit
marg.| ISAI  AUTEM  GENUIT. In libro Regum dicitur habere Isai octo filios ; in Paralipomenon non amplius quam septem. Sed dicunt Hebrei Nathan prophetam filium   Samaa (vel   Sammaa , vel   Symmaha ) filii Isai quem in locum filii educavit et nutrivit, inter filios numeratum. Inter filios quoque Isai Nathan adductus est ad Samuelem, qui et Ionatham qui percussit leonem. Et sciendum quia ubi propheta vocatur, Nathan scribitur non Ionatham.
primogenitum Eliab14,
14 Eliab] Heliab Weber
interl.| vel Heliab
secundum Aminadab15, tertium Symmaha16,
15 Aminadab] Abinadab Weber
16 Symmaha] Samaa Weber
interl.| vel Samma
interl.| vel Sammaa
interl.| vel Samaa
Numérotation du verset 1Par. 2,14 
quartum Nathanael, quintum Raddai,
Numérotation du verset 1Par. 2,15 
sextum Asom17 septimum David.
17 Asom Weber ] Ason Ed1455 Rusch
Numérotation du verset 1Par. 2,16 
Quorum sorores fuerunt : Sarvia et Abigail. Filii Sarvie : Abisai, Ioab et Asael, tres.
Numérotation du verset 1Par. 2,17 
Abigail autem genuit Amasa, cuius pater fuit Iether Ismaelites.
marg.| IETHER. In Regum Iethra Israelites, sed meritorum qualitas diversitatem nominum facit, nam Iethra rediduum interpretatur, Iether vero modicum residuum, et residuo iungitur Israelitis modico residuo Ismaelitis.
Numérotation du verset 1Par. 2,18 
Caleb vero filius Esrom accepit uxorem nomine Azuba, de qua genuit Hierioth18. Fueruntque quoque19 filii eius Iaser20 et Sobab et Ardon.
18 Hierioth] Ierioth Weber
19 quoque] om. Weber
20 Iaser] Iesar Weber
Numérotation du verset 1Par. 2,19 
Cumque mortua fuisset Azuba, accepit uxorem Caleb Ephrata21 que peperit ei Hur22.
21 Ephrata Rusch ] Ephrath Weber
22 Hur Cava X ΨD ΩSM Clementina ] Ur Rusch Weber
interl.| postquam mortua est Azuba de Ephrata nati sunt filii
marg.| EPHRATA. Hec est Maria soror Moysi, mater   Hur patris   Uri Avi   Beseleel .   Hur vero est qui cum Aaron sustinebat manus Moysi pugnante Iosuef.
f Cf. Ex. 17, 10.
Numérotation du verset 1Par. 2,20 
Porro Hur23 genuit Uri et Uri genuit Beseleel24.
23 Hur Cava X ΨD ΩSM Clementina ] Ur Rusch Weber
24 Beseleel ΩSJ Rusch ] Bezeleel Clementina , Beselehel Weber
Numérotation du verset 1Par. 2,21 
Post hec ingressus est Esrom ad filiam Machir patris Galaad
interl.| filii Manasse filii Ioseph, qui ultra Iordanem accepit hereditatem in terra Galaathg
g ¶Fons : Rabanus Maurus , Commentaria in Par., lib. 1, cap. 2, PL 109, 292D.
et accepit eam cum esset annorum sexaginta que peperit ei Segub,
Numérotation du verset 1Par. 2,22 
sed et Segub genuit Iair,
marg.| IAIR. Hic Iudex fuit post Thola et iudicavit Israel viginti duo annis, habens filios triginta principes civitatum triginta que ab ipso nominate sunt, sicut in libro Iudicum legiturh.
h Cf. Idc. 10, 1-4.
et possedit viginti tres civitates in terra Galaad.
Numérotation du verset 1Par. 2,23 
Cepitque Gessur et Aram
interl.| vel Aran
oppida Iair et Canath et viculos eius sexaginta civitatum. Omnes isti filii Machir patris Galaad.
Numérotation du verset 1Par. 2,24 
Cum autem mortuus esset Esrom, ingressus est Caleb ad Ephrata.
interl.| post mortem patris Caleb sociavit sibi Ephratam, sed utrum in Egypto an in deserto non appareti
i ¶Fons : Rabanus Maurus , Commentaria in Par., lib. 1, cap. 2, PL 109, 293A.
Habuit quoque Esrom uxorem Abia
interl.| utrum inter ceteras an post ceteras uxores non evidenter ostenditj
j Cf. Rabanus Maurus , Commentaria in Par., lib. 1, cap. 2, PL 109, 293A.
que peperit ei Assur patremThechue25.
25 Thechue] Thecue Weber
interl.| civitas
Numérotation du verset 1Par. 2,25 
Nati sunt autem filii Ierameel primogeniti Esrom, Ram primogenitus eius et Buna et Aram26 et Asom et Achia.
26 Aram] Aran Weber
marg.| NATI  SUNT. Hactenus scriptor historie texuit generationem duorum filiorum Esrom duorum posteriorum, id est Aram et Calubi, de quibus prius narravit, {t. 2 : Erfurt, f. 93ra ; facsim., p. 185a} quia regiam et sacerdotalem quoquomodo voluit innotescere dignitatem. Nunc autem ad primogeniti, id est Ierameel genealogiam redit.k
k Cf. Rabanus Maurus , Commentaria in Par., lib. 1, cap. 2, PL 109, 293B : « Hactenus ergo scriptor historiae texuit generationem duorum filiorum Hesron posteriorum, hoc est Ram et Caleb. De quibus ideo prius narravit, quia regiam et sacerdotalem aliquo modo innotescere voluit dignitatem. Nunc autem ad primogeniti, hoc est, Ierameel genealogiam, quam antea tacuit, redit exprimendam ».
Numérotation du verset 1Par. 2,26 
Duxit quoque uxorem alteram Ierameel nomine Atthara27 que fuit {t. 2   : Erfurt, f. 93ra   ; facsim., p. 185a} mater Onam.
27 Atthara] Atara Weber
marg.| ONAM. Hic ab Onan filio Iude nomen accepit, sed differunt quia per nun filius Iude, filius Ierameel per mem scribitur.l
l ¶Fons : Cf. Rabanus Maurus , Commentaria in Par., lib. 1, cap. 2, PL 109, 293C : « Onam filius Ierameel, filii Hesron, nomen accepit ab Onan filio Iudae, qui mortuus est; sed in eo differunt, quod filius Iudae in Hebraeo per nun, filius vero Ierameel per Onem scribuntur ».
Numérotation du verset 1Par. 2,27 
Sed et filii Ram primogeniti Ierameel fuerunt, Moos et Iamin,
interl.| alias Ioamin , alias   Ioanim
et Achar.
Numérotation du verset 1Par. 2,28 
Onam autem habuit filios Semei et Iadan28. Filii autem Semei : Nadab et Abisur.
28 Iadan] Iada Weber
Numérotation du verset 1Par. 2,29 
Nomen vero uxoris Abisur Abiail29
29 Abiail hic et ubique Weber ] Abiahil Edmaior.T E ΘH) Ed1455 Rusch etc., Abuail ΩJ ; cum hebr. , cf. LXX : Abigahil Weber (Q), Abigail ΩM, Abygail ΩS, Abihail Clementina
interl.| vel Abigail
que peperit Ahobban
interl.| alias Achabon , alias   Aahobbam
et Molid.
Numérotation du verset 1Par. 2,30 
Filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim. Mortuus est autem Saled absque liberis.
Numérotation du verset 1Par. 2,31 
Filius vero Apphaim Iesi, qui Iesi30 genuit Sesan.
30 Iesi] Yesi ΩS
marg.| SESAN. Hunc Hebrei dicunt esse Elimelech virum Noemi patrem Maalon et Chelio, et ideo scriptum in sequentibus innuit, quod Sesan non habuerit filios sed filias, quia duo filii eius absque liberis mortui sunt.m
m Cf. Rabanus Maurus , Commentaria in Par., lib. 1, cap. 2, PL 109, 293C-D : « Denique istum Oholai filium Esau Sesan, qui fuit filius Iesi, filii Apphaim, filii Nadab, filii Semei, filii Onam, filii Ierameel primogeniti Hesron, filii Phares, filii Iuda, dicunt Hebraei esse Elimelech, virum Noemi, patrem Maalon et Celion; et ideo scriptum in sequentibus, quod Sesan non habuit filium, sed filios, quoniam duo memorati sui filii absque liberis mortui sunt ».
Porro Sesan genuit Ohooli31.
31 Ohooli] Oholi Weber
interl.| alias Ahalai , alias   Oali
Numérotation du verset 1Par. 2,32 
Filii autem Iuda32 fratris Semei : Iether et Ionathan. Sed et Iether mortuus est absque liberis.
32 Iuda] Iada Weber
Numérotation du verset 1Par. 2,33 
Porro Ionathan genuit Phalath33 et Sisa. Isti fuerunt filii Ierameel primogeniti Esrom34.
33 Phalath] Phaleth Weber
34 Primogeniti Esrom] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 2,34 
Sesan autem non habuit filios sed filias et servum Egyptium nomine Ieraa.
Numérotation du verset 1Par. 2,35 
Deditque ei filiam suam uxorem que peperit ei Ethei35.
35 Ethei] Eththei Weber
Numérotation du verset 1Par. 2,36 
Ethei36 autem genuit Nathan et Nathan genuit Zabab37.
36 Ethei] Eththei Weber
37 Zabab] Zabad Weber , Zabat(h) U* ΨD; Zabuth : cf. 3Rg. 4, 5.
interl.| vel Zabuth , alias   Zabad
Numérotation du verset 1Par. 2,37 
Zabab38 autem39 quoque genuit Ophal40
38 Zabab] Zabad Weber
39 autem] om. Weber
40 Ophal] Ophial ΩSM, Ophlal Weber
interl.| vel Ophel 41, alias   Ophial
41 Ophel] sic Rusch , om. Edminor., forte pro Opher ; cf. Glossa ordinaria (4Rg. 14, 25) : « Ophel vel Ophal ».
et Ophal42 genuit Obed.
42 Ophal] Ophial ΩSM, Ophlal Weber
Numérotation du verset 1Par. 2,38 
Obed genuit Iehu. Iehu43 genuit Azariam.
43 Iehu utroque loco Ed1455 Rusch ] Iheu Cava X ΣT, Iesu ΩJ, Ieu Weber
Numérotation du verset 1Par. 2,39 
Azarias genuit Helles. Helles genuit Helesa44.
44 Helesa] Elasa Weber
Numérotation du verset 1Par. 2,40 
Helesa45 genuit Zizamoi. Zizamoi46 genuit Sellum.
45 Helesa] Elasa Weber
46 Zizamoi bis Rusch (hapax) ] Sisamoi bis Weber
Numérotation du verset 1Par. 2,41 
Sellum genuit Ithamian47. Ithamia48 autem49 genuit Elisama.
47 Ithamian Ed1455 Rusch ] Iehaniã ΩS, Icamian Weber
48 Ithamia Ed1455 Rusch ] Iehaniã ΩS, Icamian Weber
49 autem ΩM Ed1455 Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 2,42 
Filii autem Caleb fratris Ierameel50
50 Ierameel] scrips. hic et ubique, Ieramehel hic et ubique Weber
interl.| vel Ieramel, vel Ierameli, vel Ieramuhel, vel Ieramuheli, vel Ieramehel
Mesa51
51 Mesa] Mosa Weber
interl.| alias Mosa
primogenitus eius. Ipse est pater Ziph
interl.| nomen loci a quo Ziphei qui dixerunt Sauli : «Nonne David absconditus est apud nos ?»n
n 1Rg. (1Sm.) 33, 19.
et filii Maresa patris Hebron.
interl.| civitas
marg.| HEBRON. Civitas in qua regnavit David septem anniso, antequam regnavit in Hierusalemp. Significat hec loca nomina accepisse a posteris Caleb, qui Hebron et suburbana eius in sortem accepit.q
o Cf. 2Rg. (2sm.) 5, 5.
p Cf. 2Rg. (2sm.) 5, 6.
q ¶Fons : Cf. Rabanus Maurus , Commentaria in Par., lib. 1, cap. 2, PL 109, 293D : « Similiter et Hebron locus ubi regnavit David septem annis, antequam regnaret in Ierusalem. Namque dicit de Mesa primogenito Ierameel : Ipse est pater Ziph et filiis Maresa patris Hebron : significat praedicta loca postmodum nomina accepisse a posteris Caleb, quia, sicut in Iesu Nave legitur (Ios. XIV), idem Caleb Hebron et suburbana eius in sortem recepit; et filius Enacim inde eiecit ».
Numérotation du verset 1Par. 2,43 
Porro filii Hebron Chore et Taphau52
52 Taphau Rusch ( hapax )] Taphua Ed1455 Clementina , Thaphiphu ΨD ΩJ, Thaphphu Cava , Thapphu Weber
interl.| alias : Taphua , alias :   Taphephu r
r <Non hab.> Edmaior. (apparatus)
et Recem et Samma.
Numérotation du verset 1Par. 2,44 
Samma autem genuit Raam patrem Ierchaam53
53 Ierchaam] Iercaam Weber
interl.| alias : Hierthaam
Numérotation du verset 1Par. 2,45 
Filius Semei Maon, et Maon pater Bethsur.
Numérotation du verset 1Par. 2,46 
Epha autem concubina Caleb peperit Aran et Musa
interl.| vel Mosa
et Gezez. Porro Aran genuit Iezen54
54 Iezen] Iezan ΩS, Gezem ΨD ΩJM, Gezez Weber
interl.| alias : Gezen
Numérotation du verset 1Par. 2,47 
Filii Iahaddai55 : Regom et Ioathan et Gesan56
55 Iahaddai] Iadai Weber
56 Gesan] Gesum Weber
interl.| alias : Zesum
interl.| hic interpretatur tonsor, unde putatur a Iudeis esse Nabal Carmeli qui tondens oves suas nuntios David contumeliis affecits t
s Cf. 1Rg. (1Sm.) 25, 4-12.
t ¶Fons : Cf. Rabanus Maurus , Commentaria in Par., lib. 1, cap. 2, PL 109, 294A : « Gezez interpretatur tonsor. Unde a Iudaeis putatur ipse esse Nabal Carmelus, qui quando tondebat oves suas, nuntios David ad se missos ingrate suscepit ».
et Phalech57 et Epha et Saaph.
57 Phalech] Phaleth Weber
Numérotation du verset 1Par. 2,48 
Concubina Caleb Maacha peperit Saber et Tharana.
Numérotation du verset 1Par. 2,49 
Genuit autem Saaph pater Madmena Sue patrem Machbena et patrem Gabaa. Filia vero Caleb fuit Achsa.
Numérotation du verset 1Par. 2,50 
Hi erant filii Caleb filii Hur primogeniti Ephrata, Sobal pater Chariathiarim.
marg.| HI  ERANT  FILII. Recapitulat generationem Caleb de Ephrata, quam ante dimisit quando Hur de Ephrata, id est Maria sorore Moysi, genitum narravit.u
u ¶Fons : Cf. Rabanus Maurus , Commentaria in Par., lib. 1, cap. 2, PL 109, 294A : « Tunc recapitulat iterum generationem Caleb de Ephrata, quam ante dimisit, quando Hur de se genitum de Ephrata, hoc est, Maria sorore Moysi, narravit ».
Numérotation du verset 1Par. 2,51 
Salma pater Bethleem, Ariph pater Bethgader.
interl.| quia ab eo nomen accepit
Numérotation du verset 1Par. 2,52 
Fuerunt autem filii Sobal patris Chariathiarim
marg.| CHARIATHIARIM. Que et Chariathbaal, id est civitas saltuum una de urbibus Gabaonitarum in nono milliario euntibus ab Elia Diospolim in tribu Iuda.v
v ¶Fons : Cf. Rabanus Maurus , Commentaria in Par., lib. 1, cap. 2, PL 109, 294B : « Nam Cariathiarim, quae et Cariadbal dicitur, hoc est civitas saltuum, una est de urbibus Gabaonitarum, pertinens ad tribum Iuda, euntibus ab Elia Diospolim in milliario nono ».
qui dividebat58
58 dividebat] videbat Rusch
interl.| alias videbat
dimidium requietionum,
Numérotation du verset 1Par. 2,53 
et de cognatione Chariathiarim, Iethrei, et Aphutei59 et Semathei et Maserei. Ex his egressi sunt Saraite et Esthaolite.
59 Aphutei] Apphutei Weber
Numérotation du verset 1Par. 2,54 
Filii Salma patris60 Bethleem
60 patris] om. Weber
marg.| BETHLEEM. Civitas David in tribu Iude, in qua Dominus natus estw in septimo ab Elia milliario contra meridialem plagam iuxta viam que ducit Hebron, ubi sepulcrum Iesse et David ostenditur, et mille circiter passibus procul turris Ader, id est turris gregis, quodam vaticinio pastores dominice nativitatis conscios ante significans.x
w Cf. Mt. 2, 1.
x ¶Fons : Cf. Rabanus Maurus , Commentaria in Par., lib. 1, cap. 2, PL 109, 294B : « Sic et Bethlehem civitas est David in sorte tribus Iudae, in qua Dominus noster et Salvator natus est, in sexto ab Elia milliario contra Meriadianam plagam, iuxta viam quae ducit Hebron, ubi et sepulcrum Iesse et David ostenditur, et mille circiter passibus procul turris Adar, quae interpretatur turris gregis : quondam vaticinio pastores nativitatis Dominicae conscios ante significans ».
et Netophati corone domus Ioab,
interl.| quia mutua societate in preliis utebantury
y ¶Fons : Cf. Rabanus Maurus , Commentaria in Par., lib. 1, cap. 2, PL 109, 295C : « Qui idcirco scribuntur coronae esse domus Ioab, propter societatem, qua mutuo in praeliis utebantur ».
et dimidium requietionis Sarai.
interl.| significat eos in loco qui dicitur sepulcrum Sarai possessionis habere, unde supra dictum est quia Saraite et Esthaolite nomina locorum sortiti suntz
z ¶Fons : Cf. Rabanus Maurus , Commentaria in Par., lib. 1, cap. 2, PL 109, 295C : « Quod autem subditur de Bethlehem et Netophati, quod fuerunt dimidium requietionis Sarai, significat eos in loco qui dicitur sepulcrum Sarai, possessiones habere. De quo loco supra commemoratum est, quia Saraitae et Esthaolitae nomina locorum sortiti sunt ».
marg.| QUI  DIVIDEBAT  DIMIDIUM  REQUIETIONUM. Dimidium requietionum, id est sortes Madian, iuxta sepulcra patriarcharum que sunt in Chariatharbe accepit, et huius filii fuerunt Ietrei etc. Seraite et Esthaolite nomina locorum sortiti sunt, qui sunt   Sarai et Esthaol, ubi sepultus est Samson. Requietio enim sepulcrum dicitur. Alii dimidium requietionis tempus dimidium intelligunt, quo filii Israel ceperunt terram promissionis possidere ab eo, scilicet tempore quo Moyses dedit terram Galaath ultra Iordanem, Ruben et Gad61 et dimidie tribui Manasse, usquequo cetere tribus sortes suas acceperunt. In huius temporis {t. 2 : Erfurt, f. 93rb ; facsim., p. 185b} medietate dicunt Sobal esse mortuum, et ita dimidium requietionum vidisse, id est ad medietatem illius temporis pervenisse. Mystice autem Sobal, id est vana vetustas, vel vectis ad portandum, Iudeos significat qui antiquitus populus Dei vocabantur, et legem littere primi acceperunt, qui libros legis et prophetarum ferebant, sed mysterium incarnationis Christi non intelligebant. Unde dimidium requietionum, id est historiam viderunt. Ille autem plenitudinem requietionum possidet, qui post opera bona valde in eterna quiete gaudet. Vel dimidium requiei videt, qui post presentis vite laborem anime quietem habet, tunc autem perfectionem requietionum videbit, cum et anima et corpore perfruetur perfectione quietis.aa
aa ¶Fons : Cf. Rabanus Maurus , Commentaria in Par., lib. 1, cap. 2, PL 109, 294C-295B.
61 Gad] scrips. , Gath Rusch
Numérotation du verset 1Par. 2,55 
Cognationes quoque scribarum habitantium in Iabes62 canentes atque resonantes et in tabernaculis commorantes.
62 Iabes] Iabis Weber
interl.| quia non habent hic manentem civitatem
Hi sunt Cinei qui venerunt de calore patris domus Rechab.
interl.| quia de stirpe Rechab fuerunt de quibus narrat Ieremiasab
ab ¶Fons : Cf. Rabanus Maurus , Commentaria in Par., lib. 1, cap. 2, PL 109, 295D.
marg.| HABITANTIUM  IN  IABES. Tradunt Hebrei Iabes fuisse doctorem legis peritissimum in cuius conspectu sedebant filii Cinei qui et Iobab cognati Moysi. Scribe igitur dicuntur   canentes atque resonantes quia assidue in legis Dei locutione versabantur. In tabernaculis quoque commoratos Regum narrat historia.ac
ac ¶Fons : Cf. Rabanus Maurus , Commentaria in Par., lib. 1, cap. 2, PL 109, 295C-D : « Iabes, filium Zobeda, de quo in sequentibus Scriptura refert, tradunt Hebraei doctorem esse legis Dei peritissimum, in cuius conspectu sedebant filii Cinaei, qui et Obab dicitur, cognati Moysi. Hi ergo in libro scribae vocantur, ideoque canentes et resonantes scribuntur, quia assidue in lege Dei, et in prophetarum lectione versabantur. In tabernaculis eos commemorasse, et Regum historia narrat ».
marg.| Iabes Christum significat verum magistrum sanctorum laudes Deo canentium. Iabes enim interpretatur exsiccans. Christus autem fluxus carnalium cupiditatum in suis fidelibus exsiccavit. Cinei id est possessio vel possidentes sunt omnes electi de quibus diciturad : «Hereditas mea Israel» et «quorum possessio Dominus est»ae. Rechab interpretatur auriga vel ascendens. Hi autem venerunt de calore patrie domus Rechab, quia a Patre luminum gratia spiritus inflammati per quadrigam virtutum in celos ascendunt, de quibus dicituraf : «Quicumque spiritu Dei aguntur hi filii Dei sunt».ag
ad Is. 19, 5.
ae Cf. Dt. 10, 9.
af Rm. 8, 14.
ag ¶Fons : Cf. Rabanus Maurus , Commentaria in Par., lib. 1, cap. 2, PL 109, 295D-296B : « Mystice autem Iabes iste magister scribarum atque cantorum quem melius significare potest quam Redemptorem nostrum, qui est verus magister sanctorum doctorum, et rite Deo laudes canentium? Interpretatur autem Iabes exsiccans . Et quis melius exsiccans dici potest quam idem Mediator Dei et hominum, qui per evangelium suum et Spiritus sancti gratiam fluxum carnalium cupiditatum in fidelibus suis exsiccavit atque restinxit? Cuius ope inspirati sunt prophetae, edocti sunt apostoli, eruditi sunt evangelistae, et omnes qui aliquid de Deo rite sentiunt, atque salubriter proferre possunt, eius scholastici dicuntur. Cinaei, hoc est, possessio sive possidentes , omnes videlicet electi, qui sunt in Ecclesia catholica per totum orbem diffusa, de qua ipse Dominus per Isaiam prophetam ait : Haereditas mea Israel. Et ad quem alius propheta ex persona ipsius Ecclesiae ait : Pars mea Dominus, dixit anima mea. Et Psalmista : Portio, inquit, mea, Domine, dixi, custodire legem tuam. Possidet quippe ille Ecclesiam, quia eius sponsa et haereditas est; possidetur ab ipsa, quia eius futura in coelis sanctorum remuneratio erit perpetua. Isti quoque venisse dicuntur de calore domus patris Rechab. Rechab enim interpretatur quadriga , sive ascendentes , quia a Patre luminum gratia Spiritus sancti flammati atque illustrati, per quadrigam virtutum in coelos ascendere nituntur, quatenus ibi adunetur capiti suo, cuius sanguine se redemptos esse agnoscunt ».



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Par. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=16&chapitre=16_2)

Notes :