Capitulum 4

Numérotation du verset 1Par. 4,1 

Filii Iuda : Phares, Esrom et Charmi et Ur et Sobal1.
1 Sobal] Subal Weber
Numérotation du verset 1Par. 4,2 

Rahia2 vero filius Sobal3 genuit Geth4 de quo nati sunt Achimai et Laad5.
2 Rahia] Reaia Weber |
3 Sobal] Subal Weber |
4 Geth] Ieth Weber |
5 Laad] Laed Weber |
He cognationes Sarathi.
Numérotation du verset 1Par. 4,3 

Ista quoque stirps Etham6 : Iezrael
6 Etham Rusch ] Ethan = ΩSM , Hetam Weber
et Iesema et Iedebos. Nomen quoque7 sororis eorum Asahel Phuni8.
7 Nomen quoque ΩS Rusch Clementina ] Nomenque Weber |
8 Asahel Phuni ΨD etc. Rusch ] Asalelphuni Ω Clementina Weber |
Numérotation du verset 1Par. 4,4 

Phuniel autem pater Geddor9, et Ezer
9 Geddor] Gedor Weber
pater Osa.
Isti sunt filii Ur primogeniti
Ephrata patris Bethleem.
Numérotation du verset 1Par. 4,5 

Assur
vero patris Thecue erant due uxores Alaa10 et Naara.
10 Alaa] Halaa Weber
Numérotation du verset 1Par. 4,6 

Peperit autem ei Naara Oozam, et Epher,
et Theman11, et Asthari12. Isti sunt filii Naara.
11 Theman] Themani Weber |
12 Asthari Weber ] Aastari Rusch |
Numérotation du verset 1Par. 4,7 

Porro filii Alaa13 Sereth, Isaar et Ethan14.
13 Alaa] Halaa Weber |
14 Ethan Φ Ω Rusch ] Ethnan Weber |
Numérotation du verset 1Par. 4,8 

Chus15 autem genuit Anob et Sobaba et cognationem Aharel16
15 Chus] Cos Weber |
16 Aharel Rusch ] Aharehel Clementina , Aral Weber |
filii Arim17.
17 Arim Ω Rusch ] Arum Weber
Numérotation du verset 1Par. 4,9 

Fuit autem Iabes inclitus pre fratribus suis,
et mater eius vocavit nomen illius Iabes dicens : Quia peperi eum in dolore.
Numérotation du verset 1Par. 4,10 

Invocavit vero Iabes Deum Israel dicens :
Si benedicens benedixeris mihi, et dilataveris terminos meos, et fuerit manus tua mecum, et feceris me a malitia non opprimi, et prestitit Deus que precatus est.
Numérotation du verset 1Par. 4,11 

Caleb autem frater Sua18 genuit Machir, qui fuit pater Esthon.
18 Sua Cava ΨD ΩM Ruch Clementina ] Suaa Weber
Numérotation du verset 1Par. 4,12 

Porro Esthon19 genuit Betharapha20, et Phesse, et Thena patrem urbis Naas.
19 Esthon Weber ] Hesthon Rusch |
20 Betharapha] Bethrapha Weber |
Hi sunt viri Recha.
Numérotation du verset 1Par. 4,13 

Filii autem Cenez Othoniel et Saraia. Porro filii Othoniel : Athat21,
21 Athat Edmaior. (P U) Φ ΨD Rusch ] Atthath ΩJ, Hathath Clementina , Athath Weber
Maonathi22.
22 Maonathi] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 4,14 

Maonathi23 genuit Ophra. Saraias autem genuit Ioab patrem vallis Artificum. Ibi quippe artifices erant.
23 Maonathi] et praem. Weber
Numérotation du verset 1Par. 4,15 

Filii vero Caleb filii Iephone Hir et Ela et Nachem24. Filiique Ela : Cenez25.
24 Nachem] Nahem Weber |
25 Cenez] et praem. Weber |
Numérotation du verset 1Par. 4,16 

Filii quoque Ialelel26 : Ziph et Zipha Thiria et Asrael.
26 Ialelel] Iallelel Weber
Numérotation du verset 1Par. 4,17 

et filii Ezra27 Iether et Mered28 et Epher et Ialon29.
27 Ezra Weber ] Esra Rusch |
28 Mered Weber ] Mereth Rusch |
29 Ialon Rusch (Ialô) Weber ] Ialom Cava Θ, Iaalô ΩJ, Iahalon |
Genuitque Mariam et Sammai et Iesba, patrem Esthamo.
Numérotation du verset 1Par. 4,18 

Uxor quoque eius Iudaia
peperit Iared30 patrem Gedor, et Heber patrem Socho31 et Ichutiel32 patrem Zanoa33. Hi autem filii Bithie34 filie pharaonis, quam accepit Mered.
30 Iared Ω Rusch Clementina ] Iareth |
31 Socho] Soccho Weber |
32 Ichutiel] Hicuthihel Weber |
33 Zanoa] Zano Weber |
34 Bithie] Beththie Weber |
Numérotation du verset 1Par. 4,19 

Et filii uxoris Odaite35
35 Odaite] Odaie Clementina Weber
sororis Nathan36 patris Ceila, Garmi37 et Esthamo38
36 Nathan] Naham Weber |
37 Garmi Weber (Carmi , Garini ΩS)] Garim cacogr. Rusch |
38 Esthamo Weber ] Eschama Rusch (hapax) |
qui fuit de Machati39.
39 Machati ΩSM Rusch ] Machathi Weber
Numérotation du verset 1Par. 4,20 

Filii quoque Simon Ammon40, et Rena filius Anan, et Thilon.
40 Ammon] Amnon Weber
Et filii Iesi41 : Zoeth et Benzoeth.
41 Iesi Weber ] Iasi Rusch (hapax)
Numérotation du verset 1Par. 4,21 

Filii Sela filii Iude42, Her
42 Iude] Iuda Weber
pater Lecha et Laada,
pater Maresa
et cognationes Domus operantium byssum in domo Iuramenti,
Numérotation du verset 1Par. 4,22 

et qui stare fecit solem virique Mendacii, et Securus, et Incendens, qui principes fuerunt in Moab,
et qui reversi sunt in Lehem43.
43 Lehem ΨD Rusch ] Bethleem ΩSM, Lahem Clementina , Leem Weber
Hec autem verba vetera.
Numérotation du verset 1Par. 4,23 

Hi sunt figuli habitantes in plantationibus
et in sepibus44 apud regem in operibus eius.
44 sepibus] presepibus Weber
Commoratique sunt ibi.
Numérotation du verset 1Par. 4,24 

Filii Simeon : Namuel et Iamin, Iarib, Zara, Saul.
Numérotation du verset 1Par. 4,25 

Sellum filius eius, Mabsam45 filius eius, Masma filius eius.
45 Mabsam Rusch Weber ] Mabsã ΩSJ, Mapsam Clementina
Numérotation du verset 1Par. 4,26 

Filii Masma : Amuel filius eius, Zachur filius eius, Semei filius eius.
Numérotation du verset 1Par. 4,27 

Filii Semei sedecim et filie sex. Fratres autem eius non habuerunt filios multos, et universa cognatio non potuit adequare summam filiorum Iuda.
Numérotation du verset 1Par. 4,28 

Habitaverunt autem
in Bersabee et Molada et Apharsual46
46 Apharsual] Asarsual Weber
Numérotation du verset 1Par. 4,29 

et in Ballaa et in Asomech47 et in Tholada,
0 Cf. Ios. 15, 29.
47 Asomech] Asom Weber
Numérotation du verset 1Par. 4,30 

et in Bathuel48 et in Horma49 et in Siceleg50
48 Bathuel] Bathuhel Weber |
49 Horma Rusch ] Orma Weber |
50 Siceleg] scrips. hic et ubique cum Clementina Weber , quandoque ΩJ ΩS Rusch , Sichelech Rusch |
Numérotation du verset 1Par. 4,31 

et in Bethmarchaboth et in Asarsasusim51 et in Bethberai et in Saarim. He civitates eorum usque ad regem David.
51 Asarsasusim] Asarsusim Weber
Numérotation du verset 1Par. 4,32 

Ville quoque eorum Ethan52 et Enet53 et Remmon et Thocen54 et Asan civitates quinque,
52 Ethan] Etham Weber |
53 Enet] Aen Weber |
54 Thocen] Thochen Weber |
Numérotation du verset 1Par. 4,33 

et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal.
Hec est habitatio eorum et sedum distributio.
Numérotation du verset 1Par. 4,34 

Mosobab55 quoque et Iemlech et Iosa filius Amasie,
55 Mosobab] Masobab Weber
Numérotation du verset 1Par. 4,35 

et Ioel et Iehu filius Iosabie, filii Saraie, filii Asiel
Numérotation du verset 1Par. 4,36 

et Helioenai et Iacoba et Suchua56 et Asaia et Adihiel57 et Isimiel et Banaia.
56 Suchua] Isuaia Weber |
57 Adihiel] Adihel Weber |
Numérotation du verset 1Par. 4,37 

Sisa quoque filius Sephei, filii Allon, filii Idaia, filii Semri, filii Samaia.
Numérotation du verset 1Par. 4,38 

Isti sunt nominati principes in cognationibus suis et in domo affinitatum suarum multiplicati sunt vehementer.
Numérotation du verset 1Par. 4,39 

Et profecti sunt ut ingrederentur in Gador usque ad
orientem vallis et ut quererent pascua gregibus
suis.
Numérotation du verset 1Par. 4,40 

Inveneruntque pascuas uberes et valde bonas, et terram latissimam et quietam et fertilem, in qua ante habitaverunt de stirpe Cham58.
58 Cham] Ham Weber
Numérotation du verset 1Par. 4,41 

Hi ergo venerunt quos supra descripsimus nominatim in diebus Ezechie regis Iuda, et percusserunt tabernacula eorum, et habitatores qui inventi fuerant ibi, et deleverunt eos usque in
presentem diem, habitaveruntque pro eis, quoniam uberrimas pascuas ibidem59 repererunt.
59 pascuas ibidem] inv. Weber
Numérotation du verset 1Par. 4,42 

De filiis quoque Simeon abierunt in montem Seir viri quingenti,
habentes principes Phaltiam et Naariam60 et Raphaiam61 et Oziel filios Iesi,
60 Naariam] Nahariam Weber |
61 Raphaiam Weber ] Raphiam cacogr. Rusch |
Numérotation du verset 1Par. 4,43 

et percusserunt reliquias que evadere potuerant Amalechitarum et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc.

Capitulum 4

Numérotation du verset 1Par. 4,1 
Filii Iuda : Phares, Esrom et Charmi et Ur et Sobal1.
1 Sobal] Subal Weber
marg.| Quomodo Phares et   Esrom et tres qui sequuntur filii Iude esse dicuntur, cum alibi   Phares et Zaram filios Iude,   Esrom filium Phares legimus. Sed Hebrei asserunt mutatis nominibus eosdem filios Iude quos Scriptura aliis nominibus alibi nominat hic esse expressos. Aiunt enim   Phares qui interpretatur divisio, suum nomen proprium hic habere.   Esrom autem esse Zaram, sed   Esrom interpretatur atrium, Zaram ortus,   Charmi quoque esse Heber. Nam   Charmi interpretatur vinea mea, Her vigilans.   Ur autem dicunt esse Onam, sed   Ur interpretatur sinistra, Onam murmuratio,   Sobal vero esse Sela minimum filiorum Iude quos peperit ei Sue. Interpretatur autem   Sobal spica vel vana vetustas, Sela missus vel umbra eius.
Numérotation du verset 1Par. 4,2 
Rahia2 vero filius Sobal3 genuit Geth4 de quo nati sunt Achimai et Laad5.
2 Rahia] Reaia Weber
3 Sobal] Subal Weber
4 Geth] Ieth Weber
5 Laad] Laed Weber
interl.| alias Alech
He cognationes Sarathi.
Numérotation du verset 1Par. 4,3 
{t. 2   : Erfurt, f. 94ra   ; facsim., p. 187a} Ista quoque stirps Etham6 : Iezrael
6 Etham Rusch ] Ethan = ΩSM Ed1455 , Hetam Weber
interl.| a quo civitas Iethrael
et Iesema et Iedebos. Nomen quoque7 sororis eorum Asahel Phuni8.
7 Nomen quoque ΩS Ed1455 Rusch Clementina ] Nomenque Weber
8 Asahel Phuni ΨD etc. Rusch ] Asalelphuni Ω Ed1455 Clementina Weber
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 94ra ; facsim., p. 187a} ASAHEL. RA<BANUS>. Hanc suscipicantur esse matrem Samsonis, de stirpe Iude generatam, cuius maritus Manue de tribu Dan qui et de Saraba in libro Iudicum esse legitura.
a Cf. Idc. 13, 2.
Numérotation du verset 1Par. 4,4 
Phuniel autem pater Geddor9, et Ezer
9 Geddor] Gedor Weber
interl.| alias Ozer
pater Osa.
marg.| GEDDOR  ET  EZER. RA<BANUS>. Loca sunt a filiis Ur possessa, sed mirum quod hic dicunt Ur patrem   Bethleem , cum superius Salma dictus sit pater eius nisi forte patrem hic appellet parentem, quia Ur fuit pater Salma, qui fuit pater Bethleem.
Isti sunt filii Ur primogeniti
interl.| sororis Moysi et Aaron
Ephrata patris Bethleem.
Numérotation du verset 1Par. 4,5 
Assur
interl.| filii Esrom et Abie fratris Caleb
vero patris Thecue erant due uxores Alaa10 et Naara.
10 Alaa] Halaa Weber
Numérotation du verset 1Par. 4,6 
Peperit autem ei Naara Oozam, et Epher,
interl.| alias Opher b
b Cf. Vigouroux , Dictionnaire de la Bible, t. 2, col. 1830-1831 ; t.4, col. 1828.
et Theman11, et Asthari12. Isti sunt filii Naara.
11 Theman] Themani Weber
12 Asthari Weber ] Aastari Rusch
Numérotation du verset 1Par. 4,7 
Porro filii Alaa13 Sereth, Isaar et Ethan14.
13 Alaa] Halaa Weber
14 Ethan Φ Ω Rusch ] Ethnan Weber
Numérotation du verset 1Par. 4,8 
Chus15 autem genuit Anob et Sobaba et cognationem Aharel16
15 Chus] Cos Weber
16 Aharel Ed1455 Rusch ] Aharehel Clementina , Aral Weber
interl.| alias Aral
filii Arim17.
17 Arim Ω Rusch ] Arum Ed1455 Weber
Numérotation du verset 1Par. 4,9 
Fuit autem Iabes inclitus pre fratribus suis,
interl.| quia redemptor noster super omnem altitudinem sanctorum potentia virtutis eminuit, undec : «Speciosus forma pre filiis hominum» etc. etd : «unxit te Deus Deus tuus oleo letitie pre consortibus tuis».
c Ps. 44, 3.
d Ps. 44, 8.
marg.| FUIT  AUTEM  IABES. RA<BANUS>. Videtur ordo confusus, quia numeratis filiis Haala et Naara, subito inducit cognationem   Arahel filii Aran et consequentur narrat de Iabes. Sed Hebrei dicunt quod Assur de Haala genuit Ethan, et ille   Chus ,   Chus autem Sobaba, et Sobaba Iabes qui fuit doctor scribarum. Inter   Chus et Iabes inseruntur cognationes   Arahel - vel   Aharahel alias   Aral - quia ipse est Obab filius Aram, id est Iethro cognati Moysi et quia Iabes docebat eos inserti sunt in eius progenie quasi a maioribus eius geniti.
et mater eius vocavit nomen illius Iabes dicens : Quia peperi eum in dolore.
marg.| ET  MATER  EIUS. Synagoga de qua Christus natus est, que peperit eum in dolore, quia de adventu eius popter infidelitatem doluit. Unde Iudei invidentes dicebante : «Si dimittimus eum sic omnes credent in eum».
e Io. 11, 48.
Numérotation du verset 1Par. 4,10 
Invocavit vero Iabes Deum Israel dicens :
marg.| INVOCAVIT  VERO  IABES. Hoc convenit Christo quem Pater sanctificavit et misit in mundum. De quo diciturf : «Ecce agnus Dei qui tollit peccata mundi18«etc. Hunc bene dixit Deus multiplicatione filiorum, quos per aquam baptismi sacro sancta parit Ecclesia. Dilatavit terminos eius, quia omnium gentium dedit ei hereditatem, et possessionem eius extendit usque ad terminos terre. Cum quo fuit manus Domini, quia potentia deitatis per eum virtutes et miracula fecit : «Ipse quoque est virtus Dei et sapientia»g per quem Pater condidit omnia que in celis et in terra, cui malitia Iudeorum nocere non potuit qui de se aith : «Venit princeps huius mundi et me non habet quicquam». Per eum quoque benedicuntur membra eius id est Ecclesia cui per Isaiam dicituri : «Dilata locum tentorii tui» etc. Cum eo est manus Domini, quia in ipsa operatur Filius Dei qui est brachium et dextera Patris «et porte inferi non prevalebunt adversus eum»j, nec diabolus dominabitur ei, quia «data est potestas super omnem virtutem inimici»k.
f Cf. Io. 1, 29.
g Cf. 1Cor. 1, 24.
h Cf. Io. 14, 30.
i Is. 54, 2.
j Cf. Mt. 16, 18.
k Cf. Lc. 10, 19.
18 peccata] scrips., pec. Rusch
Si benedicens benedixeris mihi, et dilataveris terminos meos, et fuerit manus tua mecum, et feceris me a malitia non opprimi, et prestitit Deus que precatus est.
Numérotation du verset 1Par. 4,11 
Caleb autem frater Sua19 genuit Machir, qui fuit pater Esthon.
19 Sua Cava ΨD ΩM Ed1455 Ruch Clementina ] Suaa Weber
marg.| CALEB  AUTEM  FRATER. RABANUS. Legimus supra Caleb esse filium Esrom, cuius fratres fuerunt Ram et Ierameel. Aiunt ergo Hebrei Ram Caleb fratrem Suam hic appellari. Et interpretatur Ram excelsus, Sua humilis quod iudaico populo convenit, quia excelsus fuit in cultu unius Dei et potentia regni, sed quia Dei filium suscipere noluit, humilis factus est atque vilis ut fiant primi novissimi.
Numérotation du verset 1Par. 4,12 
Porro Esthon20 genuit Betharapha21, et Phesse, et Thena patrem urbis Naas.
20 Esthon Weber ] Hesthon Rusch
21 Betharapha] Bethrapha Weber
interl.| Bethleem scilicet, vel matris Isai qui alibi Naias diciturl
l Cf. 2Rg. (2Sm.) 17, 25.
marg.| RECHA. RA<BANUS>. Quidam putant Recha nomine David nuncupari. Est enim {t. 2 : Erfurt, f. 94rb ; facsim., p. 187b} Recha tener. Unde David de se aitm : «Ego sum tener et unctus rex». Ipse quoque quasi vermiculus ligni tener esse dicitur. Ideo autem viri Recha dicuntur, quia propter exprimendam genealogiam David hic annotati sunt.
m 2Rg. (2Sm.) 3, 39.
Numérotation du verset 1Par. 4,13 
Filii autem Cenez Othoniel et Saraia. Porro filii Othoniel : Athat22,
22 Athat Edmaior. (P U) Φ ΨD Ed1455 Rusch ] Atthath ΩJ, Hathath Clementina , Athath Weber
interl.| vel Atthat
Maonathi23.
23 Maonathi] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 4,14 
Maonathi24 genuit Ophra. Saraias autem genuit Ioab patrem vallis Artificum. Ibi quippe artifices erant.
24 Maonathi] et praem. Weber
marg.| SARAIAS  AUTEM  GENUIT  IOAB. De Saraia dicitur Ioab prodisse, qui iuxta nominis interpretationem pater vallis artificium, quia de filiis eius fuerunt architecti qui edificaverunt domum Domini. Artifices vero qui in valle habitant possunt dici doctores legis quos «scientia non inflat, sed caritas edificat»n quos modestia et humilitas exaltat ut Gamaliel et Paulus eius discipuluso.
n 1Cor. 8, 1
o Cf. Act. 22, 3.
Numérotation du verset 1Par. 4,15 
Filii vero Caleb filii Iephone Hir et Ela et Nachem25. Filiique Ela : Cenez26.
25 Nachem] Nahem Weber
26 Cenez] et praem. Weber
Numérotation du verset 1Par. 4,16 
Filii quoque Ialelel27 : Ziph et Zipha Thiria et Asrael.
27 Ialelel] Iallelel Weber
Numérotation du verset 1Par. 4,17 
et filii Ezra28 Iether et Mered29 et Epher et Ialon30.
28 Ezra Weber ] Esra Rusch
29 Mered Weber ] Mereth Rusch
30 Ialon Rusch (Ialô) Weber ] Ialom Cava Θ, Iaalô ΩJ, Iahalon Ed1455
marg.| EZRA. RA<BANUS>. HIERONYMUS. Aiunt Hebrei Ezram qui interpretatur auxiliator, esse Amram patrem Moysi et Aaron Iether, id est auxilium esse Aaron, et Mered qui rebellans esse Moysen,   Epher quoque, vel Opher, id est pulverem Heldad fuisse,   Ialon vero Meldach qui duo de Septuaginta senioribus fuerunt quos Moyses a Deo accepit ad regendi populi auxilium. Tradunt enim Moysen post acceptam legem in eremo patri suasisse ut matrem dimitteret, eo quod ipsius amica esset, fuit enim filia Levi postquam Amram duxit aliam ex qua habuit Heldad et Meldad31 p
p Cf. Nm. 11, 26.
31 Heldad... Meldad] scrips. , Heldach... Meldach Rusch
Genuitque Mariam et Sammai et Iesba, patrem Esthamo.
marg.| GENUITQUE  MARIAM. RA<BANUS>. Samai Moysen intelligi volunt qui interpretatur celestis. Iesba Aaron qui interpretatur collaudatio patrem Esthamo, id est ignis manentis, quia filii Aaron sacrificia igne adolebant. Nomina vero que continuatim sequuntur omnia Moysi esse vocabula ; intelliguntur propter diversos actus : Iared32 vocatur id est descendens, eo quod de monte descenderit cum tabulis lapideis. Pater Geddor, id est sepis, quia quasi sepe populum lege circumdedit. Heber, id est victor, quia populum Dei servitio iunxerit pater Zocho id est prophetie, quia prophetarum doctor fuit Icuthiel id est sperans in Deum, quia spem habuit ut de Egypto populum liberare pater Ionaa qui interpretatur gubernator, quia populum in eremo gubernavit et doctrina sua quotidie gubernat.
32 Iared] scrips. , Iareth Rusch
Numérotation du verset 1Par. 4,18 
Uxor quoque eius Iudaia
interl.| hanc dicunt esse Iochabed matrem Moysi et Aaron
peperit Iared33 patrem Gedor, et Heber patrem Socho34 et Ichutiel35 patrem Zanoa36. Hi autem filii Bithie37 filie pharaonis, quam accepit Mered.
33 Iared Ω Rusch Clementina ] Iareth Ed1455
34 Socho] Soccho Weber
35 Ichutiel] Hicuthihel Weber
36 Zanoa] Zano Weber
37 Bithie] Beththie Weber
marg.| FILIE  PHARAONIS. RA<BANUS>. Filiam pharaonis matrem Moysi vocat, que etiam secundum proprietatem nominis filia Domini nuncupatur, quia bonam scilicet voluntatem in nutriendo puero habuit, et a Mered id est Moyse accepta dicitur, quia relictis idolis ad Dei cultum conversa est.
Numérotation du verset 1Par. 4,19 
Et filii uxoris Odaite38
38 Odaite] Odaie Clementina Weber
interl.| alias Odaie
sororis Nathan39 patris Ceila, Garmi40 et Esthamo41
39 Nathan] Naham Weber
40 Garmi Weber (Carmi Ed1455 , Garini ΩS)] Garim cacogr. Rusch
41 Esthamo Weber ] Eschama Rusch (hapax)
interl.| vel Eschamoa q
q <Non hab.> Edmaior. (apparatus)
qui fuit de Machati42.
42 Machati ΩSM Ed1455 Rusch ] Machathi Weber
Numérotation du verset 1Par. 4,20 
Filii quoque Simon Ammon43, et Rena filius Anan, et Thilon.
43 Ammon] Amnon Weber
interl.| alias Ethilon
Et filii Iesi44 : Zoeth et Benzoeth.
44 Iesi Weber ] Iasi Rusch (hapax)
Numérotation du verset 1Par. 4,21 
Filii Sela filii Iude45, Her
45 Iude] Iuda Weber
interl.| hic ponitur in memoria pristini nominis illius qui propter impietatem a Domino percussus est
pater Lecha et Laada,
marg.| HER  PATER. RA<BANUS>. Redit ad progeniem phares de qua ortus est David, ut progeniem Iuda de qua orta est tribus regia in David terminaret. Tradunt enim hunc fuisse Elimelech virum Noemi in cuius tempore propter prevaricatores legis sol stetit, ut viso miraculo, converterentur ad Dominum, quod quia contempserunt invaluit fames et qui in tribu Iuda prior videbatur inopia cogente cum uxore et filiis patria pulsus in peregrinatione cum filiis mortuus est.
pater Maresa
interl.| qui cum Beseleel opus tabernaculi expleveruntr
r Cf. Ex. 36, 1.
et cognationes Domus operantium byssum in domo Iuramenti,
interl.| tabernaculo federis
Numérotation du verset 1Par. 4,22 
et qui stare fecit solem virique Mendacii, et Securus, et {t. 2   : Erfurt, f. 94va   ; facsim., p. 188a} Incendens, qui principes fuerunt in Moab,
marg.| SECURUS  ET  INCEDENS. RABANUS. Maalon et Chelion qui hic securus {t. 2 : Erfurt, f. 94va ; facsim., p. 188a} et incedens dicuntur fuisse in Moab, quia uxores moabithides duxerunt. Unde in hebreo non principes sed mariti dicuntur, sicut illius lingue doctores tradunt.
et qui reversi sunt in Lehem46.
46 Lehem ΨD Ed1455 Rusch ] Bethleem ΩSM, Lahem Clementina , Leem Weber
interl.| panem
Hec autem verba vetera.
interl.| quia hec historia in Ruth scribitur
marg.| QUE 47  REVERSE. Noemi et Ruth que reverse sunt in Bethleem audita panis ubertates.
s Cf. Rt. 1, 22.
47 que] sic Rusch
Numérotation du verset 1Par. 4,23 
Hi sunt figuli habitantes in plantationibus
marg.| FIGULI  HABITANTES. Figulos qui in plantationibus et sepibus laborant, doctores intelligimus qui formant et componunt vasa Domini, fingere enim componere dicimus. Unde compositores luti figulos vocamus. Hi vineam Domini doctrina plantant et excolunt, exhortando et orando muniunt. Hi apud regem in operibus suis morantur, quia in fide Christi manentes quicquid dicunt quicquid agunt ad gloriam Dei faciunt.
marg.| HABITANTES  IN  PLANTATIONIBUS. Progenies Ruth que in ipsis sepibus et plantationibus habitasse dicitur, quando ad regiam dignitatem et munimentum plebis hec plantatio pervenit.
et in sepibus48 apud regem in operibus eius.
48 sepibus] presepibus Weber
interl.| quia ex eis rex David ortus est cuius opera nimiis efferuntur preconiis
Commoratique sunt ibi.
interl.| in Bethleem
marg.| COMMORATIQUE  SUNT  IBI  FILII  SIMEON. In Genesit sex scribuntur sed hic Sober pretermittitur quia nulla de eo progenies. Sed quedam nomina mutantur suis rationibus. In Genesi enim Gemuel id est mare Dei, hic Nabuel id est legens cum Deo. Quidam in Genesi vocatur Echa, hic autem Iarib id est litigans, quia de eo exivit Zambriu qui cum Madianite fornicans a Phinee sacerdote peremptus est. Iachim in Genesi id est preparatio hic vero nominatur Zara, id est ortus.
t Cf. Gn. 46, 10.
u Nm. 25, 14.
Numérotation du verset 1Par. 4,24 
Filii Simeon : Namuel et Iamin, Iarib, Zara, Saul.
Numérotation du verset 1Par. 4,25 
Sellum filius eius, Mabsam49 filius eius, Masma filius eius.
49 Mabsam Rusch Weber ] Mabsã ΩSJ, Mapsam Clementina
Numérotation du verset 1Par. 4,26 
Filii Masma : Amuel filius eius, Zachur filius eius, Semei filius eius.
Numérotation du verset 1Par. 4,27 
Filii Semei sedecim et filie sex. Fratres autem eius non habuerunt filios multos, et universa cognatio non potuit adequare summam filiorum Iuda.
marg.| ET  UNIVERSA  COGNATIO  NON  POTUIT  ADEQUARE. Quia Simeon non habuit tantam sobolem quantam Iudas. Unde in Iosuev dicitur Simeon per cognationes suas accepisse hereditatem in medio filiorum Iuda.
v Ios. 19, 1-9.
Numérotation du verset 1Par. 4,28 
Habitaverunt autem
interl.| he civitates ex maxima parte pertinent ad tribum Iude
in Bersabee et Molada et Apharsual50
50 Apharsual] Asarsual Weber
Numérotation du verset 1Par. 4,29 
et in Ballaa et in Asomech51 et in Tholad52,
51 Asomech] Asom Weber
52 Cf. Ios. 15, 29.
Numérotation du verset 1Par. 4,30 
et in Bathuel53 et in Horma54 et in Siceleg55
53 Bathuel] Bathuhel Weber
54 Horma Rusch ] Orma Weber
55 Siceleg] scrips. hic et ubique cum Clementina Weber , quandoque ΩJ ΩS Rusch , Sichelech Rusch
interl.| vel Siccileg
Numérotation du verset 1Par. 4,31 
et in Bethmarchaboth et in Asarsasusim56 et in Bethberai et in Saarim. He civitates eorum usque ad regem David.
56 Asarsasusim] Asarsusim Weber
marg.| HE  CIVITATES. Quia Sychelech et Bersabee que Iude fuerunt et a Symeone invase sunt a David in pristinam Iude hereditatem redierunt.
Numérotation du verset 1Par. 4,32 
Ville quoque eorum Ethan57 et Enet58 et Remmon et Thocen59 et Asan civitates quinque,
57 Ethan] Etham Weber
58 Enet] Aen Weber
59 Thocen] Thochen Weber
Numérotation du verset 1Par. 4,33 
et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal.
interl.| locus qui alibi Cariathbaalw
w Cf. Ios. 15, 60.
Hec est habitatio eorum et sedum distributio.
Numérotation du verset 1Par. 4,34 
Mosobab60 quoque et Iemlech et Iosa filius Amasie,
60 Mosobab] Masobab Weber
Numérotation du verset 1Par. 4,35 
et Ioel et Iehu filius Iosabie, filii Saraie, filii Asiel
Numérotation du verset 1Par. 4,36 
et Helioenai et Iacoba et Suchua61 et Asaia et Adihiel62 et Isimiel et Banaia.
61 Suchua] Isuaia Weber
62 Adihiel] Adihel Weber
Numérotation du verset 1Par. 4,37 
Sisa quoque filius Sephei, filii Allon, filii Idaia, filii Semri, filii Samaia.
Numérotation du verset 1Par. 4,38 
Isti sunt nominati principes in cognationibus suis et in domo affinitatum suarum {t. 2   : Erfurt, f. 94vb   ; facsim., p. 188b} multiplicati sunt vehementer.
marg.| ISTI  SUNT  PRINCIPES  NOMINATI. Descripta stirpe Symeonis et actibus eorum, mystice signatur quia doctores sancti, id est Ecclesie principes, gregibus Christi pascua providentes {t. 2 : Erfurt, f. 94vb ; facsim., p. 188b} proficiscuntur in Gador vel Gader que interpretatur sepes eius. Hec est Ecclesia que est fidelium defensio, ibi sunt pascua usque ad orientem vallis, id est incarnationem verbi qui «semetipsum exinanivit servi formam accipiens»x. In eo inveniuntur pascua. Ipse enim aity : «Per me si quis introierit ingredietur et egredietur et pascua inveniet» virtutes scilicet.   In eo terra latissima et quieta , id est gratia Spiritus sancti copiosa, in qua ante habitaverant de stirpe Cham, significat gentium multitudinem idolare reliquisse, et ad unius Dei cultum confluxisse. Hi ergo venerunt quos supra descripsimus nominatim in diebus Ezechie regis Iuda, hoc est in adventu Christi. Ipse est enim Christus Dei virtus, quem Ezechias scilicet fortitudo Domini significat .   Percusserunt tabernacula eorum etc. Percutit fide tabernacula impiorum et habitatores impiorum quando abnegans impietatem omnem et secularia desideria per Christi baptismum a sordibus abluitur peccatorum, postea studens sobrie iuste et pie vivere in hoc seculo ut fiat quod scriptum est et erit in loco ubi autem dictum estz : «Non plebs mea vos ibi vocabuntur filii Dei».
x Phil. 2, 7.
y Io. 10, 9.
z Rm. 9, 26 ; Os. 2, 24.
Numérotation du verset 1Par. 4,39 
Et profecti sunt ut ingrederentur in Gador usque ad
interl.| alias : in
orientem vallis et ut quererent pascua gregibus
interl.| vel ovibus
suis.
Numérotation du verset 1Par. 4,40 
Inveneruntque pascuas uberes et valde bonas, et terram latissimam et quietam et fertilem, in qua ante habitaverunt de stirpe Cham63.
63 Cham] Ham Weber
Numérotation du verset 1Par. 4,41 
Hi ergo venerunt quos supra descripsimus nominatim in diebus Ezechie regis Iuda, et percusserunt tabernacula eorum, et habitatores qui inventi fuerant ibi, et deleverunt eos usque in
interl.| vel ad
presentem diem, habitaveruntque pro eis, quoniam uberrimas pascuas ibidem64 repererunt.
64 pascuas ibidem] inv. Weber
Numérotation du verset 1Par. 4,42 
De filiis quoque Simeon abierunt in montem Seir viri quingenti,
marg.| VIRI  QUINGENTI. Patres novi Testamenti qui abierunt in monte Seir et percusserunt reliquias Amalechitarum, quia superbia huius mundi conculcantes deformitatem vitiorum comprimunt, hi quatuor dicuntur, quia evangelica doctrina veraciter instructi, spirituale bellum contra demones convenienter gerunt, percussis reliquiis Amalechitarum ibi habitabant, quia expulsis demonibus in loco vitiorum virtutes substituunt, quarum possessio hominem efficit beatum usque ad diem hunc, quod semper dici potest usque ad finem mundi, quia Ecclesia usque ad finem mundi permanet in qua quotidie antiquus hostis triumphatur.
habentes principes Phaltiam et Naariam65 et Raphaiam66 et Oziel filios Iesi,
65 Naariam] Nahariam Weber
66 Raphaiam Weber ] Raphiam cacogr. Rusch
Numérotation du verset 1Par. 4,43 
et percusserunt reliquias que evadere potuerant Amalechitarum et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Par. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=16&chapitre=16_4)

Notes :