Capitulum 15

Numérotation du verset 1Par. 15,1 

Fecit quoque sibi domos
in civitate David
et edificavit locum arce Dei,
tetenditque ei tabernaculum.
Numérotation du verset 1Par. 15,2 

Tunc dixit David : Illicitum est ut a quocumque portetur arca Dei, nisi a levitis quos elegit Dominus ad portandum eam, et ad ministrandum sibi usque in eternum.
Numérotation du verset 1Par. 15,3 

Congregavitque universum Israel
in Hierusalem,
ut afferretur arca Dei in locum suum quem preparaverat ei,
Numérotation du verset 1Par. 15,4 

necnon et filios Aaron
et levitas.
Numérotation du verset 1Par. 15,5 

De filiis Caath Uriel princeps fuit et fratres eius ducenti1 viginti.
1 ducenti] centum Weber
Numérotation du verset 1Par. 15,6 

De filiis Merari : Asia2 princeps et fratres eius ducenti triginta3.
2 Asia WeberD) Rusch ] Asaia ΩS Weber , Ysaia ΩM |
3 triginta] viginti Weber |
Numérotation du verset 1Par. 15,7 

De filiis Elisaphan : Semeias princeps et fratres eius ducenti.
Numérotation du verset 1Par. 15,8 

De filiis Gerson : Ioel princeps et fratres eius centum triginta4.
4 De filiis Gerson…triginta-De filiis Elisaphan…ducenti] inv. Weber
Numérotation du verset 1Par. 15,9 

De filiis Hebron : Eliel princeps et fratres eius octoginta.
Numérotation du verset 1Par. 15,10 

De filiis Oziel : Aminadab princeps et fratres eius centum duodecim.
Numérotation du verset 1Par. 15,11 

Vocavitque David Sadoc et Abiathar sacerdotes et levitas Uriel et5 Asaiam, Ioel, Semeiam, Eliel et Aminadab.
5 et] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 15,12 

Et dixit ad eos : Vos qui estis principes familiarum leviticarum, sanctificamini cum fratribus vestris et afferte arcam Domini Dei Israel ad locum qui ei preparatus est,
Numérotation du verset 1Par. 15,13 

ne ut a principio quia non eratis presentes, percussit nos Dominus, sic et nunc fiat illicitum quid nobis agentibus.
Numérotation du verset 1Par. 15,14 

Sanctificati sunt ergo sacerdotes et levite, ut portarent arcam Domini Dei Israel.
Numérotation du verset 1Par. 15,15 

Et tulerunt filii Levi arcam Domini6 sicut preceperat Moysesa iuxta verbum Domini humeris suis in vectibus.
0 Cf. Dt. 31, 9.
6 Domini] Dei Weber
Numérotation du verset 1Par. 15,16 

Dixitque7 David principibus levitarum ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum, nablis videlicet,
7 dixitque] dixit quoque Weber
lyris8 et cymbalis, ut resonaret in excelsum sonitus letitie.
8 lyris] et praem. Weber
Numérotation du verset 1Par. 15,17 

Constitueruntque levitas Heman filium Ioel, et de fratribus eius Asaph, filium Barachie. De filiis vero Merari fratribus eorum, Ethan filium Chasaie,
Numérotation du verset 1Par. 15,18 

et cum eis fratres eorum. In secundo ordine Zachariam et Ben et Iaziel et Semiramoth et Iehiel9,
9 Iehiel] Iahihel Weber
et Ani Eliab et Banaiam et Maasiam et Mathathiam et Eliphalu et Macheniam, et Obededom et Iehiel ianitores.
Numérotation du verset 1Par. 15,19 

Porro cantores Heman, Asaph et Ethan in cymbalis aeneis concrepantes,
Numérotation du verset 1Par. 15,20 

Zacharias autem et Oziel et Semiramoth et Iaiel10 et Ani, Eliab11 et Maasias et Banaias in nablis arcana cantabant.
10 Iaiel] Iahibel Rusch , Iahihel Weber |
11 Eliab] et praem. Weber |
Numérotation du verset 1Par. 15,21 

Porro Mathathias et Eliphalu et Macenias12, et Obededom, et Ieiel, et Ozaziu in citharis pro octava canebant epinichion13.
12 Macenias] Machenias Weber |
13 epinichion] epinikion Weber |
Numérotation du verset 1Par. 15,22 

Chonenias autem princeps levitarum prophetie preerat ad precinendam melodiam.
Erat quippe valde sapiens.
Numérotation du verset 1Par. 15,23 

Et Barachias et Helchana ianitores arce.
Numérotation du verset 1Par. 15,24 

Porro Sebenias et Iosaphat, et Nathanael, et Amasa14, et Zacharias, et Banaias, et Eliezer sacerdotes
14 Amasa] Amasai Weber
clangebant tubis coram arca Dei, et Obededom et Ahias erant ianitores arce.
Numérotation du verset 1Par. 15,25 

Igitur
David et omnes15 maiores natu Israel et tribuni, ierunt ad deportandam arcam federis Domini
15 omnes] om. Weber
de domo Obededom cum letitia.
Numérotation du verset 1Par. 15,26 

Cumque adiuvisset Dominus16 levitas qui portabant arcam federis Domini
16 Dominus] Deus Weber
immolabantur septem tauri
et septem arietes.
Numérotation du verset 1Par. 15,27 

Porro David erat indutus stola byssina et universi levite qui portabant arcam cantoresque et Chonenias princeps prophetie inter cantores. David autem indutus erat etiam ephod lineo.
Numérotation du verset 1Par. 15,28 

Universusque Israel deducebat17 arcam federis Domini in iubilo et sonitu bucine et tubis et cymbalis, et nablis, et citharis concrepantes.
17 deducebat] deducebant Weber
Numérotation du verset 1Par. 15,29 

Cumque pervenisset arca federis Domini usque ad civitatem David, Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem, et despexit eum in corde suo.

Capitulum 15

Numérotation du verset 1Par. 15,1 
Fecit quoque sibi domos
interl.| Ecclesias
in civitate David
interl.| catholica Ecclesia toto orbe diffusa
et edificavit locum arce Dei,
interl.| quia in presenti Ecclesia incarnationis et passionis mysterium commendat
tetenditque ei tabernaculum.
Numérotation du verset 1Par. 15,2 
Tunc dixit David : Illicitum est ut a quocumque portetur arca Dei, nisi a levitis quos elegit Dominus ad portandum eam, et ad ministrandum sibi usque in eternum.
marg.| TUNC  DIXIT  DAVID  ILLICITUM  EST etc. Non vult Christus ut indigni ecclesiastico fungantur officio, sed eruditi scientia et morum honestate spectati portent arcam Dei, id est Ecclesiam humeris pii laboris et exaltent. Undea : «Fac opus evangeliste, ministerium tuum imple».
a 2Tim. 4, 5.
Numérotation du verset 1Par. 15,3 
interl.| omnes fideles
in Hierusalem,
interl.| Ecclesiam ut ibi scilicet incarnationis mysteria venerentur
marg.| CONGREGAVIT  UNIVERSUM  ISRAEL  IN  HIERUSALEM. Non solum David sed etiam omnes prophete in Ecclesia Christi dictis {t. 2 : Erfurt, f. 101vb ; facsim., p. 202b} et factis incarnationi prebuere locum ut citius adveniens susciperetur, cum fuisset ante prophetatus.
ut afferretur arca Dei in locum suum quem preparaverat ei,
Numérotation du verset 1Par. 15,4 
necnon et filios Aaron
interl.| prelatos
et levitas.
interl.| minoris dignitatis
Numérotation du verset 1Par. 15,5 
De filiis Caath Uriel princeps fuit et fratres eius ducenti1 viginti.
1 ducenti] centum Weber
Numérotation du verset 1Par. 15,6 
De filiis Merari : Asia2 princeps et fratres eius ducenti triginta3.
2 Asia WeberD) Rusch ] Asaia ΩS Weber , Ysaia ΩM
3 triginta] viginti Weber
Numérotation du verset 1Par. 15,7 
De filiis Elisaphan : Semeias princeps et fratres eius ducenti.
Numérotation du verset 1Par. 15,8 
De filiis Gerson : Ioel princeps et fratres eius centum triginta4.
4 De filiis Gerson…triginta-De filiis Elisaphan…ducenti] inv. Weber
Numérotation du verset 1Par. 15,9 
De filiis Hebron : Eliel princeps et fratres eius octoginta.
Numérotation du verset 1Par. 15,10 
De filiis Oziel : Aminadab princeps et fratres eius centum duodecim.
Numérotation du verset 1Par. 15,11 
Vocavitque David Sadoc et Abiathar sacerdotes et levitas Uriel et5 Asaiam, Ioel, Semeiam, Eliel et Aminadab.
5 et] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 15,12 
Et dixit ad eos : Vos qui estis principes familiarum leviticarum, sanctificamini cum fratribus vestris et afferte arcam Domini Dei Israel ad locum qui ei preparatus est,
Numérotation du verset 1Par. 15,13 
ne ut a principio quia non eratis presentes, percussit nos Dominus, sic et nunc fiat illicitum quid nobis agentibus.
Numérotation du verset 1Par. 15,14 
Sanctificati sunt ergo sacerdotes et levite, ut portarent arcam Domini Dei Israel.
marg.| SANCTIFICATI  SUNT  ERGO  SACERDOTES. Ministri novi Testamenti vita et doctrina debent esse mundi, quibus diciturb : «Sancti estote quoniam ego sanctus sum». Qui recte fidei verbis, et exemplo operis debent fidelibus commendare incarnationem Christi et redemptionem humani generis etc.
b Cf. Lv. 11, 44 ; Lv. 19, 2.
Numérotation du verset 1Par. 15,15 
Et tulerunt filii Levi arcam Domini6 sicut preceperat Moyses7 iuxta verbum Domini humeris suis in vectibus.
6 Domini] Dei Weber
7 Cf. Dt. 31, 9.
Numérotation du verset 1Par. 15,16 
Dixitque8 David principibus levitarum ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum, nablis videlicet,
8 dixitque] dixit quoque Weber
marg.| NABLIS  VIDELICET. Nablum hebraice, psalterium grece, laudatorium latine. Habet psalterium ventrem obesum in superioribus ut cordarum fila religata disciplinabiliter percussa suavissimam reddant cantilenam. Huic cithara videtur contraria que in imo continet quod psalterium in capite. Psalterium cum decem cordis Ecclesia est cum Decalogo legis. Huic opposita est cithara que viginti quatuor cordis in modum delte littere componitur - ut peritissimi tradunt - et per digitos in diversos modos concitatur. Hec Ecclesiam significat que cum viginti quatuor seniorum dogmatibus trinam habet formam in modum delte littere et fidem sancte Trinitatis significat. Per manus autem apostolorum et evangelistarum in diversos modulos veteris et novi Testamenti aliter in littera, aliter in sensu concitatur figuraliter.
lyris9 et cymbalis, ut resonaret in excelsum sonitus letitie.
9 lyris] et praem. Weber
marg.| LYRIS. Lyra dicitur apo to lirin, id est a varietate vocum eo quod diversos faciat sonos. Hec Ecclesiam significat que in varietate diversarum disciplinarum historice, allegorice, tropologice, et per anagogen suavem sonum exprimit, sed a symphonie simplicitate non recedit. Cymbala autem ad invicem percussa sonum faciunt. Undec : «Laudate eum in cymbalis bene sonantibus» etc. Cymbala bene sonantia sunt labia nostra, que percussa ad invicem suavem humane vocis armoniam reddunt.
c Ps. 150, 5.
Numérotation du verset 1Par. 15,17 
Constitueruntque levitas Heman filium Ioel, et de fratribus eius Asaph, filium Barachie. De filiis vero Merari fratribus {t. 2   : Erfurt, f. 102ra   ; facsim., p. 203a} eorum, Ethan filium Chasaie,
Numérotation du verset 1Par. 15,18 
et cum eis fratres eorum. In secundo ordine Zachariam et Ben et Iaziel et Semiramoth et Iehiel10,
10 Iehiel] Iahihel Weber
interl.| vel Iahiel
et Ani Eliab et Banaiam et Maasiam et Mathathiam et Eliphalu et Macheniam, et Obededom et Iehiel ianitores.
Numérotation du verset 1Par. 15,19 
Porro cantores Heman, Asaph et Ethan in cymbalis aeneis concrepantes,
Numérotation du verset 1Par. 15,20 
Zacharias autem et Oziel et Semiramoth et Iaiel11 et Ani, Eliab12 et Maasias et Banaias in nablis arcana cantabant.
11 Iaiel] Iahibel Rusch , Iahihel Weber
12 Eliab] et praem. Weber
interl.| in psalterio salvatoris adventum predicabant, quem mirabili secreto divinitatis pro hominum salute disposuit.
Numérotation du verset 1Par. 15,21 
Porro Mathathias et Eliphalu et Macenias13, et Obededom, et Ieiel, et Ozaziu in citharis pro octava canebant epinichion14.
13 Macenias] Machenias Weber
14 epinichion] epinikion Weber
interl.| victori Deo triumphus et palma
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 102ra ; facsim., p. 203a} PRO  OCTAVA.15 In die scilicet iudicii adventum Domini significabant, in quo finita seculi hebdomada16 veniet ad iudicium. Unde sextus Psalmusd qui cum tremore iudicii cantatur tali titulo prenotatur. Hic autem numerus magna continet sacramenta. Octo anime ingresse sunt in arcam Noe et mundo pereunte salvatee. Octavus filius Iesse fuit David quem Dominus elegitf. Die octavo purificat circumcisiog, die octavo id est dominico surrexit Christush.
d Cf. Ps. 6, 1.
e Cf. Gn. 7, 13.
f 1Rg. (1Sm.) 16, 12.
g Gn. 17, 12 ; Lc. 1, 59.
h Cf. Mt. 28, 1; Mc. 16, 2 ; Lc. 24, 1 ; Io. 20, 1.
15 octava Albanegru Erfurt Giessen Graz ] octavā cacogr. facsim.
16 hebdomada facsim. = Albanegru Trier Giessen ] hebdomade Erfurt Graz
Numérotation du verset 1Par. 15,22 
Chonenias autem princeps levitarum prophetie preerat ad precinendam melodiam.
interl.| quia spiritu prophetie plenus melodias et verba cantoribus ad memoriam revocabat
Erat quippe valde sapiens.
Numérotation du verset 1Par. 15,23 
Et Barachias et Helchana ianitores arce.
Numérotation du verset 1Par. 15,24 
Porro Sebenias et Iosaphat, et Nathanael, et Amasa17, et Zacharias, et Banaias, et Eliezer sacerdotes
17 Amasa] Amasai Weber
marg.| PORRO  SEBENIAS  ET  IOSIAS etc. Hi septem sacerdotes coram arca tubis canentes sancti predicatores sunt, septiformi spiritus gratia pleni, qui evangelium in Ecclesia Christi predicant et sacramentum incarnationis auditoribus predicant.
clangebant tubis coram arca Dei, et Obededom et Ahias erant ianitores arce.
marg.| CLANGEBANT  TUBIS. Aliter fit tuba congregandi populi, aliter conductionis, aliter victorie, aliter persequendi inimicos, aliter conclusionis civitatum etc. Tuba autem consuetudinaria apud rerum peritos hoc modo formatur, ut tribus fistulis aereis in capite angusto inspiretur, sicut per quatuor vociducas aereas que per ereum fundamentum quaternas voces producunt, mugitum vehementissimum proferant, que significant evangelium trina confessione Trium personarum in capite angusto, id est in nativitate Christi divinitus inspiratum per quatuor vociducas aereas, id est per quatuor evangelistas aereo, id est stabili fidei et operis est fundamento in orbe vocem vehementissimam quasi tube congregantis vocem emittere.
Numérotation du verset 1Par. 15,25 
Igitur
interl.| postquam “plenitudo gentium intraverit”i ad fidem revertetur arca Dei in civitatem David, id est ad Iudeos predicantibus Elia et Enoch gratia Christi convertetur
i Cf. Rm. 11, 25.
David et omnes18 maiores natu Israel et tribuni, ierunt ad deportandam {t. 2   : Erfurt, f. 102rb   ; facsim., p. 203b} arcam federis Domini
18 omnes] om. Weber
interl.| martyrio coronati
de domo Obededom cum letitia.
Numérotation du verset 1Par. 15,26 
Cumque adiuvisset Dominus19 levitas qui portabant arcam federis Domini
19 Dominus] Deus Weber
interl.| martyrio coronati
immolabantur septem tauri
interl.| triturante arcam Dei septiformi Spiritu pleni
et septem arietes.
interl.| duces dominici gregis
Numérotation du verset 1Par. 15,27 
Porro David erat indutus stola byssina et universi levite qui portabant arcam cantoresque et Chonenias princeps prophetie inter cantores. David autem indutus erat etiam ephod lineo.
marg.| DAVID  AUTEM  INDUTUS  ERAT  EPHOD  LINEO. Christus incarnationis sue et passionis exemplum antea a Iudeis occultum manifestat linum namque de terra ortum multiplici labore ad candorem vestis perveniens veritatem humane carnis inter flagella triumphantis ostendit, et hoc : E  st David erat indutus ephod lineo .
marg.| GREGORIUS. Libet intueri quanta virtutum munera David perceperat et in omnibus quam fortem se humilitate servabat, quem non extolleret ora leonum frangere, ursorum brachia dissiparej, despectis fratribus eligik, reprobato rege in regem ungui, horrendum Goliam uno lapide sternerel, a rege proposita extinctis allophilis numerosa preputia reportarem, promissum tandem regnum perciperen, totum Israelem sine contradictione possidere. Cum tamen arcam Dei Hierusalem revocat, oblitus se prelatum omnibus populis admixtus ante arcam saltato. Et quia coram arca saltare - ut creditur - mos vulgi fuerat, in divino obsequo se per saltum rotat. Ecce quem Dominus cunctis pretulit, se sub Domino exequando minimis {t. 2 : Erfurt, f. 102rb ; facsim., p. 203b} et abiecta exhibendo comtemnit. Non potestas regni ad memoriam reducitur non subiectis valescere metuit, non se honore prelatum ante eius arcam qui honorem dederat recognoscit. Coram Domino egit debilia vel extrema, ut illa humilitate se solidaret qui coram omnibus gesserat fortia. Quid alii sentiant ignoro. Ego David saltantem plus stupeo quam pugnantem. Pugnando hostem subdidit saltando seipsum. Quem cum filia Saul adhuc tumore regii generis in sana eum humiliatum despiceret dicensp : «Quam gloriosus fuit hodie rex Israel discooperiens se ante ancillas servorum suorum, et nudatus quasi unus de scurris», audivitq : «Ludam ante Dominum qui elegit me potius quam patrem tuum», et paulo postr : «Ludam et vilior fiam plusquam factus sum» etc. Quasi vilescere coram hominibus appeto quia servare mihi coram Domino per humilitatem regnum quero. Sunt qui de se humilia sentiunt et in honoribus positi nihil se esse nisi pulverem perpendunt, sed hominibus viles apparere refugiunt et quod interius cogitant rigida exterius venustate palliant. Sunt qui viles hominibus videri appetunt et omnino quod sunt deiectos se exhibendo contemnunt sed intus ex merito ostense vilitatis intumescunt et tanto corde elati sunt quanto in specie elationem premunt. Utraque elationis bella magna David circumspectione deprehendit, mira virtute superavit. Qui enim de se intus humilia sentiens honorem exterius non querit dicits : «Ludam et vilior fiam». Et quia per hoc quod vilem se exterius prebuit interius vero non intumescit adiungit : «Eroque humilis in oculis meis». Quasi : qualem me exterius despiciens exhibeo talem interius attendo.t
j Cf. 1Rg. (1Sm.) 17, 34-36.
k Cf. 1Rg. (1Sm.) 16, 11-13.
l Cf. 1Rg. (1Sm.) 17, 49.
m Cf. 1Rg. (1Sm.) 18, 25-27.
n Cf. 2Rg. (2Sm.) 5, 1-4.
o Cf. 2Rg. (2Sm.) 6, 14.
p 2Rg. (2Sm.) 6, 20.
q 2Rg. (2Sm.) 6, 21.
r 2Rg. (2Sm.) 6, 22.
s 2Rg. (2Sm.) 6, 22.
t ¶Fons : Cf. Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 27, cap. 46.48-97, CCSL 143B, p. 1390-1391.
Numérotation du verset 1Par. 15,28 
Universusque Israel deducebat20 arcam federis Domini in iubilo et sonitu bucine et tubis et cymbalis, et nablis, et citharis concrepantes.
20 deducebat] deducebant Weber
Numérotation du verset 1Par. 15,29 
Cumque pervenisset arca federis Domini usque ad civitatem David, Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem, et despexit eum in corde suo.
marg.| MICHOL  FILIA  SAUL. Cunctis exultantibus et ad arce introitum hymnis resonantibus, sola Michol filia Saul abest, immo in speculis David hunc humiliatum despicit, quia credentibus in fine Iudeis quidam Christum professione Antichristum sequuntur opere, quibus congruit quod Michol que ad figurandam carnalium instabilitatem aqua omnis interpretatur, non uxor David sed filia Saul dicitur. Qui enim Christo specietenus serviunt, non cum illo coronantur sed cum persecutoribus quos imitati sunt damnantur. Quamvis autem pravi humilitatem contemnant Ecclesie, nihilominus arca Dei in locum suum pervenit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Par. Capitulum 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=16&chapitre=16_15)

Notes :