Capitulum 12

Numérotation du verset 1Par. 12,1 

Hi quoque venerunt ad David in Siceleg1,
1 Siceleg ΩJ* Weber ] scrips. hic et ubique cum Clementina Weber, quandoque ΩJ ΩS Rusch ; hic : Sicelech ΨD Rusch , Sicheleg ΩM, Sichelech ΩJ2
cum adhuc fugeret Saul filium Cis qui erant fortissimi et egregii pugnatores
Numérotation du verset 1Par. 12,2 

tendentes arcum, et utraque manu fundis saxa iacientes, et dirigentes sagittas. De fratribus Saul ex Beniamin
Numérotation du verset 1Par. 12,3 

princeps Abiezer2 et Ioas filii Samaa Gabaathites3 et Iaziel4 et Phalleth5 filii Azmoth et Barachia6 et Iehu Anathothites.
2 Abiezer] Ahiezer Weber |
3 Samaa Gabaathites ΩM Rusch Clementina ] Amaa ΩJ. Φ ΩJ, Sammaa Gabathites Weber |
4 Iaziel ΩSM Clementina ] Iasihel , Iazihel Rusch Weber |
5 Phalleth] Phallet Weber |
6 Barachia] Baracha Weber |
Numérotation du verset 1Par. 12,4 

Samaias quoque Gabaonites fortissimus inter triginta, et super triginta Ieremias et Hieziel7 et Ioannan et Iezabas8
7 Hieziel] Iezihel Weber |
8 Iezabas] Iezbad Weber |
Gaderothites,
Numérotation du verset 1Par. 12,5 

Eluzai et Ierimuth et Baalia et Samaria et Saphatia9
9 Saphatia Clementina Weber ] scrips., Saphathia Θ Rusch, Sapthia D ΦRGV ΨD, Saphaia ΩJ*, Saphia ΩMSJ2
Araphites10,
10 Araphites D Φ ΨD Ω Rusch ] Aruphites Weber
Numérotation du verset 1Par. 12,6 

Elchana11,
11 Elchana] Helcana Weber
et Iesia et Azrael12 et Ioezer, et Iesbaam de Careim.
12 Azra(h)el ΩM ΩJ Rusch Weber ] Azzahel ΩS, Azareel Clementina
Numérotation du verset 1Par. 12,7 

Ioela13
13 Ioela] Ioeela Weber
quoque et Zabadia filii Ieroam,
de Gedor.
Numérotation du verset 1Par. 12,8 

Sed et de Gaddi
transfugerunt ad David cum lateret in deserto viri robustissimi et pugnatores optimi, tenentes clipeum et hastam, facies eorum quasi facies leonis
et veloces, quasi capree in montibus.
Numérotation du verset 1Par. 12,9 

Ezer princeps, Obdias secundus, Eliab tertius,
Numérotation du verset 1Par. 12,10 

Masmana quartus, Ieremias quintus,
Numérotation du verset 1Par. 12,11 

Ethi14 sextus, Eliel septimus,
14 Ethi] Hetthi Weber
Numérotation du verset 1Par. 12,12 

Ioannan octavus, Helzebad nonus,
Numérotation du verset 1Par. 12,13 

Ieremias decimus, Bachanai15 undecimus.
15 Bachanai] Bachannai Weber
Numérotation du verset 1Par. 12,14 

Hi de filiis Gad principes exercitus, novissimus
centum militibus
preerat et maximus mille.
Numérotation du verset 1Par. 12,15 

Isti sunt qui transierunt Iordanem mense primo quando inundare consuevit super ripas suas
et omnes fugaverunt qui morabantur in vallibus ad orientalem plagam et occidentalem.
Numérotation du verset 1Par. 12,16 

Venerunt autem et de Beniamin et de Iuda ad presidium in quo morabatur David.
Numérotation du verset 1Par. 12,17 

Egressusque est David obviam eis et ait : Si pacifici16 venistis ad me ut auxiliemini mihi, cor meum iungatur vobis. Si autem insidiamini mihi pro adversariis meis, cum ego iniquitatem in manibus non habeam, videat Deus patrum nostrorum et iudicet.
16 pacifici] pacifice Weber
Numérotation du verset 1Par. 12,18 

Spiritus vero Domini17 induit Abisai18 principem inter triginta et ait : Tui sumus, o David, et tecum fili Isai pax. Pax tibi et pax adiutoribus tuis. Te enim adiuvat Deus tuus. Suscepit ergo eos David et constituit principes turme.
17 Domini] om. Weber |
18 Abisai] Amessai Weber |
Numérotation du verset 1Par. 12,19 

Porro de Manasse transfugerunt ad David, quando veniebat cum Philistiim ut19 adversum Saul pugnaret, et non dimicavit cum eis, quia inito consilio remiserunt eum principes Philistinorum dicentes : Periculo capitis nostri revertetur ad dominum suum Saul.
19 ut – adversum Saul] inv. Weber
Numérotation du verset 1Par. 12,20 

Quando igitur reversus est in Siceleg.
Transfugerunt ad eum de Manasse Ednas, et Iozabab20,
20 Iozabab] Iozabad Weber
et Ieddi
Heled21,
21 Ieddi Heled] Iedihel Weber
Michael22 et Ednas23 et Iozabath24 et Heliu et Salathi principes millium in Manasse.
22 Michael] et praem. Weber |
23 et Ednas] om. Weber |
24 Iozabath] Iozabad Weber |
Numérotation du verset 1Par. 12,21 

Hi prebuerunt auxilium David adversum latrunculos.
Omnes enim erant viri fortissimi, et facti sunt principes in exercitu,
Numérotation du verset 1Par. 12,22 

sed et per singulos dies veniebant ad David ad auxiliandum ei usque dum fieret grandis numerus quasi exercitus Dei.
Numérotation du verset 1Par. 12,23 

Iste quoque est numerus principum exercitus qui venerunt ad David cum esset in Hebron ut transferrent regnum Saul ad eum iuxta verbum Domini.
Numérotation du verset 1Par. 12,24 

Filii Iuda portantes clipeum et hastam sex millia, octingenti expediti ad prelium.
Numérotation du verset 1Par. 12,25 

De filiis Simeon virorum fortissimorum ad pugnandum septem millia centum,
Numérotation du verset 1Par. 12,26 

De filiis Levi quatuor millia sexcenti,
Numérotation du verset 1Par. 12,27 

Ioiada quoque princeps de stirpe Aaron et cum eo tria millia septingenti,
Numérotation du verset 1Par. 12,28 

Sadoc etiam puer egregie indolis, et domus patris eius principes viginti duo.
Numérotation du verset 1Par. 12,29 

De filiis autem Beniamin fratribus Saul tria millia. Magna enim pars eorum adhuc sequebatur domum Saul.
Numérotation du verset 1Par. 12,30 

Porro de filiis Ephraim viginti millia octingenti fortissimi robore, viri nominati in cognationibus suis.
Numérotation du verset 1Par. 12,31 

Et ex dimidia parte tribus Manasse, decem et octo millia singuli per nomina sua, venerunt ut constituerent regem David.
Numérotation du verset 1Par. 12,32 

De filiis quoque Isachar viri eruditi qui noverant25 singula tempora ad precipiendum quid facere deberet Israel principes ducenti. Omnis autem reliqua tribus eorum consilium sequebatur.
25 noverant] norant Weber
Numérotation du verset 1Par. 12,33 

Porro de Zabulon qui egrediebantur ad prelium, et stabant in acie instructi armis bellicis quinquaginta millia, venerunt in auxilium non in corde duplici.
Numérotation du verset 1Par. 12,34 

Et de Neptalim26 principes mille, et cum eis instructa clipeo et hasta triginta septem millia.
26 Neptalim] Nepthali Weber
Numérotation du verset 1Par. 12,35 

De Dan etiam preparata ad prelium viginti octo millia sexcenti27.
27 sexcenti] sexcentorum Weber
Numérotation du verset 1Par. 12,36 

Et de Aser egredientes ad pugnam et in acie provocantes quadraginta millia,
Numérotation du verset 1Par. 12,37 

trans Iordanem autem de filiis Ruben et Gad et dimidia parte tribus Manasse instructi28 armis bellicis centum viginti millia.
28 instructi] instructa Weber
Numérotation du verset 1Par. 12,38 

Omnes isti viri
bellatores et expediti ad pugnandum corde perfecto venerunt in Hebron, ut constituerent regem David super universum Israel, sed et omnes reliqui ex Israel uno corde erant ut rex fieret David,
Numérotation du verset 1Par. 12,39 

fueruntque ibi apud David tribus diebus comedentes et bibentes, preparaverunt enim eis fratres sui,
Numérotation du verset 1Par. 12,40 

sed et qui iuxta eos erant, usque ad Isachar et Zabulon et Neptalim afferebant panes in asinis, et camelis, et mulis, et bobus ad vescendum, farinam, palatas, uvam passam, vinum, oleum, boves, arietes, ad omnem copiam. Gaudium quippe erat in Israel.

Capitulum 12

Numérotation du verset 1Par. 12,1 
Hi quoque venerunt ad David in Siceleg1,
1 Siceleg ΩJ* Weber ] scrips. hic et ubique cum Clementina Weber, quandoque ΩJ ΩS Rusch ; hic : Sicelech ΨD Rusch , Sicheleg ΩM, Sichelech ΩJ2
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 100ra ; facsim., p. 199a} HI  QUOQUE  VENERUNT. Hucusque enumeravit fortes David qui adiuverunt eum ut regnaret super Israel.
cum adhuc fugeret Saul filium Cis qui erant fortissimi et egregii pugnatores
marg.| QUI  ERANT  FORTISSIMI  ET  EGREGII  PUGNATORES. Secundum litteram significat eos agiles esse, et strenuos omni genere bellandi. Mystice vero milites Christi non segnes sed studiosos describit in prosperis et in adversis, a dextris et a sinistris.
Numérotation du verset 1Par. 12,2 
tendentes arcum, et utraque manu fundis saxa iacientes, et dirigentes sagittas. De fratribus Saul ex Beniamin
Numérotation du verset 1Par. 12,3 
princeps Abiezer2 et Ioas filii Samaa Gabaathites3 et Iaziel4 et Phalleth5 filii Azmoth et Barachia6 et Iehu Anathothites.
2 Abiezer] Ahiezer Weber
3 Samaa Gabaathites ΩM Ed1455 Rusch Clementina ] Amaa ΩJ. Φ ΩJ, Sammaa Gabathites Weber
4 Iaziel ΩSM Clementina ] Iasihel Ed1455 , Iazihel Rusch Weber
5 Phalleth] Phallet Weber
6 Barachia] Baracha Weber
Numérotation du verset 1Par. 12,4 
Samaias quoque Gabaonites fortissimus inter triginta, et super triginta Ieremias et Hieziel7 et Ioannan et Iezabas8
7 Hieziel] Iezihel Weber
8 Iezabas] Iezbad Weber
interl.| alias Zozabad
Gaderothites,
Numérotation du verset 1Par. 12,5 
Eluzai et Ierimuth et Baalia et Samaria et Saphatia9
9 Saphatia Ed1455 Clementina Weber ] scrips., Saphathia Θ Rusch, Sapthia D ΦRGV ΨD, Saphaia ΩJ*, Saphia ΩMSJ2
interl.| alias Sapthia
Araphites10,
10 Araphites D Φ ΨD Ω Ed1455 Rusch ] Aruphites Weber
Numérotation du verset 1Par. 12,6 
Elchana11,
11 Elchana] Helcana Weber
interl.| vel Helchana
et Iesia et Azrael12 et {t. 2   : Erfurt, f. 100rb   ; facsim., p. 199b} Ioezer, et Iesbaam de Careim.
12 Azra(h)el ΩM ΩJ Rusch Weber ] Azzahel ΩS, Azareel Clementina
Numérotation du verset 1Par. 12,7 
Ioela13
13 Ioela] Ioeela Weber
interl.| alias : Ioelam
quoque et Zabadia filii Ieroam,
interl.| alias : Ioroam
de Gedor.
Numérotation du verset 1Par. 12,8 
Sed et de Gaddi
interl.| de tribu Gad
transfugerunt ad David cum lateret in deserto viri robustissimi et pugnatores optimi, tenentes clipeum et hastam, facies eorum quasi facies leonis
interl.| fortitudine mentis
et veloces, quasi capree in montibus.
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 100rb ; facsim., p. 199b} VELOCES. Dicit pro sensus acumine, vel corporis agilitate. Mystice vero qui Christi militiam profitentur, non debent esse parvuli sensu sed providere bona, non tantum coram Deo sed etiam coram omnibus hominibus.
Numérotation du verset 1Par. 12,9 
Ezer princeps, Obdias secundus, Eliab tertius,
Numérotation du verset 1Par. 12,10 
Masmana quartus, Ieremias quintus,
Numérotation du verset 1Par. 12,11 
Ethi14 sextus, Eliel septimus,
14 Ethi] Hetthi Weber
Numérotation du verset 1Par. 12,12 
Ioannan octavus, Helzebad nonus,
Numérotation du verset 1Par. 12,13 
Ieremias decimus, Bachanai15 undecimus.
15 Bachanai] Bachannai Weber
Numérotation du verset 1Par. 12,14 
Hi de filiis Gad principes exercitus, novissimus
interl.| doctor ecclesiasticus qui novissimus pro humilitate dicitur
centum militibus
interl.| Christi qui perfectorum student virtutum
preerat et maximus mille.
interl.| qui scientia pollet et verbo et exemplo docet eterna beatitudine dignus qua millenario designatur
marg.| NOVISSIMUS  ET  MAXIMUS. Hic significat doctores Iudeorum et gentilium de quibus Paulus ex tribu Beniamin aita : «Petrus Iacobus et Ioannes qui videbantur columne esse dextras mihi dederunt et Barnabe societatis» etc. Hi ad Christum venientes per omnia explorati sunt. Undeb : «Vos autem quem me esse dicitis ?» Respondit Petrus pro omnibus : «Tu es Christus filius Dei vivi»c. Cui Dominusd : «Tu es Petrus et super hanc petram edificabo Ecclesiam meam». Et alibie : Accipite Spiritum Sanctum quorum remiseritis peccata remittuntur eis».
a Cf. Gal. 2, 9.
b Lc. 9, 20.
c Mt. 16, 16.
d Mt. 16, 18.
e Io. 20, 22-23.
Numérotation du verset 1Par. 12,15 
Isti sunt qui transierunt Iordanem mense primo quando inundare consuevit super ripas suas
marg.| TRANSIERUNT  IORDANEM. Iordanis in quo Christus baptizatus est baptismum significat, hunc transeunt doctores   mense primo quando inundare consuevit super ripas, quia Domino in carne apparente, et annum acceptabilem consecrante postquam baptismum suo baptismate consecravit ipsum predicando, et baptizando toto orbe diffuderunt.
et omnes fugaverunt qui morabantur in vallibus ad orientalem plagam et occidentalem.
interl.| nolentes ad arcem virtutum et sapientie culmen accedere
marg.| ET  OMNES  FUGAVERUNT etc. Quia Iudeos quos orientalis plaga propter ortum scientie legis significat, vel gentiles in quibus naturalis prudentia occidit, dum cultum Dei attribuunt idolis evangelii predicatione fugaverunt. Undef : «Inimicos meos dedisti mihi dorsum et odientes me disperdidisti».
f Ps. 17, 41.
Numérotation du verset 1Par. 12,16 
Venerunt autem et de Beniamin et de Iuda ad presidium in quo morabatur David.
Numérotation du verset 1Par. 12,17 
Egressusque est David obviam eis et ait : Si pacifici16 venistis ad me ut auxiliemini mihi, cor meum iungatur vobis. Si autem insidiamini mihi pro adversariis meis, cum ego iniquitatem in manibus non habeam, videat Deus patrum nostrorum et iudicet.
16 pacifici] pacifice Weber
Numérotation du verset 1Par. 12,18 
Spiritus vero Domini17 induit Abisai18 principem inter triginta et ait : Tui sumus, o David, et tecum fili Isai pax. Pax tibi et pax adiutoribus tuis. Te enim adiuvat Deus tuus. Suscepit ergo eos David et constituit principes turme.
17 Domini] om. Weber
18 Abisai] Amessai Weber
Numérotation du verset 1Par. 12,19 
Porro de Manasse transfugerunt ad David, quando {t. 2   : Erfurt, f. 100va   ; facsim., p. 200a} veniebat cum Philistiim ut19 adversum Saul pugnaret, et non dimicavit cum eis, quia inito consilio remiserunt eum principes Philistinorum dicentes : Periculo capitis nostri revertetur ad dominum suum Saul.
19 ut – adversum Saul] inv. Weber
marg.| PORRO  DE  MANASSE. Hi scilicet septem principes qui de Manasse venerunt significant primos Ecclesie doctores de Iudea venientes, qui septiformi spiritu {t. 2 : Erfurt, f. 100va ; facsim., p. 200a} illustrati, adiuvant nostrum David contra latrunculos, id est hereticos vel spiritus malignos qui non cessant de Ecclesia rapere et captivare quos possunt. Unde : «Deo autem gratias qui semper triumphat nos in Christo Iesu»g.
g 2Cor. 2, 14.
Numérotation du verset 1Par. 12,20 
Quando igitur reversus est in Siceleg.
interl.| a Philisteis remissus euntibus contra Saul
Transfugerunt ad eum de Manasse Ednas, et Iozabab20,
20 Iozabab] Iozabad Weber
interl.| alias : Iosabaath
et Ieddi
interl.| alias : Iediel
Heled21,
21 Ieddi Heled] Iedihel Weber
interl.| alias : Heleth
Michael22 et Ednas23 et Iozabath24 et Heliu et Salathi principes millium in Manasse.
22 Michael] et praem. Weber
23 et Ednas] om. Weber
24 Iozabath] Iozabad Weber
Numérotation du verset 1Par. 12,21 
Hi prebuerunt auxilium David adversum latrunculos.
interl.| qui vastaverunt Siceleg et uxores eius captivas abduxerunt
Omnes enim erant viri fortissimi, et facti sunt principes in exercitu,
Numérotation du verset 1Par. 12,22 
sed et per singulos dies veniebant ad David ad auxiliandum ei usque dum fieret grandis numerus quasi exercitus Dei.
marg.| EXERCITUS  DEI. Qui scilicet egressus est de Egypto, id est sexcenta millia sic exponunt Hebrei. Sed mystice in exercitu nostri David quotidie numerus fidelium crescit, donec compleantur qui ad vitam predestinati sunt eternam.
Numérotation du verset 1Par. 12,23 
Iste quoque est numerus principum exercitus qui venerunt ad David cum esset in Hebron ut transferrent regnum Saul ad eum iuxta verbum Domini.
marg.| UT  TRANSFERRENT  REGNUM. Quia sancti doctores maxime desiderant, ut veteris legis cultus in spiritualem intelligentiam evangelii transferantur et fiant omnia novah.
h Cf. 2Cor. 5, 17.
Numérotation du verset 1Par. 12,24 
Filii Iuda portantes clipeum et hastam sex millia, octingenti expediti ad prelium.
Numérotation du verset 1Par. 12,25 
De filiis Simeon virorum fortissimorum ad pugnandum septem millia centum,
Numérotation du verset 1Par. 12,26 
De filiis Levi quatuor millia sexcenti,
Numérotation du verset 1Par. 12,27 
Ioiada quoque princeps de stirpe Aaron et cum eo tria millia septingenti,
marg.| IOIADA  QUOQUE  PRINCEPS. Hunc tradunt Hebrei fuisse Finees filium Eleazari, ad cuius comparationem Sadoc puer vocatus tamquam etate et merito minor.
Numérotation du verset 1Par. 12,28 
Sadoc etiam puer egregie indolis, et domus patris eius principes viginti duo.
interl.| numerum sacerdotum significat qui in domo patris Sadoc, id est Levitici ordinati sunt
Numérotation du verset 1Par. 12,29 
De filiis autem Beniamin fratribus Saul tria millia. Magna enim pars eorum adhuc sequebatur domum Saul.
Numérotation du verset 1Par. 12,30 
Porro de filiis Ephraim viginti millia octingenti fortissimi robore, viri nominati in cognationibus suis.
Numérotation du verset 1Par. 12,31 
Et ex dimidia parte tribus Manasse, decem et octo millia singuli per nomina sua, venerunt {t. 2   : Erfurt, f. 100vb   ; facsim., p. 200b} ut constituerent regem David.
Numérotation du verset 1Par. 12,32 
De filiis quoque Isachar viri eruditi qui noverant25 singula tempora ad precipiendum quid facere deberet Israel principes ducenti. Omnis autem reliqua tribus eorum consilium sequebatur.
25 noverant] norant Weber
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 100vb ; facsim., p. 200b} DE  FILIIS  QUOQUE  ISACHAR. Doctores legis in tribu Isachar fuisse tradunt, qui singula tempora cerimoniarum observanda docebant, et quid facere deberet Israel prescribebant. Hi doctores Ecclesie significant quorum preceptis subditi obtemperant.
Numérotation du verset 1Par. 12,33 
Porro de Zabulon qui egrediebantur ad prelium, et stabant in acie instructi armis bellicis quinquaginta millia, venerunt in auxilium non in corde duplici.
Numérotation du verset 1Par. 12,34 
Et de Neptalim26 principes mille, et cum eis instructa clipeo et hasta triginta septem millia.
26 Neptalim] Nepthali Weber
Numérotation du verset 1Par. 12,35 
De Dan etiam preparata ad prelium viginti octo millia sexcenti27.
27 sexcenti] sexcentorum Weber
Numérotation du verset 1Par. 12,36 
Et de Aser egredientes ad pugnam et in acie provocantes quadraginta millia,
Numérotation du verset 1Par. 12,37 
trans Iordanem autem de filiis Ruben et Gad et dimidia parte tribus Manasse instructi28 armis bellicis centum viginti millia.
28 instructi] instructa Weber
Numérotation du verset 1Par. 12,38 
Omnes isti viri
interl.| predictis scilicet
bellatores et expediti ad pugnandum corde perfecto venerunt in Hebron, ut constituerent regem David super universum Israel, sed et omnes reliqui ex Israel uno corde erant ut rex fieret David,
marg.| VIRI  BELLATORES. Apostoli scilicet et apostolici viri ad nostrum David conveniunt, et ei spiritualiter copulantur, et alii tam ex Iudeis quam gentibus uno corde et pari voto certantes, ut fiat rex David et ipsi sint regnum Christi.
Numérotation du verset 1Par. 12,39 
fueruntque ibi apud David tribus diebus comedentes et bibentes, preparaverunt enim eis fratres sui,
marg.| TRIBUS  DIEBUS. Omni tempore scilicet fidem Trinitatis tenentes et qui primi doctores id est apostoli ex divina Scriptura alimenta29 preparaverant, accipientes et omnium bonorum largitioni gratias agentes.
29 alimenta] almenta cacogr. Rusch
Numérotation du verset 1Par. 12,40 
sed et qui iuxta eos erant, usque ad Isachar et Zabulon et Neptalim afferebant panes in asinis, et camelis, et mulis, et bobus ad vescendum, farinam, palatas, uvam passam, vinum, oleum, boves, arietes, ad omnem copiam. Gaudium quippe erat in Israel.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Par. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 20/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=16&chapitre=16_12)

Notes :