Capitulum 24

Numérotation du verset 1Par. 24,1 

Porro filiis Aaron he partitiones erunt. Filii Aaron : Nadab et Abiu, et Eleazar, et Ithamar.
Numérotation du verset 1Par. 24,2 

Mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis. Sacerdotioque functus est Eleazar et Ithamar.
Numérotation du verset 1Par. 24,3 

Et divisit eos David, id est Sadoc de filiis Eleazari1 et Abimelech2 de filiis Ithamar secundum vices suas et ministerium.
1 Eleazari] Eleazar Weber |
2 Abimelech Rusch Edmaior. (nonnullii codd.)] Ahimelech Weber |
Numérotation du verset 1Par. 24,4 

Inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris quam filii Ithamar. Divisit autem eis, hoc est filiis Eleazar principes per familias sedecim, et filiis Ithamar per familias et domos suas octo.
Numérotation du verset 1Par. 24,5 

Porro divisit utrasque inter se familias sortibus. Erant enim principes sanctuarii et principes Dei
tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar.
Numérotation du verset 1Par. 24,6 

Descripsit3 eos Semeias filius Nathanael scriba levites coram rege, et principibus, et Sadoc sacerdote, et Achimelech filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium et leviticarum unam domum que ceteris preerat Eleazar et alteram domum que sub se habebat ceteros Ithamar.
3 Descripsit] Descripsitque Weber
Numérotation du verset 1Par. 24,7 

Exivit autem sors. Prima Ioarib4, secunda Iedeie,
4 Ioarib] Ioiarib Weber
Numérotation du verset 1Par. 24,8 

Tertia Harim5, quarta Seorim
5 Harim] Arim Weber
Numérotation du verset 1Par. 24,9 

quinta Melchia, sexta Maimna6,
6 Maimna] Maiman Weber
Numérotation du verset 1Par. 24,10 

septima Accos, octava Abia,
Numérotation du verset 1Par. 24,11 

nona Iesu, decima Sechenia,
Numérotation du verset 1Par. 24,12 

undecima Eliasib, duodecima Iacim,
Numérotation du verset 1Par. 24,13 

tertia decima Hoppha7, quarta decima Isbaal,
7 Hoppha] Oppa Weber
Numérotation du verset 1Par. 24,14 

quinta decima Belga, sexta decima Emmer,
Numérotation du verset 1Par. 24,15 

septima decima Ezir, octava decima Aphses8,
8 Aphses] Hapses Weber
Numérotation du verset 1Par. 24,16 

nona decima Apheceia9, vicesima Ezechiel10,
9 Apheceia] Phetheia Weber |
10 Ezechiel] Iezecel Weber |
Numérotation du verset 1Par. 24,17 

vicesima prima Iachin, vicesima secunda Gamul,
Numérotation du verset 1Par. 24,18 

vicesima tertia Dilaiau11, vicesima quarta Maziau12.
11 Dilaiau] Dalaiau Weber |
12 Maziau] Mazziau Weber |
Numérotation du verset 1Par. 24,19 

He vices eorum secundum ministeria sua, ut ingrediantur domum Dei13, et iuxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum sicut precepit Dominus Deus Israel.
13 Dei] Domini Weber
Numérotation du verset 1Par. 24,20 

Porro filiorum Levi qui reliqui fuerant de filiis Amram erat Subuel14 et filiis Subuel Iedeia.
14 Subu(h)el] Subahel hic et infra Weber
Numérotation du verset 1Par. 24,21 

De filiis quoque Roobie princeps Iesias.
Numérotation du verset 1Par. 24,22 

Isaarias15 vero Salemoth. Filiusque Salemoth Ianadiath16.
15 Isaarias] Isaaris Weber |
16 Ianadiath] Iaath Weber |
Numérotation du verset 1Par. 24,23 

Filiusque eius : Ieriau17, Amarias secundus, Iaziel tertius, Iechmoam18 quartus.
17 Ieriau Φ ΩJ Clementina ] Ieriahu Rusch Weber , + primus ΩS Clementina |
18 Iec(h)moam Φ etc. Rusch (Iethmoam) ΩM] Iechmoan ΩS, , Iecmaan Λ L ΩJ Clementina , Iecmaam Weber |
Numérotation du verset 1Par. 24,24 

filius Oziel : Micha. Filius Micha : Samir.
Numérotation du verset 1Par. 24,25 

Frater Micha : Iesia. Filiusque Iesie : Zacharias.
Numérotation du verset 1Par. 24,26 

filii Merari : Mooli et Musi. filius Oziau19 : Bennon20.
19 Oziau] Ioziau Weber |
20 Bennon] Benno Weber |
Numérotation du verset 1Par. 24,27 

Filius quoque Merari : Oziau et Soem et Zachur et Hebri21.
21 Hebri] Bebri Rusch
Numérotation du verset 1Par. 24,28 

Porro Mooli filius Eleazar qui non habebat liberos22.
22 liberos] libros Rusch cum Edmaior. ( Λ L)
Numérotation du verset 1Par. 24,29 

Filius vero Cis : Hieramiel23.
23 Hierami(h)el] Ierahemel Weber
Numérotation du verset 1Par. 24,30 

Filii Musi : Mooli, Eder et Ierimoth24 a. Isti filii Levi secundum domos familiarum suarum.
0 Cf. 1Par. 23, 23.
24 Ierimoth Edmaior. (ΘΦ etc. ) Rusch ] -rimuth Ω etc.
Numérotation du verset 1Par. 24,31 

Miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege, et Sadoc, et Achimelech et principibus familiarum, sacerdotalium, et leviticarum tam maiores quam minores. Omnes sors equaliter dividebat.

Capitulum 24

Numérotation du verset 1Par. 24,1 
Porro filiis Aaron he partitiones erunt. Filii Aaron : Nadab et Abiu, et Eleazar, et Ithamar.
Numérotation du verset 1Par. 24,2 
Mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis. Sacerdotioque functus est Eleazar et Ithamar.
marg.| SACERDOTIOQUE  FUNCTUS  EST  ELEAZAR. Potest per   Eleazar filium Aaron seniorem, et summum sacerdotem ecclesiasticum sacerdotium et spirituale sacrificium accipi. Prius enim legitura per Melchisedech panem et vinum oblatum esse in sacrificium corporis et sanguinis Christi, scilicet sacramentum quam per Aaron pecudum victimas. Per   Ithamar vero, qui interpretatur amarus, qui per David culmen levitici honoris ascendit, possunt figurari qui de figurali observantia ad evangelium per Christum sunt {t. 2 : Erfurt, f. 106vb ; facsim., p. 212b} translati quibus diciturb : «Quomodo conversa es in amaritudinem vitis aliene ?» Plures de filiis   Eleazar quam de filiis   Ithamar electi sunt, quia multi filii deserte magis quam eius que habet virum.
a Cf. Gn. 14, 18.
b Ier. 2, 21.
Numérotation du verset 1Par. 24,3 
Et divisit eos David, id est Sadoc de filiis Eleazari1 et Abimelech2 de filiis Ithamar secundum vices suas et ministerium.
1 Eleazari] Eleazar Weber
2 Abimelech Rusch Edmaior. (nonnullii codd.)] Ahimelech Weber
Numérotation du verset 1Par. 24,4 
Inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris quam filii Ithamar. Divisit autem eis, hoc est filiis Eleazar principes per familias sedecim, et filiis Ithamar per familias et domos suas octo.
marg.| PER  FAMILIAS  SEDECIM. Duplicatus est octonarius. In lege carnalis circumcisio octava die celebraturc, in evangelio vero in presenti circumcisio cordiumd et in futuro corporume.
c Cf. Gn. 17, 10 ; Lv. 12, 3.
d Cf. Rm. 2, 29.
e Cf. Phil. 3, 5-12.
Numérotation du verset 1Par. 24,5 
Porro divisit utrasque inter se familias sortibus. Erant enim principes sanctuarii et principes Dei
interl.| aliter excluduntur a ministerio sanctuarii et principatu sacerdotii nisi sint a Deo electi
tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar.
Numérotation du verset 1Par. 24,6 
Descripsit3 eos Semeias filius Nathanael scriba levites coram rege, et principibus, et Sadoc sacerdote, et Achimelech filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium et leviticarum unam domum que ceteris preerat Eleazar et alteram domum que sub se habebat ceteros Ithamar.
3 Descripsit] Descripsitque Weber
marg.| DESCRIPSIT  EOS. Predicatorum ordo omnia que in lege comprehensa sunt, mysteria pure et sincere coram Deo et hominibus tractant et auditoribus insinuant, quod ipsa nomina ostendunt.   Semeias namque audiens Dominum,   Nathanael donum Dei,   Sadoc iustus,   Achimelech frater meus rex,   Abiathar pater meus superfluus. Qui ergo audit Deum recte discendo legem eius et mandatis obediendo ipse filius est doni Dei, quia hanc gratiam habet ex dono divino et scriba doctus in regno celorum et minister veri templi describit ritum sacerdotii coram rege Christo et populo christiano qui etiam rex potest dici, quia corpus Christi et vitam suam bene regit. Qui licet de superfluo patre natus tamen sacerdotalem et regiam habet dignitatem et iustitie nomine merito censetur.
Numérotation du verset 1Par. 24,7 
Exivit autem sors. Prima Ioarib4, secunda Iedeie,
4 Ioarib] Ioiarib Weber
marg.| EXIVIT  AUTEM  SORS. Si qui putant in necessitate Deum esse consulendum sortibus apostolorum exemplo, videant apostolos collecto numero fratrum hoc fecisse, et preces Deo ante fudisse.
marg.| PRIMA  SECUNDA  TERTIA etc. David in viginti quatuor sortes leviticam tribum et sacerdotalem ordinem distribuit, ostendens Ecclesie sacerdotalem et regiam dignitatem plene habere, et legis et evangelii doctrinam perfecte servare, vel perfectionem operis que senario commendatur et claritatem evangelice predicationis que quaternario figuratur. Nam quater seni viginti quatuor faciunt.
Numérotation du verset 1Par. 24,8 
Tertia Harim5, quarta Seorim
5 Harim] Arim Weber
Numérotation du verset 1Par. 24,9 
quinta Melchia, sexta Maimna6,
6 Maimna] Maiman Weber
Numérotation du verset 1Par. 24,10 
septima Accos, octava Abia,
Numérotation du verset 1Par. 24,11 
Numérotation du verset 1Par. 24,12 
undecima Eliasib, duodecima Iacim,
Numérotation du verset 1Par. 24,13 
tertia decima Hoppha7, quarta decima Isbaal,
7 Hoppha] Oppa Weber
Numérotation du verset 1Par. 24,14 
quinta decima Belga, sexta decima Emmer,
Numérotation du verset 1Par. 24,15 
septima decima Ezir, octava decima Aphses8,
8 Aphses] Hapses Weber
Numérotation du verset 1Par. 24,16 
nona decima Apheceia9, vicesima Ezechiel10,
9 Apheceia] Phetheia Weber
10 Ezechiel] Iezecel Weber
Numérotation du verset 1Par. 24,17 
vicesima prima Iachin, vicesima secunda Gamul,
Numérotation du verset 1Par. 24,18 
vicesima tertia Dilaiau11, vicesima quarta Maziau12.
11 Dilaiau] Dalaiau Weber
12 Maziau] Mazziau Weber
Numérotation du verset 1Par. 24,19 
He vices eorum secundum ministeria sua, ut ingrediantur domum Dei13, et iuxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum sicut precepit Dominus Deus Israel.
13 Dei] Domini Weber
interl.| pontificis scilicet qui ex unoquoque sorte electus, ordine vicis sue minoribus preerat, et a sabbato usque ad sabbatum ministrabat
Numérotation du verset 1Par. 24,20 
Porro filiorum Levi qui reliqui fuerant de filiis Amram erat Subuel14 et filiis Subuel Iedeia.
14 Subu(h)el] Subahel hic et infra Weber
Numérotation du verset 1Par. 24,21 
De filiis quoque Roobie princeps Iesias.
Numérotation du verset 1Par. 24,22 
Isaarias15 vero Salemoth. Filiusque Salemoth Ianadiath16.
15 Isaarias] Isaaris Weber
16 Ianadiath] Iaath Weber
Numérotation du verset 1Par. 24,23 
Filiusque eius : Ieriau17, Amarias secundus, Iaziel tertius, Iechmoam18 quartus.
17 Ieriau Φ ΩJ Ed1455 Clementina ] Ieriahu Rusch Weber , + primus ΩS Ed1455 Clementina
18 Iec(h)moam Φ etc. Rusch (Iethmoam) ΩM] Iechmoan ΩS, Ed1455 , Iecmaan Λ L ΩJ Clementina , Iecmaam Weber
Numérotation du verset 1Par. 24,24 
filius Oziel : Micha. Filius Micha : Samir.
Numérotation du verset 1Par. 24,25 
Frater Micha : Iesia. Filiusque Iesie : Zacharias.
Numérotation du verset 1Par. 24,26 
filii Merari : Mooli et Musi. filius Oziau19 : Bennon20.
19 Oziau] Ioziau Weber
20 Bennon] Benno Weber
Numérotation du verset 1Par. 24,27 
Filius quoque Merari : Oziau et Soem et Zachur et Hebri21.
21 Hebri] Bebri Rusch
Numérotation du verset 1Par. 24,28 
Porro Mooli filius Eleazar qui non habebat liberos22.
22 liberos] libros Rusch cum Edmaior. ( Λ L)
Numérotation du verset 1Par. 24,29 
Filius vero Cis : Hieramiel23.
23 Hierami(h)el] Ierahemel Weber
Numérotation du verset 1Par. 24,30 
Filii Musi : Mooli, Eder et Ierimoth24 25. Isti filii Levi secundum domos familiarum suarum.
24 Ierimoth Edmaior. (ΘΦ etc. ) Rusch ] -rimuth Ω etc.
25 Cf. 1Par. 23, 23.
Numérotation du verset 1Par. 24,31 
Miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege, et Sadoc, et Achimelech et principibus familiarum, sacerdotalium, et leviticarum tam maiores quam minores. Omnes sors equaliter dividebat.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Par. Capitulum 24), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=16&chapitre=16_24)

Notes :