Capitulum 42
Numérotation du verset
Sir. 42,1
non duplices sermonem auditus de revelatione sermonis absconditi
et eris vere sine confusione et invenies gratiam in conspectu omnium hominum ne pro his omnibus confundaris
et ne accipias personam ut delinquas
Numérotation du verset
Sir. 42,2
de lege Altissimi et testamento et de iudicio iustificare impium
Numérotation du verset
Sir. 42,3
de verbo sociorum et viatorum
et de datione hereditatis amicorum
Numérotation du verset
Sir. 42,4
de equalitate statere et ponderum et de acquisitione multorum et paucorum
Numérotation du verset
Sir. 42,5
de correptione emptionis et negotiatorum et de multa disciplina filiorum servo pessimo latus sanguinare
Numérotation du verset
Sir. 42,6
super mulierem nequam
bonum est signum
Numérotation du verset
Sir. 42,7
ubi manus multe sunt clude et quodcumque trades numera et appende datum vero et acceptum omne describe
Numérotation du verset
Sir. 42,8
de disciplina insensati et fatui et de senioribus qui iudicantur ab adolescentibus et eris eruditus in omnibus et probabilis in conspectu omnium virorum
Numérotation du verset
Sir. 42,9
filia patri
abscondita est
vigilia et sollicitudo eius auferet somnum ne forte in adolescentia sua adultera efficiatur et commorata cum viro odibilis fiat
Numérotation du verset
Sir. 42,10
nequando polluatur in virginitate sua et in paternis suis gravida inveniatur ne forte cum viro commorata transgrediatur aut certe sterilis efficiatur
Numérotation du verset
Sir. 42,11
super filiam luxuriosam confirma custodiam nequando faciat te in obprobrium venire inimicis a detractatione in civitate et abiectione plebis et confundat te in multitudine populi
Numérotation du verset
Sir. 42,12
omni homini noli intendere in specie
et in medio mulierum noli commorari
Numérotation du verset
Sir. 42,13
de vestimentis enim procedit tinea et a muliere iniquitas viri
Numérotation du verset
Sir. 42,14
melior est iniquitas viri quam benefaciens mulier et mulier confundens in obprobrium
Numérotation du verset
Sir. 42,15
memor ero igitur operum Domini et que vidi annuntiabo in sermonibus Domini opera eius
Numérotation du verset
Sir. 42,16
sol illuminans per omnia respexit
et gloria Domini plenum est opus eius
Numérotation du verset
Sir. 42,17
nonne Dominus fecit sanctos enarrare omnia mirabilia sua
que confirmavit Dominus omnipotens stabiliri
in gloria sua
Numérotation du verset
Sir. 42,18
abyssum
et cor hominum investigavit
et in astutia illorum excogitavit
Numérotation du verset
Sir. 42,19
cognovit enim Dominus omnem scientiam et inspexit in signum evi annuntians que preterierunt et que superventura sunt revelans vestigia occultorum
Numérotation du verset
Sir. 42,20
non preterit illum omnis cogitatus et non abscondit se ab eo ullus sermo
Numérotation du verset
Sir. 42,21
magnalia sapientie sue decoravit qui est ante seculum et usque in seculum neque adiectum est
Numérotation du verset
Sir. 42,22
neque minuitur et non eget alicuius consilio
Numérotation du verset
Sir. 42,23
quam desiderabilia omnia opera eius et tamquam scintillam quam est considerare
Numérotation du verset
Sir. 42,24
omnia hec vivent et manent in seculum
et in omni necessitate omnia obaudiunt ei
Numérotation du verset
Sir. 42,25
omnia duplicia unum contra unum et non fecit quicquam deesse
Numérotation du verset
Sir. 42,26
uniuscuiusque confirmavit bona
et quis satiabitur videns gloriam eius
Capitulum 42
Numérotation du verset
Sir. 42,1
non duplices sermonem auditus de revelatione sermonis absconditi
interl.|
id est mystica verba legis noli maculare sermone perversi dogmatis vel simplicem fidei veritatem vertere in errorem
marg.|
NON
DUPLICES. Prohibet de occulto cordis bonum et malum simul dicere. Unde: numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam.
et eris vere sine confusione et invenies gratiam in conspectu omnium hominum ne pro his omnibus confundaris
interl.|
que cavendo dixi vel dicere proposui
et ne accipias personam ut delinquas
interl.|
non accipietis personam nec munera etc.
Numérotation du verset
Sir. 42,2
de lege Altissimi et testamento et de iudicio iustificare impium
Numérotation du verset
Sir. 42,3
de verbo sociorum et viatorum
interl.|
ne confundaris subaudis falsa et inepta loquens vel aliquid fraudis innectens
et de datione hereditatis amicorum
Numérotation du verset
Sir. 42,4
de equalitate statere et ponderum et de acquisitione multorum et paucorum
marg.|
DE
EQUALITATE. Ubique sequenda est equitas et observanda regula statere et ponderum et ut faciamus iustum lucrum sive multum sive parum nec circumveniamus fratrem in emptione. Subiectos quoque cum discretione discipline regamus.
marg.|
De equalitate statere. Quantum hypocrisis et dolus Domino displiceat ostenditur his verbis. Statera dolosa abominatio est apud Deum et pondus equum voluntas eius qui aliter causam pauperis quam potentis librat vel sua errata leviora quam aliorum putat vel qui inponunt in humeros hominum onera importabilia vel qui bona in publico mala in occulto agit abominabilis est Domino.
Numérotation du verset
Sir. 42,5
de correptione emptionis et negotiatorum et de multa disciplina filiorum servo pessimo latus sanguinare
marg.|
ET
SERVO
PESSIMO. Significat servum qui verbum non corrigitur verberibus esse coercendum. Servus quoque vitiorum severa disciplina corrigendus est.
Numérotation du verset
Sir. 42,6
super mulierem nequam
interl.|
hereticum
bonum est signum
interl.|
catholice fidei quo pravitas eius superatur
Numérotation du verset
Sir. 42,7
ubi manus multe sunt clude et quodcumque trades numera et appende datum vero et acceptum omne describe
marg.|
UBI
MANUS
MULTE. Admonet ubi diverse sunt voluntates spirituali lucro inhiantes caute esse dispersandum alii temptandi alii discendi voto #querent verbum sed non omnia omnibus conveniunt.
Numérotation du verset
Sir. 42,8
de disciplina insensati et fatui et de {t. 3: Erfurt, f. 68va ; facsim., p. 788a} senioribus qui iudicantur ab adolescentibus et eris eruditus in omnibus et probabilis in conspectu omnium virorum
marg.|
DE
DISCIPLINA. Qui congrua disciplina unumquemque arguit eruditum se et probabilem doctorem in conspectu sanctorum ostendit. Nec etas iuvenilis in doctore despicienda est quoniam vita et discretio #commendat unde: adolescentiam tuam non contemnat.
Numérotation du verset
Sir. 42,9
filia patri
interl.|
anima vel Ecclesia
abscondita est
interl.|
fidelis viri vel credentis populi
vigilia et sollicitudo eius auferet somnum ne forte in adolescentia sua adultera efficiatur et commorata cum viro odibilis fiat
marg.|
FILIA
PATRIS etc. Mystice. Filia patris est anima viri fidelis vel Ecclesia credentis popui doctori strennuo commendat qui pro ea pervigil et sagax est in omnibus ne dum rudis est inf ide et scicencia adutera fia thertoudm verssucia et odiblis viro suo. De quo dicitur. Despondienim vos uni virum sas ex o Christo ne sub regimene eius fiat errore gravida vel transgrediantur legem Dei facta sterilis in omnibus bonis.
marg.|
Filia patris abscondita. Docet ad litteram parentds sobolis sue cui augerere et cum disciplina nutrire et ne lascivie et voluptati frena relaxent. Unde: non des potestatem filio tuo in iuventute sua.
Numérotation du verset
Sir. 42,10
nequando polluatur in virginitate sua et in paternis suis gravida inveniatur ne forte cum viro commorata transgrediatur aut certe sterilis efficiatur
Numérotation du verset
Sir. 42,11
super filiam luxuriosam confirma custodiam nequando faciat te in obprobrium venire inimicis a detractatione in civitate et abiectione plebis et confundat te in multitudine populi
marg.|
SUPER
FILIAM etc. Que diligentem magistri querit custodiam. Si enim dimittitur sue voluntati doctorem confundit et in multitudine populi erubescere facit. Unde: periculose tibi ministrat cuius vultum frequenter attendis. Nam impudici oculi non norunt anime pulcritudinem considerare sed corporum.
Numérotation du verset
Sir. 42,12
omni homini noli intendere in specie
interl.|
docet nos puritatem cordis est corporis servare
et in medio mulierum noli commorari
Numérotation du verset
Sir. 42,13
de vestimentis enim procedit tinea et a muliere iniquitas viri
Numérotation du verset
Sir. 42,14
melior est iniquitas viri quam benefaciens mulier et mulier confundens in obprobrium
marg.|
MELIOR
EST
INIQUITAS. Mulier autem sexum signat sicut ibi. Misit Deus Filium suum natum ex muliere. Aut infirmitatem sicut hic. Homo natus de muliere brevi vivens tempore repletur multis miseriis. Vir ergo in hoc loco fortis et discretus #votis. Mulier mens infirma et indiscreta et sepe contingit ut discretus labatur in culpam infirmus vero exhibeat operationem bonam sed indiscretus de bonis suis superbiens gravius cadit. Discretus vero penitens ad discretionis regulam redit et de cetero fortius et cautius aget. Sepe enim culpa fortium fit occasio virtutis et virtus infirmorum occasio peccati. Hec mulier confundit in opprobrium quia res confusione dignis gerit
Numérotation du verset
Sir. 42,15
memor ero igitur operum Domini et que vidi annuntiabo in sermonibus Domini opera eius
interl.|
ipse dixit et facta sunt
marg.|
MEMOR
ERO etc. Hucusque de diversis rebus disputavit et mortalitatem singulorum oportune describens varias virtutum et vitiorum species expressit nunc ad laudem creatoris et predicationem operum eius se convertit et postea patrum fortia facta describit.
Numérotation du verset
Sir. 42,16
sol illuminans per omnia respexit
interl.|
Christus de quo dicitur: orietur timentibus nomen meum sol iustitie
interl.|
quia non est ulla creatura invisibilis in conspectu Dei
et gloria Domini plenum est opus eius
interl.|
quam magnificata sunt opera tua Domine omnia in sapientia fecisti
Numérotation du verset
Sir. 42,17
nonne Dominus fecit sanctos enarrare omnia mirabilia sua
interl.|
que scilicet hominibus patent per sanctos revelata unde in labiis meis pronuntiavi omnia iudicia oris tui
que confirmavit Dominus omnipotens stabiliri
interl.|
semper idem
in gloria sua
Numérotation du verset
Sir. 42,18
abyssum
interl.|
profunditatem consiliorum Dei
et cor hominum investigavit
interl.|
scrutans corda et renes
et in astutia illorum excogitavit
Numérotation du verset
Sir. 42,19
cognovit enim Dominus omnem scientiam et inspexit in signum evi annuntians que preterierunt et que superventura sunt revelans {t. 3: Erfurt, f. 68vb ; facsim., p. 788b} vestigia occultorum
marg.|
COGNOVIT
ENIM. Quia omnes etates mundi presentes sunt ei apud quem nihil preteritum nihil futurum est ipse solus revelat mysteria qui scit singulorum corda qui omnes cogitatus est sermones inspicit omnia enim nuda et aperta sunt oculis eius.
Numérotation du verset
Sir. 42,20
non preterit illum omnis cogitatus et non abscondit se ab eo ullus sermo
Numérotation du verset
Sir. 42,21
magnalia sapientie sue decoravit qui est ante seculum et usque in seculum neque adiectum est
marg.|
MAGNALIA
SAPIENTIE. Quando prophetis scilicet et apostolis sacramentum consilii sui absconditum a seculis et generationibus fidelibus revelavit. Ipse enim est ante omnes et post omnes cui nihil additur nihil minuitur.
Numérotation du verset
Sir. 42,22
neque minuitur et non eget alicuius consilio
interl.|
quis consiliarius eius fuit
Numérotation du verset
Sir. 42,23
quam desiderabilia omnia opera eius et tamquam scintillam quam est considerare
interl.|
quoniam perfecta unde perfecti sunt celi et terra et omnis ornatus eorum
marg.|
ET
TAMQUAM
SCINTILLAM etc. Tamquam scintillam in opera Dei consideramus quia vix parvam notitiam inde percipimus.
Numérotation du verset
Sir. 42,24
omnia hec vivent et manent in seculum
interl.|
creatori cui nihil perit cui omnia presentia antequam essent
et in omni necessitate omnia obaudiunt ei
interl.|
quia in voluntate eius universa sunt posita
Numérotation du verset
Sir. 42,25
omnia duplicia unum contra unum et non fecit quicquam deesse
interl.|
nihil deest divine reipublice
marg.|
OMNIA
DUPLICIA. Ita ordinavit Deus omnia ut que sibi videntur esse contraria conveniant ut elementa vel quatuor tempora.
Numérotation du verset
Sir. 42,26
uniuscuiusque confirmavit bona
interl.|
secundum quod utilia sunt
et quis satiabitur videns gloriam eius
interl.|
qui edunt me adhuc esurient et qui bibunt me adhuc sitient
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Sir. Capitulum 42), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 24/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=32&chapitre=32_42)

Notes :