Glossa ordinaria

Capitulum 22

Numérotation du verset Sir. 22,1 

in lapide luteo lapidatus est piger
et omnes
loquentur super aspernationem illius
Numérotation du verset Sir. 22,2 

de stercore boum lapidatus est piger et omnis qui tetigerit eum
excutiet manus
Numérotation du verset Sir. 22,3 

Confusio
Patris
est de filio
indisciplinato. Filia1 autem fatua2
1 Filia] in praem. Weber |
2 fatua] om. Weber |
in deminoratione
fiet
Numérotation du verset Sir. 22,4 

filia prudens hereditas viro suo
nam que confundit in contumeliam fit genitoris
Numérotation du verset Sir. 22,5 

Patrem
et virum
confundit audax
et ab impiis
non minorabitur
ab utrisque
autem inhonorabitur
Numérotation du verset Sir. 22,6 

musica in luctu
importuna narratio flagella et doctrina in omni tempore sapientia
Numérotation du verset Sir. 22,7 

qui docet fatuum quasi qui conglutinet testam
Numérotation du verset Sir. 22,8 

qui narrat verbum non attendenti
quasi qui excitat dormientem de gravi somno
Numérotation du verset Sir. 22,9 

qui enumerat stulto et in fine dicit quis est hic
Numérotation du verset Sir. 22,10 

super mortuum plora defecit enim lux eius et super fatuum plora defecit enim sensus
Numérotation du verset Sir. 22,11 

modicum plora supra mortuum quoniam requievit
Numérotation du verset Sir. 22,12 

nequissimi enim nequissima vita super mortem fatui
Numérotation du verset Sir. 22,13 

luctus mortui septem dies
fatui autem et impii omnes dies vite illorum
Numérotation du verset Sir. 22,14 

cum stulto non multum loquaris et cum insensato ne abieris
Numérotation du verset Sir. 22,15 

serva te ab illo ut non molestiam habeas et non coinquinaberis in impactu illius
Numérotation du verset Sir. 22,16 

deflecte ab illo et invenies requiem et non acediaberis
in stultitiam illius
Numérotation du verset Sir. 22,17 

super plumbum gravabitur
et quod illi aliud nomen quam fatuus
Numérotation du verset Sir. 22,18 

Arenam
et salem
et massam ferri facilius est portare
quam hominem
imprudentem et fatuum
et impium
Numérotation du verset Sir. 22,19 

loramentum ligneum colligatum fundamento edificii non dissolvetur sic et cor confirmatum in cogitatione consilii
Numérotation du verset Sir. 22,20 

cogitatus sensati in omni tempore vel metu non pravabitur
Numérotation du verset Sir. 22,21 

sicut pali in excelsis et cementa in impensa
posita contra faciem venti non permanebunt
Numérotation du verset Sir. 22,22 

sic et cor timidum in cogitatione
stulti contra impetum timoris non resistit
Numérotation du verset Sir. 22,23 

sic et cor trepidum in cogitatione fatui omni tempore non metuebit sed3 et qui in
3 sed] sic Weber
preceptis Dei permanet semper
Numérotation du verset Sir. 22,24 

Pungens
Oculum
deducens lacrimas
et qui pungit cor proferet
sensum
Numérotation du verset Sir. 22,25 

mittens lapidem in volatilia deiciet illa sic et qui conviciatur amico dissolvit amicitiam
Numérotation du verset Sir. 22,26 

ad amicum et si produxeris
Gladium
non desperes est enim regressus ad amicum
Numérotation du verset Sir. 22,27 

si aperuerit os triste non timeas
est enim concordatio excepto
Convicio
et improperio et superbia et mysterii revelatione
et plaga dolosa in his omnibus effugiet amicus
Numérotation du verset Sir. 22,28 

fidem posside cum proximo in paupertate
illius ut et in bonis illius leteris
Numérotation du verset Sir. 22,29 

in tempore tribulationis illius permane illi fidelis
ut et in hereditate illius coheres sis
Numérotation du verset Sir. 22,30 

ante ignem camini vapor et fumus ignis inaltatur sic et ante sanguinem maledicta et contumelie et mine
Numérotation du verset Sir. 22,31 

amicum salutare non confundaris et a facie illius non me abscondam et si mala mihi evenerint per illum sustineo
Numérotation du verset Sir. 22,32 

omnis qui audiet cavebit se ab eo
Numérotation du verset Sir. 22,33 

quis dabit ori meo custodiam
et supra labia mea signaculum certum uti ne cadam in ipsis4
4 in ipsis] ab ipsis i Weber
et lingua mea perdat me

Capitulum 22

Numérotation du verset Sir. 22,1 
in lapide luteo lapidatus est piger
interl.| alias lapidabitur piger
et omnes
interl.| boni
loquentur super aspernationem illius
interl.| detestantes scelera eius
marg.| IN  LAPIDE. Quando peccatorum duris scripturarum sententiis feditas scelerum exprobratur.
marg.| ALLEGORICE. Qui in lapide luteo vel de stercore boum lapidatur populum Iudeorum significat1 qui ex fragili gentilium turba que legem ignorabat quam lapis luteus figurat exprobratur quia pro pravitate sensus in Christum credere noluit qui in lege promissus est et prophetis. De stercore boum id est de Iudeis credentibus qui ex patriarchis scilicet et prophetis legis iugum portantibus editi sunt pro cecitate cordis irridentur quia salvatorem recipere noluerunt.
1 significat] singnificat ccogr. Rusch
Numérotation du verset Sir. 22,2 
de stercore boum lapidatus est piger et omnis qui tetigerit eum
interl.| communicando negligentie eius
excutiet manus
interl.| a calore feditatis
marg.| DE  STERCORE. Pigricia malorum in bono opere torpentium per apertam stulticie operationem a predicatoribus improperatur.
Numérotation du verset Sir. 22,3 
Confusio
interl.| ne talia operetur
Patris
interl.| doctoris
est de filio
interl.| discipulo
indisciplinato. Filia2 autem fatua3
2 Filia] in praem. Weber
3 fatua] om. Weber
interl.| indisciplinata
in deminoratione
interl.| honoris
fiet
Numérotation du verset Sir. 22,4 
filia prudens hereditas viro suo
interl.| anima qua prudenter Deo servit
interl.| quia ad hereditatem eius pertinebit
nam que confundit in contumeliam fit {Erfurt, t. 3, f. 57va ; facsim., t. 2, p. 766a} genitoris
interl.| spiritualis
Numérotation du verset Sir. 22,5 
Patrem
interl.| Deum
et virum
interl.| Christum
confundit audax
interl.| qui apostata fit et heresim audacter defendit
et ab impiis
interl.| stulticie sue sociis
non minorabitur
interl.| vituperabitur
ab utrisque
interl.| tamen
interl.| Patre scilicet et viro
autem inhonorabitur
Numérotation du verset Sir. 22,6 
musica in luctu
interl.| “Beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur”a
a Mt. 5, 5.
importuna narratio flagella et doctrina in omni tempore sapientia
interl.| semper convenit mundi despectum et eternum supplicium auditoribus intimare
marg.| MUSICA. Eos notat qui in Ecclesia plausam populi et favorem querunt nec magis compunctionem lacrimarum excitant.
Numérotation du verset Sir. 22,7 
qui docet fatuum quasi qui conglutinet testam
marg.| QUI  DOCET  FATUUM. Testa multo labore confecta fragilitatem suam non evadit fatuus quoque quamvis solicite erudiatur vix ad perfectionem perducitur.
Numérotation du verset Sir. 22,8 
qui narrat verbum non attendenti
interl.| ille enim gravatur somno hic sensu stulto
quasi qui excitat dormientem de gravi somno
Numérotation du verset Sir. 22,9 
qui enumerat stulto et in fine dicit quis est hic
interl.| quia ingratus docenti et ideo flendus tamquam mortuus
Numérotation du verset Sir. 22,10 
super mortuum plora defecit enim lux eius et super fatuum plora defecit enim sensus
marg.| SUPRA  MORTUUM. Altera est mors corporis que omnibus communis. Altera mors anime qui peccatoribus spiritualis. Altera in presenti finitur. Altera in eternum manet. Super mortuum ergo modicum plorandum quoniam requievit mors enim corporis finis laboris mundam.
Numérotation du verset Sir. 22,11 
modicum plora supra mortuum quoniam requievit
Numérotation du verset Sir. 22,12 
nequissimi enim nequissima vita super mortem fatui
Numérotation du verset Sir. 22,13 
luctus mortui septem dies
interl.| presentis vite scilicet spacio est mors eius quod septenario numero decurrit
fatui autem et impii omnes dies vite illorum
interl.| in seculum seculi quia anime eorum sine fine cruciabuntur
Numérotation du verset Sir. 22,14 
cum stulto non multum loquaris et cum insensato ne abieris
marg.| CUM  STULTO  NE. Docet cum stultis sermonem non esse protrahendum et maxime cum hereticis quorum stulticia plena est blasphemia ne eorum scilicet societate quietem pacis amittamus eorum inquinati sordibus. Unde: si quis venit ad vos et hanc doctrinam non affert nolite recipere eum in domum nec ave ei dixeritis. Qui enim dixerit ei ave communicat eius operibus malignis.
Numérotation du verset Sir. 22,15 
serva te ab illo ut non molestiam habeas et non coinquinaberis in impactu illius
Numérotation du verset Sir. 22,16 
deflecte ab illo et invenies requiem et non acediaberis
interl.| alias: accidieris
in stultitiam illius
Numérotation du verset Sir. 22,17 
super plumbum gravabitur
interl.| quasi huiusmodi hominum mores et verba difficile portantur
et quod illi aliud nomen quam fatuus
marg.| SUPER  PLUMBUM. Hinc Salomon aitb: «Grave est saxum et onerosa arena sed ira stulti utroque gravior».
b Prv. 27, 3.
marg.| Peius peccat hereticus quam catholicus in multitudine mutorum peccatorum. Vel philosophus qui humana nititur sapientia vel gentilis qui non pervenit ad fidem et ignoranter peccat. Servus enim qui scit voluntatem Domini sui et non facit vapulabit multis. Qui autem nescit paucis.
Numérotation du verset Sir. 22,18 
Arenam
interl.| multitudinem inimicorum peccatorum
et salem
interl.| philosophorum sapientiam
et massam ferri facilius est portare
interl.| duritiam persecutionis gentilium
quam hominem
interl.| hereticum
imprudentem et fatuum
interl.| doctrina
et impium
interl.| vita
Numérotation du verset Sir. 22,19 
loramentum ligneum colligatum fundamento edificii non dissolvetur sic et cor confirmatum in cogitatione consilii
marg.| SICUT  LORAMENTUM. Ligna iustos signant qui fructum dant in tempore quorum folia non decidunt et omnia que faciunt prosperantur fundamentum autem edificii apostolos vel prophetas quorum predicatio Ecclesiam substinet. Loramentum ergo ligneum colligatum fundamento edificii non dissolvitur quia fides passionis Christi in cordibus hominum adiuncta doctrine apostolorum indissolubile facit Ecclesie edificium.
interl.| quia
Numérotation du verset Sir. 22,20 
cogitatus sensati in omni tempore vel metu non pravabitur
interl.| persecutionis cuiuslibet
Numérotation du verset Sir. 22,21 
sicut pali in excelsis et cementa in impensa
interl.| mixtura calcis
posita contra faciem venti non permanebunt
interl.| quia cito corruent
marg.| SICUT  PALEE. Unde qui audit verba mea et non facit ea similis est viro stulto qui edificat domum suam super arenam.
marg.| SICUT  ORNATUS. Sicut limpidus paries propter lenitatem scilicet non recipit pulverem arene sic cor fatui spernit scelerum recordationem nec penas timet eternas.
Numérotation du verset Sir. 22,22 
sic et cor {Erfurt, t. 3, f. 57vb ; facsim., t. 2, p. 766b} timidum in cogitatione
interl.| non fundatum in caritate et veritate
stulti contra impetum timoris non resistit
interl.| cuiuslibet persecutionis
Numérotation du verset Sir. 22,23 
sic et cor trepidum in cogitatione fatui omni tempore non metuebit sed4 et qui in
4 sed] sic Weber
nterl. alias sic et qui in etc.
preceptis Dei permanet semper
Numérotation du verset Sir. 22,24 
Pungens
interl.| stimulo timoris
Oculum
interl.| cordis
deducens lacrimas
interl.| compunctionis
et qui pungit cor proferet
interl.| aliis
sensum
interl.| rectam intelligentiam scripturarum
Numérotation du verset Sir. 22,25 
mittens lapidem in volatilia deiciet illa sic et qui conviciatur amico dissolvit amicitiam
marg.| MITTENS  LAPIDEM. Ostendit quid amicum bonum conservet vel potius alienet.
marg.| Mittens lapidem. Sicut lapidis ictu volatus avium deicitur ita convitii verbo vis amicitie dissolvitur.
Numérotation du verset Sir. 22,26 
ad amicum et si produxeris
interl.| caritatis affectu
Gladium
interl.| correptionis
non desperes est enim regressus ad amicum
marg.| NON  DESPERES. De amicitia eius quia agnita correptionis utilitate regreditur ad ius pristine amicitie.
Numérotation du verset Sir. 22,27 
si aperuerit os triste non timeas
interl.| aliquid amarum respondendo vel dure corrigendo
est enim concordatio excepto
#alias concordatio
interl.| pristine amicitie
Convicio
interl.| quibus penitus fugatur amicus
et improperio et superbia et mysterii revelatione
interl.| quia pristina secreta per iram #revelantur
et plaga dolosa in his omnibus effugiet amicus
marg.| EFFUGIET  AMICUS. Non rediturus nec post reconciliationem unde: amico reconciliato ne credas ineternum.
Numérotation du verset Sir. 22,28 
fidem posside cum proximo in paupertate
interl.| presentis vite
illius ut et in bonis illius leteris
interl.| eternis
Numérotation du verset Sir. 22,29 
in tempore tribulationis illius permane illi fidelis
interl.| quis infirmatur et ego non infirmor
ut et in hereditate illius coheres sis
interl.| terrena vel eterna
marg.| IN  TEMPORE  TRIBULATIONIS. In adversitate magis probatur amicus. Multi enim amici mense et non permanent in die necessitatis.
Numérotation du verset Sir. 22,30 
ante ignem camini vapor et fumus ignis inaltatur sic et ante sanguinem maledicta et contumelie et mine
marg.| ANTE  IGNEM  CAMINI. Sicut fumus procedit ignis incendium sic dura verba homicidium. Unde: sermo durus suscitat rixas. Et alibi: qui irascitur fratri suo reus erit iudicio.
Numérotation du verset Sir. 22,31 
amicum salutare non confundaris et a facie illius non me abscondam et si mala mihi evenerint per illum sustineo
marg.| AMICUM  SALUTARE. Multa bona sunt in amicitia vera. Congaudet enim amicus bonis tuis et contristatur in malis.
Numérotation du verset Sir. 22,32 
omnis qui audiet cavebit se ab eo
marg.| OMNIS  QUI  AUDIET. Id est qui cognoscit quanta bona sint in amicitia vera cavebit ne iniuria vel convicio amicum ledat.
Numérotation du verset Sir. 22,33 
quis dabit ori meo custodiam
interl.| dixi custodit vias meas ut non delinquam in lingua mea
et supra labia mea signaculum certum uti ne cadam in ipsis5
5 in ipsis] ab ipsis i Weber
interl.| alias ab ipsis
et lingua mea perdat me
interl.| lingua ignis universitas iniquitatis



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Sir. Capitulum 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=32&chapitre=32_22)

Notes :