Glossa ordinaria

Capitulum 2

Numérotation du verset Sir. 2,1 

Fili accedens servituti Dei sta in iustitia et timore et prepara animam tuam ad temptationem
Numérotation du verset Sir. 2,2 

deprime cor tuum
et sustine
declina aurem et excipe verba intellectus
et ne festines in tempus
obductionis
Numérotation du verset Sir. 2,3 

sustine sustentationes Dei coniungere Deo
et sustine ut crescat in novissimo vita tua
Numérotation du verset Sir. 2,4 

omne quod tibi applicitum fuerit accipe
et in dolore sustine et in humilitate tua habe patientiam
Numérotation du verset Sir. 2,5 

quoniam in igne probatur aurum et argentum homines vero receptibiles in camino humiliationis
Numérotation du verset Sir. 2,6 

crede Deo et recuperabit te et dirige viam tuam et spera in illum serva timorem illius et in illo veteresce
Numérotation du verset Sir. 2,7 

metuentes Deum sustinete misericordiam eius et non deflectatis ab illo ne cadatis
Numérotation du verset Sir. 2,8 

qui timetis Deum credite illi et non evacuabitur merces vestra
Numérotation du verset Sir. 2,9 

qui timetis Deum sperate in illum et in oblectatione veniet vobis misericordia
Numérotation du verset Sir. 2,10 

qui timetis Deum diligite illum et illuminabuntur
corda vestra
Numérotation du verset Sir. 2,11 

respicite filii nationes hominum et scitote quis speravit in Dominum et confusus est
Numérotation du verset Sir. 2,12 

permansit in mandatis eius et derelictus est et quis invocavit illum et despexit illum
Numérotation du verset Sir. 2,13 

quoniam pius et misericors Deus et remittit in tempore tribulationis peccata omnibus exquirentibus se in veritate
Numérotation du verset Sir. 2,14 

ve duplici corde et labiis scelestis et manibus malefacientibus et peccatori terram ingredienti duabus viis
Numérotation du verset Sir. 2,15 

ve dissolutis corde qui non credunt Deo ideo non protegentur ab eo
Numérotation du verset Sir. 2,16 

ve his qui perdiderunt sustinentiam qui dereliquerunt vias rectas et diverterunt in vias pravas
Numérotation du verset Sir. 2,17 

et quid facietis cum inspicere ceperit Deus
Numérotation du verset Sir. 2,18 

qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo illius et qui diligunt illum conservabunt viam illius
Numérotation du verset Sir. 2,19 

qui timent Dominum inquirent que beneplacita sunt illi et qui diligunt eum replebuntur lege ipsius
Numérotation du verset Sir. 2,20 

qui timent Dominum parabunt corda sua et in conspectu illius sanctificabunt animas suas
Numérotation du verset Sir. 2,21 

qui timent Dominum custodiunt
mandata illius et patientiam
habebunt usque ad inspectionem illius
Numérotation du verset Sir. 2,22 

dicentes si penitentiam non egerimus incidemus in Dei manus et non in manus hominum
Numérotation du verset Sir. 2,23 

secundum enim magnitudinem illius sic et misericordia ipsius cum ipso

Capitulum 2

Numérotation du verset Sir. 2,1 
Fili accedens {Erfurt, t. 3, f. 47va ; facsim., t. 2, p. 746a} servituti Dei sta in iustitia et timore et prepara animam tuam ad temptationem
marg.| FILI  ACCEDENS etc. RABANUS. Demonstravit quid sit vitandum nunc demonstrat quid sit agendum dicens: Fili accedens ad servitutem Dei sta in iustitia etc. Qui enim vult ab illecebris mundi se abstinere et in Christo pie vivere persecutionem patitur Dum enim accingi divino servicio preparat bellum diaboli contra se excitat et dum alia vitia subdit aliis reluctatur et divina dispensatione agitur ut superet et superetur ne extollatur. Sed quia humilitas et patientia illi necessaria est sequitur: deprime cor tuum et sustine etc.
Numérotation du verset Sir. 2,2 
deprime cor tuum
interl.| ne superbiat
et sustine
interl.| ne in tribulatione deficias
declina aurem et excipe verba intellectus
interl.| quia nemo hoc agere novit nisi divinis instructus preceptis
et ne festines in tempus
interl.| vel tempore
obductionis
interl.| finis
interl.| qui perseveraverit usque in finem hic salvus erit
Numérotation du verset Sir. 2,3 
sustine sustentationes Dei coniungere Deo
interl.| ne fractus pusillanimitate finem laborum preoptes
et sustine ut crescat in novissimo vita tua
Numérotation du verset Sir. 2,4 
omne quod tibi applicitum fuerit accipe
interl.| quasi in afflictionis tempore longanimis estot et fortsi viriliter age et confortetur cor tuum
et in dolore sustine et in humilitate tua habe patientiam
marg.| PATIENTIAM  HABE etc. In patientia vestra possidebitis animas vestras quia scilicet radix et custos omnium virtutum patientia est. Sciendum autem est quod patientia tribus modis exercetur a Deo enim flagellamur sed cavendum est ne murmuremus a proximo persecutiones damna et contumelias sustinemus et cavendum est ne mala pro malis retribuamus ab adversario temptamur sed prospiciendum est ne ad delectationem peccati vel consensum flectamur vel pro his presentia queramus sed futura exspectemus.
Numérotation du verset Sir. 2,5 
quoniam in igne probatur aurum et argentum homines vero receptibiles in camino humiliationis
Numérotation du verset Sir. 2,6 
crede Deo et recuperabit te et dirige viam tuam et spera in illum serva timorem illius et in illo veteresce
interl.| id est permane
marg.| CREDE  DEO etc. Credere oportet afflictum et dirigere gressus operum in Dei conspectum et sperare in illum. Unde: revela Domino viam tuam et spera in eo et ipse faciet. Hinc Ieremias ait: «Beatus qui confidit in Domino et erit Deus fiducia eius» etc.
Numérotation du verset Sir. 2,7 
metuentes Deum sustinete misericordiam eius et non deflectatis ab illo ne cadatis
marg.| METUENTES  DOMINUM etc. Beneplacitum est Domino super timentes eum et in eis qui sperant super misericordia eius. Qui enim veraciter metuit patientur sustinet miserationem eius. Qui autem dereliquerint Deum confundentur et in terra scribentur.
Numérotation du verset Sir. 2,8 
qui timetis Deum credite illi et non evacuabitur merces vestra
marg.| QUI  TIMETIS  DEUM  CREDITE  ILLI etc. Hortatur timentes Dominum ut credant illi quia ad certam mercedem perveniant. Iustus enim ex fide vivit. Unde: confide fili remittuntur tibi peccata tua. Et alibi: fides tua te salvum fecit.
Numérotation du verset Sir. 2,9 
qui timetis Deum sperate in illum et in oblectatione veniet vobis misericordia
interl.| desiderata
marg.| QUI  TIMETIS  DEUM  SPERATE  IN  ILLUM etc. Tria commendat timentibus Deum credere sperare diligere quia fide spe et caritate vere colitur Deus et ad contemplationem pervenitur que est beatitudo eterna.
Numérotation du verset Sir. 2,10 
qui timetis Deum diligite illum et illuminabuntur
interl.| lumine sapientie
corda vestra
Numérotation du verset Sir. 2,11 
respicite filii nationes hominum et scitote quis speravit in Dominum et confusus est
marg.| RESPICITE  FILII etc. RABANUS. Hic quoque tria dicit neminem sperantem in Domino confusum est vel permanentem in mandatis derelictum vel invocantem despectum quia corde creditur ad iustitiam ore autem confessio fit ad salutem et qui facit voluntatem Patris intrabit in regnum celorum. Bene autem dicit remitti in tempore tribulationis peccata omnibus sequirentibus Deum in veritate quia sacrificium Deo spiritus etc. Et prope est Deus omibus invocantibus se in veritate.
Numérotation du verset Sir. 2,12 
permansit in mandatis eius et derelictus est et quis invocavit illum et despexit illum
Numérotation du verset Sir. 2,13 
quoniam pius et misericors Deus et remittit in tempore tribulationis peccata omnibus exquirentibus se in veritate
Numérotation du verset Sir. 2,14 
ve duplici {Erfurt, t. 3, f. 47vb ; facsim., t. 2, p. 746b} corde et labiis scelestis et manibus malefacientibus et peccatori terram ingredienti duabus viis
marg.| VE  DUPLICI  CORDE  ET  LABIIS etc. Admonuit ne quis duplici corde accederet ad Deum nunc autem dicit ve duplici corde etc. Qui enim prava cogitat et loquitur et pravis insistit operibus nisi penituerit ineternum peribit.
marg.| Duabus viis terram ingreditur qui facit mala et sperat bona vel qui carnis sectatur opera et spiritus sanctificationem se arbitratur perficere in timore vel quod Dei est opere exhibet et quod mundi est cogitatione querit. Tales vero inconstantes sunt in omnibus viis suis quia facile in adversis terrentur et prosperis irretiuntur.
Numérotation du verset Sir. 2,15 
ve dissolutis corde qui non credunt Deo ideo non protegentur ab eo
marg.| DISSOLUTIS  CORDE etc. Adhunc docet errorem cavere virtutem amare. Oportet enim sinceram fidem servare et constantiam mentis habere quis desiderat Dei protectionem. Qui enim fide dubitat spe vacillat non pervenit ad coronam vite que tamen vere timentibus promittitur qui scilicet fructum afferunt in patientia. Qui autem in iudicio scilicet per apostasiam vel heresim a fide discedunt et pravis operibus insistunt perpetuo cruciabuntur. Unde his qui non acquescunt veritati credunt autem iniquitati ira et indignatio etc.
Numérotation du verset Sir. 2,16 
ve his qui perdiderunt sustinentiam qui dereliquerunt vias rectas et diverterunt in vias pravas
Numérotation du verset Sir. 2,17 
et quid facietis cum inspicere ceperit Deus
marg.| INSPICERE  CEPERIT etc. Licet omni tempore inspiciat omnia Deus tunc tamen inspicere dicitur cum probare vel improbare aliquid dinoscitur.
Numérotation du verset Sir. 2,18 
qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo illius et qui diligunt illum conservabunt viam illius
interl.| alias verbum illius
marg.| QUI  TIMENT  DOMINUM  NON  ERUNT  INCREDIBILES etc. Alternando de amore et timore et dilectione Dei agit quia timor Domini permanet in seculum seculi et omnis qui diligit ex Deo natus est et cognoscit Deum. Qui ergo timet Deum et diligit credit scripturis servat operando precepta Dei et semper meditando querit que beneplacita sunt illi. Replebitur ergo sapientia et caritate Dei. Finis enim precepti caritas et qui diligit proximum legem implevit.
Numérotation du verset Sir. 2,19 
qui timent Dominum inquirent que beneplacita sunt illi et qui diligunt eum replebuntur lege ipsius
Numérotation du verset Sir. 2,20 
qui timent Dominum parabunt corda sua et in conspectu illius sanctificabunt animas suas
marg.| QUI  TIMENT  DOMINUM  PARABUNT etc. Felix anima que quotidie mundat cor suum ut suscipiat habitatorem Deum cuius possessor nullo eget bono quia omnium bonorum auctorem in se habet et quia ad hoc necessaria est mandatorum custodia et boni operis patientia qua pervenitur ad agnitionem veritatis. Sequitur: qui timent Dominum custodiunt mandata illius etc.
marg.| Iustus in primis accusator est sui. Sicut enim humilitati premium sic superbie restat supplicium. Unde Ioannes: si dicerimus quoniam peccatum non habemus ipsi non seducimus.
marg.| Qui vere sapiens est verus iustitie cultor est quia sapientia dictat iustitie normam.
Numérotation du verset Sir. 2,21 
qui timent Dominum custodiunt
interl.| opere
mandata illius et patientiam
interl.| boni operis
habebunt usque ad inspectionem illius
interl.| agnitionem illius
Numérotation du verset Sir. 2,22 
dicentes si penitentiam non egerimus incidemus in Dei manus et non in manus hominum
Numérotation du verset Sir. 2,23 
secundum enim magnitudinem illius sic et misericordia ipsius cum ipso
interl.| secundum altitudinem celi a terra confirmavit Dominus misericordiam suam super timentes se etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Sir. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=32&chapitre=32_2)

Notes :