Glossa ordinaria

Capitulum 18

Numérotation du verset Sir. 18,1 

qui vivit in eternum creavit omnia simul Deus solus iustificabitur
et manet invictus rex in eternum
Numérotation du verset Sir. 18,2 

quis sufficit enarrare opera illius
Numérotation du verset Sir. 18,3 

quis enim investigabit magnalia eius
Numérotation du verset Sir. 18,4 

virtutem autem magnitudinis eius quis enuntiabit et quis adiiciet enarrare misericordiam eius
Numérotation du verset Sir. 18,5 

non est minuere neque adicere nec est invenire
magnalia Dei
Numérotation du verset Sir. 18,6 

cum consummaverit homo
tunc incipit
et cum quieverit
Operabitur
Numérotation du verset Sir. 18,7 

quid homo et que gratia illius et quid bonum aut quid nequam illius
Numérotation du verset Sir. 18,8 

numerus dierum hominum multum centum anni quasi gutte aque a mare et sicut calculus arene sic exigui anni in die evi
Numérotation du verset Sir. 18,9 

propter hoc patiens est Deus in illis
et effundet1
1 effundet Λ L Q Φ Z² Ω MS ΩJ*] effundit Ω ΩJ², effudit Weber
super eos misericordiam suam
Numérotation du verset Sir. 18,10 

vidit presumptionem cordis illorum
quoniam mala est et cognovit subversionem
illorum quoniam nequa est
Numérotation du verset Sir. 18,11 

ideo
adimplevit propitiationem suam in illis et ostendit illis viam equitatis
Numérotation du verset Sir. 18,12 

miseratio hominis circa proximum suum misericordia autem Dei super omnem carnem
Numérotation du verset Sir. 18,13 

qui misericordiam habet et docet erudit quasi pastor
gregem suum
Numérotation du verset Sir. 18,14 

misereatur
excipiens doctrinam miserationis et qui festinant in iudiciis eius
Numérotation du verset Sir. 18,15 

fili in bonis
non des querelam
et omni dato
non des tristitiam verbi mali
Numérotation du verset Sir. 18,16 

nonne ardorem refrigerabit ros sic et verbum melius quam datus
Numérotation du verset Sir. 18,17 

nonne ecce verbum super datum bonum et utraque cum homine iustificato
Numérotation du verset Sir. 18,18 

stultus acriter2 improperabit et datus indisciplinati tabescere facit oculos
2 acriter] achariter Weber
Numérotation du verset Sir. 18,19 

ante iudicium para iustitiam tibi
et antequam loquaris disce
Numérotation du verset Sir. 18,20 

ante languorem adhibe medicinam
et ante iudicium interroga te ipsum
et in conspectu Dei invenies propitiationem
Numérotation du verset Sir. 18,21 

ante languorem humilia te et in tempore infirmitatum ostende infirmitatem3 tuam
3 infirmitatem Cava Y ² S   Rusch ] conversationem Weber
Numérotation du verset Sir. 18,22 

non impediaris
operari semper
et non veteris usque ad mortem iustificari
quoniam merces Dei
manet in eternum
Numérotation du verset Sir. 18,23 

ante orationem prepara animam tuam et noli esse quasi homo qui temptat Deum
Numérotation du verset Sir. 18,24 

memento ire in die
Consummationis
et tempus retributionis
in conversione4
4 conversione] conversatione Weber
facies
Numérotation du verset Sir. 18,25 

memento paupertatis in tempore abundantie
et necessitatem
paupertatis in die divitiarum
Numérotation du verset Sir. 18,26 

a mane
usque ad vesperam
mutatur tempus et hec omnia citata in oculis Dei
Numérotation du verset Sir. 18,27 

homo sapiens in omnibus metuet et in diebus
delictorum attendet ab inertia
Numérotation du verset Sir. 18,28 

omnis astutus
agnovit sapientiam
et invenienti eam dabit confessionem
Numérotation du verset Sir. 18,29 

sensati in verbis
et ipsi sapienter egerunt
et intellexerunt veritatem et iustitiam et imploraverunt proverbia et iudicia
Numérotation du verset Sir. 18,30 

DE CONTINENTIA ANIME Post concupiscentias
tuas non eas et a voluntate
tua avertere
Numérotation du verset Sir. 18,31 

si prestes anime tue
concupiscentiam eius faciet te in gaudium inimicis
Numérotation du verset Sir. 18,32 

ne oblecteris in turbis nec in modicis
ad duas est enim commissio illorum
Numérotation du verset Sir. 18,33 

ne fueris mediocris in contentione ex fenore et non est tibi nihil in sacculo. Eris enim invidus anime tue5.
5 anime tue] vite tue Weber

Capitulum 18

Numérotation du verset Sir. 18,1 
qui vivit in eternum creavit omnia simul Deus solus iustificabitur
interl.| unde:non iustificabitur in conspectu tuo omnis homo vivens. Et alibi: numquid iustificabitur homo comparatus Deo
marg.| CREAVIT  OMNIA  SIMUL. Rerum substantia simul creata est sed non simul per speciem formata est et similis extitit per substantiam materie non simul apparuit per speciem forme. Cumque factum celum terraque describitur simul spiritualia et corporalia et quicquid de celo vel de terra producitur iudicatur.
marg.| Nemo per seipsum idoneus est consilium Dei vel magnitudinem virtutis scire vel enarrare. Unde: nemo novit Filium nisi Pater neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare.
et manet invictus rex in eternum
interl.| omnia vincit omnia superat et alibi nemo bonus nisi solus Deus
Numérotation du verset Sir. 18,2 
quis sufficit enarrare opera illius
Numérotation du verset Sir. 18,3 
quis enim investigabit magnalia eius
Numérotation du verset Sir. 18,4 
virtutem autem magnitudinis eius quis enuntiabit et quis adiiciet enarrare misericordiam eius
Numérotation du verset Sir. 18,5 
non est minuere neque adicere nec est invenire
interl.| ad plenum
magnalia Dei
interl.| in scripturis
marg.| NON  EST  MINUERE. Nihil descripturis sanctis est minuendum nihil addendum. Unde: Si quis apposuerit ad hec apponet super illum Deus plagas scriptas in libro isto etc.
Numérotation du verset Sir. 18,6 
cum consummaverit homo
interl.| mandata Dei pia operatione
tunc incipit
interl.| intelligere mysteria
et cum quieverit
interl.| a mundanis curis
Operabitur
interl.| opus Dei unde: operamini non cibus qui perit
Numérotation du verset Sir. 18,7 
quid homo et que {Erfurt, t. 3, f. 55va ; facsim., t. 2, p. 762a} gratia illius et quid bonum aut quid nequam illius
interl.| omnia mutabilia esse ostendit
Numérotation du verset Sir. 18,8 
numerus dierum hominum multum centum anni quasi gutte aque a mare et sicut calculus arene sic exigui anni in die evi
interl.| alias numerus dierum hominum ut momentum centum anni quasi gutta aqua maris deputati sunt
marg.| CENTUM  ANNI. Paucitatem dierum nostrorum comparat gutte maris et calculo arene quia ad comparationem eterne felicitatis nimia est brevitas et miseria maxima unde: homo natus de muliere brevi vivens tempore repletur multis miseriis.
Numérotation du verset Sir. 18,9 
propter hoc patiens est Deus in illis
interl.| fragilitatem scilicet humanam
et effundet1
1 effundet Λ L Q Φ Z² Ω MS ΩJ*] effundit Ω ΩJ², effudit Weber
interl.| vel effundit
super eos misericordiam suam
Numérotation du verset Sir. 18,10 
vidit presumptionem cordis illorum
interl.| vultus Domini superfacientes mala
quoniam mala est et cognovit subversionem
interl.| mentis
illorum quoniam nequa est
Numérotation du verset Sir. 18,11 
ideo
interl.| recordatus est quia caro sunt spiritus vadens et non rediens
adimplevit propitiationem suam in illis et ostendit illis viam equitatis
Numérotation du verset Sir. 18,12 
miseratio hominis circa proximum suum misericordia autem Dei super omnem carnem
marg.| MISERATIO  HOMINIS. Pauci sunt qui misereantur proximo cum misericordia Dei redundet in universum mundum qui solem suum facit oriri super bonos et malos.
Numérotation du verset Sir. 18,13 
qui misericordiam habet et docet erudit quasi pastor
interl.| bonus
gregem suum
interl.| Ecclesiam
Numérotation du verset Sir. 18,14 
misereatur
interl.| sibi vel miseretur
excipiens doctrinam miserationis et qui festinant in iudiciis eius
marg.| EXCIPIENS  DOCTRINAM. Hortatur eos qui doctrinam evangelii accipiunt ut misericordiam proximis impendant et festinent diem iudicii misericordie operibus pervenire unde: beati misericordes quoniam ipsi misericordiam consequentur.
Numérotation du verset Sir. 18,15 
fili in bonis
interl.| si quid boni feceris
non des querelam
interl.| id est non admisceas amara verba
et omni dato
interl.| tuo
non des tristitiam verbi mali
interl.| ne ex convitio vendas quod opere donas
marg.| VERBI  MALI. Lingua eucharis gratiosum hominem facit unde: qui moderatur sermones suos doctus et prudens est.
Numérotation du verset Sir. 18,16 
nonne ardorem refrigerabit ros sic et verbum melius quam datus
marg.| NONNE  ARDOREM. Segetes defendit ros ab ardore solis et verbum bonum largientem a nequitia irascentis. Unde: sermo durus suscitat rixas lenis mitigat suscitatas.
Numérotation du verset Sir. 18,17 
nonne ecce verbum super datum bonum et utraque cum homine iustificato
interl.| id est iustus prebet utrunque
Numérotation du verset Sir. 18,18 
stultus acriter2 improperabit et datus indisciplinati tabescere facit oculos
2 acriter] achariter Weber
interl.| accipientis
marg.| STULTUS  ACRITER. In ore stulti iurga contumelie ideo datum eius ingratum. Mystice heretici quicquid proferunt sub specie virtutis polluunt verbo mendacii.
Numérotation du verset Sir. 18,19 
ante iudicium para iustitiam tibi
interl.| reddens Deo rationem
et antequam loquaris disce
interl.| quoniam respondeas
interl.| iudicium quoniam non licebat operari
marg.| PARA  TE. Ut videas quid in te Deo displiceat vel placeat et delicta corrigas.
Numérotation du verset Sir. 18,20 
ante languorem adhibe medicinam
interl.| penitentiam iustitie
et ante iudicium interroga te ipsum
interl.| si nos metipsos diiudicaremus non utique iudicaremur
et in conspectu Dei invenies propitiationem
marg.| ANTE  IUDICIUM. Hec monent ut semper parati simus nec stulta securitate nobis blandiamur sed in servitio Dei laboremus usque ad finem vite.
Numérotation du verset Sir. 18,21 
ante languorem humilia te et in tempore infirmitatum ostende infirmitatem3 tuam
3 infirmitatem Cava Y ² S   Rusch ] conversationem Weber
interl.| vel conversationem
Numérotation du verset Sir. 18,22 
non impediaris
interl.| curis seculi
operari semper
interl.| sine intermissione orate
marg.| NON  IMPEDIARIS. Cum stabis ad orandum dimitte si quid habeas adversus aliquem.
et non veteris usque ad mortem iustificari
interl.| quia in multis offendimus omnes
interl.| vita eterna
manet in eternum
Numérotation du verset Sir. 18,23 
ante orationem prepara animam tuam et noli esse quasi homo qui temptat Deum
interl.| qui orat ut docuit sed non facit quod iussit
Numérotation du verset Sir. 18,24 
memento ire in die
interl.| vindicte peccatorum
Consummationis
interl.| iudicii scilicet
et tempus retributionis
interl.| quoniam retribuetur unicuique secundum opera sua
in conversione4
4 conversione] conversatione Weber
interl.| vel conversatione
facies
marg.| MEMENTO. Iustus Dominus et iustitias dilexit equitatem vidit vultus eius.
Numérotation du verset Sir. 18,25 
memento paupertatis in tempore abundantie
interl.| temporalis
et necessitatem
interl.| idem
paupertatis in die divitiarum
marg.| PAUPERTATIS. Future post hanc vitam ut facias amicos qui recipiant te in eterna tabernacula.
Numérotation du verset Sir. 18,26 
a mane
interl.| ab initio scilicet creationis
interl.| nativitatis
usque ad vesperam
interl.| seculi
interl.| senectutis
interl.| quia homo natus de muliere brevi vivens tempore repletur multis miseriis
mutatur tempus et hec omnia citata in oculis Dei
marg.| HEC  OMNIA. Ver estas autumnus hiems dies et nox numquam requiescunt et cum omnia eternitati comparata cito transeunt et omnia coram oculis Domini certo fine clauduntur. Ipse autem semper idem est et anni eius non deficient.
Numérotation du verset Sir. 18,27 
homo sapiens in omnibus metuet et in diebus
interl.| presentis vite scilicet
delictorum attendet ab inertia
interl.| quia omnis piger in egestate
marg.| HOMO etc. Beatus est homo qui semper est pavidus ut a peccatis suis caveat et precepta Domini impleat quia «initium sapientie timor Domini. Intellectus bonus omnibus facientibus eum»a.
a Ps. 110, 10.
Numérotation du verset Sir. 18,28 
omnis astutus
interl.| diligens in lege Domini
agnovit sapientiam
interl.| Christum
et invenienti eam dabit confessionem
marg.| INVENIENTI id est cum invenerit et agnitionem eius perceperit ipsa dabit confessionem recte predicationis et studium bone operationis.
Numérotation du verset Sir. 18,29 
sensati in verbis
interl.| eloquentes scilicet predicatores
marg.| SENSATI  IN  VERBIS. Quasi: astuti agnoscunt sapientiam et sensati in verbis opere demonstrant prudentiam.
et ipsi sapienter egerunt
interl.| ut exemplis alios instruant
et intellexerunt veritatem et iustitiam et imploraverunt proverbia et iudicia
Numérotation du verset Sir. 18,30 
DE CONTINENTIA ANIME Post concupiscentias
interl.| carnales
tuas non eas et a voluntate
interl.| carnali
tua avertere
Numérotation du verset Sir. 18,31 
si prestes anime tue
interl.| animalitati
concupiscentiam eius faciet te in gaudium inimicis
interl.| demonibus
Numérotation du verset Sir. 18,32 
ne oblecteris in turbis nec in modicis
interl.| quarum #consideratio et imitatio ne cogaris peccare
ad duas est enim commissio illorum
interl.| id est frequenter peccant populari levitate
Numérotation du verset Sir. 18,33 
ne fueris mediocris in contentione ex fenore et non est tibi nihil in sacculo. Eris enim invidus anime tue5.
5 anime tue] vite tue Weber
interl.| alias vite
marg.| NE  FUERIS. Provocat nos ad opera misericordie. Si enim pigri fuerimus non modo deerunt nobis solacia temporalia immo anime nostre bona futura quando temporalis eleemosyna remunerabitur mercede eterna.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Sir. Capitulum 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=32&chapitre=32_18)

Notes :