Glossa ordinaria

Capitulum 10

Numérotation du verset Sir. 10,1 

Iudex sapiens
vindicabit populum suum et principatus
sensati terribilis1 erit
1 terribilis] stabilis Weber
Numérotation du verset Sir. 10,2 

secundum iudicem
populi sic et ministri eius
et qualis rector est civitatis
tales et inhabitantes in ea2
2 in ea Γ ΨD Ω Rusch edd. ] om. Weber
Numérotation du verset Sir. 10,3 

rex insipiens perdet populum suum et civitates
inhabitabuntur per sensum
prudentium
Numérotation du verset Sir. 10,4 

in manu
Dei
potestas terre
et exclamabilis omnis iniquitas gentium
et utilem rectorem in tempus
Suscitabis3
3 Suscitabis] suscitabit Weber
super illam
Numérotation du verset Sir. 10,5 

in manu Dei potestas
Hominis
et super faciem scribe imponet honorem suum
Numérotation du verset Sir. 10,6 

omnis iniurie proximi ne memineris
et nihil agas in operibus iniurie
Numérotation du verset Sir. 10,7 

odibilis coram Deo et hominibus superbia et execrabilis omnis iniquitas gentium
Numérotation du verset Sir. 10,8 

regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias et iniurias et contumelias et diversos dolos
Numérotation du verset Sir. 10,9 

avaro autem nihil est scelestius quid superbit
terra et cinis
Numérotation du verset Sir. 10,10 

nihil est iniquius quam amare pecuniam hic enim et animam suam venalem habet
quoniam in vita sua proiecit
intima sua
Numérotation du verset Sir. 10,11 

omnis potentatus brevis via
Languor prolixior gravat medicum4.
4 Languor... medicum Edmaior. (plerique codd.) Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Sir. 10,12 

brevem languorem precidit medicus sic et rex hodie est et cras morietur
Numérotation du verset Sir. 10,13 

cum enim moritur homo hereditabit serpentes et bestias et vermes
Numérotation du verset Sir. 10,14 

initium superbie hominis apostatare a Deo
Numérotation du verset Sir. 10,15 

quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor eius quoniam initium peccati omnis superbia
qui tenuerit illam adimplebitur maledictis et subvertet eos in finem
Numérotation du verset Sir. 10,16 

propterea exornavit5
5 exornavit] exhonoravit Weber
Dominus conventus malorum
et destruxit eos usque in finem
Numérotation du verset Sir. 10,17 

sedes ducum superborum destruxit Deus
et sedere fecit
Mites
pro illis
Numérotation du verset Sir. 10,18 

radices
Gentium
superbarum arefecit Deus et plantavit humiles
ex ipsis gentibus
Numérotation du verset Sir. 10,19 

terras gentium evertit Dominus et perdidit eas usque ad fundamentum
Numérotation du verset Sir. 10,20 

arefecit ex ipsis et disperdidit illos et cessare fecit memoriam eorum a terra
Numérotation du verset Sir. 10,21 

perdidit Deus memoriam superborum et reliquit memoriam humilium sensu
Numérotation du verset Sir. 10,22 

non est creata hominibus superbia neque iracundia nationi mulierum
Numérotation du verset Sir. 10,23 

semen hominum honorabitur hoc quod timet Dominum semen autem hoc exhonorabitur hominum quod preterit mandata Domini
Numérotation du verset Sir. 10,24 

in medio fratrum rector illorum in honore et qui timent Deum
erunt in oculis illius
Numérotation du verset Sir. 10,25 

gloria divitum honoratorum et pauperum timor Dei est
Numérotation du verset Sir. 10,26 

non despicere hominem iustum pauperem et non magnificare virum peccatorem divitem
Numérotation du verset Sir. 10,27 

magnus est iudex et potens est in honore et non est maior illo qui timet Deum
Numérotation du verset Sir. 10,28 

servo sensato liberi servient et vir prudens disciplinatus non murmurabit correptus et inscius non honorabitur
Numérotation du verset Sir. 10,29 

noli te extollere in faciendo opere tuo
et noli cunctari in tempore angustie
Numérotation du verset Sir. 10,30 

melior est qui operatur et abundat in omnibus quam qui gloriatur et eget panem
Numérotation du verset Sir. 10,31 

fili in mansuetudine serva animam tuam
et da illi honorem secundum meritum suum
Numérotation du verset Sir. 10,32 

peccantem in animam suam
quis iustificabit et quis honorificabit exhonorantem
animam suam
Numérotation du verset Sir. 10,33 

pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum et est homo qui honorificatur propter substantiam suam
Numérotation du verset Sir. 10,34 

qui gloriatur in paupertate
quanto magis in substantia
et qui gloriatur in substantia paupertatem
vereatur

Capitulum 10

Numérotation du verset Sir. 10,1 
Iudex sapiens
interl.| Christus cui Pater dedit iudicium
vindicabit populum suum et principatus
interl.| regni eius non erit finis
marg.| PRINCIPATUS. Factus est principatus super humerum eius.
sensati terribilis1 erit
1 terribilis] stabilis Weber
interl.| vel stabilis
marg.| Ve terre cuius rex puer est diabolus scilicet qui semper diligit novitates et principes cuius primo mane comedunt id est ante diem mortis dicente.: Manducemus et bibamus cras enim moriemur.
Numérotation du verset Sir. 10,2 
secundum iudicem
interl.| Christum
populi sic et ministri eius
interl.| discipuli
et qualis rector est civitatis
interl.| Ecclesie
tales et inhabitantes in ea2
2 in ea Γ ΨD Ω Rusch edd. ] om. Weber
interl.| beata terra cuius rex nobilis et principes vescuntur in tempore suo
Numérotation du verset Sir. 10,3 
rex insipiens perdet populum suum et civitates
interl.| Ecclesie
inhabitabuntur per sensum
interl.| doctrinam
prudentium
interl.| predicatorum
Numérotation du verset Sir. 10,4 
in manu
interl.| regimine
Dei
interl.| Christi
potestas terre
interl.| Ecclesie de qua dicitur Deus est operatus salutem in medio terre
et exclamabilis omnis iniquitas gentium
interl.| damnabilis quia disperdet Deus de civitate sua omnes qui operantur iniquitatem
et utilem rectorem in tempus
interl.| ordinem predicatorum
Suscitabis3
3 Suscitabis] suscitabit Weber
interl.| alias suscitabit
super illam
Numérotation du verset Sir. 10,5 
in manu Dei potestas
interl.| dipersatione vel dispositione
Hominis
interl.| predicatoris
et super faciem scribe imponet honorem suum
marg.| SUPER  FACIEM  SCRIBE. Lingua mea calamus scribe velociter scribentis quia vice sua mittit ad predicandum.
Numérotation du verset Sir. 10,6 
omnis iniurie proximi ne memineris
interl.| non queras ultionem nec memor eris iniurie civium tuorum
et nihil agas in operibus iniurie
interl.| benefacite his qui oderunt vos
Numérotation du verset Sir. 10,7 
odibilis coram Deo et hominibus superbia et execrabilis omnis iniquitas gentium
interl.| abominatio Domini omnis arrogans hinc Petrus ait: Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam
Numérotation du verset Sir. 10,8 
regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias et iniurias et contumelias et diversos dolos
marg.| REGNUM A  GENTE. Hoc fere omnes gentium testantur historie Chaldeorum Persarum Grecorum et Romanorum. Ad hoc propter prevaricationem et cecitatem Iudeorum translatum ad gentes evangelium. Unde: auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius.
Numérotation du verset Sir. 10,9 
avaro autem nihil est scelestius quid superbit
interl.| alias superbis
terra et cinis
interl.| cinis es et in cinerem reverteris
marg.| AVARO  AUTEM  NIHIL  EST  SCELESTIUS. Post mutationem regni agit de avaricia pro qua vis regiminis maxime negligitur radix enim omnium malorum cupiditas avariciam autem superbia comitatur. Unde: precipe divitibus non altum sapere.
Numérotation du verset Sir. 10,10 
nihil est iniquius quam amare pecuniam hic enim et animam suam venalem habet
interl.| quid proderit homini si universum mundum lucretur anime vero sue detrimentum patiatur
quoniam in vita sua proiecit
interl.| intentus vili lucro
intima sua
interl.| virtutes
Numérotation du verset Sir. 10,11 
omnis potentatus brevis via
interl.| nulla potentia longa
{Erfurt, t. 3, f. 51vb ; facsim., t. 2, p. 754b} Languor prolixior gravat medicum4.
4 Languor... medicum Edmaior. (plerique codd.) Rusch ] om. Weber
interl.| quasi avaritia inveterata difficile curatur dum nova est facile extinguitur
Numérotation du verset Sir. 10,12 
brevem languorem precidit medicus sic et rex hodie est et cras morietur
marg.| ET  REX  HODIE  EST  ET  CRAS  MORIETUR etc. Potestas et divitie non possunt prolongare vitam positus est terminus qui preteriri non potest iocunditas carnis convertetur in putredinem et fetorem et tandem in vermes. Mystice autem homo qui in peccatis vivit et non resipiscit morietur eterna morte et diabolum serpentem antiquum et bestias eius id est demones non evadet.
Numérotation du verset Sir. 10,13 
cum enim moritur homo hereditabit serpentes et bestias et vermes
Numérotation du verset Sir. 10,14 
initium superbie hominis apostatare a Deo
marg.| INITIUM  SUPERBIE. Non est enim maior apostasia quam creaturam a creatore recedere que merito ascribitur superbie. Superbia enim est si creatura velit equari creatori. Hec et diabolo et homini fuit initium perditionis. Unde: quoniam initium omnis peccati superbia. Quamvis alibi dicatur: radix omnium malorum cupiditas. Non est cupiditas sine superbia nemo enim superbus nisi cupidus et e converso.
marg.| De superbia nascuntur hereses schismata detractiones invidia verbositas iactantia contentiones et huiusmodi que ex cupiditate procedunt. Gulosos vero intemperantes ebriosos fornicarios et huiusmodi cupiditas facit que sine superbia esse non possunt. Caveamus ergo cupiditatem et superbiam non duo mala sed unum a quo omnia trahunt initium.
Numérotation du verset Sir. 10,15 
quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor eius quoniam initium peccati omnis superbia
interl.| alias quoniam initium omnis peccati est superbia
qui tenuerit illam adimplebitur maledictis et subvertet eos in finem
Numérotation du verset Sir. 10,16 
propterea exornavit5
5 exornavit] exhonoravit Weber
interl.| alias exhonoravit
Dominus conventus malorum
interl.| scribarum et phariseorum
et destruxit eos usque in finem
Numérotation du verset Sir. 10,17 
sedes ducum superborum destruxit Deus
interl.| deposuit potentes de sede et exaltavit humiles
et sedere fecit
interl.| pro patribus tuis nati sunt tibi filii
Mites
interl.| predicatores evangelii quibus dictum est discite a me quia mitis sum et humilis corde
pro illis
Numérotation du verset Sir. 10,18 
radices
interl.| templum et cerimonias
Gentium
interl.| Iudeorum
superbarum arefecit Deus et plantavit humiles
interl.| apostolos et primitivam Ecclesiam
ex ipsis gentibus
Numérotation du verset Sir. 10,19 
terras gentium evertit Dominus et perdidit eas usque ad fundamentum
marg.| TERRAS  GENTIUM etc. Quando Hierusalem per Romanos funditus deiecit et templum succendit prevaricatores disperdidit. Ad persecutores quorum christianorum et martyres Christi possunt hec referri. Principes enim mundi qui persecuti sunt Ecclesiam Christi mirabili morte interierunt et postmodum deleta est posteritas eorum et gloria martyrum exaltata est. Unde: custodit Dominus omnes diligentes se et omnes peccatores disperdet.
Numérotation du verset Sir. 10,20 
arefecit ex ipsis et disperdidit illos et cessare fecit memoriam eorum a terra
Numérotation du verset Sir. 10,21 
perdidit Deus memoriam superborum et reliquit memoriam humilium sensu
Numérotation du verset Sir. 10,22 
non est creata hominibus superbia neque iracundia nationi mulierum
marg.| NON  EST  CREATA  HOMINIBUS  SUPERBIA etc. Vitia non sunt creata in hominibus sed perversa voluntate reperta Deus enim fecit omnia valde bona sed initium superbie est apostatare a Deo.
marg.| Quasi per mollitiem animi quam notat sexus muliebris surgit iracundia quam virtutis superat constantia.
Numérotation du verset Sir. 10,23 
semen hominum honorabitur hoc quod timet Dominum semen autem hoc exhonorabitur hominum quod preterit mandata Domini
marg.| SEMEN  HOMINUM  HONORABITUR. Doctores sancti in honore sunt apud bonos maxime qui timent Dominum. Unde: qui presunt bene presbyteri duplici honore digni habeantur etc.
Numérotation du verset Sir. 10,24 
in medio fratrum rector illorum in honore et qui timent Deum
interl.| generatio de qua: generatio rectorum benedicetur
erunt in oculis illius
Numérotation du verset Sir. 10,25 
gloria divitum honoratorum et pauperum timor Dei est
marg.| GLORIA  DIVITUM. Vere gloria est timere Deum. Qui enim timet iustitiam servat in omnibus. Unde: nolite in personarum acceptione Iesu fidem habere.
Numérotation du verset Sir. 10,26 
non despicere hominem iustum pauperem et non magnificare virum peccatorem divitem
Numérotation du verset Sir. 10,27 
magnus est iudex et potens est in honore et non est maior illo qui timet Deum
marg.| MAGNUS  EST  IUDEX etc. Licet potestas terrena magnum sit timentem Dominum precellere non valet timentibus enim Deum nihil deest divites autem eguerunt et esurierunt etc.
Numérotation du verset Sir. 10,28 
servo sensato liberi servient et vir prudens disciplinatus non murmurabit correptus {Erfurt, t. 3, f. 52ra ; facsim., t. 2, p. 755a} et inscius non honorabitur
interl.| ignorans ignorabitur
marg.| SERVO  SENSATO etc. Hoc ad litteram sepe evenit ut ignobilis genere nobilitatis scientia et fide nobilibus preferatur. Unde: servus sapiens dominabitur filiis stultis. Mystice autem servus ecclesiasticus qui devote servat religionem christianam preponitur synagoge. Unde: maior serviet minor et Iacob dilexi Esau autem odio habui.
Numérotation du verset Sir. 10,29 
noli te extollere in faciendo opere tuo
interl.| iactantiam prohibet quia omnis arrogans abominatio est apud Deum
et noli cunctari in tempore angustie
interl.| cessare a bono opere
Numérotation du verset Sir. 10,30 
melior est qui operatur et abundat in omnibus quam qui gloriatur et eget panem
marg.| MELIOR  EST. Quasi: melius est ut studeas semper in bono opere laborare unde reddatur tibi merces iustitie quam ut consumas dies in vanitate et egeas illo pane qui de celo descendit.
marg.| Qui in timore Dei et observantia religionis statuet gloriam suam. Unde: qui gloriatur in Domino glorietur.
Numérotation du verset Sir. 10,31 
fili in mansuetudine serva animam tuam
interl.| humiliter scilicet opera pietatis exerce
et da illi honorem secundum meritum suum
interl.| id est spe future mercedis pro studio iusti laboris consolare
Numérotation du verset Sir. 10,32 
peccantem in animam suam
interl.| subdit de peccatoribus e contrario
interl.| id est peccatis polluentem
quis iustificabit et quis honorificabit exhonorantem
interl.| peccatis polluentem
animam suam
Numérotation du verset Sir. 10,33 
pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum et est homo qui honorificatur propter substantiam suam
interl.| de quibuslibet dicitur precipe divitibus huius seculi non superbe sapere neque in incerto divitiarum sperare
Numérotation du verset Sir. 10,34 
qui gloriatur in paupertate
interl.| in tribulationibus in necessitatibus
quanto magis in substantia
interl.| cum recipiet scilicet promissam retributionem
et qui gloriatur in substantia paupertatem
interl.| futuram
vereatur



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Sir. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=32&chapitre=32_10)

Notes :