Capitulum 46
Numérotation du verset
Sir. 46,1
fortis in bello Iesus Nave successor Moysi in prophetis qui fuit magnus secundum nomen suum
Numérotation du verset
Sir. 46,2
maximus in salutem electorum Dei expugnare insurgentes hostes ut consequeretur hereditatem Israel
Numérotation du verset
Sir. 46,3
quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas et iactando contra civitatem rompheas
Numérotation du verset
Sir. 46,4
quis ante illum sic restitit nam hostes ipse Dominus perduxit
Numérotation du verset
Sir. 46,5
aut non in iracundia eius impeditus est sol et una dies facta est quasi duo
Numérotation du verset
Sir. 46,6
invocavit Altissimum potentem in obpugnando inimicos undique et audivit illum magnus et sanctus Deus in saxis grandinis virtutis valde fortis
Numérotation du verset
Sir. 46,7
impetum fecit contra gentem hostilem et in descensu perdidit contrarios
Numérotation du verset
Sir. 46,8
ut cognoscant gentes potentiam eius quia contra Dominum pugnare non est facile et secutus est a tergo potentes
Numérotation du verset
Sir. 46,9
et in diebus Moysi misericordiam fecit ipse et Caleb
filius Iephone stare contra hostem
prohibere gentem
a peccatis et perfringere murmur
malitie
Numérotation du verset
Sir. 46,10
et ipsi duo
constituti a periculo
liberati sunt a numero sexcentorum milium
peditum inducere illos in hereditatem in terram que manat lac et mel
Numérotation du verset
Sir. 46,11
et dedit Dominus ipsi Caleb fortitudinem
et usque ad senectutem permansit illi virtus
ut ascenderet in excelsum terre locum
et semen ipsius
obtinuit hereditatem
Numérotation du verset
Sir. 46,12
ut viderent omnes filii Israel
quod bonum est obsequi sancto Deo
Numérotation du verset
Sir. 46,13
et iudices singuli suo nomine quorum non est corruptum cor qui non aversi sunt a Domino
Numérotation du verset
Sir. 46,14
ut sit memoria illorum in benedictione et ossa eorum pullulent de loco suo
Numérotation du verset
Sir. 46,15
et nomen eorum permanet in eternum permanens ad filios illorum sanctorum virorum gloria
Numérotation du verset
Sir. 46,16
dilectus a Domino suo Samuel propheta Domini renovavit imperium et unxit principes in gente sua
Numérotation du verset
Sir. 46,17
in lege Domini iudicavit congregationem et vidit Dominus Iacob et in fide sua probatus est propheta
Numérotation du verset
Sir. 46,18
et cognitus est in verbis suis fidelis quia vidit Deum lucis
Numérotation du verset
Sir. 46,19
et invocavit Deum potentem in obpugnando hostes circumstantes undique in oblatione viri inviolati
Numérotation du verset
Sir. 46,20
et intonuit e celo Dominus et in sonitu magno auditam fecit vocem suam
Numérotation du verset
Sir. 46,21
et conteruit principes Tyriorum et omnes duces Philistiim
Numérotation du verset
Sir. 46,22
et ante tempus finis vite sue et seculi testimonium prebuit in conspectu Domini et christi pecunias et usque ad calciamenta ab omni carne non accepit et non accusavit illum homo
Numérotation du verset
Sir. 46,23
et post hoc dormivit et notum fecit regi et ostendit illi finem vite sue et exaltavit vocem eius de terra in prophetia delere impietatem gentis
Capitulum 46
Numérotation du verset
Sir. 46,1
fortis in bello Iesus Nave successor Moysi in prophetis qui fuit magnus secundum nomen suum
marg.|
FORTIS
IN
BELLO. Iesus et opere et sermone Christum significat cui Deus Pater dedit nomen quod est super omne nomen ut in nomine Iesu omne genu flectatur etc. Et quia hoc nomen est super omne nomen in nullis ante generationibus nominatum est. Hoc nomen in exodo primu invenitur ubi dicitur venit Amalech et expugnabat Israel et dixit Moyses ad Iesu in Raphai: Elige tibi viros potentes ex omnibus filiis Israel egredere et conflige cum Amalech crastino ispe est qui post mortem Moysi suscipit imperium et ducit exercitum. Et confligit contra Amalech. Et quod ibi figurabatur affigit cruci sue triumphans principatus et potestates in semetipso.
Numérotation du verset
Sir. 46,2
maximus in salutem electorum Dei expugnare insurgentes hostes ut consequeretur hereditatem Israel
Numérotation du verset
Sir. 46,3
quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas et iactando contra civitatem rompheas
Numérotation du verset
Sir. 46,4
quis ante illum sic restitit nam hostes ipse Dominus perduxit
marg.|
QUIS
ANTE
ILLUM
SIC
RESTITIT etc. Quomodo in occursu Iosue impeditus est sol et unus dies factus est quasi duo ostendit liber ipsius et quomodo misit Dominus super Amorreos lapides magnos de celo et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis quam gladio. Lapides autem grandinis duram Dei significant ultionem vel comminationem que contra improbos proferuntur. Hoc modo Iesus cum ducibus et virtutibus suis adest eis qui pro nomine suo contrariis virtutibus oppugnantur. Nec solum auxilium prestat in bello sed lucem producit et discutit adventum noctis. Dies autem producitur et differtur occasus nec sol occidit sed semper oritur dum credentium cordibus sol iustitie lumen veritatis infundit. Cum vero repletus fuerit credentium numerus et deterior etas ultime generationis advenerit et crescente iniquitate refrigescet caritas breviabuntur dies extendit enim dies in tempore salutis et breviabuntur in tempore perditionis.
Numérotation du verset
Sir. 46,5
aut non in iracundia eius impeditus est sol et una dies facta est quasi duo
Numérotation du verset
Sir. 46,6
invocavit Altissimum potentem in obpugnando inimicos undique et audivit illum magnus et sanctus Deus in saxis grandinis virtutis valde fortis
Numérotation du verset
Sir. 46,7
impetum fecit contra gentem hostilem et in descensu perdidit contrarios
Numérotation du verset
Sir. 46,8
ut cognoscant gentes potentiam eius quia contra Dominum pugnare non est facile et secutus est a tergo potentes
Numérotation du verset
Sir. 46,9
et in diebus Moysi misericordiam fecit ipse et Caleb
interl.|
Iosue
filius Iephone stare contra hostem
interl.|
corporalem vel spiritualem
prohibere gentem
interl.|
iudaicam
a peccatis et perfringere murmur
interl.|
populi
malitie
marg.|
A PECCATIS. Desperationis quando exploratorum rumoribus auditis desperaverunt intrare terram.
Numérotation du verset
Sir. 46,10
et ipsi duo
interl.|
confortando increpando
constituti a periculo
interl.|
quo filii Israel prostrati sunt in deserto
liberati sunt a numero sexcentorum milium
interl.|
qui eierunt de Egypto
peditum inducere illos in hereditatem in terram que manat lac et mel
Numérotation du verset
Sir. 46,11
et dedit Dominus ipsi Caleb fortitudinem
interl.|
corporis et anime contra hostes
et usque ad senectutem permansit illi virtus
interl.|
sicut in libro Iosue dicitur
ut ascenderet in excelsum terre locum
interl.|
munitionem hereticorum vel ad litteram
et semen ipsius
interl.|
filii vel imitatores
obtinuit hereditatem
interl.|
ad litteram vel homines ab hereticis seductos
Numérotation du verset
Sir. 46,12
ut viderent omnes filii Israel
interl.|
videntes Deum
quod bonum est obsequi sancto {t. 3: Erfurt, f. 70va ; facsim., p. 792a} Deo
Numérotation du verset
Sir. 46,13
et iudices singuli suo nomine quorum non est corruptum cor qui non aversi sunt a Domino
marg.|
ET
IUDICES. Post Iosue successerunt iudices qui populum Dei ab hostibus defendebant et post Christi passionem apostoli rectores Ecclesie Dei.
Numérotation du verset
Sir. 46,14
ut sit memoria illorum in benedictione et ossa eorum pullulent de loco suo
marg.|
UT
SIT
MEMORIA. Quia in recta fide perseveraverunt ut memoria eorum perpetua benedictione firmaretur.
marg.|
OSSA. Robur bonorum operum eterna mercede donator ut memoria nominis eos ad posteros cum gloria transferatur. Sapientiam enim eorum narrant populi.
Numérotation du verset
Sir. 46,15
et nomen eorum permanet in eternum permanens ad filios illorum sanctorum virorum gloria
Numérotation du verset
Sir. 46,16
dilectus a Domino suo Samuel propheta Domini renovavit imperium et unxit principes in gente sua
marg.|
DILECTUS A DEO etc. Narrat historia quod Dominus Samulei infanti cum dormiret in templo apparuit et de futuris instruxit. Hic impium renovavit cum regem super Israel primum Saulem et post ea unxit David et debellavit hostes populi Dei et holocaustum Domino obtulit et cum offerret Philistei inierunt bellum contra Israel et intonans Deus fragore magno exterruit eos et cesi sunt a filiis Israel. Hic pr omnia fidelis inventus est et ab omni avaricia alienus dormivit in pace et post mortem apparens Sauli casum futurum predixit. Mystice autem prophetarum locutio per omnia verax et fidelis invenitur que regnum Christi futurum predixit et oleo Spiritus sancti illum esse unguendum. Ipsa etiam post completionem veteris testamenti quam significat mors prophete. Lex enim et prophete usque ad Ioannem et finis legis est Christus. Tempore gratie cum legitur prenuntiat malis rectoribus penam futuram et mortem perpetuam.
Numérotation du verset
Sir. 46,17
in lege Domini iudicavit congregationem et vidit Dominus Iacob et in fide sua probatus est propheta
Numérotation du verset
Sir. 46,18
et cognitus est in verbis suis fidelis quia vidit Deum lucis
Numérotation du verset
Sir. 46,19
et invocavit Deum potentem in obpugnando hostes circumstantes undique in oblatione viri inviolati
Numérotation du verset
Sir. 46,20
et intonuit e celo Dominus et in sonitu magno auditam fecit vocem suam
Numérotation du verset
Sir. 46,21
et conteruit principes Tyriorum et omnes duces Philistiim
Numérotation du verset
Sir. 46,22
et ante tempus finis vite sue et seculi testimonium prebuit in conspectu Domini et christi pecunias et usque ad calciamenta ab omni carne non accepit et non accusavit illum homo
Numérotation du verset
Sir. 46,23
et post hoc dormivit et notum fecit regi et ostendit illi finem vite sue et exaltavit vocem eius de terra in prophetia delere impietatem gentis
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Sir. Capitulum 46), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/09/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=32&chapitre=32_46)

Notes :