Capitulum 1
Numérotation du verset
Sir. 1,1
Omnis1 sapientia a Domino Deo2 est et cum illo fuit semper et est ante evum.
1 Omnis] Incipit liber Ihesu filii Syrach qui Ecclesiasticus appellatur
praem.
Ω
A , +
marg. al. m.
: Nota quod quando anni Domini sunt impares tunc a kalendis iulii usque ad kalendas augusti debet Ecclesiasticus legi ad mensam.
|
2 Domino Deo]
inv. Weber
|
Numérotation du verset
Sir. 1,2
Arenam maris et pluvie guttas et dies seculi quis dinumeravit? Altitudinem celi et latitudinem terre et profundum abyssi quis mensus est ?
Numérotation du verset
Sir. 1,3
Sapientiam Dei precedentem omnia quis investigavit ?
Numérotation du verset
Sir. 1,4
Prior omnium creata est sapientia et intellectus prudentie ab evo.
Numérotation du verset
Sir. 1,5
Fons sapientie verbum Dei in excelsis et ingressus illius mandata eterna.
Numérotation du verset
Sir. 1,6
Radix
sapientie cui revelata est et astutias illius quis agnovit ?
Numérotation du verset
Sir. 1,7
Disciplina sapientie cui revelata est et manifestata et multiplicationem ingressus illius quis intellexit ?
Numérotation du verset
Sir. 1,8
Unus est Altissimus creator omnium3 omnipotens et4 rex potens et metuendus nimis sedens super thronum illius et dominans Deus.
3 omnium]
om. Weber
|
4 et]
om. Weber
|
Numérotation du verset
Sir. 1,9
Ipse creavit illam spiritu sancto et vidit et dinumeravit et mensus est
Numérotation du verset
Sir. 1,10
et effudit illam super omnia opera sua et super omnem carnem secundum datum suum prebat5 illam diligentibus se.
5 prebat] et prebuit
Weber
Numérotation du verset
Sir. 1,11
Timor Domini
gloria
et gloriatio
letitia6
6 letitia] et
praem.
Weber
et corona exultationis.
Numérotation du verset
Sir. 1,12
Timor Domini
delectabit cor
et dabit letitiam et gaudium
in longitudinem7 dierum.
7 longitudinem ΩL ΩP
Rusch
] longitudine
Weber
Numérotation du verset
Sir. 1,13
Timenti Dominum8 bene erit
8 Dominum ΩS ΩL ΩP
P18 P41 Rusch Weber
] Deum Σ L ΦP Z² Ω
M
Ω
F
Ω
J ΩV
in extremis
et in die defunctionis9
9 defunctionis] functionis Ω
J*
sue benedicetur.
Numérotation du verset
Sir. 1,14
10
10 benedicetur Ω
M
Ω
F
Ω
J*
Ω
S ΩV
Rusch
] + dilectio Dei honorabilis sapientia Ω
J² ΩL ΩP
Weber
Numérotation du verset
Sir. 1,15
Quibus autem apparuerit in visu diligunt eam in visione et in agnitione
magnalium suorum
dilectio11 Dei honorabilis12 sapientia 13
11 dilectio] dilectione
Q
|
12 honorabilis] horribilis
Amiatinus
|
13 dilectio Dei honorabilis sapientia Ω
M
Ω
F
Ω
J*
Ω
S ΩV
Rusch
]
om.
Ω
J² ΩL ΩP
Weber
|
Numérotation du verset
Sir. 1,16
Initium sapientie timor Domini et cum fidelibus in vulva
concreatus est
et cum electis seminis gradietur14 et cum iustis et fidelibus agnoscitur.
14 gradietur] creditur
Weber
Numérotation du verset
Sir. 1,17
Timor Domini scientie religiositas.
Numérotation du verset
Sir. 1,18
Religiositas custodiet
et iustificabit cor iocunditatem atque gaudium dabit.
Numérotation du verset
Sir. 1,19
Timenti Dominum15 bene erit et in diebus consolationis16
15 Dominum] Deum
Weber
|
16 consolationis] consummationis
Weber
|
illius benedicetur
Numérotation du verset
Sir. 1,20
Plenitudo sapientie timere Deum et plenitudo a fructibus illius
Numérotation du verset
Sir. 1,21
Omnem domum illius implebit a generationibus et receptacula a thesauris illius.
Numérotation du verset
Sir. 1,22
Corona sapientie
timor Domini replens17 pacem
17 replens] repollens
Weber
et salutis fructum
Numérotation du verset
Sir. 1,23
et vidit et dinumeravit eam
utraque autem sunt dona Dei.
Numérotation du verset
Sir. 1,24
Scientiam et intellectum prudentie sapientia compartietur et gloriam
tenentium se exaltat18.
18 exaltat] inaltat
Weber
Numérotation du verset
Sir. 1,25
Radix sapientie est timere Dominum. Rami enim illius
longevi.
Numérotation du verset
Sir. 1,26
In thesauris sapientie intellectus et scientie religiositas; execratio
autem peccatoribus sapientia.
Numérotation du verset
Sir. 1,27
Timor Domini19 expellit peccatum.
19 Domini] Dei
Weber
Numérotation du verset
Sir. 1,28
Nam qui sine timore
est non poterit iustificari. Iracundia enim animositatis illius subversio illius est.
Numérotation du verset
Sir. 1,29
Usque in tempus
sustinebit patiens
et postea redditio iocunditatis.
Numérotation du verset
Sir. 1,30
Bonus sensus usque in tempus abscondet20 verba illius
20 abscondet] abscondebit
Weber
et labia multorum enarrabunt sensum illius.
Numérotation du verset
Sir. 1,31
In thesauris sapientie significatio discipline
Numérotation du verset
Sir. 1,32
execratio autem
peccatori cultura Dei.21
21 In thesauris... cultura Dei
Cava Σ
Λ L
M
² Y Φ ΘM² Z² S Γ ΨD
Ω
edd. Rusch cum greco
]
om. Weber
Numérotation du verset
Sir. 1,33
Fili22 concupiscens sapientiam conserva iustitiam et Deus prebebit illam tibi.
22 Fili]
om. Weber
Numérotation du verset
Sir. 1,34
Sapientia enim et disciplina timor Domini et quod beneplacitum est illi
Numérotation du verset
Sir. 1,35
fides et mansuetudo et adimplebit thesauros illius.
Numérotation du verset
Sir. 1,36
Non sis incredibilis timori Domini
et ne accesseris ad illum duplici corde.
Numérotation du verset
Sir. 1,37
Ne fueris hypocrita in conspectu hominum et non scandalizeris labiis tuis.
Numérotation du verset
Sir. 1,38
Attende in illis ne forte cadas et adducas anime tue inhonorationem
Numérotation du verset
Sir. 1,39
et revelet Deus absconsa tua et in medio synagoge elidat te
Numérotation du verset
Sir. 1,40
quoniam accessisti maligne ad Dominum et cor tuum plenum est dolo et fallacia.
Capitulum 1
Numérotation du verset
Sir. 1,1
{Erfurt, t. 3, f. 46vb ; facsim., t. 2, p. 744b} Omnis1 sapientia a Domino Deo2 est et cum illo fuit semper et est ante evum.
1 Omnis] Incipit liber Ihesu filii Syrach qui Ecclesiasticus appellatur
praem.
Ω
A , +
marg. al. m.
: Nota quod quando anni Domini sunt impares tunc a kalendis iulii usque ad kalendas augusti debet Ecclesiasticus legi ad mensam.
2 Domino Deo]
inv. Weber
marg.|
OMNIS
SAPIENTIA etc. Librum Iesu filii Sirach dicit se Hieronymus apud Hebreos reperisse non Ecclesiasticum ut apud latinos sed Parabolas prenotatum cui iuncti erant Ecclesiastes et Canticum Canticorum ut Salomonem non modo librorum numero sed et materiarum genere coequaret. Librum vero Sapientie non reperisse apud eos sed magis grecam redolere eloquentiam quem nonnulli Philonis esse affirmant. Ecclesiasticus vero sicut et Ecclesiastes Ecclesie utilissimus est qui congregator vel collector interpretatur sicut ille concionator sed Ecclesiastes ad Christum refertur et ad quemlibet predicatorem Ecclesiasticus qui propter excellentiam virtutum suarum pavaret hos id est omnium virtutum capax appellatur. Cuius tanta claritas tantaque latinitas est ut ipse sibi commenta sit.
marg.|
OMNIS
SAPIENTIA etc. RABANUS. Incipit ab eterna Dei sapientia que Christus est qui cum Patre est semper ante secula secundum illuda:"In principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum" etc.
a Io. 1, 1.
marg.|
A DOMINO
DEO etc. Quia Christus fons vite, lux vera de Patre nascitur et omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil quisquis hac sapientia caret in tenebris ambulat et nescit quo vadat. Sapientia enim huius mundi stulticia est apud Deum et prudentia carnis mors.
Numérotation du verset
Sir. 1,2
Arenam maris et pluvie guttas et dies seculi quis dinumeravit? Altitudinem celi et latitudinem terre et profundum abyssi quis mensus est ?
marg.|
ARENAM
MARIS etc. RABANUS. Corporalia spiritualibus comparat ut ex difficillimus quod omnino impossibile est estimetur. Si enim hec que in certo numero et mensura et pondere condita sunt nemo potest dinumerare quanto minus sapientiam Dei sine initio et sine fine inenarrabilem inestimabilem poterit investigare.
Numérotation du verset
Sir. 1,3
Sapientiam Dei precedentem omnia quis investigavit ?
Numérotation du verset
Sir. 1,4
Prior omnium creata est sapientia et intellectus prudentie ab evo.
marg.|
PRIOR
OMNIUM
CREATA
EST
SAPIENTIA. Creata secundum humanitatem in consilio Dei Patris scilicet pro salute humani generis predestinata est incarnari. Notandum autem quod propter unitatem persone aliquando Christus dicitur genitus aliquando creatus.
Numérotation du verset
Sir. 1,5
Fons sapientie verbum Dei in excelsis et ingressus illius mandata eterna.
marg.|
FONS
SAPIENTIE. Origo omnis sapientie a Verbo Dei procedit quod Deus ex eo semper cum Patre manet in celis sed ingressus mundum per dispensationem humanitatis dedit mandata salutis. Unde: Verba vite eterne habes.
Numérotation du verset
Sir. 1,6
Radix
interl.|
origo
sapientie cui revelata est et astutias illius quis agnovit ?
marg.|
RADIX. Ostendit neminem posse profunditatem Dei penetrare vel magnitudinem bonitatis eius et misericordie. Unde ad liberationem et illuminationem humani generis homo fieri dignatus est. Unde: generationem eius quis enarrabit.
Numérotation du verset
Sir. 1,7
Disciplina sapientie cui revelata est et manifestata et multiplicationem ingressus illius quis intellexit ?
Numérotation du verset
Sir. 1,8
Unus est Altissimus creator omnium3 omnipotens et4 rex potens et metuendus nimis sedens super thronum illius et dominans Deus.
3 omnium]
om. Weber
4 et]
om. Weber
Numérotation du verset
Sir. 1,9
Ipse creavit illam spiritu sancto et vidit et dinumeravit et mensus est
marg.|
IPSE
CREAVIT etc. Unigeniti scilicet adventum per Verbum sibi coeternum cum Spiritu Sancto dispensavit quomodo per virginis partum ad salutem mundi veniret et creaturas repararet et hominem ad agnitionem et dilectionem sui revocaret dans illi donum Spiritus Sancti ut eius munere salvetur ineternum.
Numérotation du verset
Sir. 1,10
et effudit illam super omnia opera sua et super omnem carnem secundum datum suum prebat5 illam diligentibus se.
5 prebat] et prebuit
Weber
Numérotation du verset
Sir. 1,11
Timor Domini
interl.|
qui coercet a penis
gloria
interl.|
virtutum
et gloriatio
interl.|
in presenti recte confessionis
letitia6
6 letitia] et
praem.
Ed1455
Weber
interl.|
in futuro
et corona exultationis.
interl.|
eterne beatitudinis
Numérotation du verset
Sir. 1,12
Timor Domini
interl.|
amore inenarrabili
delectabit cor
interl.|
in presenti
marg.|
TIMOR
DOMINI etc. «Beatus vir qui timet Dominum in mandatis eius cupit nimis. Gloria et divitie in domo eius» etc.
et dabit letitiam et gaudium
interl.|
in futuro
in longitudinem7 dierum.
7 longitudinem ΩL ΩP
Ed1455
Rusch
] longitudine
Weber
marg.|
TIMOR
DOMINI
GLORIA etc. RABANUS. Due species sunt timoris. De altera dicitur: timor anime in caritate etc. Qui hunc habent propter metum gehenne peccare desinunt et vitam corrigunt hic introducit caritatem sed foras mittitur. Qui enim sic timet nondum amat nec desiderat bona sed cavet mala sed tamen se corrigit et bona desiderare incipit. De altera scriptum est: timor Domini sanctus permanet in seculum seculi. Timet enim unusquisque ne amittat bona et Dei presentiam qua ineternum frui desiderat de quo dicitur: timor Domini delectabit cor. Hic suavitatem tribuit internam et in futuro vitam eternam.
Numérotation du verset
Sir. 1,13
Timenti Dominum8 bene erit
interl.|
eterna beatitudo
in extremis
interl.|
in fine huius vite
et in die {Erfurt, t. 3, f. 47ra ; facsim., t. 2, p. 745a} defunctionis9
9 defunctionis] functionis Ω
J*
interl.|
mortis
sue benedicetur.
Numérotation du verset
Sir. 1,14
10
Numérotation du verset
Sir. 1,15
Quibus autem apparuerit in visu diligunt eam in visione et in agnitione
interl.|
eterna beatitudine
magnalium suorum
interl.|
in fine huius vite
marg.|
DILECTIO
DEI etc. RABANUS. Caritas Dei vera est sapientia que"per Spiritum Sanctum diffunditur in cordibus nostris"b qui replet nos dulcedine dilectionis Dei in agnitione magnalium eius. Unde: vos unctionem habetis a sancto qui nostis omnia etc. Unctio enim spiritualis ipse Spiritus est cuius sacramentum est in unctione visibili cuius gratia instruit de omnibus. Alioquin otiosus est sermo doctoris. Caritas vero Dei que est donum spiritus citissime intelligere et observare mandata Dei facit. Ipsam enim bonum incipit et perficit ipsa in futuro remuneratio erit. Unde: adimplebis me letitia cum vulu tuo delectationes in dextera tua usque in finem.
b Rm. 5, 5.
dilectio11 Dei honorabilis12 sapientia 13
11 dilectio] dilectione
Q
12 honorabilis] horribilis
Amiatinus
Numérotation du verset
Sir. 1,16
Initium sapientie timor Domini et cum fidelibus in vulva
interl.|
matris Ecclesie
concreatus est
interl.|
quia sanctis animabus sociatur
et cum electis seminis gradietur14 et cum iustis et fidelibus agnoscitur.
14 gradietur] creditur
Weber
interl.|
quibus diciturc: «Euge serve bone et fidelis quia super pauca fuisti fidelis» etc.
c Mt. 25, 23
Numérotation du verset
Sir. 1,17
Timor Domini scientie religiositas.
marg.|
TIMOR
DOMINI etc. Sine timore Dei et observatione mandatorum eius nulla religio est. Unde: si quis putat se religiosum esse non refrenans linguam suam sed seducens cor suum huius vana est religio etc.
Numérotation du verset
Sir. 1,18
Religiositas custodiet
interl.|
in hoc seculo
et iustificabit cor iocunditatem atque gaudium dabit.
interl.|
in futuro
Numérotation du verset
Sir. 1,19
Timenti Dominum15 bene erit et in diebus consolationis16
15 Dominum] Deum
Weber
16 consolationis] consummationis
Weber
interl.|
vel:
consummationis
illius benedicetur
marg.|
TIMENTI
DEUM
BENE. Qui scilicet timore Dei in fide et doctrina et operatione regulam iustitie servat.
Numérotation du verset
Sir. 1,20
Plenitudo sapientie timere Deum et plenitudo a fructibus illius
interl.|
qui magis timet Deum magis sapiens est et quanto sapientior tanto fructibus bonorum operum plenior. Non enim timor Dei otiosus est.
Numérotation du verset
Sir. 1,21
Omnem domum illius implebit a generationibus et receptacula a thesauris illius.
interl.|
sapientie
Numérotation du verset
Sir. 1,22
Corona sapientie
interl.|
vite eterne
timor Domini replens17 pacem
17 replens] repollens
Weber
interl.|
Deus cui assistunt omnia merita
et salutis fructum
interl.|
"Gaudete et exultate quia merces vestra multa est in celis"d
d Cf. Mt. 5, 12: « Gaudete et exsultate quoniam merces vestra copiosa est in celis » ; Lc. 6, 23: « Gaudete in illa die et exsultate ecce enim merces vestra multa est in celo ».
Numérotation du verset
Sir. 1,23
et vidit et dinumeravit eam
interl.|
«capilli capitis vestri omnes numerati sunt».e
e Lc. 12, 7.
utraque autem sunt dona Dei.
interl.|
sapientia et timor Dei quia omne datum optimum desursum est
marg.|
ET
VIDIT. In conspectu eius sunt omnia unicuique conservat dignam retributionem.
Numérotation du verset
Sir. 1,24
Scientiam et intellectum prudentie sapientia compartietur et gloriam
interl.|
eternam
tenentium se exaltat18.
18 exaltat] inaltat
Weber
Numérotation du verset
Sir. 1,25
Radix sapientie est timere Dominum. Rami enim illius
interl.|
sententie Scripturarum quas per orbem terrarum evangelica pandit doctrina
longevi.
interl.|
«Celum et terra transibunt. Verba autem mea non transibunt».f
f Mc. 13, 31 ; Lc. 21, 33 ; cf. Mt. 24, 35.
marg.|
RAMI. Per sapientiam divinam habet homo scientiam vitandi malum et intellectum faciendi bonum utrumque enim in auditore operatur in fine. Unde: qui audit me non confundetur et qui operantur in me non peccabunt qui elucidant me vitam eternam habebunt. «Initium sapientie timor Domini. Intellectus bonus omnibus facientibus eum».g
g Ps. 110, 10.
Numérotation du verset
Sir. 1,26
In thesauris sapientie intellectus et scientie religiositas; execratio
interl.|
abominabilis
autem peccatoribus {Erfurt, t. 3, f. 47rb ; facsim., t. 2, p. 745b} sapientia.
marg.|
IN
THESAURIS etc. In legis meditatione utrunque declaratur quomodo scilicet vitanda sunt mala et quomodo discenda spiritualis sapientia et exercenda bona opera in quibus est religio vera.
marg.|
SAPIENTIA etc. Que prohibet peccata et carnalia desideria. Unde: non amat pestilens eum qui se corrigit nec ad sapientes graditur.
Numérotation du verset
Sir. 1,27
Timor Domini19 expellit peccatum.
19 Domini] Dei
Weber
marg.|
TIMOR
DEI etc. quia per penitentiam mundat a preteritis peccatis vel prohibet a committendis.
marg.|
Quia qui per timorem Dei sese non corrigit in peccati voraginem cadit.
Numérotation du verset
Sir. 1,28
Nam qui sine timore
interl.|
Dei
est non poterit iustificari. Iracundia enim animositatis illius subversio illius est.
Numérotation du verset
Sir. 1,29
Usque in tempus
interl.|
retributionis
sustinebit patiens
interl.|
vere
et postea redditio iocunditatis.
Numérotation du verset
Sir. 1,30
Bonus sensus usque in tempus abscondet20 verba illius
20 abscondet] abscondebit
Weber
interl.|
non potest abscondi quod iustitia facit manifestari
et labia multorum enarrabunt sensum illius.
marg.|
BONUS
SENSUS etc. Unde in Proverbiis: labia sapientium custodiunt eos. Et alibi: astutus omnia agit consilio qui autem fatuus est aperit stulticiam. Sapientis ergo hominis est verba tenere et omnia modeste agere.
marg.|
ENARRABUNT etc. Equanimiter non mala pro malis sed bona pro bonis tribuens.
Numérotation du verset
Sir. 1,31
In thesauris sapientie significatio discipline
Numérotation du verset
Sir. 1,32
execratio autem
interl.|
abominabilis
peccatori cultura Dei.21
21 In thesauris... cultura Dei
Cava Σ
Λ L
M
² Y Φ ΘM² Z² S Γ ΨD
Ω
edd. Rusch cum greco
]
om. Weber
Numérotation du verset
Sir. 1,33
Fili22 concupiscens sapientiam conserva iustitiam et Deus prebebit illam tibi.
22 Fili]
om. Weber
marg.|
FILI
CONCUPISCENS etc. Qualiter ad sapientiam pervenias ipsa sapientia monstrat quia sine conservatione iustitie nemo pervenit ad culmen sapientie. Unde Iacobus: quis sapiens inquit et disciplinatus inter vos ostendat conversationem bonam in mansuetudine sapientie.
Numérotation du verset
Sir. 1,34
Sapientia enim et disciplina timor Domini et quod beneplacitum est illi
marg.|
SAPIENTIA etc. Sicut sepe dictum est. Timor Domini sapientie et discipline custodia est cui convenit fides recta et morum temperantia quia sine fide impossibile est placere Deo et bonorum vita semper tranquilla est. Unde: discite a me quia mitis sum et humilis corde et invenietis requiem animabus vestris. Qui enim vere timet Deum non potest esse sine fide et operibus bonis que replent hominem virtutibus et Deo acceptabilem faciunt. Unde homini bono in conspectu Dei dedit Deus sapientiam et scientiam. Peccatori autem dedit afflictionem et curam superfluam.
Numérotation du verset
Sir. 1,35
fides et mansuetudo et adimplebit thesauros illius.
Numérotation du verset
Sir. 1,36
Non sis incredibilis timori Domini
interl.|
alias: contumax non sis et incredibilis timori Dei
interl.|
credere oportet accedentem ad Deum quia ipse est et inquirentibus se remunerator sit
et ne accesseris ad illum duplici corde.
interl.|
Qui simpliciter querit Deum invenit. Undeh: «Simplicitas iustorum diriget eos et supplantatio perversorum vastabit illos».
h Prv. 11, 3.
marg.|
DUPLICI
CORDE. Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis qui scilicet vult gaudere cum seculo et regnare cum Christo.
Numérotation du verset
Sir. 1,37
Ne fueris hypocrita in conspectu hominum et non scandalizeris labiis tuis.
interl.|
sicut qui pravo corde machinantur malum et omni tempore iurgia seminant
marg.|
HYPOCRITA. Aliud corde gestans aliud opere monstrans. Unde: attendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos in vestimentis ovium etc.
Numérotation du verset
Sir. 1,38
Attende in illis ne forte cadas et adducas anime tue inhonorationem
marg.|
ATTENDE
IN
ILLIS etc. Manifestum est quod qui sequitur hereticos anime sue acquirit damnationem quia in iudicio revelabuntur occulta cordium et reddetur unicuique secundum opera sua disperdet enim Deus omnes qui loquuntur mendacium qui abominatur virum sanguinum et dolosum. Unde: attendite a fermento phariseorum quod est hypocrisis. Et alibi: veniet Dominus servi illius et dividet eum partemque eius ponet cum hypocritis ubi erit fletus et stridor dentium.
Numérotation du verset
Sir. 1,39
et revelet Deus absconsa tua et in medio synagoge elidat te
Numérotation du verset
Sir. 1,40
quoniam accessisti maligne ad Dominum et cor tuum plenum est dolo et fallacia.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Sir. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 16/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=32&chapitre=32_1)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Sir. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 16/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=32&chapitre=32_1)
Notes :