Glossa ordinaria

Capitulum 35

Numérotation du verset Sir. 35,1 

qui conservat verbum1
1 verbum] legem Weber
multiplicat orationem
Numérotation du verset Sir. 35,2 

sacrificium salutare attendere mandatis et discedere ab omni iniquitate et propitiationem litare sacrificiis super iniustitias2
2 et propitiationem litare sacrificiis super iniustitias] om. Weber
Numérotation du verset Sir. 35,3 

et deprecatio recedere ab iniustitia
Numérotation du verset Sir. 35,4 

gratiam qui offert similaginem et qui facit misericordiam offert sacrificium3
3 v. 4 Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Sir. 35,5 

Beneplacitum est Domino
recedere ab iniquitate
et deprecatio recedere ab iniustitia4.
4 v. 5 Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Sir. 35,6 

Non apparebis ante conspectum Dei vacuus
Numérotation du verset Sir. 35,7 

hec enim omnia propter mandatum Domini fiunt
Numérotation du verset Sir. 35,8 

oblatio iusti
impinguat altare
et odor
suavitatis est in conspectu Altissimi
Numérotation du verset Sir. 35,9 

sacrificium iusti acceptum est
et memoriam eius
non obliviscetur Dominus
Numérotation du verset Sir. 35,10 

bono animo
gloriam redde Deo et non minuas
primitias
manuum tuarum
Numérotation du verset Sir. 35,11 

in omni dato hilarem fac vultum tuum
et in exultation
sanctifica decimas tuas
Numérotation du verset Sir. 35,12 

da Altissimo secundum datum eius
et in bono oculo
ad inventionem fac
manuum tuarum
Numérotation du verset Sir. 35,13 

quoniam Dominus retribuens est et septies tantum reddet tibi
Numérotation du verset Sir. 35,14 

noli offerre munera prava non enim suscipiet illa
Numérotation du verset Sir. 35,15 

et noli inspicere sacrificium iniustum quoniam Dominus iudex est
et non est apud illum gloria persone
Numérotation du verset Sir. 35,16 

non accipiet Dominus personam in pauperem
et precationem lesi exaudiet
Numérotation du verset Sir. 35,17 

non despiciet preces pupilli nec viduam
si effundat loquellam gemitus
Numérotation du verset Sir. 35,18 

nonne lacrima
ad maxillam descendit et exclamatio
Numérotation du verset Sir. 35,19 

a maxilla ascendit et Dominus exauditor delectans in illis
Numérotation du verset Sir. 35,20 

qui adorat Deum in oblectatione suscipietur et precatio illius usque ad nubes
propinquabit
Numérotation du verset Sir. 35,21 

oratio humiliantis se nubes penetrabit et donec propinquet non conrogabitur et non discedet donec aspiciat Altissimus
Numérotation du verset Sir. 35,22 

et Dominus non longinquabit
sed iudicabit iustos et faciet iudicium
et Fortissimus non habebit in illis
patientiam ut contribulet dorsum ipsorum
Numérotation du verset Sir. 35,23 

et gentibus reddet vindictam donec tollat
plenitudinem superborum
et sceptra iniquorum contribulet
Numérotation du verset Sir. 35,24 

donec reddat hominibus
secundum actus suos
et secundum opera Ade
et secundum presumptionem illius
Numérotation du verset Sir. 35,25 

donec iudicet iudicium plebis sue
et oblectabit iustos
misericordia sua
Numérotation du verset Sir. 35,26 

speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis
quasi nubes pluvie in tempore siccitatis

Capitulum 35

Numérotation du verset Sir. 35,1 
qui conservat verbum1
1 verbum] legem Weber
interl.| legem
multiplicat orationem
marg.| QUI  CONSERVAT. Bene orat qui mandata Dei servat et sacrificium salutare offert qui munus recte fidei Deo exhibet. Talis deprecatio coram oculis Dei invenit gratiam quia bene operando servat iustitiam.
Numérotation du verset Sir. 35,2 
sacrificium salutare attendere mandatis et discedere ab omni iniquitate et propitiationem litare sacrificiis super iniustitias2
2 et propitiationem litare sacrificiis super iniustitias] om. Weber
marg.| PROPICIATIONEM  LITARE. Inter litare et sacrificare hoc distat. Nam sacrificat qui sacrificium facit litat qui sacrificium facit et quod sacrificio petit impetrat.
Numérotation du verset Sir. 35,3 
et deprecatio recedere ab iniustitia
Numérotation du verset Sir. 35,4 
gratiam qui offert similaginem et qui facit misericordiam offert sacrificium3
3 v. 4 Rusch ] om. Weber
marg.| RETRIBUET  GRATIAM. Utrumque scilicet gratum Deo et quod in altari in commemoratione Iesu Christi offertur et quod per caritatem proximo tribuitur.
Numérotation du verset Sir. 35,5 
Beneplacitum est Domino
interl.| quasi hec bene offert qui a peccatis mundus est
recedere ab iniquitate
interl.| hereticorum
et deprecatio recedere ab iniustitia4.
4 v. 5 Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Sir. 35,6 
Non apparebis ante conspectum Dei vacuus
Numérotation du verset Sir. 35,7 
hec enim omnia propter mandatum Domini fiunt
interl.| fructu boni operis cetera enim omnia moriendo deserimus
Numérotation du verset Sir. 35,8 
oblatio iusti
interl.| qua ex caritatis devotione offertur
impinguat altare
interl.| fidei
et odor
interl.| flagrans scilicet misericordia et veritate
suavitatis est in conspectu Altissimi
Numérotation du verset Sir. 35,9 
sacrificium iusti acceptum est
interl.| mundus bonorum operum
et memoriam eius
interl.| in memoria eterna erit iustus
non obliviscetur Dominus
Numérotation du verset Sir. 35,10 
bono animo
interl.| bona voluntate interius
marg.| BONO  ANIMO. Quicquid bono animo non datur apud Deum gratiam non meretur homo enim videt in facie Deus in corde.
gloriam redde Deo et non minuas
interl.| exterius bene operando et intus non bene volendo
primitias
interl.| frugum
manuum tuarum
interl.| frugum
marg.| ET  NON  MINUAS  PRIMITIAS. Mystice. Primitie frugum vel primogenitorum principia sunt bonorum operum vel ipsa voluntas que prior est opere. In decimis vero offerendis denarius perfectionem significat quia usque ad ipsum numerus crescit. In decimis ergo perfectionem operum nostrorum ad Dominum referre precipimur a quo et boni operis initium et perfectio donatur.
Numérotation du verset Sir. 35,11 
in omni dato hilarem fac vultum tuum
interl.| hilarem enim datorem diligit Deus
et in exultation
interl.| cordis
sanctifica decimas tuas
Numérotation du verset Sir. 35,12 
da Altissimo secundum datum eius
interl.| teipsum quia ab ipso es et bona qua ab ipso habens
interl.| intentione
ad inventionem fac
interl.| nove laudis facito
manuum tuarum
interl.| pro bonis scilicet operibus tuis
Numérotation du verset Sir. 35,13 
quoniam Dominus retribuens est et septies tantum reddet tibi
marg.| SEPTIES  TANTUM. Perfectam scilicet remunerationem. Septenarius #n quia septem dona Spiritus Sancti demonstrat perfectus est et quia interiorem et exteriorem hominis substantiam comprehendit in ternario animam in quaternario corpus unde: dilige Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota virtute tua etc. Corpus autem de quatuor elementis constat potest autem in septenario hominis renovatio figurari quia corpore incorruptibilis et anima immortalis erit per septenarium quoque presens vita designatur sicut per octonarium futura unde: #da partes septem nec #novem et octo quia septenario nostro presens tempus voluitur octavo vero die id est dominico Christus resurgens vitam nobis perpetuam designavit. Perfectus quoque dicitur septenarius quia ex primo pari et impari conficitur ternario scilicet et quaternario et quia Spiritus septiformis perficit quos replevit nec solum Trinitatis notitiam sed etiam quatuor principalium virtutum operationem prebet. Ad superiora respicit affirmans quia Dominus orationem humilium misericorditer exaudit qui non cessant donec consolationem accipiant.
Numérotation du verset Sir. 35,14 
noli offerre munera prava non enim suscipiet illa
marg.| NOLI  OFFERRE. Apud Deum non quantitas muneris nec persona potentis aspicitur sed dilectio et humilitas cordis ideo non debet offerri sacrificium de iniquitate sed de iusto labore.
Numérotation du verset Sir. 35,15 
et noli inspicere sacrificium iniustum quoniam Dominus iudex est
interl.| iustus est non accipiens personam divitis nec despiciens personam pauperis
et non est apud illum gloria persone
Numérotation du verset Sir. 35,16 
non accipiet Dominus personam in pauperem
interl.| quia iustus Dominus et iustitias dilexit equitatem vidit vultum eius
et precationem lesi exaudiet
interl.| populum christianum de quo dicitur: tibi derelictus est pauper pupillo tu eras adiutor
Numérotation du verset Sir. 35,17 
non despiciet preces pupilli nec viduam
interl.| viduam eius benedicens benedicam pauper eius saturabo panibus
si effundat loquellam gemitus
Numérotation du verset Sir. 35,18 
nonne lacrima
interl.| de persecutione
ad maxillam descendit et exclamatio
Numérotation du verset Sir. 35,19 
a maxilla ascendit et Dominus exauditor delectans in illis
Numérotation du verset Sir. 35,20 
qui adorat Deum in oblectatione suscipietur et precatio illius usque ad nubes
interl.| ad Deum
propinquabit
Numérotation du verset Sir. 35,21 
oratio humiliantis se nubes penetrabit et donec propinquet non conrogabitur et non discedet donec aspiciat Altissimus
interl.| oculis misericordie
Numérotation du verset Sir. 35,22 
et Dominus non longinquabit
interl.| auxilium
sed iudicabit iustos et faciet iudicium
interl.| iustum
et Fortissimus non habebit in illis
interl.| quos nunc tolerat
patientiam ut contribulet dorsum ipsorum
interl.| qui supra dorsum iusti fabricaverunt
Numérotation du verset Sir. 35,23 
et gentibus reddet vindictam donec tollat
interl.| de mundo
plenitudinem superborum
interl.| omnes scilicet superbientes
et sceptra iniquorum contribulet
Numérotation du verset Sir. 35,24 
donec reddat hominibus
interl.| quia reddet unicuique secundum opera sua
secundum actus suos
interl.| proprios cuiusque
et secundum opera Ade
interl.| originale peccatum
et secundum presumptionem illius
Numérotation du verset Sir. 35,25 
donec iudicet iudicium plebis sue
interl.| quia veniet iudicare vivos et mortuos
et oblectabit iustos
interl.| in eterna beatitudine
misericordia sua
interl.| vita eterna misericorditer data
Numérotation du verset Sir. 35,26 
speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis
interl.| sicut in siccitate pluvia necessaria sic in tribulatione Dei misericordia
quasi nubes pluvie in tempore siccitatis



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Sir. Capitulum 35), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=32&chapitre=32_35)

Notes :