Capitulum 51

Numérotation du verset Sir. 51,1 

ORATIO IESU FILII SIRACH.1
1 Oratio... Sirach] Explicit liber Iesu filii Sirach. Oratio eiusdem ΩP
Confitebor tibi Domine rex
et collaudabo te Deum salvatorem meum.
Numérotation du verset Sir. 51,2 

Confiteor nomini tuo quoniam adiutor et protector factus es mihi
Numérotation du verset Sir. 51,3 

et liberasti corpus meum a perditione
a laqueo lingue inique
et a labiis operantium mendacium
et in conspectu astantium factus es mihi adiutor
Numérotation du verset Sir. 51,4 

et liberasti me
secundum multitudinem misericordie nominis tui
a rugientibus preparatis2 ad escam
2 preparatis Amiatinus Λ S Φ Rusch Clementina ] paratis Weber, parasti T , preparastis M
Numérotation du verset Sir. 51,5 

de manibus querentium animam meam et de multis tribulationibus3
3 de multis tribulationibus] de portis tribulationum Λ L M   Y S   Γ Ψ D Cor1 (Rab.) , de portis tribulationis Weber
que circumdederunt me
Numérotation du verset Sir. 51,6 

a pressura flamme que circumdedit me et in medio ignis non sum estuatus.
Numérotation du verset Sir. 51,7 

De altitudine ventris inferi et a lingua coinquinata et a4 verbo mendacii
4 a Cava Σ Λ Z Rusch Clementina ] om. Weber
a rege iniquo et a5 lingua iniusta.
5 a Σ Z Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Sir. 51,8 

Laudabit6 usque ad mortem anima mea7 Dominum
6 Laudabit G Cava Z T S M Φ m Ed1455 Rusch Clementina ] Laudavit Weber |
7 mea Ed1455 Weber ] meum cacogr. Rusch (Erfurt) |
Numérotation du verset Sir. 51,9 

et vita mea appropinquans erat in inferno8 deorsum.
8 in inferno plerique codd. et edd. Rusch Clementina ] infero G T m Weber, inferno Cava Ed1455, in infernum Z
Numérotation du verset Sir. 51,10 

Circumdederunt me undique et non erat qui adiuvaret. Respiciens eram ad9 adiutorium hominum10 et non erat.
9 ad] om. Ed1455 (Paris |
10 hominum Amiatinus Σ Λ Z M Φ Rusch Clementina cum graeco ] nominum Weber |
Numérotation du verset Sir. 51,11 

Memoratus sum misericordie tue Domine et cooperationis11 tue que a seculo sunt.
11 cooperationis] operationis Weber
Numérotation du verset Sir. 51,12 

Quoniam eruis12 sustinentes te Domine13 et liberas eos de manibus gentium.
12 eruis Λ m Rusch Clementina ] erues Weber |
13 Domine Amiatinus Rusch Clementina ] |
Numérotation du verset Sir. 51,13 

Exaltasti
super terram habitationem meam et pro morte
defluenti deprecatus sum.
Numérotation du verset Sir. 51,14 

Invocavi Dominum patrem Domini mei
ut non derelinquat me in die tribulationis mee et in tempore superborum sine adiutorio.
Numérotation du verset Sir. 51,15 

Laudabo nomen tuum assidue et collaudabo
illud14 in confessione
14 illud Amiatinus Cava Σ Λ Z m Rusch Clementina ] illum Weber
et15 exaudita est oratio mea.
15 et Amiatinus Cava Σ Λ S Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Sir. 51,16 

Et16 liberasti17 me de perditione et eruisti18
16 Et Ed1455 Rusch Clementina ] om. Weber |
17 liberasti] + enim Amiatinus |
18 eruisti Rusch ] eripuisti Ed1455 Weber |
me de tempore iniquo.
Numérotation du verset Sir. 51,17 

Propterea confitebor
et laudem dicam tibi et benedicam nomen19 Domini.
19 nomen] nomini Ed1455
Numérotation du verset Sir. 51,18 

Cum20 adhuc iunior sum priusquam oberrarem21 quesivi sapientiam palam in oratione mea.
20 Cum adhuc CorS2 (ibi incipit versus) Rusch ] cum adhuc Ed1455 |
21 priusquam oberrarem CorS1 (vel) CorS2 Ed1455 Rusch ] pr. oberrem CorS1 (anti.) Weber, priusquam quesissem sapientiam CorS2 (Rabanus) |
Numérotation du verset Sir. 51,19 

Ante tempus22 postulabam pro illa et usque in novissimis inquiram eam et florebit23 tamquam precox uva24
22 tempus] templum Clementina cum graeco |
23 et florebit Amiatinus M Φ Ed1455 Rusch ] deflorebit Z, deflorivit m, et floriet S, et florevit Λ, et effloruit Clementina, defloriet Weber |
24 tamquam precox uva] tamquam precor ! una (?) CorS1 (sic habent Rabanus et anti.) |
Numérotation du verset Sir. 51,20 

Letatum est cor meum in ea ambulavit pes meus
iter rectum
a
iuventute mea investigabam eam.
Numérotation du verset Sir. 51,21 

Inclinavi modice
aurem meam
et excepi illam.
Numérotation du verset Sir. 51,22 

Multam inveni in me ipso
sapientiam et25 multum profeci in ea.
25 et] om. Weber
Numérotation du verset Sir. 51,23 

Danti26 mihi
26 Danti Amiatinus Σ Λ M Φ Rusch Clementina ] Dans Weber
sapientiam dabo gloriam.
Numérotation du verset Sir. 51,24 

Consiliatus sum enim ut facerem illam, zelatus sum bonum et non confundar27.
27 confundar Amiatinu Cava Λ Z M Φ Rusch Clementina ] confundor Weber
Numérotation du verset Sir. 51,25 

Colluctata28 est anima mea in illa et in faciendo eam confirmatus sum.
28 collucta... in illa CorS1 Rusch Weber ] (collucta... ) cum (illa) CorS1 (Ra<banus> habet CUM )
Numérotation du verset Sir. 51,26 

Manus meas extendi in altum
et in sapientia eius luxit29.
29 luxit Z M Φ Rusch ] lux Cava Σ, inluminavit Amiatinus, luxi Cor4 V Weber
Numérotation du verset Sir. 51,27 

animam meam30*
30 animam meam Cor4 V Weber ] anima mea G M Φ Rusch , Animum meum Σ, animam m | et in sapientia... animam meam] et insapientia eius luxit anima mea et ignorantias meas illuminavit Cor2 FV, Cor4 V (LUXI, scilicet in prima persona, sequitur : ANIMAM MEAM DIREXI et totum quod interponitur cancellatum est in <Parisiensi>)
direxi ad illam et in agnitione inveni eam.
Numérotation du verset Sir. 51,28 

Possedi cum ipsa31
31 ipsa Rusch Clementina ] ipsis Weber
cor
ab initio propter hoc non derelinquar.
Numérotation du verset Sir. 51,29 

Venter meus conturbatus est querendo illam propterea bonam possidebo32
32 bonam possidebo Rusch Clementina ] inv. Weber
possessionem.
Numérotation du verset Sir. 51,30 

Dedit enim mihi Dominus linguam mercedem meam et in ipsa laudabo eum.
Numérotation du verset Sir. 51,31 

Appropiate ad me indocti et congregate vos in domum discipline.
Numérotation du verset Sir. 51,32 

Quid adhuc retardatis et quid dicitis in his. Anime vestre sitiunt vehementer.
Numérotation du verset Sir. 51,33 

Aperui os meum
et locutus sum. Comparate vobis sine argento sapientiam33
33 sapientiam Amiatinus Σ Λ Z] om. Weber, + si inveniatur et auro non est CorS2 (Textus)
Numérotation du verset Sir. 51,34 

et collum vestrum subicite iugo34
34 iugo Amiatinus Cava Σ Λ M Φ Rusch Clementina ] sub praem. Weber , + eius Amiatinus Λ
et suscipiat anima vestra disciplinam. In proximo est enim invenire eam.
Numérotation du verset Sir. 51,35 

Videte oculis vestris
quia35 modicum36 laboravi
35 quia Amiatinus Cava Σ M Φ Rusch Clementina ] quoniam Weber |
36 modicum] modice Weber |
et inveni mihi multam requiem.
Numérotation du verset Sir. 51,36 

Assumite
disciplinam in multo numero argenti
et copiosum aurum
possidete in ea.
Numérotation du verset Sir. 51,37 

Letetur anima vestra in misericordia eius et non confundemini in laude ipsius.
Numérotation du verset Sir. 51,38 

Operamini opus vestrum
ante tempus
et dabit vobis mercedem vestram
in tempore suo. 37
37 operamini... suo Cor2 F Rusch Weber ] CorS2 (Illud est finis huius libri... [require sequentiam infra Sir. 52;1]), + Explicit liber Ecclesiasticus V, + Explicit Ecclesiasticus , + Versus numero duo milia octingenti {MM2023}

Capitulum 51

Numérotation du verset Sir. 51,1 
ORATIO IESU FILII SIRACH.1
1 Oratio... Sirach] Explicit liber Iesu filii Sirach. Oratio eiusdem ΩP
marg.| Oratio Iesu melius ad totam Ecclesiam infertur quam ad unam personam quia in ea multe species tribulationum et diversa solacia describuntur.
Confitebor tibi Domine rex
interl.| Dominus et rex Ecclesie Christus qui est caput et sponsus eius
et collaudabo te Deum salvatorem meum.
Numérotation du verset Sir. 51,2 
Confiteor nomini tuo quoniam adiutor et protector factus es mihi
marg.| QUONIAM  ADIUTOR. Christus adiutor et protector est sponse sue qui tradidit semetipsum pro ea ut liberaret eam a perditione originalis peccati.
Numérotation du verset Sir. 51,3 
et liberasti corpus meum a perditione
interl.| a persuasione idolatrie ne servirem potius creature quam creatore
a laqueo lingue inique
interl.| a persuasionibus
et a labiis operantium mendacium
interl.| philosophorum hereticorum
et in conspectu astantium factus es mihi adiutor
interl.| persecutorum vel fidelium qui exspectabant passionis mee adventum
Numérotation du verset Sir. 51,4 
et liberasti me
interl.| a persecutione
secundum multitudinem misericordie nominis tui
interl.| non merita
a rugientibus preparatis2 ad escam
2 preparatis Amiatinus Λ S Φ Rusch Clementina ] paratis Weber, parasti T , preparastis M
interl.| persecutoribus scilicet qui seviunt ut devorent plebem Dei sicut escam panis
Numérotation du verset Sir. 51,5 
de manibus querentium animam meam et de multis tribulationibus3
3 de multis tribulationibus] de portis tribulationum Λ L M   Y S   Γ Ψ D Cor1 (Rab.) Ed1455 , de portis tribulationis Weber
interl.| vel de portis tribulationum
que circumdederunt me
marg.| PORTIS  TRIBULATIONIS. Hec sunt ora principum et tyrannorum unde mino prodeunt et fraudulentie que servus Dei negare fide compellunt.
Numérotation du verset Sir. 51,6 
a pressura flamme que circumdedit me et in medio ignis non sum estuatus.
marg.| A PRESSURA. Hoc tribus pueris contigit in camino ignis corporaliter. Sed omnes sancti ab estu persecutionis liberantur spiritualiter.
Numérotation du verset Sir. 51,7 
De altitudine ventris inferi et a lingua coinquinata et a4 verbo mendacii
4 a Cava Σ Λ Z Rusch Clementina ] om. Weber
interl.| hereticorum vel falsorum testium
a rege iniquo et a5 lingua iniusta.
5 a Σ Z Rusch Clementina ] om. Weber
interl.| liberavit me subaudis ne ius inimicorum perveniret ad interitum animarum
Numérotation du verset Sir. 51,8 
Laudabit6 usque ad mortem anima mea7 Dominum
6 Laudabit G Cava Z T S M Φ m Ed1455 Rusch Clementina ] Laudavit Weber
7 mea Ed1455 Weber ] meum cacogr. Rusch (Erfurt)
Numérotation du verset Sir. 51,9 
et vita mea appropinquans erat in inferno8 deorsum.
8 in inferno plerique codd. et edd. Rusch Clementina ] infero G T m Weber, inferno Cava Ed1455, in infernum Z
marg.| VITA  MEA. Quia vita carnis quotidie deficiendo ad mortem tendit. Mortem enim infernum vocat9 quia mors carnis primi peccati vindicta est sicut infernus peccantium animarum pena perpetua.
9 vocat] vo.a.t Rusch
Numérotation du verset Sir. 51,10 
Circumdederunt me undique et non erat qui adiuvaret. Respiciens eram {t. 3: Erfurt, f. 72va ; facsim., p. 796a} ad10 adiutorium hominum11 et non erat.
10 ad] om. Ed1455 (Paris
11 hominum Amiatinus Σ Λ Z M Φ Rusch Clementina cum graeco ] nominum Weber
marg.| CIRCUMDEDERUNT. Videns Ecclesia ab hostibus se circumdari et humanum se esse {t. 3: Erfurt, f. 72va ; facsim., p. 796a} solacium a Deo querit adiutorium a quo est omne bonum cui attribuit quod liberatur ab inimicis.
Numérotation du verset Sir. 51,11 
Memoratus sum misericordie tue Domine et cooperationis12 tue que a seculo sunt.
12 cooperationis] operationis Weber
Numérotation du verset Sir. 51,12 
Quoniam eruis13 sustinentes te Domine14 et liberas eos de manibus gentium.
13 eruis Λ m Rusch Clementina ] erues Weber
14 Domine Amiatinus Rusch Clementina ]
Numérotation du verset Sir. 51,13 
Exaltasti
interl.| doctrina et miraculis
super terram habitationem meam et pro morte
interl.| penis transitoriis
defluenti deprecatus sum.
Numérotation du verset Sir. 51,14 
Invocavi Dominum patrem Domini mei
interl.| Iesu Christi
ut non derelinquat me in die tribulationis mee et in tempore superborum sine adiutorio.
interl.| presenti vita in qua impii superbiunt
Numérotation du verset Sir. 51,15 
Laudabo nomen tuum assidue et collaudabo
interl.| in morte fidelium
illud15 in confessione
15 illud Amiatinus Cava Σ Λ Z m Rusch Clementina ] illum Weber
interl.| peccati vel laudis
et16 exaudita est oratio mea.
16 et Amiatinus Cava Σ Λ S Rusch Clementina ] om. Weber
interl.| discedite a me omnes qui operamini iniquitatem quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei
Numérotation du verset Sir. 51,16 
Et17 liberasti18 me de perditione et eruisti19
17 Et Ed1455 Rusch Clementina ] om. Weber
18 liberasti] + enim Amiatinus
19 eruisti Rusch ] eripuisti Ed1455 Weber
interl.| vel eripuisti
me de tempore iniquo.
interl.| presentis vite
Numérotation du verset Sir. 51,17 
Propterea confitebor
interl.| peccatum meum
et laudem dicam tibi et benedicam nomen20 Domini.
20 nomen] nomini Ed1455
interl.| benefaciendo bene loquendo
Numérotation du verset Sir. 51,18 
Cum21 adhuc iunior sum priusquam oberrarem22 quesivi sapientiam palam in oratione mea.
21 Cum adhuc CorS2 (ibi incipit versus) Rusch ] cum adhuc Ed1455
22 priusquam oberrarem CorS1 (vel) CorS2 Ed1455 Rusch ] pr. oberrem CorS1 (anti.) Weber, priusquam quesissem sapientiam CorS2 (Rabanus)
marg.| CUM  ADHUC etc. In iuventute vel pueritia maxime prevalent vitia. Unde: «Delicta iuventutis mee et ignorantias meas ne memineris».
marg.| Cum adhuc. Post communem Ecclesie orationem refert quomodo ab infantia quesierit sapientiam.
marg.| PRIUSQUAM  OBERREM. Signat se ante errorem pueritie vel iuventutis desiderasse sapientiam et a Domino postulasse et usque ad novissimum perseverasse.
Numérotation du verset Sir. 51,19 
Ante tempus23 postulabam pro illa et usque in novissimis inquiram eam et florebit24 tamquam precox uva25
23 tempus] templum Clementina cum graeco
24 et florebit Amiatinus M Φ Ed1455 Rusch ] deflorebit Z, deflorivit m, et floriet S, et florevit Λ, et effloruit Clementina, defloriet Weber
25 tamquam precox uva] tamquam precor ! una (?) CorS1 (sic habent Rabanus et anti.)
interl.| genus vini vel uvarum qui precoqua quia ante alias sole coquitur
marg.| TAMQUAM  PRECOX. Decorem sapientie comparat precoque uve ut ostendat iocunditatem apud eam esse precoqua enim uva dicitur eo quod cito maturescat.
Numérotation du verset Sir. 51,20 
Letatum est cor meum in ea ambulavit pes meus
interl.| affectus
iter rectum
interl.| mandatorum Dei
a
interl.| vel in
iuventute mea investigabam eam.
interl.| quia parum ex me profecti
Numérotation du verset Sir. 51,21 
Inclinavi modice
interl.| quia parum ex me profeci
aurem meam
interl.| qui petit accipit et qui querit invenit
et excepi illam.
Numérotation du verset Sir. 51,22 
Multam inveni in me ipso
interl.| inutilitate mea
sapientiam et26 multum profeci in ea.
26 et] om. Weber
Numérotation du verset Sir. 51,23 
Danti27 mihi
27 Danti Amiatinus Σ Λ M Φ Rusch Clementina ] Dans Weber
interl.| Deo non mihi
sapientiam dabo gloriam.
interl.| laudando gratias agendo
Numérotation du verset Sir. 51,24 
Consiliatus sum enim ut facerem illam, zelatus sum bonum et non confundar28.
28 confundar Amiatinu Cava Λ Z M Φ Rusch Clementina ] confundor Weber
marg.| CONSILIATUS  SUM. Prius dicit se consilium inisse ut feceret illam. Deinde zelo boni exardescere postea animam suam in ea colluctari et in faciendo eam confirmatum et intelligere primum esse consilium ut secernatur a malo bonum bonum deinde nolendum ut ametur bonum. Postremo studium boni operis adhibendum et assidue. Sic enim confirmatus perveniet ad fructum sapientie. Unde Sapientia aita:"Meum est consilium et equitas ; prudentia mea et fortitudo" ;"in viis iustitie ambulabo et in medio semitarum iudicii ut diligentes me ditem"b.
a Prv. 8, 14.
b Prv. 8, 20.
Numérotation du verset Sir. 51,25 
Colluctata29 est anima mea in illa et in faciendo eam confirmatus sum.
29 collucta... in illa CorS1 Rusch Weber ] (collucta... ) cum (illa) CorS1 (Ra<banus> habet cum )
Numérotation du verset Sir. 51,26 
Manus meas extendi in altum
interl.| piis precibus Dei querendo auxilium
et in sapientia eius luxit30.
30 luxit Z M Φ Rusch ] lux Cava Σ, inluminavit Amiatinus, luxi Cor4 V Weber
Numérotation du verset Sir. 51,27 
animam meam31*
31 animam meam Cor4 V Weber ] anima mea G M Φ Rusch , Animum meum Σ, animam m | et in sapientia... animam meam] et insapientia eius luxit anima mea et ignorantias meas illuminavit Cor2 FV, Cor4 V (luxi, scilicet in prima persona, sequitur :   animam meam direxi et totum quod interponitur cancellatum est in <Parisiensi>)
interl.| totis visceribus in illa meditando
direxi ad illam et in agnitione inveni eam.
interl.| illuminate mentis
Numérotation du verset Sir. 51,28 
Possedi cum ipsa32
32 ipsa Rusch Clementina ] ipsis Weber
interl.| amatoribus sapientie
cor
interl.| mundum
interl.| «Beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt».c
c Mt. 5, 8.
ab initio propter hoc non derelinquar.
interl.| ab ea que dicit: ego diligentes me diligo
Numérotation du verset Sir. 51,29 
Venter meus conturbatus est querendo illam propterea bonam possidebo33
33 bonam possidebo Rusch Clementina ] inv. Weber
interl.| sapientiam
possessionem.
interl.| quia omnis disciplina in presenti amara est
marg.| VENTER  MEUS. Commotus ad penitentiam per sapientie notitiam.
marg.| PROPTEREA  BONAM. Ad perfectionem sapientie pervenire non est humani studii sed divini muneris.
Numérotation du verset Sir. 51,30 
Dedit enim mihi Dominus linguam mercedem meam et in ipsa laudabo eum.
marg.| DEDIT  ENIM. Bona merces est lingua erudita que scit fratres instruere et corrigere.
Numérotation du verset Sir. 51,31 
Appropiate ad me indocti et congregate vos in domum discipline.
interl.| Ecclesiam ubi vera disciplina discitur
Numérotation du verset Sir. 51,32 
Quid adhuc {t. 3: Erfurt, f. 72vb ; facsim., p. 796b} retardatis et quid dicitis in his. Anime vestre sitiunt vehementer.
interl.| verbi Dei
Numérotation du verset Sir. 51,33 
Aperui os meum
interl.| quasi omnes sitientes venite ad aquas et qui non habetis argentum venite emite
et locutus sum. Comparate vobis sine argento sapientiam34
34 sapientiam Amiatinus Σ Λ Z] om. Weber, + si inveniatur et auro non est CorS2 (Textus)
interl.| materiali
Numérotation du verset Sir. 51,34 
et collum vestrum subicite iugo35
35 iugo Amiatinus Cava Σ Λ M Φ Rusch Clementina ] sub praem. Weber , + eius Amiatinus Λ
interl.| rigorem superbie
et suscipiat anima vestra disciplinam. In proximo est enim invenire eam.
interl.| prope est Dominus omnibus invocantibus eum
Numérotation du verset Sir. 51,35 
Videte oculis vestris
interl.| interioribus
quia36 modicum37 laboravi
36 quia Amiatinus Cava Σ M Φ Rusch Clementina ] quoniam Weber
37 modicum] modice Weber
interl.| quia ex me parum profeci
et inveni mihi multam requiem.
interl.| iocunditatem sapientie
Numérotation du verset Sir. 51,36 
Assumite
interl.| ergo
disciplinam in multo numero argenti
interl.| divine eloquentie
et copiosum aurum
interl.| sensum
possidete in ea.
Numérotation du verset Sir. 51,37 
Letetur anima vestra in misericordia eius et non confundemini in laude ipsius.
interl.| qui ingratus est confunditur
marg.| LETETUR  ANIMA. Magna est iocunditas cordis si recordatur misericordiam superni iudicis.
Numérotation du verset Sir. 51,38 
Operamini opus vestrum
interl.| operamini dum lucem habetis
ante tempus
interl.| iudicii
et dabit vobis mercedem vestram
interl.| remunerationem eternam
in tempore suo. 38
38 operamini... suo Cor2 V Cor2 F ΩG Rusch Weber ] CorS2 (Illud est finis huius libri... [require sequentiam infra Sir. 52;1]), + Explicit liber Ecclesiasticus ΩP Ω V, + Explicit Ecclesiasticus ΩB , + Versus numero duo milia octingenti ΩP {MM2023}
interl.| iudicii
interl.| tempore suo metemus non deficientes



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Sir. Capitulum 51), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 18/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=32&chapitre=32_51)

Notes :