Capitulum 47
Numérotation du verset
Sir. 47,1
post hoc surrexit Nathan propheta
in diebus David
Numérotation du verset
Sir. 47,2
et quasi adeps separatus est a carne sic David a filiis Israel
Numérotation du verset
Sir. 47,3
cum leonibus lusit quasi cum agnis et in ursis similiter fecit sicut cum agnis ovium in iuventute sua
Numérotation du verset
Sir. 47,4
numquid non occidit gigantem et extulit obprobrium de gente
Numérotation du verset
Sir. 47,5
in tollendo manum in saxo funde deiecit exultationem Golie
Numérotation du verset
Sir. 47,6
ubi invocavit Dominum potentem et dedit in dexteram eius tollere hominem fortem in bello et exaltare cornum gentis sue
Numérotation du verset
Sir. 47,7
sic in milibus glorificavit illum et laudavit eum in benedictionibus Domini in offerendo illi coronam glorie
Numérotation du verset
Sir. 47,8
conteruit enim inimicos undique et extirpavit Philistiim contrarios usque in hodiernum diem conteruit cornum ipsorum usque in eternum
Numérotation du verset
Sir. 47,9
in omni opere dedit confessionem Sancto et Excelso in verbo glorie
Numérotation du verset
Sir. 47,10
de omni corde suo laudavit Dominum et dilexit Deum qui fecit illum et dedit illi contra inimicos potentiam
Numérotation du verset
Sir. 47,11
et stare fecit cantores contra altarium et in sono eorum dulces fecit modos
Numérotation du verset
Sir. 47,12
et dedit in celebrationibus decus et ornavit tempora usque ad consummationem vite ut laudarent sanctum nomen Domini et amplificarent mane Dei sanctitatem
Numérotation du verset
Sir. 47,13
Christus purgavit peccata ipsius et exaltavit in eternum cornum ipsius et dedit illi testamentum regum et sedem glorie in Israel
Numérotation du verset
Sir. 47,14
post ipsum surrexit filius sensatus et propter illum deiecit omnem potentiam inimicorum
Numérotation du verset
Sir. 47,15
Salomon imperavit in diebus pacis
cui subiecit Deus omnes hostes ut conderet domum
in nomine suo et pararet sanctitatem
in sempiternum quemadmodum eruditus est in iuventute sua
Numérotation du verset
Sir. 47,16
et impletus est quasi flumen sapientia
et terram
retexit anima tua
Numérotation du verset
Sir. 47,17
et replesti in comparationibus enigmata
ad insulas longe distulisti nomen tuum
et dilectus es in pace tua
Numérotation du verset
Sir. 47,18
in cantilenis
et proverbiis
et comparationibus
et interpretationibus
mirate sunt te terre
Numérotation du verset
Sir. 47,19
et in nomine Domini Dei cui est cognomen Deus Israel
Numérotation du verset
Sir. 47,20
collegisti quasi auricalcum aurum et ut plumbum complesti argentum
Numérotation du verset
Sir. 47,21
et reclinasti
femora tua mulieribus potestatem habuisti in tuo corpore
Numérotation du verset
Sir. 47,22
dedisti maculam
in gloria tua
et profugasti semen tuum
inducere iracundiam
ad liberos tuos et incitari stultitiam tuam
Numérotation du verset
Sir. 47,23
ut faceres imperium bipertitum et ex Ephraim
imperare imperium durum
Numérotation du verset
Sir. 47,24
Deus autem non relinquit misericordiam suam
et non corrumpit nec delebit opera sua
neque perdet ab stirpe nepotes electi sui
et semen eius qui diligit Dominum non corrumpet
Numérotation du verset
Sir. 47,25
dedit autem reliquum Iacob et David de ipsa stirpe
Numérotation du verset
Sir. 47,26
et finem
habuit Salomon cum patribus suis
Numérotation du verset
Sir. 47,27
et reliquit post se de semine suo gentis stultitiam
Numérotation du verset
Sir. 47,28
et mutum prudentia Roboam qui avertit
gentem consilio suo
Numérotation du verset
Sir. 47,29
et Ieroboam filium Nabath qui peccare fecit Israel
et dedit Ephraim viam peccandi
et plurima redundaverunt peccata ipsorum
Numérotation du verset
Sir. 47,30
valde averterunt illos a terra sua
Numérotation du verset
Sir. 47,31
et quesivit omnes nequitias
usque dum perveniret ad illos defensio et ab omnibus peccatis liberavit eos
Capitulum 47
Numérotation du verset
Sir. 47,1
post hoc surrexit Nathan propheta
interl.|
qui David de adulterio Bersabee et nece Urie corripuit
in diebus David
marg.|
POST
HOC
SURREXIT. Ad litteram facta David commemorat de quibus liber Regum et Paralipomenon plenissime narrant.
Numérotation du verset
Sir. 47,2
et quasi adeps separatus est a carne sic David a filiis Israel
marg.|
ET
QUASI
ADEPS. Significat eum gratia Spiritus Sancti repletum et a carnalium consortio vita et moribus separatum.
Numérotation du verset
Sir. 47,3
cum leonibus lusit quasi cum agnis et in ursis similiter fecit sicut cum agnis ovium in iuventute sua
marg.|
CUM
LEONIBUS
LUSIT. R<ABANUS>. David significat Christum qui leonem id est diabolum et ursum id est antichristum contrivit et gigantem id est Sathanam in frunda et lapide spirituali stravit scilicet sensu scripturarum et scientia legis et populum Dei ab hostibus id est malignis spiritibus liberavit cui ab hostium cede revertenti mulieres id est sancte anime decantant et decem milium victorem predicant quia omnes hostes tam spirituales quam corporales perfecte superavit. David quoque noster oleo letitie pre participibus suis in regem unctus omnes hostes Ecclesie contrivit. Ecclesiasticus quoque ministerium in domo Dei que est Ecclesia ordinat et officia singulorum ad laudandum Deum dispensat ut in omni loco damnationis eius omnis creatura benedicat Dominum. Bene autem dicitur quod Christus purgat peccata David et exaltat ineternum cornu eius quia in alio nemo potest salvari. In eius nomine penitentia predicatur et remissio peccatorum in omnes gentes. Ipsum autem propter obedientiam crucis Deus exaltavit et dedit illi nomen quod est super omne nomen.
Numérotation du verset
Sir. 47,4
numquid non occidit gigantem et extulit obprobrium de gente
Numérotation du verset
Sir. 47,5
in tollendo manum in saxo funde deiecit exultationem Golie
Numérotation du verset
Sir. 47,6
ubi invocavit Dominum potentem et dedit in dexteram eius tollere hominem fortem in bello et exaltare cornum gentis sue
Numérotation du verset
Sir. 47,7
sic in milibus glorificavit illum et laudavit eum in benedictionibus Domini {t. 3: Erfurt, f. 70vb ; facsim., p. 792b} in offerendo illi coronam glorie
Numérotation du verset
Sir. 47,8
conteruit enim inimicos undique et extirpavit Philistiim contrarios usque in hodiernum diem conteruit cornum ipsorum usque in eternum
Numérotation du verset
Sir. 47,9
in omni opere dedit confessionem Sancto et Excelso in verbo glorie
Numérotation du verset
Sir. 47,10
de omni corde suo laudavit Dominum et dilexit Deum qui fecit illum et dedit illi contra inimicos potentiam
Numérotation du verset
Sir. 47,11
et stare fecit cantores contra altarium et in sono eorum dulces fecit modos
Numérotation du verset
Sir. 47,12
et dedit in celebrationibus decus et ornavit tempora usque ad consummationem vite ut laudarent sanctum nomen Domini et amplificarent mane Dei sanctitatem
Numérotation du verset
Sir. 47,13
Christus purgavit peccata ipsius et exaltavit in eternum cornum ipsius et dedit illi testamentum regum et sedem glorie in Israel
Numérotation du verset
Sir. 47,14
post ipsum surrexit filius sensatus et propter illum deiecit omnem potentiam inimicorum
marg.|
POST
IPSUM
SURREXIT. Mystice. Salomon qui interpretatur pacificus Christum significat de quo dicitur: orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis multiplicabitur eius imperium et pacis non erit finis etc. Qui templum Dei edificavit id est Ecclesiam de vivis lapidibus constructam ubi laus eius et gloria permanet ineternum et dedit illi Deus divitias gentium quia potestatem celi et terre contulit et magnificavit eum super reges terre et super omnes sanctos exaltatus est Christus quoniam nullus equabitur Domino in filiis Dei et universa terra desiderat videre vultum regis nostri id est Ecclesia catholica. Unde: tibi dixit cor meum exquisivit te facies mea faciem tuam Domine requiram. Huic omnes munera offerunt. Unde: adorabunt eum omnes reges omnes gentes servient ei. Bona vero Salomonis bonos qui sunt in Ecclesia signant mala autem malos sicut in una area bonos significant grana malos vero palea.
Numérotation du verset
Sir. 47,15
Salomon imperavit in diebus pacis
interl.|
quia fuit pax in diebus eius
cui subiecit Deus omnes hostes ut conderet domum
interl.|
templum
in nomine suo et pararet sanctitatem
interl.|
utensilia templi
in sempiternum quemadmodum eruditus est in iuventute sua
interl.|
a Deo a quo postulavit sapientiam
Numérotation du verset
Sir. 47,16
et impletus est quasi flumen sapientia
interl.|
flumen Dei re est aquis
et terram
interl.|
natura rerum terrenarum
retexit anima tua
interl.|
Salomon
Numérotation du verset
Sir. 47,17
et replesti in comparationibus enigmata
interl.|
id est multo disposuisti enigmata
ad insulas longe distulisti nomen tuum
interl.|
par sapientiam et fortitudinem
et dilectus es in pace tua
Numérotation du verset
Sir. 47,18
in cantilenis
interl.|
in Canticis Canticorum
et proverbiis
interl.|
in Parabolis
et comparationibus
interl.|
similitudinibus
et interpretationibus
interl.|
expositionibus
mirate sunt te terre
Numérotation du verset
Sir. 47,19
et in nomine Domini Dei cui est cognomen Deus Israel
Numérotation du verset
Sir. 47,20
collegisti quasi auricalcum aurum et ut plumbum complesti argentum
interl.|
quia multiplicavit ei Deus aurum et argentum
Numérotation du verset
Sir. 47,21
et reclinasti
interl.|
in senectute
femora tua mulieribus potestatem habuisti in tuo corpore
interl.|
non fuit timor Dei ante oculos eius
Numérotation du verset
Sir. 47,22
dedisti maculam
interl.|
infamiam
in gloria tua
interl.|
quam prius habuisti
et profugasti semen tuum
interl.|
filios
inducere iracundiam
interl.|
Dei
ad liberos tuos et incitari stultitiam tuam
Numérotation du verset
Sir. 47,23
ut faceres imperium bipertitum et ex Ephraim
interl.|
vel <Ephra>em
imperare imperium durum
marg.|
UT
FACERES
IMPERIUM. Quia decem tribus secute sunt Ieroboam et due Roboam de Ephraim fuit Ieroboam qui prius in decem tribubus crudeliter regnavit.
Numérotation du verset
Sir. 47,24
Deus autem non relinquit misericordiam suam
interl.|
non obliviscetur misererei Deus nec continebit in ira sua misericordias suas
et non corrumpit nec delebit opera sua
interl.|
que promisi Iacob et David
neque perdet ab stirpe nepotes electi sui
interl.|
Iacob vel David
et semen eius qui diligit Dominum non corrumpet
Numérotation du verset
Sir. 47,25
dedit autem reliquum Iacob et David de ipsa stirpe
interl.|
reliquam scilicet partem que non secuta est Ieroboam
Numérotation du verset
Sir. 47,26
et finem
interl.|
vite
habuit Salomon cum patribus suis
Numérotation du verset
Sir. 47,27
et {t. 3: Erfurt, f. 71ra ; facsim., p. 793a} reliquit post se de semine suo gentis stultitiam
interl.|
stultum filium
marg.|
ET
RELIQUIT
POST etc. Mystice Roboam qui interpretatur latitudo populi significat malos Ecclesie prelatos qui ingrediuntur latam et spaciosam viam que ducit ad mortem per quam multi ambulant. Angustam vero que paucorum est et ducit ad vitam ingredi detrectant. Relictoque sanctorum patrum consilio iuvenum desideria et adulationes sequuntur ; undea:"Ve terre cuius rex puer est et principes mane comedunt". Ieroboam vero significat hereticos qui catholice fidei unitatem heresibus scindunt et subditos suos cultui demonum tradunt. Interpretatur autem Ieroboam diiudicans populum. Heretici enim populum diiudicare videntur cum errorem suum sequi faciunt. Unde Achias missus ad Ieroboam aitb: «Tolle tibi decem scissuras. Hec dicit Dominus Deus Israel: ecce ego scindam regnum Salomonis et decem dabo tibi tribus. Porro una tribus remanebit ei propter servum meum David» etc. quia Ieroboam legis precepta violando corrupit et una tribus cum sobole David remansit dum sanctorum sors iuxta apostolicam doctrinam in regula catholice fidei permansit quia unus Deus una fides unum baptisma.
a Qo. 10, 16.
b 3Rg. 11, 31-32
Numérotation du verset
Sir. 47,28
et mutum prudentia Roboam qui avertit
interl.|
a se
gentem consilio suo
interl.|
reliquit subaudis
marg.|
AVERTIT
GENTEM. Credens scilicet consilio iuvenum et dicens: pater meus cecidit vos flagellis et ego cedam vos scorpionibus.
Numérotation du verset
Sir. 47,29
et Ieroboam filium Nabath qui peccare fecit Israel
interl.|
in cultura aureorum vitulorum quos fecit populo adorari
et dedit Ephraim viam peccandi
interl.|
decem tribubus Ephraim vel posteris regibus
et plurima redundaverunt peccata ipsorum
Numérotation du verset
Sir. 47,30
valde averterunt illos a terra sua
interl.|
ne irent in Hierusalem vel ut ducerentur captivi in Assyrios
Numérotation du verset
Sir. 47,31
et quesivit omnes nequitias
interl.|
ut inveniret novas nequitias
usque dum perveniret ad illos defensio et ab omnibus peccatis liberavit eos
interl.|
in adventu Christi ipse enim conversos ad se defendit et liberat ab omnibus peccatis
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Sir. Capitulum 47), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=32&chapitre=32_47)

Notes :