Hugo de Sancto Caro

Capitulum 10

Numérotation du verset Io. 10,1 

Amen amen dico vobis,
qui non intrat per ostium
in ovile ovium
sed ascendit
aliunde,
ille fur est et latro.
Numérotation du verset Io. 10,2 

Qui autem intrat per ostium
pastor est ovium.
Numérotation du verset Io. 10,3 

Huic1 ostiarius aperit2 et oves
1 huic Li449 ΩF Rusch Weber ] hinc Li449@ |
2 aperit Li449 Rusch Weber ] om. Li449@ |
vocem eius
audiunt.
Et proprias oves vocat nominatim
et educit eas.
Numérotation du verset Io. 10,4 

Et cum proprias oves emiserit
ante eas vadit
et oves illum sequuntur
quia sciunt vocem eius.
Numérotation du verset Io. 10,5 

Alienum autem non sequuntur
sed fugiunt3 ab eo quia non noverunt vocem alienorum.
3 fugiunt ΩF Li449@ Li449 ΩS ] effugiunt Rusch , fugient Weber
Numérotation du verset Io. 10,6 

Hoc proverbium
dixit eis4 Iesus.
4 eis ΩF Li449@ Li449 ΩS Weber ] illis Rusch
Illi autem non cognoverunt
quid loqueretur eis. Dixit ergo eis iterum Iesus:
Numérotation du verset Io. 10,7 

Amen amen dico vobis, quia5 ego sum ostium ovium.
5 quia ΩF Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Io. 10,8 

Omnes quotquot venerunt fures sunt et latrones
sed non audierunt eos oves.
Numérotation du verset Io. 10,9 

Ego sum ostium. Per me si quis
introierit
salvabitur
et ingredietur et egredietur
et pascua inveniet.
Numérotation du verset Io. 10,10 

Fur
non venit nisi ut furetur
et mactet et perdat. Ego veni ut vitam habeant
et abundantius
habeant.
Numérotation du verset Io. 10,11 

Ego sum pastor
bonus.
Bonus pastor
animam suam
dat6
6 dat ΩF ΩJ ΩS Weber , dat vel ponit Li449@: διδωσιν ( Papyrus45 ℵ* D sy s pbo bo )] ponit Li449 CorS1=Cor3 (grec.) Rusch: τίθησιν ( Nestlé )]
pro ovibus suis7.
7 suis ΩF ΩS Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Io. 10,12 

Mercennarius autem8
8 autem ΩF ΩJ Li449@ Li449 ΩS Rusch ] om. Weber
et qui non est pastor
cuius non sunt oves proprie,
videt lupum venientem et dimittit oves et fugit. Et lupus rapit et dispergit oves.
Numérotation du verset Io. 10,13 

Mercennarius autem fugit, quia mercennarius est et non pertinet ad eum de ovibus.
Numérotation du verset Io. 10,14 

Ego sum pastor bonus
et cognosco
oves9 meas et cognoscunt me mee.
9 oves. ΩF Li449@ ΩJ* (rubr. cancel. et exp.) ΩS ] om. ΩJ² Rusch Weber
Numérotation du verset Io. 10,15 

Sicut novit me Pater et ego agnosco Patrem
et animam meam
pono pro ovibus meis10.
10 meis Li449@ Li449 ΩS Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Io. 10,16 

Et alias oves habeo
que non sunt ex hoc ovili
et illas oportet me adducere,
et vocem meam
audient et fiet unum ovile et11 unus pastor.
11 et ΩF ΩJ Li449@ Li449 ΩS Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Io. 10,17 

Propterea
me Pater diligit12 quia ego pono animam meam
12 Pater diligit ΩF ΩJ Li449@ Li449 ΩS Weber ] inv. Rusch Clementina
ut13 iterum sumam eam.
13 ut ΩF ΩJ Li449@ ΩS CorS1= Cor3 (G’) Weber ] et Rusch
Numérotation du verset Io. 10,18 

Nemo
tollit eam a me sed ego pono eam a meipso,
potestatem habeo ponendi animam meam14 et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum
14 animam meam Li449@ Li449 Rusch ] eam Weber , def. ΩF
accepi a Patre meo.
Numérotation du verset Io. 10,19 

Dissensio iterum15 facta est inter Iudeos propter sermones hos.
15 iterum Rusch Weber ] itaque Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 10,20 

Dicebant autem multi ex ipsis:
Demonium habet et insanit. Quid eum auditis?
Numérotation du verset Io. 10,21 

Alii16
16 Alii Rusch Weber ] + autem Li449@, alia autem Li449 , def. ΩF
dicebant: Hec verba non sunt demonium habentis. Numquid demonium potest cecorum oculos aperire?
Numérotation du verset Io. 10,22 

Facta sunt autem encenia
in Hierosolymis et hiems erat.
Numérotation du verset Io. 10,23 

Et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis.
Numérotation du verset Io. 10,24 

Circumdederunt ergo eum17 Iudei18
17 ergo eum ΩF ΩS ΩJ Rusch Weber ] inv. ΩF |
18 Iudei ΩF ΩJ Li449@ Li449 ΩS Weber ] videri Rusch |
et dicebant19 ei: Quousque animam
19 dicebant ΩF ΩJ ΩS Rusch Weber ] dixerunt Li449@ Li449
nostram tollis?
Si tu es Christus dic nobis palam?
Numérotation du verset Io. 10,25 

Respondit eis Iesus: Loquor vobis
et non creditis opera que ego facio in nomine Patris mei.
Hec testimonium perhibent de me.
Numérotation du verset Io. 10,26 

Sed vos non creditis
quia20 non estis ex ovibus meis.
20 quia ΩF Weber Rusch ] + vos Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 10,27 

Oves mee
vocem meam audiunt.
Et ego cognosco eas et sequuntur me.
Numérotation du verset Io. 10,28 

Et ego
vitam eternam
do eis
et non peribunt in eternum
et non rapiet eas
quisquam de manu mea.
Numérotation du verset Io. 10,29 

Pater meus quod21 dedit mihi
21 quod ΩF CorS1 Li449@ Li449 ΩJ ΩS Rusch Weber ] qui Cor3 (grec.)
omnibus maius est22.
22 omnibus maius est inv. ΩF ΩJ ΩS] maius omnibus est Li449@ Li449 Rusch Weber , maius est omnibus CorS1 , omnibus maior est Cor3 (al.) , qui maior est CorS1 (G’)
Et23 nemo potest rapere
23 Et ΩJ Li449@ Li449 ΩS Rusch Weber ] Ideo ΩF
de manu Patris mei.
Numérotation du verset Io. 10,30 

Ego et Pater24 unum sumus.
24 Pater ΩF CorS1 (al. non hab. MEUS ) Li449@ Li449 ΩS Rusch Weber ] + meus ΩJ CorS1=Cor3 (grec.)
Numérotation du verset Io. 10,31 

Sustulerunt25
25 Sustulerunt ΩF Li449@ Li449 ΩS Weber ] + ergo ΩJ CorS1 (al. non hab. RURSUS ) Rusch Clementina , + ergo rursus CorS1, + rursus Cor3 (grec. vel RURSUS ), Tunc praem. Weber ( P )
lapides Iudei ut lapidarent eum.
Numérotation du verset Io. 10,32 

Respondit eis Iesus:
Multa bona opera26 ostendi vobis ex Patre meo.
26 bona opera ΩF Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
Propter quod eorum opus me lapidatis?
Numérotation du verset Io. 10,33 

Responderunt ei Iudei: De bono opere non lapidamus te
sed de blasphemia
et quia tu homo cum sis facis teipsum Deum.
Numérotation du verset Io. 10,34 

Respondit eis Iesus: Nonne scriptum esta in lege vestra
0 Cf. Ps. 81, 6.
quia ego dixi dii estis?
Numérotation du verset Io. 10,35 

Si illos dixit
deos ad quos sermo Dei factus est et non potest solvi
Scriptura
Numérotation du verset Io. 10,36 

quem27 Pater sanctificavit
27 quem ΩF ΩJ CorS1 =Cor3 (grec.) Rusch Weber ] quod CorS1
et misit in mundum.
Et28 vos dicitis quia blasphemo29 quia dixi Filius Dei sum.
28 Et ΩF Li449@ Li449 ΩJ* (rubr. cancel.) ΩS] om. ΩJ² CorS1 =Cor3 (ita omnino in greco) Rusch Weber |
29 blasphemo ΩF ΩS Wordsworth (P254) ] blasphemas ΩJ CorS1 (ita omnino in greco) Rusch Wordsworth (plerique codd.) Weber cum graec. |
Numérotation du verset Io. 10,37 

Si non facio opera Patris mei
nolite credere mihi.
Numérotation du verset Io. 10,38 

Si autem facio
et si mihi non vultis credere operibus credite
ut cognoscatis et credatis quia Pater in me est30 et ego in Patre.
30 Pater - in me est ΩF Li449@ Li449 ΩS] inv. ΩJ Rusch Weber
Numérotation du verset Io. 10,39 

Querebant ergo eum apprehendere31
31 apprehendere ΩF Li449@ Li449 Rusch ] prendere Weber
et exivit de manibus eorum.
Numérotation du verset Io. 10,40 

Et abiit iterum trans Iordanem
in eum locum ubi erat Ioannes baptizans primum
et mansit illic.
Numérotation du verset Io. 10,41 

Et multi venerunt ad eum
et dicebant quia Ioannes quidem fecit signum32 nullum.
32 fecit signum ΩF Li449@ Li449 ΩS ΩJ ] inv. Rusch
Numérotation du verset Io. 10,42 

Omnia autem quecumque dixit Ioannes de hoc vera erant33 et multi crediderunt in eum.
33 erant ΩF Li449@ Li449 ΩJ ΩS Rusch Weber ] sunt Cor3 (al.)

Capitulum 10

Numérotation du verset Io. 10,1 
marg.| Amen, amen dico vobis, qui non intrat per ostium etc.  Istu d capitulum dividitur in duas partes principales. In prima agitur de Pastore. In secunda de dedicatione templi. Prima pars dividitur in tres partes. Primo ponitur metaphora Pastoris et furis, ostii et ovilis ovium.
marg.| Secundo aperit, quod ipse est ostium et Pastor: et ponit proprietates Pastoris et furis et mercenarii, ibi: Ego sum ostium etc.
marg.| Tertio ponitur dissensio populi, ibi: Dissensio iterum facta est etc. Et sic terminatur hec prima pars. Alia suo loco subdividetur. Dicit ergo:
marg.| {a} Amen, amen dico vobis, qui non intrat per ostium etc.  Et c ontinuatur sic: supra arguerat Phariseos de cecitate, qui ipsum non cognoscebant: ne ergo dicerent ipsi Pharisei, non est hoc a nostra cecitate, quod ad te non accedimus ; sed te ut erroneum et seductorem fugimus: ideo ponit differentiam Pastoris et laceratoris, sive furis: et concludit per hoc, quod non est erroneus, sive fur, sed Pastor. Dicit ergo.
marg.| {b} Qui non intrat per ostium in ovile vel in atrium ovium, id est qui non Scripturis utitur.
marg.| {d} Sed ascendit aliunde hoc est, per aliam et non legitimam incedit viam.
marg.| {e} Ille fur est et latro Chrysostomus Ostium est Scriptura ; atrium autem, vel ovile ovium est earum providentia. Scripturas autem vocat ostium: He enim adducunt ad Deum et Dei cognitionem aperiunt: he oves faciunt: he custodiunt oves et lupos arcent, id est hereticos. Per hoc ostium, id est per Scripturas cognoscimus eos, qui Pastores: et eos, qui non Pastores. Unde adhuc subdit:
Numérotation du verset Io. 10,1 
aliter
marg.| Aliter. {a} Amen, amen dico vobis, qui non intrat per ostium etc. Pharisei iactabant se esse sapientes et scientiam legis habere: et propter hoc dicebant se dignos esse Pastores aliorum: Sed Dominus ostendit, non esse Pastores nisi illos, qui intrant per ostium, id est per se, in quo percutit tam Iudeos, quam Gentiles et Hereticos, qui gloriantur de magisterio: quia nec sapientia, nec observantia legis, nec bona vita valet quicquam preter Christum in quocumque fuerit, sive Philosopho, sive Phariseo, qui docent beate vivere: sive Heretico sub nomine Christi predicante: sed omnes sine eo rapiunt et occidunt. Dicit ergo:
marg.| {b} Qui non intrat per ostium id est per me, in fide, scilicet et caritate.
marg.| {c} In ovile ovium id est ad curam et providentiam ovium. Duplex est ingressus in ovile Domini, sive in Ecclesiam Unus est ovis, ut scilicet sit de Ecclesia. Alter est Pastoris ad culmen prelationis et regiminis, de quo loquitur hic.
marg.| {d} Sed ascendit aliunde quoq uomodo preter Christum, vel non bene de eo sentiendo, vel non eius gloriam querendo, sed suam.
marg.| {e} Ille fur est et latro Fur, quia quod alienum est, suum dicit, id est oves Dei suas facit et commodum proprium de eis querit, non Dei honorem. Latro, quia quod furatus est, occidit. Os. 7.a. Fur ingressus est spolians, latrunculus foris. Is. 1.f. Principes tui infideles socii furum. Et {6. 348d} nota quod dicit, ascendit: Querunt enim ascensum, ex alto casuri gravius. Chrysostomus Furis est supersalire et omnia cum periculo agere. Hieronymus: Letamur ad ascensum, timeamus lapsum: Non est tanti gaudii excelsa tenuisse, quanti meroris est de excelso cecidisse. Iob. 30.c. Elevasti me et quasi super ventum ponens elisisti me valide. Gregorius: Fugitive prosperitatis aura sublevat, ut deterius in infimum sternat. Ps. 72. Deiecisti eos, dum allevarentur. Tolluntur in altum, ut lapsu graviore ruant. Ps. 36. Vidi impium superexaltatum etc. Is. 14.d. Ascendam in celum etc. verumtamen in infernum detraheris. Abd. 1.b. Si exaltatus fueris ut aquila etc.
marg.| {d} Aliunde non propter Christum, neque a Christo vocatus. Hbr. 5.a. Nemo assumit sibi honorem etc. Mt. 22.b. Amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem, id est quem non introduxit mea caritas, sed propria cupiditas. Philippens. 2.c. Omnes, que sua sunt, querunt.
Numérotation du verset Io. 10,2 
marg.| {f} Qui autem intrat per ostium id est per Scripturas in ovile ovium et quasi ad oves et earum providentiam, id est qui Scripturis utitur et secundum eas vivit et docet.
marg.| {g} Pastor est ovium quasi dicat: ego sum Pastor, qui secundum Scripturas venio ad docendum. Unde propter hoc dicit supra 5.f. Scrutamini Scripturas etc. Et nota quod cum dixit: Qui non intrat per ostium etc. duas posuit ostensiones latronis. Primam, quoniam aperte non intrat. Secundum et quoniam non secundum Scripturas, hoc est, non per ostium. Item in hoc, quod dicit: Sed ascendit aliunde, servat metaphoram furis. Furis enim est supersalire et cum periculo omnia agere. Per hoc autem enigmatice insinuat eos, qui ante eum fuerunt et qui post eum futuri erant Antichristum et pseudo Christos Δ {6. 349a} et Iudam et Theodam. Act. 5.f. Item in hoc, quod dicit   ascendit aliunde insi nuat Scribas et Phariseos, qui docebant mandata et doctrinas hominum et legem prevaricabantur, ut dicitur Mt. 15.a.
Numérotation du verset Io. 10,2 
aliter
marg.| {f} Qui autem intrat per ostium id est qui recte de Christo sentit et non sua, sed Christi querit.
marg.| {g} Pastor est ovium ab o fficio pascendi oves: Contra illos, qui se, non oves pascunt, sicut dicitur Ez. 34.b. Nota quod Christus est ostium. Ps. 117. Hec porta Domini: Iusti intrabunt in eam, id est per eam. Hec porta, sive hoc ostium humile est, ideo repelluntur ab eo superbi. Unde Iacob 4.b. Deus superbis resistit.
marg.| Item angustum est, ideo arcet divites divitiis sarcinatos. Mt. 19.c. Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare etc.
marg.| Item arctum est, ideo arctat carnales et delitiosos, Mt. 7.b. Angusta est porta et arcta est via, que ducit ad vitam: et pauci sunt, qui inveniunt eam.
marg.| {e} Ille fur est et latro Sed mercenarius aliunde ascendit: ergo fur est latro. Sed contra super illud infra eod. b. Mercenarius autem et qui non est Pastor etc. dicit Glossa Mercenarius tolerandus est ; fur vero cavendus: ergo mercenarius non est fur. Solutio. nomen furis large sumitur et stricte. Large dicitur fur omnis ille, qui querit suum commodum et pervertit per malum exemplum et sic sumitur hic. Stricte vero dicitur fur qui infert damnum et pervertit per doctrinam et exemplum: sic hereticus est fur et non mercenarius et sic sumitur in Glossa inferius.
marg.| {f} Qui autem intrat per ostium Christum, Pastor est ovium Augustinus: Omnes, qui veritatem tenent et docent et in Christo Pastore sunt unus Pastor. Unde nota quod loquens de Pastoribus, loquitur in singulari: quia Θ omnes gerunt typum Christi, de ovibus autem in plurali, quia duo sunt genera ovium. Quidam enim sunt oves Ecclesie tantum per presentem iustitiam ; quidam per predestinationem.
Numérotation du verset Io. 10,2 
moraliter
marg.| {f} Qui autem intrat etc. Item nota quod quatuor persone hic distinguuntur a Domino: Pastor, fur, mercenarius, lupus.
marg.| Pastori autem bono se comparans Christus, formam officii sui prebet omnibus Pastoribus. Et tangit sex in quibus consistit perfectio Pastoris :
- Primo, Intrat per ostium, in quo distinguitur a fure, qui ascendit aliunde.
- Secundo, proprias oves cognoscit: Unde et cognosco oves meas etc.
- Tertio, quia oves educit et antecedit: Unde. Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit.
- Quarto, ad pascua ducit et reducit: Unde per me si quis introierit, salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet.
- Quinto, vitam suam ponit pro ovibus: Unde Bonus Pastor animam suam etc. et in hoc distinguitur a mercenario, qui fugit.
- Sexto, gregem suum congregat, sociat et coniungit: Unde dicit : Alias oves habeo etc. in hoc distinguitur a lupo, qui rapit et dispergit.
Primum igitur est, quod bonus Pastor intrat per ostium, id est per Christum, qui dicit: Ego sum ostium: Qui ergo non intrat per Christum, nec per ostium intrat. Item, Christus spiritus est: qui ergo intrat per carnem et sanguinem, id est per preces carnales, vel carnale obsequium, vel aliquo modo carnaliter, non intrat per Christum. Tales significantur per Petrum, infra 18.c. quem introduxit ancilla ostiaria in atrium Pontificis, id est in prelationem, vel beneficium: et hi nesciunt generare in Ecclesia Dei nisi similes. Unde supra 3.a. Quod natum est ex carne, caro est, quia nepotes suos et cognatos inducunt in Ecclesiam. Sed dicitur Mi. 3.d. Ve qui edificatis Sion in sanguinibus. Propter hoc Ex. 12.d. preceptum est, ut postes domus liniantur sanguine Agni, quia per Agnum debent intrare, id est non per alienum sanguinem, sicut illi, qui per cognatos et consanguineos habent accessum ad patrimonium Crucifixi. Contra quod dicitur Gal. 1.a. Paulus Apostolus non ab hominibus, neque per hominem ; sed per Iesum Christum. Sunt autem quidam, qui se Spirituales esse simulant: unde spirituales in principio vocantur ; sed postea convertuntur se ad carnem et sanguinem, id est ad nepotes. Contra quos dicitur Gal. 4.a. sic stulti estis, ut cum spiritu ceperitis, nunc carne consummamini. Sed revera numquam spirituales fuerunt, sed renardi fuerunt. Unde non primo, quales ante fuerunt, ostendunt. Unde Sir. 14.a. in novissimis manifestant malitiam suam. Ier. 17.b. in novissimis suis erit eripiens. Similes quibusdam monstris marinis faciem humanam pretendentibus ; sed in pisces desinunt, sicut et Simia, que habet faciem similem homini ; sed non posteriora. Item Christus Spiritus et spirituale, id est subtile corpus habet, spiritus autem et corpus spirituale sine omni lesione et violentia et corruptione ingreditur, sicut Dominus ianuis clausis ad discipulos, Infra 20.e. et sicut lux per vitrum: si ergo corrumpant vitrum Ecclesie, ostendunt, quod non sunt lux, nec per Christum ingrediuntur, si per violentiam introducuntur et significantur per Sodomitas, Gn. 19.c. iam prope erat, ut infringerent fores Loth. Et hoc ad polluendum Angelos, qui propter spiritualitatem significant Sacerdotium, vel ipsos Sacerdotes. Mal. 2.b. labia Sacerdotis custodiunt scientiam et legem de ore {6.349rb} eius requirent, quia Angelus Domini exercituum est. Item 1Cor. 11.b. Debet mulier velamen habere super caput suum propter Angelos. Illi volunt ostium infringere, qui per suam, vel suorum potestatem, prelationem, vel aliquod beneficium Ecclesiasticum sibi volunt usurpare. Hi Angelos polluere volunt, qui dignitatem Sacerdotii non verentur infamare: et hec vera Sodomia est. Cum enim gratia non sit gratia, nisi quia gratis data: quid magis contrarium est gratie, quam id quod gratis accipiendum et gratis concedendum est, per violentiam carnis, vel carnaliter rapere, vel emere ? Quidam enim rapiunt, ut Chorite, de quibus Nm. 16.b. Idcirco fecit te accedere ad se Dominus et omnes fratres tuos filios Levi, ut vobis etiam Sacerdotium vendicetis et omnis globus tuus stet contra Dominum. Quidam usurpant, ut Rex Ozias, qui ideo in fronte lepra percussus est et expulsus a regno. 4Rg. 15.a. et 2 Par. 26.d. Quidam per potestatem intruduntur, ut Alchimus per Bacchidem constitutus est in Sacerdotium. 1Mcc. 7.b. Quidam per servitium corporale, vel pecuniale, sicut Iason, qui ambiebat summum Sacerdotium et adito Rege promisit ei talenta argenti trecenta sexaginta, ut dicitur 2Mcc. 4.a. Unde hodie solent dicere episcopis, si concedatis illi Decanatum illum ruralem, magis serviet vobis, quam iste. Et sic fecisse legitur Menelaus Iasoni, 2Mcc. 4.d. Iason commendatus Regi, cum magnificasset faciem potestatis eius, in semetipsum retorsit summum Sacerdotium superponens Iasoni talenta argenti trecenta. Item Christus caritas est, que non querit, que sua sunt, ut dicitur 1Cor. 13.b. Quicumque ergo non querunt lucrum animarum, sed proprium, per Christum non ingrediuntur. Phil. 2.c. Omnes, que sua sunt, querunt. Isti potius sunt tonsores, quam Pastores ; Iacob Pastor erat ; Laban tonsor. Unde Iacob, id est Christus fugit, cum Laban ad tondendas oves ivit: Gn. 31.c. Mt. 22.b. Amice, quomodo huc intrasti etc. Bernardus. Ter dictum est Petro, pasce, sed nec semel dictum est, tonde, vel mulge. Item Christus est veritas. Qui ergo intrat per simulationem, non intrat per Christum: sicut hypocrite, qui simulant religionem habitu et conversatione, ut promoveantur. Sir. 37.a. O presumptio nequissima, unde creata es cooperire aridam malitia et dolositate illius ? Za. 13.b. Confundentur Prophete unusquisque in visione sua cum prophetaverint, nec operientur ultra pallio saccino, ut mentiantur. Alii per alios quasi per litteras commendatitias intrant, vel impetrant beneficia 2Cor. 3.a. Numquid indigemus commendatitiis Epistolis, sicut quidam. Item alii per litteras precatorias intrant, ut curiales preces Magnatorum. Ps. 77. De post fetantes accepit eum. Non dicit, de post Reges, vel post episcopos. Item aliqui eliguntur propter pulchritudinem sue persone 1Rg. 16.b. dixit Dominus ad Samuel: Ne respicias vultum eius, neque altitudinem eius: quoniam abieci eum, nec iuxta intuitum hominis ego iudico.
marg.| Et postea sequitur. Adhuc reliquus est parvulus et pascit oves. Item alii, quia largi sunt in donis et superflui in conviviis. Unde Dn. 14.b. Nonne videtur tibi Bel esse vivens Deum, an non vides quanta comedit et bibit quotidie ? Item quia dant vestes et equos et talia. Unde Is. 3.a. Vestimentum est tibi. Princeps noster esto. Item alii propter alios comprimendos, ut filii Israel elegerunt Ieroboam, ut conculcaret Roboam 3Rg. 12.e. Item aliqui eligunt alios propter societatem, vel subiectionem: quia credunt eos futuros sibi sociales, vel subiectos, sicut elegerunt Abimelech spurium, Idc. 9.a. Item quandoque tales eligunt, per quos promoveantur ipsi, vel eorum parentes, ut Idc. 17.a. Implevit unius filii sui manum et factus est ei Sacerdos, id est ad utilitatem suam. Omnes isti non intrant per ostium: et ideo fures sunt rem alienam invito Domino contrectantes. Sed utinam saltem uxores inde pascerent, sicut Iudas. Sed ipsi pascunt concubinas de bonis Christi raptas ab ovibus: De quibus Mi. 3.a. Qui violenter tollitis pellem eorum desuper eos etc. Et hoc est, quod dicitur: Fur non venit, nisi ut furetur pelles, id est temporalia et mactet corpora et perdat animas. Secundum est, quod bonus Pastor cognoscit oves suas, ut diximus, quod tangitur ibi:
Numérotation du verset Io. 10,3 
marg.| {a} Huic id est. Pastori.
marg.| {b} Ostiarius aperit Chrysostomus Nihil prohibet ostiarium hic vocari Moysen, illi enim tradita sunt eloquia Dei. Rm. 3.a. Hic aperit Pastori, quia Christum ostendit et recipit.
marg.| {c} Et oves vocem eius audiunt id est Pastoris, quia qui ex Deo est, verba Dei audit, sup. 8.f. Per hoc significat, quod non sunt de ovium ordine ipsi Scribe et Pharisei, qui eum non audiunt.
marg.| {d} Et proprias oves vocat etc. id est vocat ad gratiam quos elegit. Et per hoc insinuat cecum, quem quasi oviculam suam vocaverat ad se de Iudeis. Unde sequitur.
marg.| {e} Et educit eas ad pastum verbi. Et nota quod in hoc, quod dicit,   proprias oves {6.349va} Δ ostendit se omnia possidentem cum Patre.
Numérotation du verset Io. 10,3 
aliter
marg.| {a} Huic ostiarius aperit id est Christus, qui se aperit, vel Scriptura, que ducit ad Christum, vel Spiritus Sanctus, qui docet omnem veritatem, infra 16.c. Augustinus caveamus, ne ostiarium faciamus maiorem ostio. Ostiarius idem est et ostium, scilicet Christus, ipse se nobis aperit et Scripturam et celum. Is. 22.f. Dabo clavem domus David super humerum eius et aperiet. Apc. 5.b. Vicit leo de Tribu Iuda, radix David aperire librum etc.
marg.| {c} Et oves vocem eius audiunt a quocumque proferatur vox, Christi est. Unde Mt. 10.c. Non vos estis, qui loquimini, sed Spiritus etc. Chrysostomus Que est vox Christi ? Beati pauperes etc. Mt. 5.a. et oves etc. audiunt quia Christo non solum viventi obediunt, sed et mortuo. Et nota quod dicit oves audire, quia simplices libenter audiunt verbum Dei et obedientes sunt. Ps. Prv. 3.d. cum simplicibus sermocinatio eius. Et quia dixerat (audiunt) subdit, quomodo loquitur vocando. Et hoc est.
marg.| {6.350ra} {d} Et proprias etc.   nominatim tria dicit hic per ordinem de Pastore. Vocat ad premia, educit, vel emittit a culpa et ignorantia antea eas vadit, ostendens exempla. Item vocat, quasi de peccato ad gratiam revocat per penitentiam. Educit de gratia ad ampliorem gratiam, secundum illud Ps. 83. Ibunt de virtute in virtutem etc. Ante eas vadit preparando in celo mansionem eternam secundum illud, infra 14.a. Vado vobis parare locum. Item Christus vocavit oves in vita sua predicando, secundum illud Ps. 94. Laboravi clamans, rauce etc. Ct. 6.d. Revertere, revertere etc. Eduxit eas in morte rediendo de lacu miserie et de luto fecis, secundum illud Za. 9.c. Tu, Domine, in sanguine Testamenti etc. Ante oves fuit in Ascensione, iter in celum pandendo, Θ secundum illud Mi. 2.d. Ascendet iter pandens ante eos. Et Hbr. 6.d. Ubi precursor pro nobis introivit Iesus secundum ordinem Melchisedech. Et nota quod dicit,   proprias oves quia eas creavit, redemit et reformavit. Is. 46.b. Ego feci et ego feram. Ps. 94. Nos autem oves pascue eius.
marg.| Alia littera: Oves manus eius. 1Pt. 1.c. Non corruptibilibus etc. 1Cor. 6.d. Empti estis pretio magno. Augustinus. Tanti emit, ut solus possideat.   Vocat nominatim Dominus dicitur Iustos vocare ex nomine, quia eos noscit per approbationem. Unde Ps. 146. Qui numerat multitudinem stellarum et omnibus eis nomina vocans. Unde Lc. 16.e. Dives non nominatur, sed pauper Lazarus. Ps. 15. Nec memor ero nominis eorum per labia mea: quia vocaverunt nomina sua in terris suis et ideo non vocantur in celis. Gregorius In populo plus solent nomina divitum, quam pauperum sciri, quid est ergo, quod Dominus in Evangelio nomen pauperis et non divitis dicit, nisi quod Deus humiles novit, atque approbat et superbos ignorat. Unde Lc. 13. Nescio vos, unde sitis etc. At e contra Moysi dicitur: Novi te ex nomine. Ex. 33.d. Item Ex. 35.d. Vocavit ex nomine Beseleel etc. Et 2Tim. 2.c. Novit Dominus, qui sunt eius. Lc. 10.c. Nomina vestra scripta sunt in libro vite. Idem Phil. 4.a. et Apc. 13.b. Et educit eas de peccato ad gratiam, de virtute in virtutem, de exilio in patriam. Ps. 76. Deduxisti sicut oves populum tuum.
marg.| Item Ps. 141. Educ de custodia animam meam, alia littera, de carcere.
Numérotation du verset Io. 10,3 
moraliter
marg.| {d} Et proprias oves vocat nominatim   * Et iterum ibi   Et cognosco oves meas. Sed multi sunt {6.349vb} sicut stultus auriga Phaeton, de quo dicitur. Nec retinere valet, nec nomina novit equorum. Sic nec ipsi nisi sint in martyrologio pro commemoratione alicuius beneficii. Sed si dispensator domus summas rerum tenetur scire, quanto magis Sacerdos animarum, cum ei dicatur illud. 3Rg. 20.g. Erit anima tua pro anima illius.
marg.| Item Prv. 27.d. Diligenter agnosce vultum pecoris tui, omnesque greges tuos considera: non enim habebis iugiter potestatem, quasi dicat: erit, quando dicetur tibi: Redde rationem villicationis tue. Prv. 12.b. Novit Iustus animas iumentorum suorum: quod non tantum dicitur de exteriori notitia ; sed magis de interiori, id est de conscientia, cuius est videre. Sed multi Sacerdotes faciem exteriorem magis intuentur, cum nihil ad eos de illa. Contra quos dicitur Eccles. 9.a. Virginem ne conspicias, ne forte scandalizeris in decore illius. Sed de interiori notitia intelligitur, ut secundum qualitatem animorum sciat se conformare. Alii enim indigent increpatione, alii consolatione, alii comminatione suppliciorum, alii dulcedine promissorum. Unde Za. 11.d. Sume tibi vasa Pastoris stulti etc. Ibi Glossa Peram, baculum, fistulam et sibilum. Vasa ista prudentis et boni Pastoris sunt. Sed tunc dicuntur esse stulti, cum quis dignitatem habet et eius officium non exercet. Usus istorum vasorum explanat Apost. 1. Thessal. 5.c. Corripite inquietos, increpatione sacre Scripture: Et hoc ad penam pertinet. Unde David quinque lapides limpidissimos tulit de torrente in peram, quibus Goliam prostravit. 1Rg. 17.e. Consolamini pusillanimes: Hoc pertinet ad sibilum. Unde Za. 10.c. Sibilabo eis et congregabo eos. Suscipite infirmos. Ecce baculus, quo senes et itinerantes et infirmi appodiantur et fulciuntur. Non sit ergo arundineus, quia maledicti, qui baculum arundineum ponunt in Ecclesia Dei, qui sustentare non potest, sed manum perforat innitentis, Is. 36.b. Hic est Sacerdos, vel Prelatus carne fragilis: quia caro est et non os, vel spiritus, virtute et scientia vacuus. Manum perforat, dum corrumpit subditorum opera, dum per tales Ecclesiastica dignitas diffamatur. Unde Rm. 2.d. Nomen Dei per vos blasphematur inter Gentes. Et sumitur hoc de Is. 52.b. et Ez. 20.b. et 36.e. ut dicit Glossa. Patientes estote ad omnes: Ecce fistula, cuius solatio labores relevantur. Fistula ergo est patientia, vel spes in patientia, que omnes tribulationes cum gaudio sustinet, ut Isaac copuletur Rebecce. Unde Rm. 12.c. Spe gaudentes, in tribulatione patientes. Hec fistula sonat pastorale carmen et amatorium. Unde Ps. 137. Et cantent in viis Domini, quoniam magnam est gloria Dei. Et alibi, Ps. 41. In voce exultationis et confessionis, sonus epulantis, quod est, dum vitam eternam promittit. Per sonum huius fistule completur illud. Ipseque balantum grex obliviscitur esum. Ipsa sonuerat in auribus Apostolorum, quando obliti sunt accipere panes, id est delectationes, vel necessitates etiam corporales pro eternorum meditatione, Mt. 16.a. Tertium est, quia oves precedit, quod tangitur ibi:
Numérotation du verset Io. 10,4 
marg.| {a} Et cum proprias oves emiserit De ovili legis et figurarum ad lumen Evangelii et pastum verbi divini, vel de consortio malorum, vel de massa perditorum.
marg.| {b} Ante eas vadit dans exemplum, vel ad regnum, vel primus contra lupum, primus ad patibulum.
marg.| {c} Et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem eius sicu t cecus audivit eius vocem et cognovit. Et nota quod contrarium eius faciunt, ad litteram Pastores, quia sequuntur oves, non precedunt. Unde per hoc, ut dicit Chrysostomus ostendit, quod de spirituali pastu loquitur, sicut dicit Mt. 10.b. Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Oves enim ad lupos non solent mitti.
Numérotation du verset Io. 10,4 
aliter
marg.| {a} Et cum proprias oves emiserit de Egypto, id est de tenebris ignorantie et culpe, ad lucem fidei et gratie.
marg.| {b} Ante eas vadit in columna ignis et nubis (Ex. 13.d) ad illuminandum contra ignorantiam et refrigerandum contra estum peccati. Ante eas vadit dans exemplum, faciens, quod docuit. Act. 1.a. Cepit Iesus facere et docere. Vel ad regnum precedit, Mi. 2.d. Ascendit iter pandens ante eos. Vel Ante eas vadit primus ad tormentum, dans exemplum penitentie, vel patientie. Unde 1Pt. 2.d. Christus passus est pro nobis vobis relinquens exemplum. Gregorius. Prior bibit Medicus, ne medicinam abhorreret egrotus. Unde infra 19.d. primo Crucem suam baiulavit, deinde alter.
marg.| {c} Et oves illum sequuntur quocumque ierit: Apc. 4.a. Et perseverando usque in finem. Mt. 10.c. et 24.b. Ita et hodie si Pastor preiret, grex sequeretur et Ducem sequeretur miles et caput membra. Unde 1Mcc. 5.e. Transfretavit Iudas prior et omnis populus post eum.
marg.| {d} Quia sciunt vocem eius Popu lum enim sequitur vocem scitam, non auditam. Scitur autem per visum, cum transformatur in opus. Ex. 20.c. Populus videbat voces.
Numérotation du verset Io. 10,4 
moraliter
marg.| {a} Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit quod est, quando vita et doctrina precellit, sicut et dignitate. Unde 1Rg. 10.d. Stetit Saul in medio populi et altior fuit universo populo ab humero et sursum. Item in eodem: Ecce videtis, quem elegerit Dominus, quoniam non sit ei similis in omni populo. Hinc dicitur Gadditis, Iosue 1.d. Vos transite armati ante fratres vestros. Item Gn. 49.c. Gad accinctus preliabitur ante eum. Sed heu hodie, qui debent precedere, subsequuntur, immo et persequuntur. Et sicut dicit Hieronymus: Nihil intantum destruit Ecclesiam Dei, sicut Clericos laicis esse deteriores. Is. 24.a. Erit sicut populus, sic Sacerdos. Et dicit Bernardus. Et utinam sic et non peior populo Sacerdos. Immo iam est proverbium populi: Nonne possum hoc facere, cum hoc faciat Sacerdos meus ? Unde Ier. 44.e. Quod si nos sacrificamus Regine celi et libamus ei libamina, numquid sine viris nostris faciemus ei placentas ad colendum eam ? Celum est Ecclesia, vel Clerus, Regina celi prudentia carnis et mundi et Diaboli, que hodie in Clero, sicut in foro damnatur. Quid ergo est Regine placentas libare, nisi que carni, mundo, Diabolo placent, facere ; Sed mulieres, id est infirmi laici dicunt, numquid sine viris nostris hec facimus, quasi dicat: a Prelatis huiusmodi exemplum sumimus, hi sunt mercenarii, qui non precedunt armati, nec exponunt se pro ovibus: hi sunt Sacerdotes conducti mercede, falsas nuptias facientes, Sacramenta vendentes, a faucibus lupi, id est Diaboli oves non extrahunt clamore predicationis. Quartum est, quod ad pascua ducit et reducit, unde et dicit:
Numérotation du verset Io. 10,5 
marg.| {e} Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo: quia non noverunt vocem alienorum id est non recipiunt pro voce Pastoris. Hoc autem dicit propter eos, qui circa Theodam et Iudam fuerunt: Omnes enim, quicumque crediderunt eis, dispersi sunt ab eis, ut dicitur Act. 5.f. Aut propter illos, qui post hoc futuri erant et pseudo Christi. Ut enim non dicerent, quod ipse Christus esset unus talium, propter hoc seipsum ab illis dividit. Et primam {6.350ra} Δ quidem ponit ad differentiam, eam, que a Scripturis doctrinam. Nam ipse quidem per eas eos adducebat ; illi vero non hinc eos attrahebant. Secundam ponit differentiam, ovium obedientiam. Nam eius vocem oves audierunt, quia ei non solum viventi ; sed et mortuo omnes crediderunt, alios autem confestim reliquerunt, sicut Iudam et Theodam. Act. 5.f. Tertia differentia est, quia illi, ut Tyranni, omnia faciebant ; iste vero, ut Pastor, non Tyrannus, vel dominium querens. Unde fugit, ne fieret Rex, supra sexto, b. Et iussit dari censum Cesari. Mt. 22.c. Et dedit ipse, Mt. 17.d. Quarta differentia est, quia ipse pro salute ovium venit, ut vitam habeant et superabundanter habeant, ait: illi vero et presenti eos privaverunt vita. Unde dicitur postea: Fur non venit, nisi ut mactet. Unde ipsi prodiderunt eos, qui crediderunt eis et fugerunt ; ipse vero ista stetit generose pro suis, ut animam suam daret. Unde dicit. Bonus Pastor animam suam ponit pro ovibus suis. Item hi quidem inviti et coacti et fugientes passi sunt, que passi sunt ; hic vero voluntarie et desideranter. Et has differentias inferius dicit in textu.
Numérotation du verset Io. 10,5 
mystice
marg.| {e} Alienum autem non sequuntur fure m, scilicet qui alienus est a Deo vita et doctrina, ut hereticus, vel Antichristus, vel Doctor malus.
marg.| {f} Sed fugiunt ab eo id est ab eius suasione et imitatione.
marg.| {g} Quia non noverunt vocem alienorum notitia approbationis.
Numérotation du verset Io. 10,5 
moraliter
marg.| {m} Et ingredietur et egredietur et pascua inveniet Prod est enim plurimum gregibus mutare pascua. Ad hec ducit et reducit, quando verbo et exemplo instruit, vel quando diversa Sanctorum exempla, quasi diversa fercula proponit. Unde Petro dictum est infra 21.d. Pasce oves meas, id est maiores verbo. Item Agnos, id est infirmiores exemplo, quia pueri solent dicere, da exemplum, quia in eo, qui habet verba sine vita, completur illud Prv. 14.c. Ubi plurima verba, ibi frequenter egestas. Verba sunt folia, opera, fructus. Mt. 12.b. Ficus habuit folia et non fructum. Et quilibet nutritur suo simili ; magis autem simile est factum facto, quam verbo et ideo facilius ad factum invitatur homo per factum, quam per verbum. Eccles. 4.d. In lingua sapientia dignoscitur et doctrina in verbo et firmamentum in operibus iustitie. Melius etiam invitat Medicus ad bibendum amaram potionem, cum ipse prior bibit, quam cum dicit: bibe. Et vulgariter dicitur alicubi hospitibus: Bibite prius et assecurate hospites vestros. Et ad eundem melius invitat, qui dicit: veni: quam qui dicit, vade. Unde Ps. 33. Magnificate Dominum mecum, quasi dicat: ego sum socius. Apc. 1.c. Ego Ioannes particeps et socius in tribulatione et regno. Et Ex. 3.a. dicitur, quod Moyses minabat id est ducebat oves ad interiora deserti. Duplex est rdesertum. Exterius et interius, quia dupliciter deseritur peccatum et dupliciter agitur penitentia ; vel superficialiter, quantum ad verba ; vel intime et veraciter, quantum ad cogitata et facta. Oves ergo ad interiora deserti ducere, est non solum verbo, sed etiam exemplo subditos informare et in veram penitentiam cordis et operis, non solum oris inducere. Et hoc est, quod dicitur: Et ingredietur et egredietur et pascua inveniet. Ingrediuntur per factum et egrediuntur per verbum et pascua inveniunt, tam verbi, quam facti. Act. 1.a. Cepit autem Iesus facere et docere. Lc. ult. c. Potens in opere et sermone. Vel triplex est pastus, secundum beatum Bernardum Predicationis, operis et orationis. Unde Petro dictum est ter, pasce, exemplo, scilicet conversationis, verbo predicationis, fructu orationis. Quintum est, quod pastor debet animam pro ovibus suis ponere et pro lupo se exponere pro eis, quod tangitur.
Numérotation du verset Io. 10,6 
marg.| {a} Hoc proverbium id est hunc obscurum sermonem, vel hunc communem sermonem, sive hanc metaphoram Pastoris, dixit eis Iesus
marg.| {b} Illi autem Phar isei non cognoverunt, quid loqueretur eis In quo ostendunt, se non esse oves, Chrysostomus Cuius gratia obscure loquitur eis hoc ? Solutio. Per hoc attentiores facere volens. Vel secundum Glossam, ut convincat eos esse cecos, qui se videre iactabant, supra nono, g.
Numérotation du verset Io. 10,6 
mystice
marg.| {Θ} {a} Hoc proverbium dixit eis Iesus etc. id est hanc parabolam, sive hunc obscurum sermonem, vel communem de Pastore. Et nota: proverbium est locutio generalis et brevis, aliud in sententia, aliud in superficie verborum continens. Basilius. Proverbium est moralis eruditio et emendatio vitiorum, vite probabilis regula, humanos actus linea dirigens cautiore. Et postea dicit. Prv. nomen in verbis vulgaribus habere consuetudo hominum solet, id est ea, que ex traductione antiquitatis loquuntur. {6. 350b} Sed hec vulgi est opinio et communis ; nobis autem proverbium est sermo utilis habens aliquid utilitatis in aperto ; plurimum autem sensum contegens in oculto.
marg.| {b} Illi autem non cognoverunt, quod loqueretur eis quia ceci erant.
Numérotation du verset Io. 10,7 
marg.| {c} Dixit ergo eis iterum Iesus ea, que dixerat obscure et immanifeste, aperiens.
marg.| {d} Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium Chrysostomus Ne turberis, si se dicit ostium ; sed et ovem dicit se et Pastorem. Cum adducit nos ad Patrem, ostium vocat: cum procurat, Pastorem. Item supra diximus Scripturam esse ostium ; hic autem dicit se ostium, quia ipse est, in quo implete sunt Scripture. Vel Scriptura est ostium Christi, quia per Scripturam, quasi per ostium receptus est et introductus ad oves. Christus autem est ostium ovium, quia per Christum habent introitum ad fidem, vel Ecclesiam, vel Patrem.
marg.| Item ostium dicit se, quia omnes per eum, id est per eius fidem et voluntatem debent intrare ad ovile ovium, id est ad curam animarum et ad prelationem, sicut Apostoli fecerunt.
Numérotation du verset Io. 10,7 
mystice
marg.| {c} Dixit ergo eis iterum Iesus quia ceci erant, exponens quod dixerat.
marg.| {d} Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium id est per quod intrant oves, per fidem, scilicet vel per quod intratur ad oves, ad curam, scilicet ovium et prelationem.
marg.| Item ad ostium tabernaculi offeruntur hostie: Lv. 1.a. Ita ad Christum vota et orationes. Unde finiuntur orationes: Per Dominum nostrum.
Numérotation du verset Io. 10,8 
marg.| {e} Omnes quotquot venerunt et n on per me.
marg.| {f} Fures sunt et latrones quia venerunt ad rapiendum et occidendum.
marg.| {h} Sed non audierunt eos oves id est non secuti sunt eos. Chrysostomus Non de Prophetis hoc, sicut dicunt et heretici. Illos enim audierunt et per illos crediderunt Christo, quotquot crediderunt, sed de Theoda et Iuda loquitur et de aliis seditiosis. Item Christus laudando dicit hoc et non audierunt eos oves Nusquam autem videtur laudasse eos, qui non obedierunt Prophetis ; sed magis redarguisse. Unde patet, quod hoc dicit non de Prophetis, sed de seditiosis.
Numérotation du verset Io. 10,8 
mystice
marg.| {e} Omnes, quotquot venerunt Resp ondit ad id quod posset ei obiici: Nonne fuerunt boni Doctores, Patriarche et Prophete, per quos multi intraverunt et ita fuerunt ostium ? Et ad hoc dicit, quod si boni fuerunt, ab eo habuerunt. Unde dicit: Omnes ? quotquot venerunt preter me, id est preter fidem meam:
marg.| {f} Fures sunt reru m, vel bonorum:
marg.| {g} Et latrones id est occisores animarum et pseudo prophete et alii seductores. Ier. 14.c. Falso Prophete vaticinantur in nomine meo: non misi eos et non precepi eis.
marg.| Item in eodem. Visionem mendacem et divinationem fraudulentam et seditionem cordis sui prophetant vobis.
marg.| {h} Sed non audierunt eos oves vere , id est non crediderunt eis veri fideles. Et nota quod ex hoc textu obiiciunt heretici, quod Moyses fuit fur et latro et Prophete: ideo nec legem, nec Prophetas recipiunt. Sed de istis non loquitur, quia isti venerunt per ostium Christum.
Numérotation du verset Io. 10,9 
marg.| {i} Ego sum ostium Repetit, quod dixerat, ut addat.
marg.| {k} Per me si quis introierit, salvabitur quasi dicat: illi furantur et occidunt, sed ego salvo. Unde hic ostendit differentiam sui et illorum a sine. Ipse enim est ostium, per quod intrant oves ad salutem tutam. Unde subdit.
marg.| {m} Et ingredietur et egredietur et pascua inveniet Chrysostomus Hoc in Apostolis factum est, qui cum otio et securitate introierunt et exierunt, ut totius Domini facti orbis {6. 350c} Δ terrarum et nullus eos eiicere potuit.
Numérotation du verset Io. 10,9 
mystice
marg.| {i} Ego sum ostium Repe tit, ut addat:
marg.| {k} Per me si quis introierit Eccl esiam et in ea perseveraverit:
marg.| {l} Salvabitur in f uturo.
marg.| {m} Et inte rim ingredietur per contemplationem:
marg.| {n} Et egredietur per bonam operationem.
marg.| {o} Et pascua inveniet per studium et lectionem, vel audiendo predicationem. Vel pascua gratie in presenti et glorie in futuro.
marg.| {m} Vel secundum Glossa Et ingredietur credendo, operando:
marg.| {n} Et egredietur ad pugnam contra hereticos. Vel Ingredietur intus bene cogitando. Et egredietur extra exemplo aliorum operando. Vel Ingredietur in Ecclesiam, ut hic vivat per fidem. Unde post dicit: Ut vitam habeant. Et egredietur de ista vita ad eternam. Unde post: Et abundantius vitam habeant.
marg.| {o} Et pascua inveniet ingrediens. Ps. 22. In loco pascue ibi me collocavit. Ez. 34.d. In Pascuis uberrimis pascam eas et in montibus excelsis Israel erunt pascua earum
Numérotation du verset Io. 10,10 
marg.| {a} Fur autem   non venit, nisi ut furetur dominatum et honorem.
marg.| {b} Et mactet corporaliter.
marg.| {c} Et perdat quantum ad animam. Quod tunc factum est in Iuda et Theoda, omnibus occisis et perditis, Act. 5.f. quasi dicat: ipsi sunt fures et latrones: ego sum ostium, id est munimentum ovium. Item ipsi furantur et occidunt et corporaliter et spiritualiter hic et in presenti ; ego vero salvo et hic et in futuro. Unde adhuc subdit.
marg.| {d} Ego veni, ut vitam habeant in presenti.
marg.| {e} Et abundantius habeant in futuro. Chrysostomus Dic mihi, quid est abundantius vita ? Si regnum celorum, sed nondum dicit hoc, immo nomen vite circumvolvit, quod erat eis notum.
Numérotation du verset Io. 10,10 
mystice
marg.| {Θ} {a} Fur autem   (non venit nisi ut furetur) alienam rem sibi usurpando.
marg.| {b} Et mactet a fi de retrahendo, quia fides est vita. Abacuch. 2.a. Iustus in fide sua vivet.
marg.| {c} Et perdat in e terna damnatione. Ier. 50.a. Grex perditus factus est populus meus. Vel (Furetur), res: (Mactet) corpora: (Perdat) animas. Et nota quod in istis locis habetur de Pastoribus malis, quos vocat fures. Za. 11.d. O pastor et idolum etc. Ez. 34.a. per totum. Ier. 23.a. Ve pastoribus Israel, qui dispergunt. Ier. 4.d. Quasi custodes agrorum facti sunt. Ier. 10.d. Non est, qui extendat ultra tentorium meum et erigat pelles meas: quia stulte egerunt Pastores. Ier. 12.c. Pastores multi demoliti sunt vineam meam. Ier. 12.d. Ubi grex, qui datus est tibi etc. Ez. 13.a. Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis etc. Ier. 60.a. Grex perditus factus est populus meus. Pastores eorum seduxerunt eos etc.
marg.| {d} Ego veni, ut vitam habeant in p resenti vitam gratie.
marg.| {e} Et abundantius habeant in f uturo vitam glorie. Psalmus 83. Gratiam et gloriam dabit Dominus, supra 1.b. De plenitudine eius nos omnes accepimus et gratiam {6. 350d} pro gratia. Zacharie quarto, c. Exequabit gratiam gratia eius, infra 14.d. Pacem relinquo vobis, id est pacis reliquias do vobis in presenti, pacem scilicet pectoris, pacem meam do vobis, id est dabo in futuro pacem eternitatis.
Numérotation du verset Io. 10,11 
marg.| {f} Ego sum Pastor bonus etc. Supra posuerat differentiam sui et furis: hic ponit differentiam sui et mercenarii. Et sicut primo ostendit se Pastorem et ostium a fine et utilitate ovium: ita ostendit hic se Pastorem a prompta voluntate standi pro ovibus. Unde dicit.
marg.| {g} Bonus Pastor animam suam id est vitam temporalem.
marg.| {h} Dat vel (ponit) non invitus sed libens et spontaneus.
marg.| {i} Pro ovibus suis pascendis et vivificandis et erudiendis a lupo, vel aliter potest continuari etiam secundum Chrysostomum. Superius promiserat: (Ut vitam habeant et abundantius habeant,) sed quia hoc in futuro erat implendum: et ideo non credebatur ei, idcirco ponit alterum, scilicet Crucem et mortem suam, quod cito futurum erat, ut credatur unum ab altero, id est ut credatur daturus vitam in futuro, qui sponte dabat vitam temporalem et predicebat mortem suam, quod non est puri hominis. Tertio continuatur sic. Dixerat, (ut vitam habeant etc.) sed quia vitam dedit nobis per suam mortem, ideo subdit de morte sua.
marg.| {g} Bonus Pastor animam suam dat pro ovibus suis a mo rte liberandis.
Numérotation du verset Io. 10,11 
mystice
marg.| {f} Ego sum Pastor bonus Sicu t aperuit, quid sit ostium: quia ipse est ostium, ita hic aperit, quid dixerit Pastor, quia ipse est Pastor.
marg.| Item prius posuit differentiam sui et furis: hic ponit differentiam sui et mercenarii, dicens.
marg.| {S350d} Ego sum pastor bonus Pet. 2.d. Conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum. Is. 40.c. Sicut pastor gregem suum pascet. 1Pt. ult. a. Cum apparuerit Princeps Pastorum, percipietis immarcescibilem vite eterne coronam.
marg.| {g} Bonus Pastor animam suam ponit vel (dat pro ovibus suis.) Chrysostomus Maneamus sub Pastore tali et securi a lupo erimus. Pastorem enim habemus, ita amantem nos, ut animam pro nobis det. Cum igitur et potens sit et nos tantum diligat, quid prohibet nos salvari ? Nihil, nisi nos ipsi destiterimus. Rm. 8.f. Si Deus pro nobis, quis contra nos ? Deus, qui iustificat, quis est, qui condemnet, infra 15.b. Maiorem hac dilectionem nemo habet etc. Is. 53.d. Pro eo, quod tradidit in mortem animam suam et cum sceleratis deputatus et ipse peccatum multorum tulit. Idc. 9.b. Si recte et bene egistis cum Ierobaal et cum domo eius: et reddidistis vicem beneficiis eius, qui pugnavit pro vobis et animam suam dedit periculis, ut erueret vos de manu Madian, hodie letamini in Abimelech et ille letetur in vobis: Sin autem perverse, egrediatur ignis ex eo et consumat habitatores Sichem et oppidum Mello.
Numérotation du verset Io. 10,11 
moraliter
marg.| {g} Bonus pastor animam suam dat etc. id est vitam temporalem pro salute animarum. Sed quomodo hoc faciunt, qui pro lucro temporalium ponunt et animas proprias, pro quibus se exponunt ? Debent etiam esse canes ad arcendos lupos: sed canes muti sunt non valentes latrare, ut dicitur Is. 56.d. Immo quod peius est, facti sunt lupi vespertini, qui in vespere non distinguuntur a canibus. Unde temporibus nostris, non est distinguere inter lupum et canem: et ideo magis damnosi, quia creduntur esse canes et sunt lupi. Ez. 22.f. Principes eius in medio eius, quasi lupi rapientes predam. Soph. 3.a. Iudices eius lupi vespere non relinquebant in mane. Hab. 1.e. Velociores lupis vespertinis. Et secundum Augustinum dicitur lupus Africanus1, qui simulat vocem canis pastoris et sic rapit oves. Similiter isti habent vocem Iacob, sed manus Esau ad rapiendum, Gn. 27.c. Item ipsi deberent esse galline ad fovendum pullos et sunt vulpes. Unde Ez. 13.a. Quasi vulpes in deserto prophete tui Israel erant. Lam. ultim. d. Obtenebrati sunt oculi nostri propter montem Sion, quia disperiit, vulpes ambulaverunt in eo. Sextum est, quod oves sociat et coniungit. Unde dicit.
1 Africanus] scrips., Aphricanus Ed1703
Numérotation du verset Io. 10,12 
marg.| {k} Mercenarius autem et qui non est Pastor etc. Chrysostomus Ponens ostensiones veri Pastoris, duos ponit laceratores. Unum, qui fur est, de quo iam dixit. Alium, qui mercenarius est, de quo modo agit. Fur rapit et mactat ; mercenarius autem nihil horum facit, sed facientibus non resistit. Per furem Iudam et Theodam et similes seditiosos, per mercenarium Iudeorum, Magistros designat. Ab utrisque se Christus distinguit. A fure, quia venit, ut vitam habeant et abundantius habeant. A mercenario, quia oves non deserit, sed pro eis vitam ponit. Licet enim consiliarentur eum interficere ; tamen neque a doctrina cessavit, neque eos, qui credebant, deseruit ; sed stetit et elegit mori. Propter hoc nomen toties repetit:   Ego sum Pastor bonus .
Numérotation du verset Io. 10,12 
aliter
marg.| {k} Mercenarius autem qui querit, que sua sunt.
marg.| {l} Et qui non est Pastor lice t videatur. Za. 11.d. O pastor et idolum. Vel ita dicit: Mercenarius autem et qui non est pastor ut per hoc significetur ; quod est quidam mercenarius, qui vere est Pastor. Etenim duplex mercenarius. Unus bonus, qui servit pro mercede eterna. De quo dicitur Luca 15.d. Quanti mercenarii {6.351ra} Θ in domo Patris mei abundant panibus. Et Iob. 7.a. Sicut mercenarius prestolatur finem operis sui: sic et ego habui menses vacuos et noctes laboriosas enumeravi mihi. {6.351rb} Item Iob. 7.a. Sicut mercenarii dies eius. Alius est mercenarius malus, qui querit mercedem temporalem tantum, de quo dicitur hic. Et 1Tim. 6.b. Estimantes questum esse pietatem. Et Os. 2.c. Corrumpam vineam eius et ficum eius, de quibus dixit, mercedes he mee sunt. Ez. 44.b. Posuistis custodes observationum mearum vobismetipsis. Ier. 12.c. Seminaverunt triticum, id est verbum Dei et messuerunt spinas, id est divitias, quia pro lucro docent et predicant. Ecclesiastes 10.d.a « In risu faciunt panem et vinum ».
a Qo. 10.
marg.| {a} Cuius non sunt oves proprie scilicet qui non amat oves, nec commodum ovium tamquam proprium. Lanam et lac habent pro suis et non oves, id est animas. Ez. 34.a. Lac comedebatis et lanis operiebamini et quod crassum erat, occidebatis ; gregem autem meum non pascebatis.
marg.| {b} Videt lupum venientem Diabolum vel tyrannum vel hereticum.
marg.| {c} Et dimittit oves id est negligit earum salutem, vel localiter.
marg.| {d} Et fugit] Gregorius Non occurrit resistendo, vel peccata arguendo, quod est fugere. Ier. 46.e. Mercenarii eius, qui versabantur in medio eius, quasi vituli saginati versi sunt et fugerunt simul, nec stare potuerunt. Ez. 13.a. Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel. Cum tamen hoc sit officium prelati et opponere se lupo, id est heretico, vel Tyranno, vel Diabolo, vel peccato. Ier. 1.d. Dedi te in civitatem munitam. Eccles. 7.a. Noli querere fieri Iudex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates etc. Unde nota quod Aaron se opposuit igni. Numeri 16.g. et Sap. 18.d. Sed notandum, sicut dicit Glossa Pastores non dicuntur fugere, si cedunt persecutioni et servant se ovium utilitati, sicut Paulus 2Cor. 11. Quibus etiam corporaliter absentes, spiritu presentes sunt, id est spirituali solicitudine. 1Corinth. 5.a. Nam etsi corpore absens sum ; sed spiritu vobiscum sum.
marg.| {e} Et lupus rapit et dispergit oves Duo dicit, rapinam et dispersionem. Diabolus enim aufert bonum et dispergit ad malum. Ad diversa mala spargit dividens ab incommutabili bono. He sunt due partes iniustitie, proiicere bonum et adherere malo. Vel secundum Glossa lupus est Tyrannus, qui corporaliter vastat et quantum ad hoc dicit (rapit) vel diabolus, qui spiritualiter dissipat et quantum ad hoc dicit (et dispergit oves) Subit autem, quare fugiat mercenarius, dicens.
marg.| {S351b} Ez. 22.d. Principes eius quasi lupi rapientes predam. Soph. 3.a. Iudices eius lupi vespere, non relinquebant in mane.
Numérotation du verset Io. 10,13 
marg.| {k} Mercenarius autem et qui non est Pastor lice t videatur, sed idolum Pastoris.
marg.| {6.351ra} {Δ} {a} Cuius non sunt oves proprie
marg.| per curam et solicitudinem et amorem.
marg.| {b} Videt lupum venientem id est Tyrannum, vel damnum, vel aliquod incommodum imminens.
marg.| {c} Et dimittit oves id est expositas malo relinquit et fugit. Et eo fugiente lupus rapit et dispergit oves Et subdit rationem, quare fugit docens.
marg.| {f} Mercenarius autem fugit, quia mercenarius est id est quia querit, que sua sunt. Phil. 2.c.
marg.| {g} Et non pertinet ad cum de ovibus id est quia non curat de damno ovium, vel morte, vel non sunt sue tamquam veri Pastoris. Per quod innuit oves esse suas et solicitudine et curatione.
Numérotation du verset Io. 10,13 
mystice
marg.| {f} Mercenarius autem fugit, quia mercenarius est id est quia querit sua commoda.
marg.| {g} Et non pertinet ad eum de ovibus id est non amat utilitatem earum. Gregorius Fugit, quia timuit, quia temporale plus eterno amavit. Ier. 6.c. A minori usque ad maiorem omnes avaritie student. Tamen dicit Apostolus. 2Cor. 13.e. Non quero vestra, sed vos. Et 1Cor. 10.g. Non quero, quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant. Sequitur.
Numérotation du verset Io. 10,14 
marg.| {h} Ego sum Pastor bonus et cognosco meas etc. Ab hoc loco non mutamus expositionem. Sed potest hic sumi thema in Synodo. Unde nota tria, in quibus precipue attenditur bonitas Pastoris. In solertia pascendi, in diligentia custodiendi, in audacia defendendi.
marg.| Solertia pascendi consistit in novem.
- Primum est in dubiorum apertione: ut manifeste doceat et aperte ad intelligendum. Prv. 14.a. Θ Doctrina prudentium facilis. Eccl. 20.d. Sapiens in verbis producit seipsum. Augustinus in libro de doctrina Christiana. Quid enim prodest locutionis integritas, quam non sequitur intellectus audientis: cum loquendi omnino nulla sit causa ; si quod loquimur, non intelligunt, propter quos, ut intelligant, loquitur.
marg.| Item Augustinus Quid enim prodest clavis aurea, si aperire, quod volumus, non potest ? et quid obest ligno, si potest, quando nihil querimus nisi patere quod clausum est. 1Cor. 14.b. Si incertam vocem det turba, quis preparabit se ad pugnam.
-Secundo, consistit in cognitorum brevissima tractatione. Unde Augustinus Sicut ingratus est, qui incognita obnubilat: sic onerosus est, qui cognita inculcat. Unde 2Mcc. ult. g. legentibus si semper exactus sit sermo, non erit gratus.
-Tertio consistit in sententiarum pondere. Eccl. 28.d. Verbis tuis facito stateram. Item Eccl. 21.d. Verba sapientum statera ponderabuntur.
-Quarto consistit in ornatus verborum vitatione, contra illos, qui in volvunt sententias sermonibus imperitis. Iob. 38.a. Et Eccl. 4.d. Ne abscondas sapientiam tuam in decore eius. Augustinus de doctrina christiana Cavendum est, ne divinis, gravibusque sententiis dum additur numerus, pondus detrahatur. Numerus est proportio syllabarum et metrorum et huiusmodi rethorici colores. Item Augustinus ibid. In doctoribus nostris hoc mihi plus placet, quod ibi rarissime invenis eos numeros. Satis enim est ei, propter quod agitur, ut verba congruentia non oris eligantur industria, sed pectoris sequantur ardorem.
-Quinto consistit in compendiositate. Unde Is. 10.f. Consummatio abbreviata inundavit iustitiam.
-Sexto in dulcedine et suavitate loquendi et in flectendo cum mansuetudine. Eccl. 6.a. Verbum dulce multiplicat amicos. Ps. 89. Supervenit mansuetudo et corripiemur. Augustinus Sicut delectatur, si suaviter loquaris ; ita flectitur, si amet, quod polliceris: timeat, quod minaris: oderit, quod arguas: quod approbas, amplectatur: quod dolendum, exaggeras: quod letandum predicas, gaudeat, misereatur eorum, quos miserendos ante oculos docendo constituis: fugiat eos, quos cavendos terrendo proponis.
-Septimo consistit in electione pascuorum. Ex. 3.d. Cumque minasset gregem ad interiora deserti, venit ad montem Dei Oreb, quod interpretatur mensa, quia in mensa Scripture reficiuntur anime, vel in mensa gratie, vel glorie. Ez. 34.d. In locis uberrimis pascam eas in montibus Israel. Is. 30.e. Pascentur in possessione sua in die illa. Possessio nostra est Paradisus, id est in sermonibus de dulcedine paradisi. Sed quidam sunt similes fratribus Ioseph, qui pascunt gregem Domini in Dothaim, quod interpretatur defectio, id est in mundanis. Gn. 37.d.
-Octavo, consistit in temporanea eductione ad pascua. Non enim semper est aptum ducere eos ad pastum. Lc. 12.f. Quis putas, est fidelis dispensator et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram.
Nono, consistit in congrua adaquatione, quod est, quando cum lacrimis et compassione predicat, vel hortatur. Tunc greges adaquantur et tunc concipiunt bonum propositum, videntes virgas in aqua, id est correctionem in lacrimis et in compassione: sicut oves conceperunt, quando adaquabantur in aspectu virgarum. Gn. 3.g.
marg.| Secunda bonitas pastoris boni in diligentia custodiendi que consistit in novem.
- Primo infirmos consolando. 1Th. 5.c. Consolamini pusillanimes:
- Secundo, in egrotos sanando, quod fit penitentiam iniungendo et confessiones audiendo. Tunc enim sanatur morbus. Eccl. 44.c. Medicina omnium in festinatione nebule. Penitentia dicitur nebula, quia magna videtur, sed statim disparet et a longe videtur spissa, sed a prope quasi nulla: sic penitentia videtur penitenti.
- Tertio in confractorum alligatione: quod fit prohibitiones addendo, ne eas ad occasiones peccatorum. Eccl. 6.d. Vincula illius alligatura salutaris.
- Quarto, in abiectorum reductione, quod fit per excommunicatorum et schismaticorum reconciliationem. Θ Unde hic. Alias oves habeo, que non sunt ex hoc ovili etc. Et Ez. 34.d. Congregabo eas de terris et inducam eas in terram suam. Mt. 12.c. Qui non colligit mecum, dispergit. Et tales sunt similes diabolo.
- Quinto, in ovium que perierant, requisitione, quod fit peccatores retrahendo a peccatis suis et ab inferno ; secundum illud Prv. 24.b. Libera eos, qui ducuntur ad mortem. {6.352rb} Et Eccl. 4.b. Libera eum, qui iniuriam patitur, de manu superbi, id est diaboli. De his habetur Ez. 34.a. Quod infirmum erat non consolidastis: quod confractum est, non alligastis: et quod abiectum est, non reduxistis: et quod perierat, non quesistis: sed cum austeritate imperabatis et cum potentia.
- Sexto bonum proponendo. Ez. 34.d. Quod pingue et forte custodiam. Per contrarium ibidem. Quod crassum erat et pingue occidebatis.
- Septimum est in vigilantia solicitudinis. Gn. 31.f. Ego damnum omne reddebam tibi: quidquid furtive perierat, a me exigebas, die, noctuque estu urgebat et gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis.
- Octavum est in subditorum diligenti examinatione. Prv. 12.b. Novit iustus animas iumentorum suorum. Eccl. 7.c. Pecora tibi sunt: attende illis et si sint utilia, perseverent apud te.
- Nonum consistit in augmenti et diminutionis subditorum diligenti computatione. Ier. 33.b. Adhuc transibunt greges ad manum numerantis. Pauci curant de numero subditorum ; tamen Dominus requiret. Unde Ier. 13.d. Ubi est grex, qui datus est tibi ?
marg.| Tertia bonitas pastoris, que est audacia in defendendo, consistit in quinque.
-Primum in hereticos expugnando. 1Rg. 17.d. Dixit David ad Saul. Pascebat servus tuus gregem patris sui et veniebat leo et ursus, id est tyrannus, vel hereticus: et tollebat arietem de medio gregis et per sequebar eos et percutiebam eruebamque de ore eorum: et illi consurgebant adversum me: et apprehendebam mentum eorum, id est imponebam silentium hereticis.
- Secundum est, ut principibus se audacter opponat, sicut Elias opposuit se Achab pro Naboth. 3Rg. 21.f. Et Eccl. 48.a. Deiecisti reges ad perniciem et confregisti facile potentiam ipsorum. Item in eodem b. In diebus suis non pertimuit principem et potentia nemo vicit illum.
- Tertium est litigantes et discordes comprimendo. Iob. 29.c. Conterebam molas iniqui et de dentibus illius auferebam. Mt. 5.a. Beati pacifici etc.
- Quartum consistit in damnum temporale et periculum corporale pro subditis negligendo. Ct. 8.c. Si dederit homo communem substantiam suam etc. Prv. 12.d. Qui negligit damnum propter amicum, iustus est.
- Quintum est, infamiam malorum contemnendo pro iustitia inimicorum. 2Cor. 6.b. Per infamiam malorum et bonam famam.
Numérotation du verset Io. 10,22 
marg.| {l} Facta sunt autem Encenia Hec est secunda pars huius capituli, que dividitur in quatuor partes. Primo agitur de dedicatione templi et tempore eius. Secundo de questione Iudeorum subdola et responsione Domini, ibi Quousque animam nostram tollis Tertio, de voluntate Iudeorum lapidandi Christum et qualiter ostendit se non esse dignum lapidatione, neque blasphemum, ibi: Sustulerunt ergo lapides etc. Quarto, qualiter quesierant eum apprehendere et fugere trans Iordanem et accedentes quidam crediderunt, ibi: Querebant ergo eum apprehendere etc. Dicit ergo.
marg.| {l} Facta sunt Encenia id est festa dedicationis templi.
marg.| {m} In die Et dicit pluraliter quia per octo dies festum protendebatur.
marg.| {S352b} Glossa Hiems commemoratur, ut significet Iudeos frigidus, qui non accedunt ad ignem, id est non credunt in Christum. Dt. 4.d. et Hbr. 12.g. Deus ignis consumens est.
marg.| {n} Et hiems erat erat Hoc dicit ad differentiam aliarum dedicationum, que non in hieme ; sed in Autumno in mense Septembri: vel in Vere, in Martio, scilicet fiebant. Dicit autem Augustinus Encenia erat festivitas dedicationis templi. Grece enim cenon dicitur novum et quandoque novum aliquid fuerit dedicatum, encenia vocatur. Iam et usus habet hoc verbum, si quis nova tunica induatur, enceniare dicitur. Vel encenia dicunt, quasi encenea, ancos, quod est novum et sonat innovationes et est en ibi intensivum. Unde dicitur ab en, {6. 352c} Δ quod est in et neos, novum et ce est ibi syllabica abiectio. Hoc autem festum non ad primam, vel secundam templi dedicationem spectabat, sed ad tertiam. Prima enim fuit in Autumno, quando Salomon dedicavit templum decima die Septembris. 3Rg. 8. et 2Par. 5. et 6. Et usque ad templi illius subversionem fiebant singulis annis duo festa eodem die, dedicatio, scilicet et expiatio. De qua Lv. 23.e. Cum autem reedificatum fuit templum a redeuntibus a Babylone, dedicatum est in Vere, duodecima die Martii, duodecima Luna. 1Esr.6. Cum Antiochus Epiphanes polluisse templum sordibus idolorum et prophanasset utensilia eius, Iudas mundavit templum et restituit utensilia eius in locis suis et quasi dedicavit illud vicesimaquinta die casleu, id est Decembris, ut dicitur 1Mcc. 4.f. Et hec est dedicatio in diebus Domini Iesu, observabatur in hieme: quia et Iudas precepit et instituit, ut celebraretur singulis annis per octo dies. 1Mcc. 4.g. Et inde sumptum est, quod dedicatio Ecclesie quolibet anno octo diebus servatur. Ipse autem dies festus agebatur tempore, quo hec dicta sunt et facta, que sequuntur.
marg.| {a} Et ambulabat Iesus dici tur in Iudea frequentabat Christus, quia Passio in ianuis erat.
marg.| {b} In templo id est in loco mundorum, ubi ibant ad orationem. Similiter sup. 2.c. Eiecit vendentes et ementes de templo, id est de atrio illo. Unde magis determinat locum illum, cum subdit.
marg.| {c} In porticu Salomonis Sicu t dicit Glossa sepe notantur porticus templi, ut hic, in templum enim non ascendebant, nisi ministri. Porticus autem illa dicebatur Salomonis, in qua solebat Salomon stare ad orandum: in qua porticu die dedicationis erexit columnam eream. 2 Par. 6.b. super quam adoravit flexis genibus. 3Rg. 8.b. cum tamen Iudei soleant stare, cum orant. Simile Act. 3.a. et 5.c. Erant in porticu Salomonis. Sed contra in fine. 4Rg. et Ier. in fine habetur, quod totum fuit destructum. Solutio: Porticus Salomonis dicitur locus, in quo fuit porticus illa, in qua erexit columnam et forte ibi erat aliquid post destructionem Babylonicam in reparatione templi de novo fabricatum.
marg.| {d} Circumdederunt ergo eum Iudei Glossa Ecce hiems in Iudeis. In quo adimpletum est illud. Ps. 21. Circumdederunt me sicut apes. Item Tauri pingues obsederunt me.
marg.| {e} Et dicebant ei. Quousque animam nostram id est animas nostras.
marg.| {f} Tollis id est suspendis, dum incertos nos relinquis, nec palam dicis, utrum tu sis Messias ? Vel secundum Bernardum
marg.| {f} Tollis id est perdis, dum non dicis nobis palam, utrum sis Salvator, ut credamus.
marg.| marg.|{Δ} {a} Si tu es
Numérotation du verset Io. 10,14 
marg.| {h} Ego sum Pastor bonus non fur, neque mercenarius: hoc concludit ex predictis. Deinde, quia dixerat, supra eodem. Et oves vocem eius audiunt et sequuntur, ne quis dicat, quid ergo de his, qui non crediderunt ? Ideo induxit.
marg.| {i} Et cognosco meas id est scio, qui a me sunt predestinati.
marg.| {k} Et cognoscunt me mee id est in proximo est, ut convertantur et credant multi. Vel loquitur de illis, qui iam crediderant, ut Apostoli et cecus et alii. Hoc etiam et Paulus ait. Romanorum 11.a. Non expulit Deus populum suum, quem precognovit. Cognovit enim Dominus eos, qui sunt eius, 2Tim. 2.c. Et sumitur hoc de Numeri, ut dicit ibi Glossa Vel secundum Chrysostomum de Dt. 31.f. ubi dicitur: Scio cogitationes eius, que facturus sit hodie, antequam introducam eum in terram, quam ei pollicitus sum. Sed quia dixit Cognosco oves meas et cognoscunt me mee, ne parem esse mensuram cognitionis estimes, ideo hoc corrigit, dicens.
Numérotation du verset Io. 10,15 
marg.| {l} Sicut novit me Pater et ego agnosco Patrem quasi dicat: non est in illis et in me par cognitio, sicut in me et in Patre, quia nisi vellet nos super hoc instruere, cuius gratia hoc induxisset.
marg.| Item quia in multis locis Christus seipsum ponit in ordine multorum, id est aliorum hominum communiter, ne quis estimaret, quod ut homo purus ita cognosceret, ideo hoc inducit (Sicut novit me Pater etc.) et ita certissime, unde scio eum, sicut ipse me. Propterea et dixit Mt. 11.d. Nemo cognoscit Filium nisi Pater: et Patrem nisi Filius, separatam quandam cognitionem dicens. Et talem, qualem nullus alius habere potest.
marg.| {m} Et animam meam pono id est depono a carne, non tamen a verbo. Vel (animam meam pono,) id est vitam expono.
marg.| {a} Pro ovibus meis Chrysostomus Continue, id est sepe: hoc dicit, ut ostendat, quod non est erroneus, sed verus Pastor: quia et Apostolus quando voluit se ostendere idoneum Magistrum, comparans se ad pseudo-Apostolos, a periculis et mortibus seipsum constituit et probavit idoneum. 2Cor. 11.e. In plagis superabundanter, in mortibus frequenter. Ita et hic Christus. Nam dicere, quoniam lux sum, vita sum, putaretur livoris apud insipientes. Dicere ergo, mori volo, id est animam pono, nullum livorem habet, neque invidiam: ideo non dicunt ei modo. Tu testaris de te ipso: testimonium tuum non est verum. Multis enim ostendebat verbis procurationem, id est solicitudinem et amorem pro ovibus, qui pro lapidantibus volebat tradere seipsum: propterea et opportune eum, qui de Gentibus est, inducit sermonem dicens.
Numérotation du verset Io. 10,16 
marg.| {o} Et alias oves habeo predestinatas de Gentibus.
marg.| {p} Que non sunt ex hoc ovili etc. quasi dicat: quid miramini, si hi me debent sequi et oves vocem meam audire, quando enim et alias videbitis me sequentes et vocem meam, audientes, tunc stupebitis magis.
marg.| {q} Ex hoc ovili id est de populo, vel de ritu et cultu regali.
marg.| {S351ra} Chrysostomus sic dicit Non ex aerio hoc fiunt non turberis, differentia enim circa legem sola est, sicut Paulus ait Gal. 5.b. Neque circumcisio aliquid valet, neque preputium.
marg.| {6.351va} {Δ} {a} Et illas oportet me adducere per Apostolos. Passionem enim Domini secuta est vocatio Gentium per Apostolos. Chrysostomus hic,   oportet non est necessitatis ; sed eius, quod omnino erat demonstrativum. Item per hoc, quod dicit,   adducere sign ificat illos dispersos utrosque scilicet et Iudeos. et Gentiles et sine pastore. Unde et predicit copulationem futuram sub uno pastore, dicens.
marg.| {b} Et vocem meam audient in A postolis. Nec dicit meorum, quia in ipsis ipse loquitur.
marg.| {c} Et fiet unum ovile id est una Ecclesia de Iudeis et Gentibus. Et unde sit ista unitas, subdit.
marg.| {S351va} Unum ovile et unus pastor Hoc prophetarum est. Ez. 27. ubi dicitur, quod duo ligna coniuncta sunt etc. Et in Ps. 117. Lapidem, quem reprobaverunt edificantes etc. Eph. 2.c. Qui fecit utraque unum. Item in eod. d. Superedificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum ipso summo angulari lapide Christo Iesu. Item Gn. 49.b. Ligans ad vineam pullum suum, id est Gentilem populum sibi per fidem annectens. Christus enim est vinea, infra 15.a. Ego sum vitis vera. Et ad vitem asinam suam, id est plebem Iudaicam. Os. 1.d. Congregabuntur filii Israel et Iuda pariter et ponent sibi caput unum.
marg.| {d} Et unus pastor quasi dicat: sub uno pastore erit unus grex. Quod et Paulus ostendit. Eph. 2.c. Ut duos condat in semetipsum in unum novum hominem. Item in eod. Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum. Sequitur.
Numérotation du verset Io. 10,16 
moraliter
marg.| {o} Et alias oves habeo etc. Sic debet Abbas coniungere invicem per amorem et pacem Monachos et conversos activos et contemplativos, episcopus vero, clericos, laicos, seculares et scholares per pacem sociare, ut impleatur illud. Os. 1.d. Congregabuntur filii Israel et filii Iuda pariter et ponent sibi caput unum. Cetera omnia patent per primam expositionem.
Numérotation du verset Io. 10,17 
marg.| {e} Propterea me Pater diligit, quia ego pono animam meam id est voluntarie depono vitam, vel animam a carne, sed non a verbo ; ita tamen.
marg.| {f} Ut iterum sumam eam ] id est ut resurgam. Sed opponitur. Quia eadem ratione bonum opus est causa quare dicitur Deus non diligere ; sed hoc falsum est, immo e converso, quia nos diligit, bonum facimus.
marg.| Item querit Chrysostomus quid hoc verbo potest esse humilius, si propter nos Dominator noster amari debet, quia pro nobis moritur ? Quid igitur, dic mihi ? Prius non amabatur, sed nunc amorem incepit et nos facti sumus amoris eius causa. Solutio: Quia Deus diligit Petrum, bene operatur: et quia bene operatur, dum habet gratiam, magis diligitur a Deo, id est maior ei gratia datur Deo et maior gloria ei preparatur. Sed quia caritas Christi ab instanti conceptionis sue fuit in summo, non dilexit eum Deus magis propter aliquod opus. Dicimus ergo, quod li, quia et propterea utrumque est ostensivum dilectionis, vel ita quod li,   diligit dicat effectum, quantum ad accelerationem Resurrectionis, quam Christus meruit humilitate Passionis, ut dicitur Phil. 2.b. Propter quod et Deus exaltavit etc. Vel sic intellige.
marg.| {e} Propterea me Pater diligit id est valde ei placet oblatio, quam ego ei offero, scilicet. Unde Chrysostomus sic solvit dicens, quod condescensive loquitur, quia enim alienum dicebant a Patre et erroneum et in perditionem illorum venisse, dicit: et si nihil aliud esset hoc saltem mihi suasit amare vos, quia vos ita amamini a Patre, ut ego etiam propter hoc diligat ab eo, quia pro vobis morior:
marg.| Item per hoc intendit construere et ostendere, quod non invitus ad hoc venit: si enim invitus, non esset amoris activum quod fiebat. Item per hoc vult ostendere, quod Patri cum super abundantia hoc placet. Si vero ut homo loquitur, ne mireris: multoties enim huius diximus causam et rursus eadem dicere superfluum est et onerosum. Et nota quod duo dicit: Pono animam meam et iterum sumam eam mort em voluntariam et Resurrectionem. Et ex priori secundum construit, a morte Resurrectionem, a depositione anime resumptionem, qui enim potest ponere, vel non ponere animam, potest et resumere. Quia autem in sua potestato et voluntate sit mori, ostendit, dicens.
marg.| {f} Nemo enim tollit id est potest tollere.
marg.| {g} Eam a me Hoc dicit, quia bene sciebant, quod multoties insidiati ei non valuerunt eum detinere: Etenim exivit de manibus eorum millies. Unde nota quod a principio sue predicationis non dixit, quia tunc non crederent, sed quando ab ipsis rebus susceperat testimonium, quia multoties insidiati nihil potuerunt dicere, tunc hoc dixit.
prol.| {6.S349ra} Sir. 20.b. est propter gloriam minoratio. Item Sir. 12.c. si humiliatus vadat curvus, abiice animum tuum et custodi te ab illo. Prv. 26.d. Quando submiserit vocem suam, ne credideris ei: quoniam septem nequitie sunt in corde illius. Ez. 13.a. Quasi vulpes in deserto etc.
marg.| {S349rb} Item Christus est unitas, qui ergo per scissuram, vel dissensionem obtinet prelationem, vel beneficia, per Christum non intrant, sed dividunt vestem Christi inconsutilem, dum sibi partes faciunt, quod non fecerunt milites. Ideo Ecclesia significatur per Thamar, Gn. 38.g. que interpretatur amaritudo: et Ecclesia in amaritudine est, in cuius utero luctantur contendentes fratres, qui prior nascatur et plerumque prior egreditur, de quo non erat opinio, cui dicitur: Quoniam propter te divisa est maceria. Phares enim prior natus est, id est illi, qui dividunt unitatem Ecclesie, postea Zaram, cui obstetrix ligat filum coccineum in manu: quia qui Passionem Domini opere imitantur, tardius promoventur.
marg.| {Θ} {a} Hoc ]
Numérotation du verset Io. 10,18 
marg.| {h} Sed ego pono eam a meipso id est mea voluntate. Is. 53.c. Oblatus est, quia ipse voluit. Iob. 7.c. Suspendium elegit anima mea et mortem ossa mea. Ergo electio est crux, non coactio, sed ne aliquis dicat: Tu dicis, quod tu ponis animam a teipso: ita facit et ille, qui se interfecit: ideo subdit.
marg.| {6.351vb} {i} Pote statem habeo ponendi eam id est ego solus Dominus sum dimittendi animam, vel non dimittendi: quod non est ille, qui interficit se, quia et alius similiter posset eum occidere. Item licet posset se occidere, non tamen resurgere. Unde subdit.
marg.| {k} Et potestatem etc.]   in R esurrectione. Et ne putent eum in hoc Patri contrarium et ut ostendat apud Patrem residere auctoritatem, subdit.
marg.| marg.|{6.352ra} {Δ} {a} Hoc mandatum de omnibus predictis et ponendi et sumendi animam, ut dicit Glossa
marg.| {b} Accepi a Patre meo id est hoc habeo a Patre, a quo habeo esse. Secundum Chrysostomum
marg.| {a} Hoc mandatum scilicet mori promundo accepi a Patre meo Qualiter igitur dicit, sup. eod. Ego pono animam meam a meipso ? Solutio. Bonus pastor non indiget incitante, vel mandato. Si vero in hominibus, hoc est, multo magis in Deo. Est ergo a meipso, id est a mea voluntate, quia mihi placet, quod autem dicit hic Mandatum accepi a Patre meo sensus est, id est ei placet, quod facio. Sicut enim sup. eod. Propterea me Pater diligit, quia ego pono animam meam: per hoc significatur voluntarium processum et contrarietatis distinxit suspicionem, id est placet Patri, quod animam pono: ita et hic mandatum se suscepisse a Patre, dicens, nihil aliud ostendit, quam quod illi placet hoc, quod ego facio, ut cum cum interfecerunt, non estiment ut derelictum et proditum a Patre interfecisse cum. Neque exprobrent, que exprobraverunt. Alios salvavit, seipsum non potest salvare. Et iterum. Si Filius Dei es, descende de Cruce. Et notandum, quod ne nos audientes hoc mandatum accepi putaremus inferioritatem, vel aliquam voluntatis diversitatem et coactionem obedientie, ideo premisit. Ego sum pastor bonus, quasi idem cum Patre et animam meam pono pro ovibus meis voluntarie. Suas oves dicit et suum actum et pro hoc ostendit se Deum et voluntarium et non indigentem mandato. Unde per hoc, quod dicitur ; Hoc mandatum accepi nihil aliud vult significare, quam concordiam ad Patrem. Et loquitur ita humiliter et humane, propter imbecilles auditores. Sequitur.
Numérotation du verset Io. 10,19 
marg.| {c} Dissensio iterum facta est inter Iudeos propter sermones hos id est occasione predictorum, quia tenebre lucem non comprehendunt et aliis fuit odor mortuis, aliis odor vite. Et ostendit, qualis erat dissensio.
Numérotation du verset Io. 10,20 
marg.| {d} Dicebat autem vel   quidem secundum Chrysostomum
marg.| {e} Multi ex ipsis] Isti sunt tenebre.
marg.| {f} Demonium habet et insanit] Quia enim maiora erant, quam secundum hominem, ea que dicebantur et non communis consuetudinis: ideo dicebant cum demoniacum et insanum.
marg.| {g} Quid eum auditis quas i infanum loquentem. Et nota quod quarto iam dicunt hoc ei, scilicet quod demonium habet. Magis autem non quarto, sed multoties, quod patet supra 8.f. Nonne benedicimus nos, quia Samaritanus es et Demonium habes ?
Numérotation du verset Io. 10,21 
marg.| {h} Alii dicebant Isto rum oculi iam incipiebant aperiri.
marg.| {i} Hec verba non sunt demonium habentis id est insani, quia utilia dicit et ordinata et secundum Scripturas. Sed quia per verba non poterant os obstruere, demonstrationem faciunt, quod non est demoniacus per opera. Unde subdunt.
marg.| {k} Numquid demonium potest cecorum oculos aperire quasi dicat: si non suademini verbis, saltem operibus moveamini. Chrysostomus Vides syllogismum. Si demonium habentis, non sunt, maiora autem sunt, quam secundum hominem: manifestum est, quoniam recte cuiusdam et divine sunt hec virtutis. Quod autem non sint demonium habentis, ostendunt per ipsa opera. Quod autem sint maiora quam secundum hominem, habent ex verbis illorum, qui dicebant ; quoniam Demonium habent: ideo enim dicebant, quia secundum hominem non erant ea, que dicebat. Sed queritur hic, quare Christus nihil respondet hic ? Nam sup. 8.f. respondit. Ego demonium non habeo, hic nihil respondet. Solutio: Chrysostomus quia Christus per res, id est signa tribuerat demonstrationem, cecum enim etc. Efficacior enim erat responsio per opera, quam per verba. Item neque digni erant responsione, qui demonium habentem eum vocabant pro his, pro quibus eum admirari et Deum estimare oportebat. Item non erat opus ipsum respondere et eos redarguere ipsis adinvicem stantibus et arguentibus se invicem: propterea silebat et mansuete omnia ferebat, non propter hoc solum, sed et nos erudiens mansuetudinem et longanimitatem omnem.
Numérotation du verset Io. 10,22 
moraliter
marg.| {l} Facta sunt enim in Hierosolymis Thema in dedicatione, vel reconciliatione Ecclesie.
marg.| {n} Et hiems erat id est gelicidium peccatorum: per quod innuitur, quare debeant fieri * dedicationes, quia ad purificandum spiritum a sordibus hiemis et calefaciendum. Ct. 2.c. Hiems transiit, imber abiit etc. Et nota quod in principio sunt peccata frigida. Unde Ier. 6.b. Sicut frigidam facit cisterna aquam, sic frigidam fecit malitiam suam. In consuetudine autem congelantur. Eccl. 43.c. Gelavit Chrystallus ab aqua. Et Eccl. 6.b. Sicut in sereno glacies, solventur peccata tua. Et loquitur facienti eleemosynas.
marg.| Et bene comparatur hiemi status peccatorum, propter novem causas.
- Prima est propter pigritiam hominum in hieme. Prv. 20.a. Propter frigus piger arare noluit.
- Secunda propter sterilitatem bonorum operum. Eccl. 42.c. Gelu sicut salem effundet super terram, id est gelicidium peccatorum, super terram liberi arbitrii, ut non fructificet, sicut nec terra salita.
- Tertia, quia generata mortificantur in hieme ; sic bona opera per peccatum. Ier. 8.e. Non est uva in vitibus, nec ficus in ficulnea, id est nec excitatio corporis, nec dulce opus pietatis est in eis, folium defluxit: quia nec etiam bonum verbum habere.
- Quarta, quia estatis preterite vestigium non apparet in hieme. Eccl. 63.c. Exussit desertum et extinxit viride, quasi ignis, id est exemplum bone conversationis.
- Quinta, quia in hieme sunt inundationes aquarum et torrentium: sic abundantia iniquitatum. Ps. 17. Torrentes iniquitatis conturbaverunt me. Os. 4.a. maledictum, furtum, homicidium inundaverunt. Is. 8.b. Ibit per Iudam inundans et transiens usque ad collum veniet. Ps. 31. Verumtamen in diluvio aquarum multarum etc.
- Sexta, propter frequentes tribulationes instanter tentantes, sicut in hieme est commotio venti et intemperies aeris. Is. 32.a. Et erit vir, sicut qui absconditur a vento et celat se a tempestate.
-Septima propter facilitatem cadendi, propter lubricum et gelu, Ier. 38.f. Demerserunt se in ceno et in lubrico {6.352vb} pedes suos. Ps. 34. Via illorum tenebre et lubricum.
- Octava propter congregationem heterogeneorum. Gelicidium enim peccati congelando animam congregat et conglutinat eam cum temporalibus. Ps. 118. Adhesit pavimento anima mea: Et alib. Conglutinatus est in terra venter noster. Ier. 15.d. Si separaveris pretiosum a vili etc. Sicut quandoque forte gelu res adheret terre et aqua in laguncula non potest exire, nisi frangatur per mortem suam. Is. 10.g. Dominus Deus exercituum confringet lagunculam in terrore, id est divitem faciet evacuare divitias suas in terrorem mortis alterius, vel proprie, quia tunc, velint, nolint, relinquent eas. Sicut enim vestes terre adherentes per gelu non possunt trahi, nisi rumpantur: ita nec avari a divitiis. Unde Iob. 20.b. Divitias quas devoravit, evomet et de ventre illius extrahet Deus, non per clysterium, sed sicut dicitur Os. 13.c. Dirumpam interiora iecoris eorum.
- Nona, quia in presenti vita congregant et multiplicant temporalia, sicut vestes solent in hieme multiplicari et ligna, hiems enim est eis. Unde nullus est, qui pre calore abiiciat vestes, sicut Petrus, qui dicit Mt. 19.d. Ecce nos reliquimus omnia etc. Et sponsa. Ct. 5.b. Expoliavi me tunica mea, id est solicitudine acquirendi temporalia. Gn. 13.g. Descendit Rebecca de camelo et induit se theristro, quod est vestis estivalis, hec est caritas, que omnia fere temporalia abiicit.
marg.| His igitur novem rationibus comparatur status peccatorum hiemi. In hoc ergo hieme, ut, scilicet expellatur ab anima, debent fieri encenia, id est templi dedicatio, que primo facta est sub Salomone, secundo, sub Esdra, tertio sub Iuda. Templum est fidelis anima. 1Cor. 3.d. Templum Dei sanctum est, quod estis vos. Primo edificatur et dedicatur in Baptismo. Secundo, in penitentia. Tertio in gloria, vel etiam in mundatione venialium quotidiana.
marg.| Primo fuit templum edificatum a Salomone: sic in Baptismo anima accipit a Christo materiam sancte conversationis, id est gratiam, sive virtutes. 1Cor. 3.b. Dei edificatio estis. Et hoc significatum est. 4Rg. 6.a. ubi dicunt filii Prophetarum. Eamus usque ad Iordanem, qui significat Baptismum et tollant singuli singulas materias et edificemus nobis domum per bonam conversationem. Sed hoc templum destructum est a Nabuchodonosor, id est diabolo ; et ideo debet reedificari per Esdram, id est per penitentiam. Ez. 36.c. Civitates inhabitabuntur et ruinosa instaurabuntur. Sed quia astra non sunt munda in conspectu Dei, ut dicitur Iob. 25.b. Ideo oportet quotidie innovati nos per Iudam, id est per confessionem propter venialium instantiam. Unde supra 2.a. Erant autem hydrie lapidee sex posite secundum purificationem Iudeorum.
marg.| Innovari debemus multis modis
- Pelle, ut serpens, id est conversatione. Mt. 10.b. Estote prudentes sicut serpentes.
- Plumis, ut accipiter, id est desideriis: Iob. 39.c. Numquid per sapientiam etc. Et mutatio eius acceleratur per venenosas carnes. Lam. 3.d. Saturabitur opprobriis.
- Rostro, id est verbis, ut Aquila. Ps. 102. Renovabitur, ut Aquila.
- Ad petram Christum. Is. 6.b. labia eius mundantur calculo. 1Pt. 4.c. Si quis loquitur.
- Carnibus, ut cervus, id est viribus. Is. 40.g. Mutabant fortitudinem etc. Ps. 41. Sicut cervus etc.
- Spiritu, ut homo. Ez. 11.d. Spiritum novum tribuam in visceribus eorum. Infra 13.d. Mandatum novum. Eph. 4.f. Renovamini spiritu mentis vestre etc. Lam. ult. d. Innova dies nostros sicut a principio. Sequitur.
Numérotation du verset Io. 10,23 
marg.| {a} Et ambulabat Iesus in templo in Porticu Salomonis id est in Religiosis et Clericis. Sed propter quid dicitur ibi ambulare: Quia non potest ibi sedere, sicut dicitur, quare iacet bos in prato. Unde Gn. 3.b. Ambulabat ad auram post meridiem, significans, quod iam non habebat requiem in Adam. Eccl. 24.a. In omnibus requiem quesivi.
Numérotation du verset Io. 10,24 
marg.| {d} Circumdederunt ergo eum Iudei et dicebant ei. Quousque animam nostram tollis ? Si tu es Christus, dic nobis palam Isti tenent typum quorundam, qui de novo intraverunt religionem, vel de novo resilierunt a peccatis, qui tentantur aliquando et dicunt.
marg.| {6.353ra} {Δ} {a} Si tu es Christus id est Messias venturus, quem hominem putabant, sed pre omnibus regnaturum.
marg.| {b} Dic nobis palam ? Glossa Non veritatem etc. Si hoc diceret, statim caperent eum, quasi contra Augustum facientem. Si non, diceret, non ergo credatis ei. Ideo ipse responsum temperat. Unde sequitur.
Numérotation du verset Io. 10,24 
aliter
marg.| {a} Si tu es Christus, dic nobis palam] hoc dicunt, ut eum de iactantia accusent, velut Cesari contrarium. Chrysostomus Sed et modus interrogationis plenus erat odio.
marg.| {b} Dic nobis palam Et nimirum, cum propalatione omnia dicebat in festivitatibus assistens semper et nihil occulte loquebatur, Infra 18.d. Ego in abscondito locutus sum nihil. Quod autem non discendi, sed tentandi gratia quererent, ipsa lapidatio secuta monstravit. Quem enim ita fide dignum esse estimabant, ut de seipso testantem susciperent, parva quedam locutum, confestim lapidaverunt.
marg.| Item patet, quod tentando querebant: quia multoties hoc eis significaverat et verbis et operibus, scilicet quod esset Christus, sup. 4.d. Ego sum, qui loquor tecum, dixit Samaritane. Et sup. 9.g. Et qui loquitur tecum, ipse est: et hoc dixit ceco. Et illis etiam dixit idem et si non ita, sed per talia verba et per opera. Unde patet, quod tentando querunt.
Numérotation du verset Io. 10,24 
moraliter
marg.| {a} Si tu es Christus id est si ita dulcis es et tante consolationis, ut dicunt predicatores.
marg.| {b} Dic nobis palam per effectum. Sic enim, qui de Egypto exierunt, murmurabant: Contra quos dicitur 1Corinth. 10.b. Neque murmurantes, sicut quidam murmuraverunt et a serpentibus perierunt.
Numérotation du verset Io. 10,25 
marg.| {c} Respondit eis Iesus. Loquor vobis verba doctrine, que nemo alius unquam locutus est et ideo potestis me per ea cognoscere.
marg.| {e} Et tamen non creditis verba et non solum verba, sed et
marg.| {f} Opera, que ego facio in nomine Patris mei id est ad gloriam Patris, non meam propriam et separatam.
marg.| {g} Hec testimonium perhibent de me quoniam sum Deus et Messias. Unde infra 15.d. Si opera non fecissem in eis, que nemo alius fecit, peccatum non haberent. Unde etiam quidam ipsorum dixerunt, supra 9.c. Quomodo potest homo peccator talia signa facere ? Et sup. 3.a. Nemo potest facere hec signa, que tu facis, nisi fuerit Deus cum eo.
Numérotation du verset Io. 10,25 
aliter
marg.| {c} Respondit eis Mt. 22.b. illis querentibus dolose. Magister, scimus, quia verax es etc. arguit eos dure, dicens quid me tentatis, hypocrite ? Per hoc ostendens, quoniam novit abscondita mentis eorum. Hic autem nihil loquitur per hoc erudiens nos de omnibus arguere eos, qui insidiantur, sed pre mansuetudine et humilitate multa dissimulare. Unde etiam Prv. 26.a. utrumque dicitur. Et responde stulto etc. Et non responde stulto. Quia ergo dementie erat operibus ipsum ostendentibus sermonis querere testimonium, audi, qualiter eis respondit, simul insinuans, quoniam hoc superflue querebant et non discendo et ostendens quoniam voce, que est per verba, manifestiorem dedit vocem, scilicet eam, que est per opera. Unde dicit.
marg.| {d} Loquor vel dixi vobis multoties, scilicet me esse Christum. Et non creditis Et hoc per opera dixerat. Unde subdit, quia, scilicet.
marg.| {f} Opera que ego facio in nomine Patris mei non ei contraria, ut mihi imponitis.
marg.| {6. 353b} {g} Hec testimonium perhibent de me
marg.| quasi dicat: patet, quod superflua et subdola est vestra interrogatio: quia si operibus non creditis, qualiter verbis crederetis, in quo aperit malitiam eorum, qui simulabant tunc a nudo eius verbo suaderi, qui tot non sunt suasi operibus ? Et subdit cur non credunt.
Numérotation du verset Io. 10,25 
moraliter
marg.| {c} Respondit eis Iesus: Loquor vobis interius per inspirationem, exterius per Scripturas et beneficiorum largitionem.
marg.| {e} Et non creditis adhu c dulcedinem mellis non sentitis, quia adhuc palatum infectum habetis.
marg.| {f} Opera, que ego facio etc. id est miraculum, quod feci in dimittendo peccata tua, debent esse testimonium, quod consolationes confero. Vel aliter ut sit hic prothema.
marg.| {d} Loquor vobis et non creditis Non credimus autem verbis Christi propter quatuor, vel quinque. Quia nobis displicent. Sir. 21.c. Audivit luxuriosus et displicebat ei et proiiciet illud post dorsum suum. Item, quia sunt contraria sapientie nostre. 1Cor. 2.d. Animalis homo non percipit, que sunt Spiritus Dei: stultitia est illi et non potest intelligere.
marg.| Item quia de talibus non cogitamus. Prv. 18.a. Non recipit stultus verba prudentie, nisi ea dixeris, que versantur in corde eius. Item quia fingimus, ea dicta ad terrorem, non ad veritatem. Unde Ier. 38.a. De industria dissolvit manus virorum bellatorum. Item quia non videmus penas, quas comminatur. Ier. 20.b. Factus sum in derisum tota die, quia omnes subsannant me, quia iam olim loquor vociferans iniquitatem et vastitatem clamito: et factus est mihi sermo Domini in opprobrium et in derisum.
marg.| {f} Opera, que ego facio in nomine Patris mei, hec etc. quasi dicat: non loquor tantum verba, sed ago bona et intentione recta: et ideo recipere deberetis tale testimonium: quia hi duo, vel tres sufficiunt. Dt. 19.d.
marg.| In nomine Domi ni etc. Act. 1.a. Cepit Iesus facere et docere.
Numérotation du verset Io. 10,26 
marg.| {h} Sed vos non creditis ] quasi dicat: doceo secundum Scripturam, facio opera supra naturam: et tamen non creditis mihi. Unde superfluum esset, si dicerem vobis, quod queritis. Scio enim, quod tentando queritis. Et subdit, cur non credant.   Quia non estis ex ovibus meis Chrysostomus quasi dicat: omnia complevi, que Pastorem facere oportebat ; vos autem non sequimini, non quia non sum Pastor, sed quia non vultis esse oves. Hoc autem dicebat, ut studerent fieri oves. Et nota secundum Chrysostomum ab illo loco. Circumdederunt ergo eum Iudei. Corrupta erat eorum mens et callida, quia enim non poterant inferre calumniam operibus, insidiantur, ut capiant eum in sermonibus, ideo interrogant, ut possint capere. Et vide perversitatem et altercationem eorum, quando concionabatur et per sermones erudiebat: tunc dicebant, quod signum ostendis, sup. 6.d. Quando alia signa facit tunc ei.   Si tu es Christus, dic nobis palam Oper ibus clamantibus, verba requirunt: et verbis docentibus, ad opera defugiunt, ad contrarium semper stantes. Et nota, qualiter malitiam cooperiunt ; premittunt enim verba adulationis.   Quousque animam nostram tollis Vide bantur enim amoris discendi verbum et dilectionis esse cuiusdam, sicut Mt. 22.b. Magister, scimus, quia verax es etc. Et de septem viris mulieris. Ibid. c. Eodem modo, sup. 8.a. quando querunt de iudicio mulieris adultere.
Numérotation du verset Io. 10,26 
aliter
marg.| {h} Sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis quasi dicat: non est culpa in me, qui feci omnia, que sunt Pastoris, sed in vobis, qui non vultis esse oves.
marg.| {k} Oves mee vocem meam audiunt per fidem.
marg.| {l} Et ego cognosco eas per approbationem, vel predestinationem: Sicut e contra dicitur malas nescire. Mt. 7.c. et 25.a.
marg.| {n} Et sequuntur me per imitationem et beatitudinem, ut dicit Glossa De qua beatitudine ostendit.
marg.| {o} Et ego vitam eternam do ]   (vel dabo eis) audientibus fide et sequentibus operis imitatione. Chrysostomus His promissis scalpit eos, ut eos erigat et in desiderium sui commutet.
marg.| Et nota quod ista quatuor possunt referri ad illa quatuor. Rm. 8.f. Quos predestinavit, illos et vocavit, iustificavit et magnificavit: ut predestinatio referatur ad cognitionem et vocatio ad auditum et iustificatio ad secutionem et magnificatio ad vite eterne dationem. Et secundum hoc exponitur.
Numérotation du verset Io. 10,26 
moraliter
marg.| {h} Sed vos non creditis quia non estis ex ovibus meis sup. 8.d. Qui ex Deo est, verba Dei audit. Ibi require de hoc.
Numérotation du verset Io. 10,27 
marg.| {k} Oves mee vocem meam audiunt qua voco eas. Et bene dico vocem.
marg.| {l} Et id est quia.
marg.| {m} Et ego cognosco eas id est ab eterno preeligens: unde et voco, quia quos predestinavi, voco.
marg.| {n} Et sequuntur me in iustitia.
marg.| {o} Et ego vitam eternam do eis in m agnificentia. Sed quia premium non solum est in adeptione boni, sed in evasione mali, subdit.
Numérotation du verset Io. 10,27 
aliter
marg.| {k} Oves mee vocem meam audiunt Ps. 92. Nos autem populus eius et oves pascue eius, Infra 20.d. Maria audita voce Christi dicentis: Maria recognovit eum et respondit. Rabboni. Iob. 14.d. Vocabis me et ego respondebo tibi. Et nota quod oves non respondent, sed fugiunt ad ululatum luporum. Ululatus autem sunt tentationes demonum, vel cantilene et lenocinia malorum et huiusmodi. Non sunt ergo oves, qui ad hec currunt, sed qui verbum Dei libenter audiunt. Cetera non mutantur
Numérotation du verset Io. 10,28 
marg.| {6. 353c} {Δ} {a} Et non peribunt in eternum et si videantur hic perire. Per quod etiam innuit, quod illi peribunt in eternum, qui non sunt de ovibus et qui videntur hic perire.
marg.| {S353c} Iob. 17.a. Libera me, Domine et pone me iuxta te: et cuiusvis manus pugnet contra me. Is. 50.c. Iuxta est, qui iustificat me, quis contradicet mihi ? Stemus simul: quis est adversarius meus ? accedat ad me.
marg.| {b} Et non rapiet eas quisquam Fur, vel latro non rapit, quos Dominus novit.
marg.| {c} De manu mea id est potestate, vel conversatione, quasi dicat: non in futuro peribunt per penitentiam, nec in presenti rapientur ad culpam. Chrysostomus Quia Iudei infinita faciebant insidiantes et extra Synagogam facientes et expellentes illos, qui Christum confitebantur et erant de ovib. ideo dicit eis, quod omnia inaniter et vane machinantur, quia in manu eius sunt oves. Et ne pro nihilo hoc reputent, ostendit eandem esse manum suam et Patris: et ita oves sunt in manu Patris, sicut dicit Propheta. Is. 49.d. In manu mea pinxi tuos parietes, alia littera. Item Sap. 3.a. Iustorum anime in manu Dei sunt etc. Dicit ergo.
Numérotation du verset Io. 10,29 
marg.| {d} Pater meus qui dedit mihi ipsas oves.
marg.| {e} Maius omnibus est id est potentior est omnibus ad protegendum, quam vos ad impugnandum, vel quam demones. Vel.
marg.| {d} Pater meus, quod dedit mihi etc. id est id quod Pater dedit mihi id est potestas, quam generando dedit, vel quam habeo per generationem ab eo, est super omnia.
marg.| {f} Et ]   ideo nemo potest rapere de manu Patris mei id est de potestate, que est una mihi et Patri, de me, qui sum manus Patris. Chrysostomus Consequens esset dicere   Pater meus, qui dedit mihi, maius omnibus est ideo nemo potest rapere de manu mea sed hoc dixit, sed   de manu Patris mei ut o stendat se non esse Patri contrarium.   Dedit mihi loquens condescensive. Unde et ne propter hoc crederetur fortificatus a Patre, quasi prius existens imbe cillis, subdit.
Numérotation du verset Io. 10,30 
marg.| {g} Ego et Pater unum sumus quasi dicat: non ideo dixi, quod nemo potest de manu mea propter virtutem Patris, quasi ego imbecillis sim.
marg.| Ego enim et Pater unum sumus, secundum virtutem, id est pares in virtute. De virtute enim erat sermo universus ; si vero virtus eadem, manifestum est, quoniam et substantia.
Numérotation du verset Io. 10,31 
marg.| {h} Sustulerunt ergo lapides Iudei, ut lapidarent eum quas i pro blasphemia, quia dicebat equalem se Deo. Chrysostomus Si minor erat Filius Patre, multe hoc audacie et temeritatis verbum. Ego et Pater unum sumus nihil enim aliud quam virtutis parilitatem ostendit: quod et intelligentes Iudei lapides in eum iaciebant.
marg.| Sed neque ita destruxit opinionem hanc parilitatis. Et nimirum si male suspicati essent illi, oportebat eum corrigere hanc eorum suspicionem et dicere, cuius gratia me lapidatis, non parem dixi virtutem mihi et Patri ; nunc autem omne contrarium facit et statuit magis et confirmat parilitatem.
marg.| Et ostendit primo per opera, quod non est dignus lapidatione.
marg.| Et postea dicit, quod non est blasphemus in verbo, quod dixerit se unum, cum Patre. Unde dicit.
Numérotation du verset Io. 10,32 
marg.| {i} Respondit eis Iesus : Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo. Bona dicit, quia omnia eius miracula cedebant ad utilitatem, quod non miracula seductorum. Ex Patre meo dicit, ut mitiget eorum furorem, qui blasphemum eum dicebant: Et dicit contrarium.
marg.| {k} Propter quod eorum opus me lapidatis id est lapidibus proiicitis, quasi pro nullo debetis.
Numérotation du verset Io. 10,33 
marg.| {l} Responderunt ei Iudei. De bono opere non lapidamus te Glossa Non possunt negare se bona accepisse ; sed non possunt ferre, quod Filius Dei dicatur: Unde subdunt.
marg.| {6. 353d} {m} Sed de blasphemia
marg.| que est quando, quod creature est, Creatori attribuitur, vel e converso. Ipsi vero credebant eum esse puram creaturam. Unde exponunt, quomodo sit blasphemia.
marg.| {n} Et pro, id est.
marg.| {o} Quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum id est fingis, vel dicis. Augustinus intellexerunt non posse dici Ego et Pater unum sumus nisi ubi est equalitas Patris et Filii, quod Arrius non intellexit. Christus autem, quia vidit eos tardos et non ferre splendorem veritatis, temperavit eos in his verbis.
Numérotation du verset Io. 10,34 
marg.| {p} Respondit eis Iesus. Nonne scriptum est in lege vestra id est in Ps. 81. Large Psalmi dicuntur lex.
marg.| {q} Quia ego dixi dii estis. Tribus enim modis dicitur Deus, ut dicit Gregorius., Natura, ut Mt. 4.b. Dominum Deum adorabis. Et Dt. 6.a. Diliges Dominum Deum tuum, Adoptione, ut. Ego dixi, dii estis etc. Falso, vel nuncupative, ut Demones, vel idola. Ier. 10.b. Dii, qui non fecerunt celum et terram pereant. Ps. 96. Omnes Dii Gentium Demonia.
Numérotation du verset Io. 10,35 
marg.| {r} Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est id est per gratiam revelatus et per fidem informatus.
marg.| {s} Et non potest solvi Scriptura id est falsitatis argui.
Numérotation du verset Io. 10,36 
marg.| {t} Quem Pater sanctificavit id est sanctum genuit.
marg.| {u} Et misit in mundum id est cum sanctitate et sine macula originali incarnari constituit. Vel
marg.| {t} Sanctificavit id est quem specialiter ostendit in Baptismate.
marg.| {u} Et misit in mundum id est a se missum specialiter per opera demonstravit. Quomodo.
marg.| {x} Vos dicitis, quia blasphemo etc. Sic ordina litteram (Quomodo) vel (qualiter vos dicitis, quia blasphemo) Ego, inquam, (quem Pater sanctificavit et misit in mundum.) Quia blasphemo, inquam, (quia Filius Dei sum) Chrysostomus Quod dicit tale est. Si illi, qui per gratiam hoc acceperunt, non incusantur Deos se vocantes, qui a natura hoc habet, qualiter dignus est increpari ? Sed ita expresse quidem non dixit ; postea vero id construxit, prius condescendens eis et remittens sermonem et dicens. Quem Pater sanctificavit et misit in mundum et in hoc mitigans furorem eorum. Et primo inducit manifestam hanc materiam parilitatis. Nam interim quidem, ut susciperetur sermo ab eis, humilius locutus est ; postea vero ad maius et altius sermonem reduxit, ita dicens.
Numérotation du verset Io. 10,37 
marg.| {y} Si non facio opera Patris mei eadem, que Pater.
marg.| {z} Nolite credere mihi quasi si solis verbis predico, ne credatis.
Numérotation du verset Io. 10,38 
marg.| {a} Si autem facio : Illa opera.
marg.| {b} Etsi mihi <non> vultis credere id est verbis et innocentie vite.
marg.| {c} Operibus credite id est operibus fidem adhibete.
marg.| {d} Ut cognoscatis et credatis id est ut per fidem cognoscatis hoc, quod sequitur. Vel secundum Glossa ut merito fidei amplius cognoscendo opera, veniatis ad fidem Divinitatis. Chrysostomus Vides, qualiter hoc, quod dixit, construit, scilicet quod in nullo est minor Patre ; sed ubique par ; quia enim substantiam eius videre erat impossibile, ab operum parilitate et identitate demonstratione indivisibilis virtutis et quod credamus, dicit.
marg.| {e} Quia in me est Pater et ego in Patre quasi dicat: nihil aliud ego, quam quod Pater, manens tamen Filius: nihil aliud Pater, quam quod ego, manens tamen pater: et si me cognoscit quis, Patrem cognovit et e converso, sicut dicitur alibi. Qui videt me, videt et Patrem meum, Infra 14.b. Per hoc ergo ostendit distinctionem personalem et unitatem essentialem: et est idem quod, id quod prius dixerat. Ego et Pater unum sumus ; sed expressius hoc dixit modo et ex iteratione confirmavit et ex probatione propterea. Unde et Iudei sicut prius deseviunt. Et hoc est, quod subditur.
Numérotation du verset Io. 10,39 
marg.| {f} Querebant ergo etc.  non per fidem, sed ut occidant, ut dicit Glossa
marg.| {g} Et exi. de mani ad l itteram, vel (manu,) id est potestate (eorum) vellent, nollent: in quo ostendit se Deum.
Numérotation du verset Io. 10,40 
marg.| {6. 354a} {a} Et abiit iterum trans Iordanem] Per quem transitum significavit recessum de Iudeis ad gentes.
marg.| {b} In eum locum, ubi erat Ioannes baptizans primum sup. 3.c. Decollatus erat iam Ioannes, ut dicitur Mt. 14.b.
marg.| {c} Et mansit illic docens et miracula faciens, ubi prius Ioannes docuerat. Et nota quod sicut dicit Chrysostomus, cum Christus magnum quod et excelsum de se locutus fuerat, velociter recedebat, ut remitteretur eorum furor et sedaretur et quiesceret passio invidie per absentiam eius: quod et nunc fecit, sicut habetur sup. 8.g. et 9.a. et ibi dicitur, quod exivit de templo et preteriens vidit cecum etc. Sed queritur, cur locum, quo ivit, determinavit Evangelista ? Et dicit Glossa quod per hoc ostendebat, se esse impletionem umbre iam cessantis. Ioannes enim, cuius locum predicationis intravit, legem significat. Chrysostomus aliter solvit ad litteram, dicens, quod locum designat Evangelista, ut discas, quoniam, propterea abiit illic, ut reminisceretur eorum, que illic facta sunt et dicta a Ioanne Baptista et testimonii ipsius Ioannis de Christo: Ecce agnus Dei. Unde et venientes illic, statim meminerunt Ioannis, sicut dicitur hic.
Numérotation du verset Io. 10,41 
marg.| {d} Et multi venerunt ad eum et dicebant, quia Ioannes quidem signum fecit nullum id est nullum miraculum, ut dicit Glossa Et quicquid dicebat, testimonium perhibebat huic.
marg.| Ergo huic credendum, tamquam maiori Ioanne, quia signa facit et tamquam testificato a Ioanne. Et hoc est Omnia autem quecumque etc.  Vel secundum Chrysostomum.   Ioannem quidem signum fecit nullum Vide qualiter complicant syllogismos indubitabiles. Ioannes quidem nullum fecit signum ; hic autem facit: quare et hic eius preeminentia ostenditur ad Ioannem. Si igitur illo nullum signum faciente crediderunt, multo magis huic credendum. Et quia Ioannes testatus fuerat Christo, ne propter hoc, quia nullum signum fecerat, putaretur indignus ad testimonium enuntiandum, subdunt.
Numérotation du verset Io. 10,42 
marg.| {e} Omnia autem, quecumque dixit Ioannes de hoc, vera sunt vel erant quasi etsi signum nullum fecit ; tamen omnia veraciter dixit et per hoc eos attrahebant ad Christum. Meminerunt enim verborum, que dixerat Ioannes, ipsum esse fortiorem se et lucem et vitam et veritatem et reliqua omnia, que dixit. Meminerunt etiam vocis, que desuper delata est in Iordane: et Spiritus, qui in columbe specie apparuit, que et ostendit eum omnibus et cum his etiam eam, que miraculis ipsius Christi erat, demonstrationem conspexerunt et sic certiorabantur syllogizantes sic. Si Ioanni credere oportebat, multo magis huic cum Ioannis testimonio et signorum. Unde sequitur.
marg.| {f} Et multi crediderunt in eum sic persuasi, sicut dictum est.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Io. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=58&chapitre=58_10)

Notes :