Hugo de Sancto Caro

Capitulum 14

Numérotation du verset Io. 14,1 

Et1 ait2 discipulis suis3: 4 Non turbetur
1 Et] hic incipit capitulum 14: ΩL Li449@ Li449 CorS2 (aliqui incipiunt capitulum sic: ET AIT DISCIPULIS SUIS NON TURBETUR etc. sed Parisinus non habet...) |
2 ait ] + Ihesus ΩP |
3 et … suis ΩL Li449@ Li449 Ed1452 Rusch Weber ; chap. 13, ult. v. P696 ΩP ] om.J CorS2 ( Parisinus non habet hoc: ET AIT etc. ) Clementina Weber |
4 Non turbetur] Hic incip. cap. 14: ² P14447J ΩP Cor2 CorS2 ( Parisinus ) |
cor vestrum neque formidet5. Creditis6 in Deum et in me credite.
5 neque formidet Cas574J ΩP CorS2 ( aliqui non habent NEQUE FORMIDET sed alii apponunt corrective ) ² (quod interponebatur NEQUE FORMIDET cancellatum est in . .)] om. ΩL Li449@ Li449 CorS2 ( aliqui) Rusch Clementina |
6 Creditis Cas574J² ( corr. al. m. marg.) ΩP Li449@ Li449 plerique codd. edd. Cor2 (grec. antiq.) Clementina Weber ] Credite ΩJ* ΩL (πιστεύετε) |
Numérotation du verset Io. 14,2 

In domo Patris mei
mansiones multe sunt.
Si
quominus
dixissem vobis quia vado parare vobis7 locum.
7 parare vobis Cas574 P96 P L] inv.J
Numérotation du verset Io. 14,3 

Et si abiero
et preparavero vobis locum iterum venio
et accipiam vos ad meipsum
ut ubi sum ego8 et vos sitis9.
8 sum ego] inv. Cas574 P696 |
9 sitis Cas574 P696 ΩP Li449@ Li449 CorS2 ( sine ILLIC ) ] scitis ΩJ* ΩL, + illic CorS2 ( al. habent ) |
Numérotation du verset Io. 14,4 

Et quo ego vado
scitis10 et viam scitis.
10 scitis Cas574 P696 ΩJ ΩP ΩL Li449@ Clementina Weber ] sitis Li449, vos praem. Cas574 Rusch
Numérotation du verset Io. 14,5 

Dicit ei Thomas:
Domine nescimus quo vadis et quomodo possumus11 viam scire?
11 possumus Cas574 P696 J ΩP ΩL Rusch Weber ] possimus ΩJ
Numérotation du verset Io. 14,6 

Dicit ei Iesus: Ego12 sum via
12 Ego Cas574 P696 J ΩP ΩL CorS2 ( al. sine ET ) ] Et praem. CorS2
et13
13 et P696 ] om. Cas574
veritas et vita. Nemo
venit ad Patrem
nisi per me.
Numérotation du verset Io. 14,7 

Si cognovissetis me
et Patrem meum utique cognovissetis et amodo cognoscetis14 eum et vidistis eum .
14 cognoscetis Cas574 P696 ΩJ ΩP ΩL Li449@ Li449 Rusch Clementina ] cognoscitis Weber
Numérotation du verset Io. 14,8 

Dicit ei Philippus:
Domine, ostende nobis Patrem
et sufficit nobis.
Numérotation du verset Io. 14,9 

Dicit ei Iesus: Tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis15 me.
15 cognovistis Cas574 P696 ΩP ΩL Cor3 (grec.) Li449@ Li449 Rusch Weber ] novistis ΩJ
Philippe,
qui videt16 me
16 videt Weber (P) Cas574 P696 ΩJ ΩP ΩL Li449@ Li449 Rusch Clementina ] vidit Weber | tanto tempore... videt me CorS1 =Cor3 (grec.)
videt17 et Patrem.
17 videt Weber (P) Cas574 P696 ΩP ΩL Li449@ Li449 Ed1455 Rusch Clementina] vidit Weber
Quomodo tu dicis: Ostende nobis Patrem?
Numérotation du verset Io. 14,10 

Non credis18
18 Non credis Cas574 P696 ΩJ ΩP ΩL Li449@ Li449 Ed1455 Rusch Wordsworth Weber ] Non creditis Amiatinus Cava Wordsworth (Δ S Y) Clementina , credite CorS1 (grec. [sic ad v. 10]) Catena aurea (CIO14d3.17.Hilarius)
quia ego in Patre et Pater in19 me est?
19 in Cas574 P696 ΩJ ΩP ΩL Li449@ ² (m. post.) Li449 CorS1 (grec.) Ed1455 Rusch Weber ] om. Li449@ *
Verba que ego loquor vobis a meipso
non loquor.
Pater autem in me manens ipse facit opera.
Numérotation du verset Io. 14,11 

Non creditis quia ego in Patre et Pater in me est? 20
20 Non creditis Cas574 P696 ΩJ ΩP ΩL Li449@ Li449 Ed1455 Rusch Clementina Wordsworth Weber ] Credis Wordsworth (E J), Credite Cor3 (grec. [sic ad v. 11]) Wordsworth (vet. lat.) = πιστεύετέ
Numérotation du verset Io. 14,12 

Alioquin propter opera ipsa credite.
Amen amen dico vobis, qui credit in me,
opera
que ego21 facio
21 ego P696 ] om. Cas574
et ipse faciet
et maiora
horum faciet quia ego ad Patrem vado.
Numérotation du verset Io. 14,13 

Et quodcumque petieritis22 in nomine meo
22 petieritis ΩL Li449@ Li449 CorS2 (Paris<inus> antiqui sine PATREM sed Senonensis apponit) Cor2² ( PATREM cancellatum est in . . ) Weber cum graeco ] + Patrem Cas574 P696 ΩJ ΩP CorS2 ( Senonensis ) Cor2 ( grec. anti. glos. Augustinus ) Ed1455 Rusch Clementina
hoc faciam
ut glorificetur23 Pater in Filio.
23 glorificetur Cas574 P696 ΩJ ΩP ΩL CorS2 ( aliqui ) Rusch ] clarificetur CorS2
Numérotation du verset Io. 14,14 

Si quid petieritis me24 in nomine meo hoc faciam.
24 me Cas574 P696 ΩJ ΩP Cor2² (in . . non est PATREM sed ex<punctuatum>) Ed1455 Rusch Clementina Weber ] patrem Cor2 ( grec. anti. glos. et Augustinus ), om. ΩL Li44 @ Li449 cum graec. aliq. (A D K L Q Ψ etc.)
Numérotation du verset Io. 14,15 

Si diligitis me
mandata mea servate.
Numérotation du verset Io. 14,16 

Et ego rogabo Patrem
et alium Paraclitum
dabit vobis ut maneat vobiscum in eternum.
Numérotation du verset Io. 14,17 

Spiritum veritatis
quem mundus non potest accipere
quia non videt25 eum
25 videt Cas574 P696 ] vidit ΩJ
nec scit eum.
Vos autem cognoscetis26 eum quia apud vos manebit et in vobis erit .
26 cognoscetis Cas574 ΩP ΩL Li449@ Li449 Ed1455* (BnF-Vélins70) Rusch ] cognoscitis P696 ΩJ Ed1455² (BnF-Vélins70) Weber
Numérotation du verset Io. 14,18 

Non relinquam vos orphanos.
Veniam ad vos.
Numérotation du verset Io. 14,19 

Adhuc modicum
et mundus me iam non videt. Vos autem videbitis27 me quia ego vivo et vos vivetis.
27 videbitis Cas574 P696 ΩP ΩL Li449@ Li449 Cor2² Ed1455* Rusch ] videtis ΩJ Cor2 (grec. antiq. glos.) Ed1455² (BnF-Vélins70) Clementina Weber
Numérotation du verset Io. 14,20 

In illo28 die vos cognoscetis
28 illo Cas574 P696 ΩJ ΩP ΩL CorS2 Li449 Rusch Clementina Weber ] illa Li449@
quia ego sum29 in Patre meo
29 sum ΩJ ΩL CorS2 (aliqui) Rusch Clementina Weber ] om. Cava Cas574 P696 ΩP CorS2 (aliqui trahunt) Weber (S Z D)
et vos in me
et ego in vobis.
Numérotation du verset Io. 14,21 

Qui habet
mandata mea et servat ea ille est qui diligit me.
Qui autem diligit me
diligetur30 a Patre meo et ego
30 diligetur Cas574 Li449 ΩJ ΩP ΩL Rusch Weber ] diligitur P696 Li449@
diligam eum
et manifestabo ei meipsum.
Numérotation du verset Io. 14,22 

Dicit ei Iudas non ille Scariothis:
Domine, quid factum est quia nobis manifestaturus es31 te ipsum et non mundo?
31 nobis – manifestaturus es Li449@ Li449 Rusch Weber ] inv. Cas574 P696 ΩJ ΩP ΩL Ed1455 Clementina
Numérotation du verset Io. 14,23 

Respondit Iesus et dixit ei32: Si quis diligit me
32 ei P574 Clementina Weber ] eis P696
sermonem meum servabit
et Pater meus diliget33 eum et ad eum veniemus
33 diliget Clementina Weber ] diligit P574 P696
et mansionem34
34 mansionem Cas574 P696 ΩJ ΩP ΩL Li449@ Li449 Rusch Clementina ] mansiones Weber
apud eum faciemus.
Numérotation du verset Io. 14,24 

Qui non diligit me sermones meos non servat.
Et sermonem35 quem audistis non est meus sed eius qui misit me Patris.
35 sermonem Cas574 P696 ΩJ ΩP ΩL Rusch Weber ] sermo CorS1 =Cor3 (grec. [ὁ λόγος])
Numérotation du verset Io. 14,25 

Hec locutus sum vobis apud vos manens.
Numérotation du verset Io. 14,26 

Paraclitus
autem Spiritus sanctus quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia
et suggeret vobis omnia quecumque dixero vobis.
Numérotation du verset Io. 14,27 

Pacem relinquo vobis
pacem meam do vobis.
Non quomodo mundus dat ego do vobis.
Non turbetur
cor vestrum neque
formidet.
Numérotation du verset Io. 14,28 

Audistis quia ego36 dixi vobis:
36 ego Cas574 P696 ΩJ ΩP ΩL Li449 Rusch Clementina Weber] om. Li449@
Vado
et venio ad vos.
Si diligeretis me
gauderetis utique
quia
vado ad Patrem quia Pater37 maior
37 Pater P574 Clementina Weber ] om. P696
me
est.
Numérotation du verset Io. 14,29 

Et nunc
dixi vobis priusquam fiat ut cum factum fuerit credatis.
Numérotation du verset Io. 14,30 

Iam non multa oquar vobiscum. Venit enim
princeps
mundi huius
et in me non habet quicquam.
Numérotation du verset Io. 14,31 

Sed ut cognoscat mundus38 quia diligo Patrem
38 mundus Cas574 P696 ΩJ ΩP ΩL Li449 Rusch Weber ] om. Li449@
et sicut mandatum dedit mihi Pater sic facio39.
39 facio Cas696 P696 ΩJ ΩL ] facit ( cacogr.) | Hic desin. cap. 14 Cas574 ΩL
40 Surgite eamus hinc.
40 Surgite... hinc] Hic incipit cap. 15 ΩL iuxta correctorium Hugonis de Sancto Caro ( Cor1 A ) : « XIIII.g. SED UT COGNOSCAT etc. SIC FACIO ( facit Cor1 L ). SURGITE EAMUS HINC. Huc usque pendet locutio sicut [ut Cor1 L] patet in Glossa et est ordo: SED [ om. Ars. ] SURGITE etc. UT COGNOSCAT etc. sed in usu ecclesie terminatur evangelium ibi: SIC FACIO , et ita imperfecta est oratio vel locutio [loc. vel or. Cor1 L] [+ quia non Cor1 L] clauditur periodo idest fine sententie et hic est sensus: secundum hoc diabolus non habet in me quicquam quod me trahat ad mortem sed SIC FACIO scilicet quod ad mortem vado ut cognoscat etc. et SIC FACIO SICUT MANDATUM DEDIT MIHI PATER . Et hic statim debet incipere capitulum 15 »  = HUGO DE SANCTO CARO , Postilla in Io. : «  SURGITE EAMUS HINC : Hic incipit decimum quintum caput. Et melius est ut hic incipiatur quam infra quia ibi incisus est sermo Domini sed modo ad alium locum iverunt ubi sermonem consummavit et orationem fecit ad Patrem». [MM2022]

Capitulum 14

Numérotation du verset Io. 14,1 
marg.| {e} Et ait Discipulis suis etc.  Fact a digressione Dominus a sermone inchoato Discipulis ad predicendum negationem Petri, redit hic ad propositum, ut consoletur Discipulos et instruat. Vel sic continuat. Predixerat eis Passionem suam supra. Adhuc modicum vobiscum sum etc. Et Petri negationem. Ex his autem possent turbari et propter hoc duplicem ponit consolationem dicens.
marg.| {f} Non turbetur cor vestrum pro mea morte, (neque formidet,) pro Petri negatione. Tamen secundum Augustinum et Chrysostomus non est de textu hoc. Neque formidet. Et subdit consolationem contra turbationem de sua Passione, primo dicens.
marg.| {g} Creditis etc.  quas i, si creditis in Deum, consequitur, ut in me, quia ego sum Deus: et ita potero me resuscitare. Augustinus et Chrysostomus habent in textu. (Credite in Deum etc.) Et est idem sensus. Deinde subdit consolationem contra Petri negationem, vel contra Iude proditionem dicens.
marg.| {h} In domo Patris mei etc.  quas i, que vobis parate sunt. Possent enim dicere, si Petrus te negaturus est, qui maior est omnibus, quid ergo faciemus, si omnes damnabimur. Ad quod respondendum, quod etsi ad tempus titubent ; tamen parate sunt eis eterne mansiones. Et sicut dicit Chrysostomus sicut sup. 13.d. dedit spem Petro, cum dixit. Sequeris autem postea: ita hic omnibus spes datur, ne putetur soli Petro facta promissio et ut auferatur ab eis timor, quem habebat quilibet de se, quia dixerat Dominus: Unus ex vobis me tradet. Et exponitur sic, (In domo Patris mei,) id est in celo Empyreo, ad litteram.
marg.| {S} Moraliter ]   Non turbetur cor vestrum etc.
marg.| {f}] {6. 369c} Et subdit consolationem. Quia in domo etc. quasi dicat: si terret tribulatio, mulceat retributio Rm. 8.d. Non sunt condigne passiones etc. 2Cor. 4.d. Quod in presenti est momentaneum et leve tribulationis etc. Gr. Consideratio premii minuit vim flagelli 1Mcc. 10.b. Alexander mittit purpuram et coronam auream Ionathe etc.
marg.| {h} In domo Patris mei etc.  Hort or, ut adiiciaris civibus illius patrie, ubi lex est veritas, lex est caritas, sanctitas, dignitas, pax, felicitas, vita, eternitas.
marg.| {i} Mansiones multe sunt ad l itteram. Unde in Hymno. Patriarcharum cunei etc. Vel.
marg.| {h} In domo Patris mei id est in eodem premio increato quasi denario omnibus communi.
marg.| {i} Mansiones multe sunt id est diverse participationes, {6. 369d} sive fruitiones, qui plus et minus fruentur eadem beatitudine increata. Erit enim in dispari claritate par gaudium et in pari gaudio dispar claritas. Secundum quod dicitur, 1Cor. 15.f. Stella differt a stella in claritate. Vel sic.
marg.| {h} In domo Patris mei etc. id est in Iustis, qui sunt domus Dei. Secundum illud. Sap. 7.d. Secundum aliam litteram, anima Iusti sedes est sapientie.
marg.| {i} Mansiones multe sunt id est Diversa premia meritorum, sive diverse differentie meritorum. Alius enim sic ; alius sic ibat. Augustinus Multe mansiones in domo Patris diversas meritorum in una vita eterna significant dignitates. Alia enim gloria Solis, alia gloria stellarum. 1Cor. 15.f. Tamquam stelle Sancti diversas mansiones diverse claritatis tamquam in celo, sortiuntur in regno ; sed propter unum denarium nullus separatur a regno: atque ita Deus erit omnia in omnibus: ut quoniam Deus caritas est, per caritatem fiat: ut quod habent singuli, commune sit omnibus. Sic enim quisque etiam ipse habet, cum amat in altero, quod in se non habet: non erit itaque aliqua invidia imparis caritatis, quoniam regnabit in omnibus unitas caritatis. De ista domo dicitur in Ps. 83. Beati, qui habitant in domo tua, Domine. Ergo ibi sunt habitacula, quia quilibet est ibi in suo ordine. Hec sunt habitacula servorum Salomonis et ordines ministrantium, que videns Regina Saba, non habebat ultra spiritum 3Rg. 10.a. Et 2 Par. 9.a. Ps. 83. Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum: concupiscit et deficit anima mea in atria Domini. Nm. 24.a. Quam pulchra sunt tabernacula tua, Iacob et tentoria tua, Israel: ut valles nemorose: ut horti iuxta fluvios irrigui, ut tabernacula, que fixit Dominus: ut cedri prope aquas. Bar. 3.c. O Israel, quam magna domus Dei etc. Sequitur.
marg.| {k} Si quo minus ] id est si in aliquo minus esset, scilicet si non ita esset, quod in domo Patris mei mansiones multe essent, in quibus predestinassem vos mansuros.
marg.| {l} Dixissem vobis quia id est  q uod, (vado vobis parare locum,) id est predestinarem eos vobis modo. Sed hoc est impossibile, quod aliquid de novo predestinetur: ergo restat, quod in domo Patris mei mansiones multe sunt. Secundo exponitur sic.
marg.| {k} Si quo minus dixissem vobis id est si non dixissem vobis, supple, dicere modo quod.
marg.| {m} Vado parare locum id est aperire ianuam et vos tales facere, ut sitis in illis locis, sive mansionibus. Tertio modo legitur et verius.
marg.| {h} In domo Patris mei mansiones multe sunt ut s upra.
marg.| {k} Si quo minus id est  s i non essent, ibi: Minus enim positum est pro non. Ego.
marg.| {l} Dixissem vobis id est non celassem vobis, immo dixissem, quia non sunt ibi, sed subaudi, sciatis, (quia vado parare vobis locum.) Vel sunt ibi, quod patet, quia vado eas parare. Iam parate erant, ut dixerat predestinatione ; sed tamen adhuc parande erant ianue apertione et meritoria operatione. Hieronymus: autem contra Iovinianum hereticum legit totum supra, unam distinctionem. Si non mansiones multe essent apud Patrem, dixissem vobis, quia vado vobis parare locum. Hoc est, si non unusquisque prepararet sibi mansionem ex propriis operibus, dixissem vobis, quia vado parare vobis locum ; meum autem non est parare, sed vestrum. Et est dictum secundum illud Mt. 20.c. Sedere a dextris meis, vel a sinistris non est meum dare vobis.
marg.| {n} Et si abiero id est  c um abiero per mortem.
marg.| {o} Et preparavero vobis locum per ianue apertionem.
marg.| {p} Iterum venio ad v os in morte, vel in extremo iudicio. Et dicit, (venio,) de presenti, quia Iudex iam ante ianuam assistit. Iac. 5.b. q
marg.| Et accipiam vel (accipio vos ad meipsum,) in celesti habitatione.
marg.| {r} Ut ubi sum ego caput.
marg.| {s} Et vos sitis membra. Mt. 14.c. Ubi fuerit corpus, congregabuntur et aquile. Simile supra 12.d. Ubi ego sum, illic et minister meus erit. De quo loco dicitur 1Rg. 7.b. Ponam locum populo meo Israel et plantabo eum et habitabo cum eo, non turbabitur amplius. Vel aliter.
Numérotation du verset Io. 14,3 
marg.| {n} Si abiero in Ascensione.
marg.| {o} Et preparavero vobis locum in S piritus sancti missione, quia Spiritus sanctus eos aptavit ad merendum et parandum illam mansionem. Vel.
marg.| {n} Si abiero et prepara vero id est abeundo et corporalem presentiam subtrahendo {6. 370a} preparavero, quia per hoc amorem carnalem expulit ab eis et occasionem credendi tribuit. Unde Augustinus subtrahit se et latet, ut si fides, que non est de re visa: et inde est meritum fidei. Gregorius. Fides non habet meritum etc. Hbr. 11.a. Fides est substantia rerum etc. Ex hac fide vivit iustus. Abac. 2.a. Et cor mundatur et hec est preparatio mansionis. Item abeundo preparavit desiderium excitando. Can. ult. d. Euge dilecte mi, assimilare capree etc. Item pro nobis apud Patrem intercedendo Hbr. 6.d. Ubi Precursor noster pro nobis introivit etc. Item Hbr. 7. Supervivens ad interpellandum pro nobis. Item preparavit locum in celo, per causam in Baptismi institutione, per pretii solutionem in passione, per effectum in Ascensione. Mi. 2.d. Ascendet iter pandens ante eos. Sed ne querant, ubi sit hoc, subdit.
Numérotation du verset Io. 14,4 
marg.| {a} Et quo ego vado, scitis id est ad Patrem.
marg.| {b} Et viam scitis id est me, qui sum via, vel meam passionem, per quam vado ad Patrem. c
Numérotation du verset Io. 14,4 
moraliter
marg.| {S370a} Moral<iter> Per Thomam qui viam sciebat ; et tamen querebat, significantur quidam scientes viam ad Deum ; et tamen semper querentes et numquam in ea currentes. De quibus Apostolus 2Tim. 3.b. semper discentes et numquam ad cognitionem veritatis pervenientes. Et Is. 58.a. Me etenim de die in diem querunt et scire vias meas volunt etc. sed Ier. 6.d. dicitur. State super vias vestras et interrogate de semitis antiquis, que sit via bona: et ambulate in ea.
Numérotation du verset Io. 14,5 
marg.| Dicit ei Thomas etc. id est terminum vie.
marg.| {d} Et quomodo possumus etc.] qua itur ? Dominus dixit, eos scire viam et terminum vie: quomodo ergo dicit Thomas eos eos nescire ? Item infra eod. dicit Christus.   Si cognovissetis me etc.  ergo neutrum cognoscebant, ergo nec viam, nec terminum vie sciebant. Solutio: Quidam erant qui sciebant Patrem et Filium et credebant distincte et de his dicit Christus.   Quo ego vado scitis etc.  Alii nesciebant, ut Thomas forte et Philippus, vel aliter potest dici, quod etsi scirent tamen nesciebant se scire viam. Licet enim scirent Patrem et Filium et Divinitatem et humanitatem Filii crederent ; tamen nesciebant quod hoc vocaret viam et terminum vie: Christus autem ostendit quomodo sciunt et viam et quo vadit. Unde sequitur. e
Numérotation du verset Io. 14,6 
marg.| Dicit ei Iesus quasi dicat: me scitis: ego sum via: ergo viam scitis.
marg.| {g} Et veritas etc. quasi dicat: si me scitis et ego sum veritas et vita: tunc scitis veritatem et vitam, ad quam vado. Ipse enim Christus ut dicit Augustinus per se viam ad se veritatem et vitam et ad Patrem, quia cum Patre una est veritas et vita, vadit, vel sic.
marg.| {f} Ego sum via per quam itur.
marg.| {g} Et veritas et vita ad quam pervenitur, ut veritas sit premium rationis et vita affectionis: vel via non errans Ps. 10.b. Erraverunt in invio et non in via. Item. Viam civitatis habitaculi non invenerunt. Veritas non fallens Prv. 25.c. Dens putridus et pedes lassus, qui sperat super infideli in die angustie. Vita non deficiens. Mt. 25.d. Ibunt hi in vitam eternam. Hec pars, quam elegit Maria, que non auferetur ab ea. Lc. 10.g. Item est via ducens. Prv. 4.b. Ducet te per semitas equitatis. Est veritas lucens. Mal. ult. a. Vobis timentibus Deum orietur Sol iustitie. Est vita pascens. Ps. 36. Delectare in Domino etc. Item inhabita terram et pasceris in divitiis eius. Item est via in exemplo sup. 13.b. Exemplum dedi vobis etc. Veritas in promisso. Ps. 88. Que procedunt de labiis meis non faciam irrita. Vita in premio. Rm. 6.d. Stipendia peccati mors ; gratia autem Dei vita eterna. Gn. 15.a. Ego protector tuus et merces etc. Item missus est Christus, ut esset errantibus via, illusis veritas, mortuis vita.
marg.| Item via est, qua itur: veritas, ad quam itur: vita, in qua statur. Act. 17.f. In ipso enim vivimus, quia est vita: et movemur, quia via: et sumus, quia veritas. Item sicut dicit Augustinus, via est sine errore querentibus et veritas sine falsitate invenientibus, vita sine morte permanentibus. Dt. 30.d. ipse est vita tua etc. Et cum sim via.
marg.| {h} Nemo venit ad patrem cum quo sum veritas et vita.
marg.| {i} Nisi per me viam . Exempla sui hominis sunt via ad se Deum. Iob. 32.c. Vestigia eius secutus est pes meus ? viam eius custodivi, nec declinavi ex ea. Via enim dicitur ferrata pro clavis Crucis, dicitur signata pro ipsa Cruce, ut {6. 370b} omnibus appareat, sicut ponuntur cruces in capitibus viarum: dicitur etiam calceata, sive lapidea pro lapidibus, quos in Christum proiecerunt.
Numérotation du verset Io. 14,7 
marg.| {k} Si cognovissetis me etc.  Quia dixerat, nullum venire ad Patrem nisi per se, quia est inseparabiliter idem cum Patre, ne quererent, quis est Pater, ostendit quod se noto cognoscit Pater, quod nondum quidam cognoverant, quos arguit dicens. Si cognovissetis me Chrysostomus id est si scitis meam substantiam et dignitatem.
marg.| {l} Et Patrem meum utique cognovissetis id est substantiam Patris et dignitatem. Noverant quidam eum, sed non ita ut oportebat, nam Deum quidem noverant: Patrem autem nondum: Postea enim Spiritus sanctus superveniens in perfectam eos induxit cognitionem. Augustinus dicit quod quidam eorum, sicut Philippus, etsi scirent istum Filium et illum Patrem meliorem. Et amodo cognoscetis Vel aliter.
marg.| {h} Nemo venit ad Patrem id est ad Patris cognitionem, id est nemo cognoscit eum.
marg.| {i} Nisi per me id est nisi meo dono, vel nisi me cognoscat. Sed me cognito, eum cognoscit: unde subdit.
marg.| {k} Si cognovissetis me qui idem sum cum Patre.
marg.| {l} Et patrem meum utique cognovissetis In q uo innuit, quod neutrum perfecte cognoscebant. Sed ne de hoc contristentur, dat spem cognoscendi.
marg.| {m} Et amodo cognoscetis eum ] id est plenius in Spiritus sancti adventu, qui inducet vos in omnem veritatem. infra
marg.| {n} Et iam vidistis eum id est cognovistis pro parte. Sed quando cognoverunt eum. Respondemus: Filius frequenter dixerat eis de Patre. Vel secundum Chrysostomum Vidistis eum id est Patrem cognovistis loquentem per Filium incarnatum. Sicut enim dicitur, quod visus est Angelus, non ipsa Angeli substantia ; sed ut illis possibile erat videre: ita hic qui Filium vidit et Patrem novit. Viderunt autem eum non nuda substantia ; sed carne indutum. Sed quare dicit cognoscetis de futuro et vidistis de preterito ? Respondemus. Hec est differentia inter videre et cognoscere: quia eos qui videntur, possumus videre et ignorare: eos autem qui cognoscuntur, non possumus cognoscere et ignorare.
marg.| Quia ergo iam viderant Filium et Patrem in Filio et ignorant: ideo dicit, vidistis de p reterito. Quia vero sine ignorantia erant cognituri, ideo dicit.   cognoscetis de f uturo. Et nota quod dicit.   Vidistis eum id est Patrem. Vidistis enim solvi peccata, quod solius Dei est, vidistis signa, audistis doctrinam: Et per hoc cognovistis Dei potentiam, que eadem est in Patre et Filio. Unde in illis operibus, sicut videbatur Filius, ita et Pater.
Numérotation du verset Io. 14,8 
marg.| {o} Dicit ei Philippus, Domine, ostende nobis Patrem Sicu t male intellexit Thomas, quando Dominus dixit: Quo ego vado, scitis et viam scitis: et ideo quesivit, quo iret, ita iste male intelligens quod dixerat Dominus: Et vidistis eum, id est Patrem, stupefactus est, cum se Patrem vidisse nesciret, querit.
marg.| {p} Ostende nobis Patrem etc.]   Vel continua sic. Dixerat Dominus. Amodo cognoscetis Patrem. Iste ergo desiderans hoc statim impleri dicit:   Ostende nobis Patrem Chrysostomus sic continuat. Dixerat Dominus: Si cognovissetis me et Patrem meum utique cognovissetis. Utique et per seipsum patrem dicebat manifestari ; hic autem Philippus convertit ordinem et ait.   patrem ostende ac s i iam Filium nosceret certissime. Sed Christus non assentit ei, sed ad viam reducit eum dicens: Qui videt me etc. quasi per me cognoscitur pater. Et nota quod Philippus oculis carnis volebat patrem videre. Forte, quia a prophetis audierat: vidi Dominum. Is. 6.a. Sed condescensio erat hoc, o Philippe. Unde supra 1.b. Deum nemo vidit unquam. Et Ex. 33.d. Et sup. 5.f. Neque vocem eius audistis, neque speciem eius vidistis unquam. Augustinus   Ostende nobis patrem quas i qui maior est te.
marg.| {q} Ostende nobis quasi in eo sufficientia erit nobis, patrem enim credebat meliorem eo et quod maior sufficientia esset in patre, quam in filio. Vel. Sufficit nobis si ostendis patrem, quia iam te bene cognoscimus et ita totum cognoscimus. Vel secundum Chrysostomum qui querit, unde in hoc dicendum venit Philippus. Et respondet: dixerat Dominus. Si me cognovissetis etc. Et Iudeis multoties dixit hoc idem. Quia igitur {6. 370c} interrogavit eum Petrus multoties. Quis est pater et Iudei similiter, interrogavit et Thomas: et nullus tamen quid esset Pater, didicit manifeste ; sed adhuc ignorabatur ab eis ; que dicebantur a Christo: ideo Philippus, ut non videatur onerosus esse et molestare eum, post tot interrogationes eadem interrogans, dicens. Ostende nobis Patrem induxit et sufficit nobis quasi dicat: nihil plus queremus. a
Numérotation du verset Io. 14,9 
marg.| Dicit etc. increpative.
marg.| {b} Tanto tempore vobiscum sum docens, que nemo docuit: ita et faciens, que nemo alius fecit, in quo ostendi meam Deitatem.
marg.| {c} Et non cognovistis me ] quia nec Filium novit, qui Patrem meliorem credit. Et vere me non novistis: quia si nosceretis et Patrem nosceretis. Unde sequitur.
marg.| {d} O Philippe, qui videt me, videt et Patrem Non quia alius sit Pater et alius Filius ; sed quia omnino similes: et id de duobus similibus dicitur. Si istum vidistis et illum vidistis. Unde Hbr. 1.a. Qui cum sit splendor glorie et figura substantie eius etc. Eccl. 24.a. Ego ex ore Altissimi prodii, id est simillimus ei. Et cum omnino sim similis.
marg.| {e} Quomodo id est qua mente, vel quo animo.
marg.| {f} Tu dicis, ostende nobis Patrem ? quasi dicat: video, quo animo dicis, non queris alterum similem, sed putas Patrem meliorem.
Numérotation du verset Io. 14,10 
marg.| {g} Non credis etsi nondum videas.
marg.| {h} Quia ego in Patre et pater in me est id est non credis consubstantialitatem mei et Patris. In enim significat identitatem substantie et ita eadem sufficientia est in utroque. Et hoc est contrarium, sicut illud sup. eod. Qui videt me, videt et Patrem Sed ne propter hoc credatur esse una persona, sicut una substantia: ideo subdit contra Sabellium.
marg.| {k} Verba, que ego loquor vobis, a meipso non loquor ] quia a meipso non sum: qui loquor, quasi dicat: sic est alter equalis alterius ; ut tamen alter sit ex altero. Vel aliter dixerat.   Non credis, quia ego in etc. Quod ergo ipse sit consubstantialis patri et pater in eo maneat, probat per verba sua et opera, dicens:   Verba, que ego loquor vobis, a meipso non loquor id est a me homine: quia numquam sic locutus est homo, sup. 7.g. Ergo constat, quod a Deitate: nec opera, supple, que facio a me.
marg.| {n} Autem pro sed.
marg.| {m} Pater in me manens id est mihi consubstantialis.
marg.| {o} Ipse facit opera quasi dicat: Deitas, que est eadem mihi et patri, operatur. Et cum hoc sit, quod sic Deitas, operetur in me.
marg.| {p} Non creditis, quia ego in patre et pater in me est. Si enim separati essemus, nullo modo inseparabiliter operaremur. Et in hoc quod dicit. Creditis pluraliter, ostenditur, non solus Philippus arguendus.
marg.| {q} Alioquin id est si non creditis propter verba.
marg.| {r} Propter opera ipsa credite me esse Deum et patri consubstantialem. sup. 10.e. Opera, que ego facio, ipsa testimonium perhibent de me. Secundum Chrysostomum legitur ab illo loco.
marg.| {b} Tanto tempore vobiscum sum et non cognovisti me, Philippe quasi dicat: tanta potitus es doctrina, vidisti signa cum auctoritate et omnia, que Deitatis erant propria et que pater solus operatur, scilicet peccata soluta, secreta cordium in medium producta mortem, ut in Lazaro recedentem, sup. 11.f. collitionem a terra factam ut in ceco, sup. 9.b.
marg.| {S370c} Chrysostomus per hoc, quod dicit. Non cognovisti me oste ndit consubstantialitatem, deinde dividens hypostases ait.   Qui videt me etc.  ne q uis dicat, quod ipse pater sit et filius. Si enim ipse esset pater, nequaquam dixisset: qui videt me, illum videt.
marg.| {c} Et non cognovisti me id est meam Deitatem non intellexisti. Nec dicit, non vidisti me, quia eum viderat in carne, sed patri equalem non credebat. Sed quare respondet Dominus ita Philippo ? Philippus enim quesierat: Ostende nobis patrem: et ipse arguit eum de hoc, quod non cognoscit se, cum videatur secundum consequentiam potius debere arguere eum de hoc, quod non novit patrem.
marg.| Respondemus quod bene dicit. {6.370vb} Et non cognovisti me ut o stendat consubstantialitatem sui et patris: preterea, quia dixerat Philippus   Ostende nobis patrem et sufficit nobis et p er hoc signaverat, quod bene cognoscebat Filium: ideo respondet Dominus, quod neque ipsum Filium cognovit, neque vidit eius Deitatem, licet viderit carne indutum: quia si filium cognovisset, vel vidisset et patrem, ideo subdit.   Qui videt me vel qui vidit me, videt vel vidit et   patrem quasi dicat: neque me, neque illum possibile est videre. Philippus enim eam, que per visum est, querebat et cognitionem: et quia ipsum quidem Filium vidisse se estimabat, volebat et patrem ita videre: ideo ostendit, quod neque ipsum Filium vidit. Si vero aliquis dixerit visum hic cognitionem, ego non contra dico ; sed est sensus secundum hoc.   Qui videt me etc. id est qui cognovit et vidit meam substantiam, vidit et substantiam patris, in quo ostendit, quod est consubstantialis patri. Sed contra Rm. 1.c. Invisibilia Dei per ea, que facta sunt, conspiciuntur: ergo qui noscit creaturas, noscere potest Deum.
marg.| Solutio: Philippus hic querit scire, non sapientiam, aut potentiam, aut bonitatem patris: hanc enim sciebat per Scripturas et creaturas ; sed ipsam substantiam Dei. Ad hoc respondet Christus. Qui videt me etc. id est meam substantiam, videt et substantiam patris. Non autem qui creaturas videt, videt substantiam Dei. Unde nota quod expressionem dicit.   Qui videt me. Non dicit cognoscit ut ostendat se loqui de visione nude substantie, non de cognitione per effectum.
marg.| {e} Quomodo tu dicis, ostende nobis patrem me excepto, quasi sine me posset videri, vel quasi me iam videas sine ipso.
Numérotation du verset Io. 14,11 
marg.| {h} Non credis, quia ego in patre id est in illa substantia, appareo, vel cognoscor.
marg.| {i} Et pater in me est id est in eadem substantia. Ostendit autem consubstantialem per operum indivisionem, dicens.
marg.| {k} Verba, que ego loquor vobis a meipso id est separatim a patre.
marg.| {l} Non loquor sed pater mecum. Unde subdit.
marg.| {n} Autem pro sed.
marg.| {m} Pater in me manens ipse facit opera Cons equens erat, ut diceret a meipso non loquor, sed pater ipse loquitur verba. Sed duo ponit, ut de doctrina simul et signis intelligatur, vel quia ipsa verba opera sunt, sicut etiam vult Glossa Et nota, hic patrem operari, alibi dicit se operari, ut sup. 10.g. Si non facio opera patris mei, nolite credere mihi: per quod ostendit, quod idem et simile uterque operatur. Unde supra 5.c. pater meus usque modo operatur et ego operor. Deinde sequitur secundum Chrysostomum Credite, quoniam ego in patre et pater in me est, alioquin propter opera ipsa credite, quasi dicat: oportebat vos audientes patrem et filium, nihil aliud querere ad representationem eius, que secundum substantiam est cognitionis. Si vero vobis non sufficit hoc ad ostendendum consubstantialitatem et identitatem honoris, saltem ab operibus discite identitatem. Sequitur.
Numérotation du verset Io. 14,12 
marg.| {s} Amen, amen, dico vobis, qui credit in me, opera, que ego facio et ipse faciet id est similia in genere: prius ostendit suam Deitatem et equalitatem cum patre per opera, que ipse fecit ; modo ostendit idem per opera, que aliis facere contulit, vel collaturus erat.
marg.| {t} Et maiora horum faciet quia si ipse fimbria. Mt. 9.c. Petrus umbra sanavit. Act. 5.c. In quo ostenditur potestas eius, quod per servos tanta potuit post mortem conferre, ut facerent in nomine eius. Et bene dico, quod maiora his faciet.
marg.| {u} Quia ego ad patrem vado quasi dicat: vestrum de cetero erit miracula facere, ego enim ab eo. Item ideo dicit (Ad patrem vado) quasi dicat: non pereo per mortem ; sed in propria manebo dignitate et in celis ero. Hoc autem dicit consolans eos, quia enim tristabantur de eius morte, ostendit, quoniam manet semper et non solum manet ; sed et maiorem per eos ostendet virtutem.
marg.| Vel sic. Ad Patrem vado, ut mittam vobis Spiritum sanctum ad roborandum, ad miraculandum, ad docendum, quid petatis.
marg.| {x} Et tunc , quodcumque etc. eo suggerente etc. vel quodcumque petieritis in nomine meo Quia dixerat, quod maiora {6. 371a} facerent, ne intelligeretur, quod ipsi sua auctoritate facerent, ostendit, quod immo oratione et ministerio.
Numérotation du verset Io. 14,13 
marg.| Ideo dicit. (Quodcumque petieritis.) Aliqui libri habent (patrem in nomine meo,) sed neque Augustinus neque Chrysostomus habet, id est in invocatione nominis mei, sicut quando dicebant Act. 3.a. In nomine Christi Iesu surge et ambula.
Numérotation du verset Io. 14,14 
marg.| {a} Hoc faciam : Non dicit: rogabo patrem ut faciat, sed faciam: in quo ostendit, quod habet potestatem. In me id est per ea, que ego faciam per meos servos, sive que ipsi facient in nomine patris mei.
marg.| {b} Glorificetur pater Chrysostomus Cum enim ostendetur Filius magna potens, glorificabitur ille, qui genuit. Nos habemus communiter in nostro textu. (Ut glorificetur pater in filio,) id est ut ostendatur potestas patris in operatione filii, a quo habet esse et operari. Et bene dico, quod glorificabitur pater per filium: quia si quid petieritis in nomine meo, hoc faciam. Chrysostomus Quare id secundo dicit propter certificationem promissionis et ut ostendat, quoniam ea, que dixit patrem facere, vel dare ei, ut faceret, condescensionis erat: ideo repetit verbum auctoritatis dicens. (Hoc faciam.)
marg.| Vel secundum quosdam superius habetur. (Quodcumque petieritis patrem in nomine meo.) hic autem habetur. (Si quid petieritis me etc.) In quo ostendit etiam coequalitatem, quod sicut orandus est pater: ita et filius. De hoc habetur Mt. 7.a. et Lc. 11.b. petite et accipietis. Et in his promissionibus, petite et accipietis, intelliguntur quatuor conditiones, quod petatur ad salutem, pro se pie et perseveranter. Et de hoc habebitur infra 16.e. Si quid petieritis patrem in nomine meo, dabit vobis. Sequitur.
Numérotation du verset Io. 14,15 
marg.| {d} Si diligitis me etc.  Quia dixerat: quodcumque petieritis, hoc faciam, ne estiment sine operibus orationem valere, ideo induxit (Si diligitis me, mandata mea servate,) quasi dicat: tunc faciam, quod petetis, si quod iussero, feceritis. Iac. 5.d. Multum valet oratio iusti sup. 9.f. Deus peccatores non audit.
marg.| Vel aliter. Dixero. Vado ad patrem, quia ergo hoc audito turbati sunt, dicit. (Si diligitis etc.) quasi dicat: turbari tunc non est amare ; sed mandata mea servare, hoc est amoris. Et loquitur secundum Chrysostomum specialiter de illo mandato. sup. 13.d. Mandatum novum do vobis, ut diligatis etc. Et exponitur sic.
marg.| {e} Servate  : in memoria, scilicet ut in lingua et in vita. Chrysostomus Dicere et promittere omnia huiusmodi facile est ; agere vero et non similiter est facile. Multi nunc sunt dicentes se et amare Deum et timere ; contraria autem operibus ostendunt: Deus autem eum, qui per opera amorem inquirit, Tit. 1.d. Confiteatur se nosse Deum etc. 1Io. 3.d. Filioli, non diligamus verbo, neque lingua, sed opere et veritate.
Numérotation du verset Io. 14,16 
marg.| {f} Et si hoc feceritis.
marg.| {h} Ego rogabo patrem vel ut hoc facere possitis. (Ego rogabo patrem,) Augustinus Inquantum homo rogat ; sed inquantum Deus dat.
marg.| {i} Et alium paracletum id est consolatorem, qui erit alius in persona. Unde li, (alium) tenetur substantive, non adiective.
marg.| {k} Dabit vobis Chrysostomus (Alium paracletum dabit vobis,) id est alium, ut me: Verecundentur ergo Sabelliani et Arriani.
marg.| Etenim mirabile sermonis hoc est, quia eas, que ex diametro, id est contradictorie stant hereses, uno ictu sustulit.
marg.| Nam hoc quod dicit (alium) ostendit hypostaseos differentiam contra Sabellium. Hoc autem, id est paracletum, substantie identitatem contra Arrium. Notandum autem quod cum dicit, (Rogabo patrem,) vel pater dabit vobis, condescensionis est sermo. Si enim dixisset, mittam, non similiter credidissent. Rogare ergo se dicit patrem, ut fide dignam faciat promissionem. Nam quod ipse Filius etiam Spiritum mittat et det sicut pater, habetur infra 20.e. ubi dicit: Accipite Spiritum sanctum. Et sup. 1.b. De plenitudine eius, id est Filii, omnes accepimus. Item ipse Christus vos baptizabit in Spiritu sancto et igne. Item cum dicitur mitti Spiritus sanctus, non derogatur eius potestati. Nam de potestate eius dicitur. 1Cor. 12.b. Dividens singulis prout vult.
marg.| Non ergo minor. Act. 14.a. dixit Spiritus sanctus. Segregate {6. 371b} mihi Paulum et Barnabam in opus, ad quod assumpsi eos.
marg.| Et nimirum Deo ministrabant, antequam hec diceret Spiritus sanctus ; sed tamen cum auctoritate in proprium opus vocavit eos, non quoniam in aliud opus, quam Dei vocabat ; sed ut potestatem ostendat et auctoritatem. Vel sic legitur.
marg.| {h} Rogabo Patrem id est me offeram ei in hostiam in passione, que obtinebit vim orationis.
marg.| {i} Et alium Paracletum dabit vobis Donec enim purgati fuerint per sacrificium Crucis, non missus est Spiritus sanctus, ut dicitur sup. 7.f. Nondum erat Spiritus datus, quia nondum erat Iesus glorificatus, id est passus.
marg.| Sed sicut dicit Chrysostomus quando fuit sacrificium oblatum et peccatum solutum et ipsi Apostoli ad pericula mittebantur et ad agones exuebantur, oportebat eum Spiritum, qui ungebat palestrantes, venire. Sed quare non est datus statim post Resurrectionem ? Ut in multo eius constituti desiderio cum multa gratia susciperent. Quandiu enim erat cum eis Christus, non erant in tribulatione: et ideo non desiderabant Spiritus adventum, quando vero abiit, denudati et in timore multo constituti, cum multo desiderio Spiritum susceperunt.
marg.| {l} Ut maneat vobiscum in eternum quasi dicat: neque etiam post mortem absistet. Augustinus In eternum Hic ad quedam, ut instruat et alia huiusmodi faciat, post ut ad videndam speciem introducat.
Numérotation du verset Io. 14,17 
marg.| {m} Spiritum veritatis non figure Typos, qui in veteri Testamento per hoc designans, quasi dicat: ubi umbra, hic veritas.
marg.| Sed ne audientes Paracletum, aliam Incarnationem suspicentur, subdit.
marg.| {n} Quem mundus non potest accipere id est attractare, ut corpus.
marg.| {o} Quia non videt eum, nec scit eum id est nesciet per visum, quasi dicat: non erit ita vobiscum, sicut ego, sed in vestris habitabit animabus, sicut postea dicit et in vobis erit Vel aliter.
marg.| {n} Quem mundus non potest accipere ut m undum vocet pernitiosos mundi. Glossa Mundus remanens amator mundi, cum quo numquam est amator Dei, non potest accipere: quia Spiritus sanctus discipline effugiet fictum. Sap. 1.a. nec habitabit in corpore subdito peccatis.
marg.| {o} Quia non videt eum per fidem, non enim habet spirituales oculos: et ideo sequitur.
marg.| {p} Nec scit eum id est non intelligit. Quia Is. 7.b. Nisi credideritis, non intelligetis. Chrysostomus Non videt eum quod exponendo subdit pro id est neque cognoscit eum
marg.| Quia enim sensuum apertior est visus ; ideo Scriptura per visum certissimam cognitionem designat.
marg.| {q} Vos autem cognoscetis eum fide .
marg.| {r} Quia apud vos manebit non ut hospes apud alium visibiliter, ideo subdit.
marg.| {s} Et in vobis erit id est in animabus vestris. Vel Apud vos manebit adiutor in tribulationibus exterioribus Et in vobis erit sanctificator interius, quasi dicat: et exterius muniet et interius custodiet. Vel. Apud vos manebit signo visibili et in linguis et in signis. Et in vobis erit invisibiliter illuminans intellectum et accendens affectum. Per hoc etiam, quod dicitur manere, significat, ut dicit Chrysostomus quod nihil patietur, neque abibit per mortem sicut ipse. Sequitur.
Numérotation du verset Io. 14,18 
marg.| {t} Non relinquam vos Orphanos Supra consolatus est eos de suo recessu, promittens donum precipuum, scilicet Spiritum. Unde in consolationem eorum multa dixit de Spiritu sancto: quoniam alius est, ut ego: et quoniam ad vos solos veniet, quemadmodum et ego: et quoniam in vobis manebit, sed neque ita tristitiam eorum abiecit, ipsum enim Christum volebant adhuc et consuetudinem eius, hoc denique mitigans ait.   Neque ego relinquam vos orphanos Augustinus quasi dicat: non ita dabitur Spiritus pro me, ut ultra non sim vobiscum. Orphani autem Grece, pupilli Latine.
marg.| Et per hoc commemorat eis etiam quod dixerat in principio sermonis huius eos filiolos supra decimo tertio d.
marg.| {u} Veniam ad vos vel venio post Resurrectionem {6. 371c} carne, vel presentia Deitatis semper iuvans. Mt. ult. d. Vobiscum sum usque ad consummationem seculi. Vel sic continua et secundum Chrysostomum Dixerat. Venio ad vos in quo ostendebat suam presentiam: ne ergo eandem rursus querant qualem et prius dicit. Adhuc parum est et mundus me considerat Et inducit. Vos autem considerabitis me ac si dicat. Veniam quidem ad vos, non tamen similiter, ut prius continue vobiscum conversando, sed aliquoties me ostendendo vobis. Et ne opponant: qualiter igitur dixisti Iudeis. A modo non videbitis me ? Solvit oppositionem, dicens.
Numérotation du verset Io. 14,19 
marg.| {a} Adhuc modicum est id est restat usque ad mortem meam.
marg.| {b} Et tunc mundus me iam non videt quasi non ero visibilis mundo, vel mundanis. Non enim legitur malis post Resurrectionem apparuisse.
marg.| {c} Vos autem videbitis me soli , quia ad vos soles veniam, sicut ad vos solos Spiritum sanctum mittam.
marg.| {d} Quia ego vivo id est potero apparere et videri, quia resurgam. Augustinus Presenti autem utitur, quia mox futura erat eius Resurrectio.
marg.| {e} Et vos vivetis ideo poteritis videre. Vel ideo dicit. Vos vivetis quasi dicat: etiam viventibus vobis apparebo, ne intelligerent tantum de visione post mortem. Vel ideo dicit. Et vos vivetis quia timebant, ne eo mortuo, ipsi etiam interficerentur.
marg.| {f} In illo die id est in illo tempore, cum scilicet resurrexero.
marg.| {g} Vos cognoscetis qui modo hesitatis.
Numérotation du verset Io. 14,20 
marg.| {h} Quia ego sum in Patre quasi cum videritis me resurrexisse et vobis apparere: tunc scietis, quod non sum abscissus a Patre, sed eandem habeo virtutem. Chrysostomus Quare dicit, tunc cognoscetis etc. Quoniam tunc viderunt eum resurrexisse et esse cum eis: tunc certissimam fidem didicerunt: magna enim Spiritus sancti virtus erat, que omnia eos erudiebat.
marg.| {i} Et scietis quia vos in me et ego in vobis per unanimitatem et caritatem, quasi dicat: scietis me esse vobiscum rebus ipsis predicantibus id quod circa vos auxilium a me factum, inimicis subtractis, vobis propalantibus, malis superatis, predicatione florente, unaquaque die omnibus cedenti sermoni pietatis, id est fidei.
marg.| Et nota quod cum dicitur Filius esse in Patre, (in) dicit consubstantialitatem ; cum vero dicitur esse in eis, dicit unanimitatem. Sed ponit Arrius, quod secundum consequentiam videtur univoce sumi. Et ad hoc adducit illud, quod alibi dicit infra 17.b. ut sint unum, sicut et nos unum sumus.
marg.| Ad quod respondetur, quia hic est mos Scripture multoties eisdem verbis in Deo et hominibus positis non similiter uti ; quia homines dicuntur Dei et filii Dei: et vocantur eodem nomine, quo et unigenitus, non tamen similiter.
marg.| Item imago dicitur Filius et gloria Dei: et nos similiter. Et Apostolus dicit 1Cor. 3.d. Vos autem Christi, Christus autem Dei, non tamen similiter est Christus Dei et nos Christi. Item infra 20.e. Sicut misit me Pater et ego mitto vos. li, sicut, non sumitur uniformiter. Vel aliter potest legi de futuro.
marg.| {a} Adhuc modicum totum tempus presens.
marg.| {b} Et mundus me non videt quia in futuro tolletur impius, ne videat gloriam Dei. Is. 26.b.
marg.| {c} Vos autem iusti videbitis me facie ad faciem. Mt. 5.a. Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
marg.| {d} Quia ego vivo vita gloriosa.
marg.| {e} Et vos vivetis mecum in gloria.
marg.| {f} In illo die quando vivetis.
marg.| {g} Vos cognoscetis aperte, quod modo creditis. 1Cor. 13.d. Tunc cognoscam, sicut et cognitus sum.
marg.| {h} Quia ego in Patre meo ut radius in Sole unum cum ipso in natura.
marg.| {i} Et vos in me ut palmes in vite. infra 15.a.
marg.| {k} Et ego in vobis ut simus unum caritate et concordia. Deinde sequitur secundum istam expositionem.
Numérotation du verset Io. 14,21 
marg.| {l} Qui habet mandata mea quasi dicat: non solum vos Apostoli vivetis et cognoscetis, sed et quicumque.
marg.| {m} Habet mandata mea in memoria.
marg.| {n} Et servat ea ] in vita. Secundum illud Ps. 102. Memores {6.371vb} sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea. Vel habet, in faciendo et servat, in perseverando. Unus enim accipit bravium, id est perseverans, Mt. 10.c. Qui perseveraverit etc. Vel Qui habet in sermonibus et servat in moribus. Secundum illud Rm. 15.d. Nihil audeo loqui eorum, que per me non efficit Christus.
Numérotation du verset Io. 14,21 
moraliter
marg.| Vel Habet audiendo   servat faciendo. Secundum illud Iac. 1.d. Estote factores verbi et non auditores tantum.
marg.| {o} Ille est, qui diligit me Hoc enim opere probatur dilectio. Et quis fructus huius ? Ecce.
marg.| {p} Qui autem diligit me dilectione operosa, diligetur a Patre meo Et ne credatur Pater a Filio separatim diligere, subdit.
marg.| {r} Et ego diligam eum gratiam scilicet augmentando et in ea conservando in presenti.
marg.| {s} Et manifestabo ei meipsum in futuro, quasi ad hoc diligam, ut ei manifestem meam Deitatem. Per hoc autem quod dicit, meipsum, improbat Hieronymi opinionem, vel potius errorem quorundam dicentium, quod nullus videbit Deum, sed claritatem eius ; sed Dominus dicit contrarium.
marg.| Item Is. 33.c. Regem in decore suo videbunt.
Numérotation du verset Io. 14,22 
marg.| {t} Dicit ei Iudas, non ille Iuda s filius Simonis Iscariotes, sed ille, qui dictus est etiam Thadeus.
marg.| {u} Domine, quid factum est id est que causa est.
marg.| {x} Quia manifestaturus es nobis teipsum et non mundo Audi to enim, quod mundus non videbit eum et quod Spiritus sanctus non esset mittendus mundo, querit Iudas causam huius discretionis.
marg.| Vel aliter ab illo loco secundum Chrysostomum {m} Qui habet mandata mea et servat ea: ille est, qui diligit me Illud continuatur ad mentem eorum. Quia enim timebant et a timore turbabuntur, ideo Dominus frequenter talia verba interserit. Unde supra eod. b. Si diligitis me, mandata mea servate. Et infra eod.   Qui diligit me sermonem meum servabit. Et post. Qui non diligit me, sermones meos non servat. In hoc autem insinuat tristitiam Discipulorum de eius decessione. Dominus enim eis multa dixerat de morte sua et ipsorum etiam: ut cum dixit sup. 12.d. Qui odit animam suam in hoc mundo etc.
marg.| Et Mt. 16.d. Si quis vult venire post me, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me. Debebat etiam et alia plura dicere de morte sua: quia ergo videbat eos turbari inconsolabiliter et presciebat turbandos: ideo exprobrando et arguendo eos, toties interserit huiusmodi verba. Qui habet mandata etc. quasi dicat: vos estimatis vos ex amore mei pati tristitiam ; sed non tristari magis esset amoris. Vos enim turbati estis ex formidine et trepidatione: et iste timor non est signum, quod mandata mea recolatis. Sermo enim meus admonet vos non timere ab his, qui occidunt corpus. Mt. 10.d. unde non debetis tristari de mea morte, nec etiam de vestra. Sicut enim infra eod. Si diligeretis me, vere scilicet gauderetis utique.
marg.| {p} Qui autem diligit me tali dilectione, qua se morti exponat pro me.
marg.| {q} Diligetur a Patre meo et ego diligam eum quasi dicat: tristitia, qua tristamini de meo recessu, non facit vos amabiles mihi et Patri, sed mandatorum custodia, que sunt de morte toleranda.
marg.| {s} Et manifestabo ei meipsum quasi dicat: etsi ad tempus ; tamen non in eternum coarctabitis me visione, si dilexeritis me.
marg.| {t} Dicit ei Iudas non ille Scariotes, Domine, quid factum est id est que causa est, vel quid est dictum, quod tu dicis.
marg.| {x} Quia manifestaturus es nobis teipsum et non mundo ? Vides a timore oppilatam animam eorum confusam et turbatam. Estimavit enim Iudas, quod sic mortuos videmus in somno, ita eum debere videri. Et vide, qualiter turbatus est Discipulus et non audet manifeste dicere, quod dicere cupiebat. Non enim dixit: ve nobis, quoniam morieris et tamquam mortuus nobis debes assistere in somnis ; sed dixit. Quid factum est, quia manifestaturus es nobis seipsum et non mundo id est quid est hoc dictum, vel que est causa huius.
23
marg.| marg.| Δ {a} {6.372ra} {a} Respondit 1   Iesus et dixit ei, si quis diligit etc. quasi dicat: predicte discretionis causa est dilectio: non excludit alias virtutes, quia omnes per caritatem connexe sunt, que observantia mandatorum Δ{6.372va}datum probatur.||
1 respondit] respondet Ed1703 (reclam.)
marg.| marg.| {a} Et ideo Pater meus diliget eum ita ut in eo habitet. Unde sequitur.||
marg.| marg.| {b} Et ad eum veniemus per gratie collationem.||
marg.| marg.| {c} Et mansionem apud eum faciemus per gratie conservationem. Vel Veniemus in presenti inhabitando per gratiam. Et mansionem apud eum faciemus in futuro. Et hec mansio est visio Dei, quando manifestabit seipsum diligentibus, sed non malis,||
Numérotation du verset Io. 14,23 
aliter
marg.| Θ {a} Respondit Iesus et dixit ei causam huius.
marg.| {b} Si quis diligit me, sermonem meum servabit. Ne enim estimarent esse phantasma, cum apparuerit eis, propterea predicit eis et suam apparitionem et causam, scilicet apparitionis, scilicet mandatorum custodiam. Propterea etiam simul comedit cum eis post Resurrectionem, infra 21.d. ne putarent eum phantasma. Et nimirum eo adhuc existente mortali estimaverunt esse phantasma, quando scilicet apparuit eis super aquas. Mt. 14.c. Ideo ergo predicit hic, quod apparebit eis et causam apparitionis, ut cum apparuerit, non putent phantasma esse ; sed recordentur quod eis predixerit. Item in hoc quod dicit causam apparitionis ad eos, excludit falsam opinionem Iude, qui putabat eum astiturum eis in somnis.
marg.| Θ Unde adhuc subdit {a} Et pater meus diliget eum quasi dicat: non solum ego diligam eum, sed et Pater.
marg.| {b} Et ad eum veniemus ego et Pater, quasi dicat: non solum apparebo vobis exterius: sed et ego et Pater veniemus ad eum per gratiam interius.
marg.| {c} Et mansionem apud eum faciemus quasi dicat: non ad horam, sed semper adiutores aderimus et consolatores. Vel ut legatur de apparitione Christi post Resurrectionem visibiliter.
marg.| {a} Et Pater meus diliget eum quas i ego diligam eum et apparebo ei visibiliter ; et pater similiter diliget et manifestabit se invisibiliter. Et hoc est.
marg.| {b} Et ad eum veniemus ego et Pater: sed Pater invisibiliter et ego etiam visibiliter.
marg.| {c} Et mansionem apud eum faciemus ]   quia Filius per dies quadraginta apparuit eis et semper cum Patre, cum eis mansit invisibiliter. Secundum illud Mt. ult. d. vobiscum sum usque ad consummationem seculi. Et sicut dicit Chrysostomus Dicens se manere, destruxit suspicionem somniorum Θ quia somnii non est manere.
Numérotation du verset Io. 14,23 
moraliter
marg.| {b} Si quis diligit me, sermonem meum servabit etc. Istud Evangelium legitur in die Pentecostes,a ideo prosequimur. Servatur autem sermo Domini in corde, ore et opere. Unde Dt. 6.b. Erunt verba hec, que ego precipio tibi hodie in corde tuo, ecce primum. Et narrabis ea filiis tuis, ecce secundum. Et sequitur: Et ligabis ea quasi signum in manu tua, ecce tertium, scilicet operatio.
a Liturgie.
marg.| Item Is. 44.a. Iste dicet: Domini ego sum per predicationem: et ille invocabit me in nomine Iacob per orationem, ecce eos: et ille scribet in manu sua Domino, ecce opus: et in nomine Israel assimilabitur, ecce cor.
marg.| Item Prv. 6.c. Conserva, fili mi: precepta Patris tui et ne dimittas legem matris tue. Et subdit, quomodo: Liga ea in corde tuo iugiter, ecce primum: Et circumda gutturi tuo, ecce secundum: Cum ambulaveris, gradiantur tecum, ecce tertium, scilicet iter operis. Ez. 1.e. Cum ambularent animalia, ambulabant pariter et rote. In corde autem servatur sermo Domini per amorem et iugem meditationem. Unde Ps. 1. In lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die, ac nocte. Dt. 6. Meditaberis in eis sedens in domo tua et ambulans in itinere, dormiens, atque consurgens. Vel in intellectu servatur per cognitionem sine errore, in affectu per amorem sine contradictione. He sunt due tabule cordis. Pr. 3.a. Misericordia et veritas non te deserant, circumda eas gutturi tuo et describe eas in tabulis cordis tui. Debet autem in corde suscipi, sicut surculus in trunco ad fructificandum. Iac. 1.e. In mansuetudine suscipite insitum verbum. Item sicut thesaurus in abscondito, ne rapiatur. Diabolus enim rapit semen, quod seminatum est in corde hominis, ut abscondatur sub terra humilitatis, ut dicitur Mt. 13.c. Et quod verbum Dei sit thesaurus, dicitur Pr. 20.c. Thesaurus desiderabilis et oleum in habitaculo iusti: et imprudens homo dissipabit illud.
marg.| Item sicut vinum in cellario. Verbum enim Domini vinum dicitur, quia inebriat. Ct. 7.c. Guttur tuum sicut vinum optimum. Hoc vino erant inebriati Apostoli, quando ad unum verbum denudabant se et relinquebant omnia, ut dicit Petrus, Mt. 19.d. Ecce nos reliquimus omnia.
marg.| Item verbum debet servari in corde, quasi liquor pretiosissimus in vase, ne effundatur per oblivionem, vel neglectum. Lc. 2.c. Maria conservabat omnia verba hec conferens in corde suo. E contra Sir. 21.c. Cor fatui quasi vas confractum etc.
marg.| Item ne includatur per indiscretam taciturnitatem. Eccl. 20.d. Sapientia absconsa et thesaurus invisus: que utilitas in utrisque ? Mt. 25.c. Serve male et piger etc. oportebat te pecuniam meam committere nummulariis: et ego veniens recepissem utique, quod meum est cum usuris.
marg.| Item ne corrumpatur, vel confundatur per vasis immunditiam, id est per cordis pravitatem. Eccl. 15.c. Non est speciosa laus in ore peccatoris.
marg.| Item cor debet servare verbum, sive doctrinam et sapientiam, sicut sponsus nuptam, ut eam pre omnibus diligat, ut etiam nulli abusioni subigat, ut ancillas et pedissequas eius ipsi non preponat. Sapientia enim Theologie debet esse quasi sponsa. Sap. 8.a. Hanc amavi et exquisivi eam a iuventute mea et quesivi sponsam assumere et amator factus sum forme illius. Sed quidam {6. 372b} non diligunt eam, sed abominantur: quia non est fuco colorum ornata, sed sufficit sibiipsi sua pulchritudo: Eccl. 4.d. Non abscondas sapientiam in decore eius. Quidam autem abutuntur ea. Unde 2Cor. 2.d. Non sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei. Quidam ancillas eius, id est alias scientias ei preponunt, quod multum displicet Deo. Unde narrat Beatus Hieronymus in epistola quadam : Miser ego lecturus Tullium ieiunabam post noctium crebras vigilias, post lacrimas, que mihi preteritorum recordatione peccatorum ex intimis visceribus fluebant. Boethius : Quis has scenicas meretriculas ad hunc egrum permisit accedere, que dolores eius, ut videtur nullis remediis foverunt, verum dulcibus insuper alerent venenis Plat o sumebatur in manibus, si quando in memetipso reversus Prophetas legere cepissem, sermo horrebat incultus: et quia lumen cecis oculis non videbam, non oculorum putabam culpam esse, sed Solis, dum ita me antiquus serpens illuderet, in media ferme Quadragesima medullis infusa febris corpus invasit exhaustum.
marg.| Interim parabantur exequie, cum subito raptus in Spiritu ad tribunal Iudicis pertrahor, interrogatus conditionem, Christianum me esse respondi. Et ille qui prefidebat, mentiris, ait, Ciceronianus es, non Christianus: Ubi enim thesaurus tuus, ibi et cor tuum. Illico obmutui et inter verbera, nam cedi me iusserat, conscientie magis igne torquebar, illum mecum versiculum repetens: In inferno autem quis confitebitur tibi: Clamare autem cepi et eiulans dicere: Miserere mei Domine, miserere mei. Hec vox inter flagella resonabat. Tandem ad presidentis genua provoluti, qui astiterant, precabantur, ut veniam tribueret adolescentie et errori locum penitentie commodaret, exacturus deinde cruciatum, si Gentilium litterarum libros aliquando legissem: Ego quidem in tanto constrictus articulo vellem etiam maiora promittere, degerare cepi et nomen eius obtestans dicere: Domine, si unquam habuero codices seculares, si legero, te negavi. Inter hec Sacramenti verba revertor ab inferis et mirantibus cunctis oculos aperui, tanto lacrimarum imbre perfusos, ut etiam incredulis fidem facerem ex dolore. Neque enim sopor ille fuerat, aut vana somnia, quibus sepe deludimur: Non enim livoribus habuissem lesas scapulas et plagas sensissem post somnium.
marg.| Item verbum servatur in ore, sicut fons fluendo.
marg.| Nam vitium capiunt, ni capiantur aque.
marg.| Ita corrumpitur scientia, si non aliis erogetur. Is. 58.d. Eris sicut fons irriguus, cuius non deficiunt aque, sup. 7.f. Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aque. Prv. 5.d. Deriventur fontes tui foras.
marg.| Item servatur, sicut granum seminando. Eccl. 11.c. Mane semina semen tuum et vespere non cesset manus tua. Ier. 31.e. Seminabo domum Israel et domum Iuda semine hominum et semine iumentorum.
marg.| Item servatur in opere multis modis. Sicut vitis per culturam. Iac. 2.d. Fides sine operibus mortua est. Sicut vitis arescit sine cultura et deperit. Os. 10.a. Vitis frondosa Israel, fructus adequatus est ei, id est opera respondent sermonibus. Alias enim non est, nisi sonus. 1Cor. 3.a. Factus sum velut es sonans, aut cymbalum tinniens.
marg.| Item servatur, sicut vita per cibum, opus enim cibus spiritualis est. Unde supra 4.e. Meus es cibus, ut faciam voluntatem eius, qui misit me. Gn. 30.a. Da mihi liberos, alioquin moriar.
marg.| Item debet servari verbum Dei, sicut ignis servatur. Et hoc tripliciter. Primo minus circumapplicando per bonam operationem. Lc. 12.e. Lucerne ardentes in manibus vestris. Pr. 6.e. mandatum lucerna est et lex lux. Ps. 118. Lucerna pedibus meis etc. 2. Pet. 1.d. Habemus firmiorem propheticum sermonem, cui benefacitis attendentes tamquam lucerne lucenti in caliginoso loco. Secundo ligna subministrando per crucis Christi et aliorum beneficiorum recordationem. Lc. 12.f. Ignem veni mittere in terram: et quid volo, nisi ut accendatur ? Lv. 6.b. Ignis in altari meo semper ardebit, quem nutriet Sacerdos abiiciens ligna mane per singulos dies. Tertio sufflando per orationem et meditationem. Ps. 38. In meditatione mea exardescit ignis. Item nota singula verba predicte orationis.
marg.| {b} Si quis diligit me etc.  Per hoc quod dicitur. Si quis notatur amicorum verorum raritas, ut sit sensus. Si quis quasi rarus est secundum quod expositum est. sup. 7.f. Si quis sitit, veniat ad me. Item amoris communitas, ut sit sensus. Si quis quasi omnibus commune est diligere et omnibus preponitur. Item amoris nobilitas, ut sit sensus:   Si quis id est si aliquis nominabilis, qui sit quis. Is. 22.c. Quid tu hic, aut quasi quis hic ? Raritas est amoris Dei, sive verorum amicorum est, quia omnes, que sua sunt, querunt, non que Iesu-Christi: Phil. 2.c. Rarus ergo est in fastigiosis, in quibus regnat amor proprie excellentie. Unde 3. Tim. 3.a. Erunt homines seipsos amantes. Item in ambitiosis, qui amant pecuniam. Mt. 6.c. Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. Lam. 1.d. Effusum est in terra iecur eius, id est amor eius. Eccl. 10.b. Proiecit intima sua. Ier. 6.c. Omnes avaritie student.
marg.| Item rarus est in luxuriosis, 2Tim. 3.a. Voluptatum amatores magis, quam Dei. Chrysostomus Argento et voluptate inhonorabilior nobis Deus. Etenim pro illis sustinemus pericula, insidias, vigilias, peregrinationes et infinita mala ; nos autem propter Deum nec verbum asperum possumus sustinere. Phil. 3.d. Quorum Deus venter est. Item communitas amoris notatur, cum dicitur: Si quis omni bus enim se communicat, pusillis et magnis, infirmis et sanis, divitibus et egenis: Non enim proprietas, nec personarum acceptio apud caritatem. Sap. 6.c. Dignos se circuit querens. 1Cor. 13.b. Non querit, que sua sunt.
marg.| Item eius nobilitas notatur, cum dicitur: Si quis: Es t enim filia Dei cognata Angelorum et Sanctorum. Sap. 6.a. Generositatem illius glorificat etc. Et etiam nobilitas, eius attenditur, quia est illesibilis. 1Pt. 3.c. Et quis est, qui vobis noceat etc. Rm. 8.e. Scimus, quoniam diligentibus Deum etc. Dt. 33.b. Beniamin amantissimus Domini habitabit confidenter in eo quasi in thalamo etc.
marg.| Item interminabilis, 1Cor. 13.c. Caritas numquam excidit.
marg.| Item irreprehensibilis. 1Cor. 12.d. Adhuc excellentiorem etc. Diligit dulc iter, sapienter, fortiter. Dt. 6.a. et Mt. 22.d. Diliges Dominum Deum tuum etc.   Me non mea. Augustinus Ve illis, Domine, qui diligunt nutus tuos pro te. Sed multi sunt tamen. Ps. 48. Confitebitur tibi, cum benefeceris ei. Item Ps. 103. Aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate ; avertente autem te, turbabuntur, auferes spiritum eorum etc.   Sermonem meum crea tum, vel me, qui sum sermo increatus,   servabit Qui sermo corrigit in detestatione peccatorum, dirigit in viam preceptorum, erigit in ostensione supernorum, colligit in societate Beatorum. Dicitur autem sermo, quia serit mores in terra proscissa in contritione, comminuta in confessione, compluta in lacrimarum effusione, bene stercorata in iugi peccatorum recordatione.   Servabit Gregorius. Unusquisque nostrum requisitus, an diligat Deum: tota fiducia et secura mente respondet: diligo. Veritas autem dicit: Si quis diligit me,   sermones meos servabit Prob atio ergo dilectionis exhibitio est operis. Unde 1Io. 5.a. Hec est caritas Dei, ut mandata eius custodiamus, qui dicit: quia diligo Deum et mandata eius non custodit, mendax est.
marg.| Nam qui per illicita desideria defluit, profecto Deum {6. 372d} non amat, quia ei in sua voluntate contradicit. Sequitur.
marg.| {a} Pater meus diliget eum Prv. 8.b. Ego diligentes me diligo.
marg.| Et nota multiplex signum dilectionis Patris.
¶Unum est in Filii missione. 1Io. 4.b. In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam unigenitum filium suum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum. Is. 43.c. Propter vos emisi Babylonem.
¶Secundum in nostra anticipatione. Unde 1Io. 4.b. In hoc est caritas, non quasi nos dilexerimus Deum ; sed quoniam ipse prior dilexit nos.
¶Tertium in nostra attractione et coactione, quia tot inculcat beneficia, vel infert flagella et remedia, ut quasi cogat nos pigros venire ad se. Unde supra 6.e. Nemo potest venire ad me, nisi Pater meus traxerit illum. Ier. 31.a. In caritate perpetua dilexi te, ideo attraxi te miserans.
¶Quartum, est in nostra adoptione. 1. Ioannis tertio a. Videte, qualem caritatem dedit nobis Deus Pater, ut filii Dei nominemur et simus.
¶Quintum, in cohabitatione, quia inhabitat animam tota Trinitas: unde 1Corinthiorum 3.d. et 6.d. Templum Dei sanctum est, quod estis vos. Et de hoc subditur.
marg.| {b} Et ad eum veniemus In. Ego et Pater et Spiritus sanctus. Pater venit fortem faciendo, quia ei attribuitur potentia. Filius illuminando, quia ipse est Sapientia. Spiritus sanctus caritate inflammando, quia ipse est caritas et benignitas.
marg.| {c} Et mansionem apud eum faciemus gratiam confirmando, roborando, augmentando, perseverantiam tribuendo. Gregorius. Pensate, fratres carissimi, quanta sit ista solennitas, habere in cordis hospitio adventum Dei. Certe si domum vestram quisquam dives, ac prepotens amicus intraret, omni cum festinantia domus tota mundaretur, ne quid fortasse esset, quod oculos amici intrantis offenderet. Tergat ergo sordes pravi operis, qui Deo preparat domum mentis.
marg.| Ideo dicitur Is. 1.e. Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis, 1Rg. 7.a. Auferte deos alienos de medio vestrum, id est de corde, quod est in medio Baalim et Astaroth, ecce mundatio hospitii: et preparate corda vestra Domino et servite illi soli, ecce ornatus domus duplex, scilicet virtutis et operis ; virtute enim cor preparatur ; opere servitur.
marg.| Et nota quod in templo Domini, id est in anima sunt tria, mensa et candelabrum et altare. Pater enim in anima reficit animam et confortat sua potentia, Spiritus sanctus in altari ignem accendit caritatis et descendit odor thymiamatis et fumus incensorum, que sunt desideria et orationes Sanctorum, ut dicitur Apc.. 5.c. Et nota quod dicitur.
marg.| Et mansionem apud eum faciemus id est manebimus ibi per gratiam. Contra illos, qui Dominum aliquando recipiunt, sed cito expellunt. Tria enim expellunt hominem de domo: Fumus et stillicidium et mala uxor.
marg.| Item templum Domini
¶primo violavit Nabuzardam, id est gula. 1Rg. ult. c.
¶Secundo Antiochus, id est silentium paupertatis, id est avaritia. 1. Mt. 1.d.
¶Tertio, Titus Rex Romanorum, scilicet superbia destruxit funditus. Ps. 79. Singularis ferus depastus est eam.
marg.| De hoc dicit Gregorius. In quorumdam corda venit Dominus et non mansionem facit: quia per compunctionem quidem Dei respectum percipiunt ; sed tentationis tempore hoc ipsum, quod compuncti fuerant, obliviscuntur, sicque ad perpetranda peccata redeunt, ac si hec minime planxissent. Qui ergo Deum vere diligit et eius mandata custodit, in eius corde Dominus et venit et mansionem facit: quia sic eum Divinitatis amor penetrat, ut ab hoc amore tempore tentationis non recedat. Ideo dicitur Lam. 1.e. De celo misit ignem in ossibus meis, quasi inossavit et firmavit in me caritatem. Ideo etiam dicit sponsa, quia amore langueo: Ct. 5.c. Quia amor in ea permanebat sine recessu, sicut et languor non recedit.
marg.| Vel Mansionem apud eum faciemus quia tota Trinitas ipsam mansionem, id est mentem, quam inhabitat, edificat. Prv. capite nono a. Sapientia edificavit sibi domum, excidit columnas septem.
marg.| Prima columna, est voluntatis divine cognitio Romanorum duodecimo a. Ut probemus, que sit voluntas Dei bona, bene placens et perfecta. Secunda est eiusdem voluntatis cognite executio.
marg.| supra 13.b. Si hec scitis, beati eritis, si feceritis ea. Ps. 110. Intellectus bonus omnibus facientibus. Prv. ult. d. Laudent eum in portis opera eius. Portas appellat diem iudicii, pluraliter, quia bonis erit porta salutis, malis autem porta damnationis. Lc. 12.f. Servus sciens voluntatem Domini sui et non faciens, vapulabit multis.
marg.| Tertia columna est in ipsa executione divine voluntatis expressio murmuris, ut fiat cum hilaritate et fervore mentis. Sap. 1.c. Custodite vos a murmuratione, que nihil prodest: et a detractione parcite lingue, 1Cor. 10.b. neque murmuraveritis etc. 2Cor. 9.b. Non ex tristitia, aut ex necessitate ; hilarem enim datorem diligit Deus. Et quod fervor exigatur, patet per illud Apc. 3.c. Utinam calidus esses, aut frigidus etc.
marg.| Quarta columna est celeritas alacritatis et strenuitas. Prv. 4.b. Currens non habebis offendiculum. Prv. 18.b. Qui mollis et dissolutus est in opere suo, frater est sua opera dissipantis.
marg.| Quinta est discretio in agendo. Prv. 4.d. Palpebre tue precedant gressus tuos. Rm. 12.a. Rationabile obsequium vestrum. Prv. 1.b. Frustra iacitur rete ante oculos pennatorum.
marg.| Sexta est in operando bona humilitas. Eccl. 11.a. Sapientia humiliati exaltabit caput illius.
marg.| Septima est perseverantia, que consummat edificium. Mac. 10.c. et 24.b. Qui perseveraverit etc. In hoc cubito consummata est arca: Gn. 7.c. Alias septem columnas require super illum locum. Prv. 9.a. Sapientie edificavit sibi domum etc. Si ergo edificatur domus Dei.
marg.| Sed nota quod multa sunt etiam in domo Dei. Unde per plura signa possumus scire in nobis, utrum simus hospitium et templum Dei, an Diaboli. Domus enim Dei habet Crucem desuper exterius et Crucifixum et imagines Apostolorum interius, lampadem, altare et aquam benedictam: et dicuntur ibi orationes et psalmodie. Crux desuper est exterius signum penitentie. Crucifixus interius, memoria Passionis Dominice impressa in corde. Imagines Beate Virginis et Apostolorum sunt exempla Sanctorum impressa in mente ad imitandum: Lampas est fides: Altare spes, in qua offerimus sacrificium cordis contribulati: In spe enim venie conterimur. Ignis in altari est caritas. Aqua benedicta est devotionis lacrima, vel compunctionis. Sic cognoscitur Deus esse in nobis, si hec habemus. Ps. 67. In templo sancto tuo. Apc. 21. Ecce tabernaculum Dei cum hominibus. Lv. 26.b. Ponam tabernaculum meum in medio vestrum, id est in corde et non abiiciet vos anima mea. Non abiiciet, dicit, quia ultimus est in recessu. 1Pt. 2.a. Tamquam lapides vivi superedificamini in domos spirituales. Ps. 47. Deus in domibus eius cognoscetur. Quomodo per predicta signa, primo, scilicet quando crux, id est iugis penitentia est superposita in corpore proprio, quando homo habet exterius signa humilitatis et sobrietatis. Et sicut in guerris raptores non audent violare domos, super quas vident cruces: ita Demones timent accedere, ubi vident signum penitentie. Unde Ex. 12.b. Erit vobis sanguis in signum in edibus, in quibus eritis: et videbo sanguinem, ac transibo vos, nec erit in vobis plaga disperdens. Ez. 9.c. Super quos videritis Tau, ne occidatis. Hoc est signum, quod dedit Dominus Pastoribus. Lc. 2.b. Hoc vobis signum: invenietis infantem. Unde in quibus nullum est signum penitentie, signum est, quod non habent signum in se. Diabolus enim in suis ponit signa sua. In aliquibus ponit Aquilam. Unde Os. 8.a. Aquila super domum Domini, id est signum capacitatis. Super alios ponit porcum, id est luxurie signum, sicut est superfluus ornatus in mulieribus, que sunt phanum Diaboli. Unde Ps. 143. Filie eorum composite circumornate, {6.373rb} ut similitudo templi. Ideo conqueruntur viri sancti et Angeli custodes animarum per Ps. 73. Signa nostra non vidimus, quasi dicat: Demones posuerunt sua signa et per hoc sibi vindicaverunt possessionem. Sed hoc non advertunt miseri, si enim scirent vere et crederent, quod per hoc acquirunt in se dominium Demones, ipsi numquam sustinerent, sicut non sustineret aliquis, quod hospitalarii ponerent crucem super domum suam, quia per hoc possent eam vindicare. Et hec est etiam ratio, que Demones non sustinent prout possunt, quod Dominus ponat signum suum, id est signum penitentie super suos, quia per hoc sciunt se eos amittere. Crux autem Domini non solum debet esse exterius super domum Dei per carnis macerationem, sed et interius debet crux esse, vel crucifixus per compassionem. Ct. 8.b. Pone me ut signaculum super cor tuum etc. Gal. 6.d. Stigmata Domini Iesu in corpore meo porto.
marg.| Item imagines, id est exempla Sanctorum debent esse ibi depicta et descripta. Unde Is. 49.e. In manibus meis descripsi te, vel depinxi muros tuos, secundum aliam litteram. E contra Diabolus in templo Domini depingit abominationes, lampadem fidei et doctrine extinguit, altare destruit et sacrificium eius et omnia subvertit suggerendo et nos ipsi faciendo. Ez. 8.d. Et ingressus vidi et ecce omnis similitudo reptilium et animalium abominatio, 1Mcc. 2.a. Templum eius, sicut homo ignobilis, id est plenum sordibus. Dn. 11.e. Polluent Sanctuarium fortitudinis, id est cor hominis, quo nihil fortius, si habeat caritatem et auferent iuge sacrificium, id est contritionem. Ps. 50. Cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.
marg.| Vel iuge sacrificium est confessio, quia iugiter debemus confiteri et conteri. Sed multi sunt, in quorum templo non fit sacrificium, vel officium, nisi semel in anno tantum confitentur et redeunt ad se. Sed dicitur Dn. 11. Quod quando iuge sacrificium deficiet, tunc destruetur templum.
marg.| Item quorundam templum videtur esse interdictum, vel excommunicatum, quia non fiunt ibi orationes. Ps. 136. In salicibus in medio eius suspendimus organa nostra. Sed e contra dicit Ps. 5. Adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo.
marg.| Item quidam videntur excommunicati, quia nusquam sunt in templo, id est in corde suo ; etiam quando fiunt ibi orationes, non est ibi animus: quia nesciunt, quid dicunt. Mt. 15.a. Populus hic labiis me honorat ; cor autem eorum longe est a me.
marg.| Item nota quod quorundam templum sordidatur et prophanatur multis modis, 4Rg. 10.f. legitur, quod Iehu violavit templum Baal et fecit ex eo cloacas.
marg.| Nusquam aliquis sic fuit iniquus, ut hoc faceret de templo Domini materiali ; sed nos quotidie hoc facimus de templo Domini spirituali, id est de nobis per gulam, vel per malevolentiam: sicut detractores et invidi, qui stercora aliorum, id est peccata recipiunt per aures et reponunt in corde et reddunt per ora, sicut scabrones semper habent os in stercoribus. Os. 8.b. Factus est Israel in nationibus quasi vas immundum.
marg.| Item narrat Iosephus quod Pompeius fecit de templo Dei stabulum equorum: et nos facimus de nobis stabulum Demonum per luxuriam. Ioel. 1.d. Computruerunt iumenta in stercore suo.
marg.| Idem etiam Iosephus narrat, quod Elius Adrianus posuit idolum Iovis in templo: quod nos facimus, quando similitudinem Diaboli ponimus in nobis, id est superbiam et invidiam. Ez. 7.d. Universa idola domus Israel depicta erant in circuitu per totum, que sunt diversa signa superbie, tam in gestibus et ornatibus exterioribus et mentibus interioribus.
marg.| Item Ier. ult. c. et 4Rg. ult. c. Legitur, quod Nabuzardan succendit templum, quod nos facimus per avaritiam. Mi. 6.e. Adhuc ignis in domo impii et thesauri impietatis, vel iniquitatis. Multi ergo sunt incendiarii Ecclesiarum Domini, id est animarum suarum. Ps. 73. Incenderunt igni Sanctuarium tuum etc. Sequitur.
Numérotation du verset Io. 14,24 
marg.| Δ {6.373ra} e quibus subdit : {a} Qui non diligit me, sermones meos non servat et supple, non manebo in eo, nec manifestabo me ei. Et ne credatur parvus esse contemptus, si se, vel suos sermones contemnerent, subdit auctoritatem, dicens.
marg.| {6.373va} Δ {a} Et sermonem vel sermo quem audistis, a me, non est meus, id est mei hominis: vel ego, qui sum verbum et sermo Patris, non sum a me.
marg.| {b} Sed eius, qui misit me Patris quia sum a Patre. Et ne dicant: nos nescimus, quos sermones dixeris: ideo dicit, quod immo bene scitis, quia iam audistis eos a me: et postea Spiritus Sanctus docebit eosdem et communicabit. Et hoc est, quod subdit.
Numérotation du verset Io. 14,24 
aliter
marg.| {a} Qui non diligit etc. id est qui non servat mandata, ostendit se non diligere me.
marg.| Θ {a} Et sermo, quem audistis non est meus ; sed eius, qui misit me, Patris quasi dicat: non me solum non amat, sed neque Patrem amat, qui hunc non audit sermonem. Si enim argumentum amoris est servare mandata, hec autem mandata etiam Patris sunt: Igitur qui servat ea, non solum Filium, sed et Patrem amat: et qui non servat, non solum Filium, sed et Patrem non amat. Sed nota quod dicit primo: Sermones meos et post dicit: Non est meus: Qualiter igitur suus est et non suus ? Respondemus. Suus est, quia loquitur. Non suus, id est non proprius, quia nihil proprium et separatum et alienum a doctrina Patris loquitur.
Numérotation du verset Io. 14,24 
moraliter
marg.| {a} Qui non diligit me, sermones meos non servat ] Gregorius Ad vosmet ergo, fratres carissimi, introrsus redire et si Deum vere amatis, exquirite: nec tamen sibi aliquis credat quicquid sibi animus sine operis attestatione responderit de selectione Conditoris, lingua, mens et vita requiratur: numquam est Dei amor otiosus: operatur etenim magna, si est: si vero renuit operari, amor non est.
marg.| {a} Et sermonem quem audistis non est meus, sed eius qui misit me, Patris quas i non mihi huiusmodi attribuo, quod loquor, sed Deo. Et hoc dicit, quia letatur homo in sententia oris sui, ut dicitur Prv. 15.c. ne ergo credatur, quod ideo vult sua mandata servari quasi sua et quasi inde querens gloriam propriam ; ideo ea non sibi ; sed Deo attribuit. Sic et Predicator debet facere, secundum illud Ps. 113. Non nobis, Domine, non nobis etc. Unde adhuc subditur.
Numérotation du verset Io. 14,25 
marg.| {c} Hec locutus sum vobis apud vos manens corporali presentia, hec, scilicet mandata, que volo, ut servetis.
Numérotation du verset Io. 14,25 
aliter
marg.| {c} Hec mandata Patris.
marg.| {d} Locutus sum vobis apud vos manens sed vos omnibus capaces non estis.
Numérotation du verset Io. 14,25 
moraliter
marg.| {c} Hec locutus sum vobis apud vos manens, Paracletus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit etc.  Quia sicut dicit Gregorius nisi Spiritus Sanctus cordi adsit audientis, otiosus est sermo Doctoris. Nemo ergo docenti homini tribuat, quod ex ore docentis intelligit: quia nisi intus sit, qui doceat, Doctoris lingua exterius in vanum laborat. Et nota quod dicit: Docebit et suggeret. Docet veritatem: suggerit, id est monet ad bonum, erudit intellectum, accendit affectum. Unde Bernardus. Spiritus Sanctus instar apis mel et ceram portantis habet, unde illuminet intellectum et accendat affectum. Et nota quod dicuntur tria verba: Paracletus, Spiritus, Sanctus, in quo notantur diversi eius effectus. Dicitur enim Paracletus, id est: Advocatus, ut dicit Gregorius Quia pro errore delinquentium apud iustitiam Patris intervenit, id est intervenire facit: Secundum illud Rm. 8.e. Postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Non enim dicitur postulare tamquam minor ; sed postulat, quia ad postulandum eos, quos replevit, inflammat. Dicitur etiam Paracletus, id est consolator, quia de peccati perpetratione merentibus, dum spem venie preparat, ab afflictione tristitie mentem levat. Unde cantatur: Consolator optime, dulcis hospes anime etc. Prv. 31.a. Date siceram merentibus etc. Bernardus. Delicata est Spiritus Sanctus consolatio, nec datur admittentibus alienam. Dicitur ergo Paracletus, id est consolator, contra tentationem et tribulationem. Dicitur Spiritus, quia spirituales facit contra carnalitatem. Dicitur Sanctus, quia firmat contra pusillanimitatem. Sequitur.
Numérotation du verset Io. 14,26 
marg.| {e} Paracletus autem Spiritus Sanctus quas i ne oblivioni tradatis: Paracletus etc. Vel sic. Etsi auferatur presentia mea corporalis, ne timeatis: quia Paracletus Spiritus Sanctus, quem mittet Pater, quia apud eum est auctoritas principii. Sed ne propter hoc estimetur minoritas in Filio, subdit.
marg.| {g} In nomine meo id est ad nomen et gloriam meam, vel mittet vobis ad invocationem mei nominis.
marg.| {h} Ille vos docebit omnia a vo bis non intellecta.
marg.| {k} Et suggeret vobis omnia oblita.
marg.| {l} Quecumque dixero vobis id est commemorabit vobis, sive ad memoriam revocabit. Quedam enim intellecta oblivioni tradiderunt, que Dominus dixerat, quedam autem nec dicendo intellexerunt: Et ideo dicit: Docebit et suggeret. Vel.
marg.| {i} Docebit ut s ciatis.
marg.| {k} Et suggeret id est excitabit et monebit, ut faciatis.
Numérotation du verset Io. 14,26 
aliter
marg.| {f} Autem pro ‘sed’.
marg.| {e} Paracletus Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia, quecumque dixero vos quasi dicat: manifesta sunt vobis nunc ea, que dicta sunt a me, sed Spiritus Sanctus eorum erit manifestus Magister. Hoc autem dicit preparans animas eorum, ut ferant generose recessionem, ut magnorum causam futuram eis bonorum: quia nihil magnum et excelsum poterant scire, donec, eo recedente, Spiritus veniret. Spiritum Sanctum autem vocat Paracletum, id est consolatorem propter continentes eos tunc tribulationes. Et quia adhuc turbabantur excogitantes odia et prelia et recessionem eius, audi, quod subdit.
Numérotation du verset Io. 14,27 
marg.| {m} Pacem relinquo vobis id est pacis reliquias do in presenti. Ps. 20. In reliquiis tuis preparabis vultum eorum.
marg.| {n} Pacem meam do vobis in futuro. Glossa Hoc est, quod dicit Propheta: Pacem super pacem. Et sumitur forte de Is. 57. Ubi dicitur: Creavi fructum labiorum pacem, pacem ei, qui longe est et qui prope. Vel de Is. 27.b. Pacem faciet mihi, pacem faciet mihi. Vel de Is. ultim. g. Erit Sabbatum eternitatis ex Sabbato pectoris. Eph. 2.c. Ipse est pax nostra. Et nota quod tria reliquit, vel legavit Dominus specialiter Discipulis suis. Humilitatem, supra 13.b. Exemplum dedi vobis etc. Non est servus maior Domino suo etc. Dilectionem supra 13.d. Mandatum novum do vobis etc. Pacem, ut hic, cum dicit: Pacem relinquo vobis. Hec tria relinquit eis, ut nullo indigerent, sed in omnibus abundarent, ut humilitas, id est humilis opinio sui esset in rationabili: caritas, sive dilectio in concupiscibili: pax in irascibili.
marg.| {p} Non quomodo mundus dat, ego do vobis Domi nus enim dat abundanter et non improperat: Iac. 1.a. Sed e contra de mundo dicitur Sir. 20.b. Datum insipientis non erit tibi utile, pauca dabit et multa improperabit.
marg.| {q} Non turbetur cor vestrum ad i nteriores dolores.
marg.| {r} Neque formidet ]   ad e xteriores afflictiones. Unde in consolationem subdit.
Numérotation du verset Io. 14,27 
aliter1
marg.| {m} Pacem relinquo vobis quas i sic vado ad Patrem, ut Spiritum Sanctum missurus sim: Sed interim etiam pacem relinquo vobis. Augustinus Iturus ad Patrem, pacem, scilicet pectoris in presenti.
marg.| {n} Pacem etia m, meam pacem eternitatis.
marg.| {o} Do vobis Augustinus perducturus ad Patrem. Et ne intelligant de pace temporis et prosperitatis mundialis, subdit.
marg.| {p} Non quomodo mundus dat, ego do vobis. Mundus enim dat pacem turpiter: quia improperat et sepe eam violat. Et illa etiam pax, quam dat, non est pax.
marg.| {q} Non turbetur quasi cum Spiritum Sanctum vobis promittam ; tamen pacem etiam relinquam: Non turbetur cor vestrum, interius.
marg.| {r} Neque formidet caro exterius, quasi dicat: si vadam, non turbemini: quia non vos deseram, sicut alias dixi vobis. Et hoc est.
Numérotation du verset Io. 14,27 
aliter2
marg.| {m} Pacem relinquo vel dimitto vobis, quasi dicat: quid ledimini a mundi turbatione, quandiu pacem habueritis ad me ? Vel sic continua. Promitto Spiritum venturum, sed interim sciatis vos habituros pacem, quia non ledent vos, nec occident interim Iudei.
marg.| {n} Pacem meam do vobis Repe titio est confirmatio, vel repetit, ut significet, quod habebunt interim pacem exteriorem et interiorem.
marg.| {6.373vb} {p} Non quomodo mundus dat, ego do vobis  : Pax enim mundana in malo fit multoties et inutilis est: et his, qui habent, nihil profuit eis ; ego autem talem do pacem, ut adinvicem pacifici sitis et sic omnia vincetis. Et quia dixerat: Pacem dimitto vobis, quod erat recedentis et hoc poterat eos turbare, ideo subdit.
marg.| {q} Non turbetur cor vestrum de m ea recessione.
marg.| {r} Neque formidet de v estra morte, vel tribulatione. Partim enim ab eius dilectione, partim a preliorum formidine patiebantur. Θ Et ideo debetis non turbari: Quoniam.
Numérotation du verset Io. 14,28 
marg.| {6.374ra} {Δ} {a} Audistis quia ego dixi vobis ] supra eodem a.
marg.| {b} Vado et venio ad vos quas i, si ut homo vado, ut Deus semper presens visito et cito veniam in morte, vel in iudicio. Et quia adhuc remanebant in turbatione, arguit eos ostendens, quod hec turbatio non est ex pura dilectione, sed magis ex formidine: Unde subdit.
marg.| {d} Si diligeretis me pura dilectione et abstracta ab omni carnalitate.
marg.| {e} Gauderetis utique, quia vado id est de hoc, quod vado.
marg.| {f} Ad Patrem id est ad Patris immortalitatem, vel ad optiora bona Patris.
marg.| {g} Quia Pater maior me est homi ne, a quo habeo immortalitatem. Patrem enim dicit maiorem se secundum illam naturam, secundum quam ibat ad ipsum. Sed ne quererent: quare predicis nobis toties tuum recessum, cum scias nos inde contristari ? ideo subdit.
Numérotation du verset Io. 14,28 
moraliter
marg.| {a} Audistis quia ego dixi vobis: vado vobi s parare locum.
marg.| {c} Et venio ad vos ut a ssumam vos ad meipsum. Simile habetur supra eodem in princ. Non turbetur cor vestrum. Et subdit, quare non debent turbari, quia in domo Patris mei multe mansiones sunt, quia consideratio premii minuit vim flagelli. Et subdit: Si abiero et preparavero vobis locum, iterum venio et accipio vos ad meipsum.
marg.| {d} Si diligeretis me etc. Hec satis exposita sunt superius. Sed quia hoc Evangelium in die Pentecostes legiturb, quando missus est Spiritus Sanctus, qui est amor, ideo in summa possunt in hoc Evangelio notari decem signa amoris.
¶Primum signum est, quando homo audit libenter de illo loqui.
¶Secundum, quando libenter et frequenter de illo loquitur. Hec duo exprimuntur, ibi: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, memoriter tenendo et libenter loquendo de illo ; et audiendo. Unde Bernardus. Christus est mel in ore, id est libenter loquitur de eo, melos in aure, id est libenter audit, iubilus in corde, id est libenter recolit. Unde Ct. 5.b. Anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est. Et sup. 3.d. Amicus sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi.
¶Tertium signum est, quando frequentat locum et libenter est cum amico, ibi ; Et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus. Dt. 33.b. Beniamin amantissimus Domini habitabit confidenter in eo, quasi in thalamo morabitur. Ct. 3.b. Tenui eum, nec dimittam.
¶Quartum est, quando assidue cogitat de illo: Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. Mt. 6.c. Quod notatur ibi : Qui non diligit me, sermones meos non servat, id est non sepe de me cogitat2* qui non diligit. Unde Ps. 49. Proiecisti sermones meos retrorsum. Item. Ps. 87. Posuerunt me abominationem sibi.
¶Quintum, quando magis diligit datum propter illum, qui dedit, quam propter valorem dati, quod notatur ibi ; Et sermonem, quem audistis, non est meus etc. quasi dicat: non debetis sermonem diligere propter ipsius utilitatem sermonis tantum, sive propter se, sed propter dantem.
¶Sextum est secretorum revelatio, ibi ; Paracletus autem Spiritus Sanctus ille docebit omnia etc. Infra 15.b. Iam non dicam vos servos, sed amicos etc. Vos autem dixi amicos ; quia quecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis.
¶Septimum est munusculorum largitio, ibi: pacem relinquo vobis ; etc. Sicut quando vadit sponsus in peregrinationem et dat annulum sponse ; dicens. Ob memoriam mei servabis hoc.
¶Octavum est tristitia de amici sui recessu, quod notatur, ibi ; Non turbetur cor vestrum, quia recedo, neque formidet, quia cito redibo.
¶Nonum signum est letitia de exaltatione Dilecti, quod notatur ibi: Si diligeretis me, gauderetis etc. quia Pater maior me est, ad cuius potiora bona vado.
¶Decimum signum est, quando parum sibi videtur, quantumcumque fuerit diu Dilectus cum eo, quod notatur, ibi: Iam non multa loquar vobiscum, quasi dicat: parum mihi videtur et vobis etiam.
b Liturgie.
2 cogitat] + f Ed1703 (signum finis linee?)
Numérotation du verset Io. 14,28 
aliter
marg.| {a} Audistis quia ego dixi vobis: vado ad Patrem .
marg.| {c} Et venio ad vos id est ad vestram consolationem veniam ad vos: ideo non timeatis de imminente tribulatione: quia veniam in auxilium et solatium.
marg.| Item vado ad Patrem  ideo non turbemini de mea recessione et morte, quia vado ad Patrem et hoc est, quod subdit.
marg.| {d} Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem, quia Pater maior me est quasi dicat: si de me formidatis, tamquam insufficiens sim mihi opitulari ; saltem audientes, quia ad Patrem vado, oportet vos letari, quoniam ad maiorem vado et qui omnia potest solvere versuta, id est adversa vestra. Et loquitur condescensive. Apostoli enim adhuc infirmi erant, nec noverant Resurrectionem, nec habebant opinionem de eo, qualem oportebat ; sed Patrem magnum esse estimabant, ideo secundum opinionem eorum loquitur, consolans eos, quia ad Patrem, qui maior est, vadit. Sicut etiam Mt. 26.e. dicit. An putas, quia non possum rogare Patrem meum et exhibebit mihi plusquam duodecim legiones Angelorum ? Hoc autem locutus est ad suspicionem eorum, qui audiebant. Non enim Angelis indigebat, sed sibi ipsi poterat auxiliari, sicut patet Infra 18.a. Quando ad solum verbum proiecit omnes retrorsum. Vel aliter potest dici, Pater maior Filio, quia Pater: non enim contradicimus Patrem esse causam Filii per generationem.
29
marg.| marg.| {h} Et nunc dixi vobis scilicet quod vado ad Patrem per mortem.||
marg.| marg.| {k} Ut cum factum fuerit, credatis ex prescientia mea factum esse et me volente: et sic credatis Deum.||
Numérotation du verset Io. 14,29 
aliter
marg.| {h} Et nunc dixi vobis: quia vado ad patrem per mortem.
marg.| {i} Priusquam fiat, ut cum factum fuerit: credatis quasi non sciretis, nisi ego predicerem. Nequaquam autem predicerem, nisi confiderem et scirem me morti prevalere. Hoc est etiam, quod dicit sup. eod. Audistis, quia ego dixi: id est predixi vobis ; vado etc. quasi dicat: ita vehementer confido in his, que fiunt malis ; ut etiam predixerit et ita omnino parum curo de morte et sine formidine sum, quod presciam eam et non tamen caveam. Hoc autem dixit in consolationem eorum, ut et ipsi infirmi darent post consolatoria. Ergo rursum dicit tristia.
Numérotation du verset Io. 14,30 
marg.| {l} Iam non multa etc. Dixerat, quod vado ad Patrem et ne quererent, quando determinat et dicit, quod cito et hoc est: Iam non multa loquar vobiscum, id est in mortali carne vobiscum degens. Unde subdit.
marg.| {m} Venit enim Princeps mundi huius id est peccatorum Diabolus scilicet Glossa ut me tradat in manus Iudeorum.
marg.| {n} Et tamen, in me non habet quicquam dignum morte, nullum omnino peccatum, quasi dicat: suggestione Diaboli trador ad penam, licet non habeam culpam, 1Pt. 2.d. Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius. Sed quia posset queri: cur ergo morieris, si non habes culpam ? Respondet, quod propter amorem Patris et obedientiam. Et hoc est.
Numérotation du verset Io. 14,30 
aliter
marg.| {l} Iam non multa loquar vobiscum Propter quid.
marg.| {6.374rb} {m} Venit enim Princeps mundi huius id est Diabolus Princeps eorum, qui se ei tradunt, non celi et terre: quia olim evertisset omnia ; sed Princeps tenebrarum seculi huius, scilicet: Princeps malorum, ut dicitur, venit, ut suggerat me interfici.
marg.| {n} Et tamen, in me non habet quicquam, id est causam mortis, scilicet peccatum, ecce hic tristia dicit. Postea subdit mitigatoria.
Numérotation du verset Io. 14,31 
marg.| {o} Sed ideo morior, ut cognoscat mundus, quia diligo Patrem.
marg.| {p} Et quia, sicut mandatum dedit mihi, homini, ut morerer.
marg.| {r} Sic facio id est voluntarie moriens.
Numérotation du verset Io. 14,31 
cap. 15:1
marg.| {6.374va} Surgite, eamus hinc Hic incipit decimum quintum caput. Et melius est, ut hic incipiatur, quam infra, quia ibi incisus est sermo Domini. Predicta enim discumbens dixerat et discumbentibus, sed modo ad alium locum iverunt, ubi sermonem consummavit et orationem fecit ad Patrem.c
c ¶Fons : Hic incipit cap. 15 iuxta correctorium Hugonis de Sancto Caro ( Cor1 L Cor1 A ) : « XIIII.g. Sed ut cognoscat etc.   sic facio   ( facit Cor1 L ).   Surgite eamus hinc. Huc usque pendet locutio sicut [ut Cor1 L] patet in Glossa et est ordo:   Sed [om. Ars.]  surgite etc.   ut cognoscat etc. sed in usu ecclesie terminatur evangelium ibi:   Sic facio , et ita imperfecta est oratio vel locutio [loc. vel or. Cor1 L] [+ quia non Cor1 L] clauditur periodo idest fine sententie et hic est sensus: secundum hoc diabolus non habet in me quicquam quod me trahat ad mortem sed   sic facio scilicet quod ad mortem vado ut cognoscat etc. et   sic facio sicut mandatum dedit mihi pater . Et hic statim debet incipere capitulum 15 ».
marg.| Et dividitur hoc capitulum, in sex partes. In prima parte eos ad alium locum traduxit. Secundo metaphoram vitis proponit, intendens eos monere, ut maneant et non recedant a se, ibi: Ego sum vitis etc. Tertio dat preceptum caritatis et ostendit signa sue dilectionis, ibi: Hoc est preceptum meum etc. Quarto exhortatur eos multis rationibus ad sustinenda odia et persecutiones mundi, ibi: Si mundus vos etc. Quinto agitur de peccato Iudeorum inexcusabili, ibi: Si non venissem etc. Sexto de testimonio Spiritus Sanctus contra Iudeos, ibi: Cum autem venerit etc. Dicit ergo.
marg.| {a} Surgite etc. Et continuatur secundum Augustinum sic: Dixerat: Sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio ; ut ergo hoc cognoscat mundus.
marg.| {b} Eamus hinc ad locum, scilicet ubi sum tradendus ad mortem. Sed Chrysostomus querit, cur locum mutavit ? an timebat, ne illic veniret Iudas et Iudei, antequam finire potuisset suum sermonem: et ideo fugit in alium locum ? Absit, sed paululum respirare dat Discipulis, tremebant enim et formidabant et pro tempore, quia nox erat: pro loco, quia in villa manifesta. Unde et timore stupefacti non attendebant his, que dicebantur a Christo ; sed semper imaginabantur eos, qui aggressuri erant ipsos et maxime, quia vox Magistri exspectare faciebat mala. Dixerat enim: Adhuc modicum vobiscum sum: sup. 13.d. Et sup. 14.d. Iam non multa loquar vobiscum, venit enim Princeps etc. Quia igitur hec et alia audientes turbabantur, ducit eos in alium locum, ut quasi in tuto se esse estimantes, cum otio audiant et animo attendant: Etenim debebant magna audituri esse dogmata et ideo dicit ; Surgite, eamus hinc. Et cum duxisset eos in alium locum, ait.
Numérotation du verset Io. 14,31 
aliter
marg.| {o} Sed ut ] cognoscat mundus, quia diligo Patrem, scilicet et sicut etc. quasi dicat: propter amorem et obedientiam morior voluntarie, non propter necessitatem, vel coactionem. In hoc autem Discipulorum animos resuscitat. Et nota quod non sufficit semel dicere: Adhuc modicum vobiscum sum, sed continuo revolvit tristia, ut ex frequentia facile susceptibile apud eos faciat.
Numérotation du verset Io. 14,31 
moraliter
marg.| {a} Surgite, eamus hinc Surg ite de fecibus peccatorum, eamus per viam mandatorum. Surgite de cena, eamus ad celum. Ps. 126. Surgite, postquam sederitis. Vel Surgite, de seculari conversatione ad claustralem. Mi. 2.c. Surgite et ite: quia non habebitis hic requiem. Labor enim est in peccato. Unde Ier. 9.b. Ut inique agerent, laboraverunt. Eccl. 10.c. Labor stultorum affliget eos, qui nesciunt in urbem pergere. Sap. 5.a. Ambulavimus vias difficiles. Item in mundo, Infra 16.g. In me pacem ; in mundo pressuram habebitis. Ier. 8.e. Quare sedemus ? venite, ingrediamur civitatem munitam, religionem, scilicet vel penitentiam: et sileamus ibi, id est in claustro, vel in penitentia, sine murmure simus: quia Dominus noster silere nos fecit et potum dedit nobis aquam fellis. Alia littera habet: Et proiiciamur ibi ; quia in claustro debet proprium velle abiici et non extolli. Unde Ps. 83. Elegi abiectus esse etc. Ier. 4.b. Congregamini et ingrediamur civitates munitas, nolite stare. Sed de malis Ex. 15.b. Fiant immobiles {6.374vb} quasi lapis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Io. Capitulum 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=58&chapitre=58_14)

Notes :