Hugo de Sancto Caro

Capitulum 3

Numérotation du verset Io. 3,1 

Erat autem homo
ex Phariseis
Nicodemus nomine
princeps Iudeorum.
Numérotation du verset Io. 3,2 

Hic venit ad Iesum1
1 Iesum ΩJ Li449@ Li449 Rusch ] eum Weber
nocte
et dixit ei: Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister.
Nemo enim potest hec signa facere2 que tu facis
2 hec signa – facere Li449@ Li449 Rusch ] inv.J
nisi fuerit Deus cum eo.
Numérotation du verset Io. 3,3 

Respondit Iesus et dixit ei: Amen amen dico tibi,
nisi quis natus3 fuerit
3 natus Reg6² ( exp. ) CorS1J² ( cancel. re-) Li449 Rusch Weber ] renatus * J* Li449@ Li449  
denuo4
4 denuo CorS1 ΩJ Rusch Weber ] desursum CorS1=Cor3 (grec.)
non potest videre regnum Dei.
Numérotation du verset Io. 3,4 

Dixit5 ad eum Nicodemus:
5 dixit ΩJ Rusch ] dicit Li449@ Li449 Weber
Quomodo potest homo renasci6 cum sit senex7? Numquid potest in ventrem matris sue iterum8
6 renasci Rusch ] nasci ΩJ Li449@ Li449 Weber |
7 sit senex ΩJ Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber |
8 iterum Rusch ] iterato ΩJ Li449@ Li449 Weber |
introire et renasci9?
9 renasci ΩJ Li449@ Li449 Rusch ] nasci Weber
Numérotation du verset Io. 3,5 

Respondit Iesus10:
10 Iesus Rusch Weber ] + et dixit ei Li449@
Amen amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto11
11 sancto ΩJ* Li449@ Li449 Rusch ] om.J2 ( rubr. cancel. et expunc. ) CorS1 (g<reca> l<ittera> omnino) Cor3 (grecus omnino ita habet) Weber
non potest introire in regnum Dei.
Numérotation du verset Io. 3,6 

Quod natum est
ex carne
caro est
et quod natum est ex spiritu spiritus est12.
12 et quod... spiritus est] CorS1 (non dicit EX SPIRITU SANCTO )
Numérotation du verset Io. 3,7 

Non mireris
quia dixi tibi: Oportet vos nasci denuo.
Numérotation du verset Io. 3,8 

Spiritus ubi vult spirat
et vocem eius audis,
sed nescis13 unde veniat aut14 quo vadat.
13 sed nescis CorS2 (al.) Rusch Clementina ] et nescis Li449@ Li449 , sed non scis CorS2J Weber , CorS2 |
14 aut Li449@ Li449 Rusch ] et Weber |
Sic est omnis qui natus est ex Spiritu.
Numérotation du verset Io. 3,9 

Respondit Nicodemus et dixit ei: Quomodo possunt hec fieri?
Numérotation du verset Io. 3,10 

Respondit Iesus et dixit ei: Tu es magister in15 Israel et hec ignoras?
15 in Li449@ Li449 Rusch] om. ΩJ Weber
Numérotation du verset Io. 3,11 

Amen amen dico tibi, quia16 quod scimus loquimur.
16 quia Ω Li449@ Li449 Rusch Weber ] + nos ΩJ* (exp. et rubr. cancel.)
Et quod vidimus
testamur
et testimonium nostrum non accipitis.
Numérotation du verset Io. 3,12 

Si terrena dixi vobis et non creditis
quomodo si dixero vobis celestia credetis?
Numérotation du verset Io. 3,13 

Et nemo ascendit in celum
nisi qui descendit de celo,
Filius hominis
qui est in celo.
Numérotation du verset Io. 3,14 

Et sicut Moyses
exaltavit serpentem in deserto
ita17 exaltari oportet Filium hominis,
17 ita ΩJ Rusch Weber ] sic Li449@
Numérotation du verset Io. 3,15 

ut omnis qui credit in ipsum18
18 ipsum CorS1 (G’) Cor3 (greci) Li449@ Rusch ] ipso CorS1 (al.) Weber
non pereat sed habeat vitam eternam.
Numérotation du verset Io. 3,16 

Sic enim dilexit Deus19 mundum
19 d. D. Li449@ Rusch Weber] inv. ΩJ Li449 Clementina
ut Filium suum unigenitum daret
ut omnis qui credit in ipsum20 non pereat sed habeat vitam eternam.
20 ipsum Rusch ] eum ΩJ Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 3,17 

Non enim misit Deus Filium suum in mundum
ut iudicet mundum
sed ut salvetur mundus per ipsum.
Numérotation du verset Io. 3,18 

Qui credit in eum non iudicatur.
Qui autem non credit iam iudicatus est
quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei.
Numérotation du verset Io. 3,19 

Hoc est autem iudicium
quia lux venit in mundum
et dilexerunt
homines
magis21 tenebras
21 h. magis Li449@ Li449 Rusch Weber ] inv. ΩJ
quam lucem.
Erant enim eorum mala opera.
Numérotation du verset Io. 3,20 

Omnis enim qui male22 agit
22 male ΩJ Li449@ Li449 Rusch ] mala Weber
odit lucem
et non venit ad lucem
ut non arguantur opera eius.
Numérotation du verset Io. 3,21 

Qui autem facit veritatem
venit ad lucem ut manifestentur opera eius23 quia in Deo facta sunt24.
23 opera eius ΩJ Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber |
24 facta sunt Rusch ] inv. ΩJ Li449@ Li449 Weber |
Numérotation du verset Io. 3,22 

Post hec
venit Iesus et discipuli eius in terram Iudeam25
25 terra Iudeam Rusch ] inv. ΩJ Li449@ Li449 Weber
et illic morabatur26 cum eis
26 morabatur Li449@ Rusch ] demorabatur ΩJ Li449 Weber
et baptizabat.
Numérotation du verset Io. 3,23 

Erat autem et Ioannes baptizans
in Ennon
iuxta Salim
quia aque multe erant illic et veniebant27 et baptizabantur.
27 veniebant ΩJ Li449@ Li449 Rusch ] adveniebant Weber
Numérotation du verset Io. 3,24 

Nondum enim missus fuerat in carcerem Ioannes28.
28 in carcerem - Ioannes Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 3,25 

Facta est autem29 questio ex discipulis Ioannis
29 autem ΩJ Rusch ] ergo Li449@ Li449 Weber
cum Iudeis de purificatione.
Numérotation du verset Io. 3,26 

Et venerunt ad Ioannem
et dixerunt ei: Rabbi
qui erat30
30 erat Rusch ] + tecum ΩJ Li449@ Li449 Weber
trans Iordanen cui tu31 testimonium perhibuisti
31 tu ΩJ Rusch Weber ] etiam Li449@ Li449
ecce hic baptizat
et omnes
veniunt ad eum.
Numérotation du verset Io. 3,27 

Respondit Ioannes
et dixit32: Non potest homo accipere quicquam nisi fuerit ei datum de celo.
32 dixit ΩJ Rusch Weber ] + eis Li449@ Li449 , def. ΩF
Numérotation du verset Io. 3,28 

Ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod33 dixerim: non sum ego34 Christus
33 quod codd et edd.] quia? CorS2 (al.) |
34 non sum - ego Li449@ Li449 ΩS CorS2 ( fere ubique ) Clementina Wordsworth ( E To22 b e f q δ) Sarum ] inv.J ΩL CorS2 ( secunda parisiens. EGO NON SUM EGO! CHRISTUS ) Rusch Wordsworth Weber , ego Christus non sum ΩP, def. ΩF |
sed quoniam35 missus sum ante illum.
35 quoniam Z Split Φ Sarum Li449@ Li449 ΩS Wordsworth (K V Z)] quia ΩJ ΩL Rusch Weber , def. ΩF
Numérotation du verset Io. 3,29 

Qui habet sponsam
sponsus est, amicus
autem sponsi qui stat
et audit eum
gaudio gaudet
propter vocem sponsi.
Hoc36 ergo gaudium meum
36 Hoc CorS2 ( secunda correctio sine IN ) Rusch Weber ] In praem. CorS2 ( al. prima correctio ) J Li449@ Li449
impletum est.
Numérotation du verset Io. 3,30 

Illum oportet crescere
me autem minui.
Numérotation du verset Io. 3,31 

Qui
desursum
venit
super37
37 super Cas242 ΩJ Li449@ Li449 Rusch ] supra Weber
omnes est.
Qui
est de terra38,
38 est de terra Cas242 Li449@ Li449 Rusch Weber ] inv. ΩJ
de terra est
et de terra loquitur.
Qui de celo
venit
super39 omnes est.
39 super Li449 Rusch ] supra Li449@ Weber
Numérotation du verset Io. 3,32 

Et quod vidit
et audivit
hoc testatur
et testimonium eius nemo accipit.
Numérotation du verset Io. 3,33 

Qui autem acceperit40 eius testimonium
40 autem acceperit ΩJ Li449@ Rusch ] autem Li449 (Augustinus), accipit Weber
signavit
quia41 Deus verax est.
41 quia ΩJ Li449 Rusch Weber ] quod Li449@
Numérotation du verset Io. 3,34 

Quem
enim misit Deus verba Dei loquitur.
Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum.
Numérotation du verset Io. 3,35 

Pater diligit Filium
et omnia dedit in manu eius.
Numérotation du verset Io. 3,36 

Qui credit in Filium
habet vitam eternam.
Qui autem incredulus est Filio non videbit vitam
sed ira Dei manet super eum.

Capitulum 3

Numérotation du verset Io. 3,1 
marg.| Erat autem homo ex Phariseis etc.  Hic incipit tertium capitulum. Et dividitur in duas partes principales. Prima est de Nicodemo. Secunda est de reditu ipsius Christi in Iudeam et zelo discipulorum Ioannis, ibid Post hec venit Iesus et discipuli eius in terram Iudeam. Prima pars dividitur in tres partes. In prima describit Evangelista Nicodemum. In secunda ponit adventum et locutionem eius ad Iesum, ubi dicit. Hic venit ad Iesum nocte et dixit ei: Rabbi etc. In tertia ponit responsionem Domini ad Nicodemum de tribus. Primo, de Baptismo ibi. Nisi quis natus fuerit Secundo de passione et Ascensione, ibi Et nemo ascendit. Tertio, de iudicio et redemptione, ibi: Sic enim Deus dilexit mundum etc. Aliam partem dividemus loco suo. Dicit ergo primo sic.
marg.| {a} Erat autem homo. Dixerat in fine precedentis capituli, quod multi crediderunt in eum, videntes miracula, que faciebat, sed tamen debiles erant in fide: et ideo Iesus non credebat semetipsum eis, id est secreta doctrine sue eis non committebat. Multi ergo eorum, qui crediderunt, non ulterius profecerunt in fide, sed revertabantur ad propria.
marg.| {b} Autem: sed erat homo inter eos, qui sic crediderant.
marg.| {c} Ex Phariseis qui credunt resurrectionem, sed non ut expedit.
marg.| {d} Nicodemus nomine princeps Iudeorum id est unus ex Principibus. Notificat autem a natura. Homo A professione et facta. Ex Phariseis Ex nomine. Nicodemus Ex dignitate et magisterio. Princeps Iudeorum Iste est Nicodemus, qui pro Christo loquitur, infra 7.g. Lex nostra non iudicat hominem, nisi prius audierit etc. Et qui eum sepelivit, infra 19. Sed queritur, quare Evangelista ita notificat et describit istum ? Et ad hoc potest dici, quia infra 7. debebat facere mentionem de ipso, ubi ipsi aliis principibus obstat, mittentes ministros ad detinendum Christum. Ut ergo ratio sciatur, quare hoc fecit et qualiter potuit hoc facere, describitur hic ; quia magnus fuit et instructus a Christo. Vel aliter et puto, quod melius. Infra enim dicetur, quod multi ex principibus crediderunt in eum ; sed propter Iudeos non confitebantur, ne extra Synagogam fierent, Infra 9.e. Et hoc ideo, quia cum magni essent secundum fastum mundi, gloriam ab homine querebant: ut ergo innuat Evangelista, que fuerit occasio pusillanimitatis eius in fide, quam per miracula accepit, describit eum, quia Princeps erat Iudeorum, nec facile relinquens fastum principatus. Et ideo etiam sequitur.
Numérotation du verset Io. 3,2 
marg.| {f} Hic venit ad Iesum nocte quia in die non audebat propter Phariseos, vel quia Magister erat, palam {6. 294vb} discere erubescebat. In hoc etiam, quod dicitur nocte significatur, quod adhuc erat in tenebris infidelitatis et ignorantie et adhuc tenebatur obscuritate littere legalis. Nox enim, ut dicit Glossa significat litteram legis, vel ignorantiam cordis, vel timorem de Iudeis. Et quod adhuc esset in nocte ignorantie, ostenditur per verba eius, que sequuntur.
marg.| {g} Et dixit ei non credens, quod Deus esset, sed aliquis magnus Propheta et amicus Dei. Et ideo sic format locutionem.
marg.| {h} Rabbi Confitetur ipsum non esse Deum, sed Magistrum et se esse discipulum. Et sic ordina litteram Rabbi sup. quod est Magister
marg.| {i} Scimus, quia a Deo venisti Non dicit, tu es Deus, sed sicut alii Prophete a Deo missus venisti. Et rationem dicti inducit. Nemo enim potest etc. vel aliter.
marg.| {i} Scimus quia a Deo venisti Magister id est quia magisterium tuum a Deo est: vel quia a Deo missus es ad docendum, quia doctrinam confirmant signa.
marg.| {k} Nemo enim potest hec signa facere, que tu facis, nisi fuerit Deus cum eo Item non dicit, nisi fuerit Deus, quia hoc non credebat ; sed per signa, que vidit ab eo fieri in Pascha, eum quasi Prophetam a Deo missum credebat. Simile infra 91. Nisi esset hic homo a Deo, non posset facere quidquam. Sed videtur, quod falsum dicit: Multi enim mali signa faciunt, Mt. 7.c. Domine, nonne in nomine tuo signa multa fecimus. Respondeo, quod nullus facit signa, nisi fuerit Deus cum eo: sed non sequitur propterea, quod ipsi sint cum Deo ; quia hominem esse cum Deo, ponit imitationem hominis ad Deum in aliquo, scilicet in voluntate: Deum vero esse cum homine, secundum quod hic sumitur, nihil dicit, nisi virtutem Divinitatis ostensivam: et hanc potest etiam malus habere. { 295ra } Δ Et ideo dicit bene. Nisi fuerit Dominus cum eo et non dicit, nisi fuerit cum Deo.
Numérotation du verset Io. 3,3 
marg.| {a} Respondit Iesus et dixit ei Voluntati Nicodemi, qui venerat, ut doceretur a Christo, propter quod dixerat ei: Rabbi scimus etc. Primo autem docet eum, quod secunda generatio necessaria est ad salutem, ibi: Nisi quis natus etc. Secundo de modo secunde nativitatis, ibi: Nisi quis renatus fuerit ex aqua. Tertio per oppositum carnalis generationis spiritualem manifestat, ibi: Quod natum est ex carne. Quarto per similitudinem virtutis Spiritus S. ostendit ei non esse mirandum, si aliquis nascitur ex Spiritu sancto, ibi: Non mireris etc. Quinto adhuc admirantem et non perfecte credentem arguit et ad humilitatem invitat, ibi: Tu es Magister in Israel etc. Dicit ergo.
marg.| {a} Respondit Iesus et dixit ei. Amen, amen dico tibi etc.  Et c ontinuatur sic secundum Chrysostomus Nicodemus estimabat se magna dixisse de Christo, quia vocaverat eum Rabbi et a Deo missum. Christus autem ostendit ei, quod neque ianuam ingressus est docentis et necessarie cognitionis et ideo docere eum incipit de primordiis fidei, id est de Baptismo. Vel aliter.
marg.| {b} Amen, amen, dico tibi quasi dicat: tu speras et credis resurrectionem futuram, quia Phariseus es et vis intrare in regnum Dei et ideo ad me venis: et ideo doceo te viam. Et hoc est: Amen, amen dico tibi, nisi quis natus fuerit. Et nota quod bis dicit amen, ad maiorem confirmationem.
marg.| {c} Nisi quis id est quilibet, vel quicumque.
marg.| {d} Natus fuerit denuo In G reco est, desuper. Et dicit Chrysostomus quod hoc exponunt Greci dupliciter, quia quidam legunt, desuper, id est de celo. Alii legunt, desuper id est insuper, sive iterum. Et secundum hanc lecturam habet nostra littera denuo, id est secunda generatione, que est per Spiritum vivificantem et illuminantem.
marg.| {e} Non potest videre regnum Dei Sed contra. Illi, qui sunt in inferno, vident Sanctos Paradisi usque ad diem iudicii. Unde Ps. 111. Peccator videbit et irascetur. Et Prv. 14.c. Iacebunt impii ante portas Iustorum. Lc. 16.f. dives vidit Lazarum. Sed dicendum, quod hic est transitiva constructio: Non potest videre regnum Dei, id est regnum, quod est Deus: Soli enim mundo corde videbunt Deum regnantem in Sanctis, ut dicit Mt. 5.a. Vel videre, sumitur pro experiri et frui gaudio regni Dei. Sap. 10.b. Iustum deduxit Dominus per vias rectas et ostendit illi regnum Dei. Vel aliter potest legi, ut continuetur ad hoc, quod isti non Deum, sed Rabbi missum credebant. Unde dicit.
marg.| {c} Nisi quis natus fuerit denuo, non potest videre id est perfecta fide cognoscere.
marg.| {f} Regnum Dei id est Deum, qui est regnum. Et est sensus: Tu dicis, quia veni a Deo et quia potestatem miraculorum habeo a Deo et non mihi sufficio. Nec mirum, quia nec tu, nec alius perfectam de me vero Deo cognitionem habere poteris, nisi fueris prius per Spiritum regeneratus. Et hec lectura est Chrysostomi. Et nota quod generaliter loquitur: Nisi quis natus fuerit: non dicit particulariter, nisi tu natus fueris. Et hoc facit duplici ratione. Prima, ut ostendat se generalem Doctorem. Secunda, ne indignaretur Nicodemus, si sermo doctrine specialiter ad eum dirigeretur, quia factum magisterii nondum deposuerat. Obscure autem eum dicit de Baptismo, ne nudam doctrinam contemneret. Item ut obscuritas eum studiosum et inquirentem redderet, quia sicut dicit Chrysostomus, quod manifeste dicitur, multoties transcurrit auditorem ; quod autem obscure efficit {295va} Δ studiosum et diligentem ad querendum. Unde sequitur.
Numérotation du verset Io. 3,4 
marg.| {a} Dicit ad eum Nicodemus: Quomodo potest homo nasci, cum sit senex Non statim insurgit contradicens, quia non habuit impietatem invidie, ut Pharisei alii: nec statim assentit, quia debilis in fide erat, nec obscura dicta intellexerat et desiderabat iuvari: et ideo modum generationis querit. Sed cum supra dixerit eum Rabbi et discipuli sit credere dictis Magistri, ut dicit Philosophus qualiter Nicodemus non assentit simpliciter dictis eius, quem magistrum protestatus est ? Solutio: Interrogatio duobus modis fit. Uno modo, ut contradicatur Magistro: Alio modo, ut dubitatio discipuli elucidetur circa hoc, quod Magister docuit et hoc fine proponit iste suam questionem. Et quia nihil nisi carnalem generationem noverat, ideo aggravat questionem, adducens inconveniens ex dispositione illius dicens.
marg.| {c} Numquid potest in ventrem matris sue iterato introire et renasci ? Ecce qualiter iste delirationes et questiones derisibiles format, quia secundum naturalem consequentiam excelsum dogma intelligebat, sicut dicitur 1Cor. 2.d. Animalis homo non percipit ea, que sunt Spiritus Dei. Notandum autem, quod sub dubio proponit manifestum inconveniens, propter reverentiam, quam habebat ad Christum: Et quia, ut dicit Ioannes Chrysostomus, lucidiorem doctrinam inquirebat ; Christus autem patienter sustinens eius ignorantiam, non condemnans, secundum illud Is. 42.a. Calamum quassatum non conteret et lignum fumigans non extinguet, benigne respondet, aperiens ei magis modum generationis, reducens eum, quod non de generatione carnali loquitur, sed de spirituali.
Numérotation du verset Io. 3,5 
marg.| Unde sequitur.Δ {296ra} {a} Respondit Iesus: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus etc.] quasi dicat: non de carnali generatione loquor ; sed de nova quadam generatione, que est per aquam et Spiritum S. Et nota quod idem est, intrare, quod supra dixerat, videre, ut dicit Glossa Qui enim videt, intrat: et qui intrat, videt. Exponitur autem istud sic.
marg.| {b} Ex aqua Bapt ismi exterius abluente.
marg.| {c} Et Spiritu Sancto id est ex gratia Spiritus Sancti interius mundante: et intelligitur de illis, qui habent opportunitatem Baptismi. Vel.
marg.| {b} Ex aqua et Spiritus] id est consimili regeneratione, qua renascuntur ex aqua et Spiritu Sancti Aliqui libri habent. « Ex aqua et Spiritu », sine « sancto ». Unde Augustinus in textu non habet, sancto. Et sumitur spiritus pro gratia Spiritus S. ut prius. Sed surgit hic duplex questio: Una, utrum ex tunc necesse fuit salvandos baptizari, quod videtur expresse dicere littera: Alia, que fuit ratio, ut Christus hanc novam generationem institueret et non potius sine hac homines redimeret. Ad primum dicendum, quod post hoc verbum multi bene poterant salvari sine Baptismo. Et quod dicit Christus: Nisi quis renatus fuerit, loquitur pro tempore illo, quando veritas esset manifesta et mysteria nostre redemptionis essent consummata et Sacramenta suum plenum effectum essent sortita, scilicet post Resurrectionem et Spiritus S. missionem. Et loquitur etiam de habentibus opportunitatem Baptismi, quia quod futurum erat, revelavit Discipulo suo familiariter querenti. Et hoc modo dicit Magister Hugo de Sancto Victore.
marg.| Vel ut dictum est: Ex aqua et Spiritu, id est eodem, vel consimili genere renascendi. Est enim triplex Baptismus, fluminis, flaminis et sanguinis. Ad secundum dicendum, quod multe cause consueverunt super hoc assignari. Sed hanc modo dico, quod sicut determinat Anselmus in libro 2. Cur Deus homo. Quatuor sunt modi generationis. Unus de terra hominem producere, sicut Adam. Secundus de viro fine muliere hominem producere, sicut Eva. Tertius est de viro et muliere hominem propagare, sicut Abel et hic est naturalis. Quartus est de Virgine muliere fine viro hominem producere: et hic fuit Christi Modo dico sic: Primus generatus Adam de terra habuit generationem mirabilem, que de ipso fieret, quia Eva facta est de ipso. Ergo eadem ratione secundus Adam, id est Christus miraculose generatus, habebit generationem novam, que secundum aliquem modum de ipso fiat.
marg.| Item quia primus terrenus erat, ideo consequebatur, quod generatum ex eo esset secundum dispositionem terre. Ergo quia secundus spiritualis fuit, consequitur, ut generatio, que eum concomitatur, sit secundum dispositionem Spiritus. Et hec est causa, quare Christo conveniebat spiritualem generationem fieri. Habito autem quare secundum spiritum, queritur adhuc, ad quid fuit necesse fieri in aqua ? Respondemus cum Ioanne Damasceno, quod Christus regenerans fuit duplicis nature, scilicet divine et humane: et homo, qui regeneratur est duplicis substantie, scilicet corporalis et spiritualis. Unde conveniebat duo esse in Baptismo, quorum unum esset visibile et corporale ; aliud invisibile et spirituale. Corporale autem fuit aqua potius, quam aliud elementum: quia illa propter naturam humoris lavare habet sordes. Et quia Baptismus non tantum vivificat per Spiritum, sed etiam lavat a crimine veteris vite: ideo conveniebat ex aqua fieri cum spiritu vivificante. Quia autem Nicodemus de carnali generatione mentionem fecerat, ideo abducit eum ab illa dicens.
Numérotation du verset Io. 3,6 
marg.| {d} Quod natum est ex carne, caro est id est carnale et mortale.
marg.| {e} Et quod natum est ex Spiritu id est ex virtute Spiritus.
marg.| {f} Spiritus est id est spirituale, secundum quod dicitur 1Corint. 6.d. Qui adheret Deo, unus spiritus est, propter convenientiam voluntatum in uno volito. Et est sensus: Tu, o Nicodeme, ea, que dixi de regeneratione, intelligis de carnali generatione, secundum quam caro a carne gignitur secundum modum suum ; et ideo erras, quia ego non de illa loquor, sed despirituali secundum quod spiritus, id est spiritualis homo generatur ex spiritu: que generatio quia spiritualis est et ratio tua materialis est, nec perscrutationem suscipit nisi materialium ; ideo modum huius generationis inutiliter {6.296rb} queris, quia si etiam exponerem, capere non posses.
Numérotation du verset Io. 3,7 
marg.| Et hoc est, quod sequitur: {6.296ra} Δ {a} Non mireris ] Admiratio est stupor de magna visione, vel imaginatione, quasi dicat: noli mirari tamquam rationem petens.
marg.| {b} Quia dixi tibi hoc verbum.
marg.| {c} Oportet vos te, scilicet et omnes generaliter nasci denuo Et ita sumitur hoc materialiter. Et bene dico, ne solliciteris super hoc, quasi sit impossibile: Quia.
marg.| {d} Spiritus ubi vult, spirat id est operatur libere, cum sit omnipotens.
marg.| {f} Et vocem eius audis id est operationem aliquo signo aure interiori percipis.
marg.| {h} Sed nescis, unde veniat id est qua de causa hunc sanctificet.
marg.| {k} Aut quo vadat id est ad quantum opus, vel beatitudinem gratiam conferat. Ita legunt aliqui. Sed Chrysostomus aliter legit et dicit, quod Christus dixit ei, quod non deberet perquirere modum generationis spiritualis. Et hoc vult ei Christus ostendere in exemplo corporali ; quod tamen, ratione subtilitatis, aliquantulum accedit ad naturam spiritus. Unde dicit: Non anxieris de modo generationis, quam dixi tibi, quia.
Numérotation du verset Io. 3,8 
marg.| {d} Spiritus id est ventus.
marg.| {e} Ubi vult, spirat non quod habeat electionem, que est secundum voluntatem, sed naturalis motus eius: hic voluntas dicitur, sicut econtrario dicitur Rm. 8.d. Vanitati subiecta est creatura non volens.
marg.| {e} Ubi vult, spirat id est libere flat et aperte.
marg.| {f} Et vocem id est sonum eius audis corporalibus auribus.
marg.| {h} Sed nescis, unde veniat id est ex quibus thesauris, quia etiam apud Philosophos difficilis est questio, unde venti veniant. Ps. 134. Qui producit ventos de thesauris suis.
marg.| {k} Aut quo vadat quasi dicat: causam et dispositionem flatus eius ignoras, cum tamen certissimus sis de sono. Si igitur in re corporali sic deficis, quid de modo generationis spiritualis sollicitaris ? quedam Glossa que sic incipit: Vox Spiritus est vox Christi, quam audivit Nicodemus etc. aliter legit sic: Non mireris, si dico, quod iam senes existentes, iterum necesse est nasci, quia Spiritui nihil est difficile. Et hoc ideo, quia Spiritus ubi vult, spirat, id est ubi vult, operatur: et quos vult, sanctificat et regenerat, non distinguens, nec reputans quicquam difficile. Et puto, quod ibi sit affigendum punctum et deinde nonus versus incipit.
marg.| {f} Et vocem eius audis quasi dicat: ex hoc, quod ubi vult, spirat, cognoscis, quod possunt renasci senes: sed noli querere modum generationis huius: Quia vocem eius audis id est meam vocem ad te loquentem, que est vox ipsius Spiritus, quia ipse me misit, secundum quod sum homo: sic Spiritus supponit pro tertia in Trinitate persona: vel etiam secundum quod sum Deus: sic Spiritus supponit pro parte, quia utrumque potest intelligi et rationabiliter.
marg.| {g} Audis ad t e probatam.
marg.| {h} Sed tamen nescis id est insufficiens es scire.
marg.| {i} Unde veniat ista , scilicet vox mea, id est nescis, de qua generatione loquar, quia carnalem mihi obiicis.
marg.| {k} Aut quo vadat id est qua de causa dicam, quod necesse est nasci denuo. Hanc lecturam innuit Glossa circa principium sui, licet non ita directe prosequatur. Hoc autem quod sequitur.
marg.| {a} {6. 297ra} Sic est omnis, qui natus est ex Spiritu
marg.| refertur ad precedens secundum omnes lecturas, uno modo, quasi dicat: sicut spiritus occultus est et invisibilis: sic omnis, qui natus est ex Spiritu, nascitur occulte et invisibiliter. Sequitur.
Numérotation du verset Io. 3,9 
marg.| {b} Respondit Nicodemus et dixit ei id est Iesu.
marg.| {c} Quomodo possunt hec fieri scil icet quod homo nascatur denuo ? quasi dicat: ex quo tu dicis, credo ; sed modum inquiro. Sic B. Virgo nuntio angeli acquiescens, modum, quo fieret, requisivit Lc. 1.d. Quomodo fiet istud. Sed tamen quia Nicodemus Magister legis erat et hoc in lege debuerat scivisse: ideo Dominus quasi arguendo eum respondit. Unde sequitur.
Numérotation du verset Io. 3,10 
marg.| {d} Respondit Iesus et dixit ei id est Nicodemo.
marg.| {e} Tu es Magister in Israel et hec ignoras ? quasi dicat: male scis legem, quam doces. Sed cum in lege modus generationis huius non sit expressus, quare redarguit eum Dominus de ignorantia modi ? Respondeo, quod non de ignorantia modi arguit eum ; sed quia de veritate huius generationis dubitavit, eo quod non posset capere modum. Sed queritur, quare Dominus per modum interrogationis formavit redargutionem suam ? Respondeo, propter reverentiam, quam Nicodemus habuit ad ipsum, temperavit Dominus suam redargutionem, utens interrogatione ad eum, ut ipse respondendo mereretur maiorem certificationem. Unde subditur.
Numérotation du verset Io. 3,11 
marg.| {f} Amen, amen dico tibi adhu c inflato scientia legis.
marg.| {g} Quia quod scimus vera citer.
marg.| {h} Loquimur util iter, ego, scilicet et Prophete et Apostoli: vel ego et Spiritus, cuius vocem audis.
marg.| {i} Et quod vidimus id est quod certissime scimus, sicut scitur res ex visu. Vel quod vidimus, in abscondito Dei.
marg.| {k} Testamur fori s in mundo.
marg.| {l} Et testimonium nostrum tam certum, tam verum, tam sufficiens.
marg.| {m} Non accipitis lice t vobis rationabiliter offeratur. Deus enim semper paratus infundere gratiam, si non inveniret obicem. Unde licet in homine non fit habere fidem, tamen in libertate eius est accipere oblatam, vel refutare. Sed quia Nicodemus semper habet animum suspensum, ut audiret, unde ista generatio haberet tantam virtutem, quod inducat vitam eternam: ideo subdit Christus, dicens.
Numérotation du verset Io. 3,12 
marg.| {n} Si terrena dixi vobis adhu c carnalibus.
marg.| {o} Et non creditis mihi per illa, que capere potestis.
marg.| {p} Quomodo si dixero vobis celestia que transcendunt intelligentiam vestram.
marg.| {q} Credetis mihi per illa ? quasi dicat: nullo modo. Secundum Chrysostomus terrena dicit exemplum de vento, secundum Augustinum autem, terrena dicit corpus suum, quod de terra suscepit. De quo locutus est supra, ubi dixit: Solvite templum hoc et in tribus diebus excitabo illud. Unde sensus est.
marg.| {n} Si terrena dixi vobis id est si terreno exemplo ostendi vobis meam potestatem.
marg.| {o} Et non creditis his, que dico.
marg.| {p} Quomodo si dixero vobis celestia, credetis ? id est qualiter crederetis, si posuissem exemplum celeste et non terrenum, quasi dicat: nullo modo. Tamen quia ille Nicodemus ex corde desiderabat {6. 297va} Δ doceri a Christo, licet nondum regeneratus, meruit audire celestia. Unde sequitur.
Numérotation du verset Io. 3,13 
marg.| {a} Et nemo quasi dicat: tu ignoras, unde regeneratio hec tantam habeat virtutem ; et non solum hoc, sed multa alia maiora, quorum unum est hoc, quod sequitur. Et nemo, id est nullus purus homo quantumcumque sanctus.
marg.| {b} Ascendit in celum id est exaltatus fuit in tantum, ut esset naturaliter in dextera Dei sedentis in celo.
marg.| {c} Nisi qui de celo id est de sinu Patris abscondito.
marg.| {d} Descendit in c arne assumpta visibilis apparendo.
marg.| {e} Filius hominis, qui est in celo id est Patri equalis, inquantum Deus. Et sic ostendit, quod idem est filius hominis et filius Dei. Neque adhuc dicit de se, quod sit Deus expresse, sed paulatim elevat Nicodemi imperfectionem. Credito enim, quod idem est filius hominis et filius Dei, facile erat credere, quod ipse erat ille filius hominis et filius Dei, propter signa, que faciebat. Unde et Nicodemus ipse dixit sup. cod. Nemo potest facere hec signa, que tu facis, nisi fuerit Deus cum eo: et sic iam quodammodo certificatus est Nicodemus unde tanta virtus Baptismi, scilicet ex Divinitate Christi in carne apparentis et operantis. Sed quia Nicodemus ex verbis Iesu inciderat in aliud dubium: ideo per rationem iam dictam aggreditur Dominus solvere et illud et dicens.
Numérotation du verset Io. 3,14 
marg.| {f} Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto Nm. 21.c. ad curandum filios Israel a morsibus serpentum ignitorum.
marg.| {g} Ita exaltari id est in Crucis palo extolli.
marg.| {h} Oportet id est opportunum et utile est.
marg.| {i} Filium hominis id est me, inquantum sum filius hominis, quia ex hoc habeo passibilitatem. Et est sensus totius verbi: O Nicodeme, dixi tibi, licet obscure, quod ego sum Deus naturaliter, virtute propria faciens miracula: nec est Deus mecum eo modo, quo est cum ceteris, qui magna operantur et ideo virtute Passionis mee per serpentem eneum figurate habet Baptismus talem virtutem, quod regeneret in vitam eternam et liberet a morsibus Demonum: sicut serpens Moysis liberet a morsibus serpentum. Et quia Nicodemus fuit {6.298ra} Δ Magister in lege: ideo de lege inducit exemplum, ut ostendat, legem esse umbram huius veritatis: et ideo cessare debebat patente veritate. Ratio autem similitudinis typi ad veritatem figuratam hec est secundum Chrysostomus Quia sicut serpentes venenati nocent ; et serpens curans immunis erat penitus a veneno: ita et Demones, qui nocent veneno peccati et malitie, pleni sunt ; Christus autem omnino sine peccato. Serpens eneus fuit exaltatus in palo, ut aspicientes a serpentum morsibus sanarentur: ita ipsum Christum oportuit exaltari in Cruce, ut omnes aspicientes cum aspectu fidei curarentur a morsibus Demonum. Unde sequitur.
Numérotation du verset Io. 3,15 
marg.| {a} Ut omnis, qui credit in ipsum vera fide, id est credendo vadit in ipsum et eius membris incorporatur.
marg.| {b} Non pereat mors u serpentum, id est Demonum.
marg.| {c} Sed liberatus habeat vitam eternam nunc in spe, tandem in re: sicut in deserto sanati intuitu serpentis vitam habebant temporalem. Unde sicut serpens erectus fuit figura Christi: sic vita temporalis figura est vite eterne. Chrysostomus Cur non dixit manifeste: Ego debeo crucifigi ? Respondeo. Quia ad veterem typum hoc transmittit, ut discas concordiam Testamentorum. Item ut scias, quod non invitus patitur. Item ut scias per hoc exemplum, quod Crux nulli nocet, sed salus est multis. Sed quia obscure locutus est Dominus, ut palam idem faciat, replicat illud idem, assignans causam Passionis sue effectivam, scilicet Patris sui dilectionem ad genus humanum. Unde dicit.
Numérotation du verset Io. 3,16 
marg.| {d} Sic enim Chrysostomus quasi dicat: non mireris, quod ego debeo exaltari, ut vos salvemini. Etenim Pater ita dilexit mundum, ut pro servis indevotis dederit filium, quod non faceret quis pro amico, aut pro Iusto. Unde Rm. 5.a. Vix pro Iusto moritur quis: Nam pro bono forsitan quis audeat mori: Oportet igitur exaltari filium hominis.
marg.| {d} Sic enim tam vere, tam fideliter.
marg.| {e} Deus Pate r, vel Deus Trinitas.
marg.| {f} Dilexit dile ctione gratuita.
marg.| {g} Mundum id est hominem ad imaginem Dei factum. Vel mundum, simpliciter, quia omnis creatura quodammodo refloruit per Christi Passionem et Resurrectionem, absoluta ab obligatione corruptionis sibi dominantis per peccatum Adam, licet adhuc subiaceat servituti illius usque ad diem universalis Resurrectionis. Unde Rm. 8.d. Exspectatio creature revelationem filiorum Dei exspectat. Vanitati enim creatura subiecta est non volens, sed propter eum, qui subiecit eam in spe, quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem glorie filiorum Dei. Scimus enim, quod omnis creatura ingemiscit et parturit usque adhuc.
marg.| {h} Ut filium non servum.
marg.| {i} Suum non alienum.
marg.| {k} Unigenitum non de multis unum, sed unigenitum, ad quem tota spectat paterna hereditas: qui totum Patris affectum possidet indivisum. Cum enim plures sunt filii, affectus Patris in plures divisus, minor est, in singulis ; sed quando est unigenitus, tunc totus affectus Patris manet indivisus in illum.
marg.| {l} Daret gratis in mortem, ut qui mortui sunt, reviviscant in eternam vitam. Unde sequitur.
marg.| {m} Ut omnis, qui credit in eum vera fide per dilectionem operante.
marg.| {n} Non pereat mors u serpentum.
marg.| {o} Sed habeat vitam eternam per mortem Christi temporalem. Chrysostomus Unaqueque dilectio multam habet ostensionem.
marg.| {6. 298va} Δ Nam in dicendo: Ita Deus dilexit mundum, multam indicat amoris intensionem: Multum enim medium et infinitum erat inter Deum et mundum, qui immortalis, qui sine principio, qui magnitudo infinita, eos, qui de terra: eos, qui de cinere: eos, qui pleni erant peccatis: eos, qui indevoti erant, dilexit et ita ut Filium suum daret, non servum, non Angelum. Quis circa Filium tantum studium demonstravit, quantum Deus circa servum ? Ipse enim neque Unigenito pepercit propter nos ; nos autem et pecuniis parcimus adversum nos. Ipse dedit Filium pro nobis ; nos neque argentum pro eo, sed neque pro nobis. Et quid dico pecunias, si mille haberemus animas, nonne omnes pro eo ponere oporteret ? Vestes in arca deponimus: et qui hec et alia dedit, circumquaque nudus vadit et propter nos hoc sustinet: Esurit, ut nutriaris: nudus est, ut tibi tribuat indumenti incorruptionis materiam. Sequitur.
Numérotation du verset Io. 3,17 
marg.| {a} Non enim misit etc. quasi dicat: vere ad hoc venit Filius, ut credentes in eum habeant vitam eternam, non ut pereant peccatores: Non enim venit querere satisfactionem pro illatis contumeliis Patri suo ; sed satisfacere Patri pro hominibus. In primo adventu non venit scrutari facta hominum, sed peccata dimittere: In secundo veniet, non peccata dimittere, sed facta scrutari. Unde Soph. 1.c. Scrutabo Hierusalem in lucernis. Modo autem non sic: Non enim misit Deus Pater in primo adventu.
marg.| {b} Filium suum in mundum hac de causa.
marg.| {c} Ut iudicet mundum id est ut opera eius discutiendo remuneret, vel condemnet modo.
marg.| {e} Sed ut salvetur ] salute gratie primo et postea salute glorie.
marg.| {f} Mundus per ipsum mort e condemnatum, infra 12.g. Non veni, ut iudicem mundum, sed ut salvificem mundum. Sed quia posset aliquis credere, quod redemptio facta per Filium nihil requireret ex parte redempti: ideo elidens hunc errorem subdit.
Numérotation du verset Io. 3,18 
marg.| {h} Qui credit in eum ] fide operante per dilectionem, que est fides viva.
marg.| {i} Non iudicatur iudi cio condemnationis, quia talis fides operit, vel removet causam iudicii, id est peccatum. Quidam etiam de credentibus nullo modo iudicabuntur ; sed potius cum Christo Iudice iudicabunt, illi scilicet qui propter Christum omnia reliquerunt. Mt. 19.d. Amen dico vobis, quod vos, qui sequuti estis me in regeneratione, cum sederit filius hominis in sede Maiestatis sue, sedebitis et vos super sedes duodecim iudicantes duodecim Tribus Israel.
marg.| {k} Qui autem non credit fide viva.
marg.| {l} Iam iudicatus est id est iam habet in se causam sue condemnationis. Simile Gn. 2.c. Quacumque die comederis ex eo, morte morieris, id est causam necessario moriendi habebis. Et quare hoc ?
marg.| {m} Quia non credidit in nomine Unigeniti Filii Dei in q uo est salus. Unde Act. 4.c. Nec enim aliud nomen est sub celo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri. Nomen Dei semper ponitur pro ipso Deo nominabili: Et idem est credere in Deo et credere in nomine Dei. Sed quia parum, vel nihil possumus capere de Deo: ideo nomen, quod inter omnia accidentia magis extrinsecum est et minus tangit rem, ponitur pro ipso Deo. Posset etiam hoc totum intelligi de fide communiter formata, sive informi, ut sit sensus.
marg.| {k} Qui autem non credit id est qui non habet fidem, qua creditur sive formate, sive informiter.
marg.| {l} Iam iudicatus est id est habet iam causam, quare non iudicetur amplius iudicio disceptationis, quia {6. 299ra} Δ tales non sunt digni, ut etiam ad eos dirigatur verbum Iudicis. Unde super illum versum. Ideo non surgunt impii in iudicio, distinguit Glossa Gregorii quatuor ordines hominum, qui in iudicio apparebunt. Alii namque iudicabuntur et peribunt. Alii non iudicabuntur et peribunt. Alii iudicabuntur et regnabunt. Alii non iudicabuntur et regnabunt. Verbi gratia. Iudicabuntur et peribunt, quibus Dominica inclamatione dicetur: Esurivi et non dedistis mihi manducare etc. Mt. 25.d.
marg.| Item non iudicabuntur et peribunt infideles. Ideo non resurgunt impii in iudicio. Et Rm. 2.b. Qui sine lege peccaverunt, sine lege peribunt. Et hic. Qui non credit, iam iudicatus est. Hanc enim concordiam inducit Gregorius.
marg.| Item iudicabuntur et regnabunt, qui vite maculas lacrimis et eleemosynis deterserunt, quibus in dextra consistentibus Iudex dicet: Esurivi et dedistis mihi manducare etc. Mt. 25.c.
marg.| Item non iudicabuntur et regnabunt, qui preceptis consilia addiderunt. De quibus Is. 3. Dominus ad iudicium veniet cum Senatoribus populi tui. Et Prv. ult. c. Nobilis in portis vir eius, quando sederit cum Senatoribus terre. Sequitur.
Numérotation du verset Io. 3,19 
marg.| {a} Hoc est autem iudicium id est causa iuste condemnationis, cui iam subiacet omnis malus.
marg.| {b} Quia lux id est Christus illuminans omnem hominem venientem in hunc mundum.
marg.| {c} Venit spon te sua, non tractus meritis, non compulsus viribus alienis.
marg.| {d} In mundum id est mundo carne assumpta visibilis apparuit.
marg.| {e} Et dilexerunt homines prop ter quos venit.
marg.| {f} Magis tenebras id est carnis delicias et mundi divitias, rationem obtenebrantes.
marg.| {g} Quam lucem id est quam Christi predicationem peccata arguentem et tenebras contemnentem. Et quare hoc ?
marg.| {h} Erant enim eorum mala opera inqu antum eorum. Chrysostomus Propterea torquebuntur, quoniam tenebras dimittere et luci occurrere noluerunt. Nam si venissem, ait, iudicans et noxas expetens factorum, dicere haberent: propter hoc resiluimus ; nunc autem veni eripere a tenebris: quis ergo miserebitur eius, qui non vult ad lucem accedere ? Nam qui in absentia lucis sedet in tenebris, fortassis habebit remissionem ; qui autem in presentia lucis tenebris adheret, perverse mentis et litigiose defert testificationem adversus semetipsum. Et merito non diligunt lucem, quorum opera sunt mala.
Numérotation du verset Io. 3,20 
marg.| {i} Omnis enim, qui male agit id est qui voluptatur in malo. Chrysostomus Non dicit, qui male egit, sed qui agit, quia semper vult voluptati in gurgite.
marg.| {k} Odit lucem mala opera manifeste arguentem.
marg.| {l} Et non venit ad lucem que mala arguit.
marg.| {m} Ut non arguantur opera eius mala autem diligit, in quibus voluptatur. Arguantur dicit, id est manifestentur et manifestata reprehendantur. Eph. 5.c. Omnia, que arguuntur, a lumine manifestantur. Omne enim, quod manifestatur, lumen est. Chrysostomus Qui malorum sibi conscius est, Iudicem fugere consuevit, ignoscenti vero, qui deliquerunt, occurrere solent. Huic igitur occurrere {6. 299va} Δ decens erat, qui venit peccata dimittere.
Numérotation du verset Io. 3,21 
marg.| {a} Qui autem facit veritatem id est stabilia et recta opera, que iubet fieri veritas.
marg.| {b} Venit ad lucem non timens argui.
marg.| {c} Ut manifestentur opera eius a lu ce ad aliorum edificationem.
marg.| {d} Quia in Deo id est secundum Dei iussionem et voluntatem, cui placet omne bonum.
marg.| {e} Sunt facta Eph. 5. Fructus lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate. Querit autem hic Chrysostomus quare Dominus cum Nathanaele longum sermonem non extendit, sicut cum Nicodemo ? Et respondet, quia Nathanael venerat ad Iesum perfectiori animo et mansurus cum illo et ideo breviter persuasit illi, volens quod processu temporis plus disceret, quotidie potens querere, quod vellet. Nicodemus vero animo imperfecto venit ad Iesum: et ideo necesse fuit ducere eum per enigmata, ne statim prima fronte contradiceret. Nec etiam venit mansurus, sed eadem nocte recessit et ideo multa conveniebat dici sibi.
Numérotation du verset Io. 3,22 
marg.| {f} Post hec etc.  Hec est secunda pars huius que dividitur in duas particulas. In prima agitur de adventu Christi de Galilea in Iudeam. In secunda prosequitur de Ioanne et Baptismo eius, ibi: Erat autem Ioannes etc. Dicit ergo.
marg.| {f} Post hec que fecit Iesus in Galilea et Nicodemi disputatione.
marg.| {g} Venit Iesus et Discipuli eius in terram Iudeam id est in sortem Iude, que erat circa Hierusalem. Similiter accipitur Iudea, scilicet pro terra sortis Iude, 2Par. 20.d. Iudea et Hierusalem nolite timere, id est Tribus Iuda et Tribus Beniamin. Sed quomodo venit in Iudeam post disputationem cum Nicodemo, cum disputatio illa facta fuerit in Hierusalem: tamen non legitur, quod in Hierusalem pernoctaverit ? Unde dici potest, in Hierusalem, id est in confinio, ut paret eodem supra. Item quare venit in Iudeam tunc cum discipulis suis ? Respondeo facta disputatione cum Nicodemo, descendit ipse in Galileam videre matrem suam, postea iterum ascendit in Iudeam, sicut innuit Glossa in Iudeam autem ideo venit, quia terra illa et maxime circa Hierusalem erat populosa propter templum: et ideo decebat, ut ille, qui omnibus prodesse venerat, locum, ubi erant plures multitudines, sepius visitaret. Discipulos vero ideo ducebat secum, ut ipsi per verba et exempla ipsius instruerentur.
marg.| {h} Et illic id est in Iudea.
marg.| {i} Demorabatur cum eis id est cum Discipulis, vel cum credentibus Iudeis, qui erant ibi.
marg.| {k} Et baptizabat Augustinus Suo Baptismo, non quo baptizatus est. Sed quomodo dicitur hic, quod baptizabat, cum in seq. dicatur, quod ipse Iesus neminem baptizabat. Et dicit Chrysostomus quod Iesus neminem per se baptizabat, sed per Discipulos, quorum opus suum reputatur. Sed queret aliquis, quare Christus non baptizat per se ? Et dicit Chrysostomus quod nondum erat Spiritus datus, quia Iesus nondum erat glorificatus. Unde, quia Baptismus Iesu erat in Spiritu, decens erat, ut non baptizaret in illo Baptismo, in quo Spiritus sanctus nondum dabatur. Sed ex hoc videtur, quod Baptismo Discipulorum non dabatur Spiritus sanctus, cuius contrarium dicit hic Glossa Ad hoc dicendum est, quod duplex fuit Baptismus Discipulorum. Primus fuit introductivus et preparativus ad Baptismum Christi, sicut Baptismus Ioannis: Et hoc Baptismo baptizabant modo Discipuli, sicut hic dicitur. Alius autem Baptismus Discipulorum fuit, quando Christus post incarcerationem Ioannis misit eos baptizare. Dicimus ergo, quod in primo Baptismo non dabatur Spiritus sanctus, quia Discipuli non habebant tunc aliam rationem baptizandi, nec aliam formam, quam Ioannes. Et nota quod ita sit, accipitur a Chrysostomus: 29. homilia ubi sic dicit: Si quis scrutetur, quid amplius habebat Discipulorum Baptisma baptismate Ioannis ? dicimus, quoniam nihil. Alterutra enim similiter, id est equaliter ea, que ex spiritu erat, gratia expertia erant: et causa baptizandi una utriusque erat, scilicet Christo adducere eos, qui baptizabantur. Et ideo dicimus, quod in primo Baptismo Discipulorum non {6. 299vb} dabatur Spiritus sanctus: in secundo vero, quo baptizaverunt post Ioannis incarcerationem et Christi predicationem, dabatur Spiritus S. quia tunc utebantur forma tradita a Christo. Sed queritur, que fuit necessitas, ut primo baptizarent Discipuli hoc Baptismo, in quo non dabatur Spiritus S. cum satis per Baptismum Ioannis esset populus assuetus Baptismo ? Ad hoc dicendum, quod decens fuit, ut discipuli aliquam reverentiam exhiberent Ioanni Baptiste, tenendo formam Baptismi ipsius: et utile etiam fuit populo, ne confunderetur videns subito contraria Baptismata et ideo conveniens fuit, ut quamdiu Ioannes vixit in mundo, non introduceretur nova forma Baptismi, maxime quia Christus nondum erat manifestus. Unde Augustinus dicit in Glossa quadam parum, infra Cessante Baptismo Precursoris, aperte incipit Baptismus Christi . { 300ra }.
Numérotation du verset Io. 3,23 
marg.| Sequitur. {a} Erat autem etc.  Hic prosequitur Evangelista de Baptismo Ioannis, determinans locum, ubi baptizabat et quare ibi, quia scilicet abundabat aquis, que necessarie erant propter multitudinem populorum venientium ad se causa baptizandi. Dicit ergo:
marg.| {a} Erat autem et Ioannes baptizans in Ennon Sicu t dicit Beda. Ennos hebraice idem est, quod aqua. Unde quasi nominis interpretationem aperiens subdit.
marg.| {b} Iuxta Salim civi tatem, in qua regnavit Melchisedech. Hbr. 7.a.
marg.| {c} Quia aque multe erant illic in q uibus baptizabatur populus veniens ad ipsum. Et numquid veniebant tot ad ipsum ? Ita dicit Evangelista.
marg.| {d} Et veniebant fere de tota Iudea.
marg.| {e} Et baptizabantur ab e o in aqua tantum: quia Baptisma eius nullam gratiam conferebat. Et quia posset adhuc aliquis dubitare, quomodo, scilicet Ioannes baptizaret, Iesu baptizante: occurrit Evangelista dicens.
Numérotation du verset Io. 3,24 
marg.| {f} Nondum enim missus fuerat in carcerem Ioannes Ante cuius incarcerationem non incepit Iesus aperte baptizare Baptismo suo, vel predicare. Unde Chrysostomus dicit, quod dispensatione Dei Ioannes citius traditus est Herodi, ut Iesus liberius predicaret et aliam formam Baptismi institueret. Et iterum, ne populus amplius confunderetur duos sequens ; sed ad verum Rectorem suum penitus converteretur. Sed ex hoc surgit dubitatio, quia secundum hoc videtur, quod Ioannes statim debuit cessare a Baptismo et predicatione, cum Christus incepit baptizare et predicare. Ad hoc dicendum, quod tribus de causis baptizavit et predicavit Ioannes cum Christo. Prima est, ne Discipuli Ioannis invidia liquescerent: quia qui indignabantur de exaltatione Christi, plus moti fuissent, si vidissent Magistrum suum penitus cessare. Secunda causa et fortior est, quia Ioannes maioris auctoritatis erat, quam Discipuli Christi ; et ideo cum Christus nondum esset plene manifestatus, nec volebat Christus per se manifestari ; expediens fuit, ut Ioannes adhuc baptizando et predicando testimonium ferret ipsi Christo, cuius testimonium insuspicabilius erat, quia ipse Ioannes non sequebatur Christum. Tertia causa est et fortissima, quia Ioannes testificatus fuerat de Christo. Unde si statim, Christo predicante, cessasset Ioannes, putaretur esse ei in aliquo contrarius: ideo ut hanc suspicionem tolleret, adhuc baptizabat. Quare autem introduxerit Evangelista hoc de Baptismo Ioannis, aperit subdens.
Numérotation du verset Io. 3,25 
marg.| {g} Facta est ergo 1   questio ex Discipulis Ioannis defe ndentibus Baptismum Magistri sui, quem putabant esse maiorem Christo: et Baptismum eius meliorem Baptismo Christi.
1 ergo] + ex perpera Ed1703
marg.| {h} Cum Iudeis qui erant baptizati a Discipulis Christi. Et de quo erat questio.
marg.| {i} De purificatione id est de Baptismo, quis, scilicet esset melior, aut Baptismus Ioannis ; aut Discipulorum Christi. Narrat enim Chrysostomus, quod quidam Iudeus, vel forte plures fuerant baptizati a Discipulis Christi: ad quos venerunt Discipuli Ioannis volentes persuadere illis, quod non essent baptizati bono Baptismo et quod deberent iterum baptizari Baptismo Ioannis: et illi non consenserunt eis. Et ideo facta est questio inter eos, Discipulis Ioannis asserentibus, quod Baptismus Ioannis esset melior ; Iudeis e contra dicentibus, quod Baptismus Discipulorum Christi esset melior. Et quia Discipuli Ioannis moverunt litem, ideo considerate dicit Evangelista: Facta est questio ex Discipulis Ioannis cum Iudeis non ex Iudeis cum discipulis Ioannis.
marg.| {i} De purificatione illo rum duorum Baptismatum. Et quia Discipuli Ioannis non potuerunt persuadere Iudeis, ideo venerunt ad Ioannem invidia liquefacti et accusantes Iesum de presumptione, vel ut solveret eis {6. 300va} Δ questionem. Unde sequitur.
Numérotation du verset Io. 3,26 
marg.| {a} Et venerunt ad Ioannem Disc ipuli eius, non Iudei.
marg.| {b} Et dixerunt ei invi dia moti.
marg.| {c} Rabbi, qui erat tecum trans Iordanem, cui testimonium perhibuisti: ecce hic baptizat et omnes veniunt ad eum Nota nda sunt verba istorum Discipulorum Ioannis: singula enim excitativa sunt ad indignationem. Dicunt enim.
marg.| {c} Rabbi id est Magister, quod est nomen dignitatis, ut eo audito Ioannes contra Christum accendatur zelo, quasi auferentem ei suam dignitatem.
marg.| {d} Qui erat tecum trans Iordanem non tu cum eo ; sed ipse tecum, tamquam Discipulus tuus: et nihil amplius nobis habens.
marg.| {e} Cui testimonium perhibuisti id est qui non fuit cognitus, nisi per te: et ideo maiorem reverentiam deberet tibi exhibere: nec ita esse presumptuosus, ut te baptizante, baptizaret.
marg.| {f} Ecce id est manifeste et evidenter, hic baptizat. Unde multum miramur de tanta ipsius presumptione, quod audet similia tibi facere. Unde debes rationabiliter indignari contra eum, qui laborat ad perditionem fame tue.
marg.| {g} Et omnes veniunt ad eum te c ontempto, quasi dicant, nullus iam venit ad te: et ita contemptus ab omnibus eris in confusione. Ecce quanta invidia movebantur Discipuli Ioannis contra Christum et Discipulos eius. Sed queritur, quare Evangelista ita superficialiter tangit eorum invidiam et non potius invective loquitur contra eos ? Ad hoc dicendum est, quod Evangelista mala aliorum leviter tangit, ne putaretur velle infamare alios. Hoc autem maxime debuit leviter pertransire, ne videretur ex amore carnali defendere cognatum et ex zelo invidie contra Discipulos Ioannis moveri, qui contra ipsummet Evangelistam et alios Discipulos, Christi movebantur.
Numérotation du verset Io. 3,27 
marg.| {h} Respondit Ioannes Baptista Discipulis suis, videns zelum eorum.
marg.| {i} Et dixit eis.
marg.| {k} Non potest homo accipere quicquam, nisi fuerit ei datum de celo Sapi enter et modeste compescit Ioannes zelum et invidiam Discipulorum suorum. Primo enim ostendit, quod ipsi rebellantes Christo, repugnant Deo: ut sic perterriti desistant ab invidia. Est igitur sensus. Vos indignamini, quia Christus baptizat et quod omnes veniunt ad ipsum ; sed non debetis super hoc indignari, quia ego purus homo nihil habeo, nisi ab eo, qui est Deus. A me est infirmitas, ab illo gratie, qua baptizo et predico, sublimitas. Et hoc est.
marg.| {k} Non potest homo puru s quantumcumque magnus, sive ego, sive alius.
marg.| {l} Accipere id est habere.
marg.| {m} Quicquam stabile et magnum, vel etiam modicum.
marg.| {n} Nisi fuerit ei datum de celo Et i deo si Christus habet honorem, de celo habet eum: et ideo non potestis destruere. Insuper bellantes contra eum, rebellatis contra Deum, a quo habet honorem. Unde non debetis indignari contra eum, quem Deus honorat: neque enim quod Deus facit, potest homo dissipare. Simile dixit Gamaliel Iudeis. Act. 5.g. Discedite ab hominibus istis et sinite illos: quoniam si ex hominibus est consilium hoc, dissolvetur ; si vero ex Deo est, non poteritis dissolvere, ne forte et Deo repugnare videamini. Sed queret aliquis, quare Ioannes a tanto terrore inchoavit responsionem contra Discipulos ? Respondeo. Propter tyrannidem invidie, que non nisi magno timore invidie desistit. Quod patet in Saul, qui multoties monitus a Deo et Samuele, numquam destitit persequi David, nisi forte aliquando, quando tradebatur in manus David: tunc territus ad tempus quiescebat. Sed iterum queret aliquis, quare Ioannes ita paulatim certificat Discipulos suos et non potius statim dixit eis: Quiescite ab invidia, quia ipse est Filius Dei: Si enim hoc dixisset, statim quievissent Discipuli eius. Ad hoc dicimus iterum, quod natura invidie fuit in causa, que non potest subito curari, sed paulatim, nunc timore, {6.300vb} nunc terrore, nunc blanditiis. Unde si Ioannes dixisset eis statim, quod ipse esset filius Dei et maior eo, nimis exasperarentur et nihil doctrine susciperent: et ideo necesse fuit paulatim eos abstrahere ab invidia. Ita solvit Chrysostomus Ut autem magis pacifice eos abstraheret Ioannes, hoc ipsum, quod ipsi adduxerant per {6. 301ra} Δ se inflectit contra eos.
Numérotation du verset Io. 3,28 
marg.| {a} Ipsi vos mihi testimonium perhibetis dice ndo, cui testimonium perhibuisti.
marg.| {b} Quod dixerim, non sum ego Christus quan do missi fuerunt ad me Pharisei et Sacerdotes, supra 1.b.
marg.| {c} Sed dixi , quia missus sum ante illum, ut preco ante Regem, ut servus ante Dominum parare viam eius. Unde non debetis amplius indignari contra eum, cuius minister ego sum. Possent autem querere discipuli Ioannis: Si tu es missus ante illum, quis igitur es tu: et quis est ille ? Et respondit Ioannes.
Numérotation du verset Io. 3,29 
marg.| {d} Qui habet sponsam sponsus est scilicet Christus, cui Ecclesia desponsata est per fidem: non mihi, qui sum purus homo. Unde Os. 2.d. Sponsabo te mihi in fide. Christus vero sponsus est et eius sponsa est Ecclesia, credens in eum, ut in Deum suum. Eph. 5.e. Viri, diligite uxores vestras, sicut Christus dilexit Ecclesiam. Et infra g. Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem suam et adherebit uxori sue: et erunt duo in carne una. Sacramentum autem hoc magnum est ; ego autem dico in Christo et Ecclesia.
marg.| {e} Amicus autem sponsi cong audens sponso et sponse.
marg.| {f} Qui stat humi lis, non cadit superbus.
marg.| Item, qui stat, id est quiescit tradita sponsa sponso, qui laboravit prius, ut poneret sponsam cum sponso, id est Ecclesiam cum Christo.
marg.| {g} Et audit eum loqu entem cum sponsa sua.
marg.| {h} Gaudio gaudet id est duplex gaudium habet. Unum de honore sponsi et alterum de utilitate sponse.
marg.| {i} Propter vocem sponsi qua sponsam alloquitur et instruit per seipsum, ad quod amicus, qui modo stat et quiescit, modis omnibus laboravit. Metaphorice loquitur Ioannes, Christum vocans sponsum et Ecclesiam sponsam, propter nature humane conformitatem et amoris unitatem, que est inter Christum et Ecclesiam.
marg.| Item propter regiminis auctoritatem, que est in Christo: et prolis fecunditatem, que est in Ecclesia, que parit et remanet virgo. Se autem dicit amicum sponsi, qui fideliter laboravit ad hoc, ut Christo coniungeretur sponsa sua vera fide. Et quia Ecclesia iam in parte credebat in eum et Christus loquebatur per se ipsi Ecclesie, { 301va } Δ in hoc gaudebat Ioannes. Unde sequitur.
marg.| {a} Hoc ergo scilicet quod sponsus alloquitur sponsam, scilicet Christus Ecclesiam: et quod omnes ad ipsum veniunt.
marg.| {b} Gaudium meum impletum est quia ad hoc ego laboravi usque modo. Sed querit Chrysostomus, quomodo nunc dicat se amicum sponsi Ioannes, qui supra dixit. Non sum dignus solvere corrigiam calceamenti eius ? Respondet Chrysostomus ideo dicit modo se amicum sponsi, quia putabant eum morderi invidia erga Iesum ; supra vero, ubi putabatur esse Christus, dixit se indignum solvere corrigiam calceamenti eius, utrobique succurrens periculo aliorum. In hoc etiam gaudebat Ioannes, quia Christus apud hominum opinionem crescebat: et ita gaudebat de sua humiliatione et Christi exaltatione, quasi bonus et fidelis nuntius. Unde sequitur.
Numérotation du verset Io. 3,30 
marg.| {c} Illum oportet crescere in notitia et opinione populi.
marg.| {d} Me autem minui qui putabar esse Christus, oportet, ut cognoscar esse servus. Huic autem exaltationi Christi et Ioannis humiliationi attestatur genus mortis, utriusque et tempus Nativitatis. Christus enim exaltatus fuit in Cruce ; Ioannes autem capite fuit truncatus. Item Ioannes diebus decrescentibus fuit natus ; Christus vero diebus crescentibus. Et merito oportet illum crescere in notitia populi, quia ipse est maior omnibus in natura sui. Unde sequitur.
marg.| {e} Qui desursum venit id est de celo, quia celestis nature est, quoad Divinitatem.
marg.| {f} Super omnes est id est incomparabiliter excellit omnes. Vel sic secundum Augustinum.
marg.| { 6.301va } Cum duplex fit nativitas, in utero et ex utero. Si intelligatur de nativitate in utero, consideranda sunt equinoctia: Si vero nativitas ex utero, consideranda sunt solstitia. Utrobique verum est. 2
2 sententia inclusa Ed1703
Numérotation du verset Io. 3,31 
marg.| {e} Qui desursum venit id est de altitudine humane nature, que fuit ante peccatum, de qua altitudine Christus assumpsit humanitatem suam, quoad immunitatem peccati, non penalitatis, seu passibilitatis: habuit enim humanam naturam naturaliter passibilem, sicut alii homines, sed omnino immunem a peccato omni, actuali et originali, quod non alii homines. Et quoad hoc.
marg.| {f} Super omnes est Ange los et homines et quoad dona virtutum, quia sine mensura recepit Spiritum ; nos autem ad mensuram. Unde Ps. 44. Propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo letitie pre participibus tuis. Quomodo autem descenderit Christus per patres, qui utraque infectione percussi erant, hoc magis pertinet ad disputationem. Sed hoc sciendum est, quod non descendit, ut quidam heretici dixerunt, per quandam partem nature humane, que remansit incorrupta et non infecta in Adam, que semper descendit usque ad Christum in sua puritate, immo tota humana natura corrupta fuit in Adam et infecta ; sed in B. Virgine in abscissione particule, unde formatum est corpus Christi, fuit mundata omnino a corruptione et infectione vitii, sed non penalitatis. Ostensa autem Christi excellentia, ostendit Ioannes suam humilitatem. Unde sequitur.
marg.| {g} Qui est de terra natu s, quoad corpus: quia anima non est de terra.
marg.| {h} De terra est et de terra loquitur id est ex se terrenus est et ex se terrena sapit et dicit ; si vero divina sapiat et loquatur, ex virtute divina illuminante est. Vel sic.
marg.| {g} Qui est de terra id est de terrenis parentibus carnaliter natus, peccatum et penam ab eis contrahens.
marg.| {h} De terra est et de terra loquitur id est ex se nihil sapit, nec loquitur nisi terrena. Chrysostomus: autem sic exponit.
marg.| {g} Qui est de terra id est qui ex se infirmus est et carnalis, ut ego, dicit Ioannes.
marg.| {h} De terra est et de terra loquitur id est talia docet, qualia decet docere terrenam infirmitatem. Unde dicit Chrysostomus: De terra se dicit loqui Ioannes, comparans doctrinam suam doctrine Christi, quasi dicat: doctrina mea nihil est respectu doctrine Christi. Et adhuc magis expresse subiungit.
marg.| {i} Qui de celo venit id est de sinu Patris occulte in humanam naturam.
marg.| {l} Super omnes est Angelos et homines, incomparabiliter omnes excellens et { 301vb } ideo testimonium et doctrinam eius incomparabiliter excellit testimonium et doctrinam meam.
Numérotation du verset Io. 3,32 
marg.| {m} Et quod ] {6. 302ra} Δ vidit, Christus apud Patrem.
marg.| {a} Et audivit a Patre in sinu eius existens.
marg.| {b} Hoc testatur mund o in humanitate existens. Unde infra 8.d. Que audivi ab eo, hec loquor in mundo. secundum Augustinum. Nihil aliud vidit et audivit a Patre filius, nisi se, qui est verbum eius et splendor figure substantie eius. Verbum audit filius et splendorem videt et hoc idem testatur ipse mundo, id est seipsum mundo notificavit. Est igitur sensus, quod Christus seipsum, quem Pater loquitur, ipse mundo notificavit. Secundum Chrysostomus autem sensus est. Quod vidit et audivit, hoc testatur, id est certissime scit: sicut certissime scitur res, que videtur pariter et auditur ab aliis. Non enim Christus ignorans aliquid videndo, vel audiendo discit, quod doceat ; sed quod audit et videt testari dicitur, quia indubitatum est testimonium eius. Et licet tamen nemo accipit illud. Unde sequitur.
marg.| {c} Et testimonium eius nemo id est rarus. Vel Nemo, de populo finistre, accipit. Hic tangit discipulos suos Ioannes, ut dicit Chrysostomus qui non credebant testimonio Christi, sed potius invidebant ei et indignabantur contra eum, stulte zelantes pro Magistro suo, sicut Iosue pro Moyse. Nm. 11.f. Cui Moyses. Quid emularis pro me ? Quis tribuat, ut omnis populus prophetet ?
Numérotation du verset Io. 3,33 
marg.| {f} Qui autem acceperit de populo dextere. Chrysostomus ponit. Qui autem accepit. Et est littera verior.
marg.| {g} Eius testimonium oblatum sibi gratis, rationabiliter.
marg.| {h} Signavit id est monstravit. Vel signavit, id est signum in corde suo posuit.
marg.| {i} Quia Deus verax est id est verus Deus est ipse Christus, scilicet qui de celo venit et qui super omnes est et vere Deus est.
Numérotation du verset Io. 3,34 
marg.| {k} Quem enim misit in m undum ad salutem hominum.
marg.| {l} Deus Pate r, vel Deus Trinitas, que tota Incarnationem filii operata est.
marg.| {m} Verba Dei loquitur a qu o missus est nihil proprium loquens, sicut fidelis nuntius nihil de se loquitur, nisi que iniunxerit Dominus suus. Sic Prophete et Apostoli locuti sunt, que iniuncta fuerunt, nihil de suo addentes. Verba autem Dei dicuntur intellectus revelati a Deo ad dicendum: vel ipsi intellectus divini.
marg.| Primo modo Prophete locuti sunt verba Dei ; utroque modo Christus. Qui igitur nuntio misso loquenti tantum verba mittentis contradicit et mittenti contradicit, quod faciebant discipuli Ioannes, quos Ioannes in his verbis corrigere intendit. Quia ergo iam sufficienter ostendit {6. 302va} Δ Ioannes, Christum incomparabiliter excellere omnes, tam homines, quam Angelos et testimonium eius verius et certius testimoniis omnium aliorum, causam et rationem omnium istorum ostendit subdens.
marg.| {a} Non enim etc. quasi dicat: non est mirandum, si super omnes est: Non enim ad mensuram, id est particulariter per divisionem, sed universaliter per totalitatem.
marg.| {b} Dat Deus ] Pater vel Trinitas.
marg.| {c} Spiritum id est dona Spiritus, Christo, scilicet cui dedit Deus totum Spiritum suum, id est omnem gratiam, quam dare potuit, non solum quoad habitum, sed etiam quoad actum particularium gratiarum. Sic non dedit aliis hominibus ; sed unus fulget in actu humiliatis, ut David: alius in actu mansuetudinis, ut Moyses ; alius in actu obedientie, ut Abraham: alius in actu hospitalitatis, ut Loth: et sic de aliis, secundum quod de quolibet Sancto intelligitur illud Sir. 44.c. Non est inventus similis illi. Hec expositio est Augustini. Chrysostomus vero sic exponit.
marg.| {a} Non enim ad mensuram id est ad proportionem aliorum.
marg.| {b} Dat Deus Chri sto.
marg.| {c} Spiritum id est dona virtutum, que sunt a Spiritu, Sed videtur hoc esse falsum: quia gratia Christi creata est, ergo finita et mensurata: Iuxta illud Sap. 11.d. omnia disposuisti in numero, pondere et mensura. Et si mensurata est et finita, ergo proportionabilis gratie aliorum, cum sit eiusdem generis hec et illa. Respondeo. In hoc dicitur improportionabilis gratia Christi gratie aliorum, quia Christus habuit simul omnem actum cuiuslibet virtutis in summo, quod nemo alius, vel secundum quod est anime divinitati unite. Causa autem, quare tantam dederit Deus Christo, fuit sola caritas Dei. Unde subdit:
Numérotation du verset Io. 3,35 
marg.| {d} Pater diligit filium suum unigenitum singulariter et ineffabiliter.
marg.| {e} Et ideo , omnia que habet.
marg.| {f} Dedit in manu eius id est in potestate eius, ut omnia possit, que potest Pater: et ut sit tantus, quantus est Pater. Gignendo enim equalem sibi dedit ei, quicquid habebat. Unde infra 17.b. dicit filius ad Patrem: Omnia tua mea sunt et omnia mea tua sunt. Per hoc autem, quod dicitur: Omnia mea dedit in manu eius id est. Spiritum operantem omnia, notatur, quod filius eundem Spiritum, quem a patre accepit, potest dare aliis: et si potest dare, dedit, cum sit benignissimus et largissimus: et ita sicut a patre ; ita et a filio est Spiritus sanctus, quod negant Greci. Et quia Deus omnia dedit in manu filii, ideo.
Numérotation du verset Io. 3,36 
marg.| {g} Qui credit in filium fide operante per dilectionem.
marg.| {h} Habet vitam eternam id est pretium vite eterne, scilicet fidem operantem per dilectionem, cui succedit visio speciei, que est vita eterna. Unde infra 17.a. Hec est vita eterna, ut cognoscant te solum verum Deum: et quem misisti, Iesum Christum. Glossa autem sic exponit.
marg.| {g} Qui credit etc. id est ipsum filium, qui est vita eterna infra 14.a. Ego sum via, veritas et vita. 1Io. 5.b. Qui habet filium Dei, habet et vitam: et qui non habet filium Dei, non habet vitam.
marg.| {i} Qui autem etc.  sicu t vos.
marg.| {k} Non videbit vitam id est filium, qui vita, vel quem videre, est vita eterna. Et non solum hoc incommodum habet incredulus.
marg.| {l} Sed ira Dei id est mors eterna, que est signum ire Dei.
marg.| {m} Manet cont inue et sine fine.
marg.| {n} Super eum oppr imens et suffocans eum. Vel iram Dei vocat peccatum originale et debitum pene, cum qua nascitur homo. Unde Eph. 2.a. Omnes nascimur filii ire. Et quia filius hanc iram non tollit ab eis, qui non credunt in eum: ideo non dicit: ira Dei venit in eum ; sed ira Dei manet super eum. Chrysostomus Non dicit, manet eum, sed super eum, quasi dicat: numquam desistet. Et nota quod Ioannes sermonem ad discipulos terminat in penam infidelitatis: similiter Christus sermonem suum terminavit ad Nicodemum. Cuius ratio est, quia tam Nicodemus, quam discipuli Ioannis increduli erant Christo: et utrique vocantur ad fidem etc.
Numérotation du verset Io. 3,1 
moraliter
marg.| {a} Erat autem homo etc.  Nico demus interpretatur effluxio terrenitatis. In hoc notatur cupiditas terrenorum, qua cor effluit ad terram, secundum illud Eccli. 10.b. Nihil est iniquius, quam amare pecuniam ; hic enim et animam suam venalem habet, quoniam in vita sua proiecit intima sua.
marg.| {e} Princeps Iudeorum In h oc notatur ambitio honorum, vel complacentia in honoribus.
marg.| {f} Hic venit ad Iesum, nocte In h oc notatur timiditas ad bonum aggrediendum. Homines enim illecti amore divitiarum et honorum timent aperte venire ad Christum, quia pigri sunt secundum illud Prv. 26.c. Dicit piger, leo est in via et leena in itineribus. Et Prv. 22.b. dicit piger, leo est foris: in medio platearum occidendus sum, quasi dicat: piger: ego bene vellem agere penitentiam ; sed timeo diaboli tentationem, que significatur per leonem, vel mundanam insultationem, que significatur per leenam ; vel carnis nimiam asperitatem, ne occidat ante tempus meum. Contra quos dicitur Iob. 6.c. Qui timet pruinam, irruet super eum nix. Et Ecclesiast. 11.b. Qui observat ventum, non seminat ; et qui considerat nubes, numquam metet. Vel aliter.
marg.| {f} Venit ad Iesum nocte Per hoc significantur quidam, qui volunt habere Iesum, id est salutem ; et tamen nolunt relinquere noctem vitiorum et involutationem et obscuritatem terrenorum ; qui volunt gaudere cum mundo et regnare cum Christo. De quibus dicit beatus Bernardus. Quam pauci, bone Iesu, post te ire volunt, cum tamen ad te pervenire quisque velit, hoc scientibus cunctis, quia delectationes sunt in dextera tua usque in finem. Et propterea te volunt frui omnes, at non ita et imitari: conregnare cupiunt, sed non compati. Contra quos dicitur Lc. 16.c. Non potestis Deo servire et Mammone.
marg.| Et Act. 14.d. Per multas tribulationes oportet intrare in regnum celorum. Quod significatur 1. Macab. 10.b. ubi dicitur, quod Alexander misit Ionathe purpuram et coronam auream, ut dicitur ibi. Ut que nostra sunt, sentias nobiscum et serves amicitias ad nos. Talia enim mittit. Christus et dat amicis suis purpuram tribulationis cum spe future retributionis, que significatur per coronam ; Corona enim non est sine purpura. 2Tim. 2.c. Si compatimur et conregnabimus.
marg.| {h} Rabbi, scimus, quia a Deo venisti Magister: Nemo enim etc.  Mult i rationem discipulatus non trahunt, nisi ex signis, id est ex apertis beneficiis. Unde ad tempus credunt et in tempore tentationis recedunt, ut dicitur Lc. 8.b. et Iob. 4.b. Tigris periit, eo quod non haberet predam, id est exhibitionem beneficiorum. Ps. 73. Signa nostra non vidimus, id est beneficia modo recepimus, iam non est Propheta et nos non cognoscet amplius, quasi dicat: iam non credimus ei.
marg.| {a} Respondit Iesus et dixit ei: Amen, amen dico tibi, nisi quis natus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei ad litteram instruit Nicodemum de secunda generatione, que fit per Baptismum. Unde nota, illa, que fiunt in prima generatione, proportionabiliter fieri in secunda. In prima enim primo descendit semen, sic in secunda generatione per exorcismum. Virtute enim exorcismi quodammodo separatur a membris Diaboli. Unde in exorcismo dicitur: Exi ab eo, Spiritus immunde. {6. 295rb} Ier. 31.e. Seminabo domum Israel et domum Iuda semine hominum, ex quo, scilicet spiritualiter generantur homines. Aggei 2.d. Numquid semen iam in germine est: et adhuc vinea et ficus et malogranatum et lignum olive non floruit ? Ex die illa benedicam etc.
marg.| Item semen coagulatur in embrione per Catechismum, maxime in adulto, qui instruitur et firmatur in fide. Iob. 10.b. Nonne sicut lac mulsisti me, ecce exorcismus: et sicut caseum me coagulasti, ecce catechismus, id est confirmasti. Deinde embrio organizatur per characteris impressionem. Unde Ioannes DAMASCENUS. Baptismus est principium vite spiritualis et sigillum et custodia et illuminatio mentis, quantum, scilicet ad characterem, per quem aptatur anima ad suscipiendam gratiam: deinde infunditur anima, sive vita spiritualis per gratie infusionem. Unde ad hoc innuendum, descendit Spiritus sanctus super Dominum in Baptismo Mt. 3.d. Ez. 36.e. Effundam super vos aquam mundam etc. Et postea sequitur: Et dabo vobis cor novum et spiritum novum ponam in visceribus vestris.
marg.| Item puer animatus nutritur: sic anima per gratiam animata et vivificata nutritur per doctrinam. Ct. 7.a. Umbilicus tuus, id est Predicatores sicut crater tornalitis numquam indigens poculis.
marg.| Item puer in utero movet se: sic anima per opera ascendet de statu in statum, sive de virtute in virtutem. Ps. 85. Deduc me, Domine, in via tua et ingrediar in veritate tua.
marg.| Item Ps. 83. Ibunt de virtute in virtutem etc. Sap. 10.b. Iustum deduxit Dominus per vias rectas. Sed e contrario mali non movent se, quia sunt mortui. Ex. 15.b. Fiant immobiles quasi lapis. Os. 7.c. Ephraim quasi panis subcinericius, qui non reversatur.
marg.| Item puer in utero dum non movet se, dormit: similiter anima dum non movet se per operationem, debet dormire per contemplationem: sicut Iacob post laborem itineris dormivit et vidit Deum in somnis. Gn. 28.c. Et nota quod somnus dulcior est post laborem: ita contemplatio post operationem. Ecclesiast. 5.c. Dulcis est somnus operanti, sive multum, sive parum comedat, de pane, scilicet Scripture. Sir. 31.c. Somnus sanitatis in homine parco. Prv. 3.c. Si dormieris, non timebis: quiesces et suavis erit somnus tuus. Et sicut in somno solet homo aliquando videre futura et visiones, sed tamen obscure: ita in contemplatione. Sir. 37.c. Anima sancti viri enuntiat aliquando vera plus, quam septem circumspectores sedentes in excelso ad speculandum. Hec ergo est Nativitas in utero, de qua iam diximus: quia hic omnes filii gratie sunt in utero matris Ecclesie. Est autem et alia nativitas in morte hominis, quando egreditur ab utero militantis Ecclesie et ingreditur in triumphantem Dt. 32.f. Ego occidam et ego vivere faciam. Ibi regenerati primo pascuntur lacte humanitatis Christi et pane Deitatis. De lacte dicitur Is. 66.d. Ut sugatis et deliciis affluatis ab uberibus consolationis eius.
marg.| Item Is. eodem. f.d. ubera portabimini et super genua blandietur vobis. De pane dicitur Is. 33.c. Panis ei datus est, aque eius fideles sunt. Et sequitur: Regem in decore suo videbunt oculi eius etc. Item investiuntur propria hereditate ; non tamen statim ; sed omnino quantum ad utramque stolam, cum dicetur: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum etc. Mt. 25.c. Sic ergo, ut dictum est, fit generatio spiritualis. Sed nota quod multi sunt abortivi fetus. Abortus autem contingit multipliciter. Aliquando per vitium et defectum materie, quod fit spiritualiter, quando natus per Spiritum sanctum moritur per culpam proprie voluntatis, antequam moveat se ad bonum opus. Ezechiel. 18.g. Quare moriemini, domus Israel ? quasi dicat: nullus cogit vos. Item abortus fit per violentiam, quod fit spiritualiter per scandalum et lesionem fraternam. Ex. 21.c. Si rixati fuerint viri et percusserit quis mulierem pregnantem et abortivum quidem fecerit, sed ipsa dixerit: subiacebit damno, quantum expetierit maritus mulieris et arbitri iudicaverint. Si autem mors eius fuerit subsecuta, reddet animam pro anima. Hec auctoritas potest exponi de muliere pregnante, id est de anima aliqua tenera, bonum propositum habente, quod aliquando per rixam alterius prodit, id est per mala verba, vel exempla alterius. Item abortus fit per vitium matris, sive matricis, id est per vitium Ecclesiasticarum personarum, vel oppressionem earum, quia opprimunt fetus suos, sicut dicitur de Pellicano, quod occidit pullos suos rostro suo: ita Prelati subditos mala adhortatione occidunt, aut nimis dura obiurgatione.
marg.| Item per velocitatem motus pueri quandoque rumpitur maceries matricis: et sic puer egreditur ante tempus: Sic multi per scandala et schismata egrediuntur ab utero Ecclesie et abortivi sunt. Gn. 38.g. Quare propter te divisa est maceria, id est propter superbiam et arrogantiam tuam factum est schisma et discordia in Ecclesia tua.
marg.| Item Gn. 25.c. Collidebantur in utero eius parvuli. Et ait Rebecca: Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere ? vel aliter. Illi propter nimiam velocitatem exeundi abortivi fiunt, quia ita cito volunt nasci in eterna felicitate, quod omnino impatientes sunt in hac peregrinatione: quod non debet fieri, quia Sancti habent mortem in desiderio et vitam in patientia. Prv. 20.b. Hereditas, ad quam festinatur in principio, in fine benedictione carebit, hoc est contra illos, qui statim volunt sanctificari. Ille autem quasi homo naturaliter nascitur, qui patienter exspectat in utero militantis Ecclesie, donec tempore suo educatur ad patriam retributionis eterne. Iac. 5.b. Patientes estote, fratres, usque ad adventum Domini: Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terre, patienter ferens, donec accipiat temporaneum et serotinum. Nota, quidam omnino nascuntur denuo, id est spirituali generatione per penitentiam, ut sit prima generatio per Baptismum ; secunda per penitentiam: isti sunt, qui remanent in peccatis omnino. Alii nascuntur, sed non complete ; sed aliqua membra nascuntur, aliqua non: sicut illi, qui quantum ad quedam convertuntur a statu veteris vite ; quantum ad quedam non 3Rg. 18.d. Usquequo claudicatis in duas partes ? Et Ps. 17. Claudicaverunt a semitis suis. Alii nascuntur monstruose, ut qui in nativitate habent duo capita, vel dentes, vel aliquid tale.
marg.| {a} Dicit ad eum Nicodemus: Quomodo potest homo nasci, cum sit senex ? Numquid potest in ventrem matris sue iterato introire et renasci ? Isti difficile videtur senem in peccatis rursum provocari ad penitentiam et difficile est in veritate quoad ipsum. Unde Ier. 13.d. Si mutare potest Ethiops pellem suam, aut pardus varietatem suam: et vos poteritis benefacere, cum didiceritis malum. Propter hoc consuluit {295vb} Ecclesiast. 6.c. Fili, a iuventute tua excipe doctrinam et usque ad canos invenies sapientiam. Sed in fine auctoritatis innuit Nicodemus, quod si debeat renasci, debet in ventrem matris introire, id est in considerationem sue fragilitatis et terrenitatis et corruptionis, que est mater nostra, secundum illud Iob. 17.d. Putredini dixi: pater meus es: mater mea et soror mea vermibus. Vel in ventrem matris intrat, qui se Ecclesie per penitentiam reconciliat: vel qui ingreditur religionem et committit se custodie et solicitudini bonorum Prelatorum, qui sunt matres solicitudine, compassione, supportatione et fecunditate. De quorum numero fuit Paulus, qui dicit Gal. 4.c. Filioli mei, quos iterum parturio etc. Et Actuum 20.f. Per triennium nocte et die non cessavi cum lacrimis monens unumquemque vestrum. Hodie non inveniuntur tales matres et ideo pauci sunt filii: quia affectus filiorum conversus est in affectum terrenorum. Ideo duri sunt ad filios, sicut struthiones. Iob. 39.b. Duratur ad filios suos, quasi non sint sui. Vel aliter.
marg.| {b} Quomodo potest homo nasci, cum sit senex ? Est quedam nativitas, qua homo nascitur in prelationem, qua soli senes nasci deberent in Ecclesiam Dei, id est promoveri sapientes et morigerati. Iob. 12.b. In antiquis est sapientia et in multo tempore prudentia. Sap. 4.b. Cani sunt sensus hominis et etas senectutis vita immaculata. Ideo forte voluit Dominus nasci in utero perfectus sapientia et virtute significans, quod tales debent nasci, id est promoveri in Ecclesia. Ier. 31.d. Novum faciet Dominus super terram: mulier circumdabit virum gremio uteri sui, id est Ecclesia.
marg.| ad litteram non est usitatum quod senes, id est bone persone et mature promoveantur. Magis enim in Ecclesia nascuntur pueri, quam viri. Et sicut sunt aliquando in nativitate carnali: sic in ista. Dicit enim Solinus, quod quidam cum dentibus acutis natus est.
marg.| Item dicit de Crasso, quod in hora nativitatis sue risit ; sed postea numquam. Iterum dicit, quod Zoroastres in principio nativitatis sue statim cepit ridere. Sic quidam in Ecclesia cum dentibus acutis nascuntur, viventes, scilicet de rapina et pauperes opprimentes sua potentia et violentia. Dicit enim Aristoteles, quod animalia habentia dentes acutos similes sunt fetui ursi, in quo non apparent nisi ungues: per quod intelligitur rapacitas, sicut dicitur Dn. 7.b. Dentes et ungues bestie erant ferrei, comedebat, atque comminuebat et reliqua pedibus suis conculcabat. Et Ez. 16.b. Dicitur: Tulit unum de leunculis suis, Leonem constituit eum, qui incedebat inter Leones: et factus est Leo et didicit predam capere et homines devorare.
marg.| Item quidam nati, id est promoti, statim rident, id est gaudent. Unde Prv. 17.c. Homo stultus plaudit manibus suis, cum spoponderit pro amico suo, id est cum curam animarum susceperit.
marg.| Sed econtrario Eliseus inungens Azael cepit flere, previdens, quod multa mala facturus esset, sicut dicitur 4Rg. 8.d. Tales ideo flendi sunt, quia non flent seipsos ; sed sicut phrenetici rident de vinculis et gaudent in periculis. Unde Za. 11.a. Pasce pecora occisionis, que qui possederant, occidebant et non dolebant et venundabant ea, dicentes: Benedictus Dominus: divites facti sumus. Isti sic ridendo nascuntur, id est promoventur: contra modum communem aliorum nascuntur: quia solent parvuli flere in nativitate et sunt Prophete sue miserie. Unde Sap. 7. Similem vocem omnibus emisi plorans. Ad hoc significandum dicit Iob. 3.a. Pereat dies, in qua natus sum. Et Ier. 20.d. Maledicta dies, in qua natus sum. Viri enim Sancti plorant statum sue promotionis, quia miseria magna est et solicitudo et angustia in statu prelationis. Unde Apostolus 2Cor. 11.f. Preter illa, que extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, solicitudo omnium Ecclesiarum. Quis infirmatur etc. Sequitur.
marg.| {c} Numquid potest in ventrem matris sue iterato introire et renasci ? Si h oc fieret, multum gravaret matrem et moreretur: Sic Monachus quando factus est Abbas, vel episcopus, deponitur et revertitur ad Abbatiam suam et maximos facit tumultus et contentiones excitat: et sic occidit matrem, id est vitiat totam congregationem.
marg.| Vel in bono potest exponi, quia quando Religiosus factus est episcopus et videt tribulationem sibi imminere et tentationes et potius cadit, quam vincat, bonum est, ut redeat ad ventrem matris, id est ad religionis quietem.
marg.| {a} Respondit Iesus: Amen, amen dico tibi, nisi quis etc.  Nota quod licet iste textus non sit trahendus a propria significatione, quia dicit beatus Gregorius. quod ubi determinatur de materia fidei expresse, illud non est trahendum ad aliquam improprietatem propter hereticos et contradicentes articulis: tamen quia loquimur catholicis, ex superabundanti potest dici, quod aqua significat ablutionem penitentie, id est austeritatem. Sicut enim aqua Baptismi necessaria est ad salutem: ita post Baptismum peccati necessaria est aqua penitentie et tribulationis, 2Tim. 3.d. Omnes, qui pie volunt vivere in Christo Iesu, persecutionem patiuntur. Et Act. 14.d. Per multas tribulationes etc. Et Hbr. 12.b. Flagellat omnem filium, quem recipit. Et nota quod aqua sine Spiritu S. non regenerat, id est tribulatio, vel asperitas penitentie sine caritate non beatificat ; sed soli illi beati, qui propter iustitiam, id est amore iustitie et cum voluntate patiuntur, 1Pt. 3.c. Si quid patimini propter iustitiam, beati, Mt. 5.a. Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum celorum. Non e converso. Item nota, qui nascuntur, id est qui promoventur, debent nasci ex aqua et Spiritu S. quia cum aqua lacrimarum et invocatione Spiritus S. deberent Prelati eligi ; sed magis hodie contendendo, quam plorando et implorando gratiam hominum et non Dei, eliguntur et magis est ibi malus Spiritus, quam sanctus. Os. 8.a. regnaverunt et non ex me: Principes extiterunt et non cognovi, Io. 10.a. Qui non intrat per ostium etc.
marg.| {d} Quod natum est ex carne, caro est etc.  Hic exprimitur duplex nativitas carnis et spiritus, quia caro generat carnem, spiritus spiritum. Ita est in Ecclesia et non mirum, si illi, qui promoventur a carnalibus, sunt caro: et qui promoventur a spiritualibus hominibus, sunt spiritus. Nativitas autem carnis potest intelligi tripliciter secundum moralitatem, ut sit natus ex carne, qui natus est ex carnalibus, vel qui natus est secundum revelationem carnis, vel qui natus est ad voluntatem carnis. Primo modo nascuntur prelati, qui eliguntur a carnalibus, id est a suis parentibus, vel a talibus personis, qui non intendunt nisi carnem. Et tales carnales eligunt similes sibi. Unde Dn. 14.a. dixit Nabuchodonosor Danieli: Nonne videtur tibi Bel esse Deus vivens ? an non vides, quanta comedat et bibat quotidie ? Tales Prelati placent carnalibus, qui satis dant eis ad comedendum. Isaia 3.a. vestimentum tibi est, Princeps noster esto. De talibus 2Tim. 4.a. Erit tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt ; sed ad sua desideria coacervabunt sibi Magistros. Contra quos dicitur sup. 1. Qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate viri, neque ex voluntate carnis, sed ex Deo nati sunt, id est promoti. Et in Ps. 15. Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus. Secundi sunt nati ex carne, qui secundum revelationem carnis non Spiritus nascuntur, sicut nepotuli episcoporum nascuntur, cum ab eis in prebendis, vel prelationibus instituuntur. Et de hoc habetur Mt. 16.c. Beatus es, Simon Bariona, quia caro et sanguis non revelavit tibi. Et ideo dictum est Petro: Super hanc petram edificabo Ecclesiam meam. Sed hodie non edificatur in petra, sed in luto et in sanguine. Unde Abac. 2.c. Ve, qui edificat civitatem in sanguinibus et preparat urbem in iniquitate. Et Ps. 16. dicit de talibus, qui introducunt nepotulos, vel etiam filios in Ecclesiam: Saturari sunt filiis et diviserunt reliquias suas parvulis suis. Bene dicit reliquias, quia episcopi repleti et suffarcinati magnis dignitatibus prebendas, quas deglutire et sibi retinere non possunt, dant suis nepotibus. Lam. 4.a. Lamie nudaverunt mammam, lactaverunt catulos suos. Bene dicit nudaverunt, quia iam aperte et fine fronte hoc faciunt. De istis etiam dicitur Sap. 19.b. Pro natione animalium eduxit terra muscas et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum. Per terram et fluvium intelliguntur Prelati, terreni per cupiditatem et fluidi per libidinem. Terra producit pro animalibus muscas, quando Prelatus pro bonis personis instituit malos, qui maculant totam Ecclesiam per suam libidinosam conversationem et pungunt per dissensionem et mel lambunt per divitiarum amorem, id est Musca enim maculat pungit et lambit mel et dulcia. Item fluvius eructat ranas pro piscibus, quando a Prelatis loquaces et garruli litigatores et Advocati promoventur: Rana enim loquax est. Item rana linguam habet solutam ex parte ventris in canna et ex parte orificii interioris habet eam ligatam ad fauces: et significat illos, qui non habent linguam ad loquendum, nisi de his, que ventris sunt ; exterius autem vitia non reprehendunt. Tertii, qui ex carne nascuntur, id est ex carnali voluntate, sunt, qui prelationes non desiderant, nisi ut per redditus Ecclesiarum possint luxuriose et voluptuose vivere. Contra quos sup. 1.a. Qui non ex voluntate viri, neque ex voluntate carnis ; sed ex Deo nati sunt.
marg.| {d} Quod natum est ex Spiritu   *   spiritus est id est propter Deum et a bonis promoti, Spirituales sunt. Optimum signum ponit spiritualis nativitatis: qui spiritus est post nativitatem, signum est, quod ex Spiritu natus sit. Tria autem sunt signa Spiritus Dei. Primum est nulla re temporali includi posse. Secundum nihil familiare habere cum carne. Tertium est spiritus contrarios fugare. Primum signum spiritus habent, qui in rebus temporalibus, vel in deliciis carnalibus non delectantur. De quo signo dicitur Sap. 7.c. Attingit ubique propter suam munditiam. Nihil enim valet resistere munditie illius, ut claudat per affectionem. Hoc est enim ita expressum signum, quod etiam filii Prophetarum, id est subditi videntes hoc in Eliseo, quod superferebatur aquis Iordanis, id est non mergebatur fluctibus temporalium dilectationum, statim clamant sic: Quievit Spiritus Elie, id est Christi super Eliseum, id est super Prelatum. Et Gn. 1.a. Spiritus Domini ferebatur super aquas, quia {6. 296vb} spirituales viri calcant et suppeditant omnes divitias et delicias. Secundum signum habent, qui carnalem affectionem ad parentes et ad carnem propriam deposuerunt. De hoc signo dicitur Lc. ult. f. Spiritus carnem et ossa non habet. Hoc signum ponit omnibus Discipulis suis Mt. 10.d. ubi dicit: Veni hominem separare adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam et inimici hominis domestici eius. Et Dt. 33.a. Qui dixit patri suo et matri sue: nescio vos ; et fratribus suis: ignoro illos et nescierunt filios suos: hi custodierunt eloquium tuum. Tertium signum habent, qui peccatores convertunt. Et de hoc Ex. 8.e. cum malefici deficerent, clamaverunt: Digitus Dei est hic, id est affectus expresse iudicans Spiritum Dei. Et Iob. 26.d. Spiritus Domini ornavit celos et obstetricante manu eius eductus est coluber tortuosus. Ista ergo sunt tria signa, que qui habet, manifeste ostendit, quod sit spiritus et ex Spiritu natus. Sequitur.
marg.| {a} Non mireris, quia dixi tibi, oportet vos nasci denuo Mult i mirantur, quando dicitur eis, quod oportet eos spiritualiter renasci per aquam penitentie et tribulationis et spiritum caritatis. Signa autem huius iterate nativitatis sunt proprietates parvuli. Et prima est, ut sapientiam, vel astutiam malitiosam non habeat. Unde Mt. 18.a. Nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum celorum. Secundum est, quod cibum parvulorum concupiscat, 1Pt. 2.a. Sicut modo geniti infantes rationabiles, sine dolo, lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem. Hi sunt similes puero Iesu, de quo dicitur Is. 7.c. Butyrum et mel comedet etc. Tertia, ut omnes diligat et inter patrem et hostem discernere nesciat. Dicit enim Philosophus, quod puer in principio vite sue de omni viro, quem videt, estimat, quod pater eius sit: Ita nos debemus omnes inimicos etiam quasi patres diligere. Mt. 5.g. Diligite inimicos vestros et orate pro persequentibus et calumniantibus vos: ut sitis filii Patris vestri, qui in celis est. Sequitur.
marg.| {d} Spiritus ubi vult, spirat Nota quod Spiritus S. spirat et flat ad comburendum et liquefaciendum cor hominis per amorem. Iob. 37.c. Nonne vestimenta tua calida sunt, cum perflata fuerit terra Austro ? Ps. 147. Emittet verbum suum et liquefaciet ea: flabit spiritus eius et fluent aque. Cor enim calefactum amore et desiderio celestis patrie resolvitur in aquas lacrimarum pro incolatu presentis miserie. Item spiritus flat ad maturandum fructus anime. Ct. 4.d. Surge, Aquilo et veni Auster, perfla hortum meum: et fluent aromata illius, sicut fructus maturi defluunt. Item spiritus flat ad irrigandum et humectandum, quia ventus adducit nubes et pluvia doctrine, quibus irrigatur terra sancte Ecclesie. Ps. 147. Flabit spiritus eius et fluent aque Iob. 37.b. Flante Deo concrescit gelu et rursum latissime funduntur aque. Item spirat ad animandum. Gn. 2.b. Inspiravit in faciem eius spiraculum vite. Item spirat ad intelligendum. Iob. 32.b. Spiritus est in hominibus et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam. Item spirat comminando ad terrendum. Is. 2.d. Quiescite ab homine, cuius spiritus in naribus eius: quia excelsus reputatus est ipse. Item Is. 58.a. Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam, quod non fit, nisi Spiritus S. insufflet, id est inspiret Predicatori, qui per tubam designatur. Omnibus modis spirat Spiritus S. quando vult et ubi vult: quia sicut dicitur 1Cor. 12.b. Dividit singulis, prout vult. Et sequitur.
marg.| {f} Et vocem eius audis id est predicationem. Mt. 10.c. Non enim vos estis, qui loquimini ; sed Spiritus Patris, qui loquitur in vobis.
marg.| {h} Sed nescis, unde veniat id est a quibus recedat.
marg.| {h} Aut quo vadat id est qui interius convertantur: quia licet vox eius audiatur exterius ; nescitur quomodo, vel quando recedat ab homine, vel veniat ad hominem interius. Neque scit homo, qui in predicatione vel deteriorantur, vel convertantur: quia aliquando homo credit multum in predicatione profecisse et parum pro fecit: et aliquando parum credit et multum profecit. Hoc est, quod dicit Apostolus ad Rm. 11.d. O altitudo divitiarum sapientie et scientie Dei, quam incomprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles vie eius. Mc. 4.c. Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo iaciat sementem in terram et dormiat et exsurgat nocte et die et semen germinet et increscat, dum nescit ille. Ita est ad litteram, quod predicatio non statim videtur fructificare, cum auditur ; sed postquam fructificat post multos dies, vel annos, Predicatore nesciente. Vel.
marg.| {h} Nescis, unde veniat quia nascitur tempus, vel causa adventus eius omnino.
marg.| {k} Aut quo vadat quia nescitur causa, vel tempus recessus eius omnino Iob. 9.b. Si venerit ad me, non videbo eum: et si abierit. non intelligam, Mal. 3.a. Quis cogitare poterit diem adventus eius ?
marg.| {a} Sic est omnis, qui natus est ex Spiritu quod nescis, scilicet unde veniat, aut quo vadat. Sancti quidam veniunt a contemplatione et vadunt ad operationem, secundum illud infra 10.b. Ingredietur et egredietur et pascua inveniet. Sed hoc Sancti per iactantiam non ostendant, immo potius occultant per humilitatem se et sua bona. Unde Is. 50.b. Induam celos, id est celestes viros tenebris et ponam saccum operimentum eorum. Vel aliter. Sic est omnis, qui natus est ex Spiritu est spiritus, sive spiritualis, sicut dicitur supra eod. Quod natum est ex Spiritu, spiritus est.
marg.| {b} Respondit Nicodemus et dixit ei: Quomodo possunt hec fieri ? sicu t dicitur 1Cor. 2.d. Animalis homo non percipit ea, que sunt Spiritus Dei, id est non intelligit spiritualem generationem, quia vult eam comprehendere per rationem. Sicut dicitur de Augustinus quod tumens de inani Philosophia volebat humana ratione comprehendere, quod pia mens vivacitate fidei nititur comprehendere. Sequitur.
marg.| {d} Respondit Iesus et dixit ei ] {6. 297rb}{e}   Tu es Magister in Israel etc.  duob us modis attingit Magistrum appellari et vituperabilem esse ex ignorantia. Primo, cum Prelatus est et habet docere alios: et tunc primo incipit discere, cum dicitur 1Pt. 3.c. Parati semper ad satisfactionem omni poscenti rationem de ea, que in vobis est, fide et spe. Gregorius. Turpe est tunc incipere discere, cum debet questionem aliis enodare.
marg.| Item Chrysostomus in homilia 17. Inconveniens est, Medicum quidem cum certitudine pro sua decertare arte et coriarium et textorem et omnes simpliciter artifices ; eum vero, qui Christianum se esse dicit, non posse rationem pro propria retribuere fide.
marg.| Item Bernardus. ad Eugenium, tractans illud verbum Gn. 24.g. Egressus fuerat Isaac ad meditandum in agro. Et dicit sic: Tibi precessisse iam meditatio debet tempus faciendi pre manibus: si nunc hesitare incipias id quod multo ante iuxta consilium Salvatoris scire debueras, ante estimasse opus, metiri vires, ponderasse sapientiam et merita comparasse, sumptus computasse virtutum. Eccl. 6.a. Noli querere fieri Iudex, nisi virtute valeas irrumpere iniquitates. Alio modo debet esse Magister maxime Religiosus in via morum, qui diu fuit in Religione, vel in penitentia. Unde turpe est valde, cum modum talis vivendi adhuc ignorat. De talibus dicitur, Hbr. 5.d. Cum deberetis Magistri esse secundum tempus, rursus indigetis, ut doceamini, que sint elementa exordii sermonum Dei, immo quod peius est, quidam quanto magis in penitentia fuerunt, tanto tempore miserabili magis deficiunt. Unde 3Rg. 15.e. dicitur de Asa, quod multas fortitudines habuit et fecit et civitates extruxit, sed in senectute doluit pedes, id est affectiones, que vitiantur per teporem, seu acediam.
marg.| {f} Amen, amen dico tibi, quia nos quod scimus, loquimur: et quod vidimus, testamur Duobus modis docet Dominus testes suos, interius, scilicet veritatem revelando: et exterius, exempla multa Sanctorum ostendendo. Predicator ergo quod scit per revelationem et videt per exemplorum ostensionem, debet loqui et testari ; Istis etiam duobus modis docuit Dominus Ecclesiam suam. Primo per prophetias et interiores revelationes tempore legis et Prophetarum. Secundo per apertas operum ostensiones per ipsum Christum et Apostolos in tempore gratie. Unde Ier. 1.a. Olim loquens Deus patribus Prophetis: novissime locutus est nobis in filio. Is. 52.b. Propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa: quia ego ipse, qui loquebar, ecce adsum. Ps. 92. Testimonia tua credibilia facta sunt nimis.
marg.| {l} Et testimonium nostrum non accipitis Magn a est huiusmodi duritia, quando testibus preordinatis a Deo non creditur de scitis et visis: maxime autem cum precepta nobis testificantur et articulos fidei: que quia non recipimus, maiora non committuntur. Unde sequitur.
marg.| {m} Si terrena dixi vobis et non creditis, quomodo, si dixero vobis celestia, creditis ? id est si predicavero vobis precepta terrenitati vestre congruentia et non creditis ea fide operante per dilectionem: quomodo crederetis mihi, ut faceretis consilia ? Prv. 2.c. Despexistis omne consilium meum et increpationes neglexistis, 4Rg. 5.d. Si rem grandem dixisset tibi propheta, certe facere debueras: quanto magis, quia nunc dixit tibi lavare et mundaberis: quia cum consilia Dei non sunt despicienda, multo magis nec precepta debemus contemnere. Sed nos utrumque contemnimus, cum tamen grave non sit ei obedire. Mt. 11.d. Iugum meum suave est et onus meum leve, 1Io. 5.a. Hec est caritas Dei, ut mandata eius custodiamus: et mandata eius gravia non sunt. Vel aliter potest exponi de Religiosis, qui tendunt ad perfectionem contemplative ; cum tamen segnes sint in operibus active. His ergo petentibus consolationem celestium, potest respondere Dominus.
marg.| {n} Si terrena dixi vobis id est opera obedientie, que terrena sunt respectu illarum spiritualium consolationum.
marg.| {o} Et non creditis fide operante.
marg.| {p} Quomodo, si dixero vobis celestia, credetis ? quasi dicat: qui in modico fidelis est et in maiore fidelis erit ; et qui in modico iniquus est et in maiore iniquus erit. Item Mt. 25.b. Euge, Serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam: intra in gaudium Domini tui. Qualiter autem tota anima, ita quod nihil eius extra remaneat, intrat in gaudium celestium in contemplatione, queratur ab expertis. Sequitur.
Numérotation du verset Io. 3,13 
moraliter
marg.| {a} Et nemo ascendit in celum, nisi qui de celo descendit, filius hominis, qui est in celo In h oc datur nobis forma ascendendi in celum, videlicet, descendendo. Prv. 30.a. Quis ascendit in celum, atque descendit ? Eph. 4.b. Qui descendit, ipse est, qui ascendit. Eccl. 11.a. Sapientia humiliati exaltabit caput illius. Et nota tria, que exiguntur ad hoc, quod aliquis ascendit in celum nunc spe et in futuro re. Primum est, quod sit filius hominis. Secundum, quod sit in celo. Tertium, quod descendit de celo. Primo filius hominis debet esse per prudentiam in prosperis et per mansuetudinem in adversis: vel prudentia in agendis et mansuetudo in patiendis. Homo enim est animal prudens et mansuetum natura. De primo dicitur Prv. 4.d. Palpebre tue precedant gressus tuos. De secundo Mt. 5.a. Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Secundo debet esse in celo per desiderium caritatis et honestatem conversationis. Phil. 3.d. Nostra conversatio in celis est. Unde nota quod Philosophus distinguit, quod quedam sunt activi, id est operatione et substantia in eternitate, sicut Deus: quedam vero substantia et operatione in tempore, sicut homines terreni, quia de aliis ipse cognoscere non potuit. Inter hec sunt duo media: Sed Philosophus non intellexit nisi unum, scilicet quod substantia est in eternitate et operatio in tempore, sicut Angeli administrantes, quos ipse vocat intelligentias. Sed quartum addimus, quod non intellexit Philosophus, scilicet quod substantia est in tempore et conversatione, id est operatione in eternitate sicut sancti viri. Tertium est, ut post omnia descendat de celo contemplationis ad considerationem sue fragilitatis secundum illud Is. 47.a. Descende, sede in pulvere. Vel descendere de celo debemus, ita quod omnia dicta et facta et cogitata descendant de celo et mensurentur secundum ea, que fiunt in celo. Apc. 21.c. Ostendit mihi Dominus sanctam civitatem Hierusalem, id est animam sanctam descendentem de celo a Deo, habentem claritatem {297vb} Dei. Quia qui de celo venit, debet habere signa celi, sicut qui veniunt de aliqua peregrinatione, referunt signa peregrinationis sue. Ex. 25.d. Inspice et fac secundum exemplar, quod tibi in monte monstratum est. Sequitur.
Numérotation du verset Io. 3,14 
moraliter
marg.| {f} Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto: ita exaltari oportet filium hominis Et s umitur hoc de Nm. 21.c. Fac serpentem eneum et pone eum pro signo: qui percussus aspexerit eum, vivet. Christus dicitur serpens ; quia sicut de serpente fit venenum et de serpente fit tyriaca in veneni remedium: ita facto de veneno serpente, id est de diabolo, voluit Dominus fieri serpens, ut de eo fieret tyriaca contra venenum diaboli. Et hoc est, quod Ex. 7.b. serpens Moysi devoravit serpentes Magorum.
marg.| Item serpens eneus non est vere serpens, nec venenum habet et ideo significat Christum, qui habuit similitudinem carnis peccatricis, non carnem peccatricem. Habuit quidem veram carnem, sed non vere peccatricem, immo peccatrici similem, ut dicitur Rm. 8.a. Deus filium suum misit in similitudinem carnis peccati et de peccato damnavit peccatum, id est per tyriacam venenum expulit et de Christo, qui vocatur peccatum pro similitudine, damnavit diabolum, qui peccatum dicitur veritate et origine, id est valde peccator et origo peccati.
marg.| Item Christus dicitur serpens, quia serpens cum magna diligentia custodit ova sua: cum enim non indigeant, quod foveantur ; tamen fere semper est iuxta ea, ne ab aliquo ledantur: ita Christus suos non dereliquit, sed semper custodivit et custodit. Infra 13.a. Cum dilexisset suos, qui erant in mundo, usque in finem dilexit eos. Mt. ult. d. Vobiscum sum usque ad consummationem seculi. Et infra 14.b. Non relinquam vos orphanos, veniam ad vos.
marg.| Item serpens veterem pellem per arctum foramen deponit, ut novam accipiat: sic Christus per angustiam Passionis deposita pelle mortalitatis recepit stolam immortalitatis. Iob. 2.b. pellem pro pelle et cuncta, que habet homo, dabit pro anima sua.
marg.| Item prudentia serpentis est, quod corpus exponit pro capite, sic Christus, qui est Dei Sapientia, factus est pro nobis, quasi stultus serpens et caput exponit pro corpore. Sed tamen sicut dicit Apostolus 1Cor. 1.d. quod stultum est Dei sapientius est hominibus. Quia dicitur infra 11.g. Expedit, ut unus homo moriatur pro populo et non tota Gens pereat, id est expedit, ut caput suum exponeret pro membris.
marg.| Item serpens obturat aures, ne audiat vocem incantatoris: ita Christus noluit audire vocem Demonis eum tentantis: Mt. 4.a. vel quotidie nos apud ipsum accusantis, immo proiicit eum, non exaudit, secundum illud Apc. 12.c. Proiectus est accusator fratrum nostrorum etc. His rationibus dicitur Christus serpens. Dicitur autem eneus propter tria.
marg.| Primum est, quia es infabricabile est, nec potest domari tunsionibus malleorum ; sed tamen poliri potest et significat patientiam et fortitudinem Christi et invincibilitatem in Passionibus, quibus flecti non potuit, sed poliri et decorari, sicut dicitur Hbr. 2.b. Videmus Iesum propter Passionem mortis, gloria et honore coronatum. Et Is. 63.a. Quis est iste, qui venit de Edom tinctis vestibus de Bosra ? Iste formosus in stola sua gradiens etc. Ideo etiam de membris eius cantatur. <Versus> “Tunsionibus, pressuris Expoliti lapides Suis coaptantur locis Per manus artificis”.
marg.| Secundum est, quod es non est nature unius metalli, sed diverse nature in unum coniuncte. Et hoc convenit Christo, qui est Gigas gemine substantie.
marg.| Tertium est, quod inter omnia metalla sonorius est et convocat populum. Et competit Christo, qui predicavit et docuit et etiam preces et supplicationes ad Deum cum clamore valido et lacrimis obtulit. Hbr. 5.b. Et clamans voce magna pretium pro nobis exolvit, ut dicitur Mt. 27.f. Iste serpens exaltatus est in deserto, id est crucifixus est in patibulo, ubi desertus fuit a mundo, ab amicis et etiam quodammodo a Patre suo. Unde Is. 63.a. Torcular calcavi solus et de Gentibus non fuit vir mecum. Item Iob. 6.c. Ecce non est mihi auxilium in me: necessarii quoque mei recesserunt a me. Et Ps. 21. Quoniam tribulatio proxima est: et non est, qui adiuvet etc. Et Mt. 27.f. Deus, Deus meus, ut quid me reliquisti me ?
marg.| {a} Ut omnis, qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam eternam Hoc est, quod dicitur Nm. 21.c. Qui percussus aspexerit in eum, vivet. Respicere in eum, est credere, vel Passionem eius recolere ad imitandum, secundum illud Hbr. 12.a. Curramus ad propositum nobis certamen, aspicientes in Auctorem fidei et consummatorem Iesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit Crucem confusione contempta. Ideo crucifixus in alto loco ponitur in Ecclesiis, in signum recordationis et excitationis, ut omnes aspicientes recolant Dominicam Passionem et sanentur percussi a serpente ignito. De quo dicitur Dt. 8.c. Ductor tuus fuit in solitudine, ubi erat serpens flatu adurens. Et Iob. 41.b. Halitus eius prunas ardere facit et de ore eius flamma egreditur. Sequitur.
marg.| {c} Sic enim Deus dilexit mundum etc.  Them a in Passione vel in natali Domini. Et his verbis commendatur dilectio {6. 298rb} Dei ad nos et ostenditur, quanta fuerit per quinque. Primo ex dante, cum dicitur: Deus Secundo ex donatione, cum dicitur: Daret Tertio ex eo, cui dedit, quia mundo. Quarto ex dato, quia Filium unigenitum Quinto ex eo, ad quod datus est filius. Ut omnis scilicet qui credidit in eum, non pereat Primo ergo commendatur dilectio Dei, quia ipse Deus dedit. Quod enim homo homini det, multe possunt esse cause ; vel quia indiget eius auxilio, vel quia optat benevolentiam eius, vel quia possit eum damnificare: sed Deus non indiget nostro auxilio. Unde Ps. 15. Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. Iob. 22.a. Quid prodest Deo, si iustus fueris ; aut quid ei conferes, si immaculata fuerit vita tua ? Item Act. 17.f. Deus non indiget aliquo, cum ipse det omnibus vitam et inspirationem et omnia. Item nec damnificare eum possumus. Iob. 35.b. Si peccaveris, quid ei nocebis ? et si multiplicate fuerint iniquitates tue, quid facies contra eum ? Et postea subiungit. Homini, qui tibi similis est, nocebit iniquitas tua et filium hominis adiuvabit iustitia tua. Patet ergo, quod ex pura liberalitate dedit Deus. Secunda causa commendationis dilectionis Dei est in hoc, quod dicit: Daret non redderet, non venderet, non mutuo concederet, quia nullus meruit, quod filius Dei incarnaretur. Unde 2Cor. 8.b. Scimus gratiam Domini Dei nostri Iesu Christi, quoniam propter nos, cum esset dives, egenus factus est. Et ad Titum 3.b. Non ex operibus iustitie, que fecimus nos ; sed secundum suam misericordiam nos salvos fecit. Dedit ergo, non reddidit. Item non vendidit. Si enim opera post Incarnationem Filii facta meruissent eam, vendidisset Filium suum nobis. Sed Iob. dicit 28.b. Nescit homo pretium eius. Et eodem c. Non dabitur aurum obrizum pro ea, nec appendetur argentum pro commutatione eius. Is. 13.c. Pretiosior erit vir auro et homo mundo obrizo. Item non concessit nobis Filium suum mutuo, sed omnino dedit. Is. 9.b. Parvulus natus est nobis et Filius datus est nobis. Et dicit Bernardus. Totus siquidem datus mihi et totus in usus meos est expensus. Unde et adhuc est in celo agens negotium nostrum, representans se Patri pro nobis in ea natura, in qua datus est nobis ; ita enim assumpsit naturam nostram, quod numquam deposuit, nec deponet. Unde Matth ult. d. Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi, quasi dicat: datus est nobis ad possidendum usque in sempiternum. Item commendatur dilectio ex eo, cui dedit: quia mundo dedit, id est peccatoribus et inimicis et hominibus vilissimis. Unde miratur Propheta dicens. Ps. 8. Quid est homo, quod memor es eius, aut filius hominis etc. Item Ps. 143. Quid est homo, quia innotuisti ei etc. Ier. 12.b. Dedi dilectam animam meam in manus inimicorum eius. Item Rm. 5.b. Commendat Deus caritatem suam in nobis: quoniam cum adhuc peccatores essemus secundum tempus. Christus pro nobis mortuus est. Et infra. Cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii eius. Et 1Io. 4.b. In hoc est caritas Dei, non quasi nos dileximus Deum ; sed quoniam ipse prior dilexit nos. Et Beatus Bernardus. in libro de diligendo Deo. Lex humana est, dilige me et ego diligam te. Lex autem Dei est, dilige me, quia dilexi te. Hoc attendens David, dixit: Ps. 17. Diligam te, Domine, fortitudo mea.
marg.| Quarto commendatur caritas Dei in eo, quod dedit: quia filium dedit, non servum, 1Io. 4.b. In hoc apparuit caritas Dei nobis: quoniam Filium suum unigenitum misit in mundum, ut vivamus per eum. Et Rm. 8.f. Proprio Filio suo non pepercit Deus ; sed pro nobis omnibus tradidit illum. In hoc autem apparuit abyssus dilectionis, quia non Filium tantum, sed unigenitum dedit. Si enim commendatur obedientia Abrahe, quod obtulit Filium suum Isaac, Gn. 22.b. quanto magis dilectio Dei commendabilis est, qui pro nobis dedit unigenitum. Ideo dicitur Ier. 6.g. Luctum unigeniti fac tibi planctum amarum: quia magis plangitur et lugetur, qui magis amatur. Posset autem esse, quod aliquis haberet unigenitum, sed odio haberet eum: et tunc non esset mirum, si eum daret, sed Deus Pater diligebat eum. Unde dicitur: Filius dilectionis sue: Col. 1.b. et Mt. 17.a. Hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui. Item si aliquis haberet unigenitum, sed stultum et infirmum, ex eo gravaretur ; unde non esset mirum, si eum daret ; sed Christus Sapientia et virtus Dei Patris est, ut dicitur 1Cor. 1.d. Et Iob. 9.a. Sapiens corde est et fortis robore. Quinto commendatur ex eo, ad quod datus est, ubi dicit: Ut omnis, scilicet   qui credit in ipsum, non pereat sed habeat vitam eternam. In quo notantur duo, ad que datus est, ad liberationem de morte et damnatione et acquisitionem salutis vite eterne. De primo dicit Ps. 114. Eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrimis, pedes meos a lapsu. Triplex ereptio notatur hic. A morte gehenne, a lacrimis presentis miserie, a lapsu culpe, Za. 9.c. Tu quoque in sanguine Testamenti tui emisisti vincantos de lacu, in quo non est aqua. De secundo, scilicet de acquisitione vite eterne dicitur infra 10.b. Ego veni, ut vitam habeant et abundantius habeant, que consistit in visione Dei. Et infra 17.d. Pater, quos dedisti mihi, volo, ut ubi ego sum et illi sint mecum: ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi. Iob. 33.d. Videbis faciem meam in iubilo. Hec est visio pascens, ut dicit Augustinus in libro de quantitate anime, que omnes medullas anime interius egreditur et a sua dulcedine reficit et vitam indeficienter in ea conservat et nutrit. Possunt etiam et alia assignari, ad que datus est, in medicinam et in Medicum. Unde dicit Augustinus. Magnus {6. 298vb} ad nos missus est Medicus, quia ubique in mundo magnus iacebat egrotus. Eccl. 38.a. Altissimus de terra creavit medicinam. Is. 61.a. Ad annuntiandum pauperibus misit me, ut mederer contritis corde etc. Item missus fuit in redemptionem. Ps. 110. Redemptionem misit Dominus populo suo etc. Item in expugnatorem pro causa nostri capituli, que periclitabatur: nec erat, qui pugnaret pro nobis. Is. 19.c. Mittet eis propugnatorem et Salvatorem, qui liberet eos. Is. 63.a. Ego, qui loquor iustitiam et propugnator sum ad salvandum. Item dedit eum in servum. Is. 43.d. Servire me fecistis in peccatis vestris. Ps. 80. Manus eius in cophino servierunt. Quia in servum datus esset, ostendit, quando pedes Discipulorum lavit, infra 13.a. Hoc enim servorum est. Ps. 104. In servum venundatus est Ioseph. Item datus est in Advocatum, 1Io. 2.a. Advocatum habemus apud Patrem Iesum Christum.
marg.| Item datus est in pretium, ut essemus sui, 1Cor. 6.d. Empti estis pretio magno et iam non estis vestri. Augustinus Tanti emit, ut solus possideat. Item datus est nobis in clypeum et umbraculum. Ps. 90. Scapulis suis obumbrabit tibi, ut suscipiat, scilicet ictus, qui super vos veniebant, secundum illud Is. 53.b. Disciplina pacis nostre super eum. Item sic datus est Christus hominibus, ut sicut homo animal suum vel excoriat, vel occidit, vel invadiat, vel vendit pro voluntate sua: ita homines Christum excoriaverunt, ab amicis, a rebus et vestibus in Cruce denudando: Unde potuit dicere illud Iob. 1.d. Nudus egressus sum de utero matris mee, nudus revertar ilLc. Ita etiam et suspendentes occiderunt et vendiderunt et pro voluntate sua de eo fecerunt. Unde ipse dicit: Ut iumentum factus sum apud te, quasi dicat: Christus, o homo, tu facis de me, quicquid vis, sicut de tuo iumento. Sed notandum, quod adhuc quidam spiritualiter vendunt Christum, qui peccant mortaliter et pertinaciter, qui omnino sine spe Deum abnegant et contemnunt. Unde Amos 2.b. Vendidit pro argento Iustum et pauperem pro calceamentis. Alii Deum invadiant, qui sic peccant, ut ad penitentiam aliquando suspirent et gemant, qui omnino Deum finaliter amittere non proponunt. Alii Deum excoriant in membris, ut raptores et predones, qui pauperes atterunt secundum illud Is. 3.c. Quare atteritis populum meum et facies pauperum commolitis ? Alii Deum crucifigunt in seipsis, secundum illud Hbr. 6.b. Rursum crucifigentes filium Dei in semetipsis et ostentui habentes. Sequitur.
marg.| {a} Non enim misit Deus filium suum in mundum, ut iudicet id est condemnet.
marg.| {d} Mundum id est homines in mundo.
marg.| {e} Sed ut salvetur salu te gratie et glorie.
marg.| {f} Mundus id est homines in mundo.
marg.| {g} Per ipsum ut per Medicum. In primo enim adventu venit Dei filius, ut Medicus ad sanandum infirmos. Mt. 9.b. Non est opus valentibus Medicus, sed male habentibus: Non enim veni vocare Iustos, sed peccatores. Eccl. 24.d. Ego quasi fluvius Dorix, quod interpretatur medicamentum generationis. In secundo autem adventu veniet iudicare bonos et malos. Is. 3.c. Stat ad iudicandum Dominus, stat ad iudicandum populos. Mal. 3.a. Ecce venit, dicit Dominus exercituum: et quis poterit cogitare diem adventus eius ? Ideo primus adventus comparatur rori. Unde Os. ult. c. Ero quasi ros et Israel germinabit quasi lilium. Secundus autem comparatur igni et fulguri. Unde Mt. 24.b. Sicut fulgur exit ab oriente et apparet usque ad occidentem: ita erit adventus filii hominis.
Numérotation du verset Io. 3,18 
marg.| {h} Qui credit etc.   Poss et autem aliquis dicere, quomodo salvat Christus ? Respondet per fidem. Nam qui credit in eum fide operante per dilectionem.
marg.| {i} Non iudicatur iudi cio condemnationis, id est non habet in se causam iudicii, id est damnationis, quia talis fides purgat omne peccatum mortale. Unde Act. 15.b. Fide purificans corda illorum. Lc. 7.h. Vade in pace, fides tua salvam te fecit.
marg.| {k} Qui autem non credit id est qui discredit. Simile Mc. ult. d. Qui vero non crediderit, condemnabitur.
marg.| {l} Iam iudicatus est id est iam reus est iudicii, id est condemnationis, id est habet iam causam sue damnationis, scilicet peccatum infidelitatis. Vel Iam iudicatus est id est iam incipit sua damnatio. Nam sicut dicit Chrysostomus: ipsum discedere impenitentium supplicium est. Extra lumen enim esse secundum seipsum maximum habent supplicium. Unde Tb. 5. Quale gaudium erit mihi, qui in tenebris sedeo et lumen celi non video ?
marg.| {m} Quia non credidit in nomine Unigeniti filii   *   Dei ] id est in Unigenito filio Dei nominabili. Nomen autem filii Dei, in quo solo est salus, est Iesus, in quo credere oportet. Unde Act. 4.b. Non est in aliquo alio salus. Nec enim est aliud nomen sub celo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri. Ier. 14.b. Tu in nobis es, Domine: et nomen sanctum tuum invocatum est super nos. Huius nominis effectum exprimit Angelus, Mt. 1.d. ubi dicit. Vocabis nomen eius Iesum. Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Ct. 1.a. Oleum effusum nomen tuum.
Numérotation du verset Io. 3,19 
marg.| {299rb}{a} Hoc est autem iudicium id est causa iuste condemnationis, cui iam subiacent infideles, qui iam patiuntur tenebras interiores.
marg.| {b} Quia lux venit in mundum id est Christus, qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.
marg.| {e} Et dilexerunt homines carn ales humum sapientes.
marg.| {f} Magis tenebras frig idas et obscuras, id est peccatorum illecebras, vel statum infidelitatis.
marg.| {g} Quam lucem sanc titatis et veritatis. Dicitur autem Christus lux, quia tenebrosa illuminat et tenebras infidelitatis et ignorantie fugat, infra 8.b. Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulat in tenebris, 1Io. 2.b. Tenebre transierunt et lumen verum iam lucet. Item lux infecunditatem frigiditatis sanat. Nam generatio fit per influentiam lucis. Unde Is. 58.c. Implebit Dominus splendoribus animam tuam et ossa tua liberabit: et eris quasi hortus irriguus et sicut fons aquarum, cuius non deficiunt aque. Tria dicit fieri a luce gratie, scilicet liberationem a peccato, fructificationem bonorum operum, irrigationem doctrine quoad alios.
marg.| Primo enim duritiam solvit disgregando materiam peccati et hoc est ossa liberare, deinde fecundat ad opera virtutum, tandem irrigat alios per doctrinam. Item lux, confusum et inordinatum ordinat et ornat ; ut dicit Dionysius in Ecclesiastica Hierarchia. Et ita tangitur, infra 11.b. ubi dicitur: Qui ambulat in die, non offendit: quia lucem huius mundi videt. Qui autem ambulat in nocte, offendit: quia lux non est in eo. Omnes hos effectus habet lux gratie veniens in cor humanum. Similiter Christus veniens in mundum per carnis assumptionem: et tamen homines magis diligunt tenebras, que oppositos habent effectus et ideo inexcusabiles sunt. Quia sicut dicit Chrysostomus, qui in absentia lucis in tenebris sedet, fortassis remissionem habebit ; qui autem in presentia lucis tenebris adheret, perverse mentis et litigiose argumentum secum defert. Posset autem aliquis querere causam huius perversionis, scilicet quare homines magis diligant tenebras, quam lucem, cum lux tam utilis sit et tenebre tam nocive. Ideo in derisionem et verecundiam eorum dicit Dominus.
marg.| {h} Erant enim eorum mala opera et i deo tenebras diligebant. Sed videtur, quod ideo deberent magis accedere ad lucem et diligere eam, ut ab eis possent liberari et ea cavendo vitare, sicut fecit Magdalena. Lc. 7.f. Que multas tenebras habebat, sed ad lucem accedens deposuit illas. Similiter multi Publicani. Mt. 9.b. Unde Chrysostomus: Qui malorum sibi conscius est, Iudicem fugere consuevit ; ignoscenti vero, qui deliquit, occurrit. Si igitur ignoscens venit Christus, id est ut ignosceret, huic maxime occurrere decens erat eos, qui multorum sibi conscii erant peccatorum ? Respondeo. Revera debent accedere ad lucem et sequi eam ; sed perversi non faciunt, quod debent. Nam qui vere recipere vult lucem, debet abiicere tenebrarum amorem et operationem. Unde Rm. 13.d. Abiiciamus opera tenebrarum, id est peccata et induamur arma lucis, id est opera virtutis. Dicuntur autem peccata opera tenebrarum propter tria.
marg.| Primo, quia in tenebris fiunt. Unde Iob. 24.c. Oculus adulteri observat caliginem.
marg.| Secundo, quia tenebras interiores efficiunt. Unde Ps. 39. Comprehenderunt me iniquitates mee: et non potui, ut viderem.
marg.| Tertio, quia ad tenebras exteriores peccatorum impellunt, id est in infernum. Mt. 22.b. Ligatis manibus et pedibus proiicite eum in tenebras exteriores.
marg.| {i} Omnis enim, qui male agit, odit lucem id est refugit doctrinam veritatis. Unde Iob. 24.b. Ipsi fuerunt rebelles lumini nescientes vias eius.
marg.| {l} Et non venit ad lucem id est ad manifestationem.
marg.| {m} Ut non arguantur opera eius ab i psa luce. Quando enim venit homo peccator ad lucem, id est ad Christi doctrinam, vel considerationem, videt in speculo suas felicitates: et ideo non venit ad lucem. Sicut dicitur de muliere turpi, que numquam se respicit in speculo, quia molestum est ei se videre. Item ad lucem rationis, vel sue discussionis, vel predicationis, vel confessionis non venit peccator: quia ibi eius malitia declaratur. Unde multi nolunt venire ad predicationem, aut confessionem, ne peccata, que diligunt, vertantur eis in odium: sicut homines, qui non possunt malum audire de his, quos diligunt: nec amare eos, qui de ipsis mala dicunt. Unde Amos 5.c. Odio habuerunt corripientem in porta et loquentem perfecte abominati sunt. Eph. 5.c. Omnia, que arguuntur, a lumine manifestantur. Omne enim, quod manifestatur, lumen est.
Numérotation du verset Io. 3,21 
marg.| {a} Qui autem facit veritatem id est opera vere stabilia et permanentia.
marg.| {b} Venit ad lucem id est ad Christum, vel rationis discussionem, vel manifestationem: ut alii exemplo ipsius edificentur et Deus glorificetur, iuxta illud Mt. 5.b. Sic luceat lux vestra, ut videant opera vestra bona et glorificent Patrem vestrum, qui in celis est. Quare venit ad lucem ?
marg.| {c} Ut manifestentur opera eius sibi , utrum sint bona. Sic Paulus venit ad Petrum et Ioannem et contulit cum eis de predicatione sua, ne in vacuum cucurrisset, ut dicitur Gal. 2.a. Vel.
marg.| {c} Ut manifestentur alii s in exemplum edificationis.
marg.| {d} Quia in Deo sunt facta id est in caritate, quia Deus caritas est, ut dicitur 1Io. 4.c. Vel. In Deo sunt facta id est secundum Dei voluntatem et cooperationem. Vel aliter.
marg.| {a} Qui facit veritatem vite , iustitie et doctrine.
marg.| {b} Venit ad lucem grat ie et glorie.
marg.| {c} Ut manifestentur opera eius id est auctorizentur.
marg.| {d} Quia in Deo sunt facta quod patet ex sanctitate et auctoritate eorum. Ex sanctitate enim et auctoritate Augustinus patet, quod opera eius fuerunt in Deo.
marg.| {f} Post hec venit Iesus et Discipuli eius in terram Iudeam et illic demorabatur cum eis et baptizabat Iude a interpretatur confessio, seu glorificatio, seu laudatio et significat Ecclesiam, sive animam. Que tripliciter confitetur. Triplex enim est confessio. Prima de peccatis, secunda laudis, tertia gratiarum actio de perceptis beneficiis.
marg.| De prima dicitur in Ps. 31.c. Dixi: confitebor adversum me iniustitiam meam Domino. Iosue 7.c. Fili, da gloriam Deo Israel et confitere, atque indica mihi, quid feceris.
marg.| De secunda dicitur similiter in Ps. 117. Confitemini Domino, quoniam bonus. Eccles. 51.c. Confitebor tibi, Domino Rex et collaudabo te.
marg.| De tertia dicitur Tb. 12.b. Benedicite Deum celi et coram omnibus viventibus confitemini illi: quia fecit nobiscum misericordiam suam.
marg.| De his tribus simul dicitur Is. 51.b. Gaudium et letitia invenientur in ea, id est in anima post peccatorum confessionem, gratiarum actio et vox laudis. In hanc igitur terram, id est animam sic confitentem tripliciter venit Iesus et moratur ibi cum Discipulis et baptizat. Venit per gratie infusionem: Moratur ibi per bone vite continuationem: Baptizat per cordis compunctionem et lacrimarum effusionem, quam aliquando dat Dominus post bone vite continuationem. Veniunt autem cum Christo Iesu Discipuli eius, qui cum eo et ipse cum eis moratur, id est motus et gestus et actus et sermones disciplinati et ordinati. Aliter enim non manet Iesus, id est salus in anima, nisi firmiter custodiatur exterior sensuum disciplina. Item per Iudeam significatur Religio, in quam venit Iesus, id est homo, se et alios salvare cupiens et ibi moratur discendo et bene vivendo et postea baptizari plorando et predicando et bene vivendo. Prius enim debet homo in religionem venire et morari et discere tam vitam, quam scientiam, antequam baptizet per doctrinam. Unde Dionysius: Det mihi Deus primum quidem scire ; deinde docere, quod expedit. Sic fecit Ioannes Baptista. Primo mansit in deserto, deinde predicavit Baptismum penitentie in remissionem peccatorum, ut dicitur Mc. 1.a. Et hoc est, quod legitur Eccl. 18.c. Ante iudicium, id est antequam Iudex aliorum fias, para iustitiam tibi: et antequam loquaris, disce.
marg.| {a} Erat autem Ioannes baptizans in Ennon iuxta Salim, quia aque multe erant illic In h oc gerit {300rb} Ioannes typum Prelatorum, qui habent officium baptizandi, predicandi, confessiones audiendi, licet pauci adimpleant istud officium. Baptismus autem iste debet fieri in Ennon iuxta Salim. Ennon enim interpretatur fons tristitie, in quo notatur abundantia et continuitas doloris, per quam fit abductio a peccatis. Unde Augustinus: Semper de peccato doleas et si non doluisti doleas. Sed Ennon est iuxta Salim, que interpretatur vulpes, que est cauta. In quo notatur, quod dolor de peccatis preteritis debet esse cum cautela de futuris et talis penitentia recta est. Unde Augustinus. Sic describit penitentiam: penitentia est peccata preterita deflere et flenda iterum non committere. Alioquin dicit Augustinus, inanis est penitentia, quam sequens culpa coinquinat. Unde Sir. 34.d. Qui baptizatur a mortuo et iterum tangit mortuum, quid proficit lavatio illius ? Sic igitur in Ennon iuxta Salim, id est in dolore continuo et cauto proposito fit Baptismus, id est peccatorum absolutio ; quia ibi sunt aque multe lacrimarum et gratiarum, quibus peccata lavantur. Ps. 6. Lavabo per singulas noctes lectum meum lacrimis meis etc. Ez. 36.e. Effundam super vos aquam mundam et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris. Non potest esse Ennon sine aquis multis, id est dolor magnus sine lacrimis. Fons enim tristitie in lacrimarum aquas stillat continue. Unde Iob. 16.d. Ad Deum stillat oculus meus. Ier. 9.a. Quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum et plorabo die, ac nocte, id est continue. Et infra eodem. Deducant oculi mei lacrimas et palpebre mee defluant aquis. Quod autem in lacrimis sit gratia baptizans, habetur ex eo, quod dicitur Is. 38.b. Audivi orationem tuam et vidi lacrimam tuam: et ecce ego super dies tuos adiiciam quindecim annos et de manu Regis Assyriorum eruam te et civitatem istam.
marg.| Tria notantur que facit oratio et lacrima: Primum additio vite spiritualis. Secundum protectio ab incursu Diaboli. Tertium conservatio pacis ad cives. Iste sunt aque, que quanto amplius crescunt, tanto magis arca Noe in sublime levatur. Gn. 7.c. Iste etiam sunt, que fuerunt filiis Israel pro muro a dextris et a sinistris. Ex. 14.
marg.| Sequitur {d} Et veniebant Iude i ad Ioannem in Ennon.
marg.| {e} Et baptizabantur ab e o. Sic ad Prelatum, qui est in penitentia, multi veniunt et baptizantur et mundantur ab eo: quia talis doctrina libenter suscipitur. Unde Gregorius. super Ez. Ad hoc, ut servetur veritas predicandi, teneatur, necesse est, altitudo vivendi.
marg.| {f} Nondum enim missus fuerat in carcerem Ioannes Ioan nes enim incarceratus non baptizat, id est Prelatus, aut Predicator peccato subditus non mundat, vel sanctificat, immo potius exemplo male vite inquinat. Sir. 34.a. Ab immundo quid mundabitur: et a mendace quid verum dicetur ? Gregorius. In exemplum culpe vehementer extenditur, cum reverentia ordinis peccator honoratur. Beda. super Exodum. Quia ad Sacerdotium, Magisteriumque populi Dei promovetur, primum eius opera cognoscantur, ut dum hoc, quod foris patet, omnibus irreprehensibile patuerit, integritas cordis et sinceritas fidei probetur, infra 8.a. Qui fine peccato est vestrum, primus in eam lapidem mittat.
marg.| {g} Facta est ergo questio ex Discipulis Ioannis cum Iudeis de purificatione ] id est de Baptismo Christi et de Baptismo Ioannis, quis esset melior. De hoc enim Discipuli Ioannis zelo invidie moti contra Christum contendebant cum Iudeis, qui erant baptizati Baptismo Christi, quibus sic opponebatur. Christus baptizatus est a Ioanne: ergo Ioannes maior est eo. Iudei vero illis e contrario opponebant, dicentes: Ioannes Discipulos suos mittit ad Christum ; ergo Christus maior est eo.
marg.| Et in hac contentione significatur contentio, quam sepe habent Discipuli de Magistris suis: vel homines de Regibus suis. Quos redarguit Paulus 1Cor. 1.b. dicens: Significatum est mihi de vobis, fratres, quod contentiones sint inter vos: hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit. Ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephe, ego autem Christi. Mala est ista contentio ; sed bona vita Discipuli probat bonitatem Magistri. Unde illi, qui zelant pro Magistris suis, non verbis, sed operibus bonis, deberent certare. Et hoc est certamen bonum. De quo dicitur 2Tim. 4. Bonum certamen certavi.
marg.| Sequitur.{a} Et venerunt ad Ioannem Disc ipuli sui, scilicet.
marg.| {b} Et dixerunt invi dia concitati.
marg.| {c} Rabbi, qui erat tecum quas i Discipulus tuus.
marg.| {e} Cui tu testimonium perhibuisti dans ei famam quasi ignoto et imperfecto.
marg.| {f} Ecce hic baptizat te p resente, quod est ingratitudo et presumptio magna.
marg.| {g} Et omnes veniunt ad eum te c ontempto, quasi ad maiorem et meliorem Baptistam. Talia verba loquuntur aliquando Discipuli ad Magistros suos, ut acquirant gratiam apud eos et concitent invidiam, atque discordiam inter illos. Quorum typum gerit Iosue Nm. 11.f. ubi sic legitur. Cum prophetarent viri in castris, cucurrit puer et nuntiavit Moysi dicens: Heldad et Medad prophetant in castris, statimque Iosue filius Nun minister Moysi electus e pluribus, ait: Domine mi Moyses, prohibe eos. Ecce quomodo invidi torquentur de profectu aliorum. Nam ipsi Discipuli Ioannis torquebantur de multitudine venientium ad Christum. Sic multi hodie dolent, quod alii Magistri habent plures Discipulos, quam suus. Et certe hoc provenit ex eo, quod homo propriam gloriam querit. Unde Gn. 37.b. dicitur, quod causa somniorum, atque sermonum invidie et odii semitem ministravit. Quare ? Quia per illa somnia ostendebatur exaltatio Ioseph super fratres suos. Augustinus in libro de conflictu vitiorum et virtutum, inducit invidiam sic loquentem: In quo minor es illo, vel illo ? Cur ergo eis equalis, vel superior non es ? Quantum vales, quod ipsi non valent ? Non ergo tibi equales, vel superiores esse deberent. Iob. 5.a. Parvulum occidit invidia. Ibi Glossa Parvulus invidia occiditur: quia nisi inferior esset, de bono alterius non doleret. Augustinus Cum per omne vitium antiqui hostis virus humano cordi infundatur, in zelo invidie tota viscera serpens concutit. Hec est enim, qua Cain contra fratrem suum armatur, filii Iacob contra Ioseph, Iudei contra Christum, Babylonii contra Danielem. Hec est vermis, qui Ione hederam consumit, dum aliorum prosperitati mordendo detrahit. Basilius in quodam sermone. Sicut proprium boni Dei est liberalitas et largitio ; ita proprium est Diaboli livor et invidia. Unde Sap. 2.d. Invidia Diaboli mors intravit in orbem terrarum ; imitantur autem illum, qui sunt ex parte illius. Inter omnia vitia hec causam habet verecundiorem. Nam si queras a Saule, quare persequatur David ? quid respondebit ? nisi quia induit illum Spiritus Domini et a me recessit: vel quia Goliam inimicum meum interfecit Similiter isti non haberent causam maledicendi Christum, nisi quia omnes veniunt ad Christum et gratiam Baptismi ab eo percipiunt.
marg.| {h} Respondit Ioannes vole ns sanare Discipulos.
marg.| {i} Et dixit: Non potest homo accipere quicquam, nisi fuerit ei datum de celo Chrysostomus, quasi dicat: Deo rebelles estis, non homini: quia quod omnes ad ipsum veniunt, donum Dei est, non hominis. Sic deberent Magistri respondere suis Discipulis detrahentibus de aliis Magistris, dicentes: quiescite ; quod enim plures confluunt ad illum et libenter audiunt eum, donum Dei est, cuius ordinationi nemo debet resistere. Similiter videtur respondisse Dominus Discipulis suis. Lc. 9.f. ubi dixerunt. Preceptor, vidimus quendam in nomine tuo eiicientem Demonia et prohibuimus eum, quia non sequitur te nobiscum. Et ait illis Iesus: Nolite prohibere eum: qui enim non est adversum vos, pro vobis est. Similiter respondit Moyses Iosue pro ipso emulanti Nm. 11.f. Quid emularis, inquit, pro me ? quis tribuat, ut omnis populus prophetet et det ei Deus Spiritum sanctum suum ? Sed heu mortuus est omnis Moyses: quia nullus talis Magister invenitur, qui tam sincere diligat Deum, ut eque gaudeat, si per alium laudatur et predicatur Deus, sicut per se. Quare ? Quia omnes, que sua sunt, querunt, non que Iesu Christi, id est propriam gloriam, non gloriam Dei. Et ideo modo et Magister Discipulo et Discipulus Magistro invidet de dono Dei. Dolet unus, si alius legit, aut predicat melius ipso. Ita non fecit Elias, qui a Domino impetravit, ut eius Spiritus duplex fieret in Eliseo Discipulo suo. 4Rg. 2. Ubi est modo talis Elias, immo potius modo ad invicem emulantur. Et quare hoc ? Certe quia non sunt Prophete, sed homines, id est carnales. 1Cor. 3.a. Cum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis ? Ps. 73. Signa nostra non vidimus: iam non est Propheta.
marg.| {a} Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim, non sum ego Christus, sed quia missus sum ante illum Non sufficit Ioanni retundere invidiam Discipulorum, nisi etiam se humiliaret coram eis, dicens se non esse Christum, licet putaretur a multis, sed Christi nuntium. Unde infra eodem. Illum oportet crescere ; me autem minui. Ponit autem Ioannes in hac serie tres causas humiliationis sue.
marg.| Prima, quia nihil habet a se, que notatur ibi. Non potest homo accipere quicquam, nisi fuerit ei datum de celo. Et de hoc dicitur. 1Cor. 4.b. Quid habes, quod non accepisti ? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis ?
marg.| Secunda, quia nuntius est, non Dominus, quod notatur ibi. Non sum ego Christus, sed missus ante illum. De hoc dicitur Mal. a. Ecce ego mitto Angelum meum: et preparabit viam ante faciem meam. Et supra 1.a. Fuit missus a Deo, cui nomen erat Ioannes.
marg.| Tertia, quia est amicus sponsi et non sponsus: quod notatur consequenter, cum dicitur. Qui habet sponsam, sponsus est etc. Ista tria debet quilibet Iustus et maxime prelatus apud se recolere, cum Discipuli sui, id est opera sita bona et motus disciplinati volunt eum per occasionem extollere.
marg.| Primo debet cogitare, quia nihil boni habet a se, sed totum a Deo. Iac. 1.c. Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum.
marg.| Secundo debet considerare, quia famulus est et non Dominus: et ita fur et proditor esset, si bona Domini sui usurparet. Lc. 12.f. Quis, putas, est fidelis servus, {6. 301rb} et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam, ut det illi in tempore tritici mensuram.
marg.| Item beatus Bernardus. Fidelis es servus, si de multa gloria Domini tui et si non exeunte ex te, tamen transeunte per te, nil manibus tuis adherere contingat.
marg.| Tertio debet considerare, quia amicus sponsi est et non sponsus. Unde sequitur.
marg.| {d} Qui habet sponsam, sponsus est Spon sa Christi est gloria, quam sibi soli retinet et nulli servorum vult communicare. Unde Is. 42.b. Gloriam meam alteri non dabo. 1Tim. 1.d. Soli Deo honor et gloria. Omnia alia bona communicat nobis Deus ; gloriam vero sibi soli retinet. Unde dicit Ioseph. Gn. 39.b. Ecce Dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat, quid habeat in domo sua: nec quicquam est, quod in mea non sit potestate, vel non tradiderit mihi, preter te, que uxor eius es: quomodo ergo possum hoc malum facere et peccare in Dominum meum ? Marci 6.c. Non licet tibi habere uxorem fratris tui, scilicet Christi gloriam, dicit Ioannes Herodi. Vel aliter, sponsa Christi est Ecclesia, quam amat ut sponsam. Unde Eph. 5.e. Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam et tradidit semetipsum pro ea, ut sanctificaret illam. Hanc sponsam zelat Christus quasi zelotypus, ita ut nullum permittat ei loqui. Zacharie primo, c. et 8.a. Zelatus sum Hierusalem et Sion zelo magno et indignatione magna zelatus sum eam. Hanc sponsam copulavit sibi Christus duplici copula.
marg.| Prima consistit in conformitate naturarum, de qua dicitur Hbr. 2. Nusquam Angelos apprehendit ; sed semen Abrahe apprehendit. Dt. 10.c. Patribus tuis conglutinatus est Dominus et amavit eos, elegitque semen eorum.
marg.| Secunda consistit in unitate voluntatum. De qua dicitur 1Cor. 6.d. Qui adheret Deo, unus spiritus est. De hac sponsa generat Christus filios verbo predicationis. Unde Iac. 1.c. Voluntarie genuit nos verbo veritatis. Ideo verbum dicitur semen. Lc. 8.b. Et sicut bonus sponsus exhibet sponsam suam honorabiliter in victu et vestitu: ita Christus Ecclesiam. Unde Ezechiel. 16.b. Vestivi te discoloribus et calceavi te hyacintho et cinxi te bysso et indui te subtilibus et ornavi te ornamento et ornata es auro et argento, similam et mel et oleum comedisti. De hac ergo sponsa dicit.
marg.| {d} Qui habet sponsam, sponsus est ; amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi Spon sus est Christus, ut diximus. Amici sponsi sunt Prelati, quibus commissa est custodia sponse, id est Ecclesie. Unde in persona eorum dicitur Ct. 1.b. Posuerunt me custodem in vineis. Hi amici debent stare extenti ad superna per desiderium et spem et contemplationem. Unde supra 2.e. Altera die stabat Ioannes et ex Discipulis eius duo. Debent etiam audire vocem sponsi, id est preceptis Domini obedire, ut vere sint Iacob et Israel.
marg.| Tertio debent gaudere propter vocem sponsi ad sponsam. Unde Ct. 8.d. Que habitas in hortis, amici auscultant, fac me audire vocem tuam. Et de hoc debent gaudere Prelati, quia totum gaudium eorum debet esse de hoc, quod sponsus loquitur ad sponsam, id est Christus ad Ecclesiam. Ad quam loquitur quatuor modis.
marg.| Primo per Predicatores, secundo per beneficii largitionem, tertio per inspirationem, quarto per flagella. Et de his quatuor dicitur Prv. 1.c. Vocavi et renuistis: extendi manum meam et non fuit, qui aspiceret: despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis. Huic quadruplici locutioni sponsi debet sponsa quadrupliciter respondere. Prime per auditorum impletionem, secunde per gratiarum actionem, tertie per consiliorum operationem, quarte per vite emendationem. Unde Iob. 14.c. Vocabis me et ego respondebo tibi. Sic auditur communiter vox sponsi et sponse et tunc gaudio gaudent veri amici. Unde Ier. 33.b. Ecce adhuc audietur in loco isto, quem vos dicitis esse desertum vox gaudii et vox letitie, vox sponsi et vox sponse, vox dicentium: Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in seculum misericordia eius et vox portantium vota in domum Domini. Sequitur
marg.| {a} Hoc ergo gaudium meum impletum est ]   in h oc, scilicet quod Christus amat et alloquitur Ecclesiam. Et in hoc debet esse totum gaudium amicorum sponsi, id est prelatorum, scilicet de honore et profectu Ecclesie. Unde Ioannes in tertia canonica dicit:a. Maiorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare. Sed certe multi de amicis sponsi magis gaudent de augmento pecunie, quam de honore et profectu Ecclesie. Is. 9.a. Letabuntur coram te, sicut qui letantur in messe, sicut exultant victores capta preda, quando dividunt spolia. Quod patet ex hoc, quod multi recedunt ab Ecclesiis suis usque ad tempus messium: et tunc revertuntur, quando debent colligi messes et impleri horrea. Prv. 7.c. Non est vir in domo sua, abiit via longissima, sacculum pecunie secum tulit, in die plene Lune reversurus. Sequitur.
a 3Io.
marg.| {c} Illum oportet crescere fama  ; me autem minui. Et in hoc etiam gaudebat Ioannes, quod fama Christi augebatur et sua minuebatur. Modo autem pauci sunt, qui gauderent de sui diminutione pro Christi exaltatione, qui in membris suis, non in se exaltatur.
marg.| Vel qui velint minui etiam in rebus suis, ut alii exaltentur in virtutibus ; sed potius volunt omnes fere exaltari in rebus et honoribus, ut alii diminuantur etiam in virtutibus. De quibus dicitur Za. 11., a. Hec dicit Dominus, pasce pecora occisionis, que qui possederant, occidebant et non dolebant, venundabant ea dicentes: benedictus Deus, divites facti sumus.
marg.| {e} Qui desursum venit id est cuius conversatio in celis est, ducens vitam angelicam.
marg.| {f} Super omnes est id est ab omnibus honoratur et maior omnibus habetur. 1Cor. 2.d. Spiritualis homo omnia diiudicat: et ipse a nemine iudicatur.
marg.| Vel sic.{e} Qui desursum venit quam gratia desursum veniens illuminat.
marg.| {f} Super omnes est id est ad celestia, que supra sunt, tendit et aspirat. Colos. 3.a. Si consurrexistis cum Christo, que sursum, querite, non que super terram. Sic est de aqua, tantum ascendit, a quanto descendit: similiter gratia, que de celo est, facit hominem salire in celum. Unde infra b. Aquam, quam ego dabo ei, fiet in eo fons aque salientis in vitam eternam.
marg.| {g} Qui est de terra, de terra est et de terra loquitur id est cuius est terrena affectio et conversatio, cuius terrena locutio et operatio. Et a lingua cognoscitur, unde sit homo. Mt. 26.g. Vere et tu ex illis es ; nam et loquela tua manifestum te facit. Legitur Iud. 12.b. quod dicebant quidam Galaadite: Numquid Ephrateus es ? Quo dicente: Non sum, interrogabat eum. Dic ergo Sabboleth, quod interpretatur spica. Qui respondebat, Cheboleth, eadem littera spicam exprimere non valens. Affectio enim trahit ad se linguam: et ideo libenter et frequenter loquuntur homines de rebus, quas amant. Is. 29.b. Erit quasi Pythonis de terra vox tua et de humo mussitabit eloquium tuum. Ieron. Vanus sermo vane conscientie index est: quia ex abundantia cordis os loquitur Mt. 12.c. Et Basilius dicit, quod avarus semper redditus computat. Unde Lc. 12.c. legitur Hominis cuiusdam divitis ager uberes fructus attulit et cogitabat intra se dicens: Quid faciam, quia non habeo, quo congregem fructus meos. Et dixit ; hoc faciam: destruam horrea mea et maiora faciam et illuc congregabo omnia, que nata sunt mihi et bona mea et dicam anime mee: Anima habes multa bona posita in annos plurimos, requiesce, comede, bibe, epulare.
marg.| {i} Qui de celo contemplationis, vel sacre Scripture, vel celestis contemplationis, vel Religionis.
marg.| {k} Venit in m undum causa predicationis et edificationis.
marg.| {l} Super omnes est id est honorabilior omnibus est, Mt. 11.d. Qui minor est in regno celorum, maior est illo.
marg.| {m} Et quod vidit et audivit: hoc testatur   *   Is tud testimonium certum est, quod fit ex visu pariter et auditu. Ex visu, scilicet operum et auditu verborum, id est ille verus testis est, qui quod vidit in factis Sanctorum et audivit in verbis eorum.
marg.| {b} Hoc testatur alii s facto et verbo, ut sicut recepit, ita reddat, id est verbo et facto, infra 10.g. Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi ; si autem facio et si mihi non vultis credere, operibus credite, Iob. 42.a. Auditu auris audivi te, id est verba tua ; nunc autem oculus meus videt te, id est facta tua: idcirco ipse me reprehendo et ago penitentiam in favilla et cinere.
marg.| {c} Et testimonium eius nemo accipit id est nullus homo carnalis vult audire verba, vel attendere exempla spiritualis et veri predicatoris, 1Cor. 2.d.3 Animalis homo non percipit ea, que Spiritus Dei sunt. Stultitia enim est illi et non potest intelligere, quia spiritualiter examinatur, infra 10.e. Opera, que ego facio in nomine Patris mei, hec testimonium perhibent de me ; sed vos non creditis, quia non estis de ovibus meis. Is. 53.a. Domine, qui credidit auditui nostro et brachium Domini cui revelatum est ? Duo dicit, auditum et brachium, id est verbum et opus, quibus iam non creditur. Sic filii Israel in deserto noluerunt credere Iosue et Caleph de visis et auditis, qui terram sanctam viderant et lustraverant, antequam de ipsa testimonium perhiberent. Nm. 13.d.
3 1Cor. 2 Ed1754] primo Corinthiorum secundo perpera Ed1703
marg.| {f} { 302rb } Qui autem etc. in manu per operationem et in corde per intelligentiam et amorem.
marg.| {h} Signavit id est signo certissimo demonstravit.
marg.| {i} Quia Deus verax est quia talem nuntium misit. Per hoc enim, quod aliquis recipit verba nuntiorum ipsius tamquam vera, ostendit, quod ipse loquitur veritatem per illos. Et e contrario, qui non vult recipere verba nuntiorum Dei, ostendit, quod Deus non sit verax. Lc. 10.c. Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit. Vel.
marg.| {h} Signavit id est in corde suo signum posuit.
marg.| {i} Quia Deus verax est qui vera loquitur per suos nuntios, Ct. 8.b. Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, id est signa me esse veracem per amorem cordis et ostensionem. Vel.
marg.| {g} Signavit id est signum habebit.
marg.| {i} Quia Deus verax est ]   quia per hoc, quod aliquis recipit testimonium veritatis in manu bone operationis, venit in certiorem cognitionem veritatis Dei. Unde infra 7.b. Si quis voluerit voluntatem meam facere, cognoscet ex doctrina mea, utrum ex Deo sit. Gregorius. Virtutes citius flendo, quam studendo discuntur. Ps. 33. Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus.
marg.| Quis enim credere posset, quod Deus verax esset dicens: Iugum meum suave est et onus meum leve. Mt. 11.d.
marg.| Item Beati pauperes, quoniam vestrum est regnum Dei, Lc. 6.
marg.| Nisi, qui gustasset et experimento didicisset ? Eccles. 34.b. Qui non est expertus, qualia scit ?
marg.| Item quis credere posset, quod tanta esset dulcedo in vigiliis nocturnis et psalmodiis et disciplinis quotidianis, nisi qui gustavit ? Beatus Bernardus. Multi vident nostras cruces, qui non sentiunt nostras unctiones. Idem. O pie Iesu, si tam dulce est flere de te, quid erit gaudere de te.
marg.| {b} Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur id est de Deo et ex Deo et propter Deum, non de mundo, non pro mundo: sicut illi, qui pro questu, vel pro laude humana predicant, aut docent.
marg.| De quibus dicitur Mi. 3.d. Principes eius in muneribus iudicabant et Sacerdotes eius in mercede et pro mercede docebant et Prophete eius in pecunia divinabant et super Dominum requiescebant dicentes: Numquid non Dominus in medio nostrum ? Numquid venient super nos mala ? Hi sunt similes Balaam, qui amore muneris victus voluit prophetare contra populum Dei.
marg.| Quibus imprecatur Iudas in canonica sua, dicens: Ve illis, qui in viam Cain abierunt et errore Balaam mercede effusi sunt et in contradictione Chore perierunt.
marg.| Hi sunt in epulis suis macule convivantes sine timore, semetipsos pascentes, nubes sine aqua, que a ventis circumferuntur, arbores autumnales infructuose etc. Is. 5.f. Ve, qui iustificatis impium pro muneribus et iustitiam Iusti aufertis ab eo.
marg.| Multi sunt Predicatores et Doctores, qui in lectionibus et sermonibus et disputationibus non loquuntur verba Dei, sed magis verba Philosophorum.
marg.| Tales, ut mihi videtur, magis querunt ostentationem, quam edificationem: volunt videri subtiles, non utiles. Eph. 5.b. Nemo vos seducat inanibus verbis: propter hoc enim venit ira Dei in filios diffidentie, prim. Corinthiorum 14.b. Si venero ad vos linguis loquens, quid vobis prodero ? prima Corinthiorum secundo, a. Predicatio mea et sermo meus non in persuasibilibus verbis humane sapientie, sed in ostensione Spiritus et virtutis: ut fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei. Is. 19.b. Confundentur, qui operantur linum, plectentes et texentes subtilia. Ieremie vigesimo tertio f. Assumunt linguas suas et loquuntur in nomine meo mendaciter, cum tamen lingua hominis sit instrumentum solius Spiritui sancti. Unde Ps. 44. Lingua mea calamus Scribe velociter scribentis, id est Spiritus sancti. Hieronymus: Pretiosa est lingua, que non nisi de divinis novit construere sermonem. Aliqui loquuntur { 302vb } partim verba Dei, partim verba Philosophorum, facientes vanam predicationem. De quibus dicit Apostolus. 2Cor. 2.d. Non sumus, sicut plurimi adulterantes verbum Dei, sed ex sinceritate, sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur. 1Pt. 4.c. Si quis loquitur quasi sermones Dei. Dt. 4.a. Non addetis ad verbum, quod ego loquor vobis, neque auferetis ex eo. Sed quia bonus homo de bono thesauro cordis profert bona, ut dicitur Mt. duodecimo c. Ideo post locutionem sequitur de interiore repletione.
marg.| {a} Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum id est gratiam, a qua trahit efficaciam. Unde Ps. 97. Dominus dabit verbum Evangelizantibus virtute multa. Eccl. 11.a. Si replete fuerint nubes, imbrem super terram effundent. Exponitur autem istud tripliciter. Primo sic.
marg.| Deus non dat Spiritum ad mensuram, id est non dat sicut avarus, sed abundanter. Iac. 1.a. Si quis vestrum indiget Sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat. Secundo sic.
marg.| Deus non dat spiritum ad mensuram Qui non ad mensuram meritorum dat munera beneficiorum, vel premiorum. Lc. 6.f. Mensuram bonam et confertam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Beatus Bernardus. Sume totum, quod sum, quod vivo, quod possum: totum debeo pro mea creatione: quid faciam pro mea recreatione ? Nam etsi ego millesies respondere possem, quid sum ego respectu Dei ? Ps. 115. Quid retribuam Domino pro omnibus, que retribuit mihi. Tertio sic.
marg.| Deus non dat Spiritum ad mensuram id est Deus non per mensuram passionum dabit mensuram consolationum. Rm.8.d. Non sunt condigne, vel mensurabiles passiones huius temporis ad futuram gloriam, que revelabitur in nobis. 2Cor. 4.d. Id quod in presenti est momentaneum et leve tribulationis nostre, supra modum in sublime eterne glorie pondus operabitur in nobis. Beatus Bernardus. Dic nobis, Domine, quid preparas nobis ? Numquid aurum et argentum, aut lapides pretiosos ? Sed hec vidimus et audivimus et fastidimus ; hoc querimus, hoc petimus, hoc flagitamus, quod oculus non vidit, quod auris non audivit, quod in cor hominis non ascendit. Is. 64.b. Sequitur.
marg.| {d} Pater diligit filium id est filialiter servientem. Ps. 81. Ego dixi: dii estis et filii Excelsi omnes.
marg.| {e} Et omnia dedit in manu eius Lc. 15.g. Fili, tu semper mecum es et omnia mea tua sunt. 1Cor. 3.d. Omnia vestra sunt ; vos autem Christi.
marg.| {g} Qui credit in filium, habet vitam eternam quas i filius Dei est vita eterna, Infra 14.a. Ego sum via, veritas et vita. 1Io. 5.b.4 Qui habet filium Dei, habet vitam eternam.
4 Io.] + c perpera Ed1703
marg.| {i} Qui autem incredulus est filio, non videbit vitam quia fides purificat oculum mentis ad videndum vitam. 1Io. 5.b. Qui non habet filium Dei, non habet vitam. Idem autem est habere vitam et videre vitam. Unde infra 17.a. Hec est vita eterna, ut cognoscant te verum Deum.
marg.| {l} Sed ira Dei manet super eum Dupl ex pena exprimitur, scilicet pena damni, quia non videbit vitam: et pena sensus, quia ira Dei manet super eum, id est vindicta. Per verbum autem manendi notatur pene perpetuitas: Per super eum, notatur pene gravitas. Chrysostomus Non dicit manet eum, sed super eum, quasi dicat: numquam desistet. Prv. 19.d. Parata sunt derisoribus iudicia et mallei percutientes stultorum corporibus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Io. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=58&chapitre=58_3)

Notes :