Hugo de Sancto Caro

Capitulum 6

Numérotation du verset Io. 6,1 

Post hec abiit
Iesus trans mare Galilee quod est Tiberiadis.
Numérotation du verset Io. 6,2 

Et sequebatur eum multitudo magna
quia videbant signa que faciebat super his qui1 infirmabantur.
1 qui Li449 Rusch Weber ] que Li449@
Numérotation du verset Io. 6,3 

Subiit ergo in montem Iesus et ibi sedebat cum discipulis suis.
Numérotation du verset Io. 6,4 

Erat autem proximum Pascha dies festus Iudeorum.
Numérotation du verset Io. 6,5 

Cum sublevasset ergo oculos Iesus
et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum dicit ad Philippum: Unde ememus panes ut manducent hii?
Numérotation du verset Io. 6,6 

Hoc autem dicebat
temptans eum.
Ipse enim sciebat quid esset facturus.
Numérotation du verset Io. 6,7 

Respondit ei Philippus:
Ducentorum
denariorum panes non sufficiunt eis ut unusquisque modicum quid accipiat.
Numérotation du verset Io. 6,8 

Dicit ei2 unus ex discipulis eius Andreas frater Simonis Petri:
2 ei Rusch Weber ] om. Li449@ , enim Li449
Numérotation du verset Io. 6,9 

Est puer unus hic
qui habet quinque panes ordeaceos et duos pisces,
sed hec quid sunt inter tantos?
Numérotation du verset Io. 6,10 

Dixit ergo Iesus: Facite homines discumbere.
Erat autem fenum multum in loco.
Discubuerunt ergo viri numero quasi quinque millia.
Numérotation du verset Io. 6,11 

Accepit ergo panes Iesus3 et cum gratias egisset distribuit discumbentibus.
3 panes Iesus Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
Similiter et ex piscibus quantum volebant.
Numérotation du verset Io. 6,12 

Ut autem impleti sunt dixit discipulis suis: Colligite que superaverunt fragmenta ne pereant.
Numérotation du verset Io. 6,13 

Collegerunt ergo et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum
ex quinque panibus ordeaceis que superfuerunt4 his qui manducaverant5.
4 superfuerunt Rusch Weber ] superfuerant Li449@ |
5 manducaverant Li449@ Rusch ] manducaverunt Weber |
Numérotation du verset Io. 6,14 

Illi ergo homines
cum vidissent quod Iesus6 fecerat signum dicebant: Quia hic est vere propheta7 qui venturus est in mundum.
6 Iesus Rusch] om. Li449@ Li449 Weber |
7 vere propheta Li449 Rusch ] inv. Li449@ |
Numérotation du verset Io. 6,15 

Iesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum
et facerent eum regem
fugit iterum in montem ipse solus.
Numérotation du verset Io. 6,16 

Ut autem factum est sero8
8 Factum est - sero Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber
descenderunt discipuli eius ad mare.
Numérotation du verset Io. 6,17 

Et cum ascendissent navim venerunt trans mare in Capharnaum
et tenebre iam facte erant
et non venerat ad eos Iesus.
Numérotation du verset Io. 6,18 

Mare
autem vento magno flante
exsurgebat.
Numérotation du verset Io. 6,19 

Cum remigassent ergo
quasi stadia viginti quinque aut triginta
vident Iesum ambulantem supra9 mare et proximum navi fieri et timuerunt.
9 supra Li449@ Rusch ] super Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 6,20 

Ille autem dixit10 eis: Ego sum nolite timere.
10 dixit ΩJ ΩP Rusch ] dicit Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 6,21 

Voluerunt ergo accipere eum in navim11
11 navim Li449@ Rusch ] navi Li449 ΩF ΩJ ΩP Weber | accipere eum - in navi] inv. ΩJ
et statim navis fuit12 ad terram quam13 ibant.
12 navis fuit ΩF ΩS ΩP Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber |
13 quam ΩF ΩS ΩP CorS2 (al. sine AD et sine IN ) Rusch Weber ] in praem. CorS1 CorS2 Clementina , ad praem. Li449@ Li449 CorS1 (G’) CorS2 (vel aliter AD sed grec. sine) |
Numérotation du verset Io. 6,22 

Altera die
turba que stabat trans mare vidit
quia navicula alia non erat ibi nisi una
et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navim
sed soli discipuli eius abissent.
Numérotation du verset Io. 6,23 

Alie vero supervenerunt naves14
14 supervenerunt - naves Li449 Rusch Weber ] inv. Li449@
a Tiberiade iuxta locum ubi manducaverant panem
gratias agentes Deo15.
15 agentes Deo Li449@ Li449 ΩS Rusch ] agente Domino Weber
Numérotation du verset Io. 6,24 

Cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi
neque discipuli eius
ascenderunt in16 naviculas
16 in Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber
et venerunt Capharnaum querentes Iesum.
Numérotation du verset Io. 6,25 

Et cum invenissent eum
trans mare dixerunt ei: Rabbi quando huc venisti?
Numérotation du verset Io. 6,26 

Respondit eis Iesus
et dixit: Amen amen dico vobis,
queritis me non quia vidistis signa
sed quia manducastis ex panibus et saturati estis.
Numérotation du verset Io. 6,27 

Operamini
non cibum qui perit
sed qui permanet in vitam eternam
quem Filius hominis
vobis dabit.
Hunc enim Pater signavit Deus.
Numérotation du verset Io. 6,28 

Dixerunt ergo ad eum:
Quid faciemus ut operemur opera Dei?
Numérotation du verset Io. 6,29 

Respondit Iesus et dixit eis: Hoc est opus Dei
ut credatis in eum quem misit ille.
Numérotation du verset Io. 6,30 

Dixerunt ergo ei17: Quod ergo tu facis
17 ei Li449 Rusch Weber ] illi Li449@
signum
ut
videamus et credamus tibi quid operaris?
Numérotation du verset Io. 6,31 

Patres nostri manducaverunt manna18 in deserto
18 manducaverunt manna Li449@ Rusch ] inv. Weber
sicut scriptum esta: Panem de celo dedit eis manducare.
0 Cf. Ex. 16, 4: Ps. 77, 24.
Numérotation du verset Io. 6,32 

Dixit ergo eis Iesus:
Amen amen19 dico vobis, non Moyses dedit vobis panem de celo
19 amen Rusch Weber] om. Li449@
sed Pater meus dabit20 vobis panem de celo verum.
20 dabit Rusch ] dat Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 6,33 

Panis enim verus21
21 verus Li449@ Li449 ΩS CorS1 (al. sic hab.) Rusch ] Dei ΩJ CorS1 =Cor3 (grec.) Weber cum graeco
est qui de celo descendit22
22 de celo - descendit Li449 Rusch ] inv. Li449@J Weber
et dat vitam mundo23.
23 dat - vitam mundo Li449 Rusch Weber ] inv. Li449@
Numérotation du verset Io. 6,34 

Dixerunt ergo ad eum: Domine semper da nobis panem hunc24.
24 panem hunc Li449 Rusch Weber ] inv. Li449@
Numérotation du verset Io. 6,35 

Dixit autem eis Iesus: Ego sum panis vite. Qui venit25 ad me non esuriet
25 venit Li449@ Li449 Rusch ] veniet Weber
et qui credit in me non sitiet in eternum26.
26 eternum Rusch ] umquam Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 6,36 

Sed dixi vobis
quia27 vidistis me et non creditis.
27 quia Rusch ] + et Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 6,37 

Omne quod dat mihi Pater
ad me veniet
et eum qui venit ad me non eiciam foras
Numérotation du verset Io. 6,38 

quia descendi de celo28
28 celo] lceo cacogr. Rusch
non ut faciam voluntatem meam
sed voluntatem eius
qui misit me29.
29 me Li449 Rusch Weber ] + Patris Li449@
Numérotation du verset Io. 6,39 

Hec est autem voluntas eius qui misit me30 Patris
30 me Rusch Weber] om. Li449@ Li449
ut omne quod dedit mihi non perdam ex eo
sed resuscitem illud31 in32 novissimo die.
31 illud Li449@ Li449 Rusch ] illum Weber , eum Li449 (bis sed differenter Li449 ) |
32 in Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset Io. 6,40 

Hec est autem33 voluntas Patris mei qui misit me
33 autem Rusch ] enim Li449@ Li449 Weber
ut omnis qui videt Filium et credit in eum
habeat vitam eternam
et ego resuscitabo34 eum in novissimo die.
34 ego resuscitabo Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Io. 6,41 

Murmurabant
ergo Iudei de illo quia dixisset: Ego sum panis vivus35 qui de celo descendi.
35 vivus Rusch] om. Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 6,42 

Et dicebant:
Nonne hic est36 filius Ioseph cuius
36 est Rusch ] + Iesus Li449@ Li449@ Weber
nos novimus patrem
et matrem? Quomodo ergo dicit hic: Quia de celo descendi 37?
37 de celo descendi Li449 Rusch Weber ] descendit de celo Li449@
Numérotation du verset Io. 6,43 

Respondit ergo Iesus
et dixit eis: Nolite murmurare in invicem.
Numérotation du verset Io. 6,44 

Nemo potest venire ad me
nisi Pater qui misit me
traxerit eum38 et ego
38 eum Li449 Rusch Weber ] illum Li449@
resuscitabo eum novissimo die.
Numérotation du verset Io. 6,45 

Est scriptum39
39 Est scriptum Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
in prophetis40 b:
0 Cf. Is. 54, 13.
40 prophetis Rusch ] + et Li449@ Li449 Weber
Erunt omnes docibiles Dei.
Omnis
qui audivit a Patre
et didicit venit ad me.41
41 Omnis qui... me ΩJ Rusch ] Omnis ergo audiens a patre edoctus venit ad me CorS1=Cor3 (grec.)
Numérotation du verset Io. 6,46 

Non quia Patrem vidit quisquam nisi is qui est a Deo hic vidit Patrem.
Numérotation du verset Io. 6,47 

Amen amen dico vobis, qui credit in me habet vitam eternam.
Numérotation du verset Io. 6,48 

Ego sum panis vite.
Numérotation du verset Io. 6,49 

Patres vestri manducaverunt manna in deserto42 et mortui sunt.
42 manna - in deserto Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Io. 6,50 

Hic
est panis de celo descendens
ut si quis ex ipso manducaverit
non moriatur.
Numérotation du verset Io. 6,51 

Ego sum panis vivus qui de celo descendi.
Numérotation du verset Io. 6,52 

Si quis manducaverit ex hoc pane vivet in eternum
et panis quem ego dabo
caro mea est pro mundi vita.
Numérotation du verset Io. 6,53 

Litigabant ergo Iudei ad invicem dicentes: Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum?
Numérotation du verset Io. 6,54 

Dixit ergo eis Iesus: Amen amen dico vobis,
nisi manducaveritis
carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem non habetis vitam in vobis.
Numérotation du verset Io. 6,55 

Qui manducat meam carnem
et bibit meum sanguinem
habet vitam eternam et ego resuscitabo eum
in novissimo die.
Numérotation du verset Io. 6,56 

Caro enim mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus.
Numérotation du verset Io. 6,57 

Qui manducat
meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in illo.
Numérotation du verset Io. 6,58 

Sicut misit me
vivens Pater et ego vivo propter Patrem et qui manducat me et ipse vivet propter me.
Numérotation du verset Io. 6,59 

Hic est panis qui de celo descendit.
Non sicut manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt.
Qui manducat hunc panem vivet in eternum.
Numérotation du verset Io. 6,60 

Hec dixit in Synagoga docens in Capharnaum.
Numérotation du verset Io. 6,61 

Multi ergo audientes ex discipulis eius
dixerunt: Durus est hic sermo
et43 quis potest eum audire?
43 et Rusch ] om. Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 6,62 

Sciens autem Iesus
apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius
dixit44: Hoc vos scandalizat?
44 dixit Rusch ] + eis Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 6,63 

Si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius.
Numérotation du verset Io. 6,64 

Spiritus
est qui vivificat.
Caro non prodest quicquam.
Verba
que ego locutus sum vobis spiritus et vita sunt.
Numérotation du verset Io. 6,65 

Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt.
Sciebat enim ab initio Iesus qui essent credentes
et quis traditurus esset eum45.
45 esset eum Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 6,66 

Et dicebat:
Propterea dixi vobis quia nemo
potest venire ad me nisi fuerit ei datum a Patre meo.
Numérotation du verset Io. 6,67 

Ex hoc multi discipulorum eius46
46 discipulorum eius Li449 Rusch Weber ] discipuli Li449@
abierunt retro
et iam non cum47 illo ambulabant.
47 cum Rusch Li449 Weber] om. Li449@
Numérotation du verset Io. 6,68 

Dixit ergo Iesus ad duodecim:
Numquid et vos vultis abire?
Numérotation du verset Io. 6,69 

Respondit ergo48 Simon Petrus:
48 ergo Rusch ] + ei Li449@ Li449 Weber
Domine, ad quem
ibimus?
Verba vite eterne habes
Numérotation du verset Io. 6,70 

et nos credidimus et cognovimus
quia tu es Christus Filius Dei.
Numérotation du verset Io. 6,71 

Respondit eis Iesus:
Nonne ego vos duodecim elegi
et ex vobis unus diabolus est?
Numérotation du verset Io. 6,72 

Dicebat autem de Iuda49 Simonis
49 de Iuda Li449@ Li449 Rusch ] Iudam Weber
Scariothis50.
50 Scariothis Li449@ Rusch Weber ] Iscariotem Clementina
Hic enim traditurus eum51 cum esset unus ex duodecim.
51 traditurus eum Rusch ] erat traditurus eum Li449 Weber , erat eum traditurus Li449@

Capitulum 6

Numérotation du verset Io. 6,1 
marg.| {322ra} Post hec abiit Iesus etc.
marg.| Ex his, que tradunt Auctores ordinantes Evangelicam historiam, cogimur dicere, quod istud, quod hic dicitur, sit recapitulatio. Tempus enim Dominice predicationis a Baptismo scilicet eius usque ad suam Passionem solet dividi in tres annos et dimidium. Primus annus computatur istud spatium, quod fuit in baptismo Christi, usque ad Incarnationem Ioannis, ubi est annus: et quantum est ab Epiphania, usque ad Pascha, pro anno dimidio computatur: secundus ab incarceratione Ioannis usque ad mortem eius: tertius a morte Ioannis usque ad Passionem Domini. Tradunt itaque auctores, ut habes in quadam Glossa circa principium Marci, quod tres Evangeliste, facta primi anni omnino pretermiserunt. Facta quoque tertii anni fere omnino, de eis enim paucissima tetigerunt. Facta vero medii anni sufficienter prosecuti sunt. Ioannes autem, qui pro supplemento scripsit Evangelium de factis medii anni, que alii plene tractaverant, omnino siluit: que autem de primo, vel tertio, fuerant ab aliis pretermissa, supplevit. Supplevit itaque iam de primo anno mutationem aque in vinum et primam eiectionem vendentium et alia quedam. De tertio autem anno iam supplevit sanationem paralytici, qui languidus steterat diu ad piscinam. De qua supra proximo. Et illuminationem ceci, de qua habebis in sequentibus. infra 9.b. Et suscitationem Lazari, infra 11.f. Unde potest colligi, quod recapitulatio est, quod hic dicitur de refectione quinque millium. Si enim premissa sanatio paralytici iuxta piscinam facta est in tertio anno, certum est factam esse post hanc refectionem et non ante. Certum est etiam, quod in principio tertii anni circa Pascha facta est decollatio Ioannis, cui continuata est utraque refectio quinque millium, quam hic habes et Mt. 14.b. et Mc. 6.e. Lc. 9.b. Et quatuor millium de qua habes Mt. 15.d. et Mc. 8.a. Decollato enim Ioanne, fama Iesu ascendit statim ad Herodem et putavit esse Ioannem, quem decollaverat, dicens: Surrexit a mortuis et ideo virtutes operantur in illo et querebat illum videre, quis esset. Et hoc audiens Christus, abiit trans mare Galilee et secuta est eum multitudo, quam refecit, sicut dicitur hic et Mt. 14. Cum ergo constet hanc refectionem factam esse in principio tertii anni statim post decollationem Ioannis, manifestum est, quod precessit sanationem paralytici iuxta piscinam, que facta est in eodem tertio anno in Pentecoste, ut dictum est: et ita quod hic dicitur, est recapitulatio.
marg.| Alii dicunt et forte verius ut credo, quod tres Evangeliste licet satis sufficienter prosecuti sint facta medii anni, tamen aliqua premiserunt. Dicunt ergo premissam sanationem paralytici medio anno factam ab aliis tacitam et a Ioanne suppletam.
marg.| Et secundum istos non est recapitulatio, sed recta historie prosecutio, quia secundum hoc premissa sanatio paralytici facta est in secundo anno, in Pentecoste, scilicet et refectio, de qua hic sequitur, facta est in tertio anno in principio, scilicet ipsius anni tertii, circa Pascha, scilicet sequens. Istud capitulum dividitur in tres partes principales.
marg.| Primo agitur de miraculo panum.
marg.| Secundo, de transitu super aquas, ibi: Ut autem sero factum est etc.
marg.| Tertio, reprehendit Dominus † Discipulos et instruit de cibo permanenti, ibi: Amen, amen dico vobis, queritis me, non quia vidistis signa etc. Et hec pars protenditur usque ad finem capituli de instructione eorum. Dicit ergo.
marg.| {a} Post hec abiit et c ontinuatur secundum ordinem temporis, quia predictum signum factum est in festo Pentecostes ; Istud autem circa Pascha sequens. Glossa aliter continuat. Quia per superiora verba Christus Deitatis sue et humanitatis arcana monstravit: Ideo Evangelista post hec agit de isto miraculo, in quo quod Deus esset, ostendit, non verbo, sed facto. Chrysostomus videtur sic continuare. Supra offensi erant Iudei de verbis eius: ideo mitigat nunc eorum furorem per suam secessionem. Unde dicit, post hec, que facta sunt.
marg.| {b} Abiit Iesus Et s icut patet Mt. 14. ubi agitur de hac refectione, ipse secessit de Iudea, quia Herodes querebat eum, credens quod ipse esset Ioannes, qui a mortuis resurrexisset. {6. 322b} Unde patet, quod iam decollatus erat Ioannes, circa illud Pascha, aut illud miraculum.
marg.| {c} Trans mare Galilee, quod est Tyberiadis Stag num erat dulcis aque, quod influitur a Iordane, sed Hebraico idiomate dicitur mare, quia congregationes aquarum appellantur maria. Dicitur autem mare Galilee a regione adiacente. Dicitur Tyberiadis, a civitate, que supra stagnum sita est. Dicitur Genesareth a natura loci, quia ex se undis crispantibus generat auras. Dicitur stagnum, quia stat aqua. Et nota quod in hoc moraliter instruimur, ut dicit Chrysostomus ut furori cedamus, sicut ipse facit. Et sup. 4.a. Ut cognovit Iesus, quia audierunt Pharisei, quod Iesus plures discipulos facit et baptizat, quam Ioannes, reliquit Iudeam et ivit in Galileam. Verumtamen in Galileam modo abiens, non ad eadem vadit loca, ad que prius. Non enim in Chana ivit, ut sup. 4.f. sed ultra mare.
marg.| {d} Et sequebatur eum multitudo magna popu lorum. Et subdit causam.
marg.| marg.|{Δ} {a} Quia
marg.| {M} {y}{s} {t}{i} {c}{e}. {a} Post hec abiit Iesus trans mare Galilee, quod est Tyberiadis etc.  Chri stus dicitur abire trans mare, quia semper in transitu fuit in mari huius mundi. In via enim peccatorum non stetit, vel sedit, ut dicit Ps. 1. sed per mare crucis transivit mare seculi presentis et venit ad gloriam Resurrectionis. Secundum illud Mt. 9.a. Ascendens Iesus in naviculam transfretavit et venit in civitatem suam.
marg.| {d} Et sequebatur eum multitudo magna quia per predicationem.
marg.| Θ Apostolorum
Numérotation du verset Io. 6,moraliter 
marg.| {a} Post hec abiit Iesus etc.   Per Iesum intelligitur Predicator, qui seipsum salvare debet per bonam vitam et alios per sanam doctrinam: Secundum illud 1Tim. 4.d. Attende tibi et doctrine, insta in illis: sic enim et teipsum salvum facies et eos, qui te audiunt. Et Iac. 5.d. Qui converti fecerit peccatorem ab errore vie sue, salvabit animam suam a morte etc. Hic predicator refecturus plebem verbo predicationis, primo mare huius seculi transire debet et elongare.
marg.| De quo Ps. 103. Hoc mare magnum et spatiosum. Et ascendere in montem vite eminentis et tunc sequitur eum, id est imitabitur, multitudo magna plebis. Unde Gn. 12.a. Egredere de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui: et veni in terram, quam monstravero tibi, faciamque te crescere in Gentem magnam. Ex. 3.a. legitur, quod Moyses pavit gregem, postquam egressus est de Egypto et non ante. Similiter Iacob. Gn. 19.d. Nec legitur habuisse filios, nec pavisse gregem, donec egressus est de terra sua. Hoc est, quod dicitur.
marg.| {d} Et sequebatur eum multitudo magna Simi liter qui egressus esset de amore mundi, multi peccatores sequerentur eius doctrinam et vitam. Unde Ez. 3.c. Assumpsit me Spiritus et audivi post me vocem commotionis magne: benedicta gloria Domini de loco suo.
marg.| Ibi dicit Gregorius. Prophetam vox commotionis magne sequitur, quia post verbum predicationis conversorum, atque penitentium luctus audiuntur. Qui enim prius quieti iacebant in vulnere, tacti postmodum manu medicine, ad salutem redeunt cum dolore. De qua commotione dicit Ps. Pedes eius steterunt et mota est terra.
marg.| Et nota quod dicitur hic: Multitudo magna, quia multa sunt peccatorum genera. Ipse etiam peccator multiformis est, quia habet diversas formas, sive facies deformitatum: Secundum illud Ps. 71. Et facies peccatorum sumitis. Induit enim lupi formam per rapacitatem, leonis, per superbiam, ursi, per crudelitatem et ita de aliis. Sunt etiam multiformes, quantum ad diversitatem et multitudinem voluntatum et affectionum. Pr. 13.a. Vult et non vult piger.
marg.| Item Prv. 15.a. Cor stultorum dissimile erit. Et secundum diversos affectus, diversas habent linguas et confusas. Et hec est confusio labiorum, de qua habetur Gn. 11.b.
marg.| Item secundum diversa genera peccatorum, obtinent diversa nomina nationum. Ammonites dicitur avarus populus, scilicet turbidus. Conturbat enim donum suam, qui sectatur avaritiam, ut dicitur Pr. 15.c. Moabitis, id est ex patre diabolo dicitur superbus: Secundum illud, Infra 8.f.
marg.| marg.| Vos
marg.| {6. 322c} {Δ}] {a} Quia videbant signa, que faciebat id est miracula.
marg.| {b} Super his id est de his.
marg.| {c} Qui infirmabantur Isti enim curiosi, non veri sequaces. Unde dicit Chrysostomus Non erat firme mentis ista secutio plebis. 1Cor. 14.d. Signa infidelibus data sunt, non fidelibus. Alii sequebantur propter doctrinam, ut boni, ut Mt. 7.d. Stupebant omnes in doctrina eius, quoniam docebat eos, ut potestatem habens. Alii propter sanitatem habendam, ut infirmi. Unde Mc. 6.g. Percurrentes universam regionem illam, ceperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse: et quocumque introibat in vicos, vel in villas, aut civitates, in plateis ponebant infirmos. Alii propter invidiam, ut caperent eum in verbo, ut Pharisei. Lc. 14.a. Ipsi observabant eum. Alii ut pascerentur ab eo. Unde infra eod. c. Queritis me, non quia vidistis signa ; sed quia ex panibus manducastis et saturati estis.
marg.| Quidam sequebantur,
marg.| Ut viderent nova miracula: Hi curiosi.
marg.| Ut comederent de panibus eius: Hi gulosi.
marg.| Ut sanitatem recuperarent: Hi infirmi.
marg.| Ut eum in sermone caperent: Hi Pharisei.
marg.| Ut doctrinam eius acciperent: Hi Discipuli.
marg.| Sed hic querit Chrysostomus Propter quid non dicit Evangelista illa signa, que sequebatur multitudo ? Et ad hoc respondet, quod iste Evangelista plus studuit enarrare sermones Domini et verba ad plebem, quam signa. Unde de signis unius anni integri non ponit nisi de paralytico. sup. 5.b. Et de filio Reguli. sup. 4.g.
marg.| {d} Abiit vel subiit. Chrysostomus Abiit autem. Augustinus Subiit ergo in montem Iesus. Chrysostomus Propter quid ascendit in montem et illic sedet cum Discipulis ? Et respondet, propter id quod debebat fieri signum.
marg.| Item ut per hoc erudiat tumultus et turbationes fugere: Aptum enim quid est ad Philosophiam solitudo. Ideo sepe solus pernoctat et orat. Lc. 6.c. docens eum, qui ad Deum vadit locum a tumultu purum inquirere. Unde Eccl. 38.c. Sapientiam scribe in tempore vacuitatis et qui minoratur actu, sapientiam percipiet etc.
marg.| {e} Et ibi sedebat cum Discipulis suis Per hoc accusatur turba de pigritia, quia discipuli soli sequuntur.
marg.| {f} Erat autem proximum Pascha dies festus Iudeorum Et q uidam dicunt quod post hoc Pascha decollatus sit Ioannes. Sed per ea, que dicuntur. Mt. 14.b. de ista refectione, patet, quod iam erat decollatus. Propter hoc alii dicunt quod alia refectio est ista, de qua loquitur hic: et alia de qua loquitur Mt. 14. Quia ista facta ante Pascha, ut dicitur hic ; illa autem facta est post decollationem Ioannis, qui post Pascha decollatus fuit, ut dicitur communiter.
marg.| Sed querit hic Chrysostomus quare Christus non ascendit modo ad diem festum in Hierosolymam ? Et respondet, quod per hoc solvit et docet paulatim solvenda esse legalia. Occasionem autem secedendi sumpsit a Iudeorum nequitia, qui ei invidebant.
marg.| Δ Cum suble-
prol.| Θ Apostolorum multitudo Gentium conversa est.
marg.| {d} Subiit ergo in montem Iesus quia post transitum huius maris subiit in celum in die Ascensionis.
marg.| {e} Et ibi sedebat cum Discipulis suis cum Angelorum et sanctarum animarum turmis, cum quibus ascendit.
marg.| Secundum illud Psalmo sexagesimoseptimo. Ascendisti in altum, cepisti captivitatem, accepisti dona in hominibus. Ex. 15.c. Introduces eos et plantabis eos in monte hereditatis tue firmissimo habitaculo tuo, quod operatus es, Domine. Gn. 32.c. In baculo meo transivi Iordanem istum et nunc cum duabus turmis regredior. Is. 63.a. Quis est iste, qui venit de Edom tinctis vestibus in Bosra.
marg.| {f} Erat autem proximum Pascha dies festus Iudeorum Per Ascensionem enim Domini fit proximus et propinquus transitus in terram promissionis Sanctis, qui Pascha, id est transitum habent pro festo, qui scilicet gaudent de {6. 322d} morte et lugent de exilio. Secundum illud Phil. 1. Desiderium habens dissolvi et esse cum Christo. Iob. 3.d. Qui exspectant mortem et non venit, quasi effodientes thesaurum, gaudentque vehementer, cum invenerint sepulchrum.
marg.| Ideo dicitur dies festus Iudeorum, id est vere confitentium.
marg.| Tales enim confitentur, quia peregrini sunt et hospites super terram, ut dicitur Hbr. 11.c.
marg.| Vos ex patre diabolo estis et desiderium patris vestri vultis facere. Philisteus dicitur gulosus, scilicet potione cadens. Et sic de aliis.
marg.| {a} Quia videbant signa, que faciebant super his, qui infirmabantur Tali s enim predicator cecos illuminat, claudos erigit, mortuos resuscitat   et c etera signa, secundum illud Marci ultimo d. In nomine meo demonia eiicient, linguis loquentur novis et serpentes tollent etc.
marg.| Item Is. 11.b. Super foramina aspidis et in caverna Reguli, qui ablactatus fuerit, manum suam mittet.
marg.| Et Iob. 26.d. Spiritus Domini ornavit celos et obstetricante manu eius, eductus est coluber tortuosus.
marg.| Primo enim oportet predicatorem a lacte consolationis mundane retrahi et virtutibus ornari, quod idem est, quod mare Galilee, quod dulce est, transire et in montem secedere et post per eum potuerunt serpentes, id est peccata a cordibus hominum evelli et morbis sanari.
marg.| {d} Abiit vel subiit ergo in montem Iesus
marg.| quod fit, quando predicator, sicut dictum est, ascendit in eminentiam vite.
marg.| Secundum illud Is. 40.b. Super montem excelsum ascende etc.
marg.| {e} Et ibi sedebat cum Discipulis suis Sede re in monte, est de altitudine vite non retroducere. Secundum illud Iob. 27.a. Iustificationem meam, quam cepi tenere, non deseram. Rm. 8.g. Quis nos separabit a caritate Dei ? Tribulatio, an angustia, an fames etc. In hunc montem quidam ascendere volunt, quibus dicitur in Loth. Gn. 19.d. In monte salvum te fac: sed non audent. Dt. 5.a. Timuistis ignem et non ascendistis in montem. Hi sunt, quos terret sonitus solii volantis: qui timent pruinam: qui trepidant, ubi non est timor: qui fingentes sibi tentationes venturas, non audent penitentiam aggredi.
marg.| Sed nota quod Iesus in monte sine Discipulis non sedet: quia sic predicator, vel Prelatus debet studere ad vitam propriam, quatenus alios non deserat, sed cum eis sit per solicitudinem et curam. Actorum 20.f. Attendite vobis et universo Gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam.
marg.| Vel aliter. Mons est altitudo contemplationis, in quem debet Predicator ascendere cum Discipulis suis, quia in oratione et meditatione debet omnia interiora sua colligere a vanitate seculi et preparare se, antequam audeat predicare verbum Dei. Gregorius. In contemplatione hauriunt, quod aliis per predicationem effundunt. Apc. 8.b. Angeli septem, qui habebant septem tubas, preparaverunt se, ut tuba canerent.
marg.| Per quos intelligitur universitas Predicatorum, qui licet habeant omnem scientiam, que per septem tubas intelligitur, debent tamen se preparare ob reverentiam verbi Dei.
marg.| {f} Erat autem proximum Pascha dies festus Iudeorum Tunc enim precipue confluunt homines ad confessionem et transeunt de vitiis ad virtutes, cum predicator prius montem vite eminentis, vel arcem contemplationis ascenderit. Merito enim Predicatorum convertuntur multi ad Deum.
marg.| Et dicitur Pascha dies festus Iudeorum, quia soli Iudei, id est confitentes peccata sua, faciunt istum transitum de membris diaboli in corpus Christi, de culpa ad gratiam, de vitiis ad virtutes, de servitute diaboli in libertatem regni, de exilio vite presentis ad patriam eterne felicitatis.
marg.| Talis dies est dies festus Iudeorum. Homo enim, qui veraciter ore confitetur peccata sua et quantum ad cor transit, id est recedit a peccato, Deo et Angelis et sibi et toti Ecclesie facit festum et gaudium. Lc. 15.b. Gaudium est Angelis Dei super uno peccatore penitentiam agente. Est. 8.d. Iudeis, id est confitentibus nova lux oriri visa est, gaudium, honor et tripudum, apud omnes populos, urbes et provincias, quocumque Regis iussa veniebant mira exultatio, epule, atque convivia et dies festus, intantum, ut plures alterius Gentis et secte eorum religioni et ceremoniis iungerentur: Grandis enim cunctos Iudaici nominis terror invaserat. Sequitur.
marg.| {a} Cum sublevasset ergo oculos Iesus Prim o in predicatione debet Predicator oculos ad Deum dirigere: Secundum illud Ps. 122. Ad te levavi oculos meos etc. Et postea se ad considerandum fructum subditorum convertere. Unde sequitur.
marg.| {b} Et vidisset, quia multitudo maxima venit ad eum In h oc enim instruimur, ut nec ea, que Dei sunt, negligamus ; nec ea que proximi. Unde 2Cor. 5.c. Sive mente excedimus Deo, sive sobrie sumus etc.
marg.| {c} Dicit ad Philippum, unde ememus panes, ut manducent hi ? Quod est, quando Predicator videns multitudinem plebis exspectantem pastum predicationis, convertitur ad seipsum, disquirens, quid habeat in intellectu suo, quo possit populum satiare.
marg.| Philippus enim interpretatur os lampadis et significat intellectum, qui est quasi os et ianua cordis. Quia sicut homo primo cibum recipit in ore et masticat et postea transmittit in stomachum et inde nutritur: sic primo recipitur verbum in intellectu per cognitionem, quasi in ore et postea decoquitur in stomacho affectus per amorem et demum transmittitur ad omnia verba per operationem. Predicator ergo loquitur ad Philippum, unde emat panes, quando homo cogitat, quod de intellectu et studio suo non habet, unde alios satiet, quasi dicat: hoc modo: non sufficit studium meum, vel ingenium, unde hoc possem habere, quod sufficiat tante turbe.
marg.| {d} Hoc autem dicebat tentans eum id est probans, quia hoc debet dicere homo, non per desperationem ; sed propter probationem et elationis depressionem, ne sibi attribuat, quod non habet ex se.
marg.| {f} Ipse enim sciebat, quid esset facturus ex D ei munere, cuius est panes multiplicare: sicut et Christus non habuit ab homine, quod multiplicaret panes, sed ex Deitate.
marg.| Et in hoc significatur, quod licet non satis confidat, quod habeat donum predicandi, debet ingenium suum et intellectum scrutari, ut videns suum defectum confiteatur. Unde sequitur.
marg.| {g} Respondet ei Philippus, ducentorum denariorum etc.  Ita respondet intellectus hominis sibiipsi, id est hoc intelligit homo et cognoscit, quod non sufficit ad predicationem perfectio duorum talentorum, scilicet scientie et eloquentie, nisi etiam adsit donum gratie divine. Unde infra 15.a. Sine me nihil potestis facere. Prv. 22.a. Super aurum et argentum gratia bona. Quia magis necessaria est gratia, quam scientia et eloquentia: et ideo super hoc esse potest accumulativum, quia scientie et eloquentie necessaria est additio gratie. Gregorius. In vanum laborat exterius lingua predicatoris, nisi intus operetur gratia Salvatoris. Isti sunt tres panes, quos petere debemus ab amico. Lc. 11.a. Amice, accommoda mihi tres panes: quoniam amicus meus venit de via ad me: nec habeo, quod ponam ante eum. Is. 3.b. In domo mea non est panis, neque vestimentum.
marg.| {h} Dicit ei unus ex Discipulis eius: Andreas frater Simonis Petri Petr us interpretatur agnoscens et significat fidem, cuius frater est Andreas, qui interpretatur virilis et decorus statione et significat spem, que semper viriliter agit et sursum se erigit.
marg.| Quando igitur videt homo: quod per scientiam et eloquentiam non sufficit et de se diffidit, sperare debet et confidere de Deo, quod si affectuose ad
marg.| Deum
marg.| {6. 323a} Δ Cum sublevasset ergo oculos Iesus
marg.| sursum, vel quia prius circa suos Discipulos oculos habebat.
marg.| {b} Et vidisset, quia multitudo maxima venit ad eum que stabat inferius.
marg.| {c} Dicit ad Philippum: Unde ememus panes, ut manducent hi ? Ecce patet, de quibus tractabat cum Discipulis, de operibus, scilicet misericordie. Chrysostomus Hic ostenditur, quod numquam inaniter sedebat cum Discipulis suis, sed diligenter loquens quid ad eos et docens et convertens eos ad seipsum et consedebant fortassis, quasi in corona, adinvicem se videntes: in quo apparet eius procuratio et solicitudo et eius humilitas et condescensio. Dicit ad Philippum: Unde ememus panes, ut manducent hi ? Contra: Alii Evangeliste dicunt, ut Mt. 14.b. Mc. 6.e. et Lc. . 9.b. quod Discipuli venerunt dicentes Iesu, ut dimitteret turbas ire ad emendas escas: hic autem inducitur Philippus primo interrogatus a Iesu.
marg.| Ad hoc respondet Chrysostomus: Mihi videntur utraque esse vera ; sed tamen non in eisdem facta temporibus: sed illa, que alii Evangeliste dicunt esse, esse antiquiora his, que dicit Ioannes, quasi dicat: Chrysostomus primo dixerunt Apostoli ad Iesum, ut dimitteret turbas, ut dicunt alii Evangeliste: postea autem ipse allocutus est Philippum, ut dicit iste Evangelista.
marg.| Et nota quod Christus potius alloquitur Philippum: quia novit quis Discipulorum magis indigebat doctrina: Hic enim est, qui dicit infra 14.a. Domine, ostende nobis patrem etc. Propterea eum interrogando erudit, dicens: Unde ememus panes etc. Nam si statim miraculum fecisset, non tantum appareret, ideo cogit eum prius confiteri inopiam, ut cognoscens, in qua necessitate erat, certius discat eius, quod debebat fieri, miraculi magnitudinem. Et habetur simile Ex. 14.a. Quia Dominus non prius fecit signum, quam interrogaret, quid est in manu tua ? Quia enim inopinabilia, quando repente et subito contingunt, in oblivionem eorum, que erant apud nos, prius inducunt: ideo eum in confessione presentis necessitatis illigavit, ut stupore facto ex miraculo memoriam eorum, que confessus est, non possit abiicere: et preterea ut a comparatione prioris status discat magnitudinem signi. Iste sunt rationes, quare interrogavit.
marg.| Tertia ratio est ad probationem ipsius: unde sequitur.
marg.| {d} Hoc autem dicebat tentans eum id est probans, non ignorans tamen, quid erat responsurus. Et habetur simile Gn. 22.a. Tentavit Deus Abraham et dixit: Accipe filium amabilem, quem amasti Isaac etc. Et loquitur humano modo, ut dicit Chrysostomus Sicut enim cum dicitur: Scrutans corda Deus, non ignorare scrutationem ostendit, sed certissime cognitionis: Ita utique et cum dicitur, quoniam tentavit, nihil aliud significat, quam quoniam sciebat certissime ; sed et aliud est dicere scilicet quoniam approbatorem eum faciebat. Est ergo sensus.
marg.| {e} Tentans id est probans et in certissimam sui cognitionem per hoc inducens. Et ne propter dictionis infirmitatem suspiceris aliquod inconveniens: ideo Evangelista subdit.
marg.| {f} Ipse enim sciebat, quid esset facturus Eode m modo sciebat, quid ille responsurus. Unde non ignorando quesivit, sed probando.
marg.| {g} Respondit ei Philippus, ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat quasi dicat: nescio, unde emantur panes, vel unde reficiantur plebes: quia si haberemus tot panes, non sufficerent ; multo minus possumus, cum nihil habeamus.
marg.| Et est verbum infirmi adhuc in fide, quia non credebat paucis tot refici posse.
marg.| Determinato igitur hoc de Philippo, determinat de alio Discipulo, qui aliquantulum in fide perfectior erat. Unde sequitur.
marg.| {h} Dicit ei unus ex Discipulis eius etc.  eade m simplicitate, qua et Philippus, id est consimili, quia uterque adhuc infirmus in fide.
marg.| Et notificat istum a disciplinatu, cum dicitur {6.323b} ex Discipulis eius A no mine.   Andreas a ge nere,   frater Simonis Petri Per quod innuitur, quod
marg.| {6. 323c} Δ Petrus senior erat etate, sicut dicit Glossa sup. 1.
marg.| {a} Est puer unus hic ] Glossa Iste puer, vel unus ex Discipulis fuit, vel aliquis de turba.
marg.| {b} Qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces Sicu t dicit Chrysostomus excelsior Philippo erat in fide Andreas, sed non perfectus. Estimo autem, quod non simpliciter dixit hoc ex se, sed quia audierat Prophetarum miracula et signum, quod fecerat Eliseus de panibus. 4Rg. 4.g. unde et aliquantulum credens hoc commemoravit. Sed quia non ad perfectionem fidei venerat, subdit.
marg.| {c} Sed hec quid sunt inter tantos ? Hoc imbecillitatis fuit. Credebat quod a paucioribus pauciora, a pluribus plura fecerat, qui mirificabat, quod non erat verum.
marg.| Similiter enim erat ei facile et pluribus et a paucioribus facere manere panum naturam. Non enim materia subiecta indigebat ; sed ipsis creaturis utitur ad materiam miraculorum, ut ostendat se esse auctorem eorum, contra Marcionem et Manicheum.
marg.| Ideo etiam sicut diximus sup. 2. non creavit novum vinum, sed de aqua fecit et hic similiter non novos panes creat, sed multiplicat iam procreatos. Et est notabile hic, quantum ad instructionem nostram, quod Discipuli dicuntur habere tales et tam paucos panes. Unde dicit Chrysostomus Discamus hinc nos, qui voluptati attendimus, que comedebant mirabiles viri et magni, Christus scilicet et Apostoli: et quantitatem eorum, que inferebantur ad mensam magnam, quia quinque tantum: et qualitatem, quia hordeacei, vilitatem mense eorum videamus, imitemur.
marg.| {d} Dixit ergo Iesus Cont inuatur sic. Sic desperaverat uterque Discipulus, ut dictum est. Quia ergo sic desperaverant, idcirco mirificaturus dicit.
marg.| {e} Facite homines discumbere quia comesturos. Idcirco enim prius quesierat ab eis, ut prius confessi rei difficultatem, postea cum factum fuerit, magis discant Dei virtutem. Et quia, posset quis querere de aptitudine loci ad recumbendum, ideo determinans subdit.
marg.| {f} Erat autem fenum multum in loco illo , licet hoc factum sit ante Pascha.
marg.| Δ In terra
prol.| Deum convertatur, dabit ei Dominus verbum et verbo affectum ad populum pascendum. Remittit ergo Andreas, id est spes hominem ad puerum, id est ad purum affectum, dicens.
marg.| {a} Est puer unus hic, qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces Iste puer est affectus, qui semper debet recurrere ad Deum, sicut puer ad matrem. Unde Ps. 130. Sicut ablactatus est super matre sua etc.
marg.| Item Ps. 122. Sicut oculi ancille etc. Ps. 24. Oculi mei semper ad Dominum etc. Affectus etiam debet esse puer, id est puer in se sine macula per innocentiam, vel penitentiam.
marg.| Et debet esse unus quantum ad proximum per concordiam fraternam. Vel unus, id est non divisus, non discurrens per vanitates, et in sanias falsas, quia mens divisa non impetrat. Et debet esse plenus, uthabeat quinque panes hordeaceos in memoriam Passionis Domini. Qui panes, qui areficiunt, et dicuntur quinque, propter numerumvulnerum, et hordeacei propter asperitatem tormentorum. Suadet ergo spes recurrere ad affectum, et de affectu compassionis ministrare plebi panes,id est verba de passionibus, et vulneribus Christi: Sicut Apostolus 1Cor. 2.a. Nihil me iudicavi scire inter vos, nisi Iesum Christum et hunc crucifixum. Isti panes sunt hordeacei, quia cum asperitate quadam et amaritudine mentis debet recoli passio Christi. Unde Beatus Bernardus. Ve tibi, o amaritudo peccatorum meorum, propter quam tollendam, tantam, bone Iesu, oportuit te pati amaritudinem. Ct. 1.d. Fasciculus myrre Dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur. Sed nota quod cum panibus adduntur pisces: quia non est amaritudo sine consolatione. Ps. 93. Secundum multitudinem dolorum meorum etc. Et 2Cor. 1.c. Sicut abundant passiones Christi in nobis: ita et per Christum abundat consolatio nostra.
marg.| Et nota quod nos sumus sicut pueri, qui datis sibi pane et pisce, panem reiiciunt et piscem comedunt: ita nos, quod dulce est, retinemus: quod amarum est, reiicimus. {6.323vb} Prv.. 1.d. Mane consurgent et non invenient me, eo quod exosam habuerunt disciplinam, quasi dicat: non habebunt piscem, id est consolationem in me: quia nolunt habere panem discipline.
marg.| Duo autem pisces sunt spes et caritas. Spes quidem piscis marinus est, quem Petrus trahit hamo suo de mari, id est de tribulatione. Mt. 17.d. Quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio vero spem. Rm. 5.a. Caritas vero piscis est aque dulcis et piscis mundus secundum legem, qui habet pennulas benignitatis: quia benigna est in sub veniendo miseris: et squammas patientie, quibus munitur. Unde 1Cor. 13. Caritas patiens est, benigna est. De his dicit Ps. 88. Ponam in mari manum eius sinistram, scilicet spem in tribulationibus et in fluminibus dexteram eius, scilicet in bonis caritatem, ut sit leva sub capite et dextera in amplexu. Ct. 2.b.
marg.| Et nota quod plus debet homo comedere de pane et utilius est ei, quam de pisce. Ita Dominus in presenti plures dat tribulationes. Modo enim est tempus tribulationis. Is. 37.a. Dies tribulationis et angustie dies hec.
marg.| Item raro et non quotidie, sed in festivis diebus dat pauper homo pisces familie sue: ita Christus suis non semper dat consolationes, sed raro et in claris festis. Unde Bernardus. Rara hora et parva mora. Et hoc est, ut avidius queratur delectatio eterna.
marg.| Unde Ct. 1.d. dicitur. Fasciculus myrrhe dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur. Sed non dicitur hoc de Botro Cypri.
marg.| Secundum Bernardum. Quinque panestilitas vestium, maturitas sensuum, temperantia gule, custodia lingue, labor manuum.
marg.| Vel Quinque panesCognitio sui, pudor commissi, dolor amissi, timor inferni, cognitio mundi.
marg.| Duo pisces : fides, penitentia
marg.| Duo piscesFides, spes
marg.| {c} Sed hec quid sunt inter tantos ? Ita dicit homo sibiipsi: Presto sunt panes, id est passiones Christi ; sed hec parum prosunt multis: non sufficit eis predicatio penitentie, volunt subtilia sibi predicari. 1Cor. 1.d. Predicamus Christum crucifixum, Iudeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam. Sed Is. 19.b. dicitur: Confundantur omnes, qui operantur linum, plectentes et texentes subtilia.
marg.| Vel aliter. Hec quid sunt inter tantos, quasi dicat: non valet predicatio mea: quantumcumque sit de bonis, nisi adsit gratia Salvatoris, que verba multiplicet et efficaciam satiandi donet.
marg.| {d} Dixit ergo Iesus, facite homines discumbere Sic homo spe confortatus et habens fiduciam in Domino, licet se insufficientem videat, tamen intellectum et ingenium suum et affectum et omnes sensus et membra applicat et premittit quasi ministros ad parandam mensam, sperans de Domino, quod cibum apponet et multiplicabit, secundum illud Ps. 67. Dominus dabit verbum Evangelizantibus virtute multa. Mc. 8.a. Accepit Iesus septem panes gratias agens et fregit et dedit Discipulis suis, ut apponerent turbe.
marg.| Sic Dominus predicantibus dat septem panes, id est universam refectionem Scripture. Et frangit, quia Scripturam eis aperit: Et hoc facit, non ut abscondant, sed ut turbe apponant: quia qui abscondit frumenta, maledicetur in populis. Prv. 11.d. Tb. 4.b. Si multum tibi fuerit etc.
marg.| {f} Erat autem fenum multum in loco Per fenum intelliguntur homines carnales, vel carnalitas hominum, quia omnis caro fenum. Ibi ergo est predicandum, ubi sunt carnales homines et peccatores et qui non habent panes.
marg.| Contra illos, qui nolunt nisi in locis religiosis, vel Parisiis predicare, ubi nimis abundant panes.
marg.| Contra quos dicitur. Is. sexagesimo tertio a. Ut mederer contritis corde et predicarem
marg.| captivis
prol.| {6. 324a} Δ In terra enim illa circa Pascha habentur nova grana et precipiuntur offerri in Pascha. Lv. 23.b. et postea ponebant falces in messe. Unde cum collectio feni antecedat messem, non est mirum, si tunc erat fenum in loco et etiam propter vicinitatem aque. Chrysostomus Discipuli cum desiderio discumbere fecerunt turbas.
marg.| {a} Discubuerunt ergo viri numero quasi quinque millia Nume rus virorum ponitur ab Evangelista ob stuporem magnitudinis miraculi. Et nota quod discubuerunt secundum ordinationem Apostolorum, quibus hoc inunxerat Dominus. Apostoli enim confestim obedierunt et non tumultuati sunt, neque dixerunt, quid est hoc, qualiter iubet turbam recumbere, nullo adhuc cibo parato ; sed ante visum signis credere inceperunt, qui in initio decrediderant et dixerant. Unde ememus panes etc. Hoc autem secundum Chrysostomum. lucrati sunt ex interrogatione Domini priori et ex eo etiam, quod ita secure nondum fractis panibus iussit eos recumbere, ac si essent omnia parata, mentes eorum suscitaverat ad fidem.
marg.| {b} Accepit ergo Iesus panes Iam eos multiplicaverat secundum Chrysostomum Dicit enim sic: Nondum panibus apparentibus miraculum fecit: ut discas, quoniam non entia, ut entia ei subsistunt, secundum illud Apostoli. Rm. 4.e. Qui vocat non entia, ut entia: sive qui vocat ea, que non sunt, tamquam ea, que sunt etc.
marg.| {c} Et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus per se et per Apostolos. Hic querit Chrysostomus Quando paralyticum curat, non orat. sup. 5.b. nec quando mare compescit. Mt. 8.c. nec quando mortuum erigit. Mt. 9.c. cur ergo in panibus hoc facit ? Et hoc solvit Chrysostomus tripliciter.
marg.| Primo, quia per hoc vult ostendere, quod qui comestionem incipiunt, gratias agere Deo oportet.
marg.| Secundo, quia in minoribus miraculis maxime hoc facit: ut discamus, quoniam non indigens auxilio, sed condescendens hoc facit: Si enim indigens in maioribus maxime hoc fecisset, unde ex hoc, quod maiora facit cum auctoritate, ostenditur, quod quando erat in minoribus, hoc facit, non ex indigentia, sed condescensive.
marg.| Tertio solvit, quia coram turbis orat: ut ostendat, quoniam Deo non est contrarius et per gratiarum actionem destruat suspicionem populi. Quando vero sine turbis facit aliquod signum, non ita oportet orare.
marg.| {d} Similiter et ex piscibus, quantum volebat Chrysostomus Ex subiectis piscibus nunc factum est miraculum, post resurrectionem vero non de materia subiecta, sed de nihilo, Infra 21. ut scias, quoniam neque modo indiguit materia ; sed ut obstruat hereticorum ora.
marg.| Item alia ratio, quare ex subiecta materia non facit: ut non phantasia esse credatur, quod factum est. Huius etiam gratia voluit fieri reliquias et precepit colligi et reponi. Unde sequitur,
marg.| {e} Ut autem impleti sunt id est saturati.
marg.| {f} Dixit Discipulis suis non turbis: quia Discipuli erant servitores.
marg.| {g} Colligite, que superaverunt, fragmenta, ne pereant ]   Hoc autem non ad ostentationem et gloriam suam fecit,
marg.| Δ sed ad
marg.| captivis indulgentiam et clausis apertionem. Et Ps. 59. In Idumeam extendam calceamentum meum etc. Mt. 9.b. Non est opus valentibus Medicus, sed male habentibus.
marg.| {a} Discubuerunt ergo viri numero quasi quinque millia Per quod significatur, quod qui verbo Dei audiendo volunt attendere et mense Domini participare, debent sensus suos arcere et eis dominari perfecte, ut dicit Glossa Contra illos, qui veniunt ad sermones, ut videant et videantur et concupiscant et colloquantur cum mulieribus. Is. 28.c. Quem docebit scientiam et quem intelligere faciet auditum ? Ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus.
marg.| {b} Accepit ergo Iesus panes et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus Prim o accipiendi sunt panes, post cum gratiarum actione distribuendi, ut prius habeat verbum in manu, quam in lingua. Act. 1.a. Cepit Iesus facere et docere. Et bene distribuendo, debet prius gratias agere, id est orare pro bonis habendis, vel gratias referre pro habitis, sicut Paulus dicens in Epistolis suis, frequenter incipit a gratiarum actione. Et nota quod dicit, distribuit, id est diversis tribuit, unicuique secundum modum et statum suum, non uni tantum. Mt. 24.d. {6. 324b} Quis putas, est fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore.
marg.| {d} Similiter et ex piscibus, quantum volebat: Co ntra illos, qui invitis predicant et tedio afficiunt auditores pre nimietate. Est. 1.b. Vinum abundans et precipuum ponebatur: nec erat qui nolentes cogeret ad bibendum.
marg.| Et nota quod dicit, similiter et ex piscibus. Non solum panes, sed etiam pisces debet Predicator offerre, ut aliquando dura et cum duris consolatoria intermisceat. Possunt autem plures panes assignari, qui proponendi sunt in mensa Domini spirituali.
marg.| Primus est memoria mortis. Ps. 101. Cinerem tamquam panem manducabam, id est incinerationem. Iste panis satiat esuriem terrenorum. Unde Ieron. Facile contemnit omnia, qui se semper cogitat esse moriturum.
marg.| Secundus, est cognitio, vel cogitatio miserie presentis, qua reficitur anima, quando cogitat, quod hoc sustinet propter peccata sua. Iob. 6.b. Que prius nolebat tangere anima mea, nunc pre angustia cibi mei sunt. Iste panis expellit famem vite longioris. Unde Iob. satiatus hoc pane dicit: Tedet animam meam vite mee, Iob. 10.a. Et Gn. 27. Tedet me vite mee propter filias Heth. Tertius est recordatio vite preterite cum dolore, sive recordatio peccatorum, quam vilia, quam damnosa, quam gravia. Ps. 41. Fuerunt mihi lacrime mee panes die, ac nocte. Et hic panis proprie est hordeaceus, repellens esuriem peccandi. Na. 3.b. Omnis, qui viderit te, resiliet a te.
marg.| Quartus panis est penitentia, sive labor penitentie: De quo dicitur Ez. 4.c. Cibus tuus, quo vesceris, erit in pondere, quia secundum pondus culpe debet esse pondus penitentie. Item Is. 27.b. In mensura contra mensuram etc. Vel in pondere, quia penitentia debet fieri cum discretione. Rm. 12.a. Rationabile sit obsequium vestrum. Ez. 4.d. Panem suum comedent in pondere et in solicitudine, ut nec nimis, nec parum. Iste panis expellit esuriem voluptatis carnalis. Eccl. 11.d. Malitia unius hore oblivionem facit luxurie maxime.
marg.| Quintus panis est recognitio ignorantie vilitatis et fragilitatis proprie. Hunc panem offert Melchisedech, id est Christus Abrahe, id est cuilibet Iusto redeunti de victoria quinque Regum, id est de subiectione quinque sensuum, qua, ne homo superbiat de victoria peccati, dat ei Dominus recognitionem sui. Mic. c
prol.| . 6.d. Humiliatio tua in medio tui. Duo pisces sunt exempla Sanctorum, que proponuntur et premia Beatorum, que promittuntur. His duobus condiuntur predicti panes et dulciores fiunt. Gregorius. Facta precedentium recolamus et gravia nobis non erunt, que sustinemus.
marg.| Quinque panes
marg.| Contritio.
marg.| Confessio.
marg.| Satisfactio.
marg.| Oblatio.
marg.| marg.|Oratio.
marg.| Quinque panes
marg.| Dolor de omisso.
marg.| Pudor de commisso.
marg.| Timor iudicii.
marg.| Horror inferni.
marg.| Timor Dei.
marg.| marg.|Pisces
marg.| Elixus, exempla Sanctorum.
marg.| Assus, exempla Martyrum.
marg.| Propositum melioris vite.
marg.| marg.|Pisces
marg.| Spes venie.
marg.| Item Gregorius. Consideratio premii minuit vim flagelli. Istos panes et pisces debemus comedere et turbe preponere ad comedendum.
marg.| Secundum Glossa. Quinque panes sunt quinque libri Moysi. Sed de his pretermitto, quia mysterium planum est in Glossa. Sequitur.
marg.| {e} Ut autem impleti sunt, dixit Discipulis suis: Colligite, que superaverunt etc.  Disc ipuli Iesu, sunt Apostolici
marg.| viri Prelati,
prol.| {A} {l}{i} {t}{e} {r}{e} {x}{p} {o}{n} {i}{t} {u}{r}. {f} Dixit Discipulis suis: Colligite, que superaverunt, fragmenta etc.  Iesu s est Predicator, ut diximus, qui postquam pavit alienos, debet pascere proprios Discipulos, id est virtutes suas et affectiones bonas, vel operationes, vel sensus spirituales cibo spirituali nutrire: ut que dixerit aliis et ipse faciat: nec saturatis aliis ieiunus maneat.
marg.| Ita enim est de dispensatoribus, quod postquam
marg.| Θ aliis
prol.| {6. 324c} Δ sed ad fidei confirmationem, ut fragmenta credi faciant non fuisse phantasiam.
marg.| Ideo dicit Ps. 20. In reliquiis tuis preparabis vultum eorum id est mentem eorum aptabis ad fidem.
marg.| Item in hoc dat exemplum non calcandi, vel respuendi reliquias post ventrem repletum. Pr. 27.a. Anima satiata calcabit favum.
marg.| {a} Collegerunt ergo quia sic est eis iniunctum.
marg.| {b} Et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum id est de fragmentis, que residua erant.
marg.| {c} Ex quinque panibus hordeaceis et duobus piscibus mult iplicatis.
marg.| {d} Que frag menta, superfuerunt his, qui manducaverant et querit Chrysostomus cur Discipulis et non turbis dedit cophinos portare ? Et respondet. Quoniam hos maxime erudire volebat et certificare de miraculo, qui orbis terrarum debebant esse Magistri. Multitudo enim nihil magnum fructificare debebat ex miraculis interim, sicut patet, quia confestim obliti sunt et petebant aliud miraculum. Et quod hoc fieret in eruditionem Discipulorum, patet, quia eis hoc commemorat, dicens. Mt. 16.b. Nondum intelligitis, quot cophinos sumpsistis ? Hac etiam de causa tot fuerant cophini, quot erant Apostoli, ut essent ipsis omnibus in eruditionem, Iude vero soli in condemnationem.
marg.| {e} Illi ergo homines cum vidissent id est cum experimento cognovissent, non solum visu, sed gustu et tactu.
marg.| {f} Quod fecerat signum id est quam magnum et apertum et utile et opportunum. Vel cum vidissent illud signum, quod fecerat, non solum in multiplicatione panum, sed etiam in reliquiis fragmentorum.
marg.| {g} Dicebant, quia id est quod.
marg.| {h} Hic est vere Propheta id est verus Propheta, qui promittitur in lege. Dt. 18.c. Prophetam suscitabit tibi Dominus etc. In cuius typo alii precesserunt. Unde in Greco habetur. O Propheta, cum articulo, scilicet.
marg.| {i} Qui venturus est in mundum per manifestationem, quia iam venerat per carnis assumptionem. Glossa Venturus est, id est magne salutis mundo preco est futurus.
marg.| Vel loquuntur pro tempore ante adventum. Et habetur simile Mc. 11.a. Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus: id est tu es ille, qui predictus est venturus Messias in lege. Chrysostomus Ex hoc manifestum est, quoniam Prophetam quendam precipuum exspectabant. Ideoque alii dicebant infra 7. numquid hic est Propheta. Et hi ideo dicunt in hoc loco. Hic est Propheta. Et nota quod post saturitatem confitentur ei secundum illud. Confitebitur tibi, cum benefeceris ei. Unde Chrysostomus O de castrimargie superabundantia infinita operatus est mirabiliora et nusquam hoc confessi sunt, nisi quando impleti sunt !
marg.| {k} Iesus ergo cum cognovisset quia omnia novit, ut Deus.
marg.| {l} Quia venturi essent id est venire proponerent et deliberarent.
marg.| {m} Ut raperent eum id est ad se violenter traherent.
marg.| {n} Et facerent eum Regem pro miraculo panum, volentes sub hoc esse, sub quo videbantur non egere, ut dicit Glossa
marg.| {o} Fugit iterum in montem ipse solus a qu o descenderat pascere turbas. Chrysostomus Pape ! quanta est castrimargia tyrannis: quanta mentis est est facilitas: non ultra legem vindicant, non ultra eis Sabbati transgressionis cura est, non ultra zelantur pro Deo ; sed omnia eiecta sunt ventre repleto et Propheta erat apud eos et Regem intronizare debebant.
marg.| Et nota quod Christus fugit propter exemplum, Glossa docens nos prospera mundi fugere et contra ea orare: ideo fugit ad locum orationis, in montem, scilicet qui postea occurrit crucifixioribus infra 18.a. infra 8.f. Ego gloriam meam non quero.
marg.| Item gloriam ab homine non accipio. Chrysostomus Quid utique fugit ? Erudiens nos mundanas contemnere dignitates et ostendens, quoniam nullo indiget eorum, que in terra sunt. Qui enim omnia vilia elegit matrem et domum et civitatem et educationem et vestimentorum stolam: non debebat {6. 324d} postea ab his, que in terra sunt, clarus apparere. Nam que quidem a celis erant et clara erant et magna et Angeli et stella, Pater clamans et Spiritus testans et Prophete a longe predicantes. Que vero in terra omnia vilia elegit, docens nos contemnere ea, que hic sunt et nusquam horrere, neque stupere ob ea, que in hac vita sunt clara, sed deridere omnia hec et futura amare. Qui enim admirantur ea, que hic sunt: non admirantur ea, que sunt in celis. Ideo et Pilato dicebat: Regnum meum non est hinc. Infra 18.g. Ideo ergo Christus fugit gloriam, in exemplum, scilicet ut nos similiter faciamus. Mt. 10. Si vos persecuti fuerint etc. Quia elegi in Regem, vel in Prelatum, persecutio est. Unde Philosophus. Que fortune munera putamus, insidie sunt. Is. 31.d. Pavebunt Principes eius fugientes.
marg.| Item fugit in montem, propter mysterium Ascensionis, ut dicit Glossa ut significet Ascensionem suam in celos, ubi semper vivens interpellat pro nobis, ut dicitur Hbr. 7.d. Et dicitur solus ascendere: quia nullus ascendit, nisi eius virtute, membrorum scilicet cum capite.
marg.| Item ascendit in montem, propter Sacramentum significans, quod eius altitudo non potest intelligi, ut dicit Glossa Ps. 63. Accedet homo ad cor altum et exaltabitur Deus. Ct. 6.b. Averte oculos tuos a me etc. Et nota quod fugit ipse solus in montem, multis rationibus.
marg.| Primo, ut ostendat solitudinem orationi et contemplationi competere. Lam. 3.d. Sedebit solitarius et tacebit etc.
marg.| Item fugit solus Discipulis nescientibus, ut ostendat, quod qui magis sunt familiares, magis persuadent honores. Ideo non consultis Discipulis fugit gloriam regni. Mi. 7.b. Inimici hominis domestici eius.
marg.| Δ Alias duas
prol.| viri, Prelati, quorum est fragmenta colligere, id est subtiliora Sacramenta capere, quia grossos panes, id est doctrinam debent simplicibus ministrare, ut dicit Glossa Fragmenta autem, id est subtiliora et altiora, debent cophinis tradere, id est abiectis et despectis mundo, perfectis, scilicet.
marg.| Vel aliter, ut per Discipulos Christi intelligantur simplices homines et humiles, qui ferunt iugum et disciplinam Christi. Secundum illud Mt. 11. Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Fragmenta sermonis sunt quedam modica in sermone, ut forte aliqua exempla Sanctorum, vel aliqua verba bona devote prolata, que colligere debent simplices, qui magna recolere nesciunt. Unde dicit Ruth. 2.a. que deficiens interpretatur, vel simplices homines significat, ad socrum suam: Vadam in agrum et colligam spicas, que fugerint manus metentium. Quod faciunt simplices homines, quando subtilitatem sermonis dimittunt et verba levia, que vix predicator visus est avertere, attendunt et recolunt. Et istud est valde utile homini, ut semper habeat apud se et recolat verbum bonum quasi cibum, unde vivat et morti, id est peccato, vel tentationi resistat: Secundum illud Ps. 118. In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. In corde dicit, quasi in sacculo, abscondi eloquia tua, quasi viaticum. Ps. Cantabiles mihi erant iustificationes tue etc.
marg.| Θ aliis pabulum ministraverunt, pascunt seipsos. Unde Eccl. 32.a. Curam illorum habe: et sic considera et omni cura tua explicita recumbe. Duodecim cophini, qui implentur sex fragmentis panum, sunt duodecim fructus qui reportantur ex sermonibus, sive predicationibus, quos Paulus enumerat. Gal. 5.d. Fructus Spiritus est caritas, pax, gaudium, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Vel in futuro reportabuntur duodecim utilitates. Tres quantum ad tres dotes anime ; quatuor ad dotes corporis ; quinque quantum ad repletionem quinque sensuum, qui hic non possunt repleri. Unde Eccles. 1.b. Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur: Sed ibi replebuntur. Unde Phil. 4.b. Pax Dei, que exuperat omnem sensum. Et 1Cor. 2.c. Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec etc.
marg.| Vel possunt hic poni duodecim fercula in mensa Dei, qui
marg.| Θ sunt duo
prol.| {6. 325a} Δ Alias duas rationes ponit Chrysostomus Prima, ut ostendatur: quam gravis est et damnosa eius derelictio, Ps. 72. Mihi adherere Deo bonum est: Ergo derelinquere, vel derelinqui malum. Ier. 2. Scito et vide, quia malum et amarum est dereliquisse te Dominum Deum tuum. Secunda, ut maiorem amorem operetur in eis amplius desiderantibus et avidius requirentibus amissum et solicitius custodientibus inventum. Sequitur.
marg.| {a} Ut autem sero factum est ea d ie, qua clam Christus fugerat ab ipsis Discipulis et turbis.
marg.| {b} Descenderunt discipuli eius a Ma gistro relicti.
marg.| {c} Ad mare Tybe riadis. Cum enim cognoverunt se amisisse Magistrum, ad mare Tyberiadis descenderunt et usque ad vesperam, id est usque ad noctem exspectaverunt eum ibi, ut dicit Chrysostomus venturum eum esse putantes ad se. Facta autem nocte non ultra sustinent, sed navim ascenderunt, putantes trans mare eum invenire in Capharnaum, vel in media via. Unde sequitur:
marg.| {d} Et cum ascendissent navim, venerunt navi gio, id est venire ceperunt.
marg.| {e} Trans mare in Capharnaum ubi credebant eum invenire, vel in media via, quia in Capharnaum mansionarius fuerat et habitabat frequentius et mater eius et fratres. Vel secundum Augustinum Venerunt, dicit: per prolepsim, sive per anticipationem. Summatim enim proponit, quod postea explicabit, unde postea exponit, quid in veniendo contigit. Secundum Chrysostomus plana est littera, que habet veniebant id est in veniendo erant, sive veniendo tendebant in id quod ultra mare erat, scilicet ad Capharnaum.
marg.| Sed quia horam ascensus navis non determinaverat, subdit.
marg.| {f} Et tenebre iam facte erant quan do, scilicet ascenderunt navim: quia usque ad obscuram noctem exspectaverant Christum, putantes eum ad se venturum.
marg.| {g} Et non venerat ad eos Iesus quem exspectaverant usque ad noctem. Et nota fervorem discipulorum in querendo Magistrum, sicut dicit Chrysostomus Facta vespera non ultra sustinent, ut querant eum, tantus eos detinebat amor: Nec enim dixerunt: vespera nunc est, nec assumpsit nos: ubi nunc abibimus ? periculosus est locus et fallax tempus: sed ab amore igniti ascenderunt in navim. Neque enim inaniter Evangelista tempus designat ; sed ut per hoc calidum et ferventem eorum amorem ostendat. Quid autem in navigando eis contigit, subdit.
marg.| {h} Mare autem vento magno flante exsurgebat id est intumescebat, cum iam essent in via.
marg.| marg.|{Δ} {a} Cum remi-
marg.| Θ sunt duodecim panes propositionis, Lv. 24.a. Sequitur.
marg.| {a} Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli eius ad mare etc.  Myst erium planum est secundum Glossa Et incipit hic novum miraculum et similiter novum mysterium. Sero mundi est post Ascensionem Christi: quia tunc lux de mundo recessit ad celum: vel quia nos sumus, in quos fines seculorum devenerunt, ut dicitur 1Corinthior. 10.c. In hoc sero descenderunt discipuli ad mare, id est ad laborem mundi et regunt navem, id est Ecclesiam, ut ducant eam in villam consolationis et pinguedinis, id est in celestem patriam.
marg.| {f} Et tenebre iam facte erant quia quanto accedit finis mundi, tanto caritas frigescit, Mt. 24.b. crescunt errores et crebrescunt mala.
marg.| {g} Et non venerat ad eos Iesus Boni enim etiam sunt in presenti in tenebris ignorantie et miserie: quia nondum venit Iesus, id est salus, que veniet eis in morte.
marg.| {h} Mare autem id est mundus.
marg.| {i} Vento magno flante id est omni genere tentationum et persecutionum.
marg.| {k} Exsurgebat cont ra navem Ecclesie, que dicitur navis, quia in principio tempore Martyrum arcta fuit et in fine ; sed in medio est lata, quantum ad pacem et prosperitatem: sed in medio tamen est sentina per cupiditatem. De ista navi dicitur Prv. ult. a. Facta est quasi navis institoris de longe portans panem suum. Mare autem dicitur mundus, quia tumet per superbiam, fervet per invidiam, tempestat per iracundiam, submergit per acediam, candet per avaritiam, absorbet per castrimargiam, spumat {6. 325b} per luxuriam. Item in mari, id est in mundo maior piscis devorat minores. Habacuch 1.a. Quare taces, impio conculcante iustiorem se et facies homines, sicut pisces maris ?
marg.| Item in mari est cetus, id est diabolus. Dicitur de ceto, quod esuriens aperit os suum et odorem emittit, quo odore pisces delectati et decepti sequentes odorem currunt in os ceti: Sic diabolus, delicias, divitias beatitudinem, odorem spirat delectabilem ; sed mendacem et sic multos absorbet hoc odore deceptos, nec revomit nisi Ionam, qui interpretatur dolens, sive donatus Deo. Iob. 7.c. Numquid mare sum ego, aut cetus ;
marg.| Vel navis, qua transitur mare, est penitentia: hec est navis Simonis ; altera navis Ioannis est innocentia, de quibus habetur Lc. 5.a.
marg.| Per alteram istarum oportet transire ad patriam celestem. Ps. 83. Non privabis eos bonis, qui ambulant in innocentia: Sed nec eos, dicit Bernardus. qui in penitentia. Hec navis penitentie nobis necessaria est, si in sero, id est in tenebris huius vite volumus transire mare, id est pericula huius mundi et venire in Capharnaum, id est ad consolationem et pinguedinem Paradisi. Sap. 14.a. Exiguo ligno credunt homines animas suas, id est penitentie, que parva est respectu peccatorum nostrorum, que fecimus: et tormentorum, que meruimus et laborum, quos pro mundo, vel diabolo sustinuimus: et premiorum, que exspectamus.
marg.| Et sequitur ibi: Et transeuntes mare, per ratem liberati sunt.
marg.| Et in eodem ; Spes orbis terrarum ad ratem confugiens, remisit seculo semen nativitatis: quia per penitentiam reditur ad statum innocentie prioris, que fuit semen nativitatis spiritualis. Sap. 10.a. Cum aqua deleret terram, id est cum delectatio subverteret terrenos, sanavit sapientia per contemptibile lignum Iustum gubernans: quia per penitentiam, quam multi contemnunt, sanatur quilibet et sit iustus.
marg.| Vel Iustus antonomastice et singulariter Christus, qui sanavit terram per contemptibile lignum Crucis et ipse ligno directus et gubernatus est usque ad littus Resurrectionis. Lc. ultim. c. Nonne oportebat Christum pati et ita intrare in gloriam suam ? Crux enim Christi fuit sua navis, arcta in principio et in fine, id est circa caput et pedes et modio ampla: ita navis nostra est crux nostra, id est penitentia. Hec navis indiget remis et remige, sive rectore. Remi sunt bona opera. Manus ad remos mittit, qui manus ad bona opera extendi. Rector est discretio, Ecclesiast. 9.d. Ego dicebam sapientiam, id est discretionem, meliorem esse fortitudine. Sed non sufficiunt nobis remi: quia hoc mare nimis magnum et spatiosum manibus ; sed indigemus vento, id est gratia Dei et tractu, id est exemplo Christi et Sanctorum.
marg.| De primo dicit Ps. 142. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam. De secundo, Ct. 1.a. Trahe me post te etc. infra eodem e. Nemo venit ad me, nisi Pater meus, qui misit me, traxerit eum. Item navis quanto latior est et longior, tanto securior: sic penitentia. Ideo stulti sunt, qui cum possint habere bonam et magnam navem, intrant in modicam et periculosam. Sicut Loth. Gn. 19.e. Est civitas hic iuxta, ad quam possum fugere, parva: et salvabo in ea. Item navis, id est penitentia, vel anima penitens debet esse clausa ad aquas inferiores et ad superiores aperta. Dt. 11.b. Terra, ad quam ingredieris, montuosa est et campestris, de celo exspectans pluviam. Item navigantes aliquando ascendunt, aliquando descendunt: sic penitentes aliquando ascendunt ad superna, aliquando descendunt ad inferna per timorem. Ps. 105. Ascendunt usque ad celos et descendunt usque ad abyssos. Item navis quando ducitur velo et vento sine labore manuum, non timet piratas ; sed quando cum labore et fatigatione: sic quando penitentia cum fastidio agitur, timendum est a Demonibus Os. 7. secundum aliam litteram. Fortitudo tua viri pirate tui. Item in navi est fetor: sic penitentibus debet fetere et displicere peccatum suum Is. 3.d. Et erit pro suavi odore peccati, scilicet fetor eiusdem. Idem qui in navi sunt, vilissimas aquas bibunt et cibos aridos comedunt et ad mensuram: sic qui in navi arcte penitentie sunt. Unde Dominus in Cruce, per quam penitentia significatur, aceto potatus, noluit bibere, cum gustasset, Mt. 27.d.
marg.| ostendens
marg.| {6. 325c} {Δ}] {a} Cum remigassent ergo id est remis navem impellerent.
marg.| {b} Quasi stadia vigintiquinque, aut triginta et s ic iam longe erant a terra.
marg.| {c} Vident Iesum ambulantem supra mare non tamen statim cognoverunt, quia Iesus esset, sed putabant phantasma esse, ut dicitur Mt. 14.c.
marg.| {d} Et proximum navi fieri Ita quod ex propinquo potuerunt discernere, quod non erat unda maris, vel aliquid aliud, nisi forma hominis.
marg.| {e} Et timuerunt Mt. decimoquarto c. dicitur: quod turbati sunt et clamaverunt. Turbati autem sunt, ut dicit Chrysostomus propter quatuor. Propter tempus, tenebrositas enim erat, id est nox tenebrosa. Et propter tempestatem, mare enim erigebatur. Et propter locum, quia in mari erant et longe a terra stadiis vigintiquinque. Et propter inopinabilem visum: viderunt enim eum supra mare ambulantem.
marg.| {f} Ille autem dicit vel dicit eis ita turbatis.
marg.| {g} Ego sum: nolite timere me e sse phantasma, quasi dicat: {6. 326a} Δ non sum phantasma. Et non dicit, qui sit, quia ex voce poterant eum agnoscere, ut dicit Ieronym. supra Mt. 14. Vel ut significet se esse illum, qui dicit: Ex. 3.d. Qui est, misit me ad vos.
marg.| {a} Voluerunt ergo accipere eum in navim agno scentes eum, scilicet ex voce et gaudentes de securitate. Vocem enim Christi statim tranquillitas secuta est secundum Chrysostomum. Unde etiam sequitur.
marg.| {b} Et statim navis fuit ad terram, qua ibant quia tranquillatus est ventus, qui prius erat contrarius. Querit autem hic Chrysostomus, cur in navim non ascendit ? Et respondet, ut miraculum maius faceret et Deitatem eis revelaret apertius, duplici, scilicet miraculo et quia supra mare ambulabat et mare precepto suo sedabat in hoc etiam fuit maius miraculum, quia extra navim existens potestatem suam usque ad eos, qui in ea erant, ostendebat. Hoc autem facit, ut ostendat eis, quod cum gratias egit in miraculo panum, non hoc fecit indigens auxilio, sed condescendens eis, ne crederent eum Iudei contrarium Deo. Ideo permisit tempestatem fieri, ut eum inquirerent: et rursus quietavit, ut virtutem suam eis ostenderet.
marg.| Item querit Chrysostomus quare solus et solis Discipulis apparuit supra mare ? Et ad hoc respondet, quod propter imbecillitatem turbarum, que non caperent tam magna et propter eruditionem Discipulorum, ut specialiora viderent, qui erant futuri Doctores totius orbis. Unde seorsum Discipulis multa dicebat in doctrina et signa specialia ostendebat, sicut in transfiguratione. Mt. 17.a. Et hic in mari. Et post Resurrectionem Infra, ultimo <capitulo>.Et per hec etiam de aliis coniicimus.
marg.| Item solus eis apparuit et tunc, ut ostendat, quod ipse solus est, qui tempestatem solvit: nec alii attribuatur, nec casu factum esse credatur.
marg.| Item queritur, utrum hoc miraculum sit idem cum illo, quod habetur Mt. 14.c. De ambulatione supra mare et tranquillitate venti facta. Ad hoc respondet Chrysostomus opinando magis, quam asserendo, quod non est idem, sed simile. Multoties enim eadem facit signa, id est consimilia, ut minus stupeant ex frequentia et plus credant. Et quod non sit idem, multipliciter patet. Hic enim statim suasi sunt, postquam dixit eis: Ego sum, nolite timere Ibi vero non ita, sed dicit Petrus: Domine, si tu es, iube me venire ad te etc.
marg.| Item tunc post vocem Christi tempestas permansit, quam et Petrus timuit ; hic autem cum voce Christi statim tranquillitas venit.
marg.| Item ibi dicitur ascendisse in navim. Cum ascendisset, inquit, in naviculam, cessavit ventus ; hic autem non dicitur ascendisse in naviculam ; sed ad primam vocem eius videtur cessasse ventus. Iste sunt rationes Chrysostomi: Sed tamen communiter dicitur ab aliis, quod idem fuit miraculum hic et ibi, sed quod ibi narratum est, non oportuit Evangelistam hic omnino totum ponere. Sequitur.
marg.| {c} Altera die etc.  Nota quod in sequenti mane turbe viderunt et consideraverunt, quod in litore, a quo Discipuli intraverant mare, non erat in precedenti vespera, nisi una navis tantum, in qua Discipuli transfretaverunt et quod Iesus non intraverat cum eis: unde cum transfretassent turbe in Capharnaum, invenissent Iesum cum Discipulis suis, mirati sunt et quesierunt ab eo, quando et quomodo illuc venerat. Et hoc, quod dicitur hic: Altera die id est crastina, secundum Chrysostomum.
marg.| {d} Turba, que stabat trans mare turb a, scilicet quam paverat Dominus, que adhuc stabat in loco illo, ubi Discipuli mare ascenderant.
marg.| {e} Vidit id est consideravit et attendit.
marg.| {f} Quia navicula alia non erat ibi In p recedenti vespera.
marg.| {g} Nisi una in q ua scilicet ascenderant Discipuli.
marg.| {h} Et vidi t, supple, quia non introisset cum Discipulis suis Iesus in navim illam, que sola erat ibi tunc.
marg.| {i} Sed soli Discipuli eius abissent sine eo, scilicet et propter {6. 326b} hoc turbe remanserunt in loco illo circa mare, tum quia non habebant naves, tum quia Iesum videbant non ire trans mare cum Discipulis, sed circa remanere.
marg.| {k} Alie vero supervenerunt naves a Tiberiade in c rastina die et ita habuerunt facultatem transfretandi, quam prius non habebant per defectum navium.
marg.| {l} Iuxta locum, ubi manducaverunt panem gratias agentes Deo adhu c enim circa locum illum erant turbe.
marg.| {m} Cum ergo vidisset turba, quia Iesus non esset ibi id est circa locum illum citra mare neque Discipuli eius quasi dicat: cum haberent facultatem navium, pro quarum defectu prius remanserant citra mare, nec haberent Iesum, quem prius crediderant citra mare secum remanere. Illis ergo duabus causis more eorum evacuatis.
marg.| {o} Ascenderunt in naviculas illa s, que venerant a Tyberiade.
marg.| {p} Et venerunt Capharnaum querentes Iesum Illu c enim sciebant Apostolos ivisse, sed de Iesu nesciebant ; suspicabantur tamen, ne et ipse mare pede transiens illuc advenisset. Et hoc dat intelligi Evangelista, sicut dicit Chrysostomus per hoc, quod ita diligenter recitat, quod turba consideravit de navi illa, in qua transierunt Discipuli et quod sola erat et quod non intraverat cum Discipulis. Et hec fuit causa admirationis. Unde sequitur:
marg.| {q} Et cum invenissent eum trans mare in C apharnaum, scilicet.
marg.| {r} Dixerunt ei blan diendo.
marg.| {s} Rabbi, quando huc venisti Glossa qui navem non intrasti. Et dicit Chrysostomus quod post miraculum tam magnum transivit super aquas: licet suspicarentur, vel possent suspicari, quod transierat eas pede ; non tamen scrutari sunt de hoc, neque quesierunt, qualiter pertransit, vel qualiter advenit ; sed quando, nisi forte quis dicat quando positum hic pro qualiter. Et vide facilem et levem eorum mentem. Qui enim paulo ante dicebant. Hic est Propheta et volebant eum rapere et facere Regem, modo invenientes eum nihil tale consiliantur ; sed ut estimo, non ultra de prioribus admirabantur ; sed alia inquirebant, volentes rursus mensa potiri, quali et prius. Unde mentem eorum aperiens.
marg.| {t} Respondit eis Iesus non questionem eorum, sed ad intentionem.
marg.| {u} Et dixit incr epative.
marg.| {x} Amen, amen dico vobis cum determinatione et certitudine loquitur, ut ostendat, quod certissime sciat mentes eorum.
marg.| {y} Queritis me, non quia vidistis signa quib us potuistis me cognoscere.
marg.| {z} Sed quia manducastis ex panibus et saturati estis id est manducastis usque ad saturitatem, quasi dicat: non propter spiritum queritis, sed propter carnem, ne oporteat vos laborare. In hoc moraliter instruimur, ut non semper blande, sed aliquando increpative loquamur. Secundum illud 2Tim. 4.a. Argue, obsecra, increpa. Unde Chrysostomus Mansuetudo et lenitas, non ubique utilis est, sed quandoque percussione opus est Magistro et stimulo uti oportet, maxime cum deses fuerit et grossus Discipulus. Eccl. ult. d. Verba sapientium quasi stimuli et quasi clavi in altum defixi etc. Et nota tres causas sue responsionis talis, ut eos corrigat per redargutionem. Item ut eos in fidem sue Deitatis inducat per secretorum mentis sue indicationem. Item ut blandientibus et adulatoribus nostris nos dure respondere doceat per suam responsionem. Secundum illud Prv. 1.b. Si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis. Item Eccles. 28.d.
marg.| Δ Sepi aures
prol.| Ostendens, quod parum debet sumere penitens etiam de cibis aridis, Is. trigesimo e. Dabit tibi Dominus panem arctum et aquam brevem.
marg.| Item navis contra ventum et tempestatem duobus maxime indiget, videlicet, ancora et saburra, id est pondere, ne fluctuet: Sic penitentia contra insultationes diaboli indiget ancora spei et saburra, id est pondere timoris. Spes enim est ancora mentis. Unde Hebreorum sexto d. Firmissimum solatium habemus, quid confugimus ad tenendam propositam spem, quam sicut ancoram habemus anime tutam, ac firmam. Chrysostomus Hanc ancoram si non habuissemus olim, utique submersi essemus. Act. vigesimoseptimo e. Timentes, ne in aspera loca incideremus, de puppi mittentes ancoras quatuor, optabant diem fieri. Aspera sunt loca inferna: puppis est finis vite: quatuor ancore sunt spes de misericordia preveniente, cooperante, consummante, glorificante. Non enim in spiritualibus solum, sed in temporalibus, in militia, scilicet in agricultura, nisi quis spem proponat, non tanget opera.
marg.| Et nota quod ancora figitur in solo et in arena et non videtur multum firma: sic spes Sanctorum in paupertate et tribulatione stabilitur et ideo a malis infirma videtur. Sap. 3.a. Etsi coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est. In arenis est absconditus thesaurus salutis. Dt. 33.c. Thesauros absconditos arenarum. Mt. 5.a. Beati pauperes spiritu etc. Prosperatur Iustus in morte sua, id pro mortificatione sua.
marg.| Ventus superbie
marg.| Charybdis, id est vertigo aque, que comparatur invidie.
marg.| Scilla, id est rupes, vel scopuli, que comparatur ire et odio.
marg.| Ventus mollis et lentus et Gallice Bonace, qui comparatur acedie.
marg.| Saburra etiam indiget, id est pondere timoris, contra ventum elationis et ne elevetur nimis ad flatum laudis et adulationis. Sir. 25.b. Timor Domini super omnia se superposuit. Prv. decimosexto a. Spirituum ponderator est Dominus.
marg.| Item nota quod navis aliquando periclitatur: In mari enim sunt multa pericula, secundum illud Ecclesiast. 43.c. Qui navigant mare, enarrant pericula eius. In eo sunt obices scandalorum. Mt. 18.a. Ve mundo a scandalis.
marg.| Item vertigines perplexitatum, sive voragines. Unde Is. decimonono c. Dominus miscuit in medio eius spiritum vertigenis.
marg.| Item in eo sunt Sirene allicientium voluptatum Gn. decimoquarto b. Vallis silvestris habebat multos puteos bituminis. Is. 13.d. Sirene in delubris voluptatis. Iste Sirene sunt filie Moabitarum, que venerunt ad illudendum populum Israeliticum, Nm. 25.
marg.| Item ibi sunt ceraunia, quotidianorum defectuum. Ceraunia enim sunt pericula, ubi utrinque est arena et non potest se movere navis: Et ex hoc accidit tristitia seculi, que mortem operatur, ut dicitur 2Cor. 7.c.
marg.| {6. 325d} Item ibi sunt collisiones ventorum, id est diversitates tentationum, que impellunt navem penitentis. Unde Iob. 1.d. Cum comederent filii Iob. in domo primogeniti, irruit ventus a regione deserti etc. Iob. dolens, id est penitens: filii eius, boni motus et voluntates: domus, conversatio bona. Hec omnia ventus tentationis destruit aliquando et ipsum penitentem facit ruere in peccatum. Ez. 1. Ecce ventus turbinis ab Aquilone, id est a diabolo. Iob. 27.d. Tollet eum ventus urens, id est tentatio, que urit virorem et flores penitentie. Et sicut cito venit ventus et nescitur unde: sic est de tentatione diaboli. Sed nota quod qui fundatus est super petram, non deiicitur a vento. Unde dicitur Mt. 7.d. Venerunt venti et irruerunt in domum illam et non cecidit. Sunt autem quatuor venti principales: Sic quatuor genera tentationum, que habentur in Ps. 90. Non timebis a timore nocturno ; A sagitta volante etc. Possunt autem alio modo sumi, quam distinguantur ibi in Glossa Tentat enim diabolus penitentem in experiendo non expertum, dicens: Nescis quanta, vel qualis est delectatio in hoc, vel in hoc: Sic tentavit Evam de pomo vetito et inexperto. Prv. 9. Aque furtive dulciores sunt et panis absconditus suavior.
marg.| Item tentat de dimittendo bonum inceptum, dicens: Illud melius est et debes facere: et hoc dimittere. Contra quod dicit Apostolus. 1Cor. 7.d. Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat.
marg.| Item solicitudo de pusillanimitate et timore, si homo velit mutare vitam suam in melius et multa pericula fugiendo. Unde dicit Rapsaces, Is. 36.a. Que est ista fiducia, qua confidis: aut quo consilio, vel fortitudine rebellare disponis ?
marg.| Item in eodem c. Ut comedant stercora sua et bibant urinam pedum suorum.
marg.| Item Prv. 26.c. et 22.b. Leo est foris, leena in itineribus.
marg.| Item tentat de differendo in posterum bonum propositum. Soph. 2.d. Vox cantantis in fenestra, corvus in superliminari. Corvus enim cantat cras, cras. Is. 37.a. Venerunt filii usque ad partum etc. Mt. 24.a. Ve pregnantibus et nutrientibus etc. Nota autem, quod super omnes ventos ille, qui dicitur mollis, periculosior est: sic tentatio ex prosperitate. Contra istas autem tentationes facienda sunt ea, que fecerunt naute. Iona 1. ubi dicitur, quod vasa proiecerunt in mari, deinde Ionam ; tertio venerunt vota, quarto immolaverunt hostias. Vasorum proiectio est eleemosynarum largitio et temporalium abiectio. Proiectio Ione in mare est filium Dei nobis in tribulatione associare, ut quando dicimus Domino, quod propter eum orta est tempestas: et quod propter odium quod habet diabolus contra Dominum, insurgit contra nos. Unde Ps. 43. Propter te mortificamur tota die. Vovere vota, est recurrere ad beneficium orationis. Immolatio est beneficium devotionis. Felix, qui potest predicta pericula evadere et per navem penitentie transire usque ad Capharnaum, id est usque in Paradisum, que est villa pulcherrima ad videndum. Unde Ps. 25. Domine, dilexi decorem domus tue. Et est villa consolationis. Unde Is. 25.c. Absterget Deus omnem lacrimam ab omni facie. Et Is. 66.d. Quomodo si cui mater blandiatur, ita consolabor vos. Sequitur.
marg.| {a} Cum remigassent ergo quasi stadia vigintiquinque, aut triginta, vident Iesum ambulantem supra mare et proximum navi fieri Nota quod non statim viderunt Iesum, quando inceperunt navigare, contra quosdam presumentes, qui statim in principio penitentie sue consolationes querunt. Prv. 20.c. Hereditas, ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit.
marg.| {e} Et timuerunt Timu erunt esse phantasma, ita et Sancti timent in principio illusiones Diaboli: quia Angelus Satane transfigurat se in Angelum lucis. Hec est differentia inter illusiones diaboli et revelationes Dei, sive apparitiones bonorum Angelorum: quia boni Angeli, quando apparent, primo reddunt timorosos et circumspectos et in fine reddunt securos post apparitionem ; mali Angeli e converso in ipsa apparitione solent quasi certos reddere, sed post incertos et dubios mittere. Unde et hic dicitur primo, timuerunt, sed securi facti sunt a Domino, qui dixit eis.
marg.| {g} Ego sum: nolite timere Sic et Maria primo turbata est in sermone Angeli, vel in Salutatione et post certificata, Lc. 1.c. Et nota quod sequitur:
marg.| {a} Voluerunt ergo
marg.| {a} Voluerunt ergo accipere eum in navim etc.  Ita multi quando sciunt Iesum, volunt eum rapere sibi, sed non possum plene, donec veniant ad terram, id est ad eternam patriam. In navi enim penitentie nondum est perfecta salus eterne glorie, sed proxima est ; uno tantum gradu distant, sive uno pariete, qui rumpitur in morte. Ct. 2.c. En ipse stat post parietem nostrum. Reliqua parent usque ibi: Omne, quod dat mihi Pater etc.
marg.| {6. 326c} Δ Sepi aures tuas spinis et linguam nequam noli audire et ori tuo facito ostia et seras auribus tuis. Ita Christus fecit eis, qui voluerant eum facere Regem et modo blande loquebatur ei, Rabbi, quando huc venisti Resp ondit increpative ostendens, quoniam honorem, qui est ab hominibus, non concupiscit, unum inspicit, scilicet salutem eorum, Supra quinto, f. Ego testimonium ab homine non accipio. Infra capitulo 8.f. Ego gloriam meam non quero.
marg.| Sed notandum, quod cum increpatione miscenda est mansuetudo.
marg.| Secundum illud Gal. 6.a. Vos, qui spirituales estis, corripite in spiritu lenitatis. Unde Chrysostomus Parce eos redarguit, non abusive. Non enim dixit: O gulosi et ventris servi, tot mirificavi et numquam secuti estis, neque admirati estis, sed mansuete loquitur et quiescibiliter. Queritis inquit me non quia vidistis etc. quasi dicat: non vos stupidos fecit miraculum, sed venter plenus. Et hoc probatur ex responsione eorum. Infra eodem, d. Patres nostri manna manducaverunt, rursus ad cibum trahentes carnalem, quod erat accusatio et criminatio maxima. Et nota, sicut dixit Glossa Tales hodie multi sunt in Ecclesia, qui querunt Iesum, non propter Iesum, ut Gregorius. in horum persona eos detestatur, qui in Ecclesia per sacros ordines non virtutum merita, sed vite presentis subsidia requirunt. Tales namque non pro signis, sed pro panibus Deum querunt. Ps. 48. Confitebitur tibi, cum benefeceris ei. Ecclesiast. 6.b. Est amicus socius mense, Prv. 19.a. Multi colunt personam potentis et amici sunt dona tribuentis. Augustinus. Quam multi hodie non querunt Iesum, nisi ut illis bene sit secundum tempus: alius negotium habens querit intercessionem Cleritorum: alius premitur a potentiore et fugit ad Ecclesiam: alius vult pro se interveniri apud illum, apud quem parum potest, ille sic, ille sic. Impletur quotidie Ecclesia talibus: vix queritur Iesus propter Iesum. Tales sunt sicut vulpes, que latent in sabulo penitentie et simulant se mortuas, ut possent aliquam avem rapere, id est aliquod commodum temporale, Ez. 13.a. Quasi vulpes in deserto Prophete tui erant: Sequitur:
marg.| {a} Operamini non cibum, qui perit etc.  Sicu t dicit Augustinus Quoniam prius satiavit panibus ventres, vult satiare sermonibus mentes. Unde eis querentibus Iesum, non propter sermones, sed propter panes, primo respondet redarguendo, hic autem instruendo. Sapientis enim est non solum eradicare vitium, sed plantare virtutum. Chrysostomus Post reprehensiones enim adiicit doctrinam, dicens:   Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam eternam id est operam date et sollicitudinem et curam impendite ad cibum spiritualem habendum, non corporalem, quem requiritis, quasi dicat: non ad panes, sed ad sermones meos attendite, qui sum cibus non periens, sed permanens, id est permanere faciens in gratia usque in vitam eternam. De hoc cibo dicitur Mt. 4.a. Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei. Lam. quarto a. Parvuli petierunt panem etc. Is. quinquagesimooctavo c. Frange esurienti panem tuum etc. Sir. 31.c. Splendidum in panibus benedicent labia multorum etc. Vel cibus, qui permanet, sunt bona opera. Unde supra 4.e. Meus cibus est, ut faciam voluntatem eius, qui misit me. Opera enim bona reficiunt: Quia in custodiendis illis retributio multa.
marg.| Secundum hoc exponitur sic: Operamini non cibum, qui perit etc. id est operamini opera, non que ducunt in perditionem, sed que ducunt in salutem. Vel cibus permanens est ipse Christus.
marg.| Sicut ipse dicit: Infra eodem, e. Ego sum panis vivus etc. Et secundum hoc exponitur sic secundum Glossa Operamini etc. id est querite me, non propter aliud, sed propter me. Ego enim sum cibus permanens in vitam eternam.
marg.| Vel id est preparate vos ad recipiendum corpus meum. Sed quia possent se excusare de impossibilitate habendi hunc cibum, subdit.
marg.| {b} Quem Filius hominis dabit vobis Quod potest exponi de omni cibo et sermonis et operis et corporis sui. Cibum enim sermonis dabit predicando, cibum operis {6. 326d} boni exemplum et adiumentum ad bonum operandum conferendo, cibum etiam sui corporis dat Christus, non alius per Sacerdotes, secundum illud Ps. 110. Escam dedit timentibus se.
marg.| Deinde autem, quia tam magna dixerat de se, ne scandalizentur, ad Patrem recurrit: et per hoc sermonem suum credibilem reddit, dicens.
marg.| {c} Hunc enim id est Filium hominis, qui hoc vobis promittit.
marg.| {d} Pater signavit non qualiscumque Pater, sed.
marg.| {e} Deus id est signum ei posuit, id est proprio signo eum a ceteris filiis hominum discrevit, sicut dicit Ps. 44. Unxit te Deus, Deus tuus oleo exultationis pre participibus tuis.
marg.| Et est sensus. Nolite me contemnere, quia filius hominis sum ; quia sic sum filius hominis, ut non sim unus ex vobis ; sed signatus a Patre et discretus a vobis: et ideo querite a me cibum, non qui perit, sed qui permanet, quia possum illum dare: heres enim sum et filius: et ideo dona mea sunt stabilia. Hec lectura est Augustini. Chrysostomus legit sic: Filius hominis dabit vobis hanc escam.
marg.| {c} Hunc enim Pater sigillavit Deus id est ad hoc misit, ut hanc daret vobis escam: unde quasi nuntius Patris habet sigillum Patris. Vel sic. Credere debetis, quod Filius hominis possit dare vobis hanc escam, quia hunc sigillavit Deus Pater, id est demonstravit et revelavit per suum testimonium, quod ipse est Filius Dei. Mt. 3.d. et 17.a. Et habetur simile sup. 3.d. Qui audit sermones meos, sigillavit, quoniam Deus verax est, id est demonstravit incontradictive et irrefragabiliter.
marg.| Et notandum, quod sicut dicit Chrysostomus quidam eorum, qui volunt pigre nutriri, abutuntur hoc verbo: Operamini non cibum, qui perit etc. quasi Christus operationem abscindat: et ideo opportunum est contra eos dicere: Toti enim detrahunt Christianismo et in pigritia convitium pati preparant Christianos. Prius autem dicamus pro eis. Lc. 10.g. Martha, Martha solicita es et turbaris erga plurima, porro unum est necessarium.
marg.| Item Mt. 6.d. Nolite soliciti esse, quid manducetis etc.
marg.| Item nolite soliciti esse in crastinum. Necessarium est nunc omnia hec solvere, non solum ut quiescere faciamus pigritantes, sed ut contrarium ostendamus per eloquia Dei. 1Th. 2.b. Memores facti estis fratres laboris nostri et fatigationis, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus.
marg.| Item 2Th. 3.b. Non inquieti fuimus inter vos, neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore et fatigatione nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus, non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos: Nam et cum essemus apud vos, hoc denuntiavimus vobis: quoniam si quis non vult operari, non manducet. Dicitur enim 1Th. 4.c. Rogamus vos superabundare et largiri, silere et agere, que propria.
marg.| Item Eph. 4.f. Qui furabatur, iam non furetur, magis autem laboret manibus suis, ut habeat, unde tribuat necessitatem patienti.
marg.| Item Act. 20.g. Que mihi opus erant et his, qui mecum sunt, ministraverunt manus iste. Item 1Cor. 9.c. Que igitur est mihi merces, ut evangelizans non sumptuosum ponam Evangelium. Item Act. 18.a. Manebat apud aquilam et Priscillam et operabatur: Erant enim tabernaculorum factores arte. Hec secundum seriem repugnantiam ostendunt. Quid igitur dicemus ad hec ? Dicimus, quod hoc, id est non solicitos esse, non est idem, quod non operari, sed hoc significat, id est non affligi nimis secularibus rebus: Non idem est solicitudo et operatio, solicitudinem nimiam prohibet, operationem iubet. Propterea quod ad Martham increpative dicitur: Martha, Martha, solicita es etc. hoc idem dicit, quia non oportet audientie tempus ad carnalia consumere, quasi dicat: Martha, ego doctrinans accessi ; tu vero relinquens audientiam, circa pulmentum studuisti. Non ergo hospitalitatem prohibet ; sed quod non oporteat in audientie tempore circa talia occupari. Docet itaque et hic dicendo: non operamini cibum, qui perit etc. non propter hoc dicit, quod oporteat pigritari, sed operari magis et tradere: Pigritari enim maxime cibus periens est: multam enim malitiam docuit otiositas, sive pigritia. Eccl. 33.d. Preterea notandum est, quod isti non ad sermones intendebant, sed ad panes: nec soliciti erant discere, quis erat, qui hoc operaretur et qua virtute ; sed unum solum volebant, ventrem scilicet voluptuose replere, nihil laborantes. Ideo talem escam convenienter vocavit cibum pereuntem, dicens: Non operamini cibum, qui perit etc. quasi dicat: nutrivi corpora vestra, ut ab hoc aliam quereretis escam, que manet et nutrit animam ; vos autem {6. 327a} rursus ad terrenam curritis. Sequitur.
marg.| {a} Dixerunt ergo ad eum quia intellexerunt, quod per cibum intelligebat opus Dei.
marg.| {b} Quid faciemus, ut operemur opera Dei ? id est quid observando poterimus implere illud preceptum, quod dicis de operando cibo, qui non petit ? Vel quid faciemus etc. id est quid operabimur, ut opera nostra sint Deo placentia et mereamur illum cibum, qui non perit. Et nota quod sicut Chrysostomus dicit, quod castrimargia excecaverat eos, quia enim ad castrimargiam inhiabant et toti secularibus intenti erant: ideo Christus eos multis modis ad spiritualia revocaverat, primo arguendo, queritis me, non quia vidistis signa etc. Postea docendo, quem oportet cibum querere, ibi: Operamini cibum, qui non perit. Posuit etiam eis bravium dicens: Sed qui manet in vitam eternam et id quod obstabat eis, curat, dicens: se esse missum a Patre. Quid igitur illi ? Ac si nihil audissent, dicunt. Quid faciemus, ut operemur opus Dei ? Hoc autem dicebant, non ut discant et agant, sicut patet ex sequentibus, ubi manna requirunt, sed ad cibi exhibitionem tendunt et ut saturet eos, imitari volunt. Christus vero ad fidem et cibum spiritualem inducit. Unde sequitur:
marg.| {c} Respondit Iesus et dixit eis: Hoc est opus Dei id est Deo placitum, vel a Deo-datum, sive dandum: quia hoc non habet homo a se, sed a Deo.
marg.| {d} Ut credatis fide operante per dilectionem. Gal. quinto, b.
marg.| {e} In eum, quem misit ille id est in Filium. Non dicit, ut credatis ei, vel eum ; sed in eum.
marg.| {f} Dixerunt ergo ei: quod ergo tu facis signum etc. Glossa Quia ad fidem sui invitabat, querunt signa, quibus inducantur credendum. Unde 1Corinth. 1.d. Iudei signa querunt. Dicunt ergo.   Quod facis signum, ut videamus quasi dicat: multa promittis, sed fac aliquid.
marg.| {g} Ut videamus illu d et credamus tibi, quod operaris quasi dicat: ut promittis magna, immo maiora, quam Moyses, cibum, scilicet qui permanet in vitam eternam. Moyses autem promisit terram fluentem lacte et melle et huiusmodi temporalia. Dt. 11.b. Tu vero non facis tanta, quanta Moyses. Moyses enim dedit panem de celo ; tu vero panes hordeaceos.
marg.| Item ille quadraginta annis ; tu vero una die. Quasi ergo pro minimo habentes, quod fecerat Christus, quia maiora promittebat, querunt. Quid facis ? quid operaris Iter atio autem questionis est infidelitatis eorum expressio.
marg.| {h} Patres nostri manducaverunt manna in deserto Hic aperte ostendunt, se comparare miraculum Moysi, miraculo Christi quasi minori.
marg.| {i} Sicut scriptum est Ex. 15.d. Et in Ps. 77. Panem Angelorum manducavit homo. Et hoc est. Panem de celo dedit eis manducare Notandum, quod signum querentes et dicentes. Quod facis signum etc. non volunt, ut ipse eligat signum, quod faciat, sed in necessitatem putant eum mittere, ut nullum aliud faciat, quam tale, quale factum est in progenitoribus. Propter hoc dicunt. Patres nostri manducaverunt manna in deserto: per hoc estimantes eum irritare, ut tale faciant signum, quod eos nutrire possit carnaliter. Multa enim alia signa facta sunt in Egypto et in mari et in deserto ; sed huius solum meminerunt, quod valde concupiscebant, propter ventris tyrannidem. Et nota quod non dixerunt: Moyses fecit signum in deserto ; tu quod facis: estimantes percuti eum et offendi, si ei aperte comparent Moysen.
marg.| Item non dicunt ; Deus fecit signum in deserto ; et tu quod facis, ne videantur eum exequare Deo. Neque Moysen inducunt, ut non videantur Christum humiliare ; sed simpliciter dicunt quod factum est in deserto, ut similia faciat. Patres inqu iunt, nostri manducaverunt etc.
marg.| {k} Dixit ergo eis Iesus: Amen, amen dico vobis etc.  Pote rat dicere, quoniam maiora Moyse feci nunc, non {6. 327b} indigens virga, sicut ipse, neque oratione ; sed omnia faciens a meipso, quod non fecit Moyses: sed hoc non dixit, ne eum notarent de iactantia ; sed magis eos studet inducere in intellectum spiritualis esce, dicens.
marg.| {l} Non Moyses dedit vobis panem veru m, sed typicum et figurativum veri panis.
marg.| {m} De celo Empy reo, sed nec celo aereo, secundum quod dicitur: Volucres celi comederunt illud, Mt. 13.a. Et in Ps. 17. Intonuit de celo Dominus.
marg.| {n} Sed Pater meus dat vobis panem verum Fili um suum figuratum per illud manna.
marg.| {o} De celo miss um in mundum, ut cibus hominum. Ideo enim Verbum caro factum est, sicut dicit Gregorius ut cibus Angelorum fieret cibus iumentorum. Omnis quippe caro fenum dicitur. Is. 40.a. Et dicit Augustinus quod verbum, quod est panis Angelorum, conversum est in lac parvulorum, dum descendit in carnem.
marg.| {p} Panis enim verus est cor vivificans et confirmans.
marg.| {q} Qui de celo descendit Ille enim typicus fuit panis, non verus, qui de aere pluit, non quod falsum fuerit miraculum de manna ; sed quia figurativum istius panis. Ideo de ipso dicitur. Sap. 26.c. Angelorum esca nutrivisti populum tuum et paratum panem de celo prestitisti eis sine labore, omne delectamentum in se habentem et omnis saporis suavitatem.
marg.| {r} Et dat iste panis, vel pater per hunc panem.
marg.| {s} Vitam mundo quod non manna. Mundo non Iudeis solum, sed orbi terrarum. Nec dicit dat cibum simpliciter, sed dat vitam aliam, scilicet quandam et alteratam. Vitam autem dicit, quia omnes erant mortui. Dat, quia gratis. Item dum dicit, dat vitam mundo, in zelum eos mittit: ut saltem dolentes, quod alii potiuntur dono, non maneat foris.
marg.| {t} Dixerunt ergo ad eum non intelligentes, de quo pane diceret, quia intelligebant de sensibili et gustabili pane, ventrem lascivire exspectantes. Ad hoc enim venerant, ut dicit Chrysostomus Et propter hoc honorando et blandiendo dicunt.
marg.| {u} Domine, semper da nobis panem hunc sic et mulier Samaritana dicit sup. 4.b. Domine, da mihi hanc aquam. Et nota quod non dixerunt: roga, ut pater det, sed da nobis ; et tamen dixerat: quoniam ego do ; sed Pater meus dat.
marg.| Ex concupiscentia enim cibi tracti eum fide dignum estimaverunt ad exhibitionem panum. Facile enim credit homo de his, que placent et conferunt sibi. Sed quia errabant, Christus eos corrigit: et de quo pane dixerat, aperit. Unde sequitur.
marg.| {x} Dixit autem eis Iesus Ince perat eos instruere de pane spirituali: sed quia ipsi intelligebat de materiali, aperit, quod immo de spirituali intelligendum est, qui longe melior est eo, quod reficit eternaliter. Unde dicit.
marg.| {y} Ego sum panis vite Chrysostomus Incipiens eos docere de mysteriis, primum loquitur de Deitate sua. Ego sum panis vite. Neque enim de corpore suo dictum est hoc.
marg.| De illo enim infra eod. e. dicetur. Panis, quem ego dabo, caro mea est. Etenim illa propter Domini verbum panis est.
marg.| Et nota quod non utitur hic testibus, sicut supra 5. quia ibi accusabant et contradicebant ; hic vero fingebant propter panes, quos sperabant.
marg.| Item quia potens erat miraculum panum quasi testans. Et dicitur vivus ab effectu, quia vivificat. Ps. 118. Vivifica me secundum verbum tuum. Gn. 49.c. Aser pinguis panis eius prebebit delicias Regibus. Aser interpretatur beatus et significat Christum, qui est beatitudo Sanctorum. De quo dicitur in Ps. 1. Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum etc.
marg.| Et dicitur pinguis ab effectu, quia impinguat pinguedine caritatis et devotionis. Et ipse est delicie Regum, id est virorum spiritualium. De quibus dicitur Prv. 21.a. Sicut divisiones aquarum, ita cor Regis in manu Dei. De hoc pane dicitur Is. 20.e. Panis frugum terre {6. 327c} tue erit uberrimus et pinguis. Et exponitur hec auctoritas de corpore Christi, quod ex frugibus terre conficitur in altari. Sap. 16.c. Panem de celo prestitisti eis sine labore etc. quod de manna non potest intelligi bene, quia oportebat, quod illud colligerent et coquerent, quod sine labore fieri non poterat.
marg.| {a} Qui venit etc.  Poss ent respondere. Tu dicis, quod dabis nobis panem de celo, videlicet, te ipsum, sed te quomodo possumus manducare ? Ideo ostendit modum comestionis. Qui venit ad me passibus fidei et caritatis, id est qui credit in me. Unde Augustinus. Ut quid paras dentem et ventrem: crede et manduca.   Non esuriet Et e xponit, quod dixerat.
marg.| {c} Et pro id est.
marg.| {d} Qui credit in me, non sitiet in eternum idem dicit, non esurire et non sitire: utroque enim verbo significatur eterna satietas. De quo Ps. 16. Satiabor, cum apparuerit gloria tua. Et hoc est. Non sitiet in eternum id est in eterna vita. In presenti enim non sedatur omnino sitis, sed in futuro, supra 4.b. Qui biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in eternum. Apocalypseos 7.d. Non esurient, neque sitient amplius. Et Is. 55.c. Ecce servi mei comedent et vos esurietis. Sed contra Sir. 24.c. Qui edunt me, adhuc esurient. Solutio: Esuries et sitis duo important, defectum et desiderium. Hic sumitur in semiplena significatione, scilicet pro defectu in Ecclesiastico vero sumitur pro desiderio, sive appetitu, sive defectu.
marg.| {e} Sed dixi vobis Dixe rat se esse panem et modum comedendi. Sed possent dicere, quare hoc dicis nobis. Et respondet. Non quia manducaturi sitis, sed dixi hoc vobis, ad improperium vestre incredulitatis.
marg.| {f} Quia vidistis me et non credidistis quasi dicat: coram vobis habetis panem et non comeditis credendo. Sed quid est quod dicit: Vidistis me et non credidistis etc. Cum fides non sit apparentium, ut dicitur Hbr. 11.a. Solutio: vidisti me per miracula ad fidem ducentia ; et tamen non credidistis.
marg.| Et nota quod quidam nec viderunt, nec crediderunt, sicut illi, de quibus dicitur Mt. 11.c. Si in Tyro facte essent virtutes, que facte sunt in vobis, olim egissent penitentiam.
marg.| Item quidam viderunt et crediderunt, sicut Thomas, cui dicit Dominus, Infra 20.g. Thoma, quia vidisti me, credidisti.
marg.| Alii non viderunt et crediderunt, ut Gentiles. De quibus Ps. 17. In auditu auris obedivit mihi. Non dicit in visu oculi. Et infra 20.g. Beati, qui non viderunt et crediderunt.
marg.| Alii viderunt et non crediderunt, sicut isti, de quibus dicit: Vidistis me etc. Dixi vobis, quia vidistis me, id est signa et Scripturas, que testimonium perhibent de me et vidistis me et tamen non credidistis, supra 5.f. Scrutamini Scripturas: ille enim sunt, que testantur de me et non vultis venire ad me, supra 3.d. Quod novit, loquitur: et quod vidit, testatur: et testimonium eius nemo accipit.
marg.| Et in eodem, b. Quod scimus, loquimur: et quod vidimus, testamur et testimonium nostrum non accipitis.
marg.| {g} Omne, quod dat mihi Pater Sic continuatur. Quasi dixi vobis predicta exprobando incrudelitatem vestram: tamen alii credunt in me, quibus datum est a Deo Patre. Quia omne, quod dat etc. Glossa sic continuat. Dixi vobis, quod non creditis, sed etsi vos non creditis, non ideo inutiliter veni, non ideo alios perdo, sed venientes recipio. Et hoc est. Omne, quod dat etc. Chrysostomus Omnia facit Christus propter electos, qui salvantur, ideo ne videatur inaniter loqui, ait. Omne, quod dat mihi Pater, ad me veniet, id est nullus de illis est, quos dedit mihi Pater, qui non veniat ad me per fidem: per hoc significat, quod nullus prohibet, vel impedit venire eum, que pater dederit Filio.
marg.| Item per hoc significat, quod non contingens res est fides ; sed dono Dei et voluntate et nutu eius indiget. Et per hoc tangit incredulitatem illorum, eo quod ipsi increduli {6. 327d} Filio erant et transgressores voluntatis Dei Patris et quod indigni erant dono Dei, sine quo non venitur ad Filium, Infra eodem, c. Nullus potest venire ad me, nisi Pater meus traxerit. Dat Pater, sive trahit, gratiam infundendo, quod licet Filius et Spiritus sanctus faciant: Tamen quia hoc a Patre habent, potius dicitur de patre Infra 18.b. Serva eos, quos dedisti mihi. Mt. 16.c. Beatus es, Simon Bariona: quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus.
marg.| {h} Ad me veniet pass ibus fidei et bone operationis, ut dicit Glossa Vel peccata relinquendo et iustitie fidei adherendo. Is. 60.a. Filii tui de longe venient etc. Et subdit premium venientium.
marg.| {i} Et eum, qui venit ad me id est qui per fidem mihi unitur.
marg.| {k} Non eiiciam foras id est non expellam a me, qui sum refugium et hospitium et umbraculum Iustorum. Ps. 103. Petra refugium herinaciis. 1Io. a.d. Qui manet in caritate, in Deo manet, quasi in proprio hospitio. Eccles. 34.c. Protector potentie, firmamentum virtutis, tegmen ardoris et umbraculum Meridiani. Vel Non eiiciam foras, a merito, vel consortio, vel beatitudine Sanctorum, sed potius salvabo. Ad hoc enim carnem assumpsi et formam servi subintravi. Unde sequitur.
marg.| {l} Quia descendi de celo id est incarnatus apparui mundo.
marg.| {m} Non ut faciam voluntatem meam id est mee sensualitatis, que
marg.| Δ vult non mori
marg.| {g} Omne, quod dat mihi Pater, ad me veniet: et eum, qui venit ad me, non eiiciam foras Nota quod Dominus eiicit foras hominem ab Ecclesia, scilicet militante duobus modis.
marg.| Uno modo a merito per gratie subtractionem, vel non appositionem. Eiicit autem, id est eiici permittit, sicut dicitur Apc. ult. c. Foris canes et venefici et impudici.
marg.| Alio modo a numero per excommunicationem, sive a consortio. Secundum illud Numer. 5.a. Eiice omnem leprosum extra castra. Prv. 22.b. Eiice derisorem et exibit cum eo iurgium.
marg.| Item Apostolus. 1Cor. 5.d. Cum huiusmodi nec cibum sumere.
marg.| Item 2Io. c. Nolite eum recipere in domo, nec ave ei dixeritis. Eiicit etiam ab Ecclesia triumphante per extremam sententiam iudicialem. De qua Mt. 25.d. Ite maledicti in ignem eternum.
marg.| De prima, que est a merito, habetur significatum Mt. 21.b. quando eiecit ementes et vendentes de templo.
marg.| De secunda habetur supra 2.c. quando similiter eiecit ementes et vendentes de templo.
marg.| Et nota quod de illis, qui eiecti sunt Mt. 21. non habetur, quod murmuraverunt, neque quod Dominus fecerit flagellum ad eiiciendum eos. Sed de alia supra 2. habetur, quod murmuraverunt dicentes: Quod signum ostendis, quia hec facis etc. Et quod flagellum fecerit de funiculis. Per hoc autem significatur, quod nullus murmurat, quando eiicitur aliquis ab Ecclesia merito per gratie subtractionem et quod non cogitur quis exire, immo exit propria voluntate, sed quando eiicitur aliquis per excommunicationem, statim murmurat et conqueritur. Et est ibi coactio, quod notatur in flagello facto. De tertia habetur Mt. 22.b. In illo, qui eiectus est a nuptiis. Et Mt. 25.a. Clausa est ianua fatuis virginibus etc.
marg.| De prima etiam habetur Gn. 3.d. Emisit eos de Paradiso voluptatis. Et subditur. Et collocavit ante Paradisum voluptatis Cherubin et flammeum gladium. Talis enim licet sit adhuc in Paradiso Ecclesie, quantum ad Sacramentorum perceptionem ; tamen non est in Paradiso voluptatis, quia non sentit delicias spirituales, sed modo eiectus est. Si autem vult redire, oportet, quod redeat per Cherubin, id est per plenitudinem scientie, id est caritatem et flammeum gladium, id est per zelum penitentie procedentem ex caritate. De secunda habetur Gn. 4.b. Ecce eiicis me hodie a facie terre et a facie tua abscondar et ero vagus et profugus: omnis igitur, qui invenerit me, occidet me. Excommunicatus enim exponitur demonibus, quia est extra custodiam Ecclesie. Et horum verborum sententiam deberet cogitare homo, quando videt, quod debet excommunicari. Ier. 15.a. Eiice illos a facie tua et egredientur. Quia si dixerit ad te, quod egrediemur, dices ad eos. Hec dicit Dominus Deus, qui ad mortem, ad mortem ; et qui ad gladium, ad gladium ; et qui ad famem, ad famem ; et qui ad captivitatem, ad captivitatem. Sed venientibus ad se dicit Dominus. Non eiiciam foras Sequ itur.
marg.| {i} Quia descendi de celo, non ut faciam voluntatem meam ; sed voluntatem eius, qui misit me Hoc deberet esse verbum Religiosorum, qui
marg.| debent esse stelle
marg.| {6. 328a} Δ vult non mori pro homine. Unde Mt. 26.d. Tristis est anima mea usque ad mortem.
marg.| {a} Sed voluntatem eius, qui misit me id est Patris, qui vult me mori pro hominis redemptione. Mt. 66.d. Non sicut ego volo, sed sicut tu vis. Et que fit illa voluntas Patris determinat ; dicens.
marg.| {b} Hec est autem etc. Chrysostomus hic querit, quid est quod dicit. Non ut faciam voluntatem meam sed voluntatem eius, qui misit me ? Ergo alia est voluntas Filii et alia Patris. Et respondet quod non, immo communis. Unde sensus est, quod non aliud quid venit acturus Filius, quam quod vult Pater, non propriam quandam et separatam a Patre habens voluntatem. Ne autem suspiceris aliam esse voluntatem Filii et aliam Patris, quia dixerat. Non ut faciam etc. Ideo subdit. Hec est enim voluntas etc. Et determinat voluntatem Patris duplicem.
marg.| Unam de futuro, ut salvemur per Filium ; alteram de presenti, ut credamus in Filium. Et cum constet hoc idem velle Filium, patet, quod communis est voluntas utriusque scilicet ut nos credamus et salvemur. Et hoc idem dicit Filius. Lc. 12.f. Ignem veni mittere in terram: et quid volo, nisi ut accendatur ?
marg.| Item sup. 5.d. Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat ; sic et Filius, quos vult, vivificat. Ergo eadem est utriusque voluntas.
marg.| Et nota quod dicit: Hec est voluntas eius, qui misit me, Patris non dicit. Hec est voluntas mea. Si enim hoc dixisset, utique despexissent quasi pro iactantia. Dicit ergo. Quoniam hec est voluntas Patris, ut ostendat Patrem concordare sue voluntati et se cooperari patris voluntati et in hoc ostendit se non ei contrarium, sed potius, illos repugnare et exprobrare Patrem, qui non credebant Filio.
marg.| {c} Ut omne, quod dedit mihi ad custodiendum id est cui gratiam dedit in me credendi.
marg.| {d} Non perdam ex eo Mt. 18.a. Non est voluntas Dei, ut pereat unus de pusillis. Contra Infra 17.b. Nemo ex illis periit, nisi filius perditionis. Solutio. Quosdam dat Deus per presentem iustitiam: et illi possunt perire ; alios per predestinationem et illi non pereunt. Vel signanter dicitur. Non perdam ex eo, quia si aliquis perditur, non ab eo perditur, sed a se.
marg.| {e} Sed resuscitem illud in novissimo die Per primum notatur vitatio mali, id est perditionis gehenne ; per istud notatur collatio bona glorie. Loquitur enim de resuscitatione gloriosa, quod patet, sicut dicit Chrysostomus per id quod precedit et quod sequitur. Sequitur enim de vita eterna, cum dicit. Ut omnis, qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam eternam
marg.| Precedit enim de eiectione et perditione removenda, cum dicit. Non eiiciam foras et non perdam ex eo quod de bonis intelligitur.
marg.| Mali enim eiicientur de societate bonorum in tenebras exteriores. Mt. 22.b. et 25.c. Et ibi perdentur, secundum illud Mt. 10.d. Timete eum, qui potest animam et corpus perdere in gehennam.
marg.| Sed quia ad resurrectionem gloriosam venitur per fidem, ideo subdit.
marg.| {f} Hec est autem voluntas Patris mei, qui misit me quas i non solum vult Pater, ut salvemur per Filium ; sed etiam vult de nobis, ut illam salutem mereamur credendo in Filium. Et hoc est.
marg.| {g} Ut omnis, qui videt Filium et credit in eum In p resenti.
marg.| {h} Habeat vitam eternam in f uturo quantum ad animam, cui datur cognitio et fruitio Dei.
marg.| {i} Et ego resuscitabo eum in novissimo die glor iose, ut cum anima remuneretur et corpus. Sed videtur, quod maledicat. Qui videt Filium et credit Immo potius, qui credit et videt, quia dicitur Is. 7.b. Nisi credideritis, non intelligetis.
marg.| Solutio. Loquitur de visione corporali, qui videt Filium miracula facientem et credit, per hoc ductus ad fidem.
marg.| Vel. Qui videt Filium et credit, id est qui quamvis videat in carne patientem, tamen credi: in eum. Vel qui videt et credit, id est qui videt credendo, sive per fidem.
marg.| {6. 328b} Vel aliter continuatur.
marg.| {f} Hec est autem voluntas Dixe rat, quod voluntas Patris erat, ut id quod dederat Filio, non periret, quantum ad animam, sed resuscitaretur etiam quoad corpus: et quia hoc non expresserat, neque apparuerat, quid sit Patrem dare Filio, ideo explanando predicta dicit. Hec est voluntas Patris, ut omnis, qui videt Filium et credit in eum quasi dicat: hoc est Patrem dare, a Patre datum esse credere Filio.
marg.| {h} Habeat vitam eternam et s ic non pereat.
marg.| {i} Et ego resuscitabo eum sicu t prius. Sed querit Chrysostomus Cur iterat et ponit toties resurrectionem ? Et respondet. Ut non presentibus rebus coarctent Dei providentiam ; sed in futurum non extendant.
marg.| Item, ut hi, qui presentibus bonis non potiuntur, pigriores non sint, nec desperent ; sed futura bona exspectent.
marg.| Item, ut mali, qui non torquentur, aliam sciant vitam, in qua torquebuntur. Ideo ergo repetit de resurrectione, ut sciamus futurum iudicium. Chrysostomus Si avari esse voluerimus et si rapere et si inconveniens quid agere: confestim diem illam in mentem mittamus et omni freno vehementius detinebit inconvenientem impetum hec cogitatio. Dicamus ergo adinvicem et ad nosipsos: resurrectio est et iudicium nos exspectat terribile. Et si aliquem viderimus elatum et in presentibus bonis inflammatum et si alium dolentem et si pigritantem alium viderimus et dissolutum: semper id dicamus, quoniam iudicium est et resurrectio. Sufficiens hoc verbum omni formato magis nostram curat animam. Etenim est resurrectio et resurrectio preest ostiis non longe, neque procul. Adhuc enim modicum quantulumcumque, qui venit, veniet et non tardabit. Abac. 2.a. Et omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi et bonos et malos. 2Cor. 5.b. et Rm. 14.b. Hos quidem, ut ante omnes verecundentur: illos, ut ante omnes clariores efficiantur.
marg.| Item Chrysostomus Sed fortassis dicet quis. Et quando erit consummatio: quando autem erit resurrectio: ecce quantum factum est tempus ; et nihil tale contigit. Sed enim credite: etenim, qui ante diluvium erant, talia dicebant et deridebant Noe ; et similiter tempore Loth, dicitur 2Pt. 2.b. et Mt. 24.d. ita et resurrectio erit. 1Th. 5.a. Cum dixerint: pax et securitas, tunc repentinus eis
marg.| Δ superveniet
marg.| debent esse stelle et luminaria in celo, id est in claustro ad illuminandum eos, qui sunt in terra Ecclesie. Et notandum, quod quidam cadunt de hoc celo, quidam expelluntur, quidam descendunt. Celum enim dicitur claustrum, quasi casa helios, vel a celando scandalum, si accidat inter eos. Cadunt autem de hoc celo, qui sponte exeunt. Apc. 6.d. Stelle ceciderunt de celo super terram, sicut ficus emittit grossos suos, cum a vento magno movetur, id est cum tentatione concutitur. Et nota quod unum signum finis mundi est, casus stellarum, sicut Mt. 24.c. Et ita etiam dicit Ier. Alii expelluntur propter facinora sua. Apc. 12.b. Proiectus est ille draco magnus, serpens antiquus, qui vocatur diabolus et Satanas.
marg.| Et nota quatuor causas, propter quas aliquis eiicitur de claustro et eiiciendus est, que notantur per quatuor nomina diaboli, que ponit ibi:
Per hoc enim quod dicitur draco quia sitit sanguinem elephantis, notatur unus casus, sive una causa, propter quam eiicitur, hoc est homicidium.
Alius casus est furtum, quod notatur in eo quod dicitur serpens. Diabolus enim accepit alium habitum, id est serpentis, sicut fur et furatus est homini virtutes et paradisum.
Item eiicitur propter vitium Sodome quod notatur in hoc quod dicitur   diabolus qui interpretatur deorsum fluens.
marg.| Item propter suscitationem discordie et schismatis, quod notatur in hoc, quod dicitur Satanas, qui interpretatur adversarius, sive criminator. Lv. 19.d. Non eris criminator, neque susurro in populis. Alii descendunt ab hoc celo, qui exeunt per electionem et descendunt a monte contemplationis ad vallem actionis et solicitudinem predicationis, sicut legitur Ex. 13.d. Qui descendit de monte, scilicet ad docendum populum. Et isti debent descendere, ut ducant ad locum, ubi est Iesus, sicut Mt. 2.b. Stella duxit Magos ad Iesum et per suum descensum notificavit domum, quia propior fuit terre omnibus aliis. Alia patent usque ibi: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis etc.
marg.| {6. 328c} Δ superveniet interitus etc. Hoc autem fit, ut semper simus soliciti et in ipsa securitate non confidamus. Quid dicis, o incredule, non exspectas resurrectionem futuram esse: non exspectas futurum iudicium esse ? Demones confitentur hoc: et tu inverecundus sis. Venisti, aiunt, ante tempus torquere nos. Mt. 8.d. Qui vero torsionem dicebant futuram esse et iudicium sciunt et noxas et supplicia.
marg.| Item sicut in aliis Christus antecessit nos: ita et in hoc. Etenim primogenitus propter hoc dicitur ex mortuis, Col. 1.c. Si enim resurrectio non esset, ubi iustitia Dei salvaretur, tot quidem iniquis prosperantibus ; tot vero bonis contribulatis et in tribulatione vitam dissolventibus ? Sequitur.
marg.| {a} Murmurabant ergo Iudei de illo id est de Christo, id est contra Christum.
marg.| {b} Quia dixisset: ego sum panis vivus, qui de celo descendi Hinc manifestum est, quod Paulus de Iudeis dixit. Phil. 3.d. Quorum Deus venter est et gloria in confusione eorum. Quando enim audierunt, quod non manducarent panem carnalem, murmurant ; quandoquidem panem dedit eis et ventrem implevit: tunc eum Prophetam dicebant esse et Regem facere volebant, modo autem scandalizantur et fabri filium vocant et pretendunt incredulitatis velamen, excelsum scilicet sermonem, quia scilicet dixerat: Ego sum panis, qui de celo descendi. Hinc occasionem sumebant murmuris, hinc videbantur anxiari: verum non ex hoc erat ; sed quia non sunt potiti mensa corporali. Si enim vere anxiarentur de hoc verbo, oportebat interrogare et querere, qualiter panis vite est et qualiter de celo descendit ; nunc autem non hoc faciunt. Et quod hoc non scandalizaret eos, patet per hoc, quia non ceperunt murmurare, quando audierunt verbum, sed quando viderunt, quod non repleret ventres eorum.
marg.| Item postquam dixerat: sup. eodem d. Pater meus dat vobis panem verum de celo: Panis enim verus est, qui de celo descendit, non murmurant, sed dicunt: Domine, semper da nobis hunc panem, non dixerunt, roga, ut Pater det: victi enim concupiscentia cibi eum dignum fide esse estimaverunt ad exhibitionem. Que igitur causa scandali eorum et murmuris postmodum, nisi quia audierunt, quod manducare non est, rursus decrediderunt.
marg.| Et nota quod dicit murmurabant non aperte contradixerunt, sed murmurabant ad invicem. Adhuc enim reverebantur propter recens signum panum.
marg.| {a} Et dicebant Glossa indignantes et eius opprobria querentes, in humilitate generis offendunt. Unde dicitur lapis offensionis. Is. 8.c.
marg.| {d} Nonne hic est Iesus filius Ioseph desp ective loquuntur.
marg.| {e} Cuius nos novimus patrem Iose ph, sicut dicitur Lc. 3.e. Ut putabatur filius Ioseph.
marg.| {f} Matrem Mari am. Simile habetur Mt. 13.g. et Mc. 6.a. et Lc. 4.d. et 1Rg. 10.c. Quenam res accidit filio Cis ? Et infra 8.c. Ubi est pater tuus ?
marg.| {g} Quomodo ergo dicit hic: quia de celo descendi ex q uo nos scimus generationem eius terrestrem.
marg.| Et nota quod a duobus collatis sumunt occasionem murmuris, ex altitudine sermonis Christi et vilitate generis.
marg.| Posset eis dici: Valde igitur mali estis, si ideo malus est, quia eum cognoscitis. Sed certe hoc, quod ipse Iesus dixit Lc. 4.d. Nemo Propheta acceptus est in patria sua. Ibi Glossa Propemodum naturale est cives civibus invidere: non enim presentia viri opera, non virtutem ; sed teneram recordantur infantiam, quasi non et ipsi per eosdem etatis gradus ad maturam etatem pervenerint.
marg.| {h} Respondit ergo Iesus quem nihil latet, qui abscondita cordium intuetur, sicut dicitur 1Rg. 16.b. et ideo scit murmur eorum occultum.
marg.| {i} Et dixit eis: nolite murmurare in invicem occu lte, quod non sim panis, qui de celo descendit, quod vere sum ; sed sciatis, quod nemo potest venire ad me, nisi a Patre tractus et ideo vos non creditis me esse panem, quia non estis tracti a Patre. Et hoc est.
marg.| {k} Nemo potest venire ad me id est credere in me.
marg.| {6. 328d} {l} Nisi Pater, qui misit me, traxerit eum id est nisi gratia Dei illum prevenerit, nisi Pater revelaverit: que revelatio est attractio.
marg.| Et querit Chrysostomus, cur eis dicentibus, quod sit filius Ioseph, non respondet: Non sum filius Ioseph ? Et respondet, quia nondum audire poterant mirabilem partum secundum carnem, multo magis nec superiorem et ineffabilem intelligerent.
marg.| Item Chrysostomus Vehementer eos scandalizabat ex vili esse patre et contingente ; sed tamen non revelavit, ne unum scandalum destruens aliud faciat.
marg.| His ergo rationibus omisit respondere his, que dicebant de eius generatione: et convertit se ad confirmandum ea, que dixerat de dono Patris, quo venitur ad Filium: et quomodo venientes reficit, quia ipse est panis. Unde dicit: Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum Hoc est, quod dixerat, sup. eodem. Omne, quod dat mihi Pater, ad me veniet etc. Et est sensus. Nolite murmurare contra me de hoc, quod dixi, sed potius contra vos, quorum incredulitas obstinata meretur non trahi a Patre. Chrysostomus Hic insiliunt Manichei dicentes: Quoniam nihil in nobis positum est, id est in nostra potestate.
marg.| Solutio. Non facias vim in verbo trahendi, non enim notat violentiam, quia dicit Augustinus. Cetera potest homo nolens ; credere autem non potest nisi volens. Unde Chrysostomus Non quod in nobis est, destruit ; sed ostendit nos auxilio indigentes: non enim tractum dicit invitum ; sed multa potitum cum pugnatione, id est auxilio, ut sit sensus.
marg.| {m} Nisi traxerit id est adiuverit. Et ne putes sensibilem tractum, dicit infra eod. Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is, qui a Deo est etc.
marg.| Et nota quod dicit, trahit, propter duplex pondus, quod est in nobis, scilicet pondus culpe, de quo Hbr. 12.a. Deponentes omne pondus circumstans nos peccatum.
marg.| Item pondus pene, de quo Sap. 9.c. Corpus, quod corrumpitur etc. Et quia hoc trahere est magne potentie: ideo Patri attribuitur tractus, qui tractus non est violentie, sed misericordie. Unde Augustinus Si Poete licuit dicere.
marg.| —— Trahit sua quemque voluptas.
marg.| non necessitas, sed voluptas: non obligatio, sed delectatio: quanto magis nos dicere debemus trahi hominem ad Christum, qui delectatur virtute, delectatur beatitudine, delectatur iustitia, delectatur vita eterna, quod totum est Christus ? Da amantem et sentit, quod dico. Nota quod Dominus trahit ad ortum producendo Psalmus 21. Tu es, qui extraxisti me de ventre matris mee. Item trahit inspirando. Is. 7.c. Sibilabit Dominus musce etc. Glossa id est inspirabit. Item trahit flagellis quasi cogendo. Ps. 77. Cum occidere eos querebant eum. Is. 59.d. cum venerit quasi fluvius violentus, quem Spiritus Domini cogit. Item promittendo. Is. 1.e. Si audieritis me, bona terre comedetis. Item de his duobus insimul dicitur Os. 11.b. In funiculis Adam traham eos, in vinculis caritatis. Item trahit ostendendo bona sua et pregustatione eterne dulcedinis alliciendo, sicut trahitur musca per dulcedinem mellis. Ct. 1.a. Trahe me post te, in odorem unguentorum tuorum curremus. Item trahit gratiam conferendo. Ier. 31.a. In caritate perpetua dilexi te: ideo attraxi te miserans, id est dans misericordiam et gratiam. Item trahit nobis inherendo. Infra 12.e. Si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. Sed multi sunt sicut equi restitii, vel retrogradi, qui quanto plus trahuntur, tanto plus retrocedunt. Ps. 108. Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi. Ier. 7.e. Facti sunt retrorsum et non ante. Za. 7.c. Averterunt scapulam recedentes. Et subdit, quod bonum sit venientium ad se.
marg.| {n} Et ego equa lis Patri.
marg.| {o} Resuscitabo eum in novissimo die Glossa Faciam eum videre, quod credidit manducare, quod esuriit, habere, quod amavit et desideravit: quod non potest esse in presenti, ubi trahitur tantum. Et nota quod dixerat Patrem trahere ad se et neminem venire ad se, nisi per Patrem: ne propter hoc crederetur filius, non idem facere, {6. 329a} tamquam minor: ideo de se subdit et ego resuscitabo eum etc. Chrysostomus Non parva filii dignitas, si Pater ducit et ipse resuscitat. Hoc autem dicit non dividens opera sua ab operibus Patris, sed paritatem ostendens virtutis. Inculcat autem sermonem de resurrectione propter quosdam, qui de ipsa dubitabant, ut Sadducei. Et iterum ne crederent aliqui, quod non mererentur, qui de illo pane comederent, quia dixerat de tali, non esuriet in eternum et quater repetitur propter quatuor dotes corporis in novissimo die cui non succedit nox. Unde Abac. 3.c. Sol et luna steterunt in habitaculo suo.
marg.| {a} Est scriptum in Prophetis Quod dixerat de tractu patris probat et sermonem suum fide dignum reddit per Prophetas: et ostendit etiam, qualiter trahit docendo, scilicet ne sensibilem tractum intelligas. Unde dicit. Est scriptum in Prophetis de predicto tractu Patris, sic.
marg.| {b} Et erunt omnes docibiles Dei id est docebuntur a Deo, quod est trahi. Et sumitur hoc de Ier. 31.f. Non docebit ultra vir fratrem suum, quia omnes cognoscent me etc. Et Is. 54.d. Ponam universos filios tuos doctos a Domino. Et de Ioel. 2.f. ut dicit Glossa ubi dicitur. Dedit vobis Doctorem iustitie. Chrysostomus Si omnes erunt docibiles Dei, qualiter quidam non credunt !
marg.| Solutio. Omnes, id est plures. Vel omnes ait, eos, qui volunt. Magister enim presidet omnibus Discipulis paratus effundere omnibus doctrinam. Simile sup. 1.a. Illuminat omnem hominem etc. Vel. Omnes id est aliquos de omnibus, sive de omni generatione hominum. Vel   Omnes sunt docibiles id est doctrine Dei capaces naturaliter. Sed nonne ante erant homines docibiles Dei ? Respondeo secundum Chrysostomum. Tunc per hominem discebant, que Dei erant ? nunc autem per Unigenitum et Spiritum docet Pater. Unde Hbr. 1.a. Multifarie multisque modis olim Deus loquens patribus in Prophetis ; novissime diebus istis locutus est nobis in filio.
marg.| Vel. Omnes docibiles Dei quia etsi homines foris loquuntur ; tamen solus Deus intus sensum aperit.
marg.| {c} Omnis, qui audivit a Patre et didicit id est qui audiendo didicit, id est divina illustratione credit in Patrem, vel cui Pater dedit gratiam, quod est trahi a Patre.
marg.| {d} Venit ad me Fili um per fidem et amorem, sicut dixit supra eod. d. Omne, quod dat mihi pater, ad me veniet.
marg.| Sed ne quis se excuset, dicens: Numquam vidi patrem, quomodo ergo disco ab eo: Ideo subdit.
marg.| {e} Non quia patrem vidit quisquam quas i non dico hoc quod pater visibilis sit alicui, vel audibilis, sed quia docet per Filium, qui eum novit perfecte. Unde subdit.
marg.| {f} Nisi is, qui est a Deo Chrysostomus Non secundum cause rationem dicit hic ex Deo sed secundum modum substantie: quia si hoc non diceret, omnes ex Deo, sumus.
marg.| {g} Hic vidit patrem id est perfecte novit, sicut est Mt. 11.d. Nemo novit Filium nisi pater etc. Et nos docet patrem et ideo credite, quia.
marg.| {h} Amen, amen dico vobis, qui credit in me Fili um, qui novi patrem et sum ab eo.
marg.| {i} Habet vitam eternam per causam, id est per gratiam, pro qua datur vita eterna, Rm. 6.d. Gratia Dei vita eterna.
marg.| Vel Habet iam in spe. Rm. 8.a. Vel promissionis certitudine. Mt. 5.a. Vel   Habet vitam eternam id est me, qui sum vita eterna. Gn. 15.a. Ego merces tua magna nimis. Glossa potuit dicere, habet me, sed revelat, quid ipse sit, id est vita eterna. Et bene dico, quod habet vitam eternam, quia.
marg.| {k} Ego sum panis vite qui pasco, donec pastos iungam vite eterne.
marg.| {l} Panis vite intr ansitive, id est panis vita, infra 14.a. Ego sum via, veritas et vita. Vel transitive, vel effective, id est panis vitam mundo conferens in presenti vitam {6. 329b} gratie, in futuro vitam glorie. Vel sic.
marg.| {k} Ego sum panis vite id est carnem meam in passione mortificatam, in Resurrectione vivificans, que caro digne sumpta est cibus vite. Unde Infra eod. f. Qui manducat carnem meam et bibit meum sanguinem, habet vitam eternam. Chrysostomus Panem vite se dicit, quia nostram continet presentem et futuram.
marg.| {m} Patres vestri manducaverunt manna in deserto et mortui sunt Conf irmat responsionem, quam fecerat supra eis querentibus signum de celo, quale fecerat Moyses de manna: et dicit, quod plus dat: quia iste panis dat vitam ; ille non dabat. A fine ergo utriusque cibi differentiam facit.
marg.| Item in deserto dici t, quasi dicat: non extensum in multum tempus, neque simul cum eis venit in terram promissionis. Ier. 2.b.
marg.| Item ille non descendit de celo, sed de aere ; hic autem de celo. Unde sequitur.
marg.| {n} Hic id est in loco, est panis etc. Vel Hic panis quem do, est de celo, continue dicit, de celo descendens quem manna prefiguravit. Chrysostomus Quia petebant panem de celo, continue dicit de celo descendi.
marg.| {o} Ut si quis ex ipso manducaverit cred endo et amando, vel digne carnem eius et sanguinem sumendo.
marg.| {p} Non moriatur sicu t mortui sunt, qui manna comederunt. Non moriatur, dico quia.
marg.| {q} Ego sum panis vivus id est vivificans comedentem, quantum in me est.
marg.| {r} Qui de celo descendi ut e ssem panis hominum, qui prius eram Angelorum. Augustinus Quomodo sit panis determinat, non solum secundum verbum, quo vivunt omnia ; sed etiam secundum carnem assumptam pro mundi vita. Chrysostomus dicit, Sufficit dicere. Ego sum panis vivus id est ego dabo vobis panem vivum, quare addit. Qui de celo descendit ? Respondet, quia Iudei facientes mentionem de manna, querebant cibum de celo, propterea continue dicebat. De celo descendi.
marg.| {s} Si quis manducaverit ex hoc pane scilicet si quis Eucharistiam digne sumpserit, vel si quis Christum fide et amore sibi iunxerit et verba eius et exempla in nutrimentum sui converterit.
marg.| {t} Vivet in eternum si i n hoc perseveraverit. Et quia adhuc vacillabant de hoc, quomodo diceret se panem et ad panes materiales vacillabant: ideo aperte dicit:
marg.| {u} Et panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita Bernardus. Bonus minister, qui carnem in cibum et sanguinem ministrat in potum. Unde Chrysostomus Unde qualiter eos paulatim ad seipsum ducit. Hic enim seipsum ait dare non Patrem: superius autem dixerat, quod Pater dat.
marg.| {x} Litigabant ergo Iudei etc.   Semp er crescit infidelitas in eis. Prius dicuntur murmurasse ; hic dicuntur litigare. Sed sicut dicit Chrysostomus Extranea quedam erat doctrina, potest quis dicere et alterata: et ideo non fuit mirum, si litigabant.
marg.| Cui respondeo, quod hoc Ioannes enigmatice insinuaverat, Agnum eum vocans, sup. 1.d. Sed neque ita noverunt, dicis. Et ego respondeo, quod nec Discipuli noverunt, quid diceretur: et tamen suasi sunt et sequebantur et confitebantur verba vite eterne eum habere.
marg.| Hoc enim boni Discipuli est, non circumscrutari ea, que Magistri sunt, sed audire et suaderi et congruum tempus exspectare solutionis: ita et Iudeos facere oportebat.
marg.| Et quod Discipuli nescirent, quid diceret de comestione carnis sue, patet, quia nescierunt de resurrectione, sup. 2.d. Solvite templum hoc etc. et tamen Scripture loquuntur et prophete de resurrectione ; sed quoniam hominis carnem quis manducaverit, nusquam quis dixit eorum. Item querit hic Chrysostomus quare Dominus hec verba dixerit Iudeis, qui ex his scandalizantur, ex hoc enim abierunt retro, cur ergo non solus hoc tradidit Discipulis, sicut Mc. 4.d. dicitur. Seorsum autem loquebatur eis. Solutio: Multa utilitas fuit horum verborum et necessitas: quia enim instabant petentes cibum corporalem et magnificantes manna: idcirco ostendit, {6. 329c} quod manna typus erat et umbra: Veritas autem hic presens, ideo meminit cibi spiritualis. Tempus enim erat de mysteriis loqui, quia commendabat umbram.
marg.| Item quia querebant cibum de celo, ideo se ostendit cibum esse de celo. Propterea obscuritas eorum, que dicuntur, semper erigit auditorem et attentiorem operatur. Non ergo oportebat scandalizari, sed interrogare, congruum erat et inquirere. Si enim Prophetam eum putabant, oportebat credere, non recedere: quare illorum amentie scandalum erat, non quia essent indissolubilia ea, que dicebantur a Christo, si solutionem quesissent in fide. Causa autem litigationis eorum erat infidelitas. Unde dicitur: Litigabant ergo Iudei adinvicem dicentes: quomodo vel qualiter potest hic desp ective,   nobis carnem suam dare ad manducandum ? In q uo patet eorum infidelitas: quia credebant, quod loqueretur de carne sua comedenda dentibus et dilanianda. Nec dicunt hoc querendo, ut discant, sed desperative. Chrysostomus Cum questione huiusmodi, id est qualiter intraverit, simul intrat et infidelitas.
marg.| Ita supra 3.a. de Nicodemo. Quomodo potest homo nasci etc. Sed si hoc, qualiter dicis, quare in panibus hoc non dixisti, qualiter, scilicet quinque panes in tot extendit ? Quoniam saturationis solum erant servi, non miraculose visionis. Sed dicis, quod experientia eos tunc erudivit.
marg.| Et ego respondeo, quod ex illa experientia oportebat illos credere eis, que nunc dicebat de carne sua, ideo enim prius mirificavit, ut per illud edocti non ultra decrederent de his, que dicerentur.
marg.| {a} Dixit ergo eis Iesus Quia dubitabant, vel potius decredebant, que dixerat, magis affirmat, quod si non eis, tamen nobis profuturum erat.
marg.| Item quia dicebant impossibile, ideo asserit necessarium esse dicens.
marg.| {b} Amen, amen dico vobis, nisi manducaveritis quas i et si ignoratis, quis sit modus dandi, vel manducandi: Tamen.
marg.| {c} Nisi manducaveritis per fidem, secundum illud Augustinus Crede et manducasti. Vel Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis Vitam gratie, vel glorie.
marg.| Nota tria esse in Sacramento Eucharistie. Speciem panis, corpus Christi, verum corpus Christi.
marg.| Primum est signum tantum: Secundum signum et res.
marg.| Tertium res tantum. Primum sumitur tantum sacramentaliter, secundum sacramentaliter et spiritualiter. Primum et secundum potest sumere communiter bonus et malus: sed malus ad mortem ; bonus ad vitam. Tertium non potest sumere, nisi bonus, Nam corpus Christi mysticum manducare nihil aliud est, quam fide, spe et caritate unitati Ecclesiastice incorporari. Sequitur.
marg.| {e} Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet Iam in spe vitam eternam Hic aperit de qua vita dixerat, ne de temporali intelligerent. Superius autem dixerat de futuro: Vivet in eternum. Hic dicit, quod plus est de presenti. Habet vitam eternam quia iam habemus arram. Secundum illud Rm. 8.e. Spe salvi facti sumus. Vel Habet vitam eternam nunc secundum animam, cuius est vita Deus.
marg.| Sed nec caro fraudabitur suo tempore remuneratione. Unde sequitur.
marg.| marg.|{Δ} {a} Et e go resuscitabo
marg.| {c} Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis Quod exponitur tripliciter. Nisi manducaveritis spiritualiter scilicet per fidem. Vel ut sumatur antecedens pro consequenti. Nisi manducaveritis, id est nisi uniti fueritis per caritatem Filio Dei, qui est Filius hominis, quod fit digne manducando carnem eius sub specie panis.
marg.| {d} Non habebitis vitam in vobis quia membra separata a corpore non possunt vivere. Tertio exponitur de illis, que se non preparant ad hoc, ut digni sint accipere corpus Christi tempore suo, ut sit sensus.
marg.| {c} Nisi manducaveritis id est ad manducandum digne preparaveritis etc. Unde Numer. 9.b. Si quis mundus est et in itinere non fuerit et tamen non fecerit {6. 329d} Phase, exterminabitur anima illa de populis suis. Per hoc duo genera tantum excluduntur a communicatione et omnes alii peccant mortaliter, si non communicant tempore suo.
marg.| Per immundos intelliguntur infideles, qui non sunt de Ecclesia. Per illos, qui in itinere, catechumeni, qui sunt in via ad suscipiendum Sacramentum Baptismi et fidem. Neutri peccant, si non communicent, quia preceptum non extenditur ad eos. Ex hoc etiam sumitur argumentum, quod propter aliquam immunditiam et etiam quando homo est in via, ad litteram potest differre communionem: ita tamen, ut postea non omittat eam.
marg.| Item Ex. 12.a. Tollat unusquisque agnum per domos et familias suas et nullum excludit Hebreum, id est Christianum.
marg.| Et propter quinque causas peccant, qui non communicant tempore determinato ab Ecclesia.
marg.| Prima est, quia quantum in ipsis est, scindunt unitatem corporis Christi mystici, id est Ecclesie 1Cor. 10.d. Quoniam unus panis et unum corpus multi sumus, qui de uno pane et de uno calice participamus.
marg.| Secunda, propter contemptum, quia vocati sunt ad cenam Domini et nolunt venire: unde est ibi contemptus. Unde Mt. 22.a. Perdidit Rex homicidas illos, scilicet qui venire contempserunt vocati. Homicidis ergo comparantur, qui se non preparant ad communicandum tempore suo. Tertia causa est, quia in hoc, quod nolunt corpus Christi recipere, faciunt iniuriam ipsi, qui semel in anno nolunt reddere procurationem Domino, quam debent ei in hospitio suo. Unde conqueritur Mt. 25.d. Hospes fui et non collegistis me. Vere enim hospes est sub speciebus istis, quasi sub veste peregrina. Mt. 8.c. Vulpes foveas habent et volucres celi nidos, filius autem hominis non habet, ubi reclinet caput suum.
marg.| Quarta causa est, quia sunt violatores Testamenti Domini, qui nobis corpus suum tradidit sumendum in commemorationem sue Passionis. 1Corinth. 11.f. Hic est calix novi Testamenti in meo sanguine etc.
marg.| Quinta causa est, quia tales a fonte plenitudinis gratiarum se dividunt: et ideo non est mirum, si arescunt. Iob. 8.b. Numquid virere potest scirpus absque humore: aut crescere carectum absque aqua.
marg.| {e} Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam eternam ]   Infra eod. Qui manducat me, vivet propter me, qui scilicet sum vita vivens et vivificans.
marg.| Infra 14.b. Ego sum via, veritas et vita. Os. 11.b. Memoriale tuum, id est corporis et sanguinis Sacramentum, quod in commemorationem Passionis est institutum, ut dicitur Lc. 22.b. et 1Corinthiorum undecimo f. Est sicut vinum de uvis, quod est medicina et potus: quia sanat et satiat et vitam conservat et dat et restaurat. Unde 1Rg. 13.c. Cum comedisset, reversus est in eo Spiritus eius et refocillatus, qui scilicet panem et aquam et massam caricarum et uvam passam comedit.
marg.| Panis significat corpus Christi, qui corroborat et dat virtutem resistendi peccato. Ps. 103. Panis cor hominis confirmat Gn. 18.a. Ponam buccellam panis coram vobis et confortetur cor vestrum. Sed Lam. 1.b. dicitur: Facti sunt velut arietes non invenientes pascua: abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis.
marg.| Item dicitur aqua, quia sitim cupiditatis et peccati extinguit.
marg.| Hec est aqua, que fluxit de petra Christo, 1Cor. 10.a. Bibebant autem de spirituali consequentes eos petra.
marg.| Item significatur corpus Christi per massam caricarum, quia mentem delectatione respergit. Dt. 32.b. Ut sugeret mel de petra etc. Item, significatur per ligaturam uve passe, quia compunctione mentem inebriat. Uva enim passa, caro Christi est passa. Ct. primo d. Botrus Cypri Dilectus meus mihi. Cyprus interpretatur
marg.| meror,
marg.| {6. 330a} {Δ}] {a} Et ego resuscitabo eum in novissimo die
marg.| Chrysostomus Quia dixerat sup. eod. Non morietur in eternum: et hic similiter habet vitam eternam, ne obiiciant sicut infra 8.g. Abraham mortuus est et Prophete, solvens hoc ponit resurrectionem. Et ne putent enigma esse, vel parabolam, quod dictum est, addit et hoc.
marg.| {b} Caro enim mea vere quas i non parabolice.
marg.| {c} Est cibus anim e. Vel. Vere ad differentiam typici cibi, scilicet manna, quod in figura huius precessit. Et sanguis meus vere est potus Vel. Vere dicitur quia vera caro Christi et verus sanguis sumitur sub speciebus panis et vini in Sacramento. Contra hereticos, qui dixerunt, quod id quod sumitur, non est verum corpus Christi, sed representativum. Et exponunt illud verbum. Hoc est corpus meum, id est hoc significat corpus meum, sicut illud 1Cor. 10.b. Petra autem erat Christus. Contra istos dicitur: quod caro vera et sanguis verus sumitur, id est vere est cibus, quia famem pellit et veram satietatem facit ; cibus autem corporalis non naturam satiat, sed potius refocillat: Ideo non est vere cibus. Sequitur.
marg.| {e} Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam eternam Chrysostomus Hoc videtur incompactum ; habet tamen multam harmoniam, id est convenientiam ad predicta. Quia enim sepius dixerat: Habet vitam eternam etc. probat hoc sic. In me manet vivo autem ego, ergo et ille vivet. Quod autem vivat filius, ostendit, quia et vivit Pater, in quo manet. Unde subdit.
marg.| {g} Sicut misit me vivens Pater: et ego vivo propter Patrem id est sicut vivit Pater meus, qui misit me: ita ego vivo. Chrysostomus Hoc sicut comparativum est et assimilativum, quasi dicat: vivo ego, sicut Pater. Quod autem adiecit propter Patrem hoc dicit, ut non ingenitum estimes filium, sed a Patre habere vitam. Unde supra 5.e. Sicut Pater habet vitam in semetipso ; sic dedit et Filio etc. Glossa exponit de vita, qua vivit Christus homo ; sic, sicut misit me vivens Pater id est me hominem fecit.
marg.| {h} Et ego vivo propter Patrem id est sicut me hominem fecit: ita vitam in me conservat gloriosam et ad ipsum refero vitam meam.
marg.| {i} Et qui manducat me et ipse vivet propter me quas i sicut ego homo vivo propter Patrem vivum, cui unior: sic qui manducat me et mihi unitur, ex me vivit, sicut membrum iunctum corpori vivit et separatum non vivit.
marg.| {k} Hic est panis etc.   hic filius hominis, ad cuius esum carnis invito.
marg.| {l} Est ille panis, qui de celo descendit id est filius Dei et ideo habet efficaciam vivificandi, quod non manna. Unde sequitur.
marg.| {m} Non sicut manducaverunt Dico qui manducat me, sed non sicut manducaverunt patres vestri manna ventre et dente, quasi dicat: non sic comedor ; sed fide et Sacramenti perceptione. Vel Non sicut quantum ad efficaciam Unde sequitur. Et mortui sunt sed potius.
marg.| marg.|{Δ} {a} Qui manducat
marg.| meror, vel tristitia, tamen compunctio illa, que confertur in perceptione corporis Domini, plus habet dulcedinis, quam amaritudinis, vel acetionis, sicut uva passa: et sic reversus est spiritus Egyptii, id est peccatoris. Sed quid est quod toties dicitur, quod iste cibus vivificat, quomodo ergo Sacerdotes, qui quotidie comedunt hunc panem, moriuntur spiritualiter et vivunt. Et dicendum, quod propter quatuor causas.
marg.| Prima est, quia non masticant ipsum cibum per considerationem pretiositatis et sanctitatis eius nature ; quemadmodum debent sumere ipsum et vas eius esse, cum tamen dicatur Prv. 23.a. Quando sederis, ut comedas cum Principe, diligenter attende, que sunt apposita ante faciem tuam cum Principe, id est cum Deo Patre, ut comedas etiam ipsum Principem. Prv. 21.c. Thesaurus desiderabilis quiescit in ore sapientis, id est in corde per diligentem considerationem ; stultus autem transglutit illud.
marg.| Alii non nutriuntur, quia non sapit eis dulcedo huius panis: et hoc, aut quia habent affectum ad carnalia: {6. 330b} et sic habent palatum infectum: aut quia iam impleti et satiati aliis cibis, cum deberent facere, sicut illi, qui pregustant vinum ieiuni, vel postquam parum comederunt, de his etiam, que faciunt ad habendum saporem et appetitum vini et ideo illis, qui infecti sunt, vel satiati: quia solum dulce nutrit: et ipsi non sentiunt dulcedinem, non nutriuntur isto cibo.
marg.| De primis dicitur Nm. 11.b. In mentem nobis veniunt cucumeres et pepones, porrique, cepe et allia. Hoc dicebant fastidientes manna. De secundis habetur. Prv. 27.a. Anima satiata est: calcabit favum: et anima esuriens etiam amarum pro dulci sumet. Alii non nutriuntur, quia non habent vim retentivam ; sed totum reiiciunt et evomunt.
marg.| Et hoc contingit ex duobus. Ex debilitate stomachi, vel ex nimia impletione. Is. 28.c. Coangustatum est stratum, id est cor, ita ut alter decidat: et pallium breve utrumque operire non potest. Iob. 20.b. Divitias, id est corpus Christi, quas devoravit, evomet etc. quia non vult Dominus manere in sentina diaboli.
marg.| Alii non nutriuntur, quia non habent virtutem assimilandi ; sed degenerat cibus in putredinem et humorem corruptum. Hec assimilatio debet esse in virtutibus exemplaribus et exemplatis Christi et anime.
marg.| Diverse enim virtutes diversa sunt membra spiritualis hominis. Iob. 20.b. Panis eius in utero eius vertetur in fel aspidum. 1Cor. 11.g. Iudicium sibi manducat et bibit.
marg.| {a} Et ego resuscitabo eum in novissimo die quas i non solum anima habebit vitam ; sed et corpus resurget in gloriam.
marg.| {b} Caro enim mea vere est cibus etc. id est habet efficaciam cibi, quia satiat spiritualiter, sicut cibus corporaliter.
marg.| De hoc pane dicitur Dn. 10.a. Ego lugebam trium hebdomadarum dies et panem desiderabilem non comedi: et caro et vinum non introierunt in os meum. Tres hebdomade ab Adam usque ad legem: et a lege usque ad Christum: et a Christo usque ad eius Passionem, quando instituit Sacramentum hoc. Lv. 26.b. Vetustissima veterum comedetis et novis supervenientibus etc. Vetustissima veterum sunt corpus et sanguis Christi sub specie panis et vini, que in oblatione Melchisedech figurata sunt. Gn.. 14.d. Vetera autem sunt legalia. Gn. 3.d. In sudore vultus tui vesceris pane tuo.
marg.| {e} Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet tamq uam membrum in corpore.
marg.| {f} Et ego in illo sicu t Dominus in hospitio, Sacerdos in templo, sicut sponsus in thalamo sponse: Et nota quod utile est talem hospitem recipere honeste in domum suam: quia solvit omnes expensas totius familie et dat singulis munera. Sapientie 7.b. Venerunt mihi omnia bona pariter cum illa. Prv. 4.b. Dabit capiti tuo augmenta gratiarum et coronata inclita proteget te.
marg.| Per sumptionem enim Eucharistie confirmatur et radicatur et multiplicatur in nobis gratia. Unde 2Rg. 6:12 Nuntiatum est David Regi, quod benedixisset Dominus Obeth Edom, eo quod recepisset arcam Domini, id est corpus Christi, in hospitio, id est in corde suo.
marg.| Eccles. 4.b. Qui tenuerint illam, vitam hereditabunt et qui introibit, benedicet Deus, id est ditabit et multiplicabit. Hbr.13.b. Hospitalitatis nolite olivisci, per hanc enim placuerunt Angelis hospitio receptis.
marg.| Ergo qui Deum suscipiet, multo magis placebit ei Infra 11.f. Dominus Lazarum suscitavit, qui erat hospes eius: et de longinquo venit, ut eum resuscitaret.
marg.| Idem ergo speret, qui se mortuum fuisse per peccatum timet: et non propter hoc dimittat sumere, dummodo non sit in voluntate, vel conscientia mortalis.
marg.| Item 3Rg. 15. Elias filium hospitis sui suscitavit.
marg.| Et similiter Eliseus 4Rg. 4.f. Cetera satis exposita sunt in prima expositione etc.
marg.| {6. 330c} {Δ}] {a} Qui manducat hunc panem, vivet in eternum
marg.| in me, qui sum vita. Infra 14.a. Chrysostomus Eadem sepe circumvoluit verba, ut infigat mentibus auditorum. Ultima enim, quedam erat doctrina de his, id est Eucharistia et de resurrectione et de vita eterna facere credere. Phil. 3.a. Eadem vobis scribere, mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium. Item toties promittit vitam, quia hoc desiderabile hominibus et nihil ita delectabile. Unde et in veteri Testamento erat promissa longitudo vite et multi dies. Ex. 20.b. Christus autem promittit longitudinem, sed vitam finem non habentem.
marg.| Item sic promittendo ostendit se revocare sententiam mortis datam in Adam. Gn. 2.c. Et nota quod ne intelligerent de vita presenti semper duranda, ideo ponit simul resurrectionem. Sequitur.
marg.| {b} Hec pred icta.
marg.| {c} Dixit in Synagoga Chrysostomus In Synagoga sepe et in templo docet, propter duo. Multitudinem venari volens. Item ostendere, quod non est Patri contrarius.
marg.| {d} Docens in Capharnaum ubi plurimas fecit virtutes: et ideo oportebat eum ibi maxime audiri et credere ei.
marg.| {e} Multi ergo audientes ex Discipulis eius carn aliter sapientes, quasi particulatim carnem, qua indutus erat, se eis distributurum promitteret.
marg.| {f} Dixerunt inte r se.
marg.| {g} Durus est hic sermo ]   Duru s ad.
marg.| Audiendum hereticis.
marg.| Credendum infirmis.
marg.| Faciendum perversis.
marg.| Intelligendum cunctis.
marg.| Chrysostomus Quid est durus, asper, laboriosus, anxietatem habens ? Non quia nihil tale dixerat: Neque enim de re publica loquebatur, sed de dogmatibus et fide. Quid igitur est durus sermo ? Quoniam vitam promittebat et resurrectionem, quoniam dicebat de celo se descendisse et quoniam salvari impossibile eum, qui non manducat eius carnem ? Hec igitur, dic mihi, sunt dura ? Et quis utique hoc dicet ? Quid igitur est durus ? Respondeo. Durus, id est difficile credibilis, superexcedens eorum imbecillitatem et sapiens tumorem et elationem. Estimabant enim eum supra seipsum loqui.
marg.| {h} Et ideo dixerunt quis potest eum audire ? id est ei obedire, cum sit contra naturam carnes hominis comedere.
marg.| Vel. Quis potest eum audire, id est sustinere loquentem tam alta de se et magna super se. Dicit enim se dare vitam et de celo descendisse. Chrysostomus Pro seipsis dicebant excusantes, quia debebant resilire.
marg.| {i} Sciens autem Iesus quem nil latet: Hbr. 4.d. et 1Rg. 16.b.
marg.| {k} Apud semetipsum id est nullo dicente.
marg.| {l} Quia murmurarent de hoc Discipuli eius ]   Murmurarent dici t: quia sic illa dixerant, ut ab aliis non audirentur.
marg.| {m} Dixit eis quod fuit signum sue Deitatis, occulta scilicet eorum in medium ferre.
marg.| {n} Hoc vos scandalizat quod dixi de carne mea et sanguine.
marg.| Item de vite datione et de descensu de celo. Et ad hoc respondet sic.
marg.| {o} Si ergo videritis etc.  quid dicetis, supple ? Quasi vos scandalizamini de hoc, quod dico magna de me et quod descendi de celo: quid ergo dicetis, quando videbitis me in celum ascendere, quod maius videtur: Et nota quod de duobus scandalizabantur. Unum erat altitudo verborum: et ad hoc respondet primo. Aliud erat absurditas de carne sua comedenda: et ad hoc respondet secundo, dicens: Spiritus est etc. Sed querit Chrysostomus quare sic respondet de ascensu suo in celo Iudeis scandalizatis. Videtur enim dubitationem et scandalum magis augere, quam sedare. Et ad hoc respondet, quod immo, dicendo unum solum magnum de se, magis scandalizasset: nam qui unum quid magnum de seipso loquitur, suspicabilis {6. 330d} fit, quasi fingens: qui autem tot dicit magna per ordinem, omnem tollit suspicionem. Ideo non simpliciter dixit: quia de celo descendi ; sed si addit, quia est panis vite et quod caro eius vita est mundi et sicut misit me vivens Pater et ego vivo propter Patrem ; et nunc ultimo dicit de ascensu in celum. Et dicit: Si ergo videritis etc. quasi dicat: non fingo, que dico, quia vos videre poteritis et videbunt, quidam vestrum maius de me, scilicet ascensum in celum. Sic respondit Dominus Nathanaeli sup. 1.g. Quoniam dixi tibi: quia vidi te sub ficu, credis: maiora his videbis etc. Et Nicodemo sup. 3.b. Nullus ascendit in celum, nisi filius hominis etc. Augustinus legit sic.
marg.| {n} Hoc vos scandalizat quod dixi de carne mea.
marg.| {o} Si ergo videritis filium hominis ascendentem etc.  Et e st oratio suspensiva et defectiva, quasi, tunc intelligetis, quia non do corpus meum per partes dilaniandum, ut putatis: quia me integrum ascendere in celum poteritis videre: et sic videbitis vos carnali intellectu deceptos. Sequitur.
marg.| {p} Spiritus est, qui vivificat id est spiritualis intellectus confert vitam, quasi dicat: spiritualiter oportet de me audire. Qui enim carnaliter audit, nihil proficit. Unde sequitur.
marg.| {r} Caro non prodest quicquam id est carnalis sensus. Sed obiicit Chrysostomus Quia sup. eod. dicitur. Qui manducat carnem meam, habet vitam eternam.
marg.| Item. Nisi manducaveritis carnem filii hominis etc. qualiter igitur non prodest, sine qua vivere non est. Solutio: Non de carne sua dixit: sed de carnali audientia, quasi dicat: qui hec carnaliter acceperit, in nullo ei prosunt, sed obsunt. Aliter solet exponi.
marg.| {p} Spiritus est, qui vivificat id est spiritualis sumptio et mystica.
marg.| {r} Caro non prodest quicquam id est sacramentalis sumptio tantum, immo obest sine spirituali. Vel Caro non prodest quicquam sic sumpta, ut vos putatis. Vel.
marg.| {p} Spiritus id est est Deitas.
marg.| {q} Est, qui vivificat anim am.
marg.| {r} Caro Chri sti, quamvis munda et sancta.
marg.| {s} Non prodest quicquam sine Deitate. Prima expositio magis respondet textui, sequitur.
marg.| {t} Verba, que ego locutus sum vobis de c arne mea.
marg.| {u} Spiritus et vita sunt id est spiritualia et vitalia sunt: sive spiritualiter intellecta vivificant ? sed carnaliter intellecta mortificant, sicut patet in vobis. Unde subdit.
marg.| {x} Sed sunt quidam ex vobis Chrysostomus Dicendo, quidam quosdam Apostolos excepit.
marg.| {y} Qui non credunt et i ta spiritualiter non intelligunt, quia dicitur Is. 7.b. Nisi credideritis, non intelligetis. Et ne credatur Iesus tunc primo, quando murmurabant scivisse eorum infidelitatem, subdit Evangelista.
marg.| {z} Sciebat enim ab initio Iesus id est ab eterno, vel a principio locutionis.
marg.| {a} Qui essent credentes Apos toli, scilicet qui non sunt scandalizati: et similiter, qui erant infideles, alii scilicet.
marg.| Sciebat etc. Chrysostomus Qui non essent credentes: vel qui sunt, qui non credunt.
marg.| {b} Et de A postolis etiam sciebat.
marg.| {c} Quis traditurus esset eum scil icet Iudas, qui et tunc inter scandalizatores erat, ut dicit Augustinus et Beda. et Chrysostomus Et nota quod non inaniter dicitur: ab initio quasi non postquam murmuraverunt, non postquam scandalizati sunt, sciverat ; sed ante, quod erat Deitatis. Unde et a principio locutionis dixit eis supra eod. Dixi vobis, quia et vidistis me et non creditis mihi: per quod ostendit se scire occulta eorum et futura: et quod non loquebatur eis propter gratiam et gloriam eorum: quia sciebat se loqui non credituris.
marg.| {d} Et dicebat, propterea quia quidam non credunt.
marg.| {e} Dixi vobis id est predixi.
marg.| {f} Quia nemo potest venire ad me {i}{d} {e}{s} {t}{c} {r}{e} {d}{e} {r}{e} {i}{n} {m}{e}, {6. 331a} {a}   Nisi fuerit etc.  per quod significavit, quod non omnes veniebant. Et tetigit incredulitatem eorum: quia non meruerant, ut eis esset datum a Patre. Chrysostomus Cum audieris datum non destructionem, vel fatum estimes: sed illud crede, quoniam qui seipsum dignum tribuit, ut accipiat, ille suscipit. Per hoc autem, quod dicit: Nisi fuerit ei datum a Patre meo suadet eis patrem eius estimare Deum, non Ioseph: et ostendit, quoniam non contingens est hoc, scilicet credenti in eum ; sed indiget Dei munere.
marg.| {b} Ex hoc id est post hoc postquam, scilicet hoc dixerat. Vel Ex hoc verbo, id est occasione verbi, quod dixerat, scilicet de comestione carnis sue.
marg.| {c} Multi non pauci.
marg.| {d} Discipulorum eius qui videbantur discipuli et vere non fuerant.
marg.| {e} Abierunt retro non post Christum, sed post Satanam, non Christum imitantes, sicut Petrus, cui dicitur Mt. 16.d. Vade retro Satana et Chrysostomus Bene Evangelista, non dicit recesserunt, sed abierunt ad ea, que retrorsum, id est ab auditione, que secundum virtutem est, abscissi sunt et quam habebant olim, fidem perdiderunt, ad statum infidelitatis prime reversi: sic caro non prodest. Abierunt retrorsum Gregorius. Mentes carnalium bona pensare non valent, nisi que carnaliter vident. Prv. 18.a. Non recipit stultus verba prudentie etc. In hoc adimpletum fuit illud Is. 8.c. Erit vobis credentibus in sanctificationem ; in lapidem autem offensionis et petram scandali duabus domibus Israel. Et nota quod quandoque propter scandalum multorum dimittenda est predicatio, etiamsi sit ibi salus aliquorum, videlicet, si alias poterit fieri ita commode ; si autem alias non et imminet salus paucorum, non est dimittendum propter scandalum multorum. Hec causa fuit, hic, quia nisi hoc dixisset Dominus, aliqui, qui ibi erant, alias non crederent.
marg.| {f} Et iam non cum illo ambulabant quia non solum mente, sed corpore recesserunt. Sed non Duodecim hec passi sunt, unde merentur divinam allocutionem specialem. Unde sequitur.
marg.| {g} Dixit ergo etc.  inte r quos erat et Iudas, qui quidem de scandalizatis erat, sed corpore cum aliis remansit ad insidiandum et tradendum Christum.
marg.| {h} Numquid et vos sicu t alii vultis abire ? Et querit Chrysostomus quare istos modo non laudavit, quia non recesserat, neque admiratus est ? Et ad hoc respondet, ut dignitatem servet magistralem, cui non competit rogare, sed rogari. Item, ne videantur ei in morando gratiam facere. Item ne patiantur quid humanum ex laude, id est gloriam inanem. Item quia convenientior fuit modus iste trahendi ad se. Ostendit enim se non indigentem assecutione eorum, detinuit magis. Item nec istis blanditus est, nec recedentes accusavit manifeste ostendens, qualiter nos oportet philosophari in talibus: ut nec exultemus inaniter de accessu discipulorum, nec tristemur de recessu, quod est contra nos, ut dicit Chrysostomus Qui a propria possessi gloria omnia propter hanc agimus, ideoque minorari estimamus nos, vel nostra per recessum discipulorum. Et nota quod dicit, Numquid et vos vultis abire non dixit: abite: hoc enim expellentis esset, sed vultis quasi tollens vim et necessitatem et verecundie coarctationem: Necessitate enim detineri, par est cum hoc, id est abite.
marg.| {k} Respondit ergo ei Simon Petrus unus pro omnibus. Chrysostomus Vide fratrum amatorem, amicitie conservatorem, pro omni respondit collegio: non enim dixit, cognovi, sed cognovimus.
marg.| {l} Domine, ad quem ibimus ? quasi dicat: non est similis tibi, ad quem ire velimus. Ex. 15.b. Quis similis tui in fortibus, Domine ? Ps. 70. Deus, quis similis sit ibi: Is. 46.b. Cui similem me fecistis. Augustinus Si vis me recedere a te, da mihi alium te, ut a te fugiam ad te. Chrysostomus Multe verbum hoc amicitie est ostensivum: Domine, ad quem ibimus quoniam omnibus est eis Christus honorabilior et patribus et matribus et aliis omnibus: ut desistentes ab eo non reputent se alibi refugium invenire. Et ne putes dicere, non habemus, qui vos suscipiat, subdit.
marg.| {m} Verba vite eterne habes: id eo non possumus recedere. Chrysostomus Et enim si non dixisset de carne sua, scandalizati {6. 331b} essent utique et non acquievissent, cibo attendentes semper corporali et terre affixi. Verba vite etc. ideo beati sunt, qui te audiunt. Lc. 11.d. Beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud. Eccl. 48.b. Beati sunt, qui te audierunt et in amicitia tua decorati sunt. 3Rg. 10.b. Beati viri tui et beati servi tui hi, qui stant coram te semper et audiunt sapientiam tuam. Chrysostomus Vides, quoniam non verba illos, qui abierant, scandalizabant ; sed negligentia et indevotio: Ecce enim isti cum illis audierunt et contraria enuntiaverunt. Illi cum argumentationibus humanis et carnaliter omnia audiebant ; hi vero spiritualiter et fidei omnia concedebant. Ideoque dixit, supra eodem. Verba, que locutus sum vobis, Spiritus et vita sunt, id est spiritualiter intelligenda sunt: et sic vivificat non secundum consequentiam humanam.
marg.| {n} Et nos credimus Hi e nim iam susceperant fidem.
marg.| {o} Et cognovimus per fidem, scilicet. Is. 7.b. Nisi credideritis, non intelligetis. Vel per certissima signa scimus.
marg.| {p} Quia tu es Christus Filius Dei Chrysostomus habet hic. Filius Dei, qui vivit quasi dicat: scimus, quod potens est dare vitam, quam promittis: quia Filius es Dei viventis. Et nota secundum Chrysostomus quod non eadem sentit, vel dicit cum Iudeis. Nam illi dicebant: Tu es filius Ioseph ; hic vero dicit ; Tu es Christus Filius Dei viventis. Et quoniam verba vite eterne habes, per quod ostenditur, quod omnia detinet memoriter, que dicta sunt a Magistro ipsorum recolens verborum. Dixerat enim Magister. Et ego resuscitabo eum et habebit vitam eternam.
marg.| {q} Respondit, ergo eis Iesus causa probandi et examinandi eos.
marg.| {r} Nonne ego vos duodecim elegi etc. Chrysostomus Quia dixerat pro omnibus. Nos credimus etc. excipit a collegio Iudam. In Mattheo autem 16.c. laudatur Petrus, ubi non associavit discipulos confessioni: hic autem, quia de omnibus dixerat. Nos credimus decenter non dimittit Iudam in eorum collegio dicens. Nonne ergo vos Duodecim elegi etc. id est in Apostolatum assumpsi.
marg.| {s} Et ex vobis unus diabolus est ? Iuda s, scilicet Chrysostomus Aliis recedentibus et istis confitentibus, non blanditur Christus istis, quasi dicat: ne putetis, quod debeam vobis blandiri, malos arguam etiam in his, quos elegi: neque timeo redargui quasi insipiens elector. Neque enim electio vi et necessitate facit bonos: neque enim electio violenta est causa eorum, que futura sunt ; sed conversiva, id est hortativa: quia enim vim non infert vocatio, multos contingit vocatos perire. Unde manifestum est, quod in nostra mente positum est hoc, id est salvari et perire. Mt. 20.b. Multi sunt vocati etc. Et unus ex vobis etc. Chrysostomus Communem tunc rem constituit, dicens: Unus scilicet. Sed cur modo non querunt Discipuli, sicut Mt. 26.b. Et infra 13.c. Numquid ego sum, Domine etc. Solutio: Petrus adhuc non fuit increpatus, sicut Mt. 16.d. Vade retro me Satana: ideo hic de se non timuit: et ideo non quesivit. Item non dicitur hic: Unus ex vobis me tradet, sed unus Diabolus est, quod ex qualibet ira alicui solemus dicere: ideo nescierunt, quid diceret per hoc, nisi quod malum alicuius illorum estimabant vituperare solum. Et nota quod a longe ante malitiam percutit proditoris, dicendo hic Unus ex vobis etc. sciens tamen, quod nihil proficeret ei, sed quod suum est, agit corripiendo. Et vide sapientiam, neque manifestum eum fecit, nec latere omnino permisit hoc, ne inverecundum faciat et litigiosior fiat. Hoc autem ne putans latere, sine timore operatur audaciam, ideo paulatim plus et plus arguit. Primo enim eum cum aliis numerando arguit dicens. Sunt quidam ex vobis, qui non credunt. Et quod Iudam connumeraret cum eis, subdit Evangelista dicens. Sciverat enim a principio Iesus, qui sunt, qui non credunt: et quis est, qui tradet eum. Quia vero mansit incorrectus, vehementiorem inducit redargutionem dicens: Unus ex vobis Diabolus est Et in hoc communem omnibus timorem constituit illum connumerare volens. Et de quo dixerit, aperit Evangelista, dicens.
marg.| {6. 331c} {a} Dice bat autem de Iuda
marg.| filio Simonis Scariothis Dici tur enim Scariothes a loco.
marg.| {b} Hic enim erat traditurus eum id est iam dispositus ad tradendum.
marg.| {c} Cum id est quamvis.
marg.| {d} Esset unus ex Duodecim Apos tolis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Io. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=58&chapitre=58_6)

Notes :