Hugo de Sancto Caro

Capitulum 7

Numérotation du verset Io. 7,1 

Post hec autem1 ambulabat Iesus in Galileam.
1 Post] et praem. P14417 | autem ΩS Rusch Clementina ] om. Li449@ Li449 CorS1 P14417 Weber
Non enim volebat in Iudeam ambulare
quia querebant eum Iudei interficere.
Numérotation du verset Io. 7,2 

Erat autem in proximo dies festus Iudeorum Scenophegia.
Numérotation du verset Io. 7,3 

Dixerunt autem ad eum fratres eius:
Transi hinc
et vade in Iudeam
ut et discipuli tui
videant opera tua que facis.
Numérotation du verset Io. 7,4 

Nemo quippe
in occulto quid2 facit et querit ipse in palam esse.
2 quid Rusch Weber ] aliquid Li449@ Li449
Si hec facis
manifesta teipsum mundo.
Numérotation du verset Io. 7,5 

Neque enim fratres eius credebant in eum.
Numérotation du verset Io. 7,6 

Dicit ergo eis Iesus:
Tempus meum
nondum advenit
Tempus autem vestrum
semper est paratum.
Numérotation du verset Io. 7,7 

Non potest mundus odisse vos me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo quia opera eius mala sunt.
Numérotation du verset Io. 7,8 

Vos ascendite ad diem festum hunc.
Ego3
3 Ego Rusch Weber ] + autem Li449@ Li449
non ascendam4
4 ascendam Li449@ Rusch ] ascendo Weber
ad diem festum istum
quia meum tempus
nondum impletum est.
Numérotation du verset Io. 7,9 

Hec cum dixisset ipse mansit in Galilea.
Numérotation du verset Io. 7,10 

Ut autem ascenderunt fratres eius tunc et ipse ascendit ad diem festum
non manifeste
sed quasi in occulto.
Numérotation du verset Io. 7,11 

Iudei ergo querebant eum in die festo et dicebant: Ubi est ille?
Numérotation du verset Io. 7,12 

Et murmur multus erat de eo5 in turba.
5 erat - de eo Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
Quidam enim dicebant quia bonus est, alii autem dicebant non, sed seducit turbas.
Numérotation du verset Io. 7,13 

Nemo tamen palam6 loquebatur de illo propter metum Iudeorum.
6 Nemo tamen palam Li449 Rusch Weber ] Ne Li449@
Numérotation du verset Io. 7,14 

Iam autem die festo mediante
ascendit Iesus
in templum et docebat.
Numérotation du verset Io. 7,15 

Et mirabantur Iudei
dicentes: Quomodo hic litteras scit cum non didicerit?
Numérotation du verset Io. 7,16 

Respondit eis Iesus
et dixit: Mea doctrina non est mea sed eius qui misit me.
Numérotation du verset Io. 7,17 

Si quis voluerit voluntatem eius facere,
cognoscet7 de doctrina utrum ex Deo sit an ego a meipso loquar.
7 cognoscet Rusch ] cognoscere Weber
Numérotation du verset Io. 7,18 

Qui
a semetipso
loquitur
gloriam propriam
querit.
Qui autem
querit gloriam eius qui misit illum, hic verax est et iniustitia in illo non est.
Numérotation du verset Io. 7,19 

Nonne Moyses dedit vobis legem?
Et nemo ex vobis facit legem.
Numérotation du verset Io. 7,20 

Quid
me queritis interficere? Respondit turba
et dixit ei8: Demonium habes.
8 ei Rusch ] om. Li449@ Li449 Weber
Quis te querit
Interficere?
Numérotation du verset Io. 7,21 

Respondit Iesus
et dixit eis: Unum opus feci et omnes miramini.
Numérotation du verset Io. 7,22 

Propterea Moyses dedit vobis circumcisionem
non quia ex Moyse est
sed ex patribus
et in sabbato circumciditis hominem.
Numérotation du verset Io. 7,23 

Si
circumcisionem accipit
homo in sabbato ut non solvatur lex Moysi mihi cur9 indignamini,
9 cur Rusch ] om. Li449@ Li449 Weber
quia totum hominem
sanum feci in sabbato?
Numérotation du verset Io. 7,24 

Nolite iudicare
secundum faciem sed iustum iudicium iudicate.
Numérotation du verset Io. 7,25 

Dicebant ergo
quidam ex Hierosolymis: Nonne hic est quem querunt interficere?
Numérotation du verset Io. 7,26 

Ecce10 palam loquitur et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus?
10 ecce Rusch ] et praem. Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 7,27 

Sed hunc scimus unde sit,
Christus autem cum venerit nemo scit unde sit.
Numérotation du verset Io. 7,28 

Clamabat ergo docens Iesus in templo11 et dicens: Et me scitis et unde sim scitis et a meipso non veni, sed est verus qui misit me quem vos nescitis12.
11 docens Iesus in templo Rusch ] Iesus docens in templo Li449@ Li449 , in templo docens Iesus Weber |
12 nescitis Li449@ Li449 Rusch ] non scitis Weber |
Numérotation du verset Io. 7,29 

Ego scio eum etsi dixero quia nescio eum,
ero similis vobis mendax. Sed scio13 eum14
13 scio Rusch ] ego praem. Li449@ | sed scio] et ego scio Li449 |
14 etsi … eum Rusch ] om. Weber |
quia ab ipso sum et ipse me misit.
Numérotation du verset Io. 7,30 

Querebant ergo eum apprehendere et nemo misit in illum manus quia nondum venerat hora eius.
Numérotation du verset Io. 7,31 

De turba autem multi crediderunt in eum
et dicebant: Christus cum venerit numquid
plura signa faciet quam que hic facit?
Numérotation du verset Io. 7,32 

Audierunt Pharisei
turbam murmurantem de illo hec et miserunt principes et Pharisei ministros ut apprehenderent eum.
Numérotation du verset Io. 7,33 

Dixit ergo Iesus: Adhuc modicum
tempus vobiscum sum
et
vado ad eum
qui me misit15.
15 me misit Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 7,34 

Queretis me
et non invenietis
et ubi ego sum16
16 ego sum Li449 Rusch ] inv. Li449@ Weber
vos non potestis venire.
Numérotation du verset Io. 7,35 

Dixerunt ergo Iudei
ad semetipsos17
17 semetipsos Li449@ Li449 Rusch ] se ipsos Weber
quo hic iturus est quia non inveniemus eum? Numquid in dispersionem gentium iturus est et docturus gentes?
Numérotation du verset Io. 7,36 

Quis est hic
sermo quem dixit:
Queretis me et non invenietis et ubi sum ego non potestis venire.
Numérotation du verset Io. 7,37 

In novissimo
autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamabat dicens: Si quis sitit
veniat ad me et bibat.
Numérotation du verset Io. 7,38 

Qui credit in me sicut dicit18 Scripturaa:
0 Cf. Is. 55, 1.
18 dicit Li449@ Li449 Rusch ] dixit Weber
Flumina de ventre eius fluent aque vive.
Numérotation du verset Io. 7,39 

Hoc autem dixit de Spiritu
quem accepturi erant
credentes
in eum. Nondum19 erat Spiritus datus20
19 nondum Li449@ Rusch ] nondum enim Li449 , non enim Weber |
20 datus Li449@ Li449 Rusch] om. Weber |
quia Iesus nondum erat21 glorificatus.
21 erat Li449@ Li449 Rusch ] fuerat Weber
Numérotation du verset Io. 7,40 

Ex illa ergo22 turba
22 ergo Rusch Weber ] + hora Li449@ Li449
cum audissent hos sermones eius dicebant:
Hic est vere propheta.
Numérotation du verset Io. 7,41 

Alii dicebant: Hic est Christus. Quidam autem dicebant:
Numquid a Galilea venit Christus23?
23 venit Christus Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Io. 7,42 

Nonne Scripturab dicit quia ex semine David et de24 Bethleem castello ubi erat David venit Christus?
0 Cf. Mi. 5, 2.
24 de Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Io. 7,43 

Dissensio itaque facta est in turba propter eum25.
25 in turba - propter eum Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 7,44 

Quidam autem ex ipsis volebant26 apprehendere eum
26 volebant Rusch Weber ] voluerunt Li449@ Li449
sed nemo misit super illum manus.
Numérotation du verset Io. 7,45 

Venerunt ergo
ministri ad pontifices et Phariseos et dixerunt eis illi:
Quare non adduxistis eum?
Numérotation du verset Io. 7,46 

Responderunt ministri:
Numquam sic locutus est homo
sicut hic loquitur27.
27 loquitur Rusch ] homo Weber , homo loquitur Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 7,47 

Responderunt ergo eis Pharisei:
Numquid et vos seducti estis?
Numérotation du verset Io. 7,48 

Numquid aliquis ex principibus28 credidit in eum aut ex Phariseis?
28 aliquis - ex principibus Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 7,49 

Sed turba hec que non novit legem. Maledicti sunt.
Numérotation du verset Io. 7,50 

Dicit Nicodemus ad eos ille qui venerat29
29 venerat Rusch ] venit Li449@ Weber
ad eum30 nocte
30 eum Rusch Weber ] Ihesum Li449@ Li449
qui unus erat ex ipsis:
Numérotation du verset Io. 7,51 

Numquid lex nostra
iudicat hominem nisi prius audierit ab ipso31 et cognoverit quid faciat?
31 prius - audierit ab ipso Li449@ Rusch ] inv. Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 7,52 

Responderunt et dixerunt ei:
Numquid et tu Galileus es?
Scrutare Scripturas32
32 scrutare Scripturas Rusch ] scrutate Scripturas Li449@ Li449 , scrutare Weber
et vide quia a Galilea propheta33 non surgit.
33 a Galilea - propheta Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 7,53 

Et reversi sunt
unusquisque in domum suam.

Capitulum 7

Numérotation du verset Io. 7,1 
marg.| Post hec etc.  In p recedenti posuit Evangelista disputationem Domini ad Iudeos, propter quam multi discipulorum abierunt retro: et Iudei indignantes contra eum murmurabant et litigabant dicentes: Quomodo potest hic dare nobis carnem suam ad manducandum etc. In hoc autem capitulo subiungit Evangelista, primo de descensu Domini de Iudea in Galileam, ne interficeretur a Iudeis, in quo docet nos fugam cautele. Secundo adiunxit de incredulitate cognatorum Domini, in quo docet nos semper veritatem dicere, ibi: Dixerunt autem etc. Tertio loquitur de ascensu Domini a Galilea in Iudeam et in templum et disputatione eius cum Iudeis et Iudeorum cum eo, ibi: Ut autem ascenderunt fratres etc. Quarto adiungit de dissensione turbe, cuius quedam pars dicebat ipsum esse bonum et alia pars seductorem, ibi: Ex illa ergo turba etc. Et licet hec dictio post dicat ordinem et consequentiam ; non tamen consequenter se habent ea, que dicuntur in hoc capitulo, ad ea, que dicta sunt in precedenti: immo multum tempus fuit medium inter hec et illa, scilicet quinque menses. Quod probat Chrysostomus hoc modo. Ea enim, que predicta sunt, facta sunt prope Pascha, ut dicitur in princ. 6.c. hec autem facta sunt prope Scenopegiam, ut dicitur hic. Et de factis istorum quinque mensium nihil narrat Evangelista, nisi signum panum et locutionem Christi ad turbam: nihilominus ante ipse indesinenter faciebat signa et miracula et disputabat cum Iudeis die, ac nocte frequenter, ut dicit Chrysostomus Que tacet Evangelista, tum quia omnia non posset enarrare, tum quia ea dixit in consimilibus, tum quia illa maluit dicere, ex quibus querela, aut contradictio sequebatur, ut est incredulitas cognatorum Iesu. Dicit ergo.
marg.| {e} Post hec que facta sunt supra, non tamen immediate, sed post quinque menses.
marg.| {f} Ambulabat Iesus in Galileam fugi ens de Iudea. Et subiungit, quare.
marg.| {g} Non enim volebat etc.  Non omnes, sed maiores, ut Scribe et Pharisei invidia concitati, sicut fratres Ioseph ex invidia vendiderunt eum. Gn. 37.f. Et Cain Abel occidit, Gn. 4.b. Et Saul David persecutus est ad mortem, 1Rg. 19.b. Et Diabolus hominem seduxit et occidit, non ferens prosperitatem eius et honorem. Unde Sap. 2.d. Invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum. Nihil invidia deterius et livore, quo mors in mundum venit. Fugit autem Iesus, non timore mortis, cuius habet potestatem, ut dicit Augustinus sed dat infirmis exemplum, ne eis abiiciatur latibulum, id est quia latuerint. Unde Mt. 10.c. Si vos persecuti fuerint in unam etc. Et secundum hanc doctrinam Paulus dimissus est per fenestram in sporta, ut dicitur 2Cor. 21.g. Sed obiicitur contra Glossa Augustini de littera Grecorum, quam ponit Chrysostomus que talis est. Post hec ambulabat Iesus in Galileam: non enim habebat potestatem in Iudeam ambulare, si vellet Sed hoc solvit Chrysostomus dicens, quod Evangelista alia dicit de Iesu, que sunt Deitatis, ut cum stare dicit eum in medio persecutorum et non teneri, alia, que sunt humanitatis, ut cum dicit, eum non habere potestatem. Sequitur.
Numérotation du verset Io. 7,1 
moraliter
marg.| {e} Post hec] etc. Galilea, que interpretatur rota, vel transmigratio, significat erumnas et miserias, {6.331vb} in quibus rotantur et affliguntur in hac vita Sancti, qui in ea sunt exules et peregrini. Ps. 118. Incola ego sum etc. Per Iesum intelligitur aliquis volens se et alios salvare. Unde Phil. 2.b. Cum metu et tremore vestram salutem operamini. Iudea interpretatur glorificatio et significat adulationem, sive curiam Principum, ubi sunt adulationes. Mt. 11.b. Ecce, qui mollibus vestiuntur etc. Bonum est ergo homini querenti salutem, ut magis querat rotam tribulationis et deiectionis, quam Iudeam adulationis. Melius est enim habere exprobratores, quam laudatores.
marg.| {h} Quia querebant eum ; etc. id est adulatores. Is. 3.c. Popule meus, qui te beatum dicunt etc. infra 20.e. Cum sero esset die una Sabbatorum et fores essent clause propter metum Iudeorum etc. Eccles. 28.d. Sepi aures tuas spinis.
Numérotation du verset Io. 7,2 
marg.| {i} Erat autem etc. id est fixio tabernaculorum, quod festum faciebant Iudei singulis annis in memoriam beneficiorum, que Dominus eis contulerat in deserto, ubi quadraginta annis fuerunt in tabernaculis. De quo festo habetur Lv. 24. et Nm. 28. et 29.f. Et dicitur Scenopegia dies festus singulariter, non quod tantum uno die fieret immo septem ; sed quasi unus dicuntur, propter unam festivitatem. Simile Nm. 8.a. Obtulerunt Duces in dedicationem altaris die, qua unctum est, oblationem suam.
marg.| Item in eodem g. Hec in dedicatione altaris oblata sunt id die, qua consecratum est. In die, dicit singulariter, cum tamen essent duodecim dies.
Numérotation du verset Io. 7,2 
moraliter
marg.| {i} Erat autem etc.  quod est fixio umbrarum, sive tabernaculorum, per quod significatur gaudium mundiale. De quo Is. 22.d. In die illa vocabit Dominus Deus exercituum ad fletum et ad planctum et ad calvitium et ad cingulum sacci: et ecce gaudium et letitia occidere vitulos et iugulare arietes, comedere carnes et bibere vinum. Hoc est festum Iudeorum, id est adulatorum, qui mollia querunt in alimentis et pinguia in cibis. Mt. 11.b. Qui mollibus induuntur etc. Eccl. 10.d. In risu faciunt panem et vinum. Et nota quod Scenopegia dicitur fixio umbrarum. Umbre enim sunt temporalia et transeuntia. Eccl. 24.a. Quasi qui apprehendit umbram et persequitur estum: sic qui attendit ad visa mendacia, id est ad temporalia. Unde fatuissimi et insani sunt, qui volunt ea figere, vel qui fixa credunt. Sap. 5.b. Transierunt omnia velut umbra. Iob. 20.a. Gaudium hypocrite ad instar puncti. Item 21.b. Ducunt in bonis dies suos etc. Et nota quod umbre dicuntur solatia temporalium rerum, quia imaginem bonitatis habent et non veritatem. Unde Prv. ult. d. Fallax gratia etc. Item pueri sequuntur umbram et volunt apprehendere et ludunt cum ea: sic insensati et pueri sensibus temporalia. Prv. 1.c. Usquequo parvuli diligitis infantiam: et stulti ea, que sibi noxia sunt, querunt ? Hbr. 13.b. Optimum est gratia stabilire cor, non escis, que non profuerunt ambulantibus in eis.
marg.| Item umbra longior est vespere: sic amor temporalium Sole gratie occidente crescit, vel quia cupiditas maior est in senili etate. Unde Ier. 6.a. Ve nobis, quia declinavit dies: quia longiores facte sunt umbre vesperi.
marg.| Item umbra sequitur fugientem et fugit sequentem, sic temporalia. Eccl. 11.b. Si secutus fueris, non apprehendes: et non effugies, si precucurreris.
marg.| Gregorius. Gloria huius mundi umbre similis est, que fugientem sequitur et fugit sequentem. Prv. 13.b. Substantia festinata minuetur. Et nota quod umbre ille ad litteram fiebant de salicibus infructuosis, per quas bene significantur temporalia: Secundum illud Ps. 136. In salicibus in medio eius suspendimus organa nostra. Predicatio enim et doctrina et oratio et contemplatio propter curam et sollicitudinem temporalium suspenditur frequenter. Iob. 40.c. Protegunt umbre umbram eius et circumdabunt eum salices torrentis. Salices fructum non habent, sed virorem: unde quasi fructum promittunt, sed non solvunt. Sic divitie. Eccl. 5.c. Qui amat divitias, fructum non capiet ex eis.
marg.| Item bibentes succum suum reddunt steriles a bono opere. Bibere enim, est, cum aviditate sibi per amorem coniungere divitias. Nm. 5.c. Ingrediantur aque maledicte in ventrem tuum et utero tumescente putrescat femur. Item in eod. Putrescere faciat femur et tumens uterus tuus dirumpatur. Item salices frigidum reddunt: sic crescente cupiditate frigescit caritas. Mt. 24.b. Abundavit iniquitas et refrigescet caritas multorum. Item salices dantur infirmis in solatium: sic temporalia dat Dominus infirmis in solatium, sed a sanis, id est a spiritualibus retrahit. Unde populo Iudaico infirmo dicit Is. 1.e. Si audieritis me, bona terre comedetis etc. Sed populo Evangelico dicit Mt. 19.c. Si vis perfectus esse, vade et vende omnia, que habes etc. Ad hoc festum invitant amatores mundi. Unde sequitur.
Numérotation du verset Io. 7,3 
marg.| {a} {6.332ra} {Δ} {a} Dixerunt autem ad eum id est ad Iesum.
marg.| {b} Fratres eius Glossa id est consanguinei eius et ideo fastidientes eum. Inter quos erant Iacobus et Iudas, ut dicit Chrysostomus, qui miraculo vini interfuerant in Cana Galilee, supra 2.b. Unde ergo eis tanta infidelitas ? Chrysostomus Ex optione et invidia, id est ex electione voluntatis proprie. Cognatio enim consuevit in invidia esse, apud proximos: et quia isti cognati eius erant, ideo fiducialius loquebantur.
marg.| {c} Transi hinc id est de Galilea.
marg.| {d} Et vade in Iudeam ubi est principatus Gentis et civitas caput regni, scilicet Hierusalem.
marg.| {6.332ra} Chrysostomus Quia verbum incredulitatis locuti sunt, rogantes eum mirificare: Ergo multe quidem incredulitatis erant audacia et intemperanea propalatio. Estimabant enim a cognatione oportere eos cum propalatione loqui. Et videtur, quidem initium sermonis esse Transi hinc etc.  Mult e vero amaritudinis erant, quo dicebatur: Hic enim eum et formidinis et amoris glorie vituperant: Nam hoc quidem, id est dicere   Nullus quippe in occulto facit form idinem incusantium erat simul et suspicantium, que fiebant, ut non vere facta ; hoc autem, id est querere in manifesto, esse glorie amorem.
marg.| {e} Ut et Discipuli tui id est turba sequens et tibi credens: Non enim dicit Discipulos hic duodecim Apostolos, sed turbam sequentem, ut dicit Chrysostomus
marg.| {f} Videant opera tua, que facis in o cculto, scilicet. Hec autem dicebant, putantes eum cupidum, vel amatorem esse laudis humane, quales ipsi erant. Unde sequitur secundum eorum opinionem.
Numérotation du verset Io. 7,3 
moraliter
marg.| {a} Dixerunt ad eum etc. Unde Is. 22.d. Comedamus et bibamus etc. Sap. 2.b. Venite et fruamur bonis, que sunt: et utamur creatura tamquam iuventute celeriter, vino pretioso et unguentis nos impleamus et non pretereat nos flos temporis, coronemus nos rosis, antequam marcescant: nullum pratum sit, quod non pertranseat luxuria nostra: nemo vestrum exors sit luxurie nostre: ubique relinquamus signa letitie, quoniam hec est pars nostra et hec est sors. Ita invitant multi et maxime fratres, quia inimici hominis domestici eius: Mi. 7.b. Ipsi enim magis persuadent divitias et honores tenere, vel acquirere. Sed Christus non acquievit carni et sanguini. Unde et nos similiter faciamus, sicut et Christus fecit: Ascendamus ad hoc festum die festo mediante, ut subsidium temporalium accipiamus tantum ad necessitatem corporis ; anima vero non in eis, sed in celestibus querat suam delectationem. Quod significatur per claudicationem Iacob: Gn. 32.g. quia uno pede possumus herere terre, scilicet quantum ad necessitates corporis, sed alium debemus sublevare id est affectum mentis. Sed peccatores omnino volunt terre herere et toti non solum pedibus, sed et ventre et corpore. Gn. 3.c. Pectore et ventre repes. Ps. 43. Conglutinatus est in terra venter noster. Ps. 118. Adhesit pavimento anima mea etc. Mali hoc festum Scenophegie totum celebrare volunt id est fixionem umbrarum, quantum ad cupidos: vel fixionem tabernaculorum, quantum ad illos, qui carnem suam volunt procurare et nutrire, ac si esset semper duratura, hoc est figere tabernaculum vitam corporis velle stabilire et solidare carnem superfluis cibis et potibus et aliis delectabilibus. Sed recto Dei iudicio tanto citius cadit paries, sicut dicit Ecclesiastici 37.d.a Propter crapulam multi obierunt etc. Ps. 54. Viri sanguinum et dolosi etc. Iob. 15.d. Antequam impleantur dies eius, peribit. Ecclesiastici 31.c.b Vigilia et cholera et tortura viro infrunito. Item Eccles. 37.d. In multis escis erit infirmitas etc. Ira enim est de carne nostra, sicut de luto, vel latere, qui tunsione, vel igne solidatur et aqua resolvitur. Unde Nahum 3.c.c Intra lutum et calca, subigens tene laterem. Hbr. 13.b. Optimum est gratia stabilire cor etc.
a Sir. 37.
b Sir. 31.
c Na. 3.
Numérotation du verset Io. 7,4 
marg.| {g} Nemo quippe etc. quasi dicat: nemo debet occulte operari bona, qui vult ab hominibus laudari. Ideo.
marg.| {h} Si hec facis vere manifesta teipsum mundo misericordiam omnibus faciendo, que facis in occulto. Duplici vitio se subiacere ostendunt illi fratres Domini. Primo enim ostendunt se glorie amatores, cum dicunt Nemo quippe etc. Secundo monstrant se esse incredulos, cum dicunt. Si hec facis etc. Unde sequitur.
Numérotation du verset Io. 7,5 
marg.| {i} Neque enim fratres eius id est consanguinei eius.
marg.| {k} Credebant in eum cuiu s signum est audacia, intemperanea propalatio, ut dicit Chrysostomus Qui exponit hoc de propinquis cognatis Domini, inter quos ponit Iacobum et Iudam. Tamen alii Sancti exponunt hoc de remotis cognatis.
Numérotation du verset Io. 7,6 
marg.| {l} Dicit ergo eis Iesus corr ipiens eos glorie cupidos et incredulos.
marg.| {m} Tempus meum nondum advenit id est tempus glorie mee manifestande, quale fuit tempus Resurrectionis et Ascensionis. Chrysostomus Hic mihi videtur aliquid enigmate insinuari, fortassis enim volebant eum prodere et tradere Iudeis. Et ad hoc dicit Tempus meum nondum advenit scilicet Tempus Crucis et mortis.
marg.| {n} Tempus autem etc. id est vos, etsi semper sitis cum Iudeis, non interficient, eadem cum ipsis zelantes ; me vero statim vellent interficere: quare vobis quidem semper est tempus coexistendi cum eis non periclitantibus ; mihi autem tunc tempus erit, cum Crucis tempus institerit, cum mori me oportuerit.
marg.| Notanda est blanda Christi responsio, ut dicit Chrysostomus Non enim respondit: Vos, qui estis, qui docetis me ? Sed mansuete respondit: Tempus meum nondum advenit et in hoc docemur, non indigne ferre, etsi viles existant, qui consiliantur nobis. Si enim Christus humiliter sustinuit consiliantes, que non oportebat, qua fruemur venia nos terra et cinis ad eos, qui consiliantur utilia graves existentes ? Sicut multi, de quibus dicitur Amos 5.c. Odio habuerunt corripientem in porta et loquentem perfecte abominati sunt. Sequitur.
Numérotation du verset Io. 7,6 
moraliter
marg.| {l} Dicit ergo eis Iesus : tempus meum non advenit etc. Multi habent modo tempus suum et Sabbata sua ; sed in futuro ieiunabunt et vigilabunt. Pervertunt enim ordinem. Unde Amos 8.c. Dies festi vestri convertentur in luctum. Idem Tb. 2. Et 1Mcc. 1.e. Lam. 1.c. Viderunt eam hostes etc. Is. 1.d. Neomeniam et Sabbatum et festivitates alias non feram etc. Tria dicit, que referuntur ad tria predicta. Neomeniam enim observant id est festum Lune, qui gaudent de abundantia temporali, que significatur per Lunam. Sir. 27.b. Stultus, ut Luna mutatur. Sabbatum id est otium colunt delitiosi. Festivitates alias id est dignitates et honores superbi. Sap. 15.c. Estimaverunt lusum vitam nostram, hoc ad deliciosos. Et conversationem vite compositam ad lucrum, hoc ad avaros. Et postea subdit de superbis. Omnes insipientes et infelices supra modum anime sue superbi sunt. Prv. 14.b. Extrema gaudii luctus occupat. Ecce vigilia post festum. Ad hoc significandum, quod Christus per gloriam venit ad Passionem, ut dicit Beatus Hieronymus in ramis palmarum Evangelium gaudii legitur ante Passionem. Sancti autem e contrario faciunt hic vigiliam ; et in futuro habebunt tempus suum festivum. Ideo dicit Christus.   Tempus meum nondum advenit Sap. 3. Tamquam aurum etc. et erit in tempore terminus eorum. Hic ieiunant vigiliam, sed in futuro comedent in festo pinguia. Ps. 35. Inebriabuntur etc. Mt. 5.a. Beati, qui esuriunt etc. Dominus vult nos hic ieiunare, ut famelici melius comedamus in mensa sua. Is. 65.c. Servi mei comedent et vos esurietis etc. Za. 8.d. Ieiunium quarti et ieiunium quinti et ieiunium septimi et ieiunium decimi erit domui Iuda in gaudium et letitiam et in solemnitates preclaras: veritatem tantum et pacem diligite, supra 2.a. Implete hydrias aqua. Item, infra 16.d. Tristitia vestra vertetur in gaudium.
Numérotation du verset Io. 7,7 
marg.| {o} Non potest etc. id est  I udei amatores, qualiter enim odirent vos, qui eadem cum eis vultis et pro eisdem curritis ?
marg.| {p} Me autem etc. Unde Sap. 2.a. Dixerunt impii cogitantes apud se non recte: Circumveniamus Iustum, quoniam inutilis est nobis et contrarius operibus nostris et improperat {6.332rb} nobis peccata legis et diffamat in nobis peccata discipline {6.332va} {Δ} nostre. Sequitur.
Numérotation du verset Io. 7,7 
moraliter
marg.| {o} Non potest mundus odisse vos ; me autem odit   * Simile, infra 15.c. Si mundus vos odit, scitote, quia me priorem odio habuit. Prv. 29.b. Viri sanguinum oderunt simplicem ; Iusti autem querunt animam eius.
marg.| Et nota quod multiplex est causa odii. Una est dissimilis vita. Unde Sap. 2.c. Gravis est nobis ad videndum: quoniam dissimilis est aliis vita illius, immutate sunt vie eius. Item, infra 15.c. Si de mundo essetis, mundus, quod suum erat, diligeret. Secunda causa est de perversitate sua correctio. Prv. 15.d. Non amat pestilens etc. Amos 5.c. Odio habuerunt corripientem in porta etc. Philosophus. Veritas odium parit. Sap. 2.c. Improperat nobis peccata legis etc. Ideo dicitur hic Me autem odit, quia testimonium perhibeo de illo, quia opera eius mala sunt Ex. 1.c. Oderant Egyptii filios Israel et affligebant illudentes eis. In quo notantur tria. Odium cordis, angaria operis, illusio oris. Tertia causa est contrarius sensus, sive contraria opinio: quia multi putant temporalia utilia et suavia ; sed boni reputant stercora. Phil. 3.b. Item multi reputant bonos, fatuos, viles, insensatos. Sap. 5.a. Vitam illorum estimabamus insaniam etc.
Numérotation du verset Io. 7,8 
marg.| {a} Vos ascendite ad diem festum hunc] ubi queritis humanam gloriam et carnalia gaudia. Nec est preceptum, quod dicit   ascendite sed permissio, vel potius indictio. quasi dicat: vos ascendite, id est ascendetis, qui non estis odiosi Iudeis.
marg.| {b} Ego autem qui sum eis odiosus.
marg.| {c} Non ascendam ad diem festum istum] supple, sicut vos querens gloriam: quia tempus glorie mee nondum est.
marg.| Vel Non ascendam ad diem festum istum id est primum vel secundum vel tertium sed in quarto die festivitatis ascendit.
marg.| Vel Non ascendam modo ad patiendum sed magis ad erudiendum.
marg.| Chrysostomus Non dicit simpliciter. Non ascendam ad diem festum, sed non ascendam ad diem festum hunc id est vobiscum, ostendens se non indigere eis, neque blandiri volens, sed concedens Iudaica facere. Causam autem, quare non ascendit cum eis, subiungit dicens.
marg.| {d} Quia meum tempus id est mee crucifixionis.
marg.| {e} Nondum impletum est usqu e in futurum Pascha, in quo crucifixus fuit. Ante quod volebat miracula plura facere et beneficia sanitatum pluribus conferre et Discipulos suos solidiores reddere et doctrinam suam plus manifestare, ut turbe crederent ampliores. Sed si tempus sue crucifixionis nondum aderat, quare ergo non ascendit secure ? Respondit Chrysostomus quod Dominus ascendit sed dubitanter, ut ostenderet dispensationem sue humanitatis, que naturaliter formidat mortem. Consequenter autem, quando ascendit, ostendit fiduciam, quam habebat ex Deitate.
Numérotation du verset Io. 7,8 
moraliter
marg.| {6.332va} {a} Vos ascendite etc. Dominus dat hic nobis exemplum sustinendi iustam correctionem, qui ita benigne sustinuit iniustam. 1
1 sententia inclusa Ed1703
marg.| Chrysostomus Discamus ex his mansuetudinem et humilitatem Mt. 11.d. Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Etsi inardeat, quis iniurians et convicians: non moveamur, non ulciscamur. Etenim feta est furia, feta, scilicet acuta et calida, id est fulminis. Incantemus igitur supra eam eas, que a divinis Scripturis sunt incantationes et dicamus: Quoniam terra es et cinis. Gn. tertio d. Et quid supersit terra et cinis, Eccles. 10.b. Et quoniam ubi furibundus, non est boniformis: Nihil enim turpius visu furente, nihil deformius. Si vero visu, multo magis animo. 2
2 sententia inclusa Ed1703
marg.| Item Chrysostomus Sed non possum ferre, ait quis, eam, que ab amicis est, contumeliam. Cuius gratia ? Nam siquidem vera fuerint et ante illum debuisse compungi et gratiam habere ei comprehensionum. Si vero falsa, deride: dixit inopem, deride: dixit: pauperem, deride. Eccles. 28.a. Despice ignorantiam proximi. Et dixit ignobilem, vel insipientem, geme, non pro te, sed pro illo, qui petit. Mt. quinto c. Qui dixerit fratri suo: fatue, obligatus erit in gehennam ignis. 3
3 sententia inclusa Ed1703
marg.| Item cum quis conviciatus fuerit, intellige supplicium, quo torquetur et non solum non habebis iram, sed et lacrimas amittes. Neque enim adversus febrientem iniuriantem quis exacuitur, neque adversus inflammatum ; sed miseretur omnium talium et lacrimatur. {6.332vb} Tale enim quid est anima irascens. Ier. 9.a. Quis dabit capiti meo etc. Ps. 118. Exitus aquarum etc.
marg.| Item Chrysostomus Si vindicare vis, sile: et funestam dedisti ei plagam ; si vero convicio convicium copulas, accendisti ignem. Eccl. 28.b. Homo iracundus incendit litem. Item in eodem d. Ori tuo facito ostia.
marg.| Item Chrysostomus Sed imbecillitatis ait, quis me: accusabunt, qui adsunt, si siluero. Non est ita, sed Philosophiam tuam admirabuntur. Item si ad convicium non mordearis: tunc magis convicianti conviciaris ; morsus autem cogit vera estimari, que dicuntur. Propter quid enim dives audiens, quoniam inops est, ridet: quoniam non cognoscit, sibi esse inopiam. Si igitur ridebimus in conviciis, demonstrationem maximam tribuemus, quod non conscientiam habemus in his, que dicuntur. Act. 5.g. Ibant Apostoli gaudentes etc. 4
4 sententia inclusa Ed1703
Numérotation du verset Io. 7,9 
marg.| {f} Hoc cum dixisset quod premissum est.
marg.| {g} Ipse mansit in Galilea frat ribus ascendentibus in Iudeam ad diem festum, quibus dederat licentiam ascendendi sine eo, ne videretur eorum presentia indigere.
Numérotation du verset Io. 7,10 
marg.| {h} Ut autem ascenderunt etc.  Hec est tertia pars, in qua agit de ascensu Domini in Iudeam, non ad patiendum quidem, sed ad docendum: in quo erudimur et nos posse formidare mortem ; sed ita ut propter hoc non dimittamus facere, quod debemus. Unde Chrysostomus Que humane a Christo dispensantur, non propter hoc solum dispensantur, ut incarnationem certiorem reddant ; sed ut nos erudiant ad salutem. Mt. 10.d. dicitur: Nolite timere eos, qui occidunt corpus. Et iterum in eodem c. Si persecuti fuerunt etc. Dicit ergo:   Ut autem ascenderunt de G alilea in Iudeam, que in montibus est.
marg.| {i} Fratres eius id est consanguinei.
marg.| {6.332vb} {k} Et i pse   ascendit ] postea   ad diem festum quar ta scilicet die.
marg.| {l} Non manifeste id est non querens favorem hominum, sed salutem. Gregorius Sic sit actio in publico, quatenus intentio maneat in occulto. Chrysostomus Non dicit in occulto, sed quasi in occulto: videbatur enim et publice loquebatur ; sed non est par venire in statu solemnitatis et solemnitate soluta. Ponit autem Chrysostomus duplicem rationem, quare Dominus tantum tardavit venire ad festivitatem.
marg.| Prima est, quia sua tardatione Iudeos attentiores fecit, qui enim, primis diebus quesierunt, repente videntes attentius audierunt.
marg.| Secunda ratio tardationis sue est, ut furor Iudeorum remitteretur.
marg.| In occulto :
-Propter mysterium, quia in festis legalibus figuratus est.
- Propter exemplum fugiendi malos, ut dicit Glossa etc. Fugiens laudem,
-Ostendens suam humanitatem.
Numérotation du verset Io. 7,11 
marg.| Sequitur {m} Iudei ergo querebant etc.  quia non ascenderat cum fratribus, sed postea quarta die festivitatis.
marg.| {n} Et dicebant, ubi est ille scilicet Christus. Chrysostomus Sed ex multo odio et inimicitia nolebant eum proprio vocabulo nominare.
Numérotation du verset Io. 7,12 
marg.| {o} Et murmur multus erat de eo in turba prov eniens ex diversitate opinionum.
marg.| {p} Quidam enim dicebant quia bonus est Et h ec opinio vera est.
marg.| {q} Alii autem dicebant, non ; sed seducit turbas Et h ec opinio erat falsa. Prima opinio erat simplicium et minorum hominum ; secunda erat Principum et Sacerdotum. Unde Chrysostomus Estimo illam quidem opinionem esse multorum ; hanc vero Principum et Sacerdotum, qui non tantum propter preteritum signum de quinque panibus offensi erant ; sed timebant, ne adhuc ibi tale operaretur. Bonum igitur dicebant a signis ; malum vero a dogmatibus.
Numérotation du verset Io. 7,13 
marg.| {6.333ra} {Δ} {a} Nemo tamen qui esset prime opinionis.
marg.| {b} Palam loquebatur de illo propter metum Iudeorum id est Principum et Sacerdotum, qui non solum Christum, sed omnes adherentes ei persequebantur.
Numérotation du verset Io. 7,14 
marg.| {c} Iam autem die festo mediante id est ad medietatem veniente.
marg.| {d} Ascendit Iesus in templum id est in atrium templi, ubi populus poterat convenire, scilicet in medio quarte diei, sive in quarta die, que erat media dies illius festi: Nam illud festum septem diebus agebatur.
marg.| {e} Et docebat uten s auctoritate Scripture.
Numérotation du verset Io. 7,15 
marg.| {f} Et mirabantur Iudei audi entes eum litteraliter et sapienter loquentem.
marg.| {g} Dicentes: Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit ? Hoc bene sciebant, scilicet quod non habuerat Magistrum, quia cum eis educatus fuerat. Augustinus Omnes admirabantur, sed non convertebantur. Sed cum Iudei prius quererent eum, quare non capiebant eum modo in medio eorum existentem, maxime cum nullus auderet de eo loqui bonum ? Chrysostomus dicit, quod ipse tenebat impetum eorum ; sed quia ut dicit Augustinus admiratio insinuande veritatis est occasio. Ideo sequitur.
Numérotation du verset Io. 7,16 
marg.| {h} Respondit eis Iesus salv are eos volens et docere, quomodo sciat litteras, cum non didicerit.
marg.| {i} Et dixit: Mea doctrina id est quam doceo.
marg.| {k} Non est mea id est mei hominis, sed mei Dei, quasi dicat: quod scio illud, quod non didici, non est humanum, sed divinum, Deus enim nihil potest addiscere, quia nihil potest ignorare. Vel Mea doctrina non est mea id est istud, quod scio et doceo, non habeo a meipso ; sed a Patre, a quo sum. Chrysostomus Ex hoc, quod litteras sciebat, quas non didicerat, poterant cognoscere, quod hoc non erat humanum ; sed quia ipsi stupent et nolunt hoc revelare, ipse respondens eorum suspicioni, mittit eos ad Patrem, dicentes Mea doctrina non est mea ? sed eius, qui misit me in carnem, vel in mundum, vel ad predicandum. De hoc dicitur Prv. 30.a. In persona ipsius Christi: Non didici sapientiam et novi scientiam Sanctorum. Querit autem Chrysostomus quare non dixit: Doctrina hec non est mea ; sed prius dicens: quoniam mea est et suam propriam faciens: tunc induxit, non est mea: qualiter ergo idem potest esse eius et non eius ? Et respondet. Eius quidem erat, quoniam non edoctus sciebat ; non eius autem, quoniam Patris erat doctrina, id est a Patre. Filius quidem scit omnia, sed nihil discit a patre, quia discere nescientiam ponit. Sed rursus opponit Chrysostomus qualiter hic dicit Iesus: Mea doctrina non est mea sed Patris, cum alibi dicat: Omnia, que Patris sunt, mea sunt ; et que mea sunt, Patris sunt. Si enim, quia Patris est doctrina, propterea non est mea, falsum est illud: Omnia, que Patris sunt, mea sunt ; et que mea sunt, Patris sunt: propterea enim, quia Patris est, deberet esse tua. Ad hoc est summa responsionis, quod per hanc propositionem: Doctrina mea non est mea, sed Patris ostenditur una esse doctrina Patris et Filii ; sed diverse Persone. Una Patris, a quo habet Filius, quicquid habet et quicquid est. Et idem ostenditur per illam: Omnia, que sunt Patris, mea sunt ; et que mea, patris sunt. Unde sequitur.
Numérotation du verset Io. 7,17 
marg.| {l} Si quis voluerit voluntatem eius facere id est credere in eum et credere per virtutem.
marg.| {m} Cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit id est sciet virtutem eorum, que dicuntur. Et si quis attenderit prophetiis, sciet, utrum ego loquar secundum eas, vel non. Et hoc est, quod sequitur.
marg.| {n} An ego a meipso loquar quasi dicat: si quis est amator virtutis et vult vivere secundum voluntatem Dei, perpendet, quod in doctrina mea nihil est dissonum voluntati Dei.
Numérotation du verset Io. 7,18 
marg.| {o} Qui a semetipso loquitur id est aliquid proprium et separatum.
marg.| {p} Gloriam propriam querit non Dei gloriam, nec salutem {6. 333b} hominum, quasi dicat: qui propriam vult habere doctrinam, propriam querit gloriam. Sed quia ego non quero propriam gloriam, sed Patris ; ideo doctrina mea non est mea propria ; sed communis Patri. Augustinus Ego ex Deo loquor et gloriam Dei quero, non meam.
marg.| {h} Qui autem querit gloriam eius, qui misit illum sicu t ego.
marg.| {r} Hic verax est in o re.
marg.| {s} Et iniustitia in illo non est id est in opere illius, quasi dicat: illius doctrina vera est et vita iusta, qui missus ab aliquo, querit eius gloriam et non propriam: Sicut Christus missus a Deo, non sui hominis, sed Dei in omnibus operibus suis gloriam quesivit. Christus igitur fere ubique humilia de se loquitur et raro sublimia. Unde sepe vocat se filium hominis ; raro autem Filium Dei. Et ideo super locum illum, ponit Chrysostomus, quinque causas, quare Christus de se humilia loquitur: et unicam, quare sublimia. Prima causa, quare de se humilia loquitur, est, ut ostendat se non ingenitum esse. Secunda, ut ostendat se non esse contrarium Deo. Tertia, ut ostendat se esse verum hominem, qui naturaliter debet esse humilis. Quarta est imbecillitas audientium, qui non possunt capere alta. Quinta est, ut doceat homines moderata de se sentire et nihil de se dicere magnum. Alta vero de se loquendi unam inveniet quisque causam, scilicet nature magnitudinem, id est Deitatem. Unde et dixit infra 8.g. Antequam Abraham fieret, ego sum. Et tunc fuerunt Iudei scandalizati: quid igitur facerent homines, si sepe fuisset de se magna locutus ? Sequitur.
Numérotation du verset Io. 7,19 
marg.| {t} Nonne Moyses dedit vobis legem etc. Chrysostomus Dominus consuevit malas suspiciones, quas Iudei habebant in mente, auferre. Duo autem obiiciebant ei: Unum, quod Sabbatum violaret, supra 5.c. Et aliud, quod faciebat se parem Deo. Parilitatis suspicionem destruere noluit, quia verum erat ; sed confirmavit per ea, que dicta sunt in sexto capitulo, ubi dixit: Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat: sic et Filius, quos vult, vivificat. Hic autem de Sabbato inducit solutionem, ostendens, quod non solvit eum secundum Moysi intellectum ; sed ipsi potius, solverunt. Unde dicit. Nonne Moyses dedit vobis legem et nemo ex vobis facit legem ? Quia lex dicit, Ex. vigesimo c. Non occides: vos autem queritis me occidere et multos alios contra legem occidistis. Unde etsi ego solvi Sabbatum sanando hominem secundum iudicium vestrum: vos magis solvitis, hominem occidendo. Et ita transgressio mea est in salutem ; vestra autem in perditionem: Ideo non potestis, qui magnam facitis transgressionem, me iudicare minus transgredientem. Unde supra 8.a. Qui sine peccato est vestrum, primus in eam lapidem mittat.
Numérotation du verset Io. 7,20 
marg.| {u} Quid me queritis interficere] id est qua de causa ?
marg.| {x} Respondit turba] turbans et turbata.
marg.| {y} Et dixit] furore agitata.
marg.| {z} Demonium habes] Augustinus Non pertinentia ad ordinem, sed ad turbationem respondit. Hoc enim non dicerent, nisi Demonium haberent. Unde et Mt. 12.b. Dixerunt: in Beelzebub Principe Demoniorum eiecit Demonia.
Numérotation du verset Io. 7,20 
marg.| {a} Quis te querit interficere ? Nega re conantur, quod tamen volebant, unde et blasphemi et mendaces sunt. Blasphemi quidem dicentes: Demonium habes Mendaces vero dicentes: Quis te querit interficere Omnes enim querebant eum interficere, ut dicit Chrysostomus ad minus omnes maiores. Quia vero Dominus dixerat, quod ipsi solvunt legem, quoniam illud idem posset ei obiici, ostendit, quod sanando hominem non solvit ipse legem, ponens ad hoc plures rationes. Unde sequitur.
Numérotation du verset Io. 7,21 
marg.| {b} Respondit Iesus non perturbatus, ut ille, sed tranquillus, non reddens maledictum pro maledicto.
marg.| {6.333va} {Δ} {a} Et dixit eis   ] pacificus furiosis.
marg.| {b} Unum opus feci sanando paralyticum in Sabbato, supra 5.b.
marg.| {c} Et omnes miramini id est tumultuamini, qui magis deberetis congaudere sanato et laudare sanantem Deum. Hic dicit Chrysostomus Ubi excusare oportet et crimen suscipere de hoc, quod factum est, non meminit Patris ; sed suam personam inducit, dicens: Unum opus feci Dimittit autem hic redarguere eos, ne faciat inverecundiores, sed rursus pro Sabbato ponit excusationem a lege, syllogizans hoc modo. Circumcisio fit in Sabbato sine Sabbati violatione ; sed curatio totius hominis est melior circumcisione: ergo potest fieri in Sabbato sine Sabbati violatione, vel si propter circumcisionem vos solvitis Sabbatum: ergo propter totius hominis curationem possum solvere Sabbatum. Sicut ergo nemo vestrum arguitur, si circumcidat in Sabbato: ita nec ego debui a vobis iudicari, quia totum hominem in Sabbato sanavi. Et hoc sic Chrysostomus punctat: Et omnes miramini, propter hoc Moyses dedit etc. Augustinus sic.
Numérotation du verset Io. 7,22 
marg.| {d} Propterea id est propter causam consimilem, id est propter hominum curationem.
marg.| {e} Moyses dedit vobis circumcisionem id est legem, in qua est mandatum de circumcisione facienda.
marg.| {f} Non quia ex Moyse est id est a Moyse incepta.
marg.| {g} Sed ex patribus quia Abrahe prius data est a Deo: Gn. 17.b. Triplici ex causa, ut dicit Glossa Primo in signum magne fidei Abrahe. Secundo, ut per hanc a ceteris nationibus Iudeorum natio distingueretur. Tertio, ut facta in virili membro, per quod creatura mortalium generatur, castitatem mentis debere observari indicet.
marg.| {h} Et in Sabbato circumciditis hominem si o ccurrat octava dies: quod tamen iubet lex servari. Ex hoc format syllogismum suum Dominus dicens.
Numérotation du verset Io. 7,23 
marg.| {i} Si circumcisionem que est tantum signum vere salutis.
marg.| {k} Accipit homo in Sabbato quo vacare iubemini.
marg.| {l} Ut non solvatur lex Moysi que iubet octava die puerum circumcidi.
marg.| {m} Mihi indignamini, quia totum hominem sanum feci in Sabbato id est totum genus humanum innovo. Vel ad litteram, paralyticum corporaliter et spiritualiter sanavi, quasi dicas, vos non dicitis, quod lex solvatur, si circumcisio fiat in Sabbato: ergo non debetis dicere, quod ego solverim legem, quia sanavi totum hominem in Sabbato. Vel si circumcisionem patimini rumpere legem Sabbati, quia principalior est Sabbato: ergo et curationem totius hominis debetis pati rumpere legem, cum sit ipsa circumcisione principalior et melior: quia illa partis est ; hec totius hominis salus est.
marg.| Item illa signum est ; hec est res. Unde si sustinetis solvi Sabbatum, ut homo accipiat signum, id est circumcisionem, multo amplius debetis sustinere solvi Sabbatum, ut homo accipiat rem signi, id est integram sanitatem. Hec autem Sabbati solutio non est legis prevaricatio ; sed confirmatio, quoniam lex precipit hec.
marg.| Unde Chrysostomus Vides, quoniam Sabbati solutio servatio est legis, ut si non solveret Sabbatum, necesse erat legem solvi, que precipit hominem Sabbato circumcidi. Iniquum enim est iudicare, quod lex precipiat hominem Sabbato circumcidi: et prohibeat hominem totum sanari. Unde sequitur.
Numérotation du verset Io. 7,24 
marg.| {n} Nolite iudicare secundum faciem Augustinus id est personaliter. Et quis est, qui non iudicat personaliter, nisi qui diligit equaliter ?
marg.| Chrysostomus Nolite iudicare secundum faciem id est secundum visum. Quid est autem, secundum visum nolite iudicare ? Hoc est non a dignitate personarum ; sed a rerum natura ferre sententiam. Non enim in iudicio debemus respicere personam ; sed iustitiam, quam habet persona. Ex. vigesimotertio. a. Non declinabis in iudicium pauperis. Dt. primo, c. Ita parvum, sicut magnum audietis: nec accipietis personam cuiusquam: quia Domini iudicium est.
marg.| Chrysostomus Hoc non his, qui tunc erant, dictum est solum ; {6. 333d} sed et nobis, ut nulla te corrumpamus iustitiam ; sed omnia pro hac faciamus, sive inops, sive dives fuerit quis, non attendamus personis. Sed quia non sufficit non declinare iniquitatem in iudicio ; sed oportet facere et servare equitatem. Ideo sequitur.
marg.| {o} Sed iustum iudicium iudicate Augustinus, id est secundum veritatem rerum, qua cognita, nec me, nec Moysen damnabitis: nec me illi contrarium dicetis. Iustum iudicium est, quod solo intuitu equitatis omnibus equaliter secundum uniuscuiusque meritum exhibetur: quod nec amore, vel odio, vel timore persone, vel munerum cupidine pervertitur, vel differtur. Unde Ietro dixit Moysi. Ex. decimo octavo. Elige tibi viros potentes et timentes Deum, in quibus sit veritas et qui oderint avaritiam: et constitue ex eis Tribunos etc. Potentes et timentes Deum, dicit, ne timore hominum corrumpant iudicium. Eccl. 7 a. Noli querere fieri Iudex, nisi virtute valeas irrumpere iniquitates: ne extimescas faciem potentis et ponas scandalum in agilitate tua, id est timiditate tua.
marg.| Item: In quibus sit veritas, dicit, ne amore, vel odio corrumpant scientiam.
marg.| Item, qui oderint avaritiam, ne cupidine numerum abstrahantur a veritate.
marg.| Est multiplex iudicium
- Temeritatis: De quo Mt. 7.a. Nolite iudicare et non iudicabimini.
- Presumptionis: De quo Rm. 14.a. Tu quis es, qui iudicas alienum servum ?
- Precipitationis: De quo 1Cor. 4.a. Nolite ante tempus iudicare.
- Discussionis, 1Cor. 11.g. Si nosmetipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur.
- Disceptationis. Ioel. 3.a. Congregabo omnes Gentes et deducam eas in vallem Iosaphat et ibi disceptabo cum eis.
marg.| Condemnationis, supra 3.c. Qui non credit, iam iudicatus est.
marg.| Contentionis, supra capitulo 5.d. Habet vitam eternam, qui in iudicium non venit.
marg.| Excitationis, infra 9.g. In iudicium ego in hunc mundum veni: ut qui non vident, videant etc.
marg.| Discretionis. Ps. 42. Iudica me, Deus et discerne causam meam etc.
marg.| Approbationis. Mt. 9.d. Sedebitis et vos super sedes duodecim, iudicantes duodecim Tribus Israel.
marg.| Comparationis. Mt. 12.d. Viri Ninivite surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam.
marg.| Definitionis. Ioel. 3.c. Consurgant et ascendant Gentes in vallem Iosaphat: quia ibi sedebo, ut iudicem omnes Gentes in circuitu. Sequitur.
marg.| {p} Dicebant ergo quidam ex Hierosolymis quib us plura beneficia contulerat et qui sapientiores inter aliquos videbantur.
marg.| {q} Nonne hic est, quem Iude i querunt interficere quasi dicat: querebant absentem: quare ergo non tenent presentem ? Chrysostomus Nihil in divinis Scripturis inaniter positum est, Spiritu enim sancto dictate sunt, idcirco omnia cum diligentia scrutemur. Etenim ab una dictione licet invenire integrum intellectum, ut hic. Cur enim adiectum est, ex Hierosolymis ? Quia per hoc ostendit Evangelista, quoniam qui maxime potiti sunt signis, hi omnibus erant miserabiliores. Hierosolymite siquidem Deitatis eius maximum signum viderant ; et tamen ea omnia iudicio principum corruptorum permittebant. An non magnum signum erat, quod insanientes circumeuntes querebant eum, ut occiderent: et modo tenentes in manibus, quiescunt ? Quis extinxit insaniam eorum ? Vide qualiter seipsos accusant, {6. 334a} et nihil ei dicunt.
marg.| {a} Ecce palam loquitur et c ontra ipsos.
marg.| {b} Et nihil ei dicunt Augustinus. Et si occultus ad festum ascendit ; tamen palam loquitur: et apparet potestas, que putabatur timiditas. Mirantur aliqui, qua potentia non tenetur, cuius mors tantopere querebatur et nondum plene intelligentes eius esse potentiam, putant esse scientiam Principum, quia cognoverunt eum esse Christum. Sed non est hoc verum: Unde ipsi Hierosolymite sibimet obiiciunt, dicentes.
marg.| {c} Numquid vere cognoverunt Principes Sace rdotum, qui tenebant primum locum in Synagoga.
marg.| {d} Quia hic est Christus quasi dicat: Hierosolimite, vere Principes cognoverunt, quoniam hic est Christus: et ideo non tenent eum
marg.| {e} Sed nos hunc scimus, unde sit scilicet de Nazareth, unde et Nazarenus vocatus est.
marg.| {f} Christus autem cum venerit, nemo scit, unde sit Unde Is. 53.c. Generationem eius quis enarrabit ? Sed miseri contradicunt sibi, Infra 9.f. ubi dicunt: Nos scimus, quia Moysi locutus est Deus ; hunc autem nescimus, unde sit. Chrysostomus: O de nequitia, o de contradictione, neque Principum sequuntur sententias ; sed aliam proferunt corruptam et propria amentia dignam.
marg.| {g} Clamabat ergo Iesus quia surdi erant.
marg.| {h} In templo docens quia stulti erant. Is. 42.c. Surdi, audite: et ceci, intuemini. Prv. 1.c. Sapientia foris predicat, in plateis dat vocem suam, in capite omnium turbarum clamitat. Contra Is. 42.a. Non clamabit, neque accipiet personam, nec audietur vox eius foris. Solutio. Isaias loquitur de clamore commotionis ; hic autem agitur de clamore predicationis.
marg.| {i} Et dicens: Et me scitis Augustinus, id est effigiem vultus mei cognoscitis.
marg.| {k} Et unde sim, scitis id est parentes meos carnales cognoscitis: quod est secundum carnem, me nostis ; non secundum Divinitatem. Unde sequitur.
marg.| {l} Et a meipso non veni Et, ponitur pro quia. Nesciebant enim ipsum esse Dei filium, nec a Patre missum.
marg.| {m} Sed est verus geni tor meus.
marg.| {n} Qui misit me in m undum:
marg.| {o} Quem vos nescitis Cont ra infra 8.g. Quem dicitis, quia Deus noster est. Solutio. Sciebant Deum Patrem essentialiter, sicut infra ; nesciebant autem Patrem personaliter, sicut hic. Sed unde possent cognoscere Patrem, ostendit subdens.
marg.| {p} Ego scio eum quasi dicat: si vos vultis eum scire, potestis: quia ego scio eum, qui libenter docebo vos, sup. 6.e. Patrem non vidit quis, nisi is, qui a Deo est. Mt. 11.d. Nemo novit Patrem, nisi Filius et cui Filius voluit revelare.
marg.| {q} Et si dixero, quia nescio eum quod est impossibile.
marg.| {r} Ero similis vobis mendax id est ero mendax, sicut vos, quod iterum est impossibile: quia veritas non potest mentiri.
marg.| {s} Sed ego scio eum quod patet.
marg.| {t} Quia ab ipso sum eter naliter genitus.
marg.| {u} Et ipse me misit temp oraliter in mundum. Is. 61.a. Spiritus Domini super me, eo quod unxit me Dominus: ad annuntiandum mansuetis misit me. Mi. 5.a. Ex te egredietur, qui sit Dominator in Israel et egressus eius ab initio a diebus eternitatis.
marg.| {x} Querebant ergo eum apprehendere irri tati per hoc, quod dixerat eis, quod nesciebant Patrem et quod mendaces erant. Sed qui ? Non multitudo, que principatum non concupiscebat, neque livore capi poterat, sed Sacerdotes querebant cum apprehendere.
marg.| {y} Et tame n nemo misit in illum manus quia invisibiliter furorem eorum refrenavit.
marg.| {z} Quia nondum venerat hora eius id est opportunitas {6. 334b} patiendi, sive hora mortis a se disposita et ordinata. Simile supra 2.a.
marg.| {a} De turba autem lice t Principes persequerentur, ut dictum est.
marg.| {b} Autem pro sed.
marg.| {c} Multi crediderunt in eum moti predicatione et miraculis. Intuere, quantum est humilitatis verborum lucrum, quia dixerat humiliter: Ab ipso sum et ipse me misit: multi crediderunt in eum et dicebant: Non solum credebant, sed confitebantur ore. Rm. 10.b. corde creditur ad iustitiam etc.
marg.| {d} Christus cum venerit, numquid plura signa faciet, quam que hic facit ? Quia dicunt, cum venerit est dubitationis signum et non adhuc perfecte fidei, quasi dicant: si venerit Messias, non faciet maiora, quam iste: quia omnia, que dicuntur de Messia, facit iste. Is. 35.b. Deus ipse veniet et salvabit nos: Tunc aperientur oculi cecorum et aures surdorum patebunt. Tunc saliet, sicut cervus claudus et aperta erit lingua mutorum etc. Item Is. 32.a. Ecce in iustitia regnabit Rex et Principes in iudicio preerunt: et erit sicut vir, qui abscondetur a vento etc. Et sequitur: Non caligabunt oculi videntium et aures audientium diligenter auscultabunt et lingua balborum velociter loquetur et plane. Vel aliter.
marg.| {d} Christus cum venerit Per syneresim, quasi dicat: turba Principibus: ponatur, quod iste non sit Christus, sicut dicitis, numquid Christus plura signa faciet ? Sed queritur, que signa dicunt eum fecisse ? Evangelista enim nondum narravit, nisi pauca de vino, sup. 2.b. Et de paralytico, supra 5.b. Et de filio Reguli, supra 4.g. Et de quinque panibus et duobus piscibus, supra 6.a. Solutio. Sicut dicit Chrysostomus, hinc manifestum est, quod multa signa, que facta sunt, pretermittunt Evangeliste: et de his loquuntur, de quibus Principes malignabantur. Unde sequitur.
marg.| {e} Audierunt Pharisei turbam murmurantem id est murmurando contra Principes dicentem.
marg.| {f} De illo id est Christo.
marg.| {g} Hec: Ch ristus cum venerit, numquid plura signa faciet ?
marg.| {h} Et ideo magis moti invidia contra eum, miserunt Principes seculares, vel potius Principes Sacerdotum.
marg.| {i} Et Pharisei ministros suos , ut apprehenderent eum Non enim audebant per seipsos subire periculum propter turbam.
marg.| Chrysostomus O de tyrannide et insania Principum ; magis autem, o de amentia populi, multoties conati sunt apprehendere eum et nequeuntes famulis hanc rem commiserunt, simpliciter furorem suum quiescere facientes. Et certe multa alibi locutus est et in piscina, supra 5. Et nihil tale fecerunt, sed quesierunt quidem, non autem tentaverunt apprehendere: hic autem non ultra ferunt, turbam videntes attendere.
marg.| Et nota quod supra Sabbati violationem pretendebant, quasi velamen invidie, sed hic non possunt aliquid arguere, neque in dictis, neque in factis. Unde patet, quod sola invidia movebantur, quia scilicet turba laudabat eum.
marg.| {k} Dixit ergo eis id est ministris ad apprehendendum missis.
marg.| {l} Iesus pote ns loqui dure, potius humilia loquitur.
marg.| {m} Adhuc modicum tempus vobiscum sum Ac s i diceret, quid festinatis me interficere et persequi ? parvum exspectate tempus: et tunc sine festinatione vestra detineri sustinebo. Et nota quod non dixit simpliciter ? Hic sum, sed vobiscum sum id est ad utilitatem vestram, quasi dicat: ; etsi persequamini me: parvo tamen tempore non cessabo docens et monens utilia.
marg.| {n} Et post ea, vel tunc vado ad eum, qui me misit
marg.| Per quod ostendit, quod non extingueretur in morte ; sed per montem ivit ad Patrem. Et in hoc ostendit, quod indigebunt eius auxilio ad Patrem. In hoc {334va} autem, quod dicit: Vado ostendit, quod voluntarie moritur et quod nulla facta est ei, vel fienda violentia, vel lesio ab insidiis eorum. Item in hoc etiam ostendit suam Deitatem, quia non est humane mentis suum obitum prescire, vel predicere, quia nec etiam Psalmista sciebat. Unde Ps. 30. Notum fac mihi, Domine, finem meum et numerum dierum meorum, quis est, ut cognoscam, quomodo deficio ego.
marg.| Item in hoc ostendit se Deum, quod respondet ad intentionem eorum et significat se scire causam adventus eorum. Adhuc modicum tempus vobiscum sum et t unc   vado ad eum, qui me misit quasi dicat: exspectate parumper et erit, quod queritis, scilicet mors mea. Et nota quod sicut dicit Chrysostomus, quod per hec verba simpliciores flexit ad misericordiam, cum dicebat:   Adhuc modicum etc.  Stud iosiores ad audientiam animavit, quando   modicum tempus ; do ctrine dixit. Audaciores vero terruit per id quod sequitur.
marg.| {a} Queretis me et non invenietis: et ubi ego sum, vos non potestis venire Sed ubi quesierunt eum Iudei ; Secundum Glossam et Act. 2.f. Quando compuncti sunt de scelere mortis eius. Vel secundum Chrysostomum, Lc. 23.d. Quando mulieres plangebant et lamentabantur. Per hoc etiam coniicitur de multis aliis. Item in destructione civitatis a Romanis credendum est, multos meminisse eius et miraculorum suorum et presentiam eius optasse, ut diceret eis ventura et oraret pro eis.
marg.| {b} Et non invenietis in c arne vobiscum, vel propitium in tribulatione, vel per gratiam in presenti. Prv. 1.d. Mane consurgent ad me et non invenient me. Alia littera: Querent me mali et non invenient, quia exosam habuerunt disciplinam. Ita etiam multi hodie querunt Iesum, sed non inveniunt: quia non querunt Iesum propter Iesum: vel quia querunt Iesum Nazarenum, id est floridum. Ct. 3.a. In lectulo meo per noctem quesivi, quem diligit anima mea: quesivi et non inveni. Duo enim impediverunt querentem. Lectulus voluptatis et nox ignorantie et infidelitatis. Item queretis in iudicio sero penitentes: et non invenietis, gloriam adipiscentes. Mt. 25.a. Domine, Domine, aperi nobis. Et sequitur ibi: et clausa est ianua. Prv. 1.d. Tunc invocabunt me et non exaudiam, mane consurgent et non invenient me etc. Et subdit, quare non invenient.
marg.| {c} Et id est quia.
marg.| {d} Ubi ego sum id est ad eandem incommutabilitatem, vel ad bonum glorie, in qua iam sum, qua fruebatur ille homo. Vel sum id est in proximo ero secundum hominem, vel propter unionem verbi ille homo dicitur esse in celo. Unde supra 3.b. Filius hominis, qui est in celo. Ideo melius dicit sum quam ero, ut dicit Glossa
marg.| {e} Vos non potestis venire Non dicit, poteritis, sed non potestis tales, scilicet quales nunc estis. Simile infra 13.d. de Petro: Non potes me modo sequi etc. Et nota quod per hoc, quod dicit: Ubi ego sum, vos non potestis venire ostendit, quod non manebit in morte. Si enim maneret in morte: tunc omnes possent ire ad eum: Omnes enim illuc ibimus, 2Rg. 14.c. Omnes morimur et quasi aque dilabimur in terram etc.
marg.| {f} Dixerunt ergo Iudei ad semetipsos id est intra se, vel inter se, non ad ipsum, more suo, sicut dicit Glossa verba Domini carnaliter intelligentes.
marg.| {g} Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum quas i dicant, nescimus, de qua via loquitur. Et licet nescirent ; tamen aliquid, quod futurum erat, nescientes pronuntiaverunt, scilicet quod per Apostolos doceret Gentes. Unde dicunt.
marg.| {h} Numquid in dispersionem Gentium vel in disseminationem, secundum Chrysostomum iturus est et docturus Gentes ? Quod quidem futurum erat. Sed quod hoc nesciendo dicerent, manifestant, cum predictam questionem replicant, dicentes.
marg.| {i} Quis est hic semo, quem dixit, queretis me et non invenietis: {6. 334d} et u bi ego sum, vos non potestis venire
marg.| quasi dicat: quod vadat ad Gentes, non vult dicere, quod illuc bene possemus ire. Eo enim tempore, quo Christus hec verba dicebat, Iudei ubique terrarum erant dispersi, ut dicit Chrysostomus Et est notandum, quod dispersionem sive desseminationem vocabant Iudei ipsas Gentes, quia ubique disseminate erant et ad invicem mixte imperterrite, quia enim gens Iudeorum antiquitus in unum collecta erat et non erat alibi Iudeum invenire, quam in Palestina, ideo Gentes vocabant disseminationem, exprobrantes et magna gloriantes in semetipsis, sed modo opprobrium idem sustinebant: Erant enim disseminati, quia ubique dispersi. Sed nota quod querunt: Numquid in dispersionem Gentium iturus est et docturus Gentes: No n dixerunt ledere, vel seducere Gentes, sed docere, per hoc patet, ut dicit Chrysostomus, quod iam quidam eorum submiserant iram: et his, que dicta erant, crediderant. Nisi enim credidissent, nequaquam ita sollicite quesissent, quo esset iturus et quis esset sermo, quem dixerat. Illos enim, qui desiderabant eo carere, non oportebat hoc querere, sed dicere, libenter hoc volumus, scilicet quod tu vadas et quando hoc erit. Sed hoc non dicunt, quia qui prius oderant, flexi sunt ad misericordiam, quando dixit: Adhuc modicum tempus vobiscum sum: et ideo quo iturus erat, querebant. Sequitur.
marg.| {k} In novissimo autem die magno festivitatis id est in ultima die. Prima enim dies et ultima magne erant, ut dicitur Lv. vigesimotertio, a. Et dicitur ibidem, quod dies octavus huius solemnitatis erat celeberrimus quoad opera servilia: et hoc, quia tunc fiebat collecta ad sartatecta templi et ad necessitates ministrorum, qui offerebant sacrificia et ad emenda sacrificia. Sed utrum novissimus dies dicatur hic septimus, vel octavus, non est certum ; sed probabilius, quod octavus.
marg.| {i} Stabat Iesus erec tus, ut omnes viderent.
marg.| {m} Et clamabat ut o mnes audirent, sicut dicit Chrysostomus Clamabat, propter turbam multam, ut omnes audirent.
marg.| Item propter presentiam suam omnibus ostendendam, ne dicerent, quod se occultaret. Tertia ratio potest esse, ut affectum suum ostenderet. Hieronymus: dicit super Ionam 3. Quod omnis sermo Christi clamor dicitur ; quia de magnis agit. Quod autem dicitur Is. 42.a. Non clamabit etc. intelligitur tumultuose, id est non erit clamosus et contentiosus. Unde ibi dicit Glossa Non clamabit mitis et mansuetus.
marg.| Et nota quod licet prima dies et ultima essent solemnes ; tamen prima die non predicavit Christus, nec secunda, nec tertia: quia nondum venerat ad festum ; sed furorem eorum quiescere aliquantulum sinebat. In quarta autem die cepit predicare, ut se venisse ostenderet et tunc obiicientibus respondit.
marg.| Aliis autem diebus siluit usque ad diem ultimum solemnitatis et tunc publice et generaliter predicavit omnibus, in die, scilicet magno festivitatis et ultimo. Et sunt ad hoc plures rationes. Prima, quia tunc omnes feriabant et adesse poterant. Secunda, quia sicut dicit Chrysostomus, medios dies magis ad voluptatem consummabant: non ergo locutus est eis debentibus ire ad voluptatem ; sed iam recessuris viatica dat ad salutem. Et est hic argumentum, quod non est bonum hominem arguere, vel monere, quando est in furore voluptatis sue. Contra illos Predicatores qui volunt predicare ad choreas et ludos cum quadam violentia. Is. secundo. Quiescite ab homine etc. Sed dicitur Ecclesiastic. octavo, a. Omni negotio tempus est et opportunitas. Et Ecclesiastic. tertio, b. Tempus tacendi et tempus loquendi. Item Ecclesiastici 20.a.d Est tacens non habens sensum loquele: et est tacens sciens tempus apti temporis: Clamabat inqu am,   dicens: Si quis sitit, veniat ad me et bibat Non omnes vocat ad potum, sed sitientes. Unde {6.335ra} Is. 55.a. Omnes sitientes venite ad aquas, quasi dicat: nullum necessitate, aut vi traho ; sed si quis habet desiderium multum et exardet cupidine verbi: hunc ego voco. Est. 1.b. Non erat, qui nolentes cogeret ad bibendum, supra 6.b. Ex piscibus, quantum volebat.
d Sir. 20.
marg.| Chrysostomus Eos, qui accedunt ad predicationem, vel fidem sitientium, desiderium oportet in eis esse: Ita enim poterunt ea, que dicuntur, cum multa detinere custodia, nec laboraverunt ebibendo, id est non fastidio fatigabuntur in audiendo. Mt. 5.a.e « Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam ». Is. 21.d. Occurrentes sitienti ferte aquas. Aqua autem est doctrina. Unde Ecclesiastici 15.a.f Aqua sapientie salutaris potabit illum. Prv. 10.b. Vena vite os Iusti. Item aqua est gratia, quia communis, quia potus pauperum, 1Pt. 5.b. Humilibus dat gratiam. Item fluit ad valles. Ps. 103. Inter medium montium etc. Item trahit levia, non aurum. Item sitim sedat. Et alias proprietates habes, supra 4.b. Qui biberit de aqua, quam ego dabo ei etc. Item in hoc, quod dicit. Si quis excl uditur acceptio personarum, Act. 10.d. Nunc comperi, quia non est acceptor personarum Deus etc.
e Mt. 5, 6.
f Sir. 15.
marg.| Item nota quod dicit: Si quis sitit quod potest intelligi dupliciter. Uno modo per,   quis nota tur paucitas et legitur de siti iustitie. Lc. 1.e. Esurientes implevit bonis etc. Alio modo notatur multitudo eorum, qui sitiunt. Et hec significatio haberi potest ex modo pronuntiationis: et legitur secundum hoc de siti beatitudinis: Omnes enim sitiunt beatitudinem. Ecclesiastici ult. d.g « Anime vestre sitiunt vehementer ».
g Sir. 51, 32.
marg.| {a} Veniat ad me rece dendo ab amore mundi et se ad gratiam preparando.
marg.| {b} Et bibat ] credendo.
marg.| {a} Vel Veniat ad me per fidem.
marg.| {b} Et bibat per dilectionem, vel per Spiritus sancti receptionem.
Numérotation du verset Io. 7,38 
marg.| {c} Qui credit in me Chrysostomus Ostendens, quod de spirituali potu loquatur, non de corporali, dicit: Qui credit in me quasi dicat: credere, est bibere. Tamen secundum Augustinum, credere est venire ad eum. Et dicit in me non mihi, vel me.
marg.| {d} Sicut dicit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aque vive Hoc sumptum est de Proverbiis, ut dicit Hieronymus: et forte de illo loco, Prv. 5.d. h Deriventur fontes tui foras. Vel de Prv. 10.b.i Vena vite os iusti. Vel potest sumi de Is. 58.c. Eris quasi hortus irriguus et quasi fons, cuius non deficient aque.
h Prv. 5, 16.
i Prv. 10, 11.
marg.| Chrysostomus tamen aliter exponit, dicens. Ubi dicit Scriptura hoc, quod dicitur hic: Flumina de ventre eius fluent etc. Nusquam. Quid igitur ? Qui credit in me, sicut dicit Scriptura credendum, supple, in me: Is. 7.b. Nisi credideritis, hic distinguere oportet. Quia autem sequitur.
marg.| {e} Flumina de ventre eius fluent aque vive sive fontis viventis verba sunt Christi, non Scripture. Et lege sic litteram: Flumina doctrine.
marg.| {f} De ventre eius fluent id est de memoria, vel de corde. Flumina dico, aque vive ut sit nominativi, vel potius genitivi, secundum Chrysostomum, qui habet, fontis viventis Et nota, sicut dicit Chrysostomus, quod ubertatem gratie et indeficientiam doctrine significat per hoc, quod dicit, fontem et flumina, non unum flumen, sed ineffabilia.
marg.| Item per hoc designat violentiam et impetum doctrine. Ps. 45. fluminis impetus, letificat civitatem Dei. Chrysostomus Videbis manifeste, quod hic dicitur impletum esse, si ad Stephani sapientiam et ad Petri linguam et ad Pauli fluxum inspexeris: nihil enim eis resistebat, non plebis furor, non Tyrannorum insurrectiones, non Demonum insidie, non mortes quotidiane, sed sicut flumina multo strepitu delati omnia secum trahentes abibant. Act. 6.c. Non poterant resistere sapientie et Spiritui, qui loquebatur.
marg.| {f} De ventre id est de mente, vel de corde. Chrysostomus Ventrem cor ait, sicut alibi Ps. 39. Et legem tuam in medio ventris mei, id est cordis. Item Ier. 4.e. Ventrem meum doleo, id est mentem. Ez. 3.a. Venter tuus comedet et viscera tua replebuntur volumine {6. 335b} isto. Iob. 32.d. plenus sum sermonibus et coarctat me spiritus uteri mei.
marg.| {g} Fluent ] quasi dicat: qui crediderit, non solum bibet ; sed etiam aliis infundet. Prv. 5.c. Bibe aquam de cisternis tuis et fluenta putei tui, deriventur fontes tui foras etc.
marg.| {h} Aque vive vel viventis id est vivere facientis, hic per gratiam et in futuro per gloriam. Ez. 47.b. Omnia vivent, ad que venerit torrens. <Glossa> interlinearis id est evangelica doctrina. Simile supra 4.b. Qui biberit de aqua, quam ego dabo ei, fiet in eo fons aque salientis in vitam eternam. In quo videtur ubertas gratie per fontem et eternitas glorie. Vel viventis secundum Chrysostomum id est semper agentis et scaturientis et currentis. Spiritus enim sancti gratia cum in mentem intraverit, omni fonte magis manat et neque deficit, neque evacuatur, neque stat. Prv. 18.a. Aqua profunda verba ex ore viri. Et Mt. 12.c. Lc. 6.g. Ex abundantia cordis os loquitur.
marg.| {i} Hoc autem quod dixit, flumina de ventre eius etc.
marg.| {k} Dixit Chri stus de Spiritu sancto scilicet.
marg.| {l} Quem accepturi erant credentes in eum in d ie Pentecostes: Act. 1.a. et 10.g. Quando post Resurrectionem eis insufflavit, infra 20.e. Et est verbum Evangeliste, qui exponit, quid per flumina Dominus intellexerit et quando esset ille fluxus.
marg.| {m} Nondum enim quasi dicat: bene dico accepturi, quia nondum erat Spiritus datus ad modum fluminis, supple, sed ad modum stille, vel gutte: vel nondum sub signo visibili, ut in flatu post Resurrectionem: vel in igne post Ascensionem: vel non ad robur, vel ad constantiam fidei et revelationem secretorum et notitiam omnium linguarum.
marg.| {n} Quia Iesus nondum erat glorificatus ]   Resu rrectione et Ascensione, quasi dicat: ante Resurrectionem et Passionem, quando Christus cum Apostolis erat in carne, minus capaces erant spiritualis intelligentie. Item decuit, ut cum deesset Christus et non ante Spiritum sanctum eis mitteret loco sui. Unde infra 14.b. Ego rogabo Patrem et alium Paracletum dabit vobis. Item decuit, ut non in tempore miserie sue, sed glorie tamquam Rex in sua coronatione diversa dona distribueret familie sue et militie sue. Ps. 67. Ascendisti in altum, cepisti captivitatem, dedisti dona hominibus. Item Christus noluit, quod predicaretur ab Apostolis eius gloria usque post Resurrectionem, sicut dicit Mt. 17.b. Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat. Et ideo non oportuit, ut ante daretur eis Spiritus sanctus, qui post datus est eis ad loquendum. Due autem morales rationes tanguntur in Glossa Prima, ut significetur, quod caritatem non habemus, nisi a vitiis resurgamus: Ideo ergo post resurrectionem dat Spiritum, ut in resurrectione nostra flagret caritas. Secunda ratio est, ut significet, quod qui Spiritum sanctum habent, vitam hanc presentem habent in contemptu et vitam futuram in spe et desiderio. Chrysostomus sic exponit.
marg.| {n} Iesus nondum erat glorificatus id est crucifixus. Gloriam enim vocat crucem, quia enim inimici eramus et peccantes et Deo odibiles ; donum autem non inimicis, sed amicis datur: oportebat prius offerri eam, que erat pro peccatis, oblationem, id est Christum in Cruce et inimicitiam in carne eius dissolvi. Eph. 1.c. Et factos esse Dei amicos et tunc suscipere donum, id est Spiritum sanctum.
marg.| {o} Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones eius dicebant Aliq ui, scilicet. Cum enim Christus predicta loqueretur, nata est de illo in turba dissensio: quia aliqui dicebant.
marg.| {p} Hic est vere Propheta hi c eperant bibere ; sed non plene.
marg.| {q} Alii dicebant, Hic est Christus hi p redictis concordabant ; sed perfectiores erant.
marg.| {r} Quidam autem dicebant cont rarii predictis, qui nondum bibere inceperant.
marg.| {s} Numquid a Galilea venit Christus ? Simi le supra 1.g. A Nazareth potest aliquid boni esse ? Non intelligebant enim, quod dictum erat: quoniam Nazarenus vocabitur, {6. 335c} sed quod de Bethleem dictum erat: Mi. 5.a. attendebant. Unde sequitur.
marg.| {a} Nonne Scriptura dicit, quia ex semine David sicu t dicitur in Ps. 131. Iuravit Dominus David veritatem etc.
marg.| Item Ps. 88. Semel iuravi in Sancto meo etc. Item Ier. 23.b. Suscitabo David germen iustum.
marg.| {b} Et de Bethleem castello, ubi erat David freq uentius.
marg.| {c} Venit Christus sicu t dicitur Mi. 5.a. Duo dicunt et genus et locum. Et nota quod quia noverant in Nazareth fuisse nutritum, locum nativitatis non attendebant et ideo errabant.
marg.| {d} Dissensio itaque facta est in turba propter eum id est de eo. Alii enim dicebant, quod erat Propheta, vel Christus: alii, quod non de Galilea, sed de Bethleem venit Christus. Alii dicebant, quod Christus cum venerit, nescimus unde sit, sicut dicitur supra eodem, d. Chrysostomus Diversa erat mens eorum, tamquam in multitudine non ordinata. Neque enim diligenter attendebant his, que dicebantur a Christo, neque discendi gratia venerant, vel querebant, propter hoc eis querentibus: Numquid a Galilea venit Christus ? nihil respondet, nec docet, Nathanael vero, qui magis despective et ironice dixit, supra 1.g. A Nazareth potest aliquid boni esse ? non solum respondit, sed et laudavit, quia ipse veritatis concupitor hoc dicebat. Isti vero dicebant non volentes discere, sed evertere intendentes, quoniam Christus est: ideo ipse non revelavit eis Scripturas, que de se erant. Qui enim etiam sibiipsis contraria dicebant, quia quandoque dicebant, nullus scit, unde venit Christus: quandoque autem, quia a Bethleem: quia manifestum est, quoniam etsi Christus eis Scripturas disseruisset, adversarentur ei.
marg.| {e} Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum peio res predictis, quia non solum credere nolebant, nec verbo persequi suffecit, sed opere persequi volebant.
marg.| {f} Sed tame n nemo misit id est mittere potuit.
marg.| {g} Super illum manus quia nondum ipse voluit. In quo apparet malitia eorum obstinata, quia sicut dicit Chrysostomus etsi nihil aliud esset, hoc solum sufficiens erat in compunctionem eos ducere. Sed non sunt compuncti, sicut ait Propheta: discissi sunt et non sunt compuncti. Tale quid est enim nequitia: nulli vult credere: ad unum conspicit solum ; ut eum, cui insidiatur, interficiat.
marg.| {h} Venerunt ergo ministri Redi t Evangelista ad narrandum de ministris, qui missi fuerant ad capiendum Christum. Et dicit, quod conversi ad sermonem Domini, redierunt.
marg.| {i} Ad Pontifices et Phariseos qui eos miserant.
marg.| {k} Et dixerunt eis id est ministris.
marg.| {l} Illi Pont ifices et Pharisei.
marg.| {m} Quare non adduxistis eum qui ad hoc missi estis ?
marg.| {n} Responderunt ministri oste ndentes causam sue conversionis.
marg.| {o} Numquam sic locutus est homo puru s, sicut hic homo loquitur quasi dicat: aliquid habet ultra hominem. Simile supra 4.d. Venite et videte hominem, qui dixit mihi omnia, quecumque feci. Item 1Rg. 19.d. Misit Saul lictores, ut raperent David etc. Chrysostomus Nihil veritate manifestius, nihil simplicius, nisi malignemur nos, quemadmodum malignantibus nihil difficilius. Ecce enim Sapientes, Scribe et Pharisei, qui signa viderant et Scripturas legerant, veritate lesi sunt et excecati ; ministri vero, qui nihil horum viderant, ab una locutione manucapti sunt ; et abeuntes, ut eum ligarent, rediere ligati admiratione doctrine: nec signis eguerunt ; sed ex doctrina sola capti sunt. Unde non dixerunt: numquam sic mirificavit homo, sed numquam sic locutus est Sed queritur: Cur non remanserunt cum Christo, sicut dicitur 4Rg. 9.d. Transi et sequere me. Vel cur non manserunt in aliquo loco, ut non venirent ad Phariseos ? Et respondetur. Maius fecerunt: pretiosiores enim effecti sunt Christi sapientia, cum multa fiducia {6. 335d} loquentes ad Phariseos, qui Christum impugnabant. Unde nota quod laudant doctrinam, dicentes: Numquam sic locutus est homo Non dixerunt: quoniam non potuimus eum adducere propter turbam: quamvis per hoc possent excusari ; sed suam rectam mentem ostendunt. In hoc enim non solum Christum admirabantur sed et eos accusabant, qui miserant talem ligare, quem audire oportebat. Et nota quod isti non audierant longum sermonem, sed brevem: quia sicut dicit Chrysostomus, cum mens incorrupta fuerit, non opus est longis sermonibus: Tale quid enim est veritas. Potest autem exponi sic.
marg.| {o} Numquam sic locutus est homo id est ita potestative. Unde Mc. 1.c. Erat enim docens eos, sicut potestatem habens et non sicut Scribe. Vel Numquam sic id est ita doctrinaliter. Mc. 1.c. Stupebant omnes super doctrina eius. Mt. quinto, a. Aperiens os suum docebat eos. In apertione oris videtur facultas doctrine. Prv. 14.a. Doctrina prudentium facilis. Vel: Numquam sic id est ita suaviter. Unde Lc. 11.d. mulier audito sermone eius, coacta est pre dulcedine dicere: Beatus venter, qui te portavit. Unde dicit ei Sponsa. Ct. 4.c. Mel et lac sub lingua tua. In melle dulcedo, in lacte facultas. Unde: Numquam sic id est ita utiliter, supra 6.g. Domine, ad quem ibimus ? verba vite eterne habes. Vel: Numquam sic id est ita discrete et sapienter, quia cum omnes insidiabantur ei, numquam poterant capere eum in verbo.
marg.| {p} Responderunt ergo eis id est ministris.
marg.| {q} Pharisei cum congruum esset eos compungi, contrarium faciunt reaccusantes eos.
marg.| {r} Numquid et vos sicu t alii de turba.
marg.| {s} Seducti estis qui delectati estis sermonibus eius et creditis ei ? Probant autem eos seductos, quia Maiores non credunt: Unde sequitur.
marg.| {t} Numquid ex Principibus Sace rdotum, aliquis credit in eum, aut ex Phariseis quasi dicat: nullus, aut pauci. Et nota, sicut dicit Chrysostomus quando dicunt: Numquid et vos seducti estis ? Propter quid nullus Principum credidit in illum: nisi quia malus est: eis adhuc blandiuntur, nec duro utuntur sermone, timentes ne prorsus abscindantur a se sequentes Christum.
marg.| Item cum congruum esset querere: quid locutus est et admirari ea, que dicta sunt: hoc non faciunt: noverant enim, quoniam caperentur a sermone. Sequitur.
marg.| {u} Sed turba hec desp ective, que non novit legem, maledicti sunt quia credunt isti seductori, quasi dicat: Principes non credunt ; sed isti fatui et idiote: et ideo maledictione sunt digni. Sed dicit Augustinus, in me sit hec maledictio. Chrysostomus Hec est vestra maior accusatio: quoniam turba quidem credidit, que legem nescivit ; vos autem scientes eam non credidistis: et nimirum ea, que sunt eorum, qui cognoscunt legem, faciebat turba: qualiter igitur maledicti sunt, vos magis maledicti, qui non observatis legem, nec ei creditis. Dt. 27.d. Maledictus, qui non permanet in sermonibus legis huius, nec eos opere perficit: Ideo Prophete eos maxime accusabant. Is. 1.c. Audite Principes Sodomorum. Et in eodem, f. Principes tui infideles etc. Alia littera : Principes tui non obediunt. Item Mi. 3.a. Numquid non vestrum est cognoscere iudicium, qui odio habetis bonum et diligitis malum. Ita etiam in Ecclesia et fuit et est, quod simpliciores sunt meliores frequenter. Is. 1.a. Cognovit bos possessorem suum et asinus presepe Domini sui ; Israel autem me non cognovit: primo Corinth. primo, d. Videte vocationem vestram: quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles ; sed que stulta sunt mundi, elegit Deus, ut confundat sapientes etc. Unde Augustinus: Surgunt idiote et rapiunt regnum celorum: et nos cum doctrinis {6. 336a} nostris ad inferos demergimur. Sequitur.
marg.| {a} Dicit Nicodemus ad eos Principes et Phariseos, qui se de scientia legis extollentes, turbam, quasi nescientem, vituperaverant.
marg.| {b} Ille, qui venit ad eum id est Iesum, supra 3.a.
marg.| {c} Nocte ad l itteram, timens sciri et volens illuminari doctrina Christi.
marg.| {d} Qui unus erat ex ipsis Principibus et Phariseis ; non tamen incredulus cum ipsis et quia ex ipsis erat, ausus est et potuit loqui. Et nota quod quia dixerant, quod nullus Principum credidit in eum, ideo Evangelista designat, quod iste unus erat ex Principibus, qui et credidit: et alii etiam aliqui, si auderent confiteri. infra 12.f. Ex Principibus autem multi crediderunt in eum.
marg.| {e} Numquid lex nostra iudicat etc.  Et nota quod quia dixerant: Numquid ex Principibus etc. quasi scirent legem et turba nesciret: Ideo tangit eos primo et mordet, dicens: Numquid lex nostra iudicat hominem, nisi prius audierit ab ipso ostendens per hoc, eos neque scire legem, neque facere, qui in Christum capiendum ; et occidendum impetum fecerant, antequam audissent et examinassent eum. Hoc enim non ita aperte dicit: quia adhuc timidus erat et ut posset eos sedare, Chrysostomus Vide, qualiter cum parcitate et modestia reprehendit eos. Non enim dixit: Vos autem vultis etc. interficere et sine iudicio condemnatis hominem, ut seductorem ; sed mitius loquitur, ne ferociores faciat et impetum eorum abscindat. Propter hoc ad legem mittit sermonem, dicens.
marg.| {f} Nisi prius audiat vel audierit ab ipso diligenter, scilicet. Unde sequitur.
marg.| {g} Et cognoverit Chrysostomus quasi neque audientia opus est nuda, sed diligenti. Hoc enim est: Et cognoverit, quid faciat id est quid vult et propter quid et in quo, utrum in eversione rei publice et ut inimicus faciat aliquid. Iob. 29.c. Causam, quam nesciebam, diligentissime investigabam. Act. 25.e. Non est consuetudo Romanis damnare aliquem hominem prius, quam is, qui accusatur, presentes habeat accusatores, locumque defendendi accipiat ad absolvenda crimina, que ei obiiciuntur, 1Tim. 5.d. Testor coram Deo, ut hec custodias, sine preiudicio nihil faciens in alteram partem declinando. Dt. 13.c. Quere sollicite et diligenter rei veritate perspecta: si inveneris certum esse, quod dicitur, statim percuties habitatores urbis etc.
marg.| {h} Responderunt et dixerunt ei id est Nicodemo.
marg.| {i} Numquid et tu Galileus es a Ga lileo seductus. Galileus enim dicebatur Iesus, quoniam de Nazareth erant parentes eius mansione, scilicet non originis stipite.
marg.| {k} Scrutare Scripturas cum sis Doctor legis.
marg.| {l} Et vide id est intellige.
marg.| {m} Quia a Galilea Propheta non surgit Non legitur surrexisse, vel esse, tamen Dominus Prophetarum inde surrexit, qui dicitur Nazareus: Is. 11.a. Chrysostomus Quia dixerant, quod nullus Principum credidit, magis anxiantur contra illum Nicodemum, qui Princeps erat et credebat: ideo vehementer invehuntur in eum et quasi nescienti litteras sic ei loquuntur iniuriose: Interroga et vide etc. Chrysostomus non habet in suo libro, Scripturas
marg.| Item Augustinus non habet pro textu, sed supplevit de expositione, quasi dicat: vade et disce: et tunc cognosces, quod Propheta a Galilea non surgit. Et nota quod rustice et sine ordine et cum furore loquuntur: Respondent enim ad ea, que non dixerat Nicodemus. Non enim dixerat, quod Propheta esset ; sed quod lex non iudicat quemquam sine examinatione. Item non respondent ad ea, que dixerat. Quam enim consequentiam habent, dicente illo: Lex nostra non iudicat quemquam etc. dicere illos: Numquid et tu Galileus es ? Nullam. Poterant tamen satis se excusasse et dixisse: Nos recte misimus ministros ad capiendum eum, ut sic seorsum possemus examinare secundum legem. Vel poterant dicere, non est examinandus ; sed puniendus tamquam apertus et notorius criminosus et nefarius. Sed hoc {6. 336b} non dixerunt, sed rusticius et iracundius utuntur contradictione adversus Nicodemum, dicentes, Interroga et vide etc.   Sequ itur.
marg.| {n} Et reversi sunt] nullo peracto negotio.
marg.| {o} Unusquisque in domum suam] ad litteram, vel secundum Glossa ad malitiam suam conversi sunt.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Io. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=58&chapitre=58_7)

Notes :