Hugo de Sancto Caro

Capitulum 2

Numérotation du verset Io. 2,1 

Et die tertia1
1 tertia CorS1 Li449@ Li449 ΩS ΩV P14417] tertio Rusch Weber
nuptie facte sunt in Cana Galilee et erat mater Iesu ibi.
Numérotation du verset Io. 2,2 

Vocatus est autem2 Iesus et discipuli eius ad nuptias.
2 autem Li449@ Li449 Rusch ΩS] + ibi et Weber
Numérotation du verset Io. 2,3 

Et deficiente vino
dicit3 mater Iesu ad eum: Vinum non habent.
3 dicit Rusch Weber ] dixit ΩS
Numérotation du verset Io. 2,4 

Et4 dicit ei Iesus: Quid mihi et tibi est5,
4 Et Li449 Rusch Weber] om. Li449@ |
5 est ΩS Rusch Weber ] om. Li449@ Li449 |
mulier?
Nondum venit hora mea.
Numérotation du verset Io. 2,5 

Dicit mater eius ministris: Quodcumque dixerit vobis, facite.
Numérotation du verset Io. 2,6 

Erant autem6 ibi lapidee hydrie
6 autem ΩS Rusch ] om. Li449@
sex posite secundum purificationem Iudeorum capientes singule metretas
binas vel ternas.
Numérotation du verset Io. 2,7 

Dicit eis Iesus: Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum.
Numérotation du verset Io. 2,8 

Et dicit eis Iesus: Haurite nunc et ferte architriclino. Et tulerunt.
Numérotation du verset Io. 2,9 

Ut autem gustavit architriclinus
aquam vinum factam7
7 factam ΩS Rusch Weber ] factum Li449@ Li449
et non sciebat unde esset.
Ministri autem
sciebant qui hauserant8 aquam vocat sponsum architriclinus.
8 hauserant Li449@ ΩS Rusch ] haurierant Weber
Numérotation du verset Io. 2,10 

Et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit
et cum inebriati fuerint tunc id quod deterius est.
Tu autem servasti bonum vinum9 usque adhuc.
9 bonum vinum ΩL ΩP Li449@ Rusch Weber ] inv. ΩS, def. ΩF
Numérotation du verset Io. 2,11 

Hoc fecit initium signorum
Iesus in Cana Galilee et manifestavit gloriam suam
et crediderunt in eum discipuli eius.
Numérotation du verset Io. 2,12 

Post hec10 descendit Capharnaum
10 hec ΩS Rusch ] hoc Weber
ipse et mater eius et fratres eius
et discipuli eius
et ibi manserunt non multis diebus.
Numérotation du verset Io. 2,13 

Et prope erat Pascha Iudeorum
et ascendit Hierosolymam Iesus11.
11 Iesus Ierosolymam Rusch Weber ] inv. ΩS, Ierosolymam Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 2,14 

Et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas
et nummularios sedentes.
Numérotation du verset Io. 2,15 

Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis
omnes12 eiecit de templo oves quoque et boves
12 omnes Li449 ΩS Rusch Weber ] + vendentes Li449@
et nummulariorum effudit aes
et mensas subvertit.
Numérotation du verset Io. 2,16 

Et his qui columbas vendebant13
13 columbas vendebant ΩS Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
dixit: Auferte ista hinc14,
14 ista hinc] inv. ΩS
et15 nolite facere domum Patris mei domum negotiationis.
15 et Li449@ Li449 ΩS Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Io. 2,17 

Recordati vero sunt discipuli eius
quia scriptum esta: Zelus domus tue comedit me.
0 Ps. 68, 10.
Numérotation du verset Io. 2,18 

Responderunt ergo Iudei
et dixerunt ei: Quod signum ostendis nobis quia hec facis?
Numérotation du verset Io. 2,19 

Respondit Iesus et dixit eis: Solvite templum hoc
et in tribus diebus
excitabo illud.
Numérotation du verset Io. 2,20 

Dixerunt ergo Iudei:
Quadraginta et sex annis
edificatum est templum hoc
et16 in17 tribus diebus excitabis illud?
16 et ΩF ΩS ΩP] + tu ΩJ ΩL Li449@ Li449 CorS2 Rusch Weber |
17 in ΩF ΩJ ΩS CorS2 Rusch Clementina ] om. Li449@ Li449 ΩL ΩP CorS2 (utraque correctio sine IN ) Weber |
Numérotation du verset Io. 2,21 

Ille autem dicebat de templo corporis sui.
Numérotation du verset Io. 2,22 

Cum ergo
resurrexisset18 a mortuis recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat de corpore suo19
18 resurrexisset ΩF ΩL ΩP ΩS Rusch Weber ] surrexisset Li449@ Li449 |
19 de corpore suo ΩF Li449@ Li449 ΩJ ΩP ΩS CorS2 (al. et paris. habent hoc sed secunda et plures sine HOC DE CORPORE scilicet CUM AUTEM esse SIGNA EIUS ) ] om. ΩL Rusch Clementina Weber |
et crediderunt Scripture
et20 sermoni21 quem dixit Iesus.
20 et ΩF Li449 ΩL ΩP ΩS Rusch Weber ] om. Li449@ |
21 sermoni Li449 ΩL ΩP ΩS Rusch Weber ] + eius ΩF Li449@ |
Numérotation du verset Io. 2,23 

Cum autem esset Hierosolymis
in Pascha in die festo multi crediderunt in nomine eius
videntes signa eius22 que faciebat.
22 eius ΩF ΩJ ΩS CorS2 (secunda correctio) Rusch Weber ] om. CorS2 (alia <correctio> et paris. sine) Linz449@ Li449 ΩL ΩP
Numérotation du verset Io. 2,24 

Ipse autem Iesus non credebat semetipsum eis
eo quod ipse nosset omnes.
Numérotation du verset Io. 2,25 

Et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine.
Ipse enim sciebat quid esset in homine.

Capitulum 2

Numérotation du verset Io. 2,1 
marg.| {a} Et die tertio nuptie facte sunt etc. { 290ra } Hic incipit sexta pars huius libri, que continet 12. Et dividitur communiter in duas partes, in miracula et verba Christi. Sed iste partes non separantur, quia in quolibet simul reperiuntur. Hoc autem capitulum dividitur in tres partes. In prima parte agitur de mutatione aque in vinum. In secunda de descensu et mansione ipsius in Capharnaum, ibi Post hoc descendit In tertia de ascensu ipsius in Hierusalem et eiectione ementium et vendentium de templo ibi (Et prope erat) dicit ergo.
marg.| Et die tertio post quam exivit de Iudea, ubi fuerat cum Ioanne. Vel sic (Et die tertio,) id est tertio repetito, ita ut tertio notet ordinem et numerum factorum Christi in una et eadem die, secundum trium annorum revolutionem. Verbi gratia. Tertia decima die Nativitatis Christi adoraverunt tres Magi Dominum: eadem die transactis annis triginta, baptizatus est Christus: eadem die, anno uno revoluto, mutavit aquam in vinum. Est ergo sensus. (Et die tertio,) id est eadem die tertio repetita, id est in tertia repetitione eiusdem diei, scilicet tertia decima a Nativitate.
marg.| {b} Nuptie id est solemnitas et convivium desponsationis.
marg.| {c} Facte sunt in Chana Galilee Quid am dicunt quod sponsus istarum nuptiarum fuit Ioannes Evangelista. Sed non est probabile: quia iste nuptie facte fuerunt post vocationem Apostolorum, inter quos fuit Ioannes, ut patet. Mt. 4.d. et Lc. 5.b. Unde non est credibile, quod postea retrocesserit, ut vellet uxorem ducere, qui usque tunc virginitatem servaverat. Chana nomen est ville, in qua facte fuerunt nuptie in provincia Galilee. { 290va } Δ
marg.| {a} Et erat Mater Iesu ibi voca ta ad convivium.
Numérotation du verset Io. 2,moraliter 
marg.| Et die tertio. Chan a interpretatur zelus, vel emulatio, seu possessio. Galilea, transmigratio facta, vel revelatio. Et competit utraque interpretatio diversis statibus hominum secundum nuptiarum diversitates. Sunt enim multiplices nuptie. Prime sunt inter Deum et hominem, vel humanam naturam facte, quando Christus quasi infatuatus amore nostro, nostram naturam, sibi copulavit: sicut aliquis dives homo infatuatus amore alicuius vilis ancille, eam assumit in coniugem. Iste nuptie significantur per Os. et Gomer, que assumpta interpretatur, Os. 1.b. In his nuptiis duo sunt in carne una, id est due nature in una Christi persona. Iste nuptie, tertia die facte sunt. Unde Est. 1.a. Tertio anno imperii sui fecit Assuerus, qui interpretatur beatus, id est filius Dei grande convivium pro nuptiis Esther, que interpretatur exaltata. Hec est caro nostra. Primus annus est tempus ante legem, secundus tempus sub lege, tertius tempus gratie. Istud etiam matrimonium significatum est Gn. 28.a. ubi dicit Isaac ad Iacob, id est Pater ad filium. Noli accipere coniugem de genere Canaan, sed vade et proficiscere in Mesopotamiam Syrie. Canaan interpretatur possidens domum et significat Angelos, quorum naturam non assumpsit filius Dei. Hbr. 2.d. Non enim Angelos apprehendit ; sed semen Abrahe apprehendit. Mesopotamia, interpretatur elevatio vocationis et significat humanam naturam, que elevata est et advocata, ut veniret in unitatem persone filii Dei, quia maritari non potuit caro gloriosius. Hoc matrimonium initiatum fuit in Patriarchis per promissionem in Prophetis per prefigurationem, ratificatum per Angeli salutationem, consummatum per carnis assumptionem. He nuptie facte sunt in Chana Galilee, id est in Zelo revelationis, sive transfigurationis: quia per hoc ostensum est nobis, quantum zelum et quantam caritatem haberet ad nos filius Dei, qui propter vilem ancillam assumendam, voluit a sede Maiestatis in exilium transmigrare. 2Cor. 8.b. Scimus gratiam Domini Dei nostri Iesu Christi, qui cum esset dives, propter nos egenus factus est: quia accepit naturam nostram, que in omnibus egebat. Unde hanc gratiam admirans Propheta querit, Ier. {6. 290rb} 14.b. Quare quasi colonus egenus factus es in terra et quasi viator declinans ad manendum ? Et respondet alibi in persona Domini, Ier. 31.a. In perpetua caritate dilexi te: Ideo attraxi te miserans, quasi dicat: quia infatuatus sui tuo amore ; ideo te vilem et abiectam mihi attraxi, id est univi. Ps. 67. Ibi Beniamin adolescentulus in mentis excessu. Ibi, id est in thalamo virginalis uteri, in quo consummate sunt iste nuptie. De isto amore dicit Bernardus. O amoris vis. Amore, quid violentius ? Solus amor triumphat de Deo. In istis nuptiis sex hydrie in vinum de aqua mutate sunt, videlicet, umbre legalium operum in veritatem: varietas et multiplicitas sacrificiorum in unitatem et brevitatem: asperitas iudiciorum in lenitatem: enigmata dictorum in lucem: promissiones in adeptionem: servitus in libertatem. Et ita aqua timoris mutata est in vinum amoris: quia qui prius Decalogum implebant ex timore, modo implent ex amore. Secunde nuptie sunt inter Christum et Ecclesiam. Unde Eph. 5.e. Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus Ecclesiam. Item ibid. g. Sacramentum hoc magnum est ; ego autem dico in Christo et in Ecclesia Idc. 14.a. Descendit Samson in Thamnata, id est Christus in mundum, vidensque mulierem de filiabus Philistiim, id est Ecclesiam de Gentibus et ascendit et nuntiavit Patri suo et matri sue, id est Synagoge, dicens vidi mulierem in Thamna de filiabus Philistinorum, quam queso, ut accipiatis mihi in uxorem. Iste nuptie fuerunt initiate per Moysi sponsionem, ratificate per Angeli salutationem, consummate per verbi Incarnationem. Adducta autem fuit sponsa in domum sponsi in Ascensione Christi, quando humana natura introducta est in palatium celi. Ct. 2.a. Introduxit me Rex in cellam vinariam, ordinavit in me caritatem Sex hydrie sunt sex Sacramenta gratie collativa. Nam etsi sint septem Sacramenta, scilicet Baptismus, Penitentia, Confirmatio, Eucharistia, Ordo, Extrema unctio et Matrimonium: septimum, 1. matrimonium non est proprie gratie collativum. Aqua istarum hydriarum mutatur in vinum, quando gratia prius data ad peccatorum ablutionem, postea mentem inebriat ad operum perfectionem. Et he nuptie facte sunt tertio die, sicut priores, id est tempore gratie. De quo Gal. 4.a. Ubi venit plenitudo temporis, misit Deus filium suum factum de muliere, natum sub lege. Facte etiam sunt in Chana Galilee, id est in zelo transmigrantium de vitiis ad virtutes, de virtute in virtutem, de terra ad celum. Tertie nuptie sunt inter Deum et animam, que quotidie celebrantur in conversione peccatorum. Osea 2.d. Sponsabo te mihi in iustitia et iudicio et in misericordia et miserationibus et sponsabo te mihi in fide, id est in fidelitate. He nuptie fiunt tertia die. Tres autem dies sunt, contritio cordis, confessio oris, satisfactio operis. De quibus Gn. 40.c. Tres dies adhuc sunt, post quos recordabitur Pharao ministerii tui et restituet te in gradum pristinum. In istis nuptiis convertuntur aque tristitie in vinum spiritualis letitie. Sex hydrie sunt sex cause tristitie de peccato venientes.
marg.| Prima est, quia sponsum suum offendit. Unde Os. 12.d. Ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis. Secunda, quia dotem, quam assignaverat ei sponsus, id est dona et virtutes amisit. Ez. 16.b. Perfecta eras in decore meo, quem posueram super te, dicit Dominus et habens fiduciam in pulchritudine tua fornicata es in nomine tuo. Tertia, quia amisit amorem sponsi. Ez. 16.e. Auferetur zelus meus a te et quiescam, nec irascar amplius, eo quod non sis recordata dierum adolescentie tue.
prol.| Quarta, quia amisit omnes amicos suos.
prol.| Omnes enim Angeli et Sancti spreverunt eam et non solum spreverunt eam, immo facti sunt ei inimici. Lam. 1.a. Omnes amici eius spreverunt eam, facti sunt ei inimici. Quinta, quia amisit decorem suum. Lam. 1.b. Egressa est a filia Sion omnis decor eius. Sexta, quia amisit libertatem et incidit in vilissimam servitutem, scilicet diaboli et peccati. Infra 8.d. Qui facit peccatum, servus est peccati. Lam. 1.a. Migravit Iudas propter afflictionem et multitudinem servitutis. Ier. 16.c. Servietis ibi Diis alienis die, ac nocte, qui non dabunt vobis requiem. Ista sex damna, que facit peccatum, sunt sex hydrie, id est sex cause doloris significata per sex modios, quos dedit Booz Ruth, antequam eam duceret in uxorem. Ruth. 3.d. Vel aliter. Sex hydrie sunt sex infirmitates ex peccato relicte, etiam post gratie recuperationem.
prol.| Prima est spiritualis gustus insipiditas, propter quam in principio conversionis etiam bona non sapiunt, unde nec mala male. Prv. 27.a. Anima satiata peccati acerbitate, calcabit favum spiritualis dulcedinis, Is. 3.e. Ve, qui dicunt bonum malum etc. Secunda visus spiritualis debilitas, propter quam homo de novo conversus non videt clare laqueos diaboli. Unde Mc. 8.c. dicit sanatus. Video homines velut arbores ambulantes. Et Ps. 37. Et lumen oculorum meorum et ipsum non est mecum. Tertia, incertitudo sanitatis. Eccl. 9.a. Nescit homo, utrum amore, vel odio dignus sit 1Cor. 4.a. Nihil mihi conscius sum ; sed non in hoc iustificatus sum. Quarta animi debilitas tam in faciendo bona, quam in sustinendo adversa. Ps. 37. Dereliquit me virtus mea. Quinta, noxiorum appetitus. Prv. 1.c. Usquequo parvuli diligitis infantiam ? et stulti ea, que sunt noxia, cupient. Nm. 11.b. Quis dabit nobis carnes ad vescendum: recordamur piscium, quos comedebamus gratis in Egypto: in mentem veniunt nobis cucumeres et pepones etc. Hoc dixerunt filii Israel post exitum de Egypto. Sexta, vanitas, atque contrarietas voluntatum. Eccl. 27.b. Stultus ut Luna mutatur. Prv. 15.a. Cor stultorum dissimile erit. Iste sex hydrie debent impleri aqua lacrimarum, que statim mutatur in vinum spiritualis letitie. Prv. 14.b. Cor, quod novit amaritudinem anime sue, in gaudio eius non miscebitur extraneus. He nuptie initiantur in inchoatione penitentie, {6. 290vb} ratificantur in profectu iustitie, consummantur in morte, quando iam anima non potest separari a sponso. In his nuptiis sunt tria bona matrimonii, scilicet fides, id est fidelitas, ne Christo dimisso adulter, id est diabolus admittatur ad thorum. Is. 51.b. Iuxta me discooperuisti te et suscepisti adulterum.
marg.| Item proles bonorum operum primo Timoth. secundo d. Mulier seducta in prevaricatione fuit ; salvabitur autem per filiorum generationem. Sed ve illis martibus, que proprios filios occidunt recidivando. Lam. 4.b. Manus mulierum immisericordium coxerunt filios suos.
prol.| Item Sacramentum, id est inseparabilitas, ut numquam separetur a Christo. Os. secundo d. Sponsabo te mihi in sempiternum primo Cor. septimo b. Precipio, non ego, sed Dominus uxorem a viro, non discedere. Quarte nuptie sunt inter Christum et virum religiosum. De quibus 2Cor. 11.a. Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Os. 12.d. Fugit Iacob in regionem Syrie et servivit Israel in uxorem et in uxorem servavit. Bis dicit uxorem, quia utramque vitam, id est activam et contemplativam debet habere anima veri religiosi, que debet Christo per matrimonium copulari, sicut Iacob habuit Liam et Rachelem. He nuptie facte sunt tertio die. Tres dies, tria vota, id est votum castitatis, votum paupertatis, votum obedientie. De quibus Ex. 5.a. Deus Hebreorum vocavit nos, ut eamus viam trium dierum in solitudinem, id est in Religionem et sacrificemus Domino Deo nostro.
prol.| Item Iosue 2.c. Ad montana conscendite, id est ad eminentiam religionis, ne forte occurrant vobis revertentes, ibique latitate tribus diebus. Iste nuptie initiantur in mundi abrenuntiatione, ratificantur in habitus assumptione, consummantur in professione.
marg.| Sex hydrie sunt sex opera vite active, id est instantia vigiliarum, fervor orationum, largitio eleemosynarum, continuatio ieiuniorum, duritia disciplinarum, labor manuum. Sed in his Iesus adsit et Maria, atque discipuli, id est spes salutis, amaritudo contritionis et disciplina conversationis. Aqua doloris convertitur in gaudium quietis et contemplationis et quanto plus ibi fuerit de aqua, tanto plus erit ibi de vino. Ideo dicit Dominus, Implete hydrias aqua. Hic enim est ordo, ut prius laboret homo in activa et postea quiescat in contemplativa: prius doleat et postea gaudeat, Eccles. 3.a. tempus flendi et tempus ridendi. Nec enim Rachel parit, donec Lia multos filios peperit. Iste nuptie fiunt in Chana Galilee, id est in zelo et transmigratione de mundo ad claustrum. De quibuslibet igitur istarum nuptiarum potest dici Et die tertio nuptie facte sunt in Chana Galilee id est in zelo animarum et transmigratione de vitiis ad virtutes.
marg.| Et erat mater Iesu ibi id est timor Dei, qui generat et nutrit salutem Is. 26.d. A timore tuo concepimus et peperimus spiritum salutis. Vel mater Iesu est tenera et pura conscientia, de qua Tb. 4. Honorem habebis matri tue omnibus diebus. Honor iste consistit in boni operatione et mali declinatione. Prv. 4.a. filius fui tenellus patris mei et unigenitus coram matre mea et docebat me. Item dicitur pater et mater, scilicet conscientia ; sed pater ratione regiminis, mater ratione castigationis.
Numérotation du verset Io. 2,2 
marg.| Vocatus est autem et Iesus et discipuli eius ad nuptias non futuri, ut quidam dicunt, sed iam vocati in discipulatum. Sed quomodo vocati sunt Iesus et Mater eius, atque discipuli ad nuptias, cum essent pauperes, quales non solent ad convivia vocari ? Respondeo. Crede, quod sponsus et sponsa pauperes erant et ideo pauperes invitabant et forte alter coniugum erat de consanguinitate Marie Christus autem voluit nuptiis interesse duplici de causa.
marg.| Prima, ut gloriam suam coram multis manifestaret.
marg.| Secunda, ut nuptias approbaret, contra Manicheos qui nuptiis erant contradicturi.
Numérotation du verset Io. 2,moraliter 
marg.| Vocatus est autem et Iesus et discipuli eius ad nuptias. Voca tio Iesu est desiderium salutis. Unde Infra 4.c. Voca virum tuum. Discipuli, qui faciunt nos obtemperare Deo, sunt spes et timor. De quibus Mt. 21.a. Misit Iesus duos Discipulos dicens: ite in castellum, quod contra vos est et statim invenietis asinam alligatam et pullum cum ea: solvite et adducite mihi. Ista tria de necessitate veniunt, ubi est mater Iesu, id est puritas conscientie, scilicet desiderium salutis proprie, timor Dei et spes venie.
marg.| Sequitur.
Numérotation du verset Io. 2,3 
marg.| {c} Et deficiente vino in i pso convivio, quod est signum paupertatis.
marg.| {d} Dicit mater Iesu ad eum id est ad Iesum.
marg.| {e} Vinum non habent mini stri convivii, vel sponsus et sponsa. Et hoc est signum, quod Maria erat de parentela alterius coniugum, vel amborum: quia aliter non curaret de defectu vini: Et hoc movit Beatam Virginem, ut diceret filio (Vinum non habent) Non quod ipsa crederet ipsum nescire ; sed ut ostenderet suam compassionem et filii potestatem. Paupertas autem coniugum et brevitas temporis, quo non potuit congrue mitti tunc ad vinum, movit Virginem, ut defectum vini indicaret filio suo, quem sciebat posse supplere omnem defectum.
Numérotation du verset Io. 2,moraliter 
marg.| Et deficiente vino spir itualis letitie.   Dicit mater Iesu id est puritas conscientie   ad eum: Vinum non habent pred ictarum nuptiarum convive, id est penitentes, vel Religiosi. Prv. ult. a. Date siceram merentibus et vinum his, qui amaro sunt animo: bibant et obliviscantur egestatis sue et doloris sui non recordentur amplius. Eccl. 41.d. Exultatio anime et corporis vinum moderate potatum. Moderate dicit, quia nimia letitia dissolutionem inducit.
Numérotation du verset Io. 2,4 
marg.| {f} Et dicit ei id est matri sue
marg.| Iesus non offensus, vel corrigens, aut arguens matrem suam, cuius compassio grata erat ei.
marg.| {g} Quid mihi et tibi est, mulier ? de d efectu vini, quasi dicat: cognitio huius defectus non pertinet ad me, vel ad te ; sed ad illos, quorum sunt nuptie, qui debuerant sibi de omnibus necessariis providisse. Sufficit ergo, ut ipsi recognoscant defectum et sic gratia miraculi, quod petis, ut faciam, sit acceptior illis. Et ponit exemplum. Chrysostomus: de Medico, qui si ultro se offerret egroto, non multum curaret de eo egrotus ; sed cum multis precibus egroti se exhibet ei, tunc multam reverentiam exhibet illi. Mulier autem in hoc loco non mollitiei, vel fractionis nomen est ; sed sexus, seu conditionis.
marg.| Augustinus sic exponit Quid mihi et tibi est mulier comm une, id est quid habeo a te, unde possim hoc miraculum facere ? quasi dicat: ex te habeo, unde pati et mori possum, quod in Cruce recognoscam te Discipulo commendans ; sed ex te non habeo, unde possem miracula facere: et ideo in huiusmodi te non recognosco.
marg.| {h} Nondum venit hora mea Hoc utrique expositioni bene coniungitur. Prime sic (Nondum venit hora mea,) id est hora, qua magis sit gratum et utile miraculum illis, quibus postulas fieri. Non enim conditor temporum et horarum Christus obiicitur alicui hore, immo omni tempore est hora sua operandi, quod vult, ut dicit Chrysostomus ; sed tamen quoad homines una hora competentior est alia, sicut hic utilior hora faciendi miraculum erat post recognitionem defectus, quam ante.
marg.| Secunde expositioni sic coniungitur. Nondum venit hora mea id est nondum est tempus recognoscendi illud, quod ex te habeo ; sed erit in Passione Evangelio predicato. {6. 291ra} Δ
Numérotation du verset Io. 2,moraliter 
marg.| Et dicit ei Iesus: Is ta repulsio significat, quod Deus aliquando non exaudit, nec dat statim quod petitur ut avidius petatur: et cum exaudierit ac petitum dederit, * diligentius custodiatur et intensius diligatur. Apc. 3.c. Tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam.
Numérotation du verset Io. 2,5 
marg.| {a} Dicit mater eius id est Iesu, non turbata, vel irata de responsione filii ; sed magis confidens de potestate et pietate ipsius.
marg.| {b} Ministris id est servitoribus convivii.
marg.| {c} Quodcumque dixerit vobis fili us meus facite Ex hoc patet, quod Beata Virgo sciebat, quid filius suus esset facturus: Et ideo fiducialiter dicit ministris: Quodcumque dixerit vobis, facite.
Numérotation du verset Io. 2,moraliter 
marg.| Dicit mater eius ministris etc.  Mini stri sunt ratio et voluntas, unus dirigens opus, alter exequens. His dicit puritas conscientie, ut faciant, quidquid dixerit Iesus, sciens, quod talis non potest non exaudiri ab eo. Unde infra 9.f. Si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit, hunc exaudit Deus. Eccl. 3.a. Qui diligit Deum, exorabit pro peccatis et in oratione dierum exaudietur.
marg.| Sequitur.
Numérotation du verset Io. 2,6 
marg.| {d} Erant autem ibi id est in domo convivii.
marg.| {e} Lapidee hydrie id est vasa lapidea aquaria, ab hydor, quod est aqua.
marg.| {f} Sex posite Quar e, vel ad quid ? Ut si aliquis convivantium aliquam immunditiam incurrisset, lavaretur in eis, sicut mos est Iudeorum. Unde sequitur.
marg.| {g} Secundum purificationem Iudeorum id est ideo posite erant ibi, ut purificari possent immundi secundum morem Iudeorum. Sex autem ideo erant, quia due, vel tres non sufficerent tante multitudini. Querit autem Chrysostomus Quare non ibant ad fluvium ? Et respondet, quia longe erat a domo: Palestina enim paucas habet aquas. Quod autem dicitur, secundum purificationem Iudeorum monstrat, quod illa vasa numquam erant vini receptacula, ne aliquis posset calumniari, quod feces ex vino priori relicte in illis vasis ex commixtione aque superfuse effecissent vinum. Determinans autem Evangelista quantitatem hydriarum, subiungit.
marg.| {h} Capientes id est capere valentes.
marg.| {i} Singule metretas binas, vel ternas Metr eta dicitur a metron, quod est mensura centum sextariorum, ut dicunt 3Rg. 7.d. Mare eneum duo millia batos capiebat ; metretas autem tria millia.
Numérotation du verset Io. 2,moraliter 
marg.| Erant autem etc.  Iude i, id est confitentes sunt penitentes, aut Religiosi. Purificatio eorum est ipsa penitentia, vel Religio. Sex hydrie, sex predicte cause tristitie, aqua est tristitia, vinum letitia. Per lapidem autem significatur soliditas hydriarum. Et dicuntur posite, quia quilibet debet has hydrias semper ponere ante se. Ier. 31.d. Statue tibi speculam, pone tibi amaritudines, dirige cor tuum in viam rectam.
marg.| Sequitur.
marg.| Capientes singule metretas binas vel ternas hoc est, quia flere et dolere debemus de duobus et propter tria. De duobus quidam, id est de peccato transgressionis et omissionis. Propter tria vero, id est propter damnum, quod habuimus: propter penam, quam incurrimus: propter Deum, quem offendimus.
Numérotation du verset Io. 2,7 
marg.| {k} Dicit eis id est ministris Iesus rogatus a matre et forsitan a convivis, quorum aliqui preconium eius a Ioanne audierant.
marg.| {l} Implete hydrias aqua Quer it Chrysostomus: Quare non fecit signum ante impletionem ? Mirabilius enim esset ipsum vinum ex non entibus facere, quam qualitatem commutare. Item cur aquam non ipse deduxit, sed ministris iussit ? Ad primum respondet Chrysostomus duas causas assignans.
marg.| Prima, quia etsi mirabilius esset de nihilo vinum creare: non tamen ita credibile. Secunda, ut destrueret errorem Manichei, quia dicturus erat mundum et omnia, que mundi sunt, a malo Deo creata esse et gubernari: qui est Christo contrarius. Unde ut Christus ostenderet, quod ipse mundum creavit et elementa, utitur mundana creatura, mutans naturam eius: si enim non esset sua, non obediret ei. Item ut ostenderet, quod ipse idem est, qui quotidie per temporum incrementa mutat aquam in vinum mediante natura vitis et qui modo sine cooperatione nature mutavit. Ad secundum dicimus, quod ideo non ipse deduxit aquam in hydrias, sed ministris precipit, ut imponerent: ut eos testes miraculi haberet.
marg.| {m} Et impleverunt eas mini stri
marg.| usque ad summum pers uasi a Beata Virgine, vel a testimonio Ioannis preconizantis de Christo.
Numérotation du verset Io. 2,moraliter 
marg.| Dicit eis Iesus id est ministris, scilicet rationi et voluntati.   Implete hydrias aqua hoc est, considerate sex damna peccati et sex infirmitates relictas etiam post peccatum et dolentes plorate. Iob. 16.c. Facies mea intumuit a fletu et palpebre mee caligaverunt. Ps. 6. Lavabo per singulas noctes lectum meum.   Et impleverunt etc.  Ps. 106. Posuit desertum in stagna aquarum et terram sine aqua, id est animam aridam, in exitus aquarum. Ps. 118. Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam.   Usque ad summum dici t, quia nihil est in peccatore implorabile. Is. 1.b. A planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas.
Numérotation du verset Io. 2,8 
marg.| {n} Et dicit eis Iesus iam facta mutatione.
marg.| {o} Haurite nunc cum hora venerit.
marg.| {p} Et ferte Architriclino secundum Augustinum Architriclinus est Princeps trium camerarum, vel trium ordinum mensarum a se altitudine distantium. Et dicitur ab Archos, quod est Princeps: et clinium, quod est domus, vel camera. Hic autem secundum Chrysostomus: non dicitur Architriclinus Dominus, vel Princeps convivii, vel domus, in qua erat convivium ; sed prepositus ministrantium, qui scilicet fuerat constitutus, ut ordinaret servitores in mensis. Unde ponit in questione Chrysostomus: quare Iesus precipit vinum ferri potius Architriclino, quam alicui de convivis, vel sponso, aut sponse ? Et respondet, quod ille, cui committitur cura, vel ordinatio convivarum, non comedit usque post alios ; et ideo sobrior, discretior est ad iudicandum de vino, quam convive, qui iam sunt repleti vino et cibo, unde illi iussit ferri Dominus vinum ex aqua factum, ut veritatem cognitam aliis indicaret.
marg.| {q} Et tulerunt mini stri secundum preceptum Domini. Sed quare non precipit Dominus ministris, ut narrarent Architriclino, quod ipse converterat aquam in vinum ; Respondet Chrysostomus: propter humilitatem, quia nemo humilis predicat facta sua.
Numérotation du verset Io. 2,moraliter 
marg.| Et dicit eis Iesus etc.  Arch itriclinus est Deus Trinitas, cui debet ferri aqua lacrimarum et penitentie, quia propter ipsum solum debet fieri penitentia. 1Cor. 10.g. Sive manducatis, sive bibitis, sive aliud, quid facitis, in gloriam Dei facite. Multi ferunt aquam istam mundo, sicut hypocrite. Unde dicunt allophyli Gn. 26.d. Nostra est aqua. Et notandum est, quod dicit.   Haurite nunc Non enim semper debet homo implere hydrias suas aqua, sed quandoque haurire per otium meditationis, sicut dicit Bernardus. Si quod vivis et sapis, totum das actioni, considerationi nihil: laudo te ; in hoc non laudo: puto, quod nemo, nisi qui a Salomone non audierit: Qui minoratur actu, percipiet sapientiam, certe nec ipsi actioni expedit consideratione privari.
marg.| Et tulerunt. In h oc obedientia rationis et voluntatis notatur, que a matre Iesu admonite, id est a puritate conscientie, numquam precepto Domini contradicunt. Ioel. tertio d. Per omnes rivos Iuda ibunt aque et fons de domo Domini egredietur. Vel Architriclinus est spiritus humanus, tribus ordinibus mensarum prepositus, id est intelligentie, memorie, voluntati. Cui fertur aqua, quando ipse spiritus intelligit et recolit causas fletus, id est peccata sua et postea vult abstinere a preteritis et cavere a futuris. Sequitur.
marg.| Ut autem gustavit Architriclinus aquam vinum factum id est ut spiritus percepit suavitatem gaudii post dolorem penitentie. Prv. ult. c. Gustavit et vidit, quia bona est negotiatio eius.
Numérotation du verset Io. 2,9 
marg.| Ut autem gustavit {6. 291rb} Arch itriclinus aquam vinum factum id est vinum ex aqua factum: sed ita dicit Evangelista, quia secundum opinionem Architriclini aqua erat non vinum, tamen secundum veritatem vinum factum.
marg.| {s} Et non sciebat Arch itriclinus.
marg.| {t} Unde esset illu d vinum.
marg.| Ministri autem sciebant, qui hauserant aquam {6. 291va} Δ {a}   Vocat sponsum Architriclinus mira ns vini bonitatem, quod secundum naturalem ordinem primo debuit propinari.
Numérotation du verset Io. 2,moraliter 
marg.| Et non sciebat, unde esset ; ministri autem sciebant etc.  Istu d nescire nihil aliud est, quam non sentire laborem penitentie, cum iam aqua versa est in vinum spiritualis letitie. Sed ministri, qui hauriunt aquam, antequam sit mutata in vinum, bene sciunt, quia adhuc sentiunt laborem et dolorem, penitentie. Sed cum spiritus letitia spirituali perfunditur spe venie, iam non meminit doloris, vel laboris penitentie pre delectatione, que provenit ex gustu vini. Eccles. 1.d. Usque in tempus sustinebit patiens et postea redditio iucunditatis, infra 16.d. Vos autem contristabimini ; sed tristitia vestra vertetur in gaudium, id est aqua in vinum. Prv. 9.b. Bibite vinum, quod miscui vobis infra 16.e. Mulier cum parit, id est anima dum facit penitentiam, tristitiam habet, quia venit hora eius ; cum autem peperit, iam non meminit pressure propter gaudium: quia natus est homo in mundum. Et quanto pleniores fuerint hydrie, tanto plus erit ibi de vino letitie Ps. 93. Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tue letificaverunt animam meam.
Numérotation du verset Io. 2,10 
marg.| {b} Et dixit ei Arch itriclinus sponso, credens, quod, ipse ita fieri precepisset.
marg.| {c} Omnis homo primum id est in principio convivii.
marg.| {d} Bonum vinum ponit in m ensa.
marg.| {e} Et cum inebriati id est repleti.
marg.| {f} Fuerint cibo et potu boni vini.
marg.| {g} Tunc id quod deterius est id est minus bonum, quia propter oppilationem medie cellule, ex vapore vini non percipitur qualitas vini.
marg.| {h} Tu autem servasti bonum vinum etc.  usqu e ad finem convivii contra generalem consuetudinem et ordinem naturalem. Et ex hoc patet, quod optimum vinum fuit factum ex aqua. Unde Chrysostomus dicit, generale esse in omnibus miraculis Christi, quod semper ad nobilius terminatur, quam natura possit. Unde si restituit visum, vel auditum, vel aliud membrum: melius facit, quam natura fecerit prius, vel facere possit.
Numérotation du verset Io. 2,moraliter 
marg.| Vocat sponsum Architriclinus id est Christum spiritus humanus sentito gaudio spirituali.   Et dicit ei: Omnis homo etc.  Omni s homo dicitur hic homo mundanus et carnalis, secundum quod dicitur 1Cor. 3.a. Cum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis ? Talis homo primo ponit sibi et suis presentes delectationes.   Et cum inebriati fuerint ipse et sui, id est repleti gaudio presentis felicitatis.   Tunc id quod deterius est id est dolor gehenne et remorsus perpetuus prave conscientie. Prv. 23.d. Ne intuearis vinum, quando flavescit, cum splenduerit color eius in vitro, ingreditur blande, sed in novissimo mordebit, ut coluber et sicut regulus venena diffundet. Prv. 14.b. Risus dolore miscebitur etc.   Tu autem servasti bonum vinum etc. id est usque in finem 2Cor. 4.d. Id quod in presenti tribulationis nostre est momentaneum et leve, supra modum in sublimitate eterne glorie pondus operatur in nobis. Utrumque tangitur Lc. 16.g. in parabola divitis et Lazari, ubi dicit Abraham: Recordare, fili, quia recepisti bona in vita tua: et Lazarus similiter mala, id est tu bibisti vinum et ipse aquam: Nunc autem hic consolatur ; tu vero cruciaris, id est ipse modo bibit bonum vinum eterne iucunditatis ; tu vero bibis aquam infernalis penalitatis.
Numérotation du verset Io. 2,11 
marg.| {i} Hoc fecit initium etc.  Non dicit simpliciter primum, sed in Chana Galilee primum.
marg.| {k} Et manifestavit etc. id est Divinitatis sue potentiam.
marg.| {l} Et crediderunt in eum etc.  Quid am dicunt quod intelligendum est de futuris: Sed Sancti magis volunt, quod de presentibus, qui iam credebant ; sed tunc viso miraculo magis crediderunt.
Numérotation du verset Io. 2,moraliter 
marg.| Hoc fecit initium signorum Iesus in Chana Galilee Sicu t diximus, aqua tribulatio est sive tristitia. Unde Ps. 68. Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aque usque ad animam meam. Vinum autem est exultatio, sive letitia. Unde Eccl. 4.c. Vinum et musica letificant cor. Signum autem idem est, quod manifestatio presentie Christi. Unde cum tribulatio mutatur in exultationem, signum est, quod Christum est presens.
marg.| Et in hoc manifestavit gloriam suam quia nihil ita ostendit presentiam Christi esse cum homine, sicut letitia in tribulatione. Ideo ibant Apostoli gaudentes a conspectu {6. 291vb} concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati. Act. 5.g.
marg.| Et crediderunt in eum Discipuli eius id est illi, qui sunt de schola et doctrina ipsius, qui scilicet patientiam, atque letitiam habent in tribulatione. Mt. 5.a. Gaudere et exultate in illa die, scilicet tribulationis, quoniam merces vestra copiosa est in celis.
Numérotation du verset Io. 2,12 
marg.| {m} Post hec etc.  Secu nda pars huius capituli, in qua agitur de descensu Christi et mora eius in Capharnaum. Sed queritur, quare descendit illuc, cum statim oporteret eum iterum ascendere in Hierusalem, eo quod prope erat Pascha ? Ad hoc respondet Chrysostomus: dicens, quia nolebat matrem diu circumducere, nec volebat eam solam dimittere, quam volebat in omnibus honorare: ideo descendit illuc cum matre, ut ea ibi relicta, ipse postea ascenderet in Hierusalem. Dicit ergo. Post hec que facta sunt in nuptiis.
marg.| {n} Descendit Capharnaum, ipse et mater eius et fratres eius id est cognati eius.
marg.| {o} Et Discipuli eius qui non erant fratres eius, ut eis ibi relictis, ipse ascenderet in Hierusalem, quia illos secum ducere non volebat modo, ideo dimisit eos Capharnaum, ubi cum matre manere consuevit. Unde sequitur. {6. 292ra} Δ
marg.| {a} Et ibi manserunt non multis diebus tunc , id est illa vice. Et quare tunc ita parvam moram fecit cum matre sua, subdit causam.
marg.| {b} $moraliter
marg.| Post hec descendit Capharnaum et mater eius et fratres eius et Discipuli eius. Iuxt a litteram instruit nos moraliter de honore parentum et cura et procuratione eorundem: quia propter honorem matris, ut dicit Chrysostomus, venit in Capharnaum. Ex. 20.b. Honora patrem tuum et matrem tuam etc. Tb. 4. Honorem habebis matri tue omnibus diebus vite eius Memor enim esse debes, que et quanta sit passa pericula propter te in utero suo Eccl. 3.a. Qui honorat patrem suum, vita vivet longiore: et qui obedit patri, refrigerabit matrem: Augustinus in libro de decem chordis: Ipse numerus septenarius secunde tabule tamquam septem chordarum, incipit ab honore parentum. Ad parentes enim suos homo aperit oculos et hec vita ab eorum amicitia sumit exordium. Quisquis autem suis parentibus non defert honorem, quibus parcere poterit ? Et valet etiam ad questionem de preceptis.
marg.| Item in hoc, quod Christus iturus ad predicandum in Hierusalem, dimittit matrem et fratres in Capharnaum, instruit Predicatores, ut non circumducant mulieres, nec carnali affectu se onerent. Dt. trigesimotertio a. Qui dixerunt patri et matri, nescio vos et fratribus, ignoro illos et nescierunt filios suos, hi custodierunt eloquium tuum. Unde Ex. 4.f. voluit Angelus occidere Moysen, quia ducebat secum filios et uxorem. Aliter exponitur. Per Capharnaum potest intelligi status Virginum et religiosorum. Notandum enim, quod in hoc capitulo.
marg.| Primo significatur status coniugatorum per nuptias: Postea significatur status Virginum et Religiosorum per Capharnaum: Status Prelatorum et Doctorum per Hierusalem et templum, unde expulit ementes et vendentes. Qui tres status significantur per Noe, Daniel et Iob. Ez. 14.e. Et Petrum et Iacobum et Ioannem. Mt. 17.a. Et per lectum et molam et agrum. Mt. 24.d. Dicit ergo, quod Iesus descendit in Capharnaum, quod interpretatur villa pulcherrima, vel ager pinguedinis, sive ager benedictionis et significat Religionem, vel statum Religiosorum, qui habent pulchritudinem operis in conversione, pinguedinem cordis in oratione et contemplatione et benedictionem in aliorum exhortatione et predicatione. Religio enim non solum munit suos et custodit et ideo illa dicitur ; sed etiam fructificat aliis et ideo ager potest dici. Ct. 7.d. Veni, dilecte mi, egrediamur in agrum, commoremur in villis. Et loquitur proprie, quia villa contemplationis vult habere commorantem: ager autem predicationis vult habere egredientem. Ez. 1.d. Animalia ibant et revertebantur. Idc. quinto c. Stelle manentes in ordine et in cursu suo adversus Sisaram pugnaverunt. Quia illi Predicatores maxime vincunt diabolum, qui non tantum currunt ad predicationem, sed stant etiam aliquando in ordine suo ad custodiam sui et discussionem. Et talis anima est vere sponsa Christi, quia est, Lia et Rachel ; Martha et Maria. Et talis optimam partem elegit, quia bona est pars activorum ; melior contemplativorum: optima est illa, que claudit utrumque, scilicet que fecunditatem matris habet in predicatione ; et tamen puritatem virginitatis non amittit, sed custodit eam in contemplatione. Ad hunc locum descendunt cum Iesu mater eius et fratres et discipuli, quia in religione sunt tria genera hominum. Maiores, ut Prelati et coequales et minores.
marg.| Matres facit pietas compassionis et solicitudo educandi et nutriendi, que competit Prelatis. 1Th. 2.b. Facti sumus parvuli in medio vestrum, tamquam si nutrix foveat filios suos. Fratres facit communitas vite et concordia in conversatione. Frater enim fratri debet per omnia assimilari, sicut de Christo. Hbr. 2.d. Debuit per omnia similari, sicut dicitur de Christo. Hbr. 2.d. Debuit per omnia fratribus similari. Et Apc. 1.c. Ego Ioannes frater vester et particeps in tribulatione et regno: Discipulos autem facit obedientia et humilitas. Mt. undecimo d. Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Sequitur.
Numérotation du verset Io. 2,13 
marg.| Et id est quia.
marg.| {c} Prope erat Pascha Iudeorum quan do oportebat Iudeos convenire ad diem festum secundum preceptum. Dt. 12.
marg.| {d} Et ascendit Hierosolymam Iesus ut legem impleret , que hoc iusserat: et ut multitudinem ad docendum inveniret, qui causa salutis omnium venerat. Unde infra 18.d. Ego palam locutus sum mundo: Ego semper docui in Synagoga et in templo, quo omnes Iudei conveniunt. Duo ergo significat, que observanda sunt predicantibus, populus et locus.
marg.| {a} Et ibi manserunt non multis diebus quia etsi diu maneant, quidam pre amore moras non sentiunt. Gn. 29.d. videbantur illi pauci dies pre amoris magnitudine. Bernardus. Quod si plus una hora portavi pondus diei et estus, pre amore non sentio.
Numérotation du verset Io. 2,moraliter 
marg.| Et prope erat Pascha Iudeorum et ascendit Hierosolymam Iesus. Iuxta litteram instruimur per hoc, quod intrantes villam, primo debemus petere Ecclesiam, si possimus, ut oremus. Moraliter autem per hoc, quod Christus in Pascha solebat ascendere in Hierusalem, significatur, quod in illius mentem Christus ascendit, qui est in transitu de vitiis ad virtutem ; vel de virtute in virtutem ; et pacifice quantum ad alios vivit. Sap. primo a. Non habitat in corpore subdito peccatis. Ps. 75. In pace factus est locus eius.
marg.| Sequitur.
Numérotation du verset Io. 2,14 
marg.| {e} Et invenit in templo Argumentum, quod primo veniebat ad templum, quod est locus orationis.
marg.| {f} Vendentes boves et oves et columbas Quia quidam de longe venientes ad templum in die festo, secundum preceptum. Dt. 12.a. apta ad immolandum animalia secum deferre non poterant: ideo isti talia animalia vendebant in templo: quia propter angustiam temporis et multitudinem, que convenerat, carius tunc vendere poterant. Forsitan autem isti Sacerdotes hoc procurabant, ut haberent multas oblationes, secundum illud Ez. 44.a. Posuistis custodes observationum mearum in Sanctuario meo vobismetipsis. Boves autem et oves et columbas potius vendebant ; quia hec animalia pertinent ad ritum sacrificiorum. Sed quia non omnes divites erant, nec denarios presto habebant ad emendas hostias: ideo alii peiori genere avaritie permoti fuerunt ibi, qui denarios non aperte ad usuram commodabant, quia hoc prohibitum fuit. Dt. 23.d. sed aliqua munuscula accipiebant facientes usuram velatam. De quibus dicitur Ez. 13.c. Violabant me ad populum meum propter pugillum hordei et fragmen panis. Et illi dicuntur nummularii, quasi largientes nummum.
marg.| Et hoc est, quod sequitur.
marg.| {g} Et nummularios sedentes ad tabulas , ubi denarii iacebant, sicut mos est Campsorum {6. 292va}.
Numérotation du verset Io. 2,moraliter 
marg.| Et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas et nummularios sedentes. Temp lum Dei est Ecclesia, in qua quidam vendunt, ut Giezi. 4Rg. 5.g. Alii emunt, ut Simon. Act. 8.d. Et utrique maledicti sunt. {6. 292rb} Unde dicit Petrus ad Simonem: Pecunia tua tecum sit in perditionem. Tanguntur autem hic quatuor genera Simonie. Bos enim est animal ordinatum ad laborem et significat illos Simoniacos, qui promittunt et exhibent laboriosa servitia pro prebendis. Quales sunt quidam Advocatorum. Et hoc satis bene tangitur Prv. 14.a. Ubi non sunt boves, id est talia servitia laboriosa promittentes, presepe vacuum est ; quia illi non habent prebendas multas ; ubi autem plurime segetes, id est prebende plures et pingues, manifesta est fortitudo bovis, id est labor et solicitudo, quem habuerunt de habendis prebendis. Unde dicit Beatus Bernardus.: Circuit sedulus explorator, blanditur, sequitur, obsequitur, simulat et dissimulat, miseraque suffragia mendicare non erubescit, manibus et pedibus repens, si quo modo tandem sese ingerere valeat in patrimonium Crucifixi.
marg.| De talibus dicitur Iob. 21.b. Bos eorum concepit et non abortivit ; quia prebendam obtinuit, quam concupivit. Tales boves sunt cornupete, quia isti Advocati omnes impetunt et nemini parcunt: Unde magis deberent recludi, quam promoveri. Ex. 21.c. Si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius et contestati fuerint Dominum eius, id est prelatum eius, nec religaverit eum, occideritque virum, aut mulierem et bos lapidibus obruetur et Dominum eius occident. Unde patet multos Prelatos dignos occisione, qui non tales coercent, sed magis promovent, sicut dicitur Ez. 2. Posuistis custodes observationum mearum in Sanctuario meo vobismetipsis, id est propter servitia et commoda vobis ab eis exhibita. De talibus etiam dicitur Os. 12.d. Fugit Iacob in regionem Syrie et servivit Israel in uxorem, id est pro uxore et in uxorem servavit. Per Iacob curiales Clerici et Advocati significantur se invicem supplantantes et luctantes, ut aliquid accipiant. Unde fugiunt a scholis in regionem Syrie, id est sublimis alicuius et magni prelati, ut uxorem et uxorem habeant, id est prebendam et prebendam. Isti significantur per illos, qui in templo vendunt boves, quia tales vendunt laborem suum et servitium pro prebendis. Alii sunt, qui vendunt simplicitatem et innocentiam suam simulatam, que designatur per oves, ut hypocrite, qui nihil habent de ove, nisi pellem. De quibus Mt. 7.c. Attendite a falsis Prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium etc. Istud vitium intentum prevaluit, ut etiam in privatis confessionibus decipiant Prelatos. Et hoc significatur Gn. 27.c. ubi Iacob subornans se pellibus hedinis, que designant habitum penitentis, surripuit benedictionem. Et Ios. 9.a. Gabaonite obumbraverunt se veteribus pannis et panibus duris, ut haberent portionem cum filiis Israel. De his duobus generibus Simonie dicitur in Ps. 143. Oves eorum abundantes in egressibus suis, boves eorum crasse, quia tales pingues obtinent prebendas. Et per vendentes columbas significantur tertii Simoniaci, qui dona Spiritus sancti et gratias vendunt, ut illi, qui pro questu predicant, vel dant Sacramenta. Spiritus enim sanctus significatur per columbam. Unde Gn. 8.b. Columba ramum olive attulit in arcam, qui est signum reconciliationis et pacis ; quia Spiritus sanctus affert pacem in Ecclesiam et in animam: et dona eius reconciliant nos Deo. Per nummularios significantur illi, qui vel mutuo, vel pretio emunt bona Ecclesiastica: vel illi, qui aliqua commutatione inhonesta introducuntur.
marg.| Sed nota quod nummularius duobus modis potest etymologyzari.
marg.| Primo, quasi nummum largiens. Secundo, quasi nummum iuxta larem abscondens. Secundum primum modum tanguntur illi, qui emunt redditus Ecclesiarum pretio. Unde 2. Mac. 4.a. Ambiebat Iason frater Onie summum Sacerdotium, aditoque Rege promisit ei argenti talenta trecenta sexaginta. Item 2Par. 26.d. Ozia, qui officium regale commutare voluit in Sacerdotale.
marg.| Secundum aliam etymologiam, qua nummularius dicitur quasi nummum iuxta larem abscondens, tanguntur illi, qui licet canonice intronizati ; tamen redditus Ecclesiarum non erogant pauperibus, sed in thesauros accumulant et abscondunt.
marg.| De quibus Apc. 17.b. Vidi mulierem ebriam de sanguine Sanctorum et de sanguine Martyrum Iesu, id est de divitiis, sanguine Christi et Martyrum acquisitis. Chrysostomus: Divitias non ideo accepisti, ut eas subfodeas, sed ut eas distribuas. Si vellet Deus eas custodiri, nequaquam eas hominibus dedisset, sed dimisisset utique in terra iacentes manere.
marg.| Sequitur.
Numérotation du verset Io. 2,15 
marg.| {a} Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis ad c orrectionem. Et ideo non gladium, vel fustem accepit: quia ista magis sunt ad vindictam, quam ad disciplinam.
marg.| {b} Omnes qui predicta faciebant.
marg.| {c} Eiecit de templo id est de atrio templi. Fugerunt enim, vel propter percussionem, vel propter terrorem, quia forte homines non percussit de flagello, sed terruit: sed eis pecora percutiendo et minando expulit. Unde sequitur.
marg.| {d} Oves quoque et boves eiec it. Dicitur autem, quod quidam radii claritatis exibant a facie eius, quibus exterriti illi homines fugiebant a conspectu eius, non valentes ei resistere.
marg.| {e} Et nummulariorum effudit es. Et id est quia.
marg.| {f} Mensas subvertit quia subversis mensis, es, quod desuper erat, effusum est. Probabile enim est, quod in pecunias manus non extenderit.
Numérotation du verset Io. 2,moraliter 
marg.| Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis omne s eiecit. In hoc innuitur, quod Prelatos omnes tales debet amovere ab Ecclesia flagello correctionis et animadversionis: quia omnis Christi actio, nostra est instructio. 1Mcc. 4.c. Elegerunt Sacerdotes sine macula voluntatem in lege Dei habentes et mundaverunt sancta et lapides contaminationis proiecerunt, id est non idoneas personas amoverunt ab Ecclesia et bonas plantaverunt, ut de lapidibus vivis edificetur domus Dei, sicut dicitur 1Pt. 2. Narrat autem Iosephus, quod quando Romani vendiderunt Sacerdotium, statim ignis perpetuus extinctus est, ut habetur 2Mcc. 1. Sic, quia tales hodie introducuntur in Ecclesiam ; ignis Spiritus sancti iam non ardet in Ecclesia ; sed refriguit caritas abundante iniquitate, ut dicitur Mt. 24.b.
marg.| Flagellum autem, quo tales debent eiici, debet habere triplicem funiculum. Primus, est caritas diligens salutem proximi. Secundus, est zelus irascens contra vitia proximi. Tertius, est innocentia, sive serenitas conscientie, ne possit reprehendi de simili, de quo alium reprehendit. Hic triplex funiculus alligatur baculo auctoritatis: et fit flagellum, quo expelluntur minus idonee persone ab Ecclesia Dei.
prol.| De primo dicitur 2Cor. 5.c. Caritas Christi urget nos.
prol.| De secundo dicitur Ps. 118. Vidi prevaricantes et tabescebam etc. Item Ps. 72. Tabescere me fecit zelus meus. Item Ps. 72. Zelavi super iniquos etc.
marg.| De tertio dicitur 1Cor. 4.a. Nihil mihi conscius sum. Et Mt. 7.a. Quid vides festucam in oculo fratris tui et trabem in oculo tuo non vides ? Et 2Cor. 5.b. Scientes timorem Domini, hominibus suademus: Deo autem manifesti sumus: spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse.
marg.| Hic est triplex funiculus, qui difficile rumpitur. Eccles. 4.c. Quia si reprehensio Prelati sic sit disposita, nullus ei poterit resistere. Os. 11.b. In funiculis Adam traham eos etc. Vel aliter funiculi sunt peccata, sive perplexitates peccatorum. Ps. 118. Funes peccatorum circumplexi sunt {6. 292vb} me, quibus trahitur peccator ad infernum: Similiter perplexitatibus ligatur, ne possit facere bonum. Prv. 5.d. Funibus peccatorum suorum quisque constringitur.
marg.| De his funiculis facit Dominus flagellum, quando peccatori peccata convertit in tormentum: ut sic ipsa peccata eum eiiciant a peccatis. Unde Ier. 2.d. Arguet te malitia tua et aversio tua increpabit te. Et 2Mcc. 9.b. de Antiocho dicitur, quod cum ipse fetorem suum iam ferre non posset, ait: Bonum est, mortalem esse subditum Deo.
marg.| Per istud flagellum eiicit Dominus de templo suo, id est de corde alicuius peccatoris conversi ad penitentiam, oves et boves et columbas et es. Per ovem intelligitur hypocrisis et simulata innocentia. Per bovem, pigritia et immunditia. Per columbam, que volat, elatio et superbia. Per aes intelligitur cupiditas et avaritia. Hec omnia debent eiici ab anima, que est templum Dei, ut dicitur 1Cor. 6.d. Vel aliter: Oves in Ecclesia sunt hypocrite Sacerdotes et ignari, quia amovendi sunt ; quia si cecus ceco ducatum prebeat, ambo in foveam cadunt, ut dicitur Mt. 15.b. Tenentur enim Sacerdotes, ut sciant discernere inter lepram et lepram. Mal. 2.b. Labia Sacerdotis custodiunt scientiam. Per boves intelliguntur illi, qui nimis inhiant terrenis laboribus et negotiis secularibus. De quibus dicitur Lc. 14.b. Iuga boum emi quinque et eo probare illa, id est omnem sensum meum excitare in terreno labore. 2Tim. 2.a. Nemo militans Deo implicat se secularibus negotiis. Omne ergo tales eiiciendi sunt. Unde sequitur.
marg.| Oves quoque et boves eiec it, supple.   Et nummulariorum effudit es et mensas subvertit. Nu mmularii sunt, qui in Ecclesia querunt, que sua sunt, non que Iesu Christi, contra Apostolos ad Phil. 2.c. Es eorum effundere, est questum eis subtrahere ; Mensas subvertere, in quibus lucrati sunt, est beneficia eis auferre. Iob. 20.c. Divitias, quas devoravit, evomet etc. Sed cavere debet Prelatus, ne illectus pecunia, accipiat ab eis partem, ut sinat eos permanere in vitiis suis et inquinare domum Dei ; quia Christus effudit es eorum, non accepit. Et de hoc dicit Bernardus. ad Eugenium: Tu flagellum tenes, timeant nummularii, nec fidant in nummis, sed diffidant ; abscondant es suum a te, scientes effundere, quam accipere paratiorem.
Numérotation du verset Io. 2,16 
marg.| {g} Et his, qui columbas vendebant, dixit: Auferte ista hinc hic est punctum. Et nota quod venditores columbarum levius tractat ; quia columbas in templo circumferre non ita in honestat templum, sicut boves et oves, qui faciebant stabulum de templo. Unde in littera Grecorum habetur. Et eiecit stabularios et mensularios Hoc autem, quod sequitur.
marg.| {h} Et nolite facere domum Patris mei, domum negotiationis refe rtur ad omnia precedentia. Vel potest dici, quod tantum refertur ad venditores columbarum, quibus mansuetius loquitur, alios namque de flagello expulit. Et est hic argumentum, quod prohibendi sunt, qui in atriis faciunt negotiationes suas, ad litteram et in templis. Is. 56.c. Domus mea domus orationis vocabitur. Augustinus In oratorio nemo aliquid agat, nisi ad quod factum est, unde et nomen accepit. Za. ult. d. Non erit mercator ultra in domo Domini. Nehem. 13.a. Malum mihi visum est valde, quod {6. 293ra} Δ fecerat Tobias et proieci vasa domus Tobie foras de Gazophylacio. Ps. 70. Quoniam non cognovi negotiationem, introibo in domum Domini.
marg.| Et nota quod sicut dicit Augustinus si talia prohibet Deus fieri in loco orationis, quanto magis potationes etc. graviora. Ier. 7.g. Posuerunt offendicula sua in domo, in qua invocatum est nomen meum. Et eod. b. Numquid spelunca latronum facta est domus ista, dicit Dominus. Hic autem queritur primo, quare in isto facto durius processerit Christus, quam alibi: Cum tamen durius videatur debuisse agere contra eos, quando contumeliam et convicium passus est ab eis, qui Samaritanum et demonium habentem eum dicebant, infra 8.f. Ad hoc respondet Chrysostomus, quod quia Christus in sabbato curaturus erat et multa facturus, que videbantur Iudeis contra legem esse: ideo in principio sue predicationis, ut removeat hanc suspicionem, zelum assumpsit pro domo Dei ; quia qui sic zelat pro domo Dei, Dominatori domus non est contrarius. Sed ne aliquis crederet, quod istud faciendo simularet magis zelum, quam haberet, ideo non fecit istud simpliciter, sed periculose ; quia non simpliciter eiecit, sed mensas subvertit et argentum effudit. Si enim hypocrita fuisset, monuisset solum ; in pericula vero non se immisisset inter caupones furentes et plebem negotiatorum irrationabilem, quam damnificabat.
marg.| Secundo, queritur, cum bis hoc factum fecerit et de uno illorum dicatur hic et de alio. Mt. 21.b. quod istorum fecerit prius ? Ad hoc respondeo, quod secundum textum et secundum Chrysostomus et secundum Augustinum hoc quod dicitur hic, factum est in Pascha sequenti post Baptismum Christi in initio sue predicationis ; illud autem, quod dicitur Mt. 21. factum est imminente tempore Passionis, quinta scilicet die ante Passionem suam.
marg.| Tertio queritur de diversitate istius facti et illius. Hic enim habetur: Nolite facere domum Patris mei, domum negotiationis: Ibi autem habetur: Fecistis illam speluncam latronum.
marg.| Item hic dicit, quod fecit flagellum ; ibi de flagello non loquitur. Ad hoc dicit Chrysostomus quod Christum decuit in initio sue predicationis mitius et modestius arguere: Unde dicit: Domum negotiationis ; postea vero durius: Unde dicit: Speluncam latronum. Ad aliud dico, quod potest esse, quod utrobique fecit flagellum, licet non legatur.
marg.| Vel melius potest solvi, quia primo et secundo fecit flagellum ; sed flagellum non exprimit in secunda eiectione, ad significandum, quod quosdam in presenti percutit flagello discipline, secundum illud Hbr. 12.b. Flagellat omnem filium, quem recipit. Et Apc. 3.d. Ego quos amo, arguo et castigo. In futuro autem non percutit ad correctionem, sed ad perpetuam damnationem: Unde genus flagelli non exprimit ad significandum, quod non potest exprimi. Vel aliter potest dici, quod in prima eiectione docuit, ut qui mansuetus fuit in verbo, esset durus in facto ; ut simul essent misericordia et veritas, quia et mansuete eis dicit: Nolite facere domum Patris mei, domum negotiationis ; et tamen cum mansuetudine verbi adhibuit severitatem flagelli. Ps. 24. Universe vie Domini misericordia et veritas. Prv. 3.a. Misericordia et veritas non te deserant.
marg.| In secunda autem eiectione, ubi durior fuit in verbo vocans eos quasi latrones, decuit ut mitior esset in facto. Unde ibi non fit mentio de flagello.
Numérotation du verset Io. 2,moraliter 
marg.| Et his, qui columbas vendebant, dixit: Auferte ista hinc ] Columba non habet amaritudinem fellis in epate et non multam constructionem faciens in nido et gemit pro cantu.
marg.| Columbas ergo vendunt, qui gratiam mansuetudinis, vel asperitatis vite, vel gemendi et plorandi aliquam aliam gratiam ad ostentationem et inanem laudem convertunt, ut hypocrite.
marg.| De quibus dicitur Mt. 22.a. Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus. Unde Augustinus inducit hypocrisim loquentem, in libro de conflictu vitiorum et virtutum ; et dicit hypocrisis, quia nihil boni in abscondito facis, ne a cunctis cognitus detesteris, finge te foris esse, quod intus non appetis. His dicit Christus. Auferte ista hinc quasi dicat: in talibus intentionem vestram mutare, quia sic dicit Augustinus Simulata equitas non est equitas, sed duplex iniquitas. Hoc est crimen pessimum, de quo accusabat Ioseph fratres suos apud patrem secundum Richardus de Sancto Victore Gn. 37.a.
marg.| Et nolite facere domum patris mei etc.]   Trib us modis fit domus Dei domus negotiationis. 1. Primo modo, quando persone Dei tractant negotia. Et hoc est contra illos, qui in Ecclesia Dei, in religione maxime negotiationes exercent et causas et litigia tenent et habent. Ps. 70. Quoniam non cognovi negotiationem, introibo in potentias Domini. 1Cor. 6.b. Iam quidem omnino delictum in vobis est, eo quod iudicia habeatis inter vos. Bernardus. ad Eugenium. Qui dicunt quod de celsitudine sedis, fit iudicare et ligantes audire, puto, quod non monstrabunt, ubi alicubi quispiam Apostolorum Iudex sederit hominum, aut diversorum terminorum, aut distributor terrarum. Stetisse denique Apostolos iudicandos, sedisse iudicantes non lego, erit illud, non fuit. {6. 293rb} In huius vitii detestationem respondit Christus cuidam. Lc. 12.b. Homo, quis me constituit Iudicem, aut divisorem inter vos ? 2. Secundo modo faciunt domum Dei, domum negotiationis, qui res domus Dei ita expendunt et dant parentibus, ac si eas negotiando acquisivissent. Contra quos dicit Bernardus. Res pauperum non pauperibus dare, par sacrilegii crimen esse dignoscitur: Sane patrimonia sunt pauperum, facultates Ecclesiarum: et sacrilega illis crudelitate surripitur, quidquid ministri et dispensatores, non utique domini, vel possessores, ultra victum accipiunt et vestitum. 3. Tertio domum Dei faciunt domum negotiationis, quando ad litteram in Ecclesiis tractant negotia secularia, ubi deberent attendere spiritualibus. Augustinus In oratorio nemo aliquid agat, nisi ad quod factum est. Gn. 28.d. Non est hic aliud, nisi domus Dei et porta celi, quasi dicat: non est domus mendaciorum et nugarum, vel negotiationum. Augustinus in sermone quodam de tenendo silentio in Ecclesia. Quanta solicitudine observamus, quando nobis corpus Christi ministratur, ut nihil ex ipso de manibus nostris in terram cadat: tanta solicitudine observemus, ne verbum Dei, quid nobis erogatur, dum aliud aut cogitamus, aut loquimur, de corde nostro exeat.
Numérotation du verset Io. 2,17 
marg.| {a} Recordati vero sunt vel post mansuetudinem, vel tunc etiam, secundum Chrysostomus:
marg.| {b} Discipuli eius qui secum erant, non Pharisei.
marg.| {c} Quia scriptum est in P s. 68.
marg.| {d} Zelus domus tue comedit me Quod quidam exponunt, id est causa mee Passionis fuit. Sed melius exponitur.
marg.| {e} Comedit me id est pungendo, ut ita facerem, impulit. Unde Glossa Augustinus Bonus zelus est fervor animi, quo mens abiecto humano timore pro defensione veritatis accenditur, ab eo comeditur: qui quelibet prava, que viderit, corrigere satagit ; si nequit, tolerat et gemit. Sed cavendum est, ne attribuatur aliquid Christo imperfectum. Sicut enim in fide Christus perfectionem ipsius fidei habuit et non imperfectionem ; ita et in ira zeli non habuit turbationem, que imperfectionem reliquit in subiecto ; sed essentiam ipsius virtutis habuit. Determinato autem, qualiter Discipuli devoti se habebant ad hoc, quod fecit, determinat qualiter se habuerunt Pharisei indevoti, dicens. Δ {6. 293va}
Numérotation du verset Io. 2,moraliter 
marg.| Recordati vero sunt discipuli, quia scriptum est: Zelus domus tue comedit me. Boni subditi quando vident dispositionem Prelati corrigentis, ex hoc ipso perpendunt, quo animo corrigat: utrum, scilicet trahat eum zelus, vel furor, vel ostentatio dominii. Hec enim tria consueverunt diversos Prelatos diversimode movere ad corrigendum.
marg.| De furore dicitur Iob. 16.b. Collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit contra me dentibus suis.
prol.| Et Ps. 57. Furor illis secundum similitudinem serpentis. Tales enim non sibilum levis correctionis ; sed flatum sororis spirant in subditos. Et tales magis urunt et consumunt virorem gratie et boni operis in subditis flatu suo ; sicut draco, qui flatu suo urit et consumit, maxime herbas, id est novellas animas novitiorum. Contra illos autem, qui volunt ostentare Dominium, dicitur Lc. 22.c. Reges gentium dominantur eorum ; et qui potestatem habent inter eos, benefici vocantur: vos autem non sic. 1Pt. 5.a. Non ut dominantes in Clero, sed forma facti gregis ex animo.
marg.| Et beatus Bernardus. ad Eugenium. Planum est, inquit, Apostolis interdicitur dominatus: Igitur et tu tibi usurpare non aude, aut dominans Apostolatum, aut apostolicus dominatum, plane ab alterutro prohiberis. Si utrumque simul habere voles, perdes utrumque. Alioquin non te exceptum putes de numero illorum, de quibus conqueritur Deus: Ipsi regnaverunt et non ex me. Os. 8.a. De tertiis, qui ex zelo, non ex furore, vel dominio corrigunt, ut dicitur hic. Zelus domus tue comedit me Is. 11.a. Egredietur virga de radice Iesse, id est correctio de incendio zeli et caritatis et flos de radice eius ascendet, quia talis correctio fructifera et utilis est. Et dicit.
marg.| Comedit me. id est me quasi consumpsit, sicut dicit Ps. 118. Tabescere me fecit zelus meus, quia istud mirabiliter cruciat et extenuat.
marg.| ad litteram, bonos Prelatos. Ps. 118. Vidi prevaricantes et tabescebam. 2. Corint. 11.f. Preter ea, que extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, solicitudo omnium Ecclesiarum: quis infirmatur et ego non infirmor ? quis scandalizatur etc. Et dicit Gregorius. quod nullum sacrificium ita placet Deo, sicut zelus animarum.
marg.| Vel aliter. Zelus domus Dei comedit illos, qui usque ad mortem zelant Ecclesiam Dei, qui pro Ecclesia morti, vel periculo mortis se exponunt, sicut Mathatias et filii sui. 1Mcc. 2.c. Vidit Mathatias et doluit et contremuerunt renes eius et accensus est furor eius secundum iudicium legis et insiliens trucidavit eum super aram. Simile habetur Nm. 25.c. de Phinees. Sic etiam exponitur de Christo.
marg.| {d} Zelus domus tue id est zelus, quo zelavi domum tuam ; vel quo Iudei zelati sunt in me.
marg.| {e} Comedit me id est fuit causa mee Passionis, quia Sacerdotes ex hac eiectione zelum invidie et odium inexorabile conceperunt in Christum, propter oblationes, quas amiserunt pro hoc facto. Za. 1.c. zelatus sum Hierusalem et Sion zelo magno.
marg.| Sequitur.
Numérotation du verset Io. 2,18 
marg.| {a} Responderunt ergo Iudei non verbis, sed facto ipsius.
marg.| {b} Et dixerunt ei: Quod signum ostendis nobis, quia hec facis id est quod signum ostendis, ut per illud demonstres, te habere potestatem talia faciendi in domo Domini ? Hic queritur, quare ipsi ita patienter tulerunt, precipue cum avari magis offendantur de effusione rerum, quam proprii sanguinis ? Item quare non sunt offensi de hoc, quod dixit se filium Dei, cum dixit. Nolite facere domum Patris mei etc. cum infra 8.g. etiam pro hoc solo voluerunt eum lapidare.
marg.| Item Mt. 21.b. post huiusmodi factum exasperati sunt graviter in eum et non hic ? Ad primum solvit Chrysostomus quod isti pro turpi lucro suo interciso dolentes simulaverunt avaritiam et signum in dolo quesierunt ab eo ; ut eum sic cessare facerent a persecutione eorum et ut in signo faciendo eum occuparent. Ad aliud respondeo, quod cum hic diceret, Deum Patrem suum non sunt offensi ; quia credebant quod hoc simpliciter diceret, non Patrem naturaliter, sed adoptione, vel creatione, secundum quod in Ps. 81. dicitur: Ego dixi: Dii estis et filii Excelsi omnes, sed infra ubi innuit paralitatem et Maiestatem, intellexerunt, quod naturalem filium se esse diceret. Ad aliud dicendum quod Mt. 21. post eiectionem negotiatorum curavit infirmos et ideo magis invidia moti exasperati sunt ; hic autem non ita, ubi tantum expulsi sunt, quia stupebant ad novitatem.
marg.| Et quia sicut dicit Chrysostomus aliorum beneficia magis eos exacerbaverunt, quam propria convicia, que in ere superabundabant.
Numérotation du verset Io. 2,18 
moraliter
marg.| Responderunt ergo Iudei et dixerunt ei: Quod signum ostendis nobis, quia hec facis ? ]   Disc ipuli boni pro bono habent correctionem sui Prelati ; sed mali quando corriguntur, querunt signum potestatis, vel sanctitatis, vel scientie. Et sunt duo genera talium, qui volunt reprehendi. Quidam enim non patiuntur se corrigi, nisi ab illis, qui potestatem habent prelationis, vel auctoritatem magne scientie et sanctitatis. Unde Ex. 2.c. Quis te constituit Principem et Iudicem super nos, quasi dicat: ubi est auctoritas potestatis, vel signum excellentis scientie, vel operum. Et Gn. 19.b. Ingressus es ut advena, numquid ut iudices ? quasi dicat: advena et exul, nec notus auctoritate, vel scientia, vel sanctitate. Sed mirabile est, quod tales querunt signum, cum nihil dicatur eis, quod manifeste est verum et bonum. Unde Chrysostomus O ultima insania ! signo ne opus erat, ut ea, que male fiebant, cessare faceret et domum Dei eriperet a tanta verecundia ? Alii sunt, qui in quibuslibet reprehensionibus querunt, quod prelatus idem faciat, quod monet fieri: et nolunt facere, nisi ille faciat. Contra quos dicit Dominus Mt. 23.a. Que dicunt, facite ; secundum vero opera illorum nolite facere. Is. 50.d. Si non invenitur voluntas tua, ut loquaris sermonem contra Prelatum tuum murmurando et signum operis petendo: tunc delectaberis super Domino. Ista murmuratio contra Prelatum est solum illud, in quo invenitur Iob. locutus fuisse, sicut ipse dicit 39.d. Unum locutus sum, quod utinam non dixissem.
marg.| Exponit Gregorius quod dixerat, quod iniuste et sine causa flagellaretur: Et ita dicunt incorrigibiles homines, quando disciplinantur.
Numérotation du verset Io. 2,19 
marg.| {c} Respondit Iesus etc. quasi dicat: vos queritis signum, in qua potestate hec faciam: sed ego non do vobis signum potestatis ; sed dico vobis significationem huius facti: quia sicut templum hoc materiale vos inquinatis et ego emundo ita templum corporis mei, vos dissolveris et ego resuscitabo. Sic videtur continuare Glossa Augustini. Vel aliter.
marg.| {d} Solvite etc. quasi dicat: vos queritis signum potestatis ; sed non dabo vobis signum nisi humilitatis et passionis. Et habetur sicut Mt. 12.c. Generatio prava et adultera signum querit et signum non dabitur ei, nisi signum Ione prophete. Dicit ergo Solvite id est solvetis, sicut illud infra 13.c. Quod facis, fac citius, id est facies.
marg.| {e} Templum hoc id est significatum per templum hoc, sive corpus meum, quod est templum Divinitatis, quod presens est vobis.
marg.| {f} Et in tribus etc.  a mo rte quasi a somno. Pars autem ponitur pro toto, quia non totis diebus tribus naturalibus iacuit in sepulchro ; sed partem Parasceves ; et illa ponitur pro tota die et noctem et diem sabbati et noctem Dominice et diluculo eiusdem diei resurrexit. Incidit autem dubitatio, quare Dominus non ostendit eis signum, quod petebant.
marg.| Item quare dedit eis non apertum, sed enigmaticum responsum, quod neque Discipuli intellexerunt tunc ? Respondeo. Non dedit eis signum, quia dolosam eorum mentem agnovit. Alia ratio est, quia simpliciter bonum erat eripere templum Domini a tanta inhonestate et ideo signum super hoc non oportuit dare. Tertia ratio est, quia ipse zelus sufficiens erat signum virtutis. Ad id quod queritur: quare eis obscure locutus est ? Dicendum, quod ipse loquitur, secundum quod competit audienti: Ipsi enim imbecilles erant ad capiendum ardua, unde non aperte locutus est, ne nimis asperarentur contra eum. Per hoc enim, quod dixit. Solvite templum hoc sign ificat, quod Deitas habitabat in eo. Et per hoc quod dicit.   Excitabo sign ificat virtutem Resurrectionis. Et si hec duo aperte dixisset, quod scilicet esset Deus et quod a mortuis esset propria virtute resurrecturus, scandalizati essent. Ideo hoc enigmatice significavit, ut post rei impletionem esset omnibus manifestum, quod dixerat obscurum. Hec duo ostendit similiter Paulus de Christo. Rm. 1.a. Qui predestinatus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex Resurrectione mortuorum.
Numérotation du verset Io. 2,moraliter 
marg.| Respondit Iesus et dixit eis: Solvite - id est solvetis -   templum hoc et in tribus diebus excitabo illud. Nos sumus templum Dei, sicut dicitur 1Cor. 6.d. et 1Cor. 3.d. Et Lv. 26.b. Ponam tabernaculum meum in medio vestri et non abiiciet vos anima mea. Hoc templum solvimus et prophanamus per peccatum mortale. 1Mcc. 2.a. Templum eius sicut homo ignobilis, vasa glorie eius captiva abducta sunt. Et 2Mcc. 6.a. Templum luxuria et comessationibus erat plenum et scortantium cum meretricibus, sacratisque edibus mulieres se ultro ingerebant. Sed hoc templum in tribus diebus excitatur, id est in triplici cognitione, scilicet peccati, ad detestandum et cavendum ; proximi, ad subveniendum ; et Dei, ad diligendum. Vel tres dies sunt, dolor pro delectatione peccati, pudor pro turpitudine, timor, ne recidivet iterum pro ipsius peccati tenacitate et hominis debilitate. Unde Ps. 37. Cor meum conturbatum est, ecce dolor: dereliquit me virtus mea, inde timor ; et lumen oculorum meorum et ipsum non est mecum, ecce pudor: quia verecundus homo pre verecundia non audet aliquem respicere, sed suffunditur facies et oculi pudore. Vel tres dies, contritio, confessio, satisfactio. Gn. 40.c. Tres adhuc dies sunt, post quos recordabitur Pharao ministerii tui et restituet te in gaudium pristinum. Ione 3.b. Adhuc tres dies et Ninive subvertetur, id est a peccatis convertetur. Et sic spiritualiter reedificabitur, quia destructio peccati est edificatio templi.
Numérotation du verset Io. 2,20 
marg.| {g} Dixerunt ergo Iudei quia que spiritualiter dixerat, carnaliter intelligebant.
marg.| {h} Quadraginta et sex annis edificatum est templum hoc Sicu t dicit Chrysostomus et Augustinus loquuntur de edificatione facta sub Zorobabel, non de illa, que sub Salomone. { 293vb } Illa enim in viginti annis completa fuit, ista in quadraginta sex, non quod continue per tot annos edificaretur ; sed quia tot anni fuerunt a die inceptionis usque ad diem consummationis.
marg.| {i} Et tu in tribus diebus excitabis illud quasi dicat: { 294ra } Δ impossibile est: et ideo multo impossibilius iudicassent, si aperte aliquid spirituale dixisset eis.
Numérotation du verset Io. 2,moraliter 
marg.| Dixerunt ergo Iudei: Quadraginta et sex annis edificatum est templum hoc et tu in tribus diebus excitabis illud ? Verb um est desperantium, qui non credunt, quod vitam bonam, quam longo tempore prius acquisierunt et per peccatum sequens amiserunt, subito possit per penitentiam restaurari: qui duri sunt ad credendum Dei misericordiam, que excedit omnem culpam. Eccli. 3.d.at in novissimo ; et qui amat periculum, peribit in illo. Iob. 22.c. Dicebant Deo: recede a nobis et quasi nihil possit facere. Omnipotens, estimabant illum. Tales enim ideo omnino expellunt a se Deum: quia de venia obtinenda et gratia restauranda non confidunt, sicut Cain. Gn. 4.b. Unde Augustinus in libro de conflictu vitiorum et virtutum, ponens verba desperationis, dicit: Ecce ut cernis, mala semper consuetudine obligatus { 294rb } teneris et conaris exsurgere ; sed peccatorum oneribus pregravatus relaberis: Quid ergo agendum est, quando de preteritis certa damnatio imminet, de presentibus emendatio nulla succurrit, nisi ut admittantur rerum temporalium voluptates, dum consequi nequeunt futuri seculi oblectationes.
a Sir. 3, 27.
Numérotation du verset Io. 2,21 
marg.| {a} Ille autem etc.  Hec sunt verba Evangeliste. Et occurrit hic multiplex questio de littera. Prima questio est, secundum quam rationem similitudinis loquitur de corpore suo tamquam de templo. Secunda questio est, quare ipse dat eis signum de Resurrectione, licet enigmatice in facto, quod respicit honestatem templi potius quam in alio ? Respondeo ad primum, quia templum est habitaculum Dei, in quo exhibet charismata devotis: ideo corpus Christi dicitur templum, cui Deitas unita est et in Sacramentis corporis eius, tamquam in materia quadam redemptionis nobis exhibentur dona gratiarum. Item secundum Glossam sumitur similitudo ex parte fabricationis templi, quia sicut templum quadraginta sex annis ; ita corpus Christi quadraginta sex diebus, non dico organizatum, sed de exilibus organis, que habuit in instanti conceptionis ad notabilem quantitatem deductum est. Item sicut in templo accepte sunt oblationes ; ita in Christo in Passione corporis eius omnis nostra actio et oratio est accepta. Unde et orationes finiuntur: Per Dominum nostrum Iesum Christum. Ad secundum dicendum, quod nihil ita ostendebat Deitatem et potestatem, sicut suscitatio sui ipsius. Hoc enim maximum est, cum create virtutis nihil post mortem in corpore remaneat: et ideo cum immediatus auctor templi sit Deus, cum voluit ostendere se auctorem templi, ostendit hoc per id quod maxime Deitatis est manifestativum, dicens. Solvite templum etc. quasi dicat: vos queritis signum mee potestatis: et ego do vobis signum licet obscurum mee Resurrectionis, per quod me Deum cognoscere poteritis, cum me resurrexisse videritis. Et habetur simile infra 8.d. Quando exaltaveritis filium hominis, tunc cognoscetis, quia ego sum, per Resurrectionem scilicet. Ad quid autem dixerit hoc, ostendit subdens.
Numérotation du verset Io. 2,moraliter 
marg.| Ille autem etc.  Opti mum est remedium contra obiectionem desperationis, quia quod Christus dicit de penitente, hoc dicit de templo corporis sui, id est de membro corporis sui. Unde quando Christus reedificat penitentem, tunc reedificat et restaurat templum corporis sui. Christo ergo non est difficile nos restaurare, cuius sumus corpus et membra. Sed quia hoc peccator excecatus non recogitat, vel intelligit, donec fuerit a peccato curatus: ideo sequitur.   Cum ergo etc.  non in capite, sed in membris, quod fit in iustificatione peccatorum.
Numérotation du verset Io. 2,22 
marg.| {b} Cum ergo <resurrexisset a mortuis recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat> de c orpore suo, quod scilicet a morte solvendum erat et a se suscitandum. Propter hoc enim predixerat illud, ut dicti eius recordarentur et crederent. Unde sequitur.
marg.| {e} Et crediderunt Scripture Prop hetarum, qui predixerant, Christum tertia die resurrecturum.
marg.| {f} Et sermoni eius , huic scilicet. Solvite templum hoc et in triduo excitabo illud.
marg.| {g} Quem dixit Iesus prop hetice. Unde cum prophetia habeat cognosci, cum evenerit, post Resurrectionem hoc intellexerunt et crediderunt. Ante enim non intellexerant, quia adhuc imbecilles erant ad intelligendum et infirmi ad credendum.
Numérotation du verset Io. 2,moraliter 
marg.| Recordati sunt etc.  imit atores et disciplinati correptione eius.   Quia hoc de c orpore suo   dicebat Pos t iustificationem enim a peccatis considerat homo, quod Dei gratia potuit resurgere in unitatem corporis Christi.   Et iam virtutum Dei experti   crediderunt Scripture hoc promittenti, quia in prophetis promittit remissionem peccati Ez. 18.f. Quacumque die ingemuerit peccator etc.   Et sermoni, quem quia etiam hoc promittit in Evangelio. Talis discipulus fuit Paulus, qui dicit ad Titum 3.b. Non ex operibus iustitie, que fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit. Et Ps. 76. Et dixi: nunc cepi, quasi dicat: quod ante capere non poteram, cum eram in peccato, iustificatus capio et intelligo. Ps. 118. A mandatis tuis intellexi. Is. 64.b. descendisti et a facie tua montes defluxerunt, a seculo non audierunt, neque auribus perceperunt. Cum enim Deus descendit ad cor et infundit gratiam, defluunt montes, id est peccatorum obstacula, vel motus superbie. Et tunc audit homo et intelligit et sentit quod numquam senserat, scilicet dulcedinem et requiem serene conscientie et quam dulce sit servire Christo et facile. Mt. 11.d. Iugum enim meum suave est et onus meum leve. Ideo peccatores decipiuntur, quia non credunt, nisi amaritudinem in servitio Christi. Ps. 30. Qui videbant me foras, fugerunt a me. Sed sicut dicit Sap. 8.e. Non habeat amaritudinem conversatio illius, nec tedium convictus illius, sed letitiam et gaudium. Bernardus. Multi vident nostras cruces: sed non vident nostras unctiones. Sequitur.
Numérotation du verset Io. 2,23 
marg.| {h} Cum autem etc. id est in Paschali tempore festivo, vel in diebus Paschalibus festivis. Et sic ponitur singulare pro plurali. Vel dies festus specialiter dicitur dies primus et septimus.
marg.| {i} Multi crediderunt in nomine eius id est in virtute operante miracula per ipsum.
marg.| {k} Videntes signa eius, que faciebat quia Iudei signa querunt ; Greci autem sapientiam. 1Cor. 1.d. Inter Iudeos autem, ut dicit Chrysostomus: quosdam rudiores signa trahebant ; rationabiliores vero Prophetie. Et illi, qui a doctrina trahebantur, potiores erant illis, qui a signis. Unde infra 20.g. Beati, qui non viderunt et crediderunt. Unde dicitur de discipulis, quod crediderunt Scripture et sermoni Christi: de aliis autem dicitur, quod crediderunt signis. Sed quia non est vera fides, que solum a probatione miraculorum pendebat: ideo sequitur.
Numérotation du verset Io. 2,moraliter 
marg.| Cum autem esset Hierosolymis etc.  Quan do Iesus est in Hierosolymis in die festo: tunc multi credunt propter signa, quia in tempore prosperitatis Christus se exhibet hominibus beneficum: tunc Deo serviunt, sed hoc propter signa, id est propter ipsa prospera, que videntur homini esse signa amoris, cum tamen magis sint e contrario, quia dicit Gregorius. quod continuus successus temporalium bonorum est quoddam eterne damnationis indicium. Tales ergo credere videntur propter signa, qui et hic volunt habere levam prosperitatis temporalis et in futuro dexteram eterne iucunditatis, sicut dicitur Ct. 2.b. Ps. 48. Confitebitur tibi, cum benefeceris ei. Sed in die turbulento, cum non exhibentur hec signa, tunc recedunt, sicut dicitur: Ad tempus credunt et in tempore tentationis recedunt. Dupliciter enim peccant, vel cum illecti prosperitate tentantur a suis concupiscentiis, vel cum tempore adversitatis tribulationibus franguntur. Hi sunt duo insultus fortune, sicut dicit Gregorius. Et Prv. 1.d. Aversio parvulorum interficiet eos, id est tribulatio et prosperitas stultorum perdet eos. Iac. 1.b. Unusquisque tentatur a concupiscentia sua abstractus, ecce aversio: et illectus, ecce concupiscentia. Et quia tales temporales sunt et non stabiles, ideo sequitur.
Numérotation du verset Io. 2,24 
marg.| {i} Ipse autem etc. id est non confidebat de eis, ita ut committeret eis secreta sue instructionis et ut acciperet eos in testes Resurrectionis et huiusmodi. Vel secundum Glossam Non credebat semetipsum eis ut familiariter habitaret cum eis.
marg.| {m} Eo quod ipse nosset omnes tamq uam Deus. Ps. 7. Scrutans corda et renes Deus. Prv. 16.a. Spirituum ponderator est Dominus. 1Rg. 16.b. Deus intuetur cor.
Numérotation du verset Io. 2,25 
marg.| {n} Et quia etc.  quia plus scit de homine, quam homo de se.
marg.| {o} Ipse enim sciebat, quid esset in homine id est quid est vel esse potest in mente hominis. Hbr. 4.d. Omnia nuda et aperta oculis eius etc.
Numérotation du verset Io. 2,moraliter 
marg.| Ipse autem Iesus non credebat semetipsum eis quia tamen instabilibus Dominus magnam gratiam non confert, quia sunt in signis ; quia non mittit novum vinum in utres veteres, ne rumpantur et effundant illud, ut dicitur Mt. 9.c. Eccles. 21.c. Cor fatui quasi vas fractum et omnem sapientiam non tenebit.   Eo quod ipse nosset omnes qui novit abscondita cordis. Prv. 16.a. Omnes vite hominum patent oculis eius et ideo non potest falli.
marg.| Et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine: Ipse enim sciebat, quid esset in homine { 294va } Chrysostomus: Non indiget testibus, ut propriorum plasmatum mentes discat. Et nota quod non est mirum, si Christus non credit se multis, quia in omnibus invenit fraudem etiam in familiaribus suis. Iob. 4.d. In Angelis suis, id est in ministris Ecclesie, reperit pravitatem. Phil. 2.c. Omnes, que sua sunt, querunt, non que Iesu Christi. Prv. 20.a. Multi homines misericordes vocantur, virum autem fidelem quis inveniet ? Bernardus. Videtur, bone Iesu, adversum te coniurasse universitas Christianorum: et illi in persecutione tua primi sunt, qui in Ecclesia tua videntur primatum tenere et gerere principatum. Christus enim in confederatis sibi non invenit fidelitatem, nec in cognatis, nec in commensalibus. Et in tribus precipue deberet inveniri fidelitas. Sed Christus in nullis invenit. Federati et pacificati cum Domino sumus in sponsione baptismatis, vel in pacto Religionis, vel in promissione satisfactionis in confessione. Sed hec omnia infringimus et a federe Domini recedimus. Ier. 38.f. Seduxerunt te et prevaluerunt adversum te viri pacifici tui.
marg.| Item fratres et cognati Domini sunt, qui participes sunt hereditatis eius. Ct. 1.b. Filii matris mee pugnaverunt contra me, qui scilicet patrimonium Crucifixi sibi condividunt. Item commensales Domini sunt, qui mense Scripture, vel Altaris participant. Ps. 40. Qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem, id est Theologi et Sacerdotes.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Io. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=58&chapitre=58_2)

Notes :