Hugo de Sancto Caro

Capitulum 17

Numérotation du verset Io. 17,1 

Hec locutus est Iesus
et sublevatis oculis in celum dixit: Pater venit hora.
Clarifica filium tuum
ut filius tuus
clarificet te.
Numérotation du verset Io. 17,2 

Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis ut omne quod dedisti ei
det eis vitam eternam.
Numérotation du verset Io. 17,3 

Hec est autem vita eterna
ut cognoscant te solum Deum verum1 et quem misisti Iesum Christum.
1 Deum verum Rusch ] inv. ΩL Li449@ Li449 Weber , def. ΩF
Numérotation du verset Io. 17,4 

Ego te clarificavi super terram, opus consummavi
quod dedisti mihi ut faciam2.
2 faciam ΩL Rusch Weber ] facerem Li449@ Li449, def. ΩF
Numérotation du verset Io. 17,5 

Et nunc clarifica me tu, Pater,
apud temetipsum
claritate3 quam habui priusquam mundus fieret4 apud te.
3 claritate Amiatinus Wordworth (S) ΩF ΩJ ΩL ΩS Li449@ Li449 Rusch Clementina ] claritatem Weber , clarificate Li449@ * Li449 * |
4 fieret ΩF ΩS Li449@ Li449 CorS2 (al.) Rusch ] esset Amiatinus Cava Φ ΩL CorS2 Clementina Weber |
Numérotation du verset Io. 17,6 

Manifestavi
nomen tuum
hominibus
quos dedisti
mihi
de mundo.
Tui erant
et mihi eos dedisti
et sermonem meum5 servaverunt.
5 meum ΩF ΩS Rusch ] tuum ΩL Li449@ Li449 Weber cum graec.: σου
Numérotation du verset Io. 17,7 

Nunc6 cognoverunt
6 Nunc ΩL Rusch Weber ] et praem. ΩF ΩS Li449@ Li449
quia omnia que dedisti mihi abs te sunt.
Numérotation du verset Io. 17,8 

Quia verba que dedisti mihi
dedi eis.
Et ipsi acceperunt et cognoverunt vere
quia a te exivi et crediderunt
quia tu me misisti.
Numérotation du verset Io. 17,9 

Ego pro eis rogo.
Non pro mundo rogo7
7 rogo ΩL] om. ΩF
sed pro his quos dedisti mihi quia tui sunt.
Numérotation du verset Io. 17,10 

Et mea omnia8 tua sunt
8 mea omnia ΩL Rusch Weber ] inv. ΩF Li449@ Li449
et tua mea sunt
et clarificatus sum in eis.
Numérotation du verset Io. 17,11 

Et iam
non sum in mundo
et hii in mundo sunt
et ego ad te venio.
Pater sancte,
serva eos
in nomine tuo quos dedisti mihi
ut sint unum sicut et nos9.
9 nos ΩF ΩL Li449 Rusch Weber ] + unum sumus Li449@
Numérotation du verset Io. 17,12 

Cum10 essem
10 Cum ΩF ΩL ΩS Li449@ Li449 Weber ] + enim Rusch
cum eis
ego11 servabam eos
11 ego ΩF ΩL ΩS Li449@ Li449 Weber ] om. Rusch
in nomine tuo.
Quos dedisti mihi ego12 custodivi et nemo ex eis13 periit nisi filius perditionis
12 ego ΩF Li449@ Li449 Rusch ] om. ΩL Weber |
13 eis Weber (D) ΩF Li449@ Li449 Rusch Clementina ] his Weber |
ut Scriptura impleatur.
Numérotation du verset Io. 17,13 

Nunc autem ad te venio
et hec14 loquor in mundo
14 hec ΩF ΩL Li449 Rusch Weber ] om. Li449@
ut habeant gaudium meum
impletum in semetipsis.
Numérotation du verset Io. 17,14 

Ego
dedi eis sermonem tuum
et mundus
eos odio15 habuit,
15 eos odio ΩL Li449@ Li449 Rusch Clementina ] inv. ΩF Weber
quia
non sunt
de mundo
sicut et ego
non sum de mundo.
Numérotation du verset Io. 17,15 

Non rogo
ut tollas eos de mundo
sed ut serves eos a16 malo.
16 a ΩF ΩL ΩS Li449@ Li449 ] ex Rusch Weber
Numérotation du verset Io. 17,16 

De mundo non sunt17, sicut et ego non sum de mundo.
17 sunt] suut cacogr. Rusch
Numérotation du verset Io. 17,17 

Sanctifica eos in veritate,
sermo tuus veritas est.
Numérotation du verset Io. 17,18 

Sicut tu18 me misisti in mundum
18 tu ΩF ΩL Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber
et ego misi eos
in mundum.
Numérotation du verset Io. 17,19 

Et pro eis ego19 sanctifico meipsum
19 pro eis - ego ΩL Rusch Weber ] inv. ΩF, pro eis M
ut sint et ipsi sanctificati in veritate.
Numérotation du verset Io. 17,20 

Non pro eis20 autem21 rogo tantum
20 eis ΩF Li449@ Li449 Rusch ] hi(i)s CorS2 ΩL Weber |
21 autem- rogo tantum ΩF ΩL Li449 CorS2 Rusch Weber ] inv. Li449@ |
sed et22 pro eis
22 et ΩF ΩS Rusch Weber ] om. ΩL
qui credituri sunt per verbum eorum
in me
Numérotation du verset Io. 17,21 

ut omnes23 unum sint
23 omnes ΩF ΩL Li449@ Li449 Wordsworth Weber ] om. Rusch
sicut24 tu Pater in me et ego in te,
24 sicut] + et Z D Φ |<divisio.> non pro hiis autem rogo. sicut tu Pater CorS2 ( Parisiensis facit hic versus sed anti. non incip<iun>t ad SICUT )
ut et ipsi
in nobis unum
sint
ut mundus credat quia tu me misisti.
Numérotation du verset Io. 17,22 

Et ego claritatem
quam tu25 dedisti mihi dedi eis
25 tu ΩF ΩL Li449@ Rusch ] om. Li449 Weber
ut sint unum
sicut et26 nos unum sumus.
26 et ΩL Li449@ Li449 Rusch ] om. ΩF Weber
Numérotation du verset Io. 17,23 

Ego in eis
et tu in me ut sint consummati in unum
et cognoscat mundus,
quia tu me misisti et dilexisti eos sicut et27 me dilexisti.
27 et ΩF ΩL Rusch ] + tu Li449@ , om. Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 17,24 

Pater, quos dedisti mihi
volo ut ubi sum ego28
28 sum ego ΩF ΩL Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber
et illi sint mecum
ut videant
claritatem meam quam dedisti mihi
quia dilexisti me ante constitutionem mundi.
Numérotation du verset Io. 17,25 

Pater iuste29,
29 iuste ΩF ΩL CorS1 (non adverbium sed nomen est) Li449@ Li449 ΩJ Rusch ] + et ΩL CorS1 (al. non hab. sed G’) Cor3 (grec.) Weber
mundus
te non cognovit.
Ego autem
te cognovi et hi
cognoverunt
quia tu me misisti.
Numérotation du verset Io. 17,26 

Et notum feci eis
nomen tuum et notum faciam
ut dilectio
qua dilexisti me in ipsis sit et ego in ipsis.

Capitulum 17

Numérotation du verset Io. 17,1 
marg.| {6. 385b} Hec locutus est Iesus et sublevatis etc.
marg.| Dominus, ut fidelis et bonus Pastor instruxit Discipulos suos in predicto sermone et consolatus est eos: modo incipit orare: postea ponet animam suam pro eis. Et dividitur hoc capitulum in duas partes principales. Primo enim orat pro se ad Patrem, ut clarificetur secundum humanam naturam. Item ut clarificetur secundum divinam. Et hoc iustum esse ostendit: quia Patrem clarificavit et manifestavit nomen eius. Secundo orat pro membris. Sed nota quod primo orat pro presentibus, ut servet eos, ut habeant suum gaudium impletum, qui hic sustinent pro eo mundi odium et ut sanctificet eos in veritate, ibi: (Ego pro eis rogo, non pro mundo rogo.) Postea orat pro futuris, sive pro credituris in eum, ut scilicet unum sint in caritate: et ut secum sint, ubi erit in sua claritate. Et hec pars incipit, ibi: (Non pro eis autem rogo tantum etc.) Dicit ergo.
marg.| {h} Hec locutus est eis ad D iscipulos.
marg.| {i} Et sublevatis oculis etc. quasi dicat: prius ad Discipulos, post ad Patrem loquitur: prius docuit, post oravit. In quo docet, post sermonem redire ad se et ad orationem. Sed videtur, quod oratio minus conveniat Filio, quia videtur per hoc minor et indigere. Solutio Chrysostomus Quia dixerat: In mundo pressuram habebitis et per hoc animos eorum concussit, per orationem resuscitat eos rursus: tamquam homini enim interim ei attendebant et imbecillem credebant, ideo et orat Patrem, sicut et in Lazaro fecit, supra 11.e. Et dicit ibidem causam: Sed propter populum, qui circumstat, dixi, ut credant, quia tu me misisti.
marg.| Item nota quod neque orationem vocat Evangelista rem istam, sed allocutionem ad Patrem magis esse, ait: Quid enim dicit ? Sublevatis oculis etc.  Vel aliter potest dici, quia minor Patre secundum humanitatem, orat ad Deum pro hominis clarificatione: vel orat imminente Passione, non pro se quasi indigens ; sed ut nobis det exemplum orandi in tribulatione. Unde dicit Ps. 116. Ad Dominum, cum tribularer, clamavi. Os. 6.a. In tribulatione sua mane consurgent ad me. Unde Chrysostomus Post predictam admonitionem in orationem convertitur, erudiens nos in tentationibus omnia dimittentes ad Deum resurgere, secundum illud Ps. 31. Tu es refugium meum a tribulatione etc. Prv. 18.b. Turris fortissima nomen Domini etc. Ideo cum predixisset eis passiones venturas: in mundo pressuram habebitis: postea orat: ut per hoc doceat, quid agere debeant in pressuris. Unde Mt. 26.d. Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem.
marg.| {i} Et sublevatis oculis in celum ut e x gestu ostendat, quod Patrem oret et ut nobis formam orandi daret. Chrysostomus Ut stantes sursum aspiciamus, non oculis carnis solum, sed et mentis. Lam. 3.e. Levemus corda cum manibus ad Deum et ut curvemus genua et terentes cor nostrum. Venit enim Christus, non seipsum ostendere solum ; sed virtutem eruditurus ineffabilem. Eum autem, qui erudit, non per verba solum, sed per res erudire oportet. Unde Mt. 5.a. Qui fecerit et docuerit: hic magnus vocabitur in regno celorum. Et valde convenienter. Nam per verba, quidem philosophari facile est ; que vero per opera demonstratio, generositatis est et magnitudinis. Sed quod sublevavit oculos, videtur contra illud Iob. 22.d. Qui inclinaverit oculos suos, ipse salvabitur. Et Lc. 18.c. Publicanus stans a longe, nolebat oculos ad celum levare. Solutio. In elevatione oculorum Domini intelligitur devotio diligentis et instruimur ad appetitum et desiderium regni celestis: quia ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum: Mt. 6.c. Lc. 18, in depressione oculorum Publicani intelligitur erubescentia penitentis et cognitio sue fragilitatis: et hec inclinatio commendatur in Iob. Et sicut est vitium nimis deprimere se per desperationem: ita est vitium nimis elevare per presumptionem. Et hec elevatio prohibetur: Is. secundo c. Oculi sublimis hominis humiliati sunt. Et Prv. 6.c. Sex sunt, que odit Dominus etc. Oculos sublimes etc. Sicut et depressio mala culpatur. Ps. 16. Oculos suos statuerunt declinare in terram,
marg.| marg.| {6. 385c} {Δ}] {a} Dixit
marg.| Augustinus Poterat silentio orare, nisi quod voluit eos etiam in orando docere et notam facere orationem in presentium et futurorum edificationem.
marg.| {b} Pater in q uo docet, quis sit orandus et quod fidenter orandum est, quia Pater.
marg.| {c} Venit hora Augustinus Non urgente fato, sed disponente Deo, sine tempore ordinavit omnia, que et fiunt per tempora ordine congruo.
marg.| {c} Venit hora quam ad patiendum constitui tecum mea voluntate, non necessitate ordinata. Simile sup. 13.a. Sciens Iesus, quia venit hora eius, ut transeat ex hoc mundo etc. Supra 12.d. Venit hora, ut clarificetur Filius hominis. Et 8.c. Nemo apprehendit eum, quia nondum venerat hora eius. Et 7.d. Nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora eius. Et in eodem a. Tempus meum nondum advenit. Et supra 2.a. Nondum venit hora mea.
marg.| {d} Clarifica Filium tuum Prem ittens meritum Passionis, petit claritatem Resurrectionis. Augustinus Humilitas in Passione, claritas in Resurrectione cepit, quasi dicat: venit hora passionis seminande humilitatis, non differas gratiam Resurrectionis.
marg.| Clarifica Filium tuum.
marg.| Malos ab eius consortio segregando. Unde post Resurrectionem numquam fuit cum malis, sup. 13.d. Nunc clarificatus est Filius hominis, recedente, scilicet Iuda a collegio.
marg.| Immortalitatem et gloriosam Resurrectionem tribuendo, supra 13.d. Et Deus clarificavit eum in semetipso: et continuo clarificabit eum. Ps. 103. Amictus lumine, id est luminoso corpore.
marg.| Nomen eius dilatando, quod factum est per predicationem Apostolorum, sup. 12.d. Pater, clarifica nomen tuum.
marg.| Passioni me exponendo secundum Chrysostomum sup. 12.d. Venit hora, ut clarificetur Filius hominis, id est crucifigatur.
marg.| {e} Ut Filius tuus clarificet te in c ognitione hominum et conversione Gentium per Apostolos. Dicitur enim Pater non in se maior, sed cum nobis innotescit. Et est sensus: Resuscita me, ut per meam Resurrectionem innotescas hominibus. Et bene dico, quod clarificet te, id est notum faciat te omni carni per Apostolos.
marg.| {f} Sicut dedisti ei homi ni.
marg.| {g} Potestatem omnis carnis id est omnis hominis a parte totum: sicut nomine anime intelligitur totus homo. Rm. 14.a. Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit, quasi dicat: sicut a te habet omnium potestatem, ita te omnibus notificabit, quantum est in se. Is. 40.b. Videbit omnis caro Salutare Dei supra 1.a. Illuminat omnem hominem. Vel Clarificet te, sicut dedisti ei potestatem omnis carnis id est omni homini te manifestet, quem tu dedisti ei. Et sic legitur tantum de bonis, qui specialiter dicuntur esse sub potestate et regimine Christi. Ioelis 2.g. Effundam de Spiritu meo super omnem carnem. Sic autem dedisti, vel ad hoc.
marg.| {h} Ut omne, quod dedisti ei id est precipuum.
marg.| {i} De eis scilicet (vitam eternam.) Vel sic continua.
marg.| {d} Clarifica Filium tuum et q ualiter.
marg.| {f} Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis id est declara et manifesta per meam Resurrectionem, qualiter mihi dederis omnium potestatem. Mt. 27.d. Data est mihi omnis potestas in celo et in terra, sup. 13.a. Sciens, quia omnia dedit ei Pater in manus. Ps. 94. In manu eius sunt omnes fines terre. Chrysostomus sic legit.
marg.| {b} Pater venit hora id est tempus et opportunitas patiendi.
marg.| {d} Glorifica nomen tuum quasi dicat: peto mortem.
marg.| {e} Ut Filius tuus glorificet te per eandem mortem. In quo ostendit, quod non invitus ad Crucem venit, qui gloriam vocat rem hanc et orat, ut fiat. Nec solum glorificatus est Filius per Crucem, sed et Pater. Nam ante Crucem quidem neque Iudei Patrem sciverant. Unde Is. 1.a. Israel me non cognovit. Post Crucem vero orbis terrarum omnis cucurrit. Deinde ostendit et modum glorie et qualiter eum glorificabit.
marg.| {f} Sicut dedisti ei id est Filio.
marg.| {6. 385d} {g} Pote statem omnis carnis
marg.| non tantum Iudeorum, sed et Gentium, quasi dicat: non solum predicabitur Iudeis, sed in toto orbe glorificabitur: quia sicut Dominus est omnium: sic et predicabitur omnibus. In quo innuit conversionem Gentium. Quia enim prius dixerat. Mt. 10.a. In viam Gentium ne abieritis. Debebat autem et postea dicere: Euntes docete omnes Gentes. Mt. 28.d. Ideo preostendit hic et Patrem hoc volentem, cum dicit. Dedisti ei potestatem omnis carnis voca nde et convertende per Apostolos, quasi dicat: Patri placet hoc. Hoc autem ideo dicit Patri placere, ut sedet eorum scandalum futurum: quia hoc vehementer scandalizabat Iudeos et etiam Discipulos, scilicet predicare Gentibus. Unde etiam vix Petrus potuit criminationes eorum effugere, dicens visionem de linteo. Actorum undecimo a. Sed quid est quod dicit   Dedisti ei potestatem et c etera  Ergo aliquando non habuit, si ei dedit.
marg.| Item in hoc videtur minor. Solutio Dedit ei Fili o Dei, id est eum omnipotentem genuit. Simile supra 5.c. Sicut Pater habet vitam in semetipso: sic dedit et Filio etc. Vel   Dedit ei homi ni ab instanti sue conceptionis. Vel   Dedit ei post Resurrectionem per declarationem. Et secundum illud Mt. vigesimooctavo d. Data est mihi omnis potestas in celo et in terra. Et habetur simile Phil. 1.d. Dedit illi nomen, quod est super omne nomen etc. Chrysostomus sic solvit   Dedit ei potestatem omnis carnis id est Patri placet et Pater vult, quod non tantum trahat ad se Iudeos ; sed et Gentibus dominetur per gratiam et fidem. Quia enim eos missurus erat ad Gentes, ut non existiment, quod hoc faciat nova et propria voluntate, maxime, cum dixerit eis. Non sum missus nisi ad oves etc. Mt. 15.c. ideo ostendit, quod Patri hoc placet. Si autem ita viliter et humiliter de se loquitur, non est mirum, quia sic eos edificabat. Magnum autem dicere de se magis obstabat, quia nihil magnum de eo interim imaginabantur. Item Augustinus.
marg.| {c} Ut Filius tuus clarificet te et cet Si e rgo eo modo te glorificat Filius, sicut dedisti ei potestatem omnis carnis ; et sic dedisti, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam eternam: et hec est vita eterna, ut cognoscant te. Sic igitur filius glorificat, ut omnibus, quos dedisti ei, te cognitum faciat.
marg.| Item quid est quod dicit omnis carnis Non enim omnes crediderunt. Solutio. Quantum ad eum pertinet, omnes crediderunt. Si vero quidam non attenderunt his, que dicebantur, non eius, qui docebat, est criminatio ; sed eorum, qui non susceperunt.
marg.| {h} Ut omne, quod dedisti ei quas i sic te clarificet, vel ad hoc dedisti, ut det eis vitam eternam Et quid est vita eterna, vel quid est causa vite eterne meritoria, subdit.
marg.| {k} Hec est autem vita eterna id est causa meritoria vite eterne.
marg.| {l} Ut cognoscant per fidem. Vel hec vita eterna, cognoscere per speciem.
marg.| {m} Te solum Deum verum et quem misisti, Iesum Christum Sed obiicitur. Si Pater solus est Deus verus ; non ergo Iesus Christus ? Respondemus secundum Chrysostomum Solum verum Deum dicit, ad differentiam idolorum, quia dicuntur Dii, sed non sunt vere Dii. Ideo autem hoc dicit, quia ad gentes eos mittebat, qui colebant idola. Unde secundum hoc non excluditur Filius, nec Spiritus sanctus. Vel secundum Augustinum hoc ordine legitur littera. Ut te et quem misisti, Iesum Christum cognoscant solum verum Deum Consequenter autem et Spiritus sanctus intelligitur: quia Spiritus est Patris et Filii tamquam {6. 386a} Δ caritas substantialis et consubstantialis amborum, quia tota Trinitas est unus solus verus Deus. Sed adhuc potest queri, quare non exprimit personam Spiritus sancti ? Si enim dicatur, quod per extrema intelligitur tamquam medium: hoc nihil videtur esse, immo potius e converso: quia medium non potest intelligi sine extremis ; extrema autem intelliguntur bene sine medio. Potius ergo debuit dicere, ut cognoscant Spiritum sanctum, quam Patrem et Filium. Solutio. Sicut dicit Augustinus in libro de Trinitate, sive verbo audiamus: ostende nobis Filium ; sive audiamus: ostende nobis Patrem: tantundem valet, quia neuter, sine altero ostendi potest. Unum quippe sunt, sicut ipse ait: Ego et Pater unum sumus, supra 10.f. et primo Io. tertio a. Videbimus eum, sicuti est in propria, scilicet essentia, que una est trium personarum. Unde unam videndo eodem visu numero videmus aliam ; sed modo non eodem motu numero movemur in omnes personas. Dicendo ergo, ut cognoscant te et Iesum Christum, intelligitur etiam cognitio Spiritus sancti. De Patre tamen specialiter exprimit, quia huius cognitionem vehementer desiderabant. Unde supra 14.a. dicitur: Ostende nobis Patrem. De Filio etiam exprimit, quia de ipso erat multa contradictio. De Spiritu sancto autem non exprimit, quia nondum noverant Spiritum sanctum ; sed de eo plenius cognituri erant per ipsum Spiritum sanctum.
marg.| Vel aliter potest legi, ut cum dicit.
marg.| {l} Ut cognoscant te solum Deum verum istu d dicatur de tota Trinitate. Et quod sequitur. Et quem misisti Iesum Christum de Filii humanitate: quia illa terra viventium fluit lac et mel. Item queritur de hoc.
marg.| {l} Hec est autem vita eterna, ut cognoscant te solum etc.  Ergo cognoscere Deum est vita eterna. Ad idem facit illud, quod dicitur super Ps. 90. Ostendam illi Salutare meum. Glossa id est Christum in Maiestate. Hec visio est tota merces. Θ Sed contra. Augustinus in primo libro de doctrina Christiana dicit: Hec autem summa merces est, ut ipso perfruamur: Ergo fruitio est summa merces: Non ergo visio est tota merces. Item super illud Ps. 146. Laudate Dominum, quoniam bonus est Psalmus. Ibi dicit Glossa laudis causam: dicit. Quoniam bonus est psalmus: Hec est tota merces laudantium, quasi dicat: ideo laudate, quoniam bonum est laudare: ipsa enim laus Dei est nostra beatitudo. Item super Ps. 103. Psallam Deo meo, quamdiu sum, dicit Glossa Psallam, quamdiu sum, id est sine fine, quia in illo sine fine sum. Hoc ideo dicit, ne putetur alius actus esse illius vite, quam psallere. Solutio. Visio est merces et beatitudo nostra: similiter et dilectio et fruitio: sed quia habita visione, de necessitate ex hoc sequitur dilectio et fruitio ; ideo dicitur potius visio merces tota. Nec excluduntur per hoc dilectio et fruitio: quia ubi unum propter alterum, ubi utrobique tantum. Ad illud. Hec visio est tota merces, dicendum, quod totum sonat ibi in perfectionem, non in integritatem. Integritas enim mercedis complectitur visionem, dilectionem, fruitionem. Et eodem modo solve, de fruitione et de laude. Fruitio enim dicitur summa merces, quia summe bonitatis est fruitio. Et laus dicitur tota merces, id est perfecta, quia ex predictis surgit, nec ea excludit. Unde Augustinus. Videbimus, amabimus, laudabimus. Sed queritur, quare non sit dos sicut alia, cum dicatur merces sicut alia. Ad hoc dicendum est, quod habitus caritatis dos est ; motus autem ex eo procedens est merces, quia vivit anima ; sicut mulier ex dote sua habet, quod vivat. Similiter visio habitus est dos, motus ex eo procedens est merces et fruitio habitus hoc modo. Quia ergo laus non est habitus, nec habet specialem habitum et separatum ; sed est motus habitus, qui est visio. Cognito enim Deo, habilitati sumus ad Deum laudandum, quasi ex necessitate. Quia, inquam, ita est, laus non est dos, sed quasi proventus dotis: unde dicitur merces, sed non dos.
marg.| {a} Ego te clarificavi super terram pred icando et miracula faciendo in nomine tuo, quasi dicat: dixi: ut Filius tuus clarificet te plenius post Resurrectionem, vel plenissime in eterna visione. Tunc enim perfecta erit clarificatio, vel glorificatio Patris in Sanctis suis. Sed interim etiam nunc iam clarificavi te, id est clarificabo in mea Resurrectione et Apostolorum predicatione. Vel clarificavi in mea predicatione et conversatione et miraculorum operatione. Chrysostomus (Glorificavi in terra.) Bene dixit, in terra: In celo enim glorificatus est, ut in natura sua gloriam habens et ab Angelis adoratus, sed in Gentibus erat ignotus. Gloriam ergo hic vocat, que est per hominum culturam. Unde subdit, quomodo clarificabit.
marg.| {b} Opus consummavi, quod dedisti mihi, ut faciam Augustinus. {6. 386b} Idem est, ac si aperte dicat: Clarificabo te Gentibus predicando, opus consummando Passionis, quod iam factum est in predestinatione et pro iam facto est habendum, quia certissime est futurum. Vel secundum Chrysostomum opus sibi datum a Patre notat clarificare ipsum in Gentibus. Sed quomodo tunc dicit: Opus consummavi vel (finivi) cum nondum esset inchoata predicatio Gentium ? Et ad hoc respondet sic: (Opus finivi) id est que et mei ipsius sunt, omnia feci. Vel preteritum pro futuro dicit more Prophetarum. Vel verius, quia iam omne erat factum in radice. Radix enim bonorum submissa erat, ex qua omnino debebant sequi fructus.
marg.| {c} Quod dedisti mihi, ut faciam sicu t dicitur Is. 42.b. Dedi te in lucem Gentium. Et loquitur condescensive, id est placet Patri.
marg.| {d} Et nunc clarifica me quasi dicat: ego te clarificavi, id est clarificabo in Gentibus et ut clarificem te, (clarifica me, tu Pater.) Vel (glorifica me,) quia sum obscurus et ingloriosus in terra, glorifica me in celo: et hoc est.
marg.| {e} Apud temetipsum resu scitatum, scilicet ad dexteram tuam collocando.
marg.| {f} Claritate ] Chrysostomus incorruptione et ut in throno sedeam regali.
marg.| {g} Quam habui, priusquam mundus fieret apud te quia ab initio preordinatum est, quod Deus sic hominem illum exaltaret. Vel potest dici, quod petit glorificari, vel clarificari secundum Deitatem, id est ut manifestetur eius gloria, qua ab eterno est Patri equalis. Et est sensus.
marg.| {d} Clarifica me, tu Pater id est ostende me clarum et gloriosum.
marg.| {e} Apud temetipsum id est tibi esse equalem.
marg.| {g} Quam habui etc.  secu ndum illi Phil. 2.a. Non rapinam arbitratus est se esse equalem Deo etc. Vel sic.
marg.| {d} Clarifica me secu ndum hominem.
marg.| {f} Claritate, quam habui etc.  secu ndum Deitatem, id est sicut decet Filium Dei hominem factum clarificari, vel eandem gloriam da homini, que est Filii Dei. Et hoc dicit propter unionem: Ille enim homo dicitur Deus, dicitur Creator, sicut et Filius Dei. Et ostendit meritum clarificationis sue secundum hominem, quia Patrem clarificavit. Unde dicit.
marg.| {h} Manifestavi nomen tuum hominibus Apos tolis, scilicet et Iudeis, quibus predicavi tunc. Vel aliter continuatur, secundum Chrysostomum Dixerat: (Ego te glorificavi, opus finivi etc.) ideo hic explanat, quale opus. Hoc scilicet (manifestavi nomen tuum,) et per verba et per res, id est per miracula.
marg.| {k} Hominibus, quos dedisti mihi de mundo quod potest intelligi de omnibus credituris. Et dicit factum, quod erat futurum certissime. Vel specialiter loquitur de Discipulis hic, qui iam crediderant et per quos alii erant credituri. Et legitur.
marg.| {h} Manifestavi iam in parte, sed postea plenissime manifestabo per Spiritum sanctum.
marg.| {i} Nomen tuum non quod diceris Deus, quod erat notum in Iudeis prius ; sed quod diceris Pater meus, quod sine Filio non noscitur.
marg.| {l} Quos dedisti mihi ut s up. 6.c. Nemo venit ad me, nisi Pater meus traxerit eum. Et tamen ipse est via, sicut ipse dicit sup. 14.a. Sed, (dedisti,) dicit, per hoc construens duo, quod non est contrarius Patri: et quod vult Pater credi Filio.
marg.| {l} Quos dedisti mihi inst ruendos.
marg.| {m} De mundo sepa ratos tuo munere.
marg.| {n} Tui erant pote state, creatione.
marg.| {o} Et mihi eos dedisti ad d ocendum, ut mihi subditi sint obedientia et fide. Chrysostomus Rursus hic unanimitatem Filii et Patris ostendit et quoniam valde amatus est a Patre: Qui enim eos fecit et procurat, qualiter indiguit eos accipere a Patre ? Omnia enim per ipsum facta sunt. Si vero humane hoc vis investigare et sicut sonat verbum intelligere: ridiculosum sequetur et inconveniens, scilicet quod Pater dans Filio desiit Dominus esse. Item quod inconvenientius etiam est, sequitur, scilicet quod cum erant Patris, tunc imperfecti erant ; cum vero ad Filium venerint, tunc facti perfecti: quia, scilicet tunc sermonem servaverunt et cognoverunt omnia, que ante non cognoverunt. Vel sic.
marg.| {n} Tui erant per predestinationem.
marg.| {o} Et mihi eos dedisti per penitentem vivificationem. Vel.
marg.| {n} Tui erant secu ndum Deitatem et mei similiter.
marg.| {o} Et mihi eos dedisti mihi homini, ut in me crederent. Et non solum hoc, immo.
marg.| {6. 386c} {a} Et s ermonem tuum servaverunt id est in fide permanserunt sermonis tui. Vel (servaverunt) per operationem. Vel secundum Chrysostomum
marg.| {a} Servaverunt tuum sermonem quia mihi crediderunt et non attenderunt Iudeis, supra 3.d. Qui credit, signavit, quia Deus verax est, qui, scilicet permisit per Moysen me venturum. Dt. 18.d. Et
marg.| {b} Nunc cognoverunt quod non ante.
marg.| {c} Quia omnia, que dedisti mihi id est omnia, que doceo.
marg.| {S386c} Augustinus. Cognoverunt, quia omnia, que dedisti mihi, abs te sunt id est cognoverunt, quia abs te sum. Simul enim Pater omnia dedit, cum genuit, qui haberet omnia.
marg.| {d} Abs te sunt id est tua sunt et tibi placent, quasi dicat: cognoverunt, quod nihil alienum a te doceo. Et unde hoc cognoverunt ? A verbis meis: ita enim docebam eos. Et hoc est, quod sequitur.
marg.| {e} Quia verba mea (que dedisti mihi) homini, vel mihi Filio gignendo.
marg.| {f} Dedi eis nihi l mutando. Unde, sup. 12.g. Que ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor.
marg.| {g} Et ipsi acceperunt Augustinus id est intellexerunt, atque tenuerunt. Tunc enim verbum accipitur, quando mente percipitur.
marg.| {h} Et sic (cognoverunt vere, quia a te exivi) quod exponendo subdit (Et crediderunt) vere, supple quia tu me misisti Augustinus Cum dixisset (cognoverunt vere) ne quis putaret illam cognitionem, tamquam per speciem factam, non per fidem, exponendo addidit Et crediderunt ut subaudiamus vere. Id autem, quod dixerat (A te exivi) exponit dicens (Quia tu me misisti) in carnem. Chrysostomus Hoc per totum studebat construere Evangelium, ut crederent, quoniam consona est Patri sua doctrina et non contraria: et quoniam ab eo missus est, non a Principe Demoniorum, ut Iudei dicebant. Vel (A Deo exivi) per eternam generationem (Tu me misisti) temporaliter in carnem. Sed quid est quod dicit (Cognoverunt vere) Nondum erant firmi in fide. Solutio. Loquitur pro tempore illo, quo illa verba, que Christus ad aures Discipulorum exterius formaverat, Spiritus sanctus in mentibus interius spiritualiter impressit. Unde quod dictum est (manifestavi) exponitur de futuro, id est manifestabo et alia huiusmodi. Unde dicit Augustinus Cognoverunt vere et crediderunt vere, non eo, scilicet modo, quem significavit paulo ante, cum dixit. Modo creditis: venit hora et iam venit, ut dispergamini unusquisque in propria etc. Sed crediderunt vere, id est quomodo credendum est inconcusse, firme, stabiliter, fortiter. Adhuc ergo Discipuli tales non erant, sed prenuntiat, quales futuri essent. Sequitur.
marg.| {i} Ego pro eis rogo Hic incipit orare pro membrorum suorum servatione. Et rogat, ut homo, ad Patrem. Orat autem primo pro presentibus, deinde pro futuris. Et continuatur sic. Primo oravit pro se: consequenter orat pro suis. Vel ita. Iam in parte crediderunt mihi et sermonem tuum servaverunt: ideo (ego pro eis rogo) Vel sic. Mihi eos dedisti de mundo, ideo (ego pro eis rogo, non pro mundo) id est pro mundo deditis.
marg.| {m} Sed pro his, quos dedisti mihi homi ni: et ideo debes me audire pro eis.
marg.| {n} Quia tui sunt in q uo significat, quod non sunt sic dati Filio, ut recesserint a Patris dominio. Unde et aperiens, quomodo utriusque sunt, subdit.
marg.| {o} Et mea omnia tua sunt et tua mea sunt In q uo ostendit equalitatem honoris et potestatis conservandi et gubernandi omnia et iustificandi, quos vult et conservandi in gratia iustificatos. Chrysostomus Quia sepe dixerat. Tui sunt et mihi eos dedisti, ne quis existimet recentem esse Filii principatum et nunc eos primo suscepisse a Patre: ideo dicit (Mea omnia tua sunt et tua mea sunt) quasi dicat: cum audieris, quoniam mihi eos dedisti, ne existimes alienos esse a Patre ; mea enim eius sunt: Neque audiens, quoniam tui erant, existiment alienos tunc fuisse a me, que enim Patris, mea sunt. Hoc et alibi ostendens dicit, sup. 16.c. Omnia, quecumque habet Pater, mea sunt, de cognitione loquens: hic autem loquitur de potestate. {6. 386d} Quia ergo dicit (dedisti) condescensionis est sermo. Et per hoc vult construere, quoniam non ut alienus a Patre venientes eos abstulit ; sed ut proprios suscepit et quod Patri hoc placet: Deinde probationem huius, scilicet quod sui sunt per gratiam, ponit, subdens.
marg.| {p} Et clarificatus vel (glorificatus sum in eis) id est per eos, quia ipsi glorificant me credentes in me et moriendo pro me, sicut et pro Patre et predicatione me, ut Patrem. Et sicut in nomine eius dicunt omnia fieri ; ita et in nomine Filii.
marg.| {q} Et iam non sum in mundo et hi in mundo sunt quasi dicat: etsi non appaream secundum carnem ; tamen per hos glorificatus sum. Chrysostomus Vel sic.
marg.| {q} Et iam non sum in mundo etc.  quas i, quia dimitto eos: ideo eos tibi commendo et rogo pro eis. Qualiter autem non sit in mundo, subdit.
marg.| {r} Et id est quia
marg.| {s} Ego ad te venio id est ad immortalitatem et invisibilitatem. Augustinus sic.
marg.| {i} Ego pro eis rogo quos elegisti de mundo, id est pro illis, qui vivunt per verbum meum vocasti.
marg.| {k} Non pro mundo rogo ] id est deditis mundo. Et ne credatur dedisse et non sibi retinere, sed amisisse, subdit: (Quia tui sunt.) Et ostendit, quomodo hoc sit.
marg.| {o} Et id est quia (mea omnia tua sunt et tua mea sunt) id est etiam omnis creatura rationalis, que non nisi Deo subditur, equaliter est Patris et Filii. Unde nota quod cum dicit Pater ad Filium maiorem, Lc. 15.g. Fili, tu mecum es semper et omnia mea tua sunt: illud dictum est de his omnibus creaturis, que infra creaturam rationalem sanctam sunt, que utique subduntur Ecclesie Iustorum, secundum illud 1Cor. 3.d. Omnia vestra sunt. Hoc autem, quod dicitur hic: (Mea omnia tua sunt etc.) dicitur etiam de creatura rationali, que non nisi Deo subditur. Hec ergo cum sit Dei Patris, non simul esset et Filii, nisi Filius esset equalis Patri. Specialiter autem omnes Sancti eius sunt, a quo creati et sanctificati sunt. Illud autem, quod dicitur supra 16.c. Omnia, que habet Pater, mea sunt: propterea dixi, quia de meo accipiet, intelligitur de his, que ad ipsam Patris pertinent Divinitatem, in quibus et illi Filius est equalis: Ideo dicit: De meo accipiet, id est eiusdem substantie mecum est.
marg.| {p} Et clarificatus sum in eis id est clarificabor, id est innotescam eis, ac per ipsos aliis. Dicit enim factum, quod erat predestinatum et mox futurum. Unde et sub hoc modo loquendi, subdit.
marg.| {q} Et iam non sum in mundo Quod cito futurum erat, dicit iam factum. Augustinus. Loquitur humano usu, sicut quotidie dicimus: Iam non est hic, de aliquo quantocius abituro et maxime hoc de morituris solet dicit. Augustinus quoniam et ipse Dominus tamquam previdens, quid lecturos movere posset, adiecit.
marg.| {s} Ego ad te venio sic exponens, quodammodo cur dixerit: (Iam non sum in mundo et hi in mundo sunt) quasi dicat: ideo egent tua consolatione, quia tristes manebunt in mundo diutius me abeunte. (Et ego ad te venio) sic exponit, quodammodo cur dixerit, (Iam non sum in mundo.) Commendat ergo eos Patri, quos corporali absentia relicturus est, dicens.
marg.| {t} Pater sancte sine terra et sine culpa.
marg.| {u} Serva eos in nomine tuo id est ad honorem nominis tui. Vel secundum Chrysostomum.
marg.| {x} In nomine tuo id est per tuum adiutorium.
marg.| {y} Quos dedisti mihi id est quos verbis meis credere fecisti, quasi dicat: Serva eos in gratia et in fide, in quam eos vocasti. Et bene dicit (serva) quia cito bonum perditur, quod a largitore non custoditur. Unde Ps. 126. Nisi Dominus custodierit civitatem etc. Et alibi. Ps. 102. Non dormitabit, neque dormiet, qui custodit Israel. Is. 21.c. Custos, quid de nocte, custos, quid de nocte etc. Sic autem serva.
marg.| {z} Ut sint unum, sic et nos Sed sunt unius essentie: ergo et ipsi Discipuli erant unius essentie. Unde ex hoc verbo habuit ortum heresis, que dicebat, quoniam omnia unum: et ideo mittebant sibi invicem idem verbi salutem. Solutio. Ut sint unum, fide et dilectione, sicut eo quod Pater et Filius idem sunt, omnino in nullo dissentiunt, neque in voluntate, neque in opere. Vel sicut nos unus sumus, inest, {6. 387a} unius essentie: ita ipsi sunt unum participatione illius essentie, que Deus est. Vel ut sint unum participatione unius, id est Spiritus sancti, qui corpus Ecclesie compaginat et facit unum et vivificat. 1Cor. 10.d. Unus panis et unum corpus multi sumus. Ct. 6.d. Una est columba mea, una est perfecta mea. Augustinus, non ait, ut nobiscum sint unum, aut ut sint unum ipsi et nos, sicut unum sumus nos ; sed ait Ut sint unum, sicut et nos ipsi utique in natura sua sint unum, sicut et nos in nostra unum sumus, id est in divina natura, de qua alibi dicit. Ego et Pater unum sumus.
Numérotation du verset Io. 17,12 
marg.| {a} Cum essem cum eis corporali presentia.
marg.| {b} Ego servabam eos ego homo eram eis instructor et consolator. Sed non sine te. Unde subdit.
marg.| {c} In nomine tuo id est tuo adiutorio, vel tua potentia, vel ad honorem tuum, quasi dicat: ideo serva eos modo, cum recedo in nomine tuo, in quo prius eos servabam. Sed hic possunt queri multa. Primo, quomodo competat ei, ut roget Patrem, cum Patri fit equalis. Item quare ita distinguit, pro eis rogo, non pro mundo. Et ad hoc respondetur, quod rogat Patrem, inquantum est minor Patre, id est secundum hominem, ut dicit Augustinus. Sed adhuc querit Chrysostomus Ad quid etiam secundum quod homo rogaverit Patrem, quasi nescientem, cum non indigerent eius desiderium scire per vocalem orationem. Item quid sibi vult illa divisio. Pro eis rogo, non pro mundo ? Respondemus secundum Chrysostomum Propter nihil aliud facit orationem, nisi ut discant amorem, quem habet ad eos. Qui enim non solum, que a seipso sunt, amico tribuit ; sed ad alium in hoc rogat, ampliorem ostendit amorem. Ideo etiam divisionem facit in oratione, ut notet specialitatem ad Discipulos, sive specialem amorem. Si autem obiicitur, quod pro mundo oravit, cum in Cruce pro transgressoribus oravit, ut dicitur Is. 53.d. et Lc. 23.e. Respondendum est Non pro mundo rogo id est pro mundanis finaliter non rogo efficaciter. Item queritur, quid est quod dicit (Pater sancte, serva eos) et postea subdit (Cum essem cum eis servabam eos,) quasi dicat: quia vado, tibi eos commendo. Chrysostomum Ex hoc videtur, quod abiens non possit eos servare. Augustinus Item videtur significare, quod vicissim eos servent Pater et Filius: et quasi succedat alius, quando discesserit aliud. Ad hoc respondet Augustinus dicens. Simul nos custodiunt Pater et Filius et Spiritus sanctus, qui est unus verus Deus, sed Scriptura sic loquitur, quia nos non levat, nisi descendat ad nos: sicut verbum caro factum descendit, ut levaret ; non cecidit, ut iaceret. Si descendentem cognovimus, cum levante surgamus et intelligamus. Cum ita loquitur, debemus personas distinguere, non separare naturas. Quando ergo servabat Discipulos suos Filius presentia corporali, non exspectabatur Pater ad custodiendum succedere Filio discedente ; sed eos ambo servabant potentia spirituali. Et quando ab eis abstulit Filius presentiam corporalem, tenuit cum Patre custodiam spiritualem: quia et quando eos custodiendos Filius homo accepit, custodie paterne non eos abstulit: et cum Pater Filio custodiendos dedit, non dedit sine ipso Filio, cui dedit, sed dedit homini Filio, non sine Deo eodem ipso utique Filio. Chrysostomus etiam de hoc apertius dicit, quod loquitur humane et quasi homo nudus propter eorum imbecillitatem. Quia enim totum credebant amittere in absentia eius corporali: ideo dicit (Pater sancte, serva eos) ut, scilicet parum respirent audientes hec eum dicentem et Patri commendantem. Quia enim multas ab eo consolationes audientes, non persuasi erant: ideo de reliquo Patri loquitur, eamque ad eos dilectionem ostendens, ac si diceret, quia ad teipsum me convocas, illos serva, id est constitue in cautela. Ego enim venio ad te. Non hoc dicit, quin abiens possit servare ; sed loquitur secundum mentem eorum, qui magis confidebant de Patre. Hoc modo etiam dixit illud Et iam non sum in mundo et hi in mundo sunt Hoc enim suspicabantur illi. Interim igitur eis condescendit. Si dixisset: Quoniam ego servo eos, non ita credidissent, ideo ait (Pater sancte, serva eos in nomine tuo) id est per tuum adiutorium.   et c etera similiter condescensive dicit, sicut etiam per Prophetas {6.387rb} Deus Pater humano modo loquitur. Sequitur.
marg.| {d} Quos dedisti mihi, ego custodivi inst ruendo, consolando presentia corporali.
marg.| {e} Et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis id est Iudas ad perditionem predestinatus, ut dicit Augustinus Et expone, id est prescitus. Vel.
marg.| {f} Filius perditionis id est imitator Diaboli, per quem perditio venit in mundum. Vel (Filius perditionis,) id est perditus, id est damnatus. Et dicitur sic ad expressionem, sicut et illud. 2Th. 2.a. Nisi revelatus fuerit homo peccati, filius perditionis etc. Iob. 21.d. In diem perditionis servatur malus. Sed obiicitur de hoc, quia dicitur supra 6.d. Omne, quod dedisti mihi, non perdam ex eo. Ibi neminem excipit. Solutio: Chrysostomus Ibi intelligitur, non perdam, quantum in me est, quod et manifestius dicit alibi, scilicet supra 6.d. Non eiiciam eum foras, id est non a mea causa, neque me impellente, neque derelinquente ; si vero a seipsis exiliunt et recedunt, ex necessitate non traho.
marg.| {g} Ut Scriptura impleatur que hoc de illo prophetavit, in Ps. 108. Deus, laudem meam ne tacueris etc. Et ponitur li ut consecutive, non causaliter. Unde Chrysostomus Proprius hic Scripture est modus, ut causam ponere ea, que ex eventu contingunt: et oportet omnia diligenter investigare: et modum eius, qui loquitur et materiam et leges Scripture, si demum non debemus paralogizari.
Numérotation du verset Io. 17,13 
marg.| {h} Nunc autem ad te venio per mortem, unde desolabuntur Discipuli mei.
marg.| {l} Et ideo , quia recessurus sum corporali presentia in consolationem eorum (hec loquor) eis adhuc existens.
marg.| {k} In mundo cum eis.
marg.| {i} Ut scilicet"habeant gaudium meum impletum" vel"plenum" secundum Chrysostomum
marg.| {n} In semetipsis id est ut gaudium de me habitum semper habeant et tristia a me non recedebant. Chrysostomus Cuius gratia predicta condescensive dixerit, hic aperit, scilicet propter illorum gaudium et requiem et ut tumultuentur imperfectiores existentes. Vel sic.
marg.| {h} Nunc ad te venio quasi ego custodivi eos, sed nunc peracta obedientia (ad te venio,) id est in proximo est, ut vadam.
marg.| {i} Et interim (hec loquor) adhuc (existens in mundo.) Et ad quid (Ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis) Augustinus Hoc gaudium est, de quo superius ait. Ut sint unum, sicut et nos. Hoc gaudium suum, id est a se in eos collatum, in eis dicit implendum, propter quod se locutum dicit in mundo. Hec est illa pax et beatitudo in futuro seculo. Phil. 4.b. Pax Dei, que exuperat omnem sensum. Propter quam consequendam temperanter et iuste et pie vivendum est in hoc seculo. De hoc dicitur supra 16.g. Hec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. Et lege sic.
marg.| {l} Ut gaudium meum id est quod iam contuli eis per arram, id est gratiam.
marg.| {m} Habeant impletum in adeptione glorie.
marg.| {n} In semetipsis non tantum in anima, sed etiam in corpore redundans et inundans. Iob. 19.d. Quem visurus sum ego ipse et non alius. Et quia dixerat (Serva eos) dicit causam, propter quam digni sunt diligentia Patris: quia propter sermonem eius odio habiti sunt. Et hoc est.
marg.| {o} Ego dedi eis sermonem tuum id est quod docui eos, tibi placui et tuum fuit.
marg.| {p} Et ideo mundus eos odio habuit id est mundani et maxime Iudei. Et loquitur, ut dicit Augustinus de futuris passionibus eorum et odiis. Et cur odio habuit, adhuc subdit.
marg.| {q} Quia non sunt de mundo quantum ad actus malos.
marg.| {r} Sicut et ego non sum de mundo id est  d e numero, vel de consortio malorum, quasi dicat: ideo eos odiunt, sicut et me odio habuerunt, supra 15.c. Si vos odit mundus, scitote quia me priorem vobis odio habuit. Chrysostomus Cum virtuosi facti persecutionem patimur a malis, ne anxiemur, neque tristemur. Talem enim virtus habet naturam, ubique odium parere assuevit apud perniciosos. Sed ne doleamus. Hoc enim virtutis est signum. Propterea Christus ait. Si de mundo essetis, mundus, quod suum erat, diligeret, supra 15.c. {6. 387c} Et alibi rursus. Lc. 6.d. Ve vobis, cum benedixerint vobis homines. Et supra 7.a. Non potest vos odisse mundus ; me autem odit: quia ego testimonium perhibeo de illo. Sed etsi mundus eos odit.
marg.| {a} Non tame n (rogo, ut tollas eos de mundo) ubi necessarii sunt adhuc, etsi non de eo sint.
marg.| {b} Sed ut serves eos a malo mund i. Orat vero Christus pro suis contra odia mundi. Et quare odiuntur ? Quia.
marg.| {c} De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo Repe tit eandem sententiam quam dixerat ad confirmationem et ut ostendat amorem suum in commendatione eorum ad Patrem. Et est sensus. Ad nihil aliud respiciunt, nisi ad te, nihil commune ad terram habentes, celestium facti sunt cives. Chrysostomus Longam eorum componit laudationem, scilicet quod non sunt de mundo: et quoniam ipse eos dedit: et quoniam sermonem eius servaverunt: et quoniam propter eum odio habentur. Item quod dicit (sicut) ne tumultueris. Hoc enim non similitudinem parilitatis, vel expressionis, sicut cum dicitur in ipso et Patre, sed dicit quandam conformitatem imitationis ; in qua tamen multa differentia est ad nos: quia ipse peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius. 1Pt. 2.d. Quomodo autem dixerit (Serves eos a malo) exponit dicens.
marg.| {d} Sanctifica eos in veritate Chrysostomus Serva eos, non solum de periculorum ereptione, ait, sed de ea, que in fide permanentia. Idcirco et inducit (Sanctifica eos in veritate) tua, id est sanctos fac per Spiritus dationem et recta dogmata, id est erudi eos et doce veritatem et firma eos in veritate audita. Et ne quis quereret, de qua veritate dicat, subdit.
marg.| {f} Sermo tuus id est doctrina, quam docui ex te.
marg.| {S387c} Eph. 5.e. Dilexit Ecclesiam et tradidit semetipsum pro ea, ut eam sanctificaret mundans lavacro aque in verbo vite.
marg.| {g} Veritas est id est  n ullum mendacium est in eo, omnino evenire oportet, que dicta sunt in eo. Vel (veritas est) non umbra, non typicum quid, neque corporeum. Hec veritas, sive iste sermo sanctificat, id est purgat. Unde supra 5.a. Vos mundi estis, propter sermonem, quem locutus sum vobis. Et Eph. 5.e. dicitur de Ecclesia, quod sanctificavit eam in verbo. Vel aliter.
marg.| {d} Sanctifica eos in veritate pred icanda, id est segrega eos ad veritatem predicandam, vel munda, vel firma. Segregatos enim oportet esse et mundatos et firmatos ad hoc, ut veritas predicetur. De segregatione habetur Act. 13.e. Segregate mihi Paulum et Barnabam in opus, ad quod assumpsi eos. Gal. 1.c. Cum autem placuit ei, qui me segregavit de utero matris mee et vocavit per gratiam suam, ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in Gentibus, continuo non acquievi carni et sanguini. De utero matris debet Predicator segregari, id est a concupiscentia abstrahi, vel ab amore carnali. Ps. 26. Pater meus et mater mea dereliquerunt me. Sir. 47.a. Quasi adeps separatus a carne: sic David a filiis hominum. Vel resurrexit Propheta in diebus David, quasi adeps separatus a carne. Ideo Lv. 10. in die promotionis Aaron, mortui sunt filii eius, in signum, quod debet in Predicatore mori carnalis affectus. Sed e contrario dicitur Ez. 16.a. In die ortus tui non precisus umbilicus tuus. Item sanctificator, id est mundos et purgatos oportet esse Predicatores, quia non est speciosa laus in ore peccatoris. Eccl. 15.c. Is. 6.c. Purgata sunt labia eius. Item sanctos, id est firmos oportet esse in veritate predicanda. Unde Ecclesiast. 7.a. Noli querere fieri Iudex etc. Ideo Spiritus sanctus in Apostolos descendit in linguis igneis, ut scirent se purgatos et fortificatos ad loquendum veritatem. Ez. 2.c. Fili hominis, ne timeas eos, neque sermones eorum metuas: Et in eodem. Verba eorum ne timeas et vultus eorum ne formides. Et idem dicitur 3.b. eiusdem et Ier. 1.b. Et Is. 51.d. Quis tu, ut timeas ab homine mortali ? Dicit ergo.
marg.| {d} Sanctifica eos id est firma, vel munda, vel segrega.
marg.| {e} In veritate pred icanda. Et qua veritate ? Sermonis tui, id est Evangelii. Unde subdit.
marg.| {f} Sermo tuus veritas est id est sine mendacii deceptione {6. 387d} Unde cum veritas sit in se, non debemus illud nostris mendaciis admirare. Iob. 13.a. Numquid indiget Deus nostro mendacio ? 2Cor. 2.d. Non sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei. Item. 2Cor. 1.d. Sermo noster, qui fuit apud vos, non est illo: est et non, id est falsitas. Vel.
marg.| {g} Veritas est id est stabilis. Unde Prv. 12.c. Labium veritatis firmum est in perpetuum. Mt. 24.c. Celum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. Vel (Veritas est) est ad differentiam umbrarum in lege. Hbr. 10.a. Umbram habens futurorum lex non ipsam imaginem rerum. Sequitur.
marg.| {h} Sicut tu me misisti in mundum ad d ocendum veritatem.
marg.| {i} Ita et ego misi eos in mundum ad d ocendum, scilicet quasi dicat: ideo sanctifica eos in veritate predicanda, quia ad hoc mittuntur in mundum eis inimicum et periculosum. Quod autem dicit (misi) futurum, ut factum dicit. Vel
marg.| {g} Sicut tu me misisti ad r econciliandum mundum.
marg.| {i} Ita et ego misi eos ad i dem. Nec dicit li (sicut) parilitatem, sed remotam similitudinem.
marg.| {S387d} Chrysostomus Ex quo sensu dixerit Sanctifica etc.  aper it, cum dicit. Sicut tu me misisti.
marg.| {k} Et ego ante quam mittam eos (pro eis sanctifica meipsum) id est hostiam offero tibi me in Cruce. Hostie enim omnes in lege sancte dicebantur, sed precipue illa dicebatur sancta, que Deo reponebatur.
marg.| {l} Ut sint et ipsi sanctificati id est vere et plene mundati a peccato per affectum Passionis.
marg.| {m} In veritate non in umbra, vel typo, sicut olim per ovem, vel vitulum sanctificabantur figuraliter, sed (in veritate) id est per verum Agnum. Vel sic
marg.| {k} Ego me sanctifico id est offero me  .
marg.| {l} Ut et ipsi sint sanctificati in veritate id est ut exemplo meo etiam ipsi sanctificent se, id est offerant in veritate, non umbratilia sacrificia, secundum illud Rm. 12.a. Obsecros vos per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam Deo. Ps. 43. Quoniam propter te mortificamur tota die, estimati sumus etc. Loquitur autem de oblatione mortis, vel macerationis, quia non sine morte hostia suos effectus operatur et oblationem. Sequitur.
Numérotation du verset Io. 17,moraliter 
marg.| {{S387d} In veritate non in simulatione, ut hypocrite, qui se macerant vane. Mt. 6.b. Exterminant facies suas. Eph. 6.c. Succincti lumbos vestros.
marg.| {n} Non pro eis etc.   Supe rius oravit pro presentibus, hic orat pro credituris. Vel secundum Chrysostomum sic continua. Dixerat (Pro eis ego sanctifico meipsum) id est morior. Sed ne quis putet, quod pro Apostolis solum moritur, ideo induxit.
marg.| {n} Non pro eis etc. id est  m orior et offero me, quia oblatio vicem tenet orationis. Vel (rogo) Glossa ut serventur a malo et ut sanctificentur id est firmentur in bono.
marg.| {a} Sed et pro eis qui etc.  usqu e ad finem scilicet mundi, quia fides est in reprobis per verbum Apostolorum. Unde. In omnem terram exivit sonus eorum. Rm. 10.d. Fides ex auditu. Vel (Credituri sunt) Glossa usque ad finem mundi, vel iam credunt, ubicumque sunt ; non tamen tam perfecte, ut post creduturi sunt post Resurrectionem. Ecce magna fiducia, quod Christus pro omnibus nobis orat. Hbr. 7.d. Semper vivens ad interpellandum pro nobis. Rm. 8.g. Christus Iesus, qui mortuus est ; immo qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis. 1. Iob. 2.a. Si quis peccaverit, Advocatum habemus apud Patrem Iesum Christum. Sed quid est quod dicit (Per verbum eorum) quia obiicitur de latrone et de Paulo, qui non crediderunt per verbum Apostolorum ; et ita videtur, quod hic non oraverit pro eis ? Respondemus sicut dicit Augustinus
marg.| {p} Per verbum eorum id est  p er verbum fidei, quod eorum est, non quod per eos tantum sit predicatum ; sed et per Paulum et alios quoslibet ; sed quia eis primitus et principaliter commissum est ad predicandum. Hoc est verbum fidei verbum Dei, per quod, vel in quod credidit latro, Lc. 23.f. Credidit et Paulus. Act. 9.b. et quicumque credidit. Chrysostomus In hoc rursus restauravit animos Discipulorum et confortavit, ostendens multos futuros Discipulos: unde quod habebant precipuum, ostendit commune futurum. Et in hoc consolatur eos, ostendens ipsos salutis aliorum fieri causam. Et quid rogat ?
marg.| {q} Ut omnes unum sint id est unanimes. Quod autem supra eodem de solis Apostolis ; hic de omnibus simul orat.
marg.| {6. 388a} {a} Sicu t tu Pater in me es et ego in te id est sunt unum suo modo, id est fide, exspectatione, dilectione. Spiritus sancti participatione: sicut nos sumus unum nostro modo. Act. 4.f. Multitudinis credentium erat cor unum etc. Chrysostomus   Sicut non certissime parilitatis est, sed ut omnibus possibile est, sicut cum dicit: Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est. Mt. 5.g. et Lc. 6.f.
marg.| {b} Ut et ipsi in nobis unum sint ] quasi dicat: unum sint, id est concordes sint invicem, ut sic nobis uniti sint, quod aliter fieri non potest. Non enim possunt nobis uniri, si invicem discordaverint. Vel aliter continua, ut sequens sit explanatio precedentis, quasi dicat: rogo, ut unum sint, id est concordes, non in malo: sed   ut et ipsi in nobis unum sint Chrysostomus Quid est   in nobis in f ide, que ad nos est et dilectione.
marg.| {c} Ut mundus credat per eorum unanimitatem.
marg.| {d} Quia tu me misisti Hoc est, quod dixit, sup. 13.d. In hoc cognoscent omnes, quia mei Discipuli estis, si dilectionem habueritis adinvicem. Sed qualiter huic credit mundus, quod a Deo sit missus. Quoniam pacis est Deus. 1Cor. 14.g. Si ergo servaverint, que didicerint a me, cognoscetur ab auditoribus Magister in Discipulis ; si vero altercentur, non dicent pacifici Dei esse Discipulos. Non pacificum vero, non confitebuntur missum a te. Ecce patet, qualiter Dominus semper intendit ostendere se esse ad Patrem eiusdem concordie.
marg.| {e} Et ego claritatem sive gloriam secundum Chrysostomum quam tu dedisti mihi dedi eis quasi dicat: ut mundus credat per eos, dedi eis potestatem miracula faciendi et efficaciam docendi, quam et tu dedisti mihi, insuper et concordiam amoris, sive unanimitatem. Chrysostomus Gloriam dicit eam, que per signa et dogmata et ut inanimes sint hec et gloria scilicet unanimitas, de qua subdit.
marg.| {f} Ut sint unum, sicut et nos unum sumus. Hec gloria maior est signis et miraculis. Sicut enim et Deum admiramur, quoniam non est contentio, neque discordia apud naturam illam divinam et hec est maxima gloria: ita et hi, ait, ex unitate efficiantur clari. Sed qualiter Patrem petiit hoc eis dare: et ipse dicat hic se eis hanc dare claritatem ? Solutio. Consolationis et condescensionis gratia petitio fit. Qualiter autem dedit gloriam in eis, scilicet existens et patrem secum habens, ut eos contineat. Et hoc est.
marg.| {g} Ego in eis per gratiam eos uniens. Et ne insufficientem credant Filium eos continere, subdit.
marg.| {h} Et tu Pate r in me per identitatem nature. Et ita Pater est in eis.
marg.| {i} Ut sint consummati in unum vel secundum Chrysostomum perfecti in unum id est ut sic per me et Patrem inhabitantes perfecti fiant in concordia. Superius enim dixit ut sint unum sed hic plus dicit Ut sint consummati sive perfecti unum ut non solum habeant caritatem et concordiam ; sed perfectam habeant et continuam et perseverantem. Et nota quod ab hoc inchoavit sermonem, sup. 13.d. Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem. Et in hoc determinavit etiam sermonem, sup. 16.g. Hec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In hoc etiam terminat istam orationem ad Patrem, infra eod. Ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit. Et in hoc dicit consummationem et perfectionem. Hoc est, quod dicit Apostolus. Col. 3.c. Super omnia autem hec claritatem habere, quod est vinculum perfectionis. Et 1Tim. 1.b. Finis precepti est caritas, id est consummatio.
marg.| {k} Et vel ut cognoscat mundus per eorum unanimitatem, ut dictum est.
marg.| {l} Quia tu me misisti Hoc, quod dixerat, hic repetit: ut per repetitionem certissime ostendat, quod plus potest pax apud homines, quam signa.
marg.| {m} Et ut c ognoscat quod dilexisti eos, sicut et me dilexisti in hoc, quod eis speciale donum tuum dedisti, scilicet dilectionis. Vel Dilexisti eos, sicut et me dilexisti quia sicut ego unigenitus flagellatus sum ; ita et ipsi. Hbr. 12.b. Flagellat omnem filium, quem recipit. Hoc autem sicut non dicit parilitatem, sed similitudinem quandam, secundum quod hominibus competit. Vel aliter legitur ab illo loco secundum Augustinum
marg.| {c} Ut mundus credat, quia tu me misisti quasi dicat: peto, ut sint unum per caritatem et peto etiam, ut mundus credat, id est ut ipsi habeant fidem. Mundum enim hic dicit illos eosdem, quos uniendos petit et vocat eos mundum, vel quantum ad statum preteritum, vel quia {6. 388b} sunt de mundo, id est viventes in hoc seculo, quasi dicat: peto, ut des eis claritatem et fidem.
marg.| {e} Et ego claritatem, quam tu didisti mihi, dedi eis quasi dicat: pro eis, ut homo, rogo: et ut Deus facio, quod rogo claritatem immortalitatis dedi eis id est dabo tecum ut Deus.
marg.| {f} Ut sint unum in c laritate, sicut supra in fide et caritate. Sicut et nos unum sumus Et per quem erunt unum, determinat, dicens.
marg.| {g} Ego in eis per gratiam, ad quos me misisti.
marg.| {h} Et tu in me mund um reconcilians tibi per me. 2Cor. 5.d. In quo ostendit se esse mediatorem. Neque enim hoc ita dictum est, ut tamquam Pater non sit in nobis, aut nos in Patre non simus, cum et in alio loco dixerit. Ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus, sup. 14.c. Quia ergo nunc ait, Ego in eis et tu in me ita dictum est ex persona mediatoris, sicut et illud. 1Cor. 3.d. Vos Christi ; Christus autem Dei. Quod vero addidit.
marg.| {i} Ut sint consummati in unum ostendit eo se perducere ad reconciliationem, que fit per ipsum mediatorem, ut perfecta beatitudine, cui nihil iam possit adiici, perfruamur. Unde nota quod supra dixit ut sint unum sed hic addit Ut sint consummati in unum id est per caritatem. Vel ibi unum id est in nos, qui sumus vere unum 1Cor. 6.d. Qui adheret Deo, unus spiritus est cum eo. Sed quia ibi non solum erit perfecta unio caritatis, sed et perfecta cognitio veritatis. Chrysostomus et Augustinus.
marg.| {m} Ut cognoscat subd it. Vel ut et cognoscat mundus id est ipsi consummati de mundo cognoscant ibi per speciem, quod modo per fidem. Unde quod supra dicitur: Ut credat mundus, hic autem dicitur, ut cognoscat. Hic enim credimus: ibi cognoscemus. 1Cor. 18.d. Videmus nunc per speculum in enigmate, tunc autem facie ad faciem. Sap. 15.a. Nosse te sensus est consummatus. Cognoscat, dico, tunc, quod credit, tunc, scilicet.
marg.| {l} Quia tu me misisti id est cognoscat ineffabilem caritatem, qua me misisti. Unde sequitur.
marg.| {m} Et dilexisti eos, sicut et me dilexisti id est ut condividerem eis hereditatem, quam mihi dedisti. Unde Rm. 8.c. Heredes quidem Dei ; coheredes autem Christi. Vel Dilexisti eos quia in Filio membra etiam eius diligit Pater.
marg.| {n} Sicut et me dilexisti Non quod equaliter. Non enim sicut semper equalitatem significat ; sed quia me et illos, vel propter me illos, sicut dicitur, sup. Sicut tu me misisti in mundum: ita et ego misi eos, id est quia tu me misisti, misi illos. Ita et hic dicitur dilexisti eos, sicut me id est propter me, sive quia me dilexisti. Non enim membra filii non diliget, qui diligunt Filium: et quia eos dilexisti, vel quia me dilexisti: ideo.
marg.| {o} Pater, quos dedisti mihi consummandos id est quos traxisti ad me, sup. 6.e. Nemo venit ad me, nisi Pater meus traxerit illum. Non quod Filius non trahat etiam, sicut pater, sicut dicitur sup. 12.e. Omnia traham ad meipsum. Et 15.c. Ego elegi vos de mundo ; sed loquitur inquantum homo. Vel quia in patre est auctoritas principii.
marg.| {p} Volo, ut ibi sum ego et illi sint mecum quasi dicat: dilexisti eos, ut me: recipe eos mecum.
marg.| {q} Ut ubi sum ego id est in celo, ubi in carne mox futurus sum: vel hoc dicit, quia iam fruebatur. Et habetur simile sup. 3.b.a “Nemo ascendit in celum, nisi qui descendit de celo Filius hominis qui est in celo”. Dicit enim Filium hominis esse in celo: vel propter unitatem persone, in qua Deus homo est et homo Deus: vel quia ille homo fruebatur.
a Io. 3, 13.
marg.| Vel pro certitudine dicit factum, quod erat futurum de eo, quantum ad hominem. Nec est mirum, quia et hoc etiam dicit Apostolus de membris suis propter spei certitudinem. Eph. 2.a. Deus, qui dives est in misericordia propter multam dilectionem, qua et dilexit nos: et cum essemus mortui peccatis, vivificavit nos in Christo, cuius gratia salvati sumus et suscitavit et consedere fecit in celestibus in Christo Iesu. Ita et hic dicitur: Ut ubi ego sum id est in celo, ubi mox ergo secundum formam servi. Vel   ubi ego sum secu ndum Deitatem. Et non queratur, ubi, quia ubique est Deitas: cum quo tamen bonus quisque est, etsi non ubique, sicut ille, sicut latroni dicit: Hodie mecum eris in paradiso etc. Lc. 23.f. Unde et hic non satis fuit dicere   volo, ut ibi sum ego et illi sint sed addidit   mecum quia et miseri possent esse, ubi et ille est, unde Ps. 138. Si ascendero in celum, tu illic es etc. Quoniam quicumque {6. 388c} ubicumque fuerint et ille est, sed beati soli sunt cum illo, qui non sunt beati nisi ex eo, cum illo, qui fruuntur illo, vident illum, sicuti est. 1Io. 3.a. Mali autem non cum illo sunt ; et tamen ubi est, sunt. Et sumamus qualecumque de re visibili exemplum, quantum ad hoc, cecus etsi sit, ubi lux est ; non est tamen ipse cum luce, sed absens est a presenti: ita impius etsi esse non possit, ubi Christus non sit, tamen non est cum ipso ; nec boni etiam ita nunc sunt cum eo, scilicet per speciem, etsi sint aliquo modo cum eo, scilicet per fidem. Et quod loquitur de illa societate, que est per speciem, aperit, cum subdit.
marg.| {a} Ut videant claritatem meam vel gloriam meam secundum Chrysostomum Et loquitur de claritate, qua Deus est, quam soli mundo corde videbunt. Mt. 5.a. Is. 26.b. Tolletur impius etc. Nam in forma servi clarificata videbunt iudicantem boni et mali.
marg.| {c} Quam dedisti mihi cum me genuisti. Chrysostomus dare dicitur generare. Augustinus Ut videant dixit, non ut credant: quia fidei merces est ista, non fides. Si enim fides. Hbr. 11.a. recte definita est cognitio rerum, que non videntur, cur non merces fidei definiatur visio rerum, que credite sperabantur ? Chrysostomus Cur non dixit, ut participent claritatem, vel gloriam meam, sed, ut videant, vel considerent ? Respondemus. Insinuat: quod omnis requies illius vite hec, est considerare in Filium Dei: et hoc et glorificari facit, sicut et Paulus dicit 2Cor. 3.d. Nos autem revelata facie gloriam Dei speculantes in eandem imaginem transformamur. Ut videant, dico claritatem meam.
marg.| {d} Quia dilexisti me ante constitutionem mundi In i llo enim dilexit nos ante constitutionem mundi et tunc predestinavit, quod in fine futurum est mundi, quasi dicat: quia me diligis, caput diligis et membra mea, que predestinavi ad videndum gloriam meam. Vel sic lege.
marg.| {a} Ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi id est  g loriam equalem, quam ego habeo a te per generationem. Et videant.
marg.| {d} Quia dilexisti me etc. id est videant amorem, quo ab eterno me amasti, id est videant Spiritum sanctum. Vel
marg.| {a} Ut videant dele ctabiliter.
marg.| {b} Claritatem meam id est me clarificatum secundum hominem.
marg.| {c} Quam dedisti mihi homi ni. Quia sicut dicit Beatus Bernardus. plenum prorsus omnis suavitatis dulcedine ; videre hominem hominis Conditorem. Is. 33.c. Regem in decore suo videbunt. Et 40.b. Revelabitur gloria Domini. Et 52.c. Vox speculatorum tuorum servaverunt vocem ad predicandum, vel laudandum. Et quo merito, vel quo fine. Quia oculo ad oculum videbunt. Eccl. 44.c. Pulchritudinem candoris eius admirabitur oculus. Sequitur.
marg.| {e} Pater iuste etc.   Hic discernit credituros a non credituris, quasi dicat: dico, ut credant, ut cognoscant, ut videant, mundus enim te non cognovit. Vel sic continua. Ideo hoc eis specialiter volo et non mundo, quia hi soli de mundo cognoverunt te et non mundus.
marg.| {e} Pater iuste quem nullus habet accusare.
marg.| {f} Mundus te iust um non cognovit Chrysostomus Quid sibi vult hoc: quam habet consequentiam ? Respondemus. Quia dicebant Iudei se Deum scire ; Christum vero nescire: Ideo ostendit neminem scire Deum Patrem, nisi qui Filium cognoverit. Ipse enim Filius cognoscit Patrem et non illi. Unde dicit.
marg.| {g} Ego autem te cognosco Mt. 11.d. Nemo novit Patrem, nisi Filius.
marg.| {h} Et hi per me mediatorem.
marg.| {i} Cognoverunt te. Per hoc inquam, cognoverunt te.
marg.| {k} Quia tu me misisti in c arnem.
marg.| {l} Et notum feci eis nomen tuum scilicet quod Pater es: nam quod Deus est, noverant. Notum autem feci per fidem, que est ex auditu.
marg.| {m} Et notum faciam per speciem, vel per Spiritus sancti infusionem.
marg.| {n} Ut dilectio, qua dilexisti me inqu antum sum homo. Vel me in membris: quia diliguntur membra propter eum.
marg.| {o} In ipsis sit id est ut gratiam habet in se et concordiam. Iste enim est effectus dilectionis Dei ad nos.
marg.| {p} Et sic ego sum in ipsis meis, ut in templo, ideo habitem per gratiam Augustinus
marg.| {n} Ut dilectio, quam dilexisti me Usit atius diceret dilectio qua dilexisti me De Greco autem huiusmodi locutio translata est. Sed simile est et Latine, sicut dicimus, fidelem servitutem servivit, strenuam militiam militavit. Et Apost. Bonum certamen certavi. Usitatius tamen, licet non rectius diceretur, bono certamine certavi. Quomodo autem dilectio, qua dilexit Pater Filium, est et in nobis, nisi quia membra eius sumus et in illo diligimur, cum ipse diligitur totus, id est caput et corpus ? Ideo subiungit.
marg.| {p} Et ego in ipsis tamq uam diceret: quoniam ego sum et in ipsis. In nobis enim tamquam Deus in templo {6. 388d} suo: et aliter etiam tamquam caput in membris: quia et nos ipse sumus, cum secundum hominem eius capitis corpus sumus. Ipse enim inquantum homo, caput est, Eph. 1.d. Ipsum dedit caput super omnem Ecclesiam.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Io. Capitulum 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=58&chapitre=58_17)

Notes :