Hugo de Sancto Caro

Capitulum 1

Numérotation du verset Io. 1,1 

In principio
erat
Verbum
et Verbum
erat apud Deum
et Deus erat Verbum.
Numérotation du verset Io. 1,2 

Hoc erat in principio
apud Deum.
Numérotation du verset Io. 1,3 

Omnia per ipsum facta sunt
et sine ipso
factum est nihil.
Quod
factum est1
1 Quod factum est CorS2 (sic punctuandum est secundum Augustinum super Genesim ad litteram libro 5, capitulo 15)
Numérotation du verset Io. 1,4 

in ipso vita erat
et vita
erat lux hominum.
Numérotation du verset Io. 1,5 

Et lux in tenebris lucet et tenebre
eam non comprehenderunt.
Numérotation du verset Io. 1,6 

Fuit homo missus
a Deo
cui nomen
erat Ioannes.
Numérotation du verset Io. 1,7 

Hic venit in testimonium
ut
testimonium perhiberet
de lumine
ut omnes crederent
per illum.
Numérotation du verset Io. 1,8 

Non erat ille lux
sed
ut testimonium perhiberet
de lumine.
Numérotation du verset Io. 1,9 

Erat
lux
vera
que illuminat
omnem hominem
venientem in hunc2 mundum.
2 hunc ΩJ Li449@@ Li449@@£ Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Io. 1,10 

In mundo erat
et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognovit.
Numérotation du verset Io. 1,11 

In propria
venit
et sui eum non receperunt.
Numérotation du verset Io. 1,12 

Quotquot autem
receperunt eum
dedit eis
potestatem filios Dei fieri.
His
qui credunt
in nomine eius
Numérotation du verset Io. 1,13 

qui non ex sanguinibus,
neque ex voluntate carnis,
neque ex voluntate viri,
sed ex Deo
nati sunt.
Numérotation du verset Io. 1,14 

Et Verbum
caro
factum est et habitavit in nobis.
Et vidimus gloriam eius,
gloriam quasi unigeniti a Patre,
plenum
gratie
et veritatis. 3
3 <divisio.> Et Verbum / Et vidimus... plenum... veritatis ΩJ ΩS @ ] ET VERBUM CARO ET VIDIMUS: Paris. facit hic versum. Item ibi PLENUM etc. sed noster Ieronimus unus versus ET VERBUM CARO usque IOHENNES et hic ET VIDIMUS etc. interpositum est et sic li PLENUM nominativi casus est tamen Glossa interlinearis suplet: plenum scilicet vidimus et sic est accusativi casus. CorS2
Numérotation du verset Io. 1,15 

Ioannes
testimonium perhibet
de ipso
et clamat dicens:
Hic
erat
quem dixi4:
4 dixi ΩJ Li449@ Li449 Rusch ] + vobis Weber
Qui post me venturus est5, ante me
5 venturus est ΩJ Rusch Weber ] venit Li449@ Li449
factus est,
quia prior me erat.
Numérotation du verset Io. 1,16 

Et de plenitudine eius nos6 omnes accepimus
6 nos ΩJ Rusch Weber ] om. Z CorS2 (al. correctio)
et7 gratiam8
7 et ΩJ Rusch Weber ] om. Amitatinus Cava CorS2 (al. correctio) |
8 Et de plenitudine... gratiam] et de plenitudine nos omnes et gratiam CorS2 (sic utraque correctio sed al. sine NOS et sine ET ) |
pro gratia.
Numérotation du verset Io. 1,17 

Quia lex per Moysen data est,
gratia9 et veritas
9 gratia Li449@ Li449 Weber ] sed praem. Rusch , + autem ΩJ
per Iesum Christum
facta est.
Numérotation du verset Io. 1,18 

Deum
nemo vidit umquam.
Unigenitus Filius10 qui est in sinu Patris
10 Unigenitus Filius ΩJ² Li449@ ( om. Filius) Li449 CorS2 ( UNIGENITUS sine NISI sed intellige; suplet SED ad UNIGENITUS ) Rusch Weber ] nisi praem. ΩJ* ( NISI rubr. cancel. )
ipse
enarravit.
Numérotation du verset Io. 1,19 

Et
hoc
est testimonium
Ioannis
quando miserunt Iudei ab Hierosolymis
sacerdotes et Levitas
ad eum11 ut interrogarent eum:
11 eum ΩJ Rusch Weber ] Ioannem Li449@ Li449
Tu qui es?
Numérotation du verset Io. 1,20 

Et confessus est
et non negavit.
Et confessus est:
Quia non sum ego Christus.
Numérotation du verset Io. 1,21 

Et interrogaverunt eum:
Quid ergo?
Elias es tu? Et12 dixit: Non sum.
12 Et CorS2 (al. ET DIXIT NON SUM ) Li449@ Li449 ΩL ΩJ ΩP Rusch Weber ] Qui CorS2 ΩJ
Propheta es tu?
Et respondit: Non.
Numérotation du verset Io. 1,22 

Dixerunt ergo13 ei: Quis es?
13 ergo ΩJ Li449 Rusch Weber] om. Li449@
Ut responsum demus his qui miserunt nos? Quid dicis de te ipso?
Numérotation du verset Io. 1,23 

Ait: Ego
vox
clamantis
in deserto:
Dirigite
viam Domini
sicut dixit Isaiasa propheta.
0 Cf. Is. 40, 3.
Numérotation du verset Io. 1,24 

Et qui missi fuerant erant ex Phariseis.
Numérotation du verset Io. 1,25 

Et interrogaverunt eum et dixerunt ei: Quid ergo baptizas
si tu non es Christus,
neque Elias14 neque propheta?
14 neque Elias Li449@ Li449 Rusch Weber ] om. ΩJ
Numérotation du verset Io. 1,26 

Respondit eis Ioannes dicens:
Ego baptizo in aqua.
Medius autem vestrum
stetit
quem vos nescitis15.
15 nescitis ΩJ Li449@ Li449 Rusch ] non scitis Weber
Numérotation du verset Io. 1,27 

Ipse est
qui post me venturus est16
16 venturus est ΩJ Rusch Weber ] venit Li449@ Li449
qui ante me factus est
cuius non sum dignus ego17
17 non sum dignus - ego] inv. Li449@ Li449 Weber , non sum dignus ΩJ
ut solvam eius corrigiam calciamenti.
Numérotation du verset Io. 1,28 

Hec in Bethania
facta sunt trans Iordanem ubi erat Ioannes baptizans.
Numérotation du verset Io. 1,29 

Altera die
vidit18 Ioannes
18 vidit Split Cava Φ ΩL ΩP ΩS Rusch Clementina ] videt Weber , def. ΩF
Iesum venientem
ad se et ait: Ecce agnus Dei,
ecce19 qui tollit
19 ecce ΩJ ΩL ΩP Li449 Rusch Corpus antiphonalium officii (n° 2490)] om. Li449@ Weber Wordsworth (apparatus), def. ΩF
peccata20 mundi.21
20 peccata ΩJ Li449@ Rusch Gloria in excelsis Deo] peccatum Li449 Weber cum graec. , def. ΩF |
21 Ecce... mundi] + Augustinus: « Nemo tollit peccata nisi solus Christus. Tollit autem et dimittendo que facta sunt et adiuvando ne fiant et perducendo ad vitam ubi omnino fieri non possunt »[Petrus Lombardus, Sent. 4 d. 18 cap. 4,7 << AUGUSTINUS , Contra Iulianum, CSEL 85/1, p. 222.31]. Ideo dicitur ter Agnus Dei in missa propter gratiam inundantem, iuvantem, consummantem CorS2 |
Numérotation du verset Io. 1,30 

Hic est
de quo dixi:
Post me
venit vir
qui ante me factus est
quia22 prior me erat.
22 quia Li449 Rusch Weber ] qui ΩJ, def. ΩF
Numérotation du verset Io. 1,31 

Et ego nesciebam eum. Sed ut manifestetur in Israel23,
23 manifestetur in Israel CorS1 ΩJ Li449@ Li449 Rusch Clementina ] manifestetur Israeli CorS1 Cor3 (moderni) , manifestaretur Israhel Weber
propterea veni ego in aqua baptizans.
Numérotation du verset Io. 1,32 

Et testimonium
perhibuit Ioannes dicens: Quia vidi Spiritum descendentem
quasi columbam
de celo manentem24 super eum.
24 manentem Rusch ] et praem. Li449@ Li449 , et mansit ΩJ Weber
Numérotation du verset Io. 1,33 

Et ego nesciebam eum.
Sed qui misit me baptizare in aqua ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum,
hic
est
qui baptizat
in Spiritu sancto.
Numérotation du verset Io. 1,34 

Et ego vidi
et testimonium perhibui quia hic est filius Dei.
Numérotation du verset Io. 1,35 

Altera25 die iterum stabat Ioannes
25 Altera die ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩS Rusch Wordsworth Weber ] + autem CorS2 ( al.)
et ex discipulis eius duo.
Numérotation du verset Io. 1,36 

Et respiciens Iesum
ambulantem
dixit26:
26 dixit ΩJ Rusch ] dicit Li449@ Li449 Weber
Ecce agnus Dei.
Numérotation du verset Io. 1,37 

Et audierunt
eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum.
Numérotation du verset Io. 1,38 

Conversus autem
Iesus et videns eos sequentes se27 dicit eis:
27 se ΩJ Li449@ Li449 Rusch] om. Weber
Quid queritis?
Qui dixerunt ei:
Rabbi -
quod dicitur interpretatum ‘magister’ -
ubi habitas?
Numérotation du verset Io. 1,39 

Dicit eis: Venite et videte.
Venerunt et viderunt ubi maneret et apud eum28 manserunt29 die illo.
28 apud eum Rusch Weber ] om. ΩJ Li449@ Li449 |
29 manserunt Rusch Weber ] + ibi ΩJ Li449@ Li449 |
Hora autem erat quasi decima.
Numérotation du verset Io. 1,40 

Erat autem Andreas
frater Simonis
Petri, unus ex duobus qui audierant a30 Ioanne et secuti fuerant eum.
30 a ΩJ Li449@ Li449 Rusch ] ab Weber
Numérotation du verset Io. 1,41 

Invenit hic
primum fratrem suum Simonem et dicit31 ei: Invenimus
31 dicit ΩJ Rusch Weber ] dixit Li449@ Li449
Messiam -
quod interpretatum est32 Christus.
32 interpretatum est Rusch ] inv. ΩJ Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 1,42 

Et adduxit eum ad Iesum.
Intuitus autem eum Iesus
dixit: Tu es Simon
filius Ioanna33.
33 Ioanna ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩS Li449 Li449@ CorS2 ( utraque correctione ) Rusch Weber (S A M F Split D) Wordsworth ] Bariona G, Iona Cava Φ CorS2 ( al. ) Clementina Weber (S Z) n CorS2 ( Ioanna vel Iona intellige: idem dicitur Ioanna et Iona )
Tu vocaberis Cephas -
quod interpretatur Petrus.
Numérotation du verset Io. 1,43 

In crastinum
voluit exire
in Galileam et invenit Philippum
et34 dicit ei Iesus: Sequere me.
34 et ΩJ Li449 Rusch Weber ] om. Li449@
Numérotation du verset Io. 1,44 

Erat autem Philippus a Bethsaida civitate
Andree et Petri.
Numérotation du verset Io. 1,45 

Invenit Philippus Nathanael
et dicit ei: Quem scripsit Moyses
in lege et propheteb invenimus Iesum filium Ioseph
0 Cf. Io. 5, 46.
a Nazareth.
Numérotation du verset Io. 1,46 

Et dixit ei Nathanael:
A Nazareth potest aliquid boni esse35?
35 Nazareth... esse] a Nazareth esse: uel de p’s. (?) in hystoria secundum Augustinum libro 3 capitulo 3 de Doctrina Christiana utroque modo potest dici interrogatione vel de p’s. (?) CorS2
Dicit ei Philippus: Veni et vide.
Numérotation du verset Io. 1,47 

Vidit Iesus Nathanael venientem ad se et dicit de eo: Ecce vere Israelita in quo dolus non est.
Numérotation du verset Io. 1,48 

Dicit ei Nathanael: Unde me nosti?
Respondit Iesus et dixit36 ei: Priusquam te Philippus vocaret37 cum esses, sub ficu
36 dixit Li449 Li494@ Rusch Weber ] dicit ΩJ |
37 te Philippus vocaret ΩJ Rusch Weber ] Philippus te vocaret Li449@ |
vidi te.
Numérotation du verset Io. 1,49 

Respondit ei Nathanael et ait: Rabbi tu es filius Dei,
tu es rex Israel.
Numérotation du verset Io. 1,50 

Respondit Iesus et dixit ei: Quia dixi tibi vidi te sub ficu credis?
Maius his videbis.
Numérotation du verset Io. 1,51 

Et dicit ei38: Amen amen dico vobis, videbitis celum apertum
38 dicit ei Rusch Weber ] dixit eis ΩJ, dicit eis Li449@ Li449
et angelos Dei descendentes et ascendentes39
39 descendentes - et - ascendentes Rusch ] inv. ΩJ Li449@ Li449Weber
super40 filium hominis.
40 super Li449@ Li449 Rusch ] supra Weber

Capitulum 1

Numérotation du verset Io. 1,1 
marg.| {a} In 1   principio etc. {6. 280ra} Quia Ioannes rogatu episcoporum Asie hunc librum composuit contra hereticos, coeternitatem et substantialitatem filii destruentes. Ideo in prima parte libri sui ponit quatuor propositiones. Quarum prima est de Filii eternitate. Secunda de distinctione Filii a Patre. Tertia de consubstantialitate Filii cum Patre. Quarta de equalitate Filii ad Patrem. Et in his quatuor terminatur intentio prime partis.
1 In] Reverendissimi in Christo Patris et DOMINI, D. HUGONIS Cardinalis etc. Postilla super Evangelium secundum Ioannem incipit praem. Ed1703
marg.| Per primam propositionem confutatur Nestorius et Claudius, quorum uterque predicabat Christum initium habuisse. Per secundam confutatur Sabellius, qui confundebat personas Patris et Filii et Spiritus sancti, ponens tantum differentiam nominalem. Per tertiam confutatur Arrius, qui dicebat Christum esse puram creaturam et nullo modo consubstantialem Patri. Per quartam confutantur omnes simul, quia illa propositio dicit filium esse coeternum et consubstantialem et coequalem et personaliter distinctum a Patre.
marg.| 1. Prima igitur propositio est. In principio erat verbum quatuor sunt hic dictiones, quarum quelibet est ponderanda et explananda. Et primo queritur, quare sic incepit Ioannes Evangelium suum ; secundo, quid notet hec propositio   In. ]   A d primum dicimus, quod ideo sic incepit, ut ostenderet convenientiam Novi et Veteris Testamenti et quoniam sunt ab eodem Auctore, cum idem habeant principium. In quo confutatur Manicheus, qui dicebat Vetus Testamentum esse a malo Deo, id est diabolo.
marg.| Ad secundum dicimus, quod hec prepositio. In ex g enerali ratione prepositionis notat differentiam aliquam inter principium et verbum: ex speciali autem ratione notat quandam continentiam mensurantis ad mensuratum, iuxta unam expositionem. Iuxta aliam notat distinctionem personalem et identitatem essentialem. Tribus enim modis exponitur hec prima propositio. Primo sic   In principio erat verbum id est in eternitate. Eternitas autem duo dicit, scilicet esse et interminatum, id est sine terminis, id est sine principio et sine fine. Quod potest dupliciter considerari, id est secundum se et sic non differt eternitas, sive interminatum esse a filio: vel respectu nostri intellectus, qui omnia recipit sub mensura quadam, eo quod sit materialis, ut dicit Augustinus super Genesim ad litteram in quarto libro, unde non potest intelligere illam interminationem, nisi per modum mensure durantis et mensurantis esse filii. Et hoc modo apprehendimus eternitatem per modum continentis secundum rationem. Et hanc continentiam et differentiam notat hec propositio   In principio erat et s ic patet, quod ibi est identitas, quoad rem, diversitas quoad rationem. Et hoc accipitur a beato Dionysio in libro de divinis nominibus, ubi dicitur: Proprium eternitatis est secundum totum metiri. Sed oritur questio, cum idem sit in eternitate et principio, quare non dixit. In eternitate erat verbum, sic enim videretur recta fronte elidere errorem Nestorii et Claudii, qui dicebant filium habuisse initium. Ad hoc dicimus, quod magis expresse confundit hereticos Ioannes sic dicendo. Cum enim dicerent dicti heretici, Filium cepisse ex tempore et non esse ab eterno: tamen dicebant esse principium omnium creaturarum, ut dicit Chrysostomus et alii forte dicebant ipsum fuisse ab eterno ; non tamen esse principium omnium, sed solum Patrem, ideo non poterat elidi hic duplex error, nisi dixisset. In principio erat verbum. Ponamus enim cum ipsis, quod pater aliquo spatio precessit filium: illud spatium fuit ante filium, ergo filius non fuit in principio, nec fuit principium omnium: quia quod non est, nullius rei potest esse principium, quod aperte destruxit Ioannes, dicendo. In principio erat verbum: quod non {6. 280rb} fecisset ita aperte, si dixisset: In eternitate: quia possent dicere heretici, quod licet Filius incepisset esse post Patrem, tamen adhuc fuisset in eternitate, secundum rationem qua eternitas consideratur, ut duratio quedam ipsius esset sine terminis. Et sumitur hec ratio a Chrysostomus in quarta homilia supra hunc lib. ubi dicit: Dic mihi, heretice, nonne secula per eum facta sunt omnia et spatium omne ? Necesse est confiteri eum, qui non insanit, quare nihil est medium Filii et Patris: Si nihil est medium, non posterior, sed coeternus est Filius. Sed obiicit hereticus. Si principium ostendit hic eternitatem, ergo cum dicitur:   In principio creavit Deus celum et terram, os tendit eternitatem. Sed hoc falsum, ergo nec hic ostendit eam. Et est hec obiectio in eadem homilia. Responsio est ad hoc, quod omnis mensura, sive temporis, sive evi, sive eternitatis non habet ex se interminationem, vel terminationem, vel permanentiam, vel successionem, nisi ab ipsis mensuratis, unde omnis mensura sequitur proprietates mensurati. Unde cum dicitur:  In principio erat verbum, qu ia statim adiungitur: Et Deus erat verbum, restringitur principium ad eternitatem, quia ut dicit Chrysostomus: Maxime proprium est Deo esse eternum et sine successione. Cum vero dicitur Gn. 1.a. “In principio creavit Deus celum et terram”, restringitur ad standum pro initio temporali, secundum unam expositionem. Item queritur, quare dixit   erat {6.280va} Δ et non fuit, vel est. Et videtur, quod potius debuit ponere presens tempus, eo quod similius est eternitatis. Unde licet eternitas non habeat differentias istas, preteritum, presens et futurum, tamen si necesse est, eam significari sub aliqua differentia temporis, propter nos magis significabitur per presens, quam per preteritum. Solutio: In eternitate duo sunt, scilicet ipsum esse et immutabilitas ipsius, quantum ad ipsum esse bene procedit obiectio. Unde quidam expositorum ad hoc respicientes dixerunt, quod melius dicitur, filius semper nascitur, quam natus est.
marg.| Alii respicientes ad immutabilitatem, dixerunt, quod melius dicitur, natus est, quam semper nascitur. Inter tempora enim preteritum solum habet rationem immutabilitatis. Unde Anselmus in libro de concordia prescientie et liberi arbitrii dicit, quod temporaliter preterita sunt ad similitudinem eterni presentis, omnia enim immutabilia sunt. Et ita secundum hoc melius dicitur erat quam ‘est’. Ratio est Chrysostomi in quarta homilia In fine cuius ponit aliam subtiliorem rationem. Cum enim dictum sit, quod hec propositio   in note t continentiam mensuralem respectu intellectus nostri, non respectu verbi simpliciter et hoc verbum   erat dica t illam mensuram secundum id quod est ante sumere, ut notaretur infinitas in antesumendo secundum intellectum nostrum, melius dixit, erat, quam est, vel fuit. Cum enim intellectus noster accipit filium in esse, occurrit ei aliquod principium et oportet ante illud principium filium fuisse: et iterum si occurrat aliud principium, oportet ante illud intelligere filium fuisse et ita itur in infinitum. Unde dicit Chrysostomus Non dixit Ioannes, principium habuit verbum ; sed   in principio erat verbum, pe r   erat mitt ens te ad sine principio intelligendum Filium. Hanc eandem rationem tangit quidam Glossa Augustini dicens, quod   erat est temporis preteriti imperfecti et ideo cum sit alicuius temporis determinati, melius potest notare infinitatem eternitatis, quam presens. Iuxta hoc idem potest sumi alia ratio magis propria. Nam preteritum imperfectum medium est inter presens et preteritum perfectum: unde aliquid habet preteriti et aliquid presentis. Presentis habet essentiam: preteriti habet immutabilitatem. Unde ipsum complectitur illa duo, que supra diximus esse in eternitate, scilicet esse et immutabile, sive interminabile. Postea queritur, quare potius dixit Ioannes.   In principio erat verbum quam in principio erat Filius, cum idem sit verbum et filius ? Respondeo. Multiplex est ratio huius. Prima ad tollendam carnalis generationis concupiscentiam, quam filius quodammodo dat intelligere et non verbum. Secunda est a proprio actu ipsius verbi, quod est exterius nuntiare, quod erat occultum interius: et propter hoc venit filius, ut voluntatem Patris occultam prius mundo manifestaret. Unde infra eod. b. “Deum nemo vidit unquam, nisi unigenitus, qui est in sinu Patris, ipse enarravit”. Et 15.b. Omnia, quecumque audivi a Patre meo, nota feci. Tertia ratio est, quia in hoc libro agitur de filio Dei, secundum quod per ipsum reducitur creatura rationalis ad Patrem, tamquam ad primam similitudinem, in qua fuit ante peccatum ; sed verbum est prima similitudo intellectus, qui Patri attribuitur, ut dicit Beatus Anselmus quare congruentius ponitur verbum, ut reductivum rationalis creature ad similitudinem, a qua ceciderat per peccatum. Et hoc dicit aperte. Augustinus super Genesim ad litteram.
marg.| Sed occurrit questio. Quare Ioannes non facit mentionem de Patre in prima propositione, quum quidam heretici circa ipsum erraverint, dicentes: filium non coeternum Patri, nec consubstantialem? Quare videtur quod Ioannes statim in prima propositione debuisset occurrere. Ad quod dicimus quod omnis error illius erat de verbo, ponens ipsum non esse Deum: et ideo Ioannes per id quod maxime est proprium Deo, probat ipsum verbum esse Deum. Hoc est, sicut dicit Chrysostomus eternum esse et sine principio esse et sic rationabiliter satisfactum est utrique heresi. Nam cum omnes posuerint unum esse Deum, cuius proprium est esse eternum et sine principio, ostenso, quod verbum est eternum et sine principio, ostensum est quod ipsum est Deus, idem Patri et coeternus. Et totum trahitur ex verbis Chrysostomi in secunda homilia, ubi sic dicit: quoniam ille, id est Pater omnibus manifestus erat et si non ut Pater, sed ut Deus. Unigenitus autem ignorabatur, ideo decenter eam, que de illo est, cognitionem confestim in initio studuit imponere his, qui nesciebant eum. Hec est prima expositio et est Chrysostomi.
marg.| Secunda expositio est Augustini talis: In principio erat verbum id est in Patre erat Filius. Sed oritur questio satis difficilis, scilicet quare posuit Patrem sub nomine principii et non sub nomine Patris, vel Dei ? Item quid notet hec prepositio   in secu ndum hanc expositionem. Ad primam dicimus, quod pater in ratione Patris ignotus erat: Unde cum Ioannes debuit ostendere Filium esse Deum eternum et idem in sustantia cum eo, qui est Pater, si posuisset Patrem, non fuisset intellectus. Similiter nomen Dei incognitum erat multis ; sed nomen principii omnibus erat notum, sicut dicit Augustinus et tangitur in Glossa super Epistolam ad Rm. 1. Ad secundum dicimus, quod hec prepositio   in nota t identitatem essentie inter verbum et principium, id est inter Patrem et Filium et personalem distinctionem, ut dicit Chrysostomus: et Origenes in homilia super istum locum. Unde sensus est:   In principio erat verbum id est filius erat unius substantie cum eo, qui dicitur esse principium, distinctus ab eo.
marg.| Tertia expositio complectitur utramque precedentem et est multum subtilior et magis propria. Principium enim duo dicit, scilicet ante quod nihil et ex quo, vel post, quod aliud, vel alius. Propter primum dicit eternitatem, que caret principio ex parte ante et etiam ex parte post. Propter secundum dicit fontalem plenitudinem, ex qua est, quicquid est ab alio. Et secundum hanc expositionem hec prepositio in dici t triplicem habitudinem. Prima est equalitas mensure, sive mensurantis, de qua dictum est in prima expositione. Secunda, est identitas substantie filii cum Patre, de qua dictum est in secunda expositione. Tertia, est identitas principii cum Patre. Unde sensus est.   In principio erat verbum id est verbum erat idem cum Patre principium: ita tamen quod propter transitionem prepositionis sit diversitas personalis et propter continentiam eiusdem prepositionis sit identitas proprietatis, in qua communicat Pater et filius. Et secundum hanc expositionem suggillatur error Grecorum, qui timent dicere, quod verbum sit idem principium Spiritus sancti cum Patre. Et hec est expositio. Chrysostomus: qui fuit Grecus, querentis, quare non dixit Ioannes ? A principio erat verbum, sed   in principio erat verbum, no nnisi ut ostenderet, quia Filius erat in Patre per identitatem principii, sicut per identitatem substantie. Dicit enim fides Romana, quod Pater et Filius sunt unum principium Spiritus sancti ; et unus fons Spiritus S. ita tamen, quod hoc ipsum filius habet a Patre et ita Pater est principium sine principio: Filius vero est principium de principio, ut dicit Glossa marginalis. Sic igitur in universo per hanc propositionem   In principio erat verbum trip liciter expositam triplex excluditur. In prima expositione monstratur verbi eternitas: Unde sensus est   In principio erat verbum id est in eternitate erat Filius: Et sic excluditur error Nestorii et Claudii. In secunda expositione monstratur Filii cum Patre consubstantialitas. Unde sensus est:   In principio erat verbum id est in Patre erat Filius eiusdem substantie cum eo: Et sic excluditur error Arrii. In tertia expositione monstratur proprietatis, sive potestatis identitas Patris et Filii: Unde sensus est, id est   In principio erat verbum id est idem cum patre principium, non solum respectu creaturarum ; sed etiam respectu Spiritus sancti. Nestorius ponit, filium habere Θ principium Manicheus ponit duo principia: Arrius ponit filium creaturam: Sabellius confundit personas: { 280vb } Greci dicunt Filium non esse principium Spiritus Sancti. Omnes istos hereticos predictos per istam propositionem. In principio erat verbum, confundit.
marg.| 2. Sequitur:
marg.| {b} Et verbum erat apud Deum Sicu t dicit Chrysostomus primum, per quod cognoscibilis est Deus, est eternum et sine principio et principium omnium esse, quod totum dicitur de verbo per primam propositionem, que dicit: In principio erat verbum, ubi notatur etiam identitas substantie inter principium et verbum, id est inter Patrem et Filium. Et ne crederet quis, quod ita esset ibi identitas quod nulla distinctio, ut dicebat Sabellius, adiunxit secundam propositionem, dicens: Et verbum erat apud Deum Sic continuat Chrysostomus hanc propositionem precedenti. Item quia dixerat: In principio erat verbum, ne crederet aliquis, hoc dixisse Ioannem de verbo prolatili, quod transit et non manet, nec est apud aliquem, sed tantum ab aliquo: Ideo adiunxit. Et verbum erat apud Deum Hec prepositio apud propter generalem rationem propositionis, que est transitio, notat distinctionem ; et per hoc etiam cogit suum casuale supponere pro alia persona a verbo ; verbum autem in ratione verbi significat, ut ab alio: et ita cum prepositio dicat habitudinem sui casualis ad precedens verbum, necessario cogit prepositio suum casuale supponere pro persona Patris, ex qua est verbum. Et inde est, quod non potest converti propositio, ut dicatur Deus erat apud verbum. Et hoc innuit Int. que dicit, verbum erat apud Deum, ut alia persona apud aliam. Preter hoc etiam notat, apud permanentiam contra motum, vel transitum. Notat etiam vicinitatem, seu paritatem contra superioritatem et inferioritatem ; et ita notatur per prepositionem equalitas verbi cum Patre et coeternitas permanens. Erat autem significat essentiam, ut actum propter verbi naturam, cuius proprium est significare, ut agere: Et ideo notatur, quod Filius habet essentiam a Patre et ita quod Pater fit principium Filii. Unde sensus est. Et verbum quod erat in principio. Erat apud Deum id est coeternum et coequale ipsi et ens et distinctum ab eo. Et ita primum erat prime propositionis dicit esse filii infinitum ex parte ante. Secundum erat secunde propositionis dicit esse eiusdem filii ut ab alio. Unde Chrysostomus: in 3. hom. dicit. Primum erat de verbo essendi eternaliter solum est ostensivum, secundum erat apud aliquem essendi. Et quia maxime proprium Deo, est eternum et fine principio esse, hoc primum posuit. Deinde ut non quis audiens hanc propositionem. Et in principio ingenitum esse dicat confestim hoc mitigavit, antequam diceret, quid esset, dicens: quoniam apud Deum erat ; et non dixit, in Deo erat, sed apud Deum erat, eam, que secundum hypostasim est, eternitatem ostendens nobis. Et hoc est totum, quod diximus. Per hoc patet, quod intellectus prime propositionis intelligitur in secunda. Sic dicimus de aliis, quod secunda propositio intelligitur in tertia quarta. Sic igitur per hanc secundam propositionem eliditur error Arrii et Sabellii, quorum prior negabat Verbi cum Patre equalitatem: alter negabat Patris et Verbi distinctionem. Confunditur etiam Nestorius, qui dicebat filium habuisse initium, cum sit Verbum Patri coeternum.
marg.| 3. Sequitur.
marg.| {c} Et Deus erat verbum Hec tertia propositio sequitur ex secunda. Nam si verbum est equale Deo et coeternum, cum nulla creatura possit ad tantam excellentiam elevari, ut sit Deo coequalis et coeterna, nisi sit Deus, sequitur, quod verbum erat Deus et Deus erat verbum.
marg.| Sed surgit questio gravissima: Nam in precedenti propositione, ex qua nascitur hec, notatur distinctio per naturam prepositionis, que etiam cogit hunc terminum Deum stare pro persona Patris, ut dictum est: ergo si verum est, quod diximus, scilicet quod precedens propositio intelligitur in sequenti, oportet de necessitate dicere, quod Deus, apud quem erat verbum, est verbum: et ita quod Pater est verbum et ita incurritur error Sabellii.
marg.| Solutio. Ad hoc dicimus, quod in hoc termino, Deum posito in secunda propositione, duo sunt secundum rationem intelligentie.
marg.| Sicut enim alibi dictum est, hic terminus Deus significat essentiam, ut suppositum ; suppositum vero secundum intentionem nominis sui, non dicit nisi positum sub aliquo ; illud autem sub quo, duplex est secundum rationem, scilicet proprietas et essentia, suppositum proprietatis est persona, suppositum essentie est Deus.
marg.| Dico ergo, cum per secundam propositionem virtute propositionis significantis vicinitatem lateralem non superioritatis, vel inferioritatis notetur equalitas verbi ad Patrem et equalitas sit aliquorum in aliquo per hoc, quod est aliquorum, ponitur distinctio Patris et Filii, per hoc autem, quod est in aliquo, ponitur identitas et ita nihil impedit, quin Deus, apud quem erat verbum, ut distinctum ab eo, predicetur de verbo, ut idem cum verbo. Sequitur.
Numérotation du verset Io. 1,2 
marg.| {a} Hoc erat in principio apud Deum {6. 281ra} Hoc pronomen Hoc refertur ad verbum, cum omnibus conditionibus predeterminatis. Unde sensus est. Hoc scilicet verbum, quod erat in principio per coeternitatem et quod erat apud Deum per distinctionem et quod Deus erat per substantie identitatem. Hoc inquam Verbum.
marg.| {b} 4. In principio erat apud Deum quasi dicat: nihil aliud erat. Et sic destruitur error, qui dicit, vel dixit, verbum semper fuisse et distinctum a Patre ; non tamen Deum esse, quia virtute discretionis et identitatis pronominis non poterit hec heresis stare. Que etiam heresis destruitur in prima et secunda et tertia propositione: Sed malum non potest nimis destrui. Sic patet, quod hec quarta propositio colligit in se tres priores propositiones. Per pronomen enim   hoc quod ad verbum refertur, supponitur persona Filii: Per,   Principio nota ntur tria, scilicet persona Patris, eternitas, a quo omnia. Per   in nota ntur tria similiter, identitas essentie Patris et Filii, convenientia in eternitate et in natura principii, ut scilicet omnis processus fluens a Patre, fluat a Filio, preter illum, quo ipse Filius fluit a Patre.
marg.| {c} Per apud Deum nota tur equalitas, id est convenientia personarum in eadem essentia. Unde est sensus.   Hoc verb um sic determinatum   Erat in principio id est idem principium, de principio cum Patre, qui est principium sine principio.
marg.| Apud Deum per equalitatem et distinctionem. Hic terminatur prima pars huius libri. Quem tamen multe questiones precedunt, quarum quasdam hic ponimus.
marg.| Prima est, quare Ioannes incipit ab eterna generatione ; et alii Evangeliste a temporali ?
marg.| Secunda, cum ipse Ioannes loquatur contra hereticos et contra ipsos scripserit librum istum, quare non procedit probando et syllogysando, ut necessario convinceret ipsos ? Tertia, quare ipse Ioannes faciens mentionem de Patre et Filio, nullam faciat mentionem de Spiritu sancto in prima parte huius libri ? Solutio.
marg.| Ad primam dicimus, quod creatura rationalis ceciderat in duobus, a Deo, scilicet in his, que sunt fidei et in his, que sunt moris: Et constat quod ea, que sunt fidei, magis remota sunt a creatura rationali vulnerata, quam illa, que sunt moris: quia hec quodammodo sunt a natura ; illa vero omnino sunt supra naturam et ita vicinius est egroto bonum moris, quam bonum fidei: et ideo prior fuit reductio creature rationalis ad Deum per mores, quam per fidem. Unde cum alii Evangeliste prius scripserint de temporalibus gestis Christi, que mores nostros informant, sufficienter nos ordinaverunt in moribus et reduxerunt ad statum pristinum quoad partem istam: et ideo ordinatio in his, que sunt fidei, relinquebatur ultimo scribenti, id est Ioanni. Hec ratio de Glossis extrahitur, non una, sed multis invicem comparatis. Chrysostomus ponit aliam rationem in quarta homilia, dicens: Reliquis Evangelistis in his, que secundum carnem sunt morantibus sermonibus, timor erat, ne quidam propter hoc terrestres existentes in his remanerent solis dogmatibus. Ex hoc igitur terrestri zelo Ioannes reducens eos, qui casuri erant et ad celum attrahens, decenter desuper et ab existentia eterna facit narrationis principium.
marg.| Ad secundam dicimus, quod Ioannes scripsit per modum Auctoris, cui etiam crederent ipsi heretici: quia omnes heretici credebant Christo et Apostolis missis ab eo. Unde cum proprium sit Auctoris nulli inniti: sed ex ipsa sua auctoritate et materie veritate, de qua loquitur, robur in dictis habere: ideo non debuit scribere Ioannes probando et syllogizando, sicut Philosophi, quorum unusquisque timebat ictus alterius sequentis se: et ideo necesse fuit confugere ad arma verborum, que consistunt in syllogismis et argumentationibus. Et habetur hec solutio a Chrysostomo in secunda homilia, ubi dicit: Vides prolationem et potestatem verborum multam, qualiter nihil dubitans, neque coniiciens, sed omnia enuntians, loquitur. Hoc enim magnum non circumferri in his, que utique dicat.
marg.| Ad tertiam dicimus, quod Ioannes agit in hoc libro de reductione creature rationalis ad Patrem et de reducente ipsam et de dispositionibus, per quas fit reductio: et ideo necesse fuit facere mentionem de Patre, ad quem fit reductio ; et de Filio, per quem fit reductio: et non de Spiritu sancto, quia omnes dispositiones, aut sumuntur ex parte illius, ad quem fit reductio ; aut ex parte illius per quem: aut ex parte rei, que reducitur. Hoc autem non est silendum, quod in hac prima parte libri, quater positum est hoc verbum, erat unde cum non {6. 281rb} sint nisi tres differentie temporis, scilicet presens, preteritum et futurum: per hoc notavit Ioannes, quod essentia Filii, quam copulat,   erat est super omne tempus, nec tempore variatur.
Numérotation du verset Io. 1,3 
marg.| {d} Omnia per ipsum facta sunt Hic incipit secunda pars huius libri secundum nostram divisionem, in qua agitur de exitu creaturarum a Patre per Verbum. Dividitur autem hec pars in duas particulas. In priori ostenditur, quod omnia facta sunt per verbum.
marg.| In secunda determinatur, qualiter omnia sunt in verbo, qua incipit ibi. Quod factum est, in ipso vita erat Et i n his duobus continetur tota sententia huius secunde partis. Ordinatur autem hec secunda pars libri ad priorem, ut rivus ad fontem, id est ut oriens ex illa.
marg.| In illa siquidem parte, id est in prima, ostensum est, quod verbum habet rationem principii, quantum ad hoc, quod ante ipsum nihil et ipsum ante omnia: ratio autem principii in plus est, scilicet quod ab ipso omnia. Et hoc ostenditur hic, cum dicitur: Omnia per ipsum facta sunt Et s ic patet, quod hec quinta propositio oritur a quarta, qua dictum est.   Hoc erat in principio apud Deum Nam ratio principii est, ut ab ipso omnia: et verbum erat in principio: non transiens, sed permanens apud Deum, necesse est ipsum verbum habere rationem principii: quare sequitur, quod omnia per ipsum facta sunt.
marg.| Item filius venit in mundum Patrem manifestare, qui usque tunc mundo fuerat ignotus, sicut dicitur infra b. Nemo Deum vidit unquam, sed unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, enarravit nobis. Et quia ad hoc venit, ideo verbum dicitur, cuius ratio est, secreta mentis exterius manifestare.
marg.| Prima autem manifestatio Patris est in imagine prima, que est Filius.
marg.| Secunda manifestatio est in vestigio eius, quod est secunda imago, que immediate traducitur ab imagine prima, id est in creatura, que est a Patre per verbum. Cum igitur in prima parte sufficienter actum sit de prima manifestatione Patris, consequens fuit, ut in secunda parte ageretur de secunda manifestatione. Et hoc totum innuitur ab Augustino in libro de decem chordis, circa medium libri, ubi dicit. Aliter imago tua est in Filio tuo, aliter in speculo.
marg.| In Filio tuo est imago tua, secundum equalitatem substantie: In speculo autem, quam longe est a substantia et tamen est quedam imago tua, quamvis non talis qualis in Filio.
marg.| In Filio secundum substantiam in creatura non est, hec imago Dei, que est in Filio, quia hic est, quod Pater, id est verbum Dei, per quod omnia facta sunt. Et consequenter ponit satis elegans exemplum. Aliter, inquit, est imago Imperatoris in filio ; aliter in solido aureo, id est in denario. Sic igitur patet ordo et ratio ordinis huius secunde partis ad primam. Sed antequam exponamus sententiam huius partis ad primam, oritur quomodo satis probabilis, videlicet, cum in hac parte agat Ioannes de exitu creaturarum a suo principio, quare ipse non enumerat creaturarum species per ordinem, quo facte sunt, sicut fecit Moyses in Genesi, ubi enumerat per ordinem opera septem dierum ? Ad hoc dicimus, quod Moyses non intendit agere de verbo eterno, nisi prout est principium omnium: et ideo intendit principaliter agere de exitu creaturarum in esse per verbum: unde necesse fuit ipsum ordinem exitus determinare: Ioannes autem agit principaliter de reductione creature rationalis ad Patrem, per verbum, per quod facte sunt omnes creature ; et ideo non debuit hic tangi ordo exitus creaturarum a Deo, nisi in summa: sed reductionis ordo debuit feriatim ostendi, quoad dispositiones pertinentes ad ipsum reducentem ; que dispositiones tanguntur et aperiuntur in propositionibus prime et secunde partis huius libri. Et quod ita sit, habetur aperte a Chrysostomus in quinta homilia super librum illum, ubi dicit Moyses incipiens historiam et conscriptionem, que est in veteri Testamento, de sensibilibus nobis loquitur et hec enumerat per multa. Evangelista vero hic omnia exerens uno verbo comprehendit et illa et ea, que his sunt superiora. Et dicit causam, quare sic facit. Decenter censuit et cognita existentia auditoribus et ad maiorem festinans materiam et totum hunc librum instituens, non de creatura, sed de conditione omnia producente dicere. Et ita, qui bene advertit verba Chrysostomi, tres causas invenit, quare Ioannes non enumerat hic ordinem creaturarum. Quarum prima est, quia note erant creature facte per verbum ; et ideo non oportuit de novo enumerare. Secunda, quia maiorem et digniorem materiam volebat prosequi.
marg.| {6. 281va} Tertia, quam diximus, scilicet quia non intendit agere ad exitum creaturarum a Deo ; sed de reductione earum ad Deum per verbum: et ideo conditiones verbi, non ordinem creaturarum debuit prosequi. Dicit ergo.
marg.| {a} Omnia visi bilia et invisibilia: spiritualia et corporalia, naturam servantia: quod dicimus propter peccata, que naturam non servant, sed corrumpunt.
marg.| {b} Per ipsum verb um, quod erat in principio ad Deum.
marg.| {c} facta sunt a Pa tre, ut sic notetur per prepositionem ratio principii in Patre, respectu Fili: identitas virtutis operantis principii in utroque. Nam Pater et Filius unum sunt principium operans omnium. Et hoc aperte dicit Anselmus in libro de Spiritu sancto contra Grecos, ubi dicit: Pater fecit omnia per verbum, licet sit eiusdem essentie cum Patre, quia fecit omnia sua potentia, que est idem Filio. Sed cum dicat. Omnia nihil excipiens, numquid in hac universali distributione includitur Spiritus sanctus. Dicimus, quod non, quia sicut Pater et Filius non sunt inter omnia, sed super omnia, ita Spiritus sanctus non est inter omnia, sed super omnia, sicut dicitur Gn. 1.a. Spiritus Domini ferebatur super aquas quare non est factus inter omnia, sed factor omnium. Solet etiam queri, quid notet hec propositio. Per cum dicitur: Omnia per ipsum facta sunt Sed iam soluta est hec questio per expositionem, quia diximus identitatem virtutis operantis in Patre et Filio, ita ut virtus illa sit a Patre, in Filio. Unde Prv. 8.d. Quando appendebat fundamenta terre, cum eo eram cuncta componens. Sed oritur alia questio satis difficilis, scilicet utrum vere possit dici, quod Pater omnia fecit per Spiritum sanctum, sicut per Filium: Ad hoc dicitur communiter et bene, quod vere potest dici, quod Pater operatur per Spiritum sanctum, sicut per Filium ; sed magis proprie dicitur Pater operari per Filium ; quia Patri attribuitur potentia operandi: Filio vero ipsa operatio Spiritui sancto conservatio operati. Pater proprie operatur per Filium et in Spiritu sancto. Sic enim differunt he due prepositiones per et in quia per dicit causam efficientem ; In continentem, seu conservantem. Unde Rm. 11.d. Ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia. Ibi Glossa Ex ipso dicit propter Patrem, ex quo Filius: per ipsum propter Filium per quem facta sunt omnia: in ipso, propter Spiritum sanctum: quia sola dilectione creavit et conservat omnia. Potest etiam addi ad hanc rationem, ut dicamus cum Augustino super Genesim ad litteram quod per prepositio non solum notat causam efficientem: Immo etiam exemplarem, quod non proprie convenit Spiritui sancto, sed tantum Filio, qui est ars, in qua sunt omnium rationes ; quia ipse est imago Patris perfectissime indicans substantiam Patris, quare patet quod non proprie potest dici Pater per Spiritum sanctum operari: tamen si reperiatur alicubi, debet dici, quod, per, non notat tunc nisi causam efficientem, que est ab alio. Queritur etiam, utrum proprie possit dici Pater operari in Filio, sicut per Filium ? Et dicimus, quod utrumque bene dicitur et utrumque reperitur. Hbr. 1.a. Novissime locutus est nobis in Filio, per quem fecit et secula. In Ps. 103. Omnia in sapientia fecisti. Col. 1.c. Omnia per ipsum et in ipso creata sunt et ipse est ante omnes et omnia ipso constant.
marg.| Et per utramque prepositionem, id est per et in, notatur identitas principii, sive virtutis operantis. A, vero et ab, prepositio, dicit auctoritatem principii in suo casuali. Ideo non dixit Ioannes: Omnia ab ipso facta sunt. Unde Hilarius. Filius per se operatur, sed non a se. Sequitur.
marg.| {d} Et sine ipso verb o omnia faciente.
marg.| {e} factum est nihil natu raliter subsistens. Peccatum vero non est natura subsistens, quare non est ab ipso, vel per ipsum. Tamen ipsum peccatum inquantum participat communem rationem entis, est a Deo: Inquantum vero deficit ab ente et non est a Deo, ut dicit Anselmus. Et probat hoc idem Dionysius in libro de divinis nominibus in capitulo de ente, ubi tractatur de malo. Sicut igitur artifex sine arte et sapientia sua nihil operatur ; immo omnia per artem et sapientiam facit et etiam prius in ipsa arte omnia et consequenter in opere: sic Pater omnia fecit per Filium, qui est ars et Sapientia eius et sine ipso nihil facit ; sed prius omnia fecit in ipso, sicut in arte et consequenter omnia fecit per ipsum in opere.
marg.| Notandum autem est hic, quatuor quedam dici de Filio, que sunt idem in re ; sed differenti ratione, scilicet Sapientia, { 281vb } ratio, ars, idea et alia duo, verbum et imago. Sapientia dicitur, prout informat et facit sapientem. Unde se magis tenet ex parte artificis habentis et ideo non recipit plurale, ut dicatur, quod plures sapientie rerum sint in Filio, vel in Deo.
marg.| Similiter ars dicitur eadem sapientia prout est directiva operum. Unde licet aliqualiter respiciat pluralitatem operum ; quia tamen omnia respicit in una ratione exitus sui, id est ordinate et sapienter: Ideo nec ipsa ars recipit plurale. Ratio vero respicit finem. Unde magis tenet ex parte rerum et ideo recipit plurale. Idea vero dicit speciem rei exemplarem in ipsa sapientia. Unde duplicem habet comparationem. Unam ad res, quarum est exemplar ; aliam ad sapientiam cognoscentem res exemplatas. Secundum primam comparationem recipit plurale. Unde conceditur, quod multe idee sunt in Deo. Secundum aliam comparationem non recipit plurale. Unde a Sanctis dicitur, quod una sola idea est in Deo: Et necesse est dici. Cum enim idea sit quasi medium inter cognoscentem et cognoscibilia, necessario sequitur conditiones utrorumque. Hec quatuor nomina cum respiciant cognitionem, essentialia sunt et conveniunt toti Trinitati ; tamen Filio appropriantur. Verbum vero et imago proprie dicuntur de Filio. Verbum enim et imago dicitur Filius, inquantum perfectissime loquitur, seu representat substantiam et virtutem Patris, non solum respectu creaturarum, sed etiam respectu Spiritus sancti, cuius cum Patre est Filius unum principium, alioquin non esset verbum, vel imago ipsius: quia non totum Patrem loqueretur Filius. Sequitur.
marg.| {f} Quod factum est ]   4 ]   in ipso, vita erat Hic incipit secunda particula huius secunde partis: Et oritur hec propositio ex primis. Nam si verbum erat in principio, per quod facta sunt omnia et sine quo factum est nihil, eo quod sit ars et Sapientia Patris, sequitur, quod omnia, que facta sunt, prius fuerunt facta in eo, ut in arte, quam sint facta in opere. Et hoc est, quod factum est id est omne factibile aliquando futurum in existentia.
marg.| {g} In ipso vita erat id est in verbo, quod est vita, erat ipsum vita. Summus quidem Spiritus habet in se omnium rationes, que cognoscit. Sed est duplex cognitio, scilicet practica et speculativa. Speculativa cognitio est propria scientia: et hec potest esse omnium possibilium et que numquam erunt.
marg.| Multa enim possunt fieri que numquam fient: et horum potest esse cognitio speculativa, que dicitur scientia. Practica autem cognitio est scientia beneplaciti: et hec est tantum eorum, que fient aliquando, que supra diximus factibilia.
marg.| Ratio istorum factibilium in Deo dicitur vita, quia vita magis se tenet ex parte voluntatis secundum nominis rationem et rei proprietatem. Unde etiam in nobis perfectio voluntatis dicitur vita anime, id est virtus, vel gratia ; perfectio vero speculativi intellectus proprie dicitur veritas, non vita. Secundum hanc rationem similitudinis transsumptum est nomen vite ad rationes rerum in Deo existentes et est tantum eorum, que sunt in eo per approbationem, ut quandoque fiant in actu. Secundum hoc vita potest esse ablativi, vel nominativi casus. Et est idem sensus.
marg.| Quod factum est In a ctu,   Erat in ipso vita ab e terno, antequam esset et postquam est et postquam preteriit, semper absque mutatione in ipso fuit vita. Et quod ita debeat dici, sumitur ab Augustino in Secundo libro super Genesim ad litteram, ubi dicit. Quia ergo nihil creari posset, sive ante tempora, quod quidem non est Creatori coeternum, sive ab exordio temporum, sive in aliquo tempore, cuius creandi ratio. Si tamen ratio recte dicitur, non in verbo Dei, Patri coeterno coeterna vita viveret. Propterea Scriptura priusquam insinuet unamquamque creaturam ex ordine, quo conditam dicit, respicit ad Dei verbum prius ponens: Et dixit Deus, fiat illud. Iuxta hanc expositionem hec prepositio,   In nota t continentiam effectus in causa exemplari extra. Nam sicut dicit Augustinus in eodem libro, parum ante. Omnes creature sunt in Deo creatrix essentia. Sic exponitur hec prepositio secundum Augustinum.
marg.| Secundum Hilarium sic: Quod factum est in ipso verb o, scilicet id est Incarnatio Passio, Resurrectio   et c etera huiusmodi.   vita erat id est causa vite nobis. Unde infra 11.c. Ego sum Resurrectio et vita. Secundum Ambrosium sic:   Quod factum est in {6. 282ra}   ipso vita id est per ipsum, qui est vita, infra 14.a. Ego sum via, veritas et vita.   Erat ante quam fieret. Erat enim in Dei prescientia, antequam fieret in existentia. Secundum Origenem et Chrysostomum sic exponitur et punctatur littera.   Sine ipso factum est nihil, quod factum quod fit contra hereticos, qui punctant litteram post   nihil sicu t Augustinus. Et dicunt si   nihil fact um est sine ipso et Spiritus sanctus est aliquid, factus est Spiritus sanctus per verbum. Et hoc narrat Chrysostomus in quinta homilia, ubi dicit sine ipso factum est nihil, quod factum est, si quid factibile est: hoc dixi per eum factum esse, puta et si invisibile sit et si incorporeum et si in celis, propterea non dixit: omnia per ipsum facta, sed si quid factum est, id est factibilia: Spiritus autem sanctus non est factibilis.
marg.| Sequitur secundum Chrysostomum: In ipso vita erat quasi dicat: non est mirum, si sine ipso factum est nihil, quod factum, id est si per eum factum est omne factibile, quia.   In ipso vita erat id est providentia, res producendi et conservandi in esse ex ipso primo fonte indeficiente et omnibus sufficiente in faciendo et conservando. Unde dicit Chrysostomus in quinta homilia. Deus antequam operatus esset et postquam fecit, similiter indeficiens manet, in nullo minoratus est, nec invalidus factus ex multa conditione, sed et si quam plures oporteret factos esse mundos tales et si infinitos, idem manet omnibus sufficiens non ad † inducendum eos solum, sed ad continendum eos post conditionem. Nomen enim vite non conditionis hic solum est: sed et providentie, que est secundum permanentiam.
marg.| Secundum hanc expositionem oportet dicere, quod creature non fuerunt ab eterno in Deo vita. Nam si vita respicit conditionem et conservationem rerum, que ab eterno, nec condite, nec conservate sunt: sequitur quod nec ab eterno fuerunt vita in Deo.
marg.| Sed tunc surgit questio, secundum quam rationem vite, que est apud nos, transumatur vita ad divinam sapientiam ?
marg.| Item queritur, secundum quam differentem rationem vite accipiant Sancti has diversas expositiones ?
marg.| Item queritur, utrum creature magis sint vita in Deo, cum sunt actu, quam ante, vel postquam preterierint ?
marg.| Solutio. Ad primum dicimus, quod vita secundum quod est in naturis apud nos, est primus actus et continuus anime in corpus organicum: Prima enim excitatio animati ad esse, secundum quod animatum est, est actus vivificus, continens ipsum animatum in esse per continuationem ipsius actus vivifici. Ad utrumque horum respexit Chrysostomus, in sua expositione, dicens ipsam divinam sapientiam vitam omnium, tum quia continet in esse omnia. Et hoc est, quod dicit Chrysostomus in quinta homilia. Nomen vite non conditionis hic est solum, sed et providentie, que est secundum permanentiam. Et ita cum divina sapientia non manifestetur nobis, nisi per actus suos, ut dicit Chrysostomus debuit dici vita, que est primus actus et annuus anime in corpus suum.
marg.| Item ponatur, quod anima sit ante corpus: adhuc dicetur, quod anima vitam corporis, non actu, sed potentiam huius actus iam habet in se. Et iuxta hanc similitudinem transumit Augustinus et Anselmus vitam ad divinam Sapientiam. Unde dicunt: quod res antequam sint in natura, sunt vita in Deo et cum sunt et postquam esse desierint, eo quod exemplar eorum apud primam causam immobile perseverat. Et sicut non diceremus, quod anima esset vita corporis, si numquam vivificaret, ita non dicimus, quod in Deo sit aliquid, vita, si ipsum numquam erit, etiamsi possibile est ipsum fieri. Sic patet solutio ad duo prima.
marg.| Ad tertium dicimus secundum Augustinum et Anselmum, quod res quocumque modo varientur, equaliter sunt vita in Deo. Vita enim nominat rationem eternam apud Deum immutabiliter permanentem: sed tamen Deus non semper equaliter vivificat res ; neque res semper equaliter vivunt in Deo, quia vivunt et vivificat, dicunt vitam actu participatam: Hoc tamen dico sine preiudicio. Aliter etiam exponit hoc ultimum Chrysostomus: In ipso vita erat id est ipsum, scilicet verbum vita erat in se, sicut Pater in se. Unde Infra 5.e. Sicut Pater habet vitam in semetipso ; sic dedit Filio vitam habere in semetipso. Nec per hoc ponitur aliqua compositio in Patre, vel Filio, cum non sint vita per participationem, sed per essentiam.
marg.| Per primam propositionem, id est per hanc. Omnia per ipsum facta sunt Conf unditur Arrius, qui posuit filium {6. 282rb} esse creaturam: Non enim potest esse creatura, per quam omnis creatura facta est.
marg.| Per secundam, id est per hanc: Et sine illo factum est nihil conf unditur Manicheus, qui dicit corporalia sine ipso facta a malo Deo.
marg.| Per tertiam, id est per hanc: Quod factum est, in ipso vita erat conf unditur Nestorius, qui dicit Filium habuisse initium: Nam si haberet initium, res non fuissent vita in eo, cum ipse non esset. Multa verba diximus de verbo, quia bonum est ab hoc verbo esse verbosum, cum non sit nisi vita et veritas et ratio et sapientia. Sequitur.
marg.| {a} Et vita erat lux hominum Hic incipit tertia pars libri, in qua agitur de temporali Verbi Nativitate. In prima siquidem parte actum est sufficienter de eterna verbi generatione. In secunda de exitu creature a Patre per verbum: quare consequens, ut in tertia parte ageretur, de temporali verbi generatione, secundum quam facta est creatura. Habet autem hec pars tres propositiones. Prima est de Verbi Incarnatione, secunda de Verbi incarnati operatione ; tertia de efficacia et virtute Incarnationis et operis. Dicit ergo: Et vita erat lux hominum Secundum hoc respondet obiectioni tacite, que fieri posset. Dixerat siquidem, quod verbum erat vita omnium factibilium et in verbo. Idem est vita et lux: quare videtur quod similiter sit lux omnium factibilium. Et respondet Ioannes dicens, quod non omnium est lux, sed hominum. Et est ratio dicti hec, quia sicut lux est prima et universalis species omnium formarum corporalium et principium omnis vivificationis corporalis ; ita lux spiritualis est homini prima via vite, de tenebris erroris illuminans et viam ad invisibilia demonstrans. Et ita vita omnium Erat lux hominum cum hominum naturam sibi in unitate persone univit: ut infirmus oculus hominum radios sui fulgoris sustinere posset. Ante Incarnationem vero lux erat in se et etiam Angelorum: sed non hominum, qui non poterant Solem in rota intueri: et ideo Sol nube se induit et sic factus est. Lux hominum quoniam Simeon videns Solem sub nube, cum gaudio dixit: Lc. 2.e. Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace: Quia viderunt oculi mei Salutare tuum: Quod parasti ante faciem omnium populorum: Lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tue Israel. Item Ps. 111. Exortum est in tenebris lumen rectis corde, misericors et miserator et iustus Dominus. Is. 9.a. Populus, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam, habitantibus in regione umbre mortis, lux orta est eis. Quod autem Sol noster suo ortu temporali viam ad lumen eternitatis ostenderit, dicitur in Ps. 35. Quoniam apud te est fons vite et in lumine tuo videbimus lumen. Is. 60.a. Ambulabunt gentes in lumine tuo et Reges in splendore ortus tui. Item in Ps. 2. Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. Super nos dicit: non super Angelos, quia ut dicitur Hbr. 2.d. Nusquam Angelos apprehendit ; sed lumen Abrahe apprehendit. Quia satis conveniens fuit iuxta proprietatem rerum naturalium: In speculo siquidem corporali fit reflexio luminis corporalis: ideo conveniens fuit ; ut in speculo spirituali, quod est mens humana, fieret reflexio luminis spiritualis. Quod factum est in Incarnatione verbi: Tunc enim signatum fuit lumen vultus Dei super speculum. Ante Incarnationem quasi non signata hoc lumine humana natura, trahebatur ad infernum: sed post Incarnationem tamquam insignita signaculo Regis, ascendit in celum. Et nota quod dicit: Vita erat lux hominum generaliter ; non Iudeorum tantum, quia per verbi Incarnationem lex Moysi, que aliquod lumen erat, sed quasi clausum intra limites Iudee, transfusa est in omnes gentes per Christum. Et hoc totum comprehendit Chrysostomus, uno verbo in quinta homilia dicens. Primum quidem de conditione nos edocuit ; deinde dicit bona, que sunt secundum animam, que prebuit nobis veniens: et per unum verbum enigmatice ostendit ea Evangelista dicens: Et vita erat lux hominum Non dixit lux Iudeorum ; sed universaliter hominum. Non enim Iudei solum, sed et Gentiles ad hanc venerunt cognitionem: quia vera lux hominum erat, oportebat, ut tunc luceret, cum aliunde luminis auxilium haberi non poterat et undique tenebrarum caligo involvebat. Et ideo subdit.
marg.| {6. 282va}] {a} Et lux in tenebris lucet id est in medio erroris. Fuit enim tempore Incarnationis caligo idololatrie et infidelitatis, quasi in summo et Iudei, qui olim Deum coluerant, tunc divisi erant per sectas erroris. Unde Sap. 8.c. Dum quietum silentium tenerent omnia et nox in suo cursu medium iter haberet, omnipotens sermo tuus, Domine, exiliens de celo a regalibus sedibus venit. Ad quod etiam significandum media nocte natus est. De hoc etiam dicitur Is. 35.d. Ecce nos omnes, quasi oves erravimus: unusquisque in viam suam declinavit: et Dominus posuit in eo iniquitates omnium nostrum.
marg.| Item Et lux in tenebris lucet id est in medio desperationis. Iam enim expertus erat homo, quod lex nature non poterat liberare, neque lex Moysi: Unde nihil restabat nisi desperatio salutis: nisi oriens ex alto Dominus hominem visitasset. Unde Sir. 51.b. Vita mea appropinquans erat in inferno deorsum, circumdederunt me undique tenebre peccatorum, scilicet et non erat, qui adiuvaret, quia omne lumen extinctum erat. Aspiciens eram ad adiutorium hominum, id est Moysi et Sacerdotum, non erat. Memoratus sum misericordie tue, Domine et cooperationis tue, que a seculo sunt, quoniam eruis sustinentes te, Domine et liberas eos de manu gentium. Item.
marg.| {a} Et lux id est vita et doctrina Christi.
marg.| {b} In tenebris lucet id est inter persecutiones et tribulationes mundi, que tunc abundant et modo magis incipiunt abundare: tamen lux ista nihilominus lucet et quasi ad tempus fuit pax in mundo, nato Domino. Unde dicitur 1Io. 2.b. Tenebre transierunt et verum lumen iam lucet. Item.
marg.| {a} Et lux in tenebris lucet id est lux in cordibus tenebrosis. Gn. 1.a. Tenebre erant super faciem abyssi et Spiritus Domini ferebatur super aquas: dixit quoque Deus: fiat lux ; et facta est lux. Item.
Numérotation du verset Io. 1,5 
marg.| {a} Et lux in tenebris lucet id est Christus inter tenebrosos. Eph. 5.b. Fuistis aliquando tenebre ; nunc autem lux in Domino. Sed quia virtus huius luminis invincibilis est: ideo competenter subiungit.
marg.| {c} Et tenebre eam non comprehenderunt Minu s dicit et plus significat, id est lux omnes tenebras effugavit. Unde Is. 42.c. Ponam tenebras coram eis in lucem: quia omnis idololatria cessit, ritus Synagoge elanguit, nebula desperationis disparuit, persecutionum tempestas cessavit. Sed iuxta ultimam expositionem oportet dicere: Et tenebre eam non comprehenderunt id est Iudei tenebrosi lucem istam non perceperunt, quia non sunt illuminati, non propter defectum lucis ; sed propter vitium eorum, qui noluerunt oculos aperire ad lucem. Unde Chrysostomus Sicut solari radio non est frui non aperientem oculos: ita nec hac claritate participare, non vehementer expandentem anime oculum. Ne claudas ianuas huic luci et multa frueris voluptate. Sequitur.
Numérotation du verset Io. 1,6 
marg.| {d} Fuit homo missus a Deo Quar ta pars huius libri, in qua agitur de precursore Verbi, qui hic commendatur in sex.
marg.| Primo a mansuetudine, cum dicitur: Homo Secu ndo ab humilitate, cum dicitur:   Missus. ]   Tert io ab auctoritate mittentis, cum dicitur: a   Deo. ]   Q uarto ab abundantia gratie, cum dicitur:   Cui nomen erat Ioannes. ]   Q uinto ab officii dignitate, cum dicitur:   Hic venit in testimonium Sext o a laudabili fine, seu utili intentione, cum dicitur ;   Ut omnes crederent per illum. ]   O rdinatur autem hec pars competenter ad precedentia.
marg.| In prima siquidem parte huius libri actum est de eterna verbi generatione.
marg.| In secunda de exitu creaturarum a Patre per verbum, ibi: Omnia per ipsum facta sunt In t ertia de Verbi Incarnatione, ibi:   Et vita erat lux hominum. Et i ta dupliciter notificavit nobis Evangelista verbum. Primo in comparatione ad Patrem, in quo est. Secundo in comparatione ad creaturas, que sunt ab ipso. Sed utroque modo incomprehensibile erat, ideo tertio notificavit eum, non iam ut factorem creaturarum, sed ut factum creaturarum, id est velatum creatura, id est carne humana ; quia quod erat, permansit ; et quod non erat, assumpsit, scilicet hominem, quia verbum caro factum, ut infra eodem. Sed etiam sic non fuit comprehensum. Unde dictum est supra immediate. Et lux in tenebris lucet ; { 282vb } et tenebre eam non comprehenderunt licet nube carnis velatam ; quia adhuc erat nimia claritas lucis et oculi Iudeorum infirmi: ideo necesse fuit aliquod lumen minus premittere, quod assuefaceret et prepararet oculos Iudeorum ad susceptionem magni luminis: Sicut igitur Lucifer precedit Solem, ita Ioannes Salvatorem. Unde Ps. 131. Paravi lucernam Christo meo. Et Iob. 38.d. Numquid producis Luciferum in tempore suo ? Propterea, vox est previa verbi et quasi media inter ipsum verbum et auditores verbi. Et Ioannes est vox. Unde infra eodem c. Ego vox clamantis. Quare post verbi generationem, antequam posset audiri, necesse fuit premittere vocem, id est Ioannem. Et ideo tunc dicitur.   Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes Divi ditur autem hec quarta pars libri in tres particulas.
marg.| In prima ostenditur utilitas et necessitas testificationis Ioannis.
marg.| In secunda ostenditur differentia verbi incarnati et Ioannis ; et quod testimonium Ioannis non fuit propter Christum, sed propter populum infirmum, qui aliter non suscepisset Christum venientem, nisi prius voce Ioannis sibi cognita preconizatus fuisset, ibi, Erat lux vera In t ertia prosequitur Ioannes de ipsa testificatione, ibi:  Ioannes testimonium perhibet de ipso et clamat Dici t ergo.   Fuit homo mans uetus et rationalis. e
marg.| Missus non se ingerens, quia quomodo predicabunt, nisi mittantur. Rm. 10.c.
marg.| {f} A Deo ut i psum adorandum predicaret. Gn. 41.e. Fecit Pharao, id est Deus pater ascendere Ioseph super currum suum secundum, id est Christum carne indutum venire fecit in mundum precone clamante, ut omnes flecterent genu coram eo et prepositum scirent esse universe terre Egypti.
marg.| Per hoc, quod dicit, fuit homo nota tur naturalis convenientia Ioannis ad populum, ad quem mittebatur. Per hoc, quod sequitur   Missus a Deo nota tur convenientia aliqua eiusdem cum Deo, a quo mittebatur ; et ita participans cum utrisque, id est Christo et populo, aptus fuit, ut esset via Christi ad populum et populi ad Christum: unde de ipso dicitur {6. 283ra} Δ Is. 40.a. Vox clamantis in deserto: parate viam Domini, rectas facite semitas Dei nostri. Mal. 3.a. Ecce ego mitto Angelum meum ante faciem tuam, qui preparabit viam tuam ante te. Et merito dicitur Ioannes Angelus, quia non propriam, sed mittentis causam egit. Unde Chrysostomus in sexta homilia. Tu audiens, quoniam a Deo missus fuit Ioannes, nihil de reliquo humanum esse existima eorum, que dicuntur ab illo: non enim, que eius sunt, sed que mittentis omnia loquitur et ideo Angelus nuncupatur: Angeli enim virtus est nihil proprium dicere.
marg.| {a} Cui nomen erat Ioannes ante quam mitteretur. Is. 49.a. De ventre matris mee recordatus est nominis mei, id est in utero matris mee recordatus est nominis mei, id est gratiam. Ideo dicit: Cui nomen erat Ioannes Nomen, quia antequam conceptus esset, prenominatus est ab Angelo: Lc. 1.a. et antequam natus fuisset, habuit rem nominis, id est gratiam, quia sanctificatus fuit in utero matris sue. Unde de ipso dicitur illud Ier. 1.b. Priusquam te formarem in utero, novi te etiam ex nomine: et antequam exires, de vulva, sanctificavi te.
Numérotation du verset Io. 1,moraliter 
marg.| Fuit homo etc. Hic notantur quatuor, que sunt necessaria Predicatori.
marg.| Primum est auctoritas missionis, quod notatur, ibi Fuit homo missus a Deo Rm. 10.c. Quomodo predicabunt, nisi mittantur ? Si enim missio non esset necessaria, non diceret Dominus per Ier. 32.d. Non mittebam eos et ipsi currebant.
marg.| Secundum, est honestas conversationis, sive bona vita, quod notatur, ibi: Cui nomen erat Ioannes id est in quo erat gratia vite et veritatis, sicut dicit Sapientia de se. Sir. 24.c. In me omnis gratia vite et veritatis. Si talis non deberet esse Predicator, non diceret Christus per Ps. 49. Peccatori autem dixit Deus: quare enarras iustitias meas etc. Eccl. 16.c. Non est speciosa laus in ore peccatoris.
marg.| Tertium est virtus discretionis, ut sciat quid, cui, quando, quomodo predicandum: quod notatur, ibi: Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine Quid am non habentes discretionis lumen, perhibent testimonium de tenebris, ut qui predicant divitias et licitam esse pluralitatem beneficiorum. Predicatio Christi debet esse lumen predicationis nostre: Ipse vero predicavit paupertatem. Mt. 5.a. Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum celorum. Mt. 19.c. Si vis esse perfectus, vade, vende omnia, que habes et da pauperibus etc. Lc. 6.d. Ve vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram. Mt. 19.c. Facilius est camelum transire per foramen acus, quam divitem intrare in regnum celorum.
marg.| Quartum, est rectitudo intentionis, quod notatur, ibi: Ut omnes crederent per illum Hic enim est zelus animarum, qui debet esse in intentione Predicatoris ; non lucrum temporale, vel humanus favor. 2Cor. 12.d. Ecce hoc tertio paratus sum venire ad vos ; et non ero gravis vobis, non enim quero, que vestra sunt, sed vos. Dicit ergo.   Fuit homo non leo. Eccl. 4.d. Noli esse sicut leo in domo tua, evertens domesticos tuos. Gal. 6.a. Fratres, si preoccupatus fuerit homo in aliquo delicto ; vos, qui spirituales estis, instruite huiusmodi in spiritu lenitatis. Eccl. 31.b. Intellige, que sunt proximi tui ex teipso. Ideo tam frequenter dicitur Ezechieli, qui gerit formam Predicatoris: Fili hominis.
marg.| Missus non se ingerens. Hbr. 5.a. Nemo assumit honorem ; sed qui vocatur a Deo tamquam Aaron.   A Deo non a mundo. Gal. 1.a. Paulus Apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Iesum Christum. Apostolus idem est, quod missus.
marg.| Cui nomen erat Ioannes id est re et nomine gratiosus. Is. 49.a. Dominus ab utero vocavit me, de ventre matris mee recordatus est nominis mei.
Numérotation du verset Io. 1,7 
marg.| {b} Hic id est talis, scilicet homo missus Ioannes, id est gratiosus.
marg.| {f} Venit prim o in mundum, deinde in desertum, ubi ab infantia vixit, baptizans et predicans Baptismum penitentie: deinde venit in deserto in Iudeam, ut ibi populo predicaret. Unde Lc. 3.a. Factum est verbum Domini super Ioannem filium Zacharie in deserto: et venit in omnem regionem Iordanis predicans Baptismum penitentie in remissionem peccatorum. Per hoc, quod dicitur: Factum est verbum Domini super Ioannem, intelligitur hec missio Ioannis, qua missus est a Deo ad testificandum. Nec aliter predicabat Ioannes Baptismum, nisi quia baptizabat in nomine venturi post se ad baptizandum et predicandum: et in hoc ferebat ei testimonium, quod ipse solus dimittebat peccata et gratiam conferebat. Et hoc est:   Venit in testimonium id est ad testimonium perhibendum. Et quod dicit   venit nota t liberam voluntatem Ioannis, quia id, ad quod missus fuit, libera voluntate peregit. Ideo autem vixit ab infantia in deserto, ut linguam suam ad tantum testimonium servaret impollutam, quod non potest fieri inter homines. Unde Is. 6.b. quando mittebatur in testimonium rei vise, dicit: Ve mihi, quia tacui: quia vir polluti labii ego sum: et in medio polluti polluta labia habentis ego habito. Idcirco antequam mittatur, purgantur labia eius calculi ardentis tactu. Similiter Ieremias purgatur, antequam mittatur, sed non calculi tactu, sed manus tantum: quia adhuc parum peccaverat in lingua, quia puer erat. Unde Ier. 1.b. Misit Dominus manum suam et tetigit os meum et dixit ad me: Ecce dedi verba mea in ore tuo. Ioannes vero nec manu, nec calculo tangitur, quia linguam suam in deserto servavit impollutam: et ideo idoneus fuit ad testificandum. De quo autem deberet ferre testimonium Ioannes, ostendit Evangelista dicens.
marg.| {e} ut testimonium perhiberet de lumine id est de Christo nato de virgine, sicut radius nascitur a Sole sine aliqua eius corruptione, vel diminutione. Sed quid est quod dicitur: infra 5.f. Ego autem non ab homine accipio testimonium ? Ideo heretici forte dixerunt, quod Ioannes non fuit homo, sed Angelus incarnatus. Sed heresis ista eliditur per hoc, quod dictum est supra. Fuit homo missus a Deo. Dicimus ergo, quod in testimonio tres persone sunt ad minus, scilicet testificans et cui testificatur et pro quo testificatur. Testificans fuit Ioannes: cui testificatur, populus Iudaicus: pro quo, Christus. Testimonium igitur non propter Christi indigentiam, sed propter populi infirmitatem necessarium fuit: quia populus aliter non recepisset Christum, nisi Ioannes, qui sanctitate vite omnes transcendebat, eum suo testimonio commendasset. Unde illud: Ego ab homine non accipio testimonium, sic exponit Chrysostomus, id est non indigeo propter me ; sed condescendo in id humilitatis causa propter salutem vestram. Et hoc idem innuit Evangelista hic subiungens.
marg.| {f} Ut omnes crederent in C hristum per illum id est {6. 283rb} Ioannem testificantem, quasi dicat: non Christo fuit necessarium Ioannis testimonium propter se ; sed Iudeis, qui splendorem eius non possent ferre, si immediate et nude venisset ad eos: ideo signanter dixit de lumine non de luce. Differunt enim lux et lumen, sicut fons et rivus. Lux enim est in propria natura existens: lumen actus lucis, id est diffusio in aliquo susceptibili. Et ob hoc, ut notetur necessitas testimonii ex parte suscipientis, non ex parte lucis, dixit de lumine, non de luce. Et in hoc terminatur intentio prime particule huius quarte partis libri. Sed quia apud homines dignior et credibilior iudicatur ille, qui perhibet testimonium, quam ille, pro quo perhibetur: ideo statim ponitur secunda pars, in qua ostenditur differentia Ioannis et Christi per proprietates utriusque: unde dicit.
Numérotation du verset Io. 1,moraliter 
marg.| Hic venit prop riis pedibus, non vectus equis, vel quadrigis. Ps. 19. Hi in curribus et hi in equis ; nos autem in nomine Dei nostri invocavimus.]   In testimonium veri tatis perhibendum, quod pauci faciunt. Is. 59.c. Corruit veritas in plateis et equitas non potuit ingredi.
marg.| Ut testimonium perhiberet de lumine ] id est de veritate, quia veritas est lumen.
marg.| {f} Ut omnes non parentes, vel noti tantum.
marg.| {g} Crederent per illum non ditarentur per illum. Contra multos Legatos, qui magis intendunt ditare parentes in sua legatione, quam convertere peccatores ad fidem et penitentiam. Beatus Bernardus.: Eunt et redeunt Legati: quid autem fecerint boni, non audivimus. Forte audivissemus, nisi pre auro Hispanie salus animarum voluisset.
marg.| Sequitur:
Numérotation du verset Io. 1,8 
marg.| {h} Non erat ille id est Ioannes testificans.
marg.| {i} Lux quia lux est fons omnis luminis et illuminationis ; Ioannes vero nihil habebat, nisi receptum: et ideo aliquem radium huius lucis poterat habere ; sed non erat ipsa lux naturalis ; erat tamen lucis illius testis et ideo lucens luce ipsa irradiante in eum. Unde Infra 5.b. Ille erat lucerna ardens et lucens. Sed quare non erat lux Ioannes, cum de Apostolis dicatur Mt. 5.b. Vos estis lux mundi: Numquid ipsi maiores fuerunt Ioanne ? Constat, quod non, Mt. 11.b. Inter natos mulierum non surrexit maior Ioannes Baptista. Respondeo: Proprie Ioannes non fuit lux ; tamen Apostoli fuerunt lux: Nam lucis est naturaliter splendorem ex se emittere, quod non convenit Ioanni ; sed tantum Christo et Apostolis, quorum Baptismus gratiam conferebat: Baptismus vero Ioannis non.
marg.| Item Apostoli officium predicationis habuerunt et miracula multa fecerunt, quod non Ioannes. Unde infra 19.g. Ioannes autem signum fecit nullum. Ideo supra in prologo, Soli Christum, Apostolos Lune, que irradiat et Ioannem Lucifero comparavimus, qui nullos ex se radios emittit, sed tantum fulget in se et Solis presentie attestatur. Unde et hic sequitur.
marg.| {k} Sed ut testimonium perhiberet de lumine quasi dicat: Lucifer non est Sol, sed testimonium perhibet Soli: ita Ioannes non erat lux ; sed ideo venit, ut testimonium perhiberet de lumine, id est de incarnata Divinitate. Divinitas enim in se lux est. Io. 1.b. Deus lux est et tenebre in eo non sunt ulle. Divinitas in carne lumen, infra 8.b. Qui sequitur me, non ambulat in tenebris ; sed habebit lumen vite. Lux ergo incomprehensibilis erat, maxime Iudeis infirmis et carnalibus. Unde 1Tim. 6.c. Lucem habitat inaccessibilem. Lumen vero aliquo modo incomprehensibile erat aliqua manuductione: ideo indigebant Iudei magisterio Ioannis, quo paulatim sublevarentur ad lucis comprehensionem: Ioannes vero, qui spiritualis erat, non indigebat hominis magisterio, sed tantum Dei. Unde Chrysostomus in decima tertia homilia Nimirum Ioannes, qui omnibus se nudaverat sensibilibus, ipse quidem non indigebat magistris, sed de celis erudiebatur. {6. 283va} Δ Et hoc est, quod dicitur. 1Cor. 3.a. Et ego, fratres, non potui loqui vobis quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus: tamquam parvulis in Christo lac potum dedi vobis, non escam: nondum enim poteratis. Hbr. 5.d. Facti estis, quibus lacte opus est, non solido cibo. Verbum incarnatum est lac, verbum in se, solidus cibus Similiter predicatio Ioannis potus lactis fuit respectu predicationis Christi et ideo primo fuerunt nutriendi Iudei Ioannis predicatione, qua possent recipere Christi predicationem. Sed quia lumen non est lux, sed a luce, ne crederet aliquis, quod Christus ita esset a Deo quod non Deus, ideo sequitur.
Numérotation du verset Io. 1,moraliter 
marg.| {h} Non erat ille lux Hoc contra illos, qui seipsos predicando ostendunt. De quibus Mt. 6.a. Amant in Synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus. Non sit apostolus. 1Cor. 15.b. Ego sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei.
marg.| {k} Sed ut testimonium perhiberet de lumine id est de Christo, quasi non se, sed Christum debet predicare. Sequitur.
Numérotation du verset Io. 1,9 
marg.| {a} Erat lux vera id est naturalis et immutabilis, non per participationem, sed per essentiam. Veritas enim est, ut dicit Augustinus in Soliloquio, quo est, id quod est, sine indiviso esse et quod est. Per hoc ergo, quod dicitur Lux notatur, quod ipsa est naturaliter fons totius luminis. Per hoc autem, quod dicitur. vera notatur, quod est immutabilis et non per participationem ; sed omnia illuminans. Unde sequitur.
marg.| {b} Que illuminat quad ruplici lumine, id est nature, gratie, doctrine, miraculorum.
marg.| {c} Omnem hominem venientem in hunc mundum a pr incipio mundi usque ad finem. Sicut enim dicit Anselmus in libro, Cur Deus homo: non est credendum, quod ex quo Deus hominem fecit ad participandum beatitudinem, unquam fuerit tempus, in quo in mundo isto non fuerint aliqui preparati, ad quod homo creatus est. Sed incidit questio: Si ipse illuminat omnem hominem, quomodo tot sunt non illuminati ? Ad hoc respondetur multipliciter. Chrysostomus in 8 homilia respondet sic: Ille omnem hominem illuminat, quantum ad eum pertinet: Si autem quidam claudentes mentis oculos lucis radios suscipere noluerunt, non a lucis natura obtenebratio est illis: sed a malitia sua: sicut ab introitu omnibus aperto et nullo prohibente, qui voluntarie foris remanent, a propria malitia pereunt. Augustinus aliter respondet dicens: Ipse illuminat omnem hominem, id est nullus illuminatur nisi per ipsum. Et ponit exemplum. Si in aliqua civitate esset unus solus Magister, qui doceret pueros, vere diceretur: iste docet omnes pueros civitatis, non quod omnes doceantur ; sed quia omnes, qui docentur, per illum docentur. Item sic: Que illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, in quo ego sum, id est in celestem conversationem, de qua dicitur. Phil. 3.d. Conversatio nostra in celis est. Quotquot illuc veniunt, sine dubio illuminantur a vera luce, que ibi abundanter irradiat. Is. 18.b. Ego quiescam in loco meo, sicut meridiana lux clara est. Vel In hunc mundum id est in superiorem partem anime, ubi est imago Dei, ibi lucet lux vera: et ideo quotquot illuc veniunt, illuminantur. Unde Glossa Omnis homo dicitur illa natura in homine, que ad imaginem et similitudinem Dei facta est: Alia omnia, que sunt in homine, inferiores partes sunt hominis et quodammodo extra hominem sunt. In illa scilicet anima superiori, velut in quodam mundo superiori, vera lux lucet: et in illum mundum venientes per gratiam renascentes illuminat. Item potest intelligi de lumine simpliciter in genere: et tunc vera est propositio, sicut iacet: quia lumen nature ad minus habet unusquisque: De quo dicitur in Ps. 4: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine, id est lumen naturalis iudicii, quo per legem naturaliter nobis insitam scimus, quid faciendum et quid non faciendum. Vel potest intelligi de illo lumine materiali: et tunc erit vera propositio, si fiat distributio pro generibus singulorum, quia illud lumen communiter datur bonis et malis, magnis et parvis. Unde Mt. 5.g. Qui facit Solem suum oriri super bonos et malos. Ecce in ista propositione tanguntur proprietates Christi, sicut in precedenti scilicet. Non erat ille lux, tangebantur proprietates Ioannis ; ut ex utrisque collatis ad invicem appareat, quis fuit, qui testimonium perhibuit, quia inferior: et quis fuit, cui perhibebatur testimonium, quia superior. Unde patet, quod non propter indigentiam ipsius ; sed propter indigentiam Iudeorum fiebat testimonium Ioannis. Posita hac proprietate lucis, qua differt a Ioanne: et ostenso beneficio, quod ab ea receperunt homines, ponit aliam lucis proprietatem, qua generaliter se habet ad omnes creaturas, dicens.
Numérotation du verset Io. 1,moraliter 
marg.| marg.|
marg.| { 283vb } Erat lux vera id est scientia et bona vita. Scientia enim sine bona vita lux est, sed vana ; sed scientia coniuncta vite bone lux vera est, que debet esse in Predicatore. Mt. 5.b. Vos estis lux mundi. infra 5.f. Ille erat lucerna ardens et lucens. Ardens in vita, lucens in doctrina. Signum autem vere lucis est, quod illuminat tenebras vicinas, id est peccatores. super eodem Vita erat lux hominum. Mt. 5.b. Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona. Unde et hic sequitur.
marg.| Que illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum quan tum est in se, exemplo vite et verbo doctrine. Phil. 2.b. Sitis sine querela et simplices filii Dei sine reprehensione in medio nationis prave et perverse, inter quos lucetis, sicut luminaria in mundo verbum vite continentes.
marg.| Sequitur.
Numérotation du verset Io. 1,10 
marg.| {d} In mundo erat {6. 283vb} presentia deitatis tamquam regens et continens omnia, que creavit. Et hoc dicit contra Donatistas, qui dixerunt ipsum esse tantum in Africa. Contra quos est illud Sap. 8.a. Attingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter. Item Ier. 23.e. Celum et terram ego impleo. Chrysostomus In mundo erat, sed non ut mundi contemporaneus. Ideo subdit.
marg.| {e} Et mundus id est universitas creature.
marg.| {f} Per ipsum factus est quas i per Sapientiam et artem artificis, id est Patris. Unde in Ps. 103. Omnia in Sapientia fecisti etc. In et per, hic notant quinque, ut supra diximus. Primo ratione propositionis distinctionem personalem. Secundo, ratione speciali identitatem virtutis operative in patre et filio. Tertio auctoritatem in patre respectu filii. Quarto causam efficientem in filio respectu facture. Quinto causam exemplarem in filio respectu creature facte.
marg.| {g} Et mundus id est amator mundi.
marg.| {h} Eum non cognovit per approbationem, quia servivit creature potius, quam Creatori, ut dicit Apost. Rm. 1.c. Quod revera mirum est, quia ipsius vestigium in creaturis relucet, per quod posset agnosci Deus. Unde Sap. 13.a. Si virtutem et opera eius mirati sunt, intelligant ab illis, quoniam qui hec fecit, fortior est illis. A magnitudine enim speciei et creature cognoscibiliter poterat Creator horum videri. De hoc dicis Basilius super illud Ps. 18. Celi, inquit, enarrant gloriam Dei, non per vocis sonum, sed per operis sapienter dispositi confessionem. Non enim sunt loquele, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. Sunt autem quidam sermones sapientie et rationes, que ante omnia inferta sunt creaturis, id est illa ipsa ratio, per quam unumquodque a sapientia procreatum est et per quam etiam tacens clamat et Creatorem suum Deum confitetur: et ideo quot sunt creature, tot sunt libri, in quibus potest legi Creator. Unde verendum est, quod dicit: Et mundus eum non cognovit. Sed sicut dicit Chrysostomus Mundus hic dicitur multitudo corrupta et terrenis rebus liquefacta, vel labefacta, vulgatis { 284ra } Δ et turbidus et insipiens populus. Qui enim amici Dei fuerunt, omnes cognoverunt eum sicut infra 8.f. dicitur de Abraham. Exultavit, ut videret diem eius: vidit et gavisus est. Et breviter Act. 3.d. dicit Petrus. Omnes Prophete a Samuele annuntiaverunt dies istos. Sed contra hoc videtur, quod dicitur Mt. 13.d. Multi Prophete et Iusti cupierunt videre, que vos videtis et non viderunt. Ex quo habetur, quod non omnes Prophete cognoverunt eum. Nec potest dici, quod Dominus loquitur de visione corporali: quia multi viderunt hac visione, qui non fuerunt Beati. Ad hoc dicimus, quod omnes prophete et Iusti viderunt diem eius et cognoverunt eum, aliter enim non desiderarent eum. Unde Chrysostomus Non utique nisi scissent, eum cupivissent. Nullus enim, quorum intelligentiam non habet, horum suscipere concupiscentiam potest. Quod autem obiicitur, de illo verbo. Multi Prophete et Iusti cupierunt videre, que vos videtis et non viderunt: dicimus, quod non intelligitur de visione corporali solum, sed de visione corporali coniuncta spirituali: hoc multi desideraverunt, quibus non fuit concessum et quoad hoc Beati fuerunt Apostoli, quibus hoc fuit datum. Et dicitur hic beatitudo quies desiderii ex presentia Christi corporali simul et spirituali. Mundus autem, id est mundi amatores corporaliter eum viderunt, sed numquam cognoverunt. Unde infra 17.d. Pater Iuste, mundus te non cognovit. Sequitur.
Numérotation du verset Io. 1,moraliter 
marg.| In mundo erat. Hic exponitur de Christo: Mundus autem hic accipitur pro divitibus, in quibus est per beneficiorum collationem ; sed ipsi non cognoscunt eum per gratiarum actionem et pauperum eius sustentationem. Propter quod provocant Deum contra se. Unde Iob. 12.b. Abundant tabernacula predonum: et ipsi audacter provocant Deum, cum ipse dederit in manibus eorum. Predones dicit divites, qui divitias rapiunt, nec gratias dant Deo, nec eleemosynas pauperibus, quorum sunt ipse divitie et eis misse per manus divitum. Hoc est ergo:   In mundo erat Chri stus et est adhuc in membris suis.]   Et mundus per ipsum factus est supe r eodem:  Omnia per ipsum facta sunt. ]   Et mundus eum non cognovit. Augustinus id est amatores mundi. Et quid mirum ? Quia Dominus huius mundi, id est nummus excecavit eos, ut dicitur 2Cor. 4.a. Basilius in quodam sermone dicit de quodam divite: Sicut hi, qui per insaniam mente translati sunt, non iam res ipsas, sed passionis sue phantasias vident: ita mens avari semel vinculis cupiditatis astricta, semper aurum, semper argentum videt, semper redditus computat, gratius aurum intuetur, quam Solem. Ipsa eius oratio et supplicatio ad Deum aurum querit et vellet, ac optaret, ut omnia ei in aurum converterentur. Et ideo non est mirum, si non cognoscunt Deum: quia non habent tempus pre computatione reddituum. Is. 1.a. Bos cognovit possessorem suum et asinus presepe Domini sui ; Israel autem me non cognovit.
Numérotation du verset Io. 1,11 
marg.| {a} In propria venit id est in mundum, qui suus est, utpote ab eo factus, vel inter Iudeos, qui sui proprii erant, ut populus peculiaris ipsius: vel in naturam humanam, quam condidit et sibi univit, ut omnes salvaret.
marg.| {b} Et sui quicumque homines ab eo conditi, precipue Iudei eius cognati.
marg.| {c} Eum Cond itorem suum.
marg.| {d} Non receperunt per fidem et obedientiam ; qui tamen propter eos venerat eis sua daturus, non ab eis aliquid accepturus. Chrysostomus Venit non ut indigens, sed ut beneficus: et tamen sui eum non receperunt, sed offenderunt et interfecerunt: et tamen eos a penitentia non excludit, ut patet in Paulo. De hoc conqueritur ipse infra 5.g. Ego veni in nomine patris mei et non accepistis me: si alius venerit in nomine suo, scilicet Antichristus, illum accipietis. Sed queret aliquis, quo venit Christus, qui ubique est et nusquam deest ? Respondeo. Venire dicit duo, scilicet de loco ad locum transire, ubi non erat prius: vel presentialiter apparere, qualiter non prius. Primo modo non potuit venire Christus, quia nusquam deest. Secundo modo venit, quia mundo visibilis apparuit, quod non prius. Baruc. 3.d. In terris visus est et cum hominibus conversatus est. Unde suum venire nihil aliud est, quam in carne visibili assumpta, mundo apparere, sicut dicit Augustinus et Chrysostomus Et quia sic venit, non propter suam necessitatem, sed propter nostram utilitatem, sicut dicit Apostolus. 2Cor. 8.b. Scitis gratiam Domini nostri Iesu Christi: quoniam cum esset dives, omnium propter vos egenus factus est, ut illius inopia vos divites essetis. Et ideo maior est ingratitudo, quod sui, propter quos venerat, eum non receperunt.
marg.| Sed numquid fuit in eis recipere ? Videtur quod non, quia habere gratiam non est in homine. Respondeo. In iustificatione duo sunt, unum ex parte iustificantis, scilicet gratie infusio, alterum ex parte iustificati, vel iustificandi, scilicet parare se ad recipiendam gratiam, id est facere, quod gratia non inveniat in eo obicem resistentem, hoc est in potestate hominis. Hoc non fecerunt Iudei, quod notatur, cum dicit: Et sui eum non receperunt, id est gratie obicem posuerunt. Sed quare non coegit eos Dominus, cum posset ? Respondet Chrysostomus Quia nullum vult invitum, vel coactum Dominus habere famulum: non enim indiget nostro famulatu. Preterea, nulli eorum, qui nolunt, vim imponit, neque necessitatem: ad utilitatem enim nostram aspicit solum ; invitos enim trahi ad hanc servitutem par est cum eo, qui ubique2 universaliter servit. Sed cur gehennam minatur: Quia et legislatores difficilia ponunt adversus peccantes supplicia: et tamen eos non despicimus propter hoc, sed honoramus. Sed ne crederetur, quod nulli recepissent eum, ideo subdit.
2 ubique] + al. neque marg. Ed1703 Ed1754
Numérotation du verset Io. 1,moraliter 
marg.| In propria venit et sui eum non receperunt. Omni a sunt Dei, ut Auctoris, conservatoris, gubernatoris. Sed propria eius sunt res Clericorum et religiosorum, maxime qui proprie sunt sui. Dt. 7.a. Populus sanctus ex Domino, id est sanctificatus: et elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis, qui sunt super terram. Sed certe inter omnes hi minus Christum recipiunt ; sed magis abiiciunt. Is. 1.a. Filios enutrivi et exaltavi ; ipsi autem spreverunt me. Lc. 10.c. Qui vos recipit, me recipit: et qui vos spernit, me spernit.
marg.| Quotquot autem receperunt eum dign e in sacramento ; caritative in pauperibus.
marg.| Dedit eis potestatem filios Dei fieri Eccl . 4.b. Esto pupillis misericors ut Pater ; et pro viro matri illorum et eris tu velut filius Altissimi.
marg.| His qui credunt in nomine hoc addit, quia sine fide nihil placet Deo. Unde Hbr. 11.b. Sine fide est impossibile placere Deo.
Numérotation du verset Io. 1,12 
marg.| {e} Quotquot autem sive Iudeus, sive Gentilis, sive nobilis, sive ignobilis, sive servus, sive liber, sive femina, sive masculus, sive puer, sive senex.
marg.| {f} Receperunt eum per fidem et obedientiam.
marg.| {g} Dedit eis equa liter sine acceptione persone.
marg.| {h} Filios Dei fieri per gratiam adoptionis. Ex hoc enim, {6. 284rb} quod ipse, qui naturaliter est filius Dei, factus est naturalis filius hominis, decebat, ut sua potestate filios hominum faceret filios Dei. Unde Gal. 3.d. Omnes filii Dei estis per fidem, que est in Christo Iesu. Item Rm. 8.c. Ipse Spiritus testimonium reddit Spiritui nostro, quod sumus filii Dei ; si autem filii et heredes: heredes quidem Dei ; coheredes autem Christi. Et in hac hereditate omnes facti sunt equales, quos natura corrupta produxerat inequales. Sed videtur, quod omnes naturaliter habuerunt hanc potestatem et non a gratia datam, qua possent filii Dei fieri, quia dixit Augustinus credere, gratia est fidelium ; posse credere, natura est omnium. Respondeo. Aliud est possibilitas, aliud potentia, aliud potestas. Possibilitas dicit potentiam materialem dispositam et remotam: secundum quam potest dici, quod homo modo habet possibilitatem ad immortalitatem. Potentia vero dicit aliquam dispositionem: Unde magis vicina est ; sed tamen adhuc possibilis ad opposita. Potestas autem dicitur, quasi potentia stans, id est determinata per speciem ; sed tamen adhuc mobilem et possibilem ad recessum. Unde potestas duo dicit, potentiam et speciem. Potentia naturalis est, id est in creatione data, scilicet liberum arbitrium. Species autem est fides, sive gratia superaddita potentie naturali. Unde dando gratiam dedit potestatem, qua essent filii Dei ; quibus debetur hereditas ; sed tamen quia adhuc habent homines usum liberi arbitrii ad bonum et malum flexibilem, dum sunt in via, possunt amittere ius hereditatis. Unde cum dicitur:   Dedit eis potestatem filios Dei fieri non per hoc notatur, quod non sint filii ; immo ex quo habent gratiam, iam sunt filii et heredes. Sed quia possunt amittere ius filiationis et hereditatis dicit   Dedit eis potestatem filios Dei fieri et n on dicit. Fecit eos filios Dei. Et sic dicendo hortatur eos ad studium bone vite et perseverantie in eo, quod receperunt. Unde Chrysostomus dicit. Non dicit Evangelista: Fecit eos filios Dei, quia opus est studio nostro. Item notandum, quod potestas preter id quod diximus, importat potentie fortitudinem. Unde proprie non dicitur potestas aliqua potentia, nisi quando ita fortis est ad aliquod operandum, quod non possit de facili impediri: secundum quod dicitur de Domino Mt. 7.d. quod loquebatur tamquam potestatem habens et non sicut Scribe et Pharisei. Unde in hoc, quod dicitur   Dedit eis potestatem filios Dei fieri nota tur, quod nullus potest auferre hominibus donum gratie accepte, nisi ipsimet abiiciant. Nec etiam ipse Deus, sicut probat Anselmus in libro de libero arbitrio. Hoc etiam dicit Chrysostomus, in decima homilia dicens: Dixit potestatem, ostendens quoniam potestatem hanc nullus potest auferre nobis, nisi presumentes nosipsi auferamus. Si enim hi, qui ab hominibus Dominium aliquarum rerum suscipiunt, tantum habent robur, quantum pene hi, qui dederunt, multo magis nos, qui a Deo hoc potimur honore, si nihil hac potestate indignum fecerimus, omnibus erimus potentiores: propterea quia omnibus est maior et melior, qui hunc nobis tribuit honorem.
marg.| Item adhuc est ratio alia, quare dixit Dedit eis potestatem filios Dei fieri et n on dixit. Fecit eos filios Dei: quia ut diximus, potestas est potentia stabilita per adventum † Spiritus. Unde patet, quod non est in aliquo potestas, in quo non fuerit prius potentia naturalis, que est in hominis voluntate, ut possit fieri potestas, si non ponat obicem gratie Dei. Unde cum dicit   Dedit eis potestatem filios Dei fieri nota tur, quod nulli datur hec potestas nisi volenti. Unde { 284va } Δ Chrysostomus Dicendo potestatem, ostendit, quoniam non simpliciter hec gratia superadvenit ; sed nobis volentibus et studentibus: Etenim in nostra potestate, id est in potentia nostra iacet, quod horum eligamus, id est fieri filios, vel non fieri. Nisi enim elegerint ipsi prius, non supervenit donum Spiritus, neque operavit aliquid. Sed quia posset queri, quibus data fuerit hec potestas, addit.
marg.| {a} His, qui credunt in nomine eius id est in re nominis eius. Et cuius nominis ? Glossa Emmanuel, quod est nobiscum Deus, quasi dicat: his, qui credunt, Christum esse verum Deum et verum hominem data est hec potestas. Et licet multi sint alii articuli, quos credere oportet ; iste tamen specialiter facit filios Dei, sicut pretactum est. Congruum enim est, ut qui credunt filium Dei esse filium hominis: ipsi propter dignitatem nature sue, quam in illo adorant, fiant filii Dei per adoptionem. Posset etiam dici, quod gratia non facit simpliciter filios Dei ; sed disponit ad hoc, ut sint filii Dei per gloriam, secundum quod dicitur Mt. 5.a. Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Non dicit vocantur, cum tamen haberent gratiam. Secundum hoc ratio plana est, quare dixit: Dedit eis potestatem filios Dei fieri et non dixit: Fecit eos filios Dei: quia gratiam conferendo dedit eis, quod possent fieri filii Dei, si velint conservare et bene uti dono accepto. Quo autem ordine fiant homines filii Dei et quomodo hec generatio distet a carnali, ostendit Evangelista subiungens.
Numérotation du verset Io. 1,13 
marg.| {b} Qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri sed ex Deo nati sunt quasi dicat: hi, qui sunt filii Dei, non generantur sicut filii hominum, qui generantur ex commixtione sanguinum viri et femine, concupiscentia utriusque movente, vel concomitante actum generationis: secundum quod dicitur Sap. 7.a. Figuratus sum caro, decem mensium tempore coagulatus sum in sanguine ex semine hominis et delectamento somni conveniente. Quomodo igitur generantur filii Dei per gratiam adoptionis in Baptismo ? Unde infra 3.a. Qui natus est ex carne, caro est: et qui natus est ex Spiritu, spiritus est. Et nota quod hec prepositio ex aliud notat, cum dicitur. Qui natus est ex carne ; et aliud, cum dicitur: Qui natus est ex Spiritu. Primo quidem notat materiam, secundo virtutem. Nam virtute sola Spiritus sancti fit spiritualis generatio in aqua Baptismi. Similiter est, cum dicit Qui non ex sanguinibus ex notat materiam carnalis generationis. Cum autem sequitur Neque ex voluntate carnis id est concupiscentia mulieris: Neque ex voluntate viri, hic notat ex causam moventem. Sed ex Deo nati sunt, hic notat virtutem, vel operationem. De hoc dicit Chrysostomus in decima homilia. Utilitatem, inquit et humilitatem prioris partus, qui ex sanguinibus est et voluntate carnis addiscentes et altitudinem et nobilitatem secundi, qui per gratiam est, cognoscentes, magnam quandam hinc de eo suscipiamus intelligentiam et dignam dono illius, qui genuit et multum post hoc demonstremus studium: timor enim non parvus est, ne quando bonam hanc contaminantes stolam, desidia et delictis proiiciamur ex thalamo et sponsi cubiculo. Sequitur.
Numérotation du verset Io. 1,moraliter 
marg.| Qui non ex sanguinibus id est intuitu consanguinitatis.   Neque ex voluntate carnis id est neque ex amore carnali.   Neque ex voluntate viri id est neque iussu vel prece Principis.   Sed ex Deo id est propter Deum pure.   Nati sunt in b eneficiis et dignitatibus Ecclesie, 1Io. 3.b. Omnis, qui natus est Deo, non facit peccatum, 1Io. 5.a. Omne, quod natum est ex Deo, vincit mundum. Mi. 3.d. Audite Principes, qui edificatis Sion in sanguinibus et Hierusalem in iniquitate. Quid audient ? Abac. 2.c. Ve, qui edificat Sion in sanguinibus et preparat urbem in iniquitate. Ps. 15. Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus, nec memor ero nominum eorum per labia mea.
Numérotation du verset Io. 1,14 
marg.| {g} Et verbum caro factum est Augustinus dixerat, quod omnes, qui eum receperunt, potestatem acceperunt, ut essent filii Dei et quod ex Deo nati sunt, quod incredibile videtur. Ideo ut secure hoc credatur, scilicet homines ex Deo posse nasci, subdit, Deum ex homine nasci. Ex hac enim susceptione infirmitatis sanatur nostra infirmitas, ut possimus fieri filii Dei. Et hoc est Verbum caro factum est Quod superius erat in id quod est inferius, descendit, quid igitur mirum si id quod est inferius, erat, in id quod superius est, ascendit ? quasi dicat: filius Dei factus est homo: quid ergo mirum est, si homo factus est filius Dei ? Chrysostomus sic continuatur. Cum dixisset Evangelista. Quoniam ex Deo nati sunt, qui eum susceperunt: huius ineffabilis Nativitatis et honoris ponit causam dicens. Et verbum caro factum est Factus est enim proprius filius Dei hominis filius, ut hominum filios faciat filios Dei: Ex unione autem humanitatis et Divinitatis in una persona nullo modo mutata est Divinitas, sed humanitas mirabiliter sublimata, in tantum, ut homo sit Deus: et omnes, qui fidem homini habent, fiant filii Dei. Et de hoc ponit conveniens exemplum Chrysostomus in undecima homilia. Excelsum, inquit, humili adherens, nihil leditur a sua gloria, illud vero a multa suscitat humilitate: Sicut Rex, si cum paupere benevole loquatur, in nullo se confundit, pauperem autem ipsum apud omnes { 284vb } spectabilem et preclarum facit. Et si hoc est in hominum dignitate, multo magis in illa incorruptibili assumptione. Christus enim naturam suam in nullo ab hac minoravit descensione: et nos, qui semper in ignorantia sedebamus et tenebris, ad gloriam ineffabilem reduxit. Quod autem dicit, verbum notat assumentem naturam, quia non Pater, non Spiritus sanctus, sed tantum filius assumpsit humanam naturam, que nomine carnis hic designatur: Contra quosdam hereticos, ut dicit Chrysostomus, qui dixerunt Christum non veram naturam hominis, sed phantasticam habuisse. Unde ut veritatem humane nature in Christo exprimeret et hanc heresim extirparet, posuit carnem, que est maior pars hominis. Phantasma enim carnem et ossa non habet, sicut dicitur infra 20. licet videatur homo. Item est alia ratio. Sicut enim dicit quidam Philosophus, tactus est primus sensuum, propter quem animal est animal ; huius autem medium est caro. Unde ut ostenderet veritatem et perfectionem sensibilis corporis in Christo assumptam, dixit: Verbum caro factum est et non homo. Item tertia ratio. Inter membra hominis caro est pars defectibilior et passibilior naturaliter. unde ut ostenderet naturam humanam naturaliter passibilem et mortalem, dixit: Verbum caro factum est. Unde Anselmus in libro de veritate, dicit contra eos, qui dicunt Christum non fuisse naturaliter passibilem: Quid si secundum rerum naturam consideres, ut cum clavi ferrei sint impressi in corpus Domini, an dices carnem fragilem non debuisse penetrari, aut acuto ferro penetratam non debuisse dolere ? Et respondet ille, cui loquebatur: Contra naturam dicerem. Item quarta ratio. Sicut dicitur in alia facultate, quedam sunt forme, que possunt considerari sine materia, ut magnitudo, corporeitas et huiusmodi, que possunt per intellectum abstrahi a materia et motu. Alie sunt, que non possunt abstrahi, ut simitas et carneitas, que necessarie subiacent mutationi et contrarietati. Unde Ioannes, ut ostenderet naturam humanam in Christo fuisse corruptibilem et materialem, signanter dixit. Et verbum caro factum est Item quinta ratio.
marg.| Prima origo perditionis humane fuit a muliere formata ex costa Ade, locum eius replevit caro, ut dicitur Gn. 2.d. Ut igitur ostenderet Ioannes, quod Christus ad restituendam naturam humanam in statum primum, venit in mundum et factus est homo, maluit dicere: Verbum caro factum est quam verbum homo factum est.
marg.| Item per hoc ostenditur Christi compassionis immanitas. Nam inter omnia caro passibilior est. Unde Gn. 6.a. Non permanebit Spiritus meus in homine, quia caro est. Hic obiicit hereticus: Verbum caro factum est Ergo decidit in carnem, per hoc probans, quod divina natura mutata est in carnem. Preterea dicit hereticus. Deus omnia potest, que non sunt contra radicem potentie sue, id est essentiam suam ; sed hoc esset contra essentiam suam: quia essentia sua nullo modo esset omnipotens, si esset mutabilis: nam mutans eam esset potentius ea.
marg.| Item si esset mutabilis, cum nihil sit melius, vel equale Deo, non posset mutari nisi in deterius: et ita esset peioris conditionis, quam cetera materialia, que omnia possunt mutari in melius: quare patet, quod nullo modo est mutabilis. Sed adhuc obiicitur. Omne tempus mensura est alicuius mutationis et factum est temp us connotat et non nisi circa rem significatam: quare videtur, quod hypostasis verbi mutationem habuit. Ad hoc respondet Chrysostomus dicens, quod revera   factum est poni t mutationem, non substantie { 285ra } Δ divine transmutationem, sed vere carnis assumptionem, similiter Gal. 3.b. Christus factus est pro nobis maledictum, non substantia transmutata in maledictionem. Hoc enim neque Demones intelligerent ; sed nostram maledictionem suscipiens non dimisit nos esse de reliquo maledictionem. Aliqui volunt trahere verbum Ioannis ad proprietatem dicentes, quod debet exponi   verbum etc.   est id est factum est, ut verbum sit caro: et sic mutatio notatur circa carnem assumptam, non circa naturam assumentem. Sub hoc sensu ex unione carnis ad verbum fit, quod verbum est caro. Sed eadem ratione posset dici, caro facta est verbum. Ad hoc dicimus, quod in unione divine et humane nature facta est exaltatio humanitatis, cuius causa est exinanitio divine hypostasis: sed per hanc, verbum caro factum est, notatur exinanitio verbi ; per hanc vero, caro facta est verbum, notatur carnis exaltatio. Ut ergo Ioannes ostenderet causam tante exaltationis humane nature melius dixit, verbum caro factum, id est Deus factus est homo, ut homo esset Deus, non per naturam, sed per gratiam. Iuxta illud Ps. 81. Ego dixi: Dii estis et filii Excelsi omnes. Quia vero distincte fuerunt due nature in persona una, non confuse, nec altera conversa in reliquam: ideo subiunxit:
marg.| {a} Et habitavit in nobis id est in nostra natura. Quod autem habitat in aliquo, necessario distinguitur ab illo. Et ita sicut per hoc verbum etc. est. destruxit Ioannes errorem Manicheorum, qui dixerunt, Christum esse phantasticum hominem et non verum: ita per hoc et habitavit in nobis, destruxit errorem aliorum, qui dixerunt naturas in Christo permixtas, sicut in electro miscetur aurum argento, ut fiat tertia substantia. Destruxit etiam errorem eorum, qui dixerunt naturam divinam conversam in humanam. Hoc tangit expressius littera Grecorum, que sic habet: Et habitavit etc. in nobis, Tabernaculum est humana natura, que nisi remaneret distincta a divina natura, non habitaret in ea tamquam in tabernaculo. Unde Chrysostomus in 11. homilia Nullum inconveniens suscipiens in hac dictione, factum est: Non enim versionem dicit illius invertibilis nature, sed habitationem: quod autem habitat, non utique idem est cum habitaculo, sed aliud: Aliud enim in alio habitat. Et ne crederetur, quod Chrysostomus per hoc vellet ponere distinctionem inter personam hominis et personam verbi et non potius inter naturam hominis et naturam verbi: ideo addit. Aliud autem dixi non secundum substantiam. Unione enim et copulatione unum est Deus verbum et caro, non confusione facta, nec distinctione substantiarum. In hoc etiam, quod dicit, habitavit, notatur permanentia divine nature in humana: numquam enim facta est separatio naturarum, neque fiet in eternum. Unde Augustinus Qui dixerit Christum, ex quo semel assumpsit, deposuisse hominem, anathema sit. Et hoc satis eleganter dicitur in Ps. 64. Beatus, quem elegisti et assumpsisti: inhabitabit in atriis tuis. Atria dicit proprietates per modum atrii circumstantes filium Dei, in quibus semel collocatus numquam postea fuit expulsus. Unde Chrysostomus Considera metum, horribilitatem et ineffabilitatem mysterii. Semper enim filius Dei hoc habitat tabernaculum. Carnem enim nostram circumdedit, non ut rursus eam relicturus ; sed ut semper eam habiturus. De hoc habitaculo dicitur Apc. 21.a. Ecce tabernaculum Dei cum hominibus. Item Lv. 26.b. ponam tabernaculum meum in medio vestri. Item Ps. 18. In Sole posuit tabernaculum suum. Item in hoc, quod dicit: Habitavit in nobis, notatur reparatio humane nature, ex communi modo loquendi. Cum enim videmus aliquas domos, vel civitates ruinosas, dicimus statim: nullus valens habitat ibi. Et e converso, eo ipso, quod videmus, vel audimus aliquem magnum habitare in aliqua domo, vel civitate, statim dicimus: quoniam ruine eius, si que fuerunt, sunt reedificate per illum habitatorem. Ita hic cum audimus filium Dei habitare in natura humana, statim intelligere debemus ruinas ipsius nature humane per ipsum esse reparatas. Et hoc tangit <Glossa> interlinearis. dicens: Habitavit in nobis: et per hoc sanati sumus. Per hoc etiam, quod dicit: Habitavit in nobis, notatur humana natura assumpta, ut habitus, qui mutatur ex assumptione, sed non mutat. Unde Apostolus Phil. 2.a. In similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo.
marg.| Magistri aliter exponunt: Primo sic. Et habitavit in nobis id est inter nos, unde Bar. 3.d. In terris visus est et cum hominibus conversatus est. Item sic: Et habitavit in nobis, per gratiam. Unde Ps. 2. Qui habitat in celis, Glossa id est in sanctis animabus. Item in hoc notatur humana natura, ut templum eius et ipse ut Sacerdos, vel sanctificatur ipsius. Unde { 285rb } 2Cor. 6.d. Vos estis templum Dei vivi, sicut dicit Dominus, quoniam inhabitabo in illis et inambulabo et ero illorum Deus et ipsi mihi populus.
marg.| Sequitur:
marg.| {b} Et vidimus gloriam eius Sicu t supra diximus in principio huius partis Evangelista intendit hic distinguere inter veram lucem, que omnes illuminat et luces alias que ab ipsa illuminantur. Et multas iam assignavit differentias enumerans multa propria vere lucis, que non conveniunt aliis, sicut est, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, quod mundus per ipsum factus est, quod in propria venit, quod receptores suos facit filios Dei, quod non ex sanguinibus natus. Et quia vidit quod non posset omnia enumerare, quasi summatim concludit, dicens: Et vidimus, quasi dicat: quid plura ? Et vidimus, id est cognovimus per miracula, per vocem elapsam de celo, per ea, que facta sunt in Passione et Resurrectione et Ascensione et sancti Spiritus missione et Transfiguratione:
marg.| {c} Gloriam eius non aliorum, quia ipsius solius est gloria. Is. 42.b. Gloriam meam alteri non dabo. 1Tim. 1.d. Soli Deo honor et gloria. Et posset querere aliquis: Qualem gloriam ? et respondet:
marg.| {d} Gloriam quasi Unigeniti a Patre Et n on est hic, quasi, nota similitudinis, sed expressio veritatis. Sicut communiter quando aliquis vult describere regalem gloriam alicuius, dicit: Ipse incedit purpuratus, gemmatus, multis comitatus. Et ad ultimum omnia comprehendens: ut breviter dicam, ipse incedit quasi Rex, id est ut decet Regem. Ita hic: Vidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, id est talem et tantam, ut decet Unigenitum Patris. Non sic vidimus gloriam aliorum Prophetarum, quorum quilibet habuit gloriam in factis suis et dictis, sed non talem, qualem decet unigenitum: quia illi nihil sua potestate faciebant ; iste autem omnia propria virtute fecit. Notat etiam, quasi, identitatem glorie Filii et Patris et per hoc superabundantiam respectu aliorum. Chrysostomus in 12. homilia.
marg.| {l} Evangelista hic, quasi, posuit in dissimilitudinem glorie omnipotentie et superabundantiam super ceteros, qui omnes gloriosi hactenus apparuerunt incomparabiliter representare volens. Nam alii quidem omnes et Angeli et Prophete iussi omnia faciebant ; ipse vero potestate Regi et Dominatori conveniente faciebat. Hec autem gloria est veritatis et gratie plenitudo, que in Christo integre fuit. Unde sequitur.
marg.| {e} Plenum gratie et veritatis supp le, vidimus eum, id est indeficientem naturaliter et fontem omnis gratie et veritatis, secundum quod ipse est Deus. Unde Eccl. 24.c. In me gratia omnis vite et veritatis. Omnis vite et veritatis dicit: quia vita nature, vita gratie, vita glorie. Et est veritas vite, veritas doctrine et veritas iustitie: et omnis est ab eo, inquantum Deus est. Secundum quod homo etiam plenus fuit gratie et veritatis: quia in ipso universaliter et perfecte fuerunt omnes gratie et veritates. Omnes alii habuerunt Spiritum ad mensuram: ipse autem sine mensura. Omnes alii habuerunt Spiritum ad hoc, vel ad illud: verbi gratia, Moyses ad mansuetudinem, David ad humilitatem, Loth ad hospitalitatem et sic de aliis: ipse autem ad omnia plenus etiam fuit, quia cum omnis creatura rationalis sit creata ad cognoscendam Dei veritatem et participandam eius bonitatem, nulla potest, vel potuit unquam tantam capere: Christus autem totius Divinitatis perfectus est contemplator etiam secundum quod homo. Unde ISIDORUS.: Trinitas sibi soli nota est, homini assumpto. Plenus etiam fuit gratie et veritatis: quia interius et exterius fuit universaliter gratiosus et verax. Nulla gratia, nulla veritas fuit in eo diminuta, vel otiosa. Nihil gratie, vel veritati alicui contrarium fuit in eo: ideo dicit: Plenum gratie et veritatis. Et bene dicit: gratie et veritatis: Duplicem enim defectum { 285va } Δ incurrerat homo propter peccatum Ade, scilicet culpam et ignorantiam. Et ideo Christus, quia venitur Medicus, duplex remedium secum attulit ; Contra defectum culpe plenitudinem gratie: contra defectum ignorantie, plenitudinem Veritatis. Et sic perficitur duplex pars anime, intellectus, id est aspectus, in quo veritas et affectus, in quo gratia. Item plenitudo gratie legis rigorem evacuat ; plenitudo veritatis umbram legis exterminat. De hoc dicitur Col. 2.b. in ipso habitat plenitudo divinitatis corporaliter. Esth. 15.d. Facies tua plena est gratiarum, vel Gratie propter gratuitam promissionem Veritatis propter promissionis impletionem, vel plenum gratie secundum humanitatem, que nihil meriti habebat plenum veritatis secundum divinitatem, que nihil vanitatis habet, aut falsitatis plenum gratie contra legis rigorem Plenum veritatis contra legis umbram.
Numérotation du verset Io. 1,moraliter 
marg.| {6. 285rb} Et verbum caro factum est ut c ompati disceret humane infirmitati. Hbr. 4.d. Non habemus Pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris ; tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato. Et ut carnem sublevaret usque ad Divinitatis unionem. Propter quod dicitur Ps. 98. Adorate scabellum pedum eius, quoniam sanctum est.
marg.| Et habitavit in nobis homo cum hominibus, ut exemplo sue conversationis nos informaret ad vitam. Bar. 3.d. Post hec in terris visus est et cum hominibus conversatus.
marg.| Et vidimus gloriam eius id est Divinitatem in humanitate, in qua docuit et miracula fecit, in qua transfiguratus est et in qua surrexit: quoniam videre gloria est, infra 17.a. Hec est vita eterna, ut cognoscant, te solum verum Deum et quem misisti, Iesum Christum. Ideo dicitur Lc. 10.d. Multi Reges et Prophete voluerunt videre, que vos videtis et non viderunt. Si autem ita gloriosum est videre eum infirmum, quid erit videre eum ad dexteram Patris sedentem ?
marg.| Gloriam eius dico   quasi Unigeniti a Patre quam nemo hominum potest videre, nisi bonus. Is. 26.b. Tollatur impius, ne videat gloriam Dei.
marg.| Plenum gratie et veritatis: Plen itudini gratie duo opponuntur, scilicet vacuitas gratie et plenitudo malitie. Multi habent gratie vacuitatem ; non tamen malitie plenitudinem, quis a peccatis se continent, sed in operibus virtutum non se exercent: quod cavere monet Apostolus. 2Cor. 6.a. videte, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. Item 1Cor. 15.b. Gratia Dei sum id quod sum: et gratia eius in me vacua non fuit. Alii habent utrumque, de quibus dicitur Rm. 1.d. tradidit illos Deus in reprobum sensum, repletos omni iniquitate. Plenitudini etiam veritatis opponuntur alia duo, scilicet vanitas et falsitas, sicut dicit Anselmus in libro de veritate, que in multis sunt. Unde Ps. 4.a. Filii hominum usquequo gravi corde etc. Quatuor uno verbo excludit Evangelista a Christo, id est gratie igitur vacuitatem, malitie plenitudinem, vanitatem et falsitatem.
Numérotation du verset Io. 1,15 
marg.| {a} Ioannes testimonium etc.  In h ac parte agitur de testimonio Ioannis. Et primo ponitur testimonium eius in communi, secundo in speciali. Unde dicit, Ioannes Baptista, id est.
marg.| {b} Testimonium perhibet de ipso id est de Christo, non solum nos, qui sumus discipuli eius.
marg.| {c} Et clamat aper te et libere.
marg.| {d} Dicens: ad e os, qui veniebant ad eum causa Baptismi.
marg.| {e} Hic qui inter nos presens astat.
marg.| {f} Erat quem dixi id est de quo locutus sum vobis, cum adhuc esset absens, quod maior me esset et venturus ad predicandum et baptizandum et ad moriendum pro populo. Sepe enim veniebat Iesus ad Ioannem, per quem debuit populo manifestari. Et sicut absenti perhibebat Ioannes testimonium, quod esset maior eo et quod esset filius Dei, ita et presenti. Quod ideo faciebat Ioannes: quia si tantum presenti perhiberet testimonium, videretur adulatio esse: si tantum absenti, numquam crederent ipsum esse, quem Ioannes predicasset, cum esset in vili et paupere habitu: et ideo presenti perhibuit testimonium, quod absenti perhibuerat.
marg.| {g} Qui post me etc.  est non in carnem, quia iam venerat, sed ad predicandum et baptizandum et moriendum et populum liberandum et ad perficiendum, quod Ioannes inchoaverat. Ioannes enim Baptismo suo disponebat Iudeos ? Iesus vero Baptismo suo postea perfecit et consummavit, peccata remittens et gratiam conferens, quod non Ioannes.
marg.| {h} Ante me factus est id est me dignior et honorabilior, eo quod Dei filius naturalis ; ego vero per gratiam tantum et ideo ille Dominus est, ego servus: ille Rex, ego preco. Et quia ante dicitur multipliciter, scilicet ordine, tempore, natura, dignitate, ut determinet hanc multiplicitatem, dicit.
marg.| {i} Quia prior me erat id est honorabilior, quasi dicat: Ioannes ante me factus est id est prepositus mihi, ut dignior et melior etiam secundum quod homo: quia antequam fieret homo, erat prior, id est honorabilior et dignior: quia filius Dei, quam dignitatem non amisit.
Numérotation du verset Io. 1,16 
marg.| {k} Et de plenitudine Hoc est verbum Evangeliste et respicit illud, supra plenum gratie etc. cuius plenitudinis aliquam stillam habuit Precursor, qui testimonium perhibuit de illo. Et non solum ipse Precursor, immo et nos omnes discipuli de illa plenitudine aliquid habuimus: unde et ipsi testimonium dare potuimus. Et hoc est, quod dicit et de plenitudine eius nos omnes discipuli et etiam fideles omnes.
marg.| {l} Accepimus ipso largiente, sine sui diminutione, sicut de fonte pleno multa aqua accipitur, non diminuta eius plenitudine. Sed non hoc omnino simile, quia aliquid asportatur a fonte, quod non relinquitur in eo, licet idem specie succedat. In Deo { 285vb } autem non est talis successio, quia ab eo nihil asportatur. Ideo ponit Chrysostomus: aliud simile, scilicet de fonte luminis, a quo multe candele accense non minuunt ipsius plenitudinem, sed fine diminutione sui omnibus lumen suum communicat. Unde si ita est in re corporali, ut possit dividi in multa sine sui diminutione: multo fortius illa natura divina sine omni mutatione, vel diminutione communicat suas illuminationes omnibus susceptibilibus earum. Quid autem acceperimus et qua de causa, aperit dicens:
marg.| {m} {n} Et gratiam pro gratia id est gratiam accepimus gratis ab eo. Et est talis modus loquendi, sicut dicitur de aliquo prodigo largitore, quod dat dona pro donis et, id est in dando non habet rationem, nisi quia dare consuevit, unde dona preterita provocant ad futura.
marg.| Vel sic: Gratiam coop erantem   pro gratia oper ante.
marg.| Vel Gratiam id est augmentum gratie   pro gratia id est pro usu gratie, secundum quod dicitur Lc. 19.d. Habenti dabitur et abundabit.
marg.| Vel Gratiam patr ie.   Pro gratia vite , secundum quod dicitur Za. 4.c. Exequabit gratiam gratie.
marg.| Vel secundum Chrysostomus: Gratiam novi Testamenti   pro gratia vete ris Testamenti. Quod autem vetus testamentum dicatur, vel sit gratia, probat Chrysostomus: ratione et auctoritate. Ratio talis est. Lex naturalis fuit ante legem scriptam obligans ad hoc, ut observaretur. Cum igitur Iudei eam non servaverunt, non debebatur eis nisi pena: quod ergo his, qui legem conscientie deleverant, eadem rursus in tabulis scripta data est, gratia fuit, non redditio meriti. Auctoritas autem hec est. Ps. 147. Non fecit taliter omni nationi et iudicia sua non manifestavit eis. Item Ps. 102. Notas fecit vias suas Moysi, filiis Israel voluntates suas. Quod autem novum Testamentum sit gratia, eadem ratione et auctoritate probatur. Et huic expositioni convenit, quod sequitur.
Numérotation du verset Io. 1,17 
marg.| {o} Quia lex per Moysen data est quasi dicat: revera accepimus gratiam pro gratia, quod pate quia lex per Moysen data est gratia non reddita meritis et ideo fuit gratia.
marg.| {p} Gratia et veritas per Iesum Christum facta est id est novum Testamentum, quod est secunda gratia. Et notandus est ordo testimoniorum, quomodo deducunt paulatim Christum ad altiora. Primo enim Ioannes comparavit eum sibi preponendo eum, ubi dixit: Ante me factus est, quia per me erat. Comparavit autem Christum sibi, non quod crederet aliquam proportionem esse inter se et ipsum ; sed quia scivit, se esse magnum in opinione hominum et intendebat Christum facere maiorem in opinione eorum, sicut erat in veritate. Deinde venit Ioannes Evangelista et pretulit eum omnibus tamquam ab ipso haurientibus, quicquid boni habebant. Unde dixit: Et de plenitudine eius nos omnes accepimus, gratiam pro gratia. Tertio addit idem Ioannes et pretulit eum Moysi, cui nullus par, aut similis reputabatur apud Iudeos, cum dicit: Lex per Moysen data est tamquam per ministrum. Et gratia et veritas per Iesum Christum facta est tamquam per Dominum. Et notatur ista prelatio in duobus. Primo in hoc, quod dicit: Lex per Moysen data est: que neminem ad perfectum ducit, ut dicitur Hbr. 7.c. Immo generabat in servitutem, sicut dicitur Gal. 4.d. Christus autem fecit gratiam remittentem peccata et reconciliantem Deo et veritatem solventem, quod umbra promittebat et solvere non poterat. Secundo in hoc, quod dicitur Moyses dedisse, Christus autem fecisse: Facere enim maius est, quam dare. Sed incidit quomodo, scilicet ratione cuius, lex opponatur gratie et veritati ? Ad quod dicendum, quod in lege communiter accepta non erant nisi duo, scilicet figure, sive umbre futurorum et quedam moralia, que manserunt, que communia sunt omni legi, scilicet nature, scripte et Evangelice. Quoad umbram propter vacuitatem opponitur veritati, quoad Decalogum, qui erat moralis, opponitur gratie, non quod Decalogus contrarius sit gratie, sed quia in lege Decalogum per occasionem sequebatur prevaricatio, sicut dicitur Rm. 7.b. Occasione accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sequitur.
Numérotation du verset Io. 1,18 
marg.| {g} Deum nemo vidit unquam Hoc est tertium testimonium Ioannis Evangeliste, in quo testatur, Iesum Christum esse Deum. Deum nemo vidit unquam Poterant enim dicere Iudei, non est maior Christus, quam Moyses, quia nos utrumque vidimus et audivimus. Et respondet Ioannes Evangelista: Non est verum, quia Deum nemo vidit unquam et Christus Deus est. Sed querit Chrysostomus: Qualiter dicit Ioannes: Deum nemo vidit unquam, cum multi patrum legantur eum vidisse ? Is. 6.a. Vidi Dominum. 3Rg. ult. d. dicit Micheas: Vidi Dominum. Et multi alii. Et respondet Chrysostomus: dicens, quod multis modis videtur Deus. Videtur enim in intellectu per creaturas. Item per fidem. Item per donum prophetie. Item in raptu, ut Paulus et Adam. Item per subiectam creaturam, ut Moyses et { 286ra } Iacob et alii Patres, item in patria facie ad faciem. 1Cor. 13.d. Nullo istorum modorum vester in substantia sua, sed ab actu suo cognoscitur. Quod enim Patres leguntur eum vidisse, condescensionis fuit visio, non nude substantie. Si enim ipsam vidissent substantiam, nequaquam eam differenter considerassent. Simplex enim quedam et infigurabilis et incomposita est. Et postea addit. Sed neque Angeli, vel Archangeli vident eum. Si enim interrogaveris eos, audies quidem eos de substantia nihil respondentes, gloriam vero solum in excelsis cantantes. Et si a Cherubin et Seraphin concupieris aliquid discere, musicam et melodiam sanctimonie audies et quoniam plenum est celum et terra gloria eius: si superiores investigaveris virtutes, nihil aliud invenies, quam quoniam unum opus est eis laudare Deum. Sed quid est quod dicitur. 1Io. 3.a. cum apparuerit, similes ei erimus: quoniam videbimus eum, sicut est ? Ad hoc dicendum, quod Ioannes non intendit dicere, quod nos aliquo modo consideremus Dei substantiam in patria: quia hoc est impossibile omni creature, unde Chrysostomus quod creabilis nature est, qualiter videre poterit, quod increabile est, quasi dicat: nullo modo. Intendit ergo Ioannes speculum et enigma, quia in patria per immediatam acceptionem luminis aperte videbimus Deum, non tamen essentiam ; sed ut gloriam, ut bonitatem, ut veritatem. Sed
marg.| {a} Unigenitus filius id est Christus, qui est unicus a Patre genitus eternaliter et a matre temporaliter.
marg.| {b} Qui est in sinu patris id est in secreto videns eum, ut cognoscens immediate. Sinus enim proprie est occultum sub vestimento: unde quod in sinu est alicuius, nemo novit, nisi sit valde familiaris et magis coniunctis aliis, qui ea, que foris sunt, possunt videre. Neque aliquis presumeret evertere signum Regis terreni et scrutari, quid ibi est, nisi forte unicus filius eius: vestes autem signum faciunt: vestes autem Dei appello effectus, qui sunt ab eo. Et quanto quis subtiliores plicas harum vestium scrutatus fuerit, tanto amplius Deum cognoscit. Sed quid est in sinu, videre non potest, nisi qui omnes excedit, Christus scilicet qui est eiusdem substantie cum Patre et ideo videt substantiam eius sub vestimento reconditam. Atque per hoc ostenditur esse filius naturalis Dei Patris, quia evertere sinum Patris nullus servorum auderet, nec etiam multorum filiorum, unus nisi unigenitus. Quod autem dicit qui est in sinu Patris et non qui fuit, vel qui erit, insinuatur eternitas filii impermutabilis ante incarnationem et post Resurrectionem et in medio. Si enim dixisset, qui fuit, vel qui erat: crederet aliquis, quod in incarnatione recessisset a sinu. Item si dixisset, qui erit, crederet, quod post Resurrectionem magis esset in sinu, quam prius. Et ideo dicit, qui est in sinu etc. id est extra fidelibus narravit perfectius et liquidius omnibus aliis, quasi ille, qui eum viderat et videbat. Et per hoc probat Evangelista ipsum esse Deum, quia nemo, id est nullus purus homo, Deum videre potest. Ex. 33.d. Non videbit me homo et vivet.
Numérotation du verset Io. 1,19 
marg.| {c} Et hoc est testimonium Ioannis Hic agit de testimonio Ioannis. Et ponit Evangelista tria testimonia legis. Primum est ad Phariseos, secundum ad omnes, tertio repetitur idem testimonium sequenti die, quando Discipuli duo secuti sunt eum. Et satis caute procedit Evangelista. Sciebat enim quod Ioannes Baptista opinatissimus erat apud Iudeos: ideo ad ostendendam magnificentiam Christi, sepe replicat eius testimonium. Unde dicit et hoc est testimonium Ioannis sicut priora de Christo.
marg.| {d} Quando miserunt Iudei ab Hierosolymis etc.  ubi consilium et iudicium habebatur: et ideo ibi erant homines sapientiores et astutiores. Et quos miserunt ?
marg.| {e} Sacerdotes sapi entes in lege et ordine priores.
marg.| {f} Et Levitas in m inoribus ordinibus servientes.
marg.| {g} Ut interrogarent eum: id est Ioannem.
marg.| {h} Tu quis es Puta bant enim aliqui Iudei Ioannem esse Christum in lege promissum. Alii putabant ipsum esse Eliam propter nimiam abstinentiam et continentiam et vitam solitariam et liberam delictorum reprehensionem. Alii dicebant eum esse unum ex Prophetis resuscitatum propter gratiam prophetie. Unde omnes confluebant ad eum et baptizabantur etiam Scribe et Pharisei. Et cum adhuc presentes essent, fuit et Iesus inter alios. Unde et Ioannes perhibuit ei tunc testimonium. Quod audientes Scribe et Pharisei, scientes, quod de paupere parentela erat et {6. 286rb} de vili regione, id est de Galilea et de vilissimo castello, id est de Nazareth. Scientes etiam Ioannem esse de magno genere, utpote filium Pontificis et maxime vite, indignati sunt, quod tam vilis deberet eis preponi. Volebant enim Ioannem magis sibi preponi et ideo, ut deflecterent eum a testimonio Christi, miserunt Sacerdotes et Levitas, qui blanditiis abstraherent eum a testimonio Christi. Ioannes vero non respondit questioni eorum, sed intentioni. Ipsi enim intendebant facere, quod diceret se esse Christum, sed ipse aperte negavit se esse Christum. Et hoc est, quod sequitur:
Numérotation du verset Io. 1,20 
marg.| {i} Et confessus est publ ice.
marg.| {k} Et non negavit veri tatem: Et tantum valet, quantum illud et confessus est Et tertio dicit:
marg.| {l} Et confessus est, quia non sum ego Christus ut q uidam vestrum opinantur, vel ad minus, ut hoc dicerem, machinantur. Et ita manifeste percudit corda eorum.
Numérotation du verset Io. 1,21 
marg.| {m} Et interrogaverunt eum frau dati ab intentione sua.
marg.| {n} Quid ergo ? Nec exspectant responsum huius questionis: sed statim supponunt aliorum opinionem, dicentes:
marg.| {o} Elias es tu ? Secu ndum Chrysostomus non fuit alia causa, quare supponunt Eliam, nisi quia Elias apud eos maior ceteris habebatur. Secundum Latinos vero ideo fit, quia in illo precesserat figura Baptismi, quando diviso Iordane, ipse et Eliseus transierunt. 4Rg. 2.b.
marg.| {p} Et dixit Ioan nes:
marg.| {q} Non sum Sed quomodo dicit non cum Dominus dicat de ipso Mt. 11.b. Si vultis recipere, ipse est Elias. Respondeo. Sicut dicit Dionysius, intellectus divini, id est allegorici in tria distribuuntur, in substantiam, virtutem et operationem: similiter omnia alia. Ioannes ergo negat se esse Eliam, quoad substantiam ; Christus autem dicit ipsum esse Eliam quoad virtutem et operationem. Sed quia adhuc posset esse Ioannes aliquis de aliis eximiis Prophetis, supponunt tertiam questionem dicentes:
marg.| {r} Propheta es tu ? Secu ndum Chrysostomus: querunt de illo Propheta, quem parem Moysi exspectabant, de quo dicitur Dt. 18.d. Prophetam suscitabit vobis Deus de fratribus vestris, ipsum tamquam me audietis. Unde littera Grecorum habet articulum ‘o’ Propheta es tu, quasi dicat: numquid tu es ille. Propheta nobis in lege promissus ? Secundum Latinos querunt de Eliseo in quo figura Baptismi precesserat, sicut in Elia,
marg.| {s} Et respondit, non Secu ndum duas predictas expositiones nulla est hic questio. Sed quedam glosa generaliter accipiens Prophetam, movet questionem, qualiter se negat esse Prophetam, cum Christus dicat ipsum Prophetam et plus quam Prophetam: Mt. 11.b. Ad hoc respondet una glosa dicens quod Ioannes loquitur cum precisione. Unde sensus est: Non sum Propheta, tantum, supple. Alia Glossa sic dicit: Non sum Propheta, quia non prenuntio futurum: sed ostendo presentem. Et hec Glossa proprie accipit nomen Prophete, scilicet ad predicentem futura.
Numérotation du verset Io. 1,22 
marg.| {t} Dixerunt ergo ei illi nuntii considerantes, quod nihil magnum diceret de se: volentes autem omnibus modis scire, quid sentiret de se, addiderunt adhuc.
marg.| {u} Quis es ? Hanc questionem iam fecerant, sed dolus fecit reiterare, unde causam falsam subiiciunt.
marg.| {x} Ut responsum demus his, qui miserunt nos In h oc obumbrant dolum, quasi dicat: non causa alia querimus, nisi ut habeamus aliquid certum, quod de te possimus respondere. Nec tamen hoc habeant in corde, quod patet: quia statim ut audierunt, quid dicebat de se, arguerunt eum, quare baptizaret. Unde adhuc subinferunt:
marg.| {y} Quid dicis de teipso ? quasi dicat: tibi omnia credemus testificanti de te.
Numérotation du verset Io. 1,23 
marg.| {z} Ait Ioan nes.
marg.| {a} Ego vox Non respondet Ioannes propriam nominationem, neque genus, neque patriam, ut diceret: ego sum Ioannes filius Zacharie, Pontificis de Hierusalem. Et quare hoc ? Quia ipsi Iudei volebant experimentum sumere de Christo et qualiter se Ioannes haberet ad ipsum. Et ad hoc non potuit melius respondere, quam sic: Ego vox clamantis in deserto quasi dicat: non sum quidem Christus, neque Elias, neque Propheta ; sed sum preco eius, qui presens est, ostendens eum, sicut vox, ostendit verbum. Vox cum verbo transit usque ad auditum et postea perit vox et remanet verbum, ita Ioannes. Sicut ergo vox excitat auditum, ut verbum recipiatur: ita Ioannes excitavit Iudeos, ut Christum reciperent. Ideo bene dicit: Ego sum, vox verbi:
marg.| {b} Clamantis in m e, manente, in deserto Et quid clamantis ? Hoc, scilicet.
marg.| {6. 286va}{a} Dirigite viam Domini id est parate vos, ut Deus veniat ad vos.
marg.| {b} Sicut dixit Isaias Propheta 40.2 . Testimonium Isaie inducit, qui erat apud eos excellens Propheta, ut facilius persuaderet de Christo.
Numérotation du verset Io. 1,24 
marg.| {c} Et qui etc.  Phariseis Verb um est Evangeliste, quod inducit, ut evidentior sit Iudeorum, damnatio, qui non crediderunt in Christum: quia miserunt, quos putabant fide dignos, ad Ioannem, quem fide dignissimum estimabant. Et ita nec ex parte nuntiorum est eis excusatio, quia Phariseorum secta certissima erat. Nec ex parte illius, ad quem miserant, quia Ioannes erat fide dignus.
Numérotation du verset Io. 1,25 
marg.| {d} Et interrogaverunt eum id est Ioannem Pharisei missi.
marg.| {e} Et dixerunt ei audi to, quod nihil magnum de se dicebat.
marg.| {f} Quid ergo baptizas tamq uam habens auctoritatem baptizandi.
marg.| {g} Si tu non es etc.  Propheta ? Hic exclamat Chrysostomus O de amentia ! o de elatione ! o de intemporanea investigatione ! missi estis docendi ab eo, quis esset et unde esset, non leges imposituri.
Numérotation du verset Io. 1,26 
marg.| {h} Respondit eis Ioannes dicens non indignans, vel offensus.
marg.| {i} Ego baptizo in aqua exte rius tantum lavans corpus, non interius cor: et ideo non debetis ponere spem salutis in Baptismo meo.
marg.| {k} Medius autem vestrum stetit id est inter vos quasi unus ex vobis humiliter.
marg.| {l} Quem vos nescitis id est non cognoscitis vera cognitione.
Numérotation du verset Io. 1,27 
marg.| {m} Ipse est etc.  perf iciens, quod ego inchoo.
marg.| {n} Qui ante me factus est id est dignior et honorabilior.
marg.| {o} Cuius ego non sum dignus id est sufficiens, vel idoneus.
marg.| {p} Ut solvam eius corrigiam calceamenti quod tamen est ultimum servitium et ad minimos pertinens. Vel non sum dignus etc. solvam id est eius uxorem, ut sponsus accipiam, secundum morem legis.
Numérotation du verset Io. 1,28 
marg.| {q} Hec id est responsio Ioannis et interrogatio Phariseorum.
marg.| {r} In Bethania etc.  Ioannes baptizans prop ter aquarum copiam et loci secretum, in quo ipse consueverat commorari. Sed querit Chrysostomus: quare Evangelista determinat locum, ubi hoc factum est ? Et solvit, ad hoc assignans duas rationes: Una est, ne credatur, quod Ioannes in occulto, vel coram paucis testimonium hoc dixerit. Alia, quia tempore hoc, quo Evangelista scripsit hec, adhuc multi supererant, qui interfuerant huic testificationi.
Numérotation du verset Io. 1,29 
marg.| {s} Altera die hoc est speciale testimonium Ioannis, quo Christum testificans omnibus, qui venerant ad Baptismum suum visibiliter demonstravit. Et est hoc testimonium quasi complementum omnium testimoniorum precedentium. Nam in illis omnibus intendit Ioannes paulatim sublevare Iudeos, ut crederent Christum esse verum Dei Filium ; nunc autem per hoc testimonium manifeste determinat: unde dicit altera die id est sequenti die, posteaquam facta fuit questio Iudeorum per Sacerdotes et Levitas.
marg.| {t} vidit Ioannes intu itu mentis et corporis.
marg.| {u} Iesum venientem non solum gressibus corporis, sed etiam interioris sue contemplationis accessibus.
marg.| {x} Ad se ut I oannes eum amplius cognosceret secundum Divinitatem, quem presentem videbat et demonstrabat secundum humanitatem et ut occasio daretur ipsi Ioanni preconizandi ipsum Iesum.
marg.| {y} Et ait Ioan nes viso Iesu.
marg.| {z} Ecce Agnus Dei id est Christus Dei Filius, qui dicitur Agnus, quia Paschali Agno prefiguratus. Nam sicut sanguine illius Agni domus linite, sunt liberate ab exterminatore, Ex. 12. ita omnes anime fide Passiones munite liberantur a Demone. Dicitur etiam Agnus Christus Dei filius, secundum Chrysostomus: quia excellentissimus Prophetarum, scilicet Isaias eum Agno comparavit in multis locis, 16. 1. Emitte Agnum, Domine, Dominatorem terre de petra deserti, id est de Gentilitate, ad montem filie Sion, id est ad Ecclesiam. Ier. 53.c. Sicut ovis ad occisionem ducetur et quasi Agnus coram tondente se obmutescet. Item dicitur Agnus, quia innocens. Is. 53.c. 1Pt. 2.d. Peccatum non fecit, nec est inventus dolus in ore eius. Ps. 25. Ego in innocentia mea ingressus sum. Item quia hostia quotidiana. Nm. 28.a. Hec sunt sacrificia, que offerre debetis, Agnos anniculos immaculatos duos quotidie in holocaustum sempiternum: unum offeretis mane et alterum ad vesperum. Mane { 286vb } oblatus est in Abel, Apc. 13.b. Quorum nomina non sunt scripta in libro vite Agni, qui occisus est ab origine mundi. Vespere fuit oblatus in seipso. Unde in Ps. 29. Ad vesperum demorabitur fletus et ad matutinum letitia, de eius Resurrectione. Item Agnus tria ministrat, scilicet lac in potum, lanam in vestimentum, carnem in cibum. Sic Christus lac simplicis doctrine prebuit per se et per suos. Per se, Mt. 4.c. Agite penitentiam, appropinquabit enim regnum celorum. Per suos, 1Cor. 3. Lac dedi vobis potum, non escam. Item lanam dedit, id est indumentum virtutis, Lc. ult. g. Manete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto. Item carnem suam dat in cibum, infra 6.f. Caro mea vere est cibus. His rationibus dicitur Christus Agnus et multis aliis, quas postea ponemus in expositione morali. Sed quia nomen agni commune erat et typico et vero Agno, ad discernendum de quo Agno intendit, subiungit:  Δ { 287ra}{a}   Ecce qui etc.  mundi non de loco ad locum mutando ; sed ut non sint omnino: quod non poterat facere typicus Agnus. Chrysostomus: Non dicit, qui tollet, vel qui tulit, quasi semper hoc faciente ipso. Secundum hanc expositionem ponitur tollere pro auferre, vel pro delere. Is. 43.d. Ego sum, qui deleo iniquitates tuas propter me. Vel sic.
marg.| {b} Qui tollit supe r se.
marg.| {c} Peccata mundi id est omnium hominum, qui sunt, vel fuerunt, vel futuri sunt in mundo, quoad sufficientiam. Is. 53.b. vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit. 1Pt. 2.d. Peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum. 1Io. 2.a. Ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris tantum, sed etiam pro totius mundi. Chrysostomus: ille Agnus typicus nullius omnino peccatum suscepit ; hic vero universi orbis terrarum. Aliqui libri habent Peccatum mundi Et dicitur peccatum mundi, vel peccatum Ade, propter quod totus mundus cecidit: vel peccatum originale, quod est commune totius mundi: quod virtute Passionis tollitur in Baptismo. Duplicis adverbii demonstratio, duplicis nature Christi cognitionem factam Ioanni et faciendam populo ostendit.
Numérotation du verset Io. 1,moraliter 
marg.| { 286vb} Altera die vidit Ioannes etc. Virtute sermonis datur intelligi, quod una dies precessit et altera vidit Ioannes Iesum. Ioannes interpretatur, in quo est gratia et significat penitentem, in quo oritur prima dies in infusione lucis gratie, que lux obscuratur tenebris tentationum ; sed postea oritur altera dies tranquillitatis et pacis in victoria tentationum et tunc videt Ioannes Iesum venientem ad se, quasi ad succursum. Mt. 14.c. Quarta vigilia noctis venit Iesus ad eos ambulans supra mare. Ps. 41. In die, scilicet gratie, mandavit Dominus misericordiam suam, id est peccati remissionem: et nocte tentationis canticum eius: Non canticum canticorum, quod cantatur tandem post perfectam victoriam tentationum ; sed canticum graduum, quod cantatur, dum de victoria tentationis gradatim ascenditur. Ct. 2.b. Ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles. Mal. 3.a. Ecce venit Dominus exercituum et quis poterit cogitare diem adventus eius ?   Et ait peni tens viso Iesu, finita, vel declinante tentatione.   Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi quasi dicat: in liberatione tentationum apparet bonitas et pietas Dei. Mt. 14.d. Cum ascendisset Iesus in naviculam, cessavit ventus. Qui autem in navicula erant, venerunt et adoraverunt eum, dicentes: Vere filius Dei es. Legitur in libro de animalibus, quod ad colorem vene, que est sub lingua Agni, coloratur pellis eius. Quod satis convenit Christo, quia secundum colorem predicationis sue coloravit vitam et conversationem suam. Faciebat enim, quod predicabat, Act. 1.a. Cepit Iesus facere et docere. Mt. 7.d. Erat Iesus docens, sicut potestatem habens et non sicut Scribe et Pharisei. Lc. ult. c. Iesus, qui fuit vir Propheta, potens in opere et sermone. Rm. 15.d. Habeo gloriam in Christo Iesu ad Deum: Non enim audeo aliquid loqui eorum, que per me efficit Christus. Gregorius. super Genesim. Ad hoc ut servetur veritas predicandi, teneatur, necesse est, altitudo vivendi. Item legitur in eodem libro, quod cum natura alia animalia armaverit, vel armis corporalibus, id est cornibus, vel dentibus, vel unguibus, vel quadam speciali calliditate, quibus se defendant et alia animalia impugnent: Agnus omnino sine armis lenissimus est: sic Christus innocenter et sine lesione alicuius vixit. Unde nec in Passione, nec in Resurrectione sua alicui nocuit. 1Pt. 2.d. Cum malediceretur, non maledicebat: cum pateretur, non comminabatur: tradebat autem se iudicanti iniuste. Ideo dicitur Is. 53.c. Sicut ovis ad occisionem ducetur et quasi Agnus coram tondente se obmutescet. Item dicit ISIDORUS. in libro Ethimologiorum, quod Agnus dicitur ab agnoscendo: quia in magno grege matrem suam suo balatu agnoscit et mater ipsum: Sic Christus inter Crucis angustias Matrem agnitam studiose Discipulo commendavit. Sic etiam animam tribulatam ad balatum pie orationis intus consolando se cognoscere ostendit, Infra 10.c. Ego cognosco oves meas et cognoscunt me mee. Ex. 33.c. Ego novi te ex nomine et invenisti gratiam coram me.
marg.| Sequitur { 287rb} Qui tollit peccata mundi. Chrysostomus Quinque modis Deus peccata remittit. Primo per accusatoriam confessionem, Is. 43.d. Dic iniquitates tuas, ut iustificeris, Ps. 31. Dixi: confitebor adversum me iniustitiam meam Domino: et tu remisisti impietatem peccati mei. Secundo per iniuriarum remissionem. Eccl. 28.a. Relinque proximo tuo nocenti te et tunc deprecanti tibi peccata solventur. Mt. 6.b. Si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester celestis delicta vestra. Tertio per eleemosynarum largitionem. Dn. 4.e. Redime peccata tua eleemosynis et iniquitates misericordiis pauperum. Eccl. 3.d. Ignem ardentem extinguit aqua et eleemosyna resistit peccatis. Quarto per continuam, seu assiduam orationem. Iac. 5.d. Multum valet deprecatio Iusti assidua. Mc. 9.d. Hoc genus non exit nisi in Oratione et ieiunio. Ibi Glossa Oratione sanantur pestes mentis, id est peccata spiritualia. Quinto per ieiunium. Ioel. 2.c. Convertimini ad me in ieiunio etc. Sequitur.
Numérotation du verset Io. 1,30 
marg.| {d} Hic quem demonstro presentem.
marg.| {e} Est immu tabiliter. Ex. 3.d. Qui est, misit me ad vos.
marg.| {f} De quo dixi vobi s, antequam esset presens, istud, quod sequitur.
marg.| {g} Post me venit ad p redicandum, ad baptizandum, ad moriendum, ad liberandum captivos in Limbo.
marg.| {h} Vir id est Christus virore virtutum plenus. Ier. 31.d. Novum faciet Dominus super terram: femina circumdabit virum. Is. 4.a. In die illa, scilicet Conceptionis Christi, apprehendent septem mulieres virum unum, id est Christum.
marg.| {i} Qui ante me factus est id est dignior me etiam secundum humanitatem. Et merito.
marg.| {k} Quia prior me erat secu ndum Divinitatem, id est honorabilior, id est maiori honore dignior. Chrysostomus: verecundentur, qui in Pauli Samosathei3 insaniam successerunt, ad ita manifestam veritatem resistentes.
3 Samosathei] al. Sammthani
Numérotation du verset Io. 1,moraliter 
marg.| Hic est, de quo dixi: post me venit, qui ante me factus est, quia prior me erat. Hic gerit Ioannes personam quorundam Religiosorum, qui propter pigritiam et negligentiam suam a novitiis superantur in observantia regulari, de quibus dicitur Sap. 15.d. Pedes eorum pigri ad ambulandum. Item Ez. 1.d. Animalia ibant et revertebantur. Ibant proficiendo tempore novitiatus et revertebantur postea per desidiam tempore senectutis, cum deberent esse ferventiores. Unde merito significantur illi per filios Israel, qui spatio quadraginta annorum vix perfecerunt quinque dietas et ultimo anno propinquiores fuerunt Egypto, quam in primo. Et de his dicit Beatus Bernardus. in secundo libro de consideratione Quid poterant proficere, qui semper revertebantur, dum ambularent ? Hi igitur videntes novitium in servitio Christi ferventiorem, recte possunt dicere.   Post me venit vir id est novitius, qui contra biformes fortune insultus uniformi constantia mentis militat premunitus. Hic enim est vir, ut dicit Gregorius. in Moralium <libris>.   Qui ante me factus est vite et conversationis honestate, spiritualium consolationum experientia et etiam prelationis dignitate et merito.
marg.| Quia prior me erat in s ervitio Dei prius veniens, prior in choro, prior in capitulo, prior in labore, posterior in mensa, posterior in lecto: et quid mirum si talis est prior et sit ante te: quia tu stas ; et ille currit ? Unde in persona talis loquitur Prophetas: Viam mandatorum tuorum cucurri etc. Ps. 118 ; Prv. 4.b. Currens non habebis offendiculum. Beatus Bernardus.: in via Dei non progredi, regredi est. Sequitur.
Numérotation du verset Io. 1,31 
marg.| {l} Et ego nesciebam eum istu d exponitur diversimode a Sanctis. Primo querit Chrysostomus: Si ipse nescivit eum, quomodo potuit eum ostendere aliis ? Et respondet. Ipse quidem novit eum: sed hoc dicit, quod non novit eum nisi per eum, qui misit eum baptizare, ne putetur, quod ex amicitia carnali, vel familiaritate et non potius revelatione Dei tulerit testimonium. Sed quia hec solutio minus sufficiens videbatur ei, aggravat questionem dicens: Si ipse non cognovit eum, qualiter dixit ad eum: Ego opus habeo a te baptizari et tu venis ad me ? Mt. 3.d. Si enim eum non novit, quare eum potius, quam alios prohibuit ? Et solvit dicens. Aliud est cognoscere simpliciter, aliud cognoscere hunc. Ioannes siquidem per ea, que facta sunt circa ipsum in pueritia: et per ea, que facta sunt circa Christum, cognovit ipsum Christum venisse simpliciter et etiam hunc esse Christum, sed propter longam moram, quam in eremo fecerat, scivit quidem venisse Christum: sed nescivit in particulari hunc esse Christum: et ideo necessarium habuit iudicium ostendens, quis esset Christus inter tot, qui veniebant ad eum. Statim enim ut Christus venit ad Ioannem baptizandus ab eo, descendit columba super eum, quod ut vidit Ioannes, quasi experterritus Maiestatem, perhibuit eum et post Baptismum digito eum demonstravit, dicens: Ecce agnus Dei. Nihilominus tamen antequam cognosceret hunc esse Christum, sepe perhibuerat de ipso testimonium in communi nullum demonstrans. Hec solutio satis probabilis est ; sed tamen adhuc obiicit Chrysostomus: dicens. Si verum est, quod de infantia Salvatoris legitur, scilicet quod fecit miracula in pueritia sua, quare non erat celebris fama eius, ita ut ipse Ioannes non posset etiam nescire et ipsi Iudei non indigerent aliquo testificante. Et solvit dicens, quod mendacium est, quod in illo libro scribitur: longe enim fuit a divina Sapientia, ut miracula in pueritia sua faceret Christus et phantasie reputarentur. Ieron. aliter dicit, scilicet quod ipse Ioannes sciebat ipsum esse Dei filium et natum in carne, sed nesciebat mundum per Baptismum ipsius Christi esse redemptum. Sed incidit hic duplex dubium. Unum, quomodo dubitavit de hoc Ioannes, cum hoc sit articulus fidei, vel de articulis fidei ? Aliud quia per Baptismum Christi non videtur esse redemptio mundi, sed magis per Passionem. Sol, ad primum dicendum, quod in omni articulo { 287rb } proprium subiectum est Deus secundum aliquam rationem, qua percipitur eius bonitas. Unde in articulo illo de mundatione mundi, subiectum est Spiritus sanctus mundans Ecclesiam. Quod autem hec mundatio fiat in aqua trahentes virtutem a contractu Dominici corporis, accedit articulo ex parte inferiori et ideo potuit dubitari, antequam fiat. Ad aliud dicimus, quod mundus est redemptus per Passionem Christi, quantum ad pretii solutionem et ianue celi reserationem, per Baptismum autem, quantum ad impedimentorum amotionem. Augustinus aliter exponit, dicens, quod Ioannes sciebat Christum esse Filium Dei et Agnum Dei   et c etera, que de ipso testatus est: sed nescivit, quod potestatem Baptismi, quam aliis dare poterat, sibi retenturus esset. Et secundum hoc distinguitur triplex potestas Baptismi ; scilicet potestas auctoritatis, quam nulli pure creature dare potuit. Et potestas excellentie, qua ad invocationem nominis fiat mundatio peccatorum: Et hanc dare potuit, sed noluit: duplici ratione, que ponitur in Glossa Prima est propter unitatem Ecclesie, que sequitur unitatem forme Baptismi. Secunda est, quia si ad invocationem nominis alicuius fieret mundatio peccatorum, poneretur spes in homine. Contra illud Ier. 17.a. Maledictus, qui ponit spem in homine etc. Tertia potestas est ministerii, quam dedit aliis. Unde secundum Augustinum sensus est. Et ego nesciebam eum baptizaturum esse tantum, sicut infra plenius dicetur. Expositio Chrysostomus: magis tangit veritatem littere et ideo ipsum sequimur per totum. Unde. Et ego nesciebam id est in particulari, cum non cognoscebam, vel non sciebam ita plane sicut modo: Nam ex visu et auditu corporali multum proficit cognitio Maiestatis. Unde Augustinus dicit: Ego nesciebam eum comparatione huius cognitionis,
marg.| {m} Sed ut manifestetur etc.  Litt era sic ordinatur. Sed propterea ergo Ioannes preco.
marg.| {q} Veni miss us a Deo.
marg.| {r} Baptizans in aqua tant um, non tollens peccata in spiritu.
marg.| {n} Ut manifestetur usu baptizandi et ostensione humilitatis.
marg.| {o} In Israel id est in populo Iudeorum. Ioannes enim non fuit { 287va } Δ preco Christi, nisi ad Iudeos. Sed querit Chrysostomus Quid necesse fuit, Ioannem venire in aqua baptizantem, ut manifestaretur Christus, cum sine Baptismo Ioannis per solum preconium suum potuerit eum manifestare Ioannes ? Et respondet: dicens: Poterat quidem eum manifestare Ioannes suo preconio ; sed eam, que est a comparatione, preeminentiam suo Baptismo manifestavit. Magnus enim habebatur Ioannes in populo, qui tante auctoritatis fuit, quod poterat baptizare ; sed per preconium Ioannis manifestatum est, quod Christus fuit maior, qui baptizavit in Spiritu. Et quia posset aliquis querere, si Ioannes nescivit Christum, quomodo testimonium perhibuit de ipso ? Et respondet Evangelista, dicens.
Numérotation du verset Io. 1,32 
marg.| {a} Et testimonium etc.  vidi ocul is exterioribus et interioribus.
marg.| {d} Spiritum descendentem etc. id est columbam in signum Spiritus sancti, non quod tunc primo descenderit Spiritus sanctus in eum ; sed ut per hoc ostendatur Spiritum sanctum descendere super baptizatos: et ut per hoc Ioannes Christum excellentius cognosceret. Et sic notatur motus localis in columba desuper veniente: et sanctificatio nova aque de novo profluens a Spiritu sancto per medium contactum sanctissime carnis Christi, non in Christo, qui a primo instanti conceptionis sue plenissimus fuit omni gratia spirituali. Et sic patet solutio ad questionem, que solet fieri, scilicet quare Spiritus sanctus non descendit immediate in aquam, quam sanctificavit, cum suus descensus non sit aliud, quam aque sanctificatio. Et patet solutio ; quia Spiritus non sanctificavit aquam immediate, sed per medium contactum corporis Christi. Et ideo descendit super Christum, tamquam per quem profluit sanctificatio in aquam. Hanc autem aque sanctificationem nihil aliud intelligo, quam propinquam potentiam ipsius aque ad sanctificandum baptizatos, que perficitur actu, ut verbum accedat ad elementum sub debita forma: quia tunc fit actu Sacramentum, ut dicit Augustinus. Sed queritur, quare in specie columbe descendit Spiritus potius, quam alterius animalis ? Item unde venerit, vel unde formata fuerit ? Item quo pervenit illa columba ? Ad primum dicimus, quod inter omnia animalia columba habet quandam specialem sagacitatem effugiendi accipitres ; ita etiam ut sit quoddam genus columbarum, sicut dicitur in libro de animalibus, quod cognoscit accipitres capientes in arbore et illos vitat fugiendo in terram, vel in arborem, vel in aerem. Unde cum Baptismus sit prima evasio anime de venatione Diaboli, recte in specie columbe descendit Spiritus sanctus ad sanctificationem Baptismi. Hec ratio est physica. Theologica autem ratio potest esse, quod legitur Gn. 8.b. scilicet quod columba retulit ad arcam ramum virentis olive post decursum diluvii, in signum pacis et reconciliationis: Ideo cum in Baptismo cesset universale diluvium peccati, recte descendit Spiritus super Christum in specie columbe in signum pacis reddite humano generi per Baptismum eius. Item licet Spiritus sanctus multa dona tribuat: tamen omnia coniunguntur in bonitate, que est animi dulcedo, ut dicit Augustinus super Gal. 5. Huic autem apponitur amaritudo animi. Unde cum columba felle careat, ad minus in epate ; congrue Spiritus sanctus fons bonitatis in specie columbe descendit ad sanctificandum Baptisma, ubi omnia dona donantur. Ad secundum dicit Augustinus quod columbam illam creavit Deus tunc de nihilo, qui universam mundi machinam de nihilo fecit prius et corpus suum sine viri ministerio in utero Virginis fabricavit. Ad tertium dicit Beda., quod sicut stella, que Magos duxit impleto officio suo, redacta est in nihilum, vel in primam materiam, unde facta fuerat: sic columba ista, que super Christum apparuit. Quod ideo factum est, ne homines adorent eam: sicut Iudei fecerunt serpentem eneum, quem fecerat Moyses in deserto. Sequitur.
marg.| {e} Et manentem super eum Quar e manentem ? ad litteram, ut omnibus patenter ostenderetur: quia non phantasma, sed rei veritas fuit. Sed numquid viderunt eam omnes, qui aderant ? Dicit Chrysostomus: quod non omnes viderunt columbam super Christum: sed tantum illi, qui se dignos exhibuerunt tanta visione. Forte omnes viderunt visu exteriori, sed non interiori. Unde putabant phantasma esse non veritatem: et ideo testimonio alieno indiguerunt.
Numérotation du verset Io. 1,33 
marg.| {f} Et ego nesciebam eum esse Christum, vel quod hoc signo cognosceretur. { 287vb }{g}   Sed qui misit me habi tantem in eremo.
marg.| {h} Baptizare in aqua etc.
marg.| tantum exterius lavante, non in spiritu interius sanctificante.
marg.| {i} Ille mihi dixit locu tione interiori, qua Spiritus loquitur ad spiritum, cum multi veniunt ad Baptismum tuum: Ille.
marg.| {k} Super quem videris utro que visu, id est exteriori et interiori.
marg.| {l} Spiritum descendentem motu locali, quo ad speciem columbe.
marg.| {m} Et manentem super eum quoa d virtutem purificantem, que semper mansit in Christo et in aqua post Baptismum Christi.
marg.| {n} Hic non alius.
marg.| {o} Est, qui baptizat id est a peccato mundat.
marg.| {p} In Spiritu sancto id est per gratiam Spiritus sancti, que confertur in Baptismo a solo Christo, non a Ioanne, vel quocumque alio Is. 43.d. Ego sum, qui deleo iniquitates tuas propter me. Chrysostomus Non indigebat Christus Baptismo ; sed Baptismus indigebat virtute Christi: Non enim Ioannis erat dare Spiritum. Unde baptizati ab eo dicunt: Neque si Spiritus sanctus est, audivimus: Act. 19.a. Sequitur.
Numérotation du verset Io. 1,34 
marg.| {q} Et ego vidi utro que visu signum, quo dixit mihi, quod ostenderetur Christus, quod non omnes.
marg.| {r} Et testimonium perhibui Iude is.
marg.| {s} Quia hic non alius.
marg.| {t} Est filius Dei unic us et naturalis et ideo potest baptizare, id est intus a peccato mundare, quod est solus Dei. Sed querit Chrysostomus Ubi hoc testatus est Ioannes ? Et respondet: Hec et multa alia reliquit Evangelista causa brevitatis, quod ostenditur in fine huius libri.
marg.| {l} Et ego nesciebam eum id est non reputabam eum.
marg.| {m} Sed ut manifestetur in Israel id est inter videntes Deum per fidem et contemplationem.
marg.| {p} Propterea veni ego in aqua lacr imarum.
marg.| {r} Baptizans meip sum, quia { 287vb } sepe ex visione talium novitiorum compunguntur antiqui et confitentur se superatos ab illis.
marg.| {a} Et testimonium veri tatis.
marg.| {b} Perhibuit Ioannes anti quus claustralis.
marg.| {c} Dicens: Quia vidi Spiritum descendentem, quasi columbam de celo et manentem super eum Tria notantur hic, que perficiunt claustralem. In columba simplicitas, in descensu humilitas, in permanentia stabilitas. Et hec tria facit Spiritus sanctus veniens super novitios in religione ferventes. Iob. 26.d. Spiritus eius ornavit celos, his ornamentis et obstetricante manu eius eductus est coluber tortuosus. Sap. 12.a. O quam bonus et quam suavis est Spiritus tuus, Domine, in nobis.
marg.| {f} Et ego nesciebam eum esse talem.
marg.| {g} Sed qui misit me baptizare in aqua lacr imarum.
marg.| {i} Iste mihi dixit inte riori locutione.
marg.| {k} Super quem videris Spiritum descendentem per humilitatem.
marg.| {m} Et manentem super eum per stabilitatem.
marg.| {n} Hic est, qui baptizat seip sum Baptismo penitentie et alios bono exemplo, id est peccatorum sordibus mundat.
marg.| {q} Et ego vidi et testimonium perhibui, quia hic est filius Dei per imitationem et hereditatis paterne vindicationem. Rm. 8.c. Ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei ; si autem filii et heredes: heredes quidem Dei, coheredes autem Christi.
Numérotation du verset Io. 1,35 
marg.| {u} Altera die iterum stabat Ioannes Hoc est ultimum testimonium Ioannis, quod de Christo coram multis testificatus est: tamen duo tantum de Discipulis suis secuti sunt eum, id est Christum. Qui autem sint illi duo, patebit infra. Dicit ergo:
marg.| {u} Altera die iterum imme diate post precedentem. Unde littera Chrysostomi habet. Itaque rursus in crastinum stabat Ioannes etc. Ubi stabat ? In Bethania trans Iordanem in deserto.
marg.| {x} Et ex discipulis eius duo immo plures: Sed hi duo tantum dicuntur stetisse cum Ioanne, quia soli audierunt testimonium eius de Christo. Alii enim, quia surda aure audierunt. Nam zelotype diligebant Ioannem in tantum, ut ex invidia moverent questiones adversus Christum cum discipulis { 288ra } Δ Phariseorum, ut dicit Chrysostomus.
36
marg.| {a} Et respiciens Ioan nes.
marg.| {b} Iesum ambulantem cum aliis, qui veniebant ad ipsum. Frequenter enim veniebat Iesus ad Ioannem, ut occasionem daret ei ferendi testimonium de ipso, quia per Ioannem voluit Christus Iudeis revelari, apud quos Ioannes magnus erat.
marg.| {c} Dixit Ioan nes.
marg.| {d} Ecce Agnus Dei id est Christus simplex, innocens, immolandus. De quo Is. 16.a. Emitte Agnum, Domine, Dominatorem terre. Sed queritur, quare Ioannes non admonuit secreto, ut sequerentur Christum ; ad hoc respondet Chrysostomus: dicens, quod si in secreto fecisset hoc, videretur machinatio esse. Item queritur, quare non precando rogavit eos, ut sequerentur Iesum ; sed tantum demonstrando laudavit ? At hoc respondet Chrysostomus: quod Ioannis intentio non fuit solum, ut sui Discipuli sequerentur Iesum ; sed ut perseverarent cum eo: si autem rogasset eos, citius introcessissent tamquam obsequentes alterius voluntati ; nunc autem, quia sponte propria et nullis precibus moti sequuntur, non ita defacili retrocedunt. Item queritur, quare Ioannes de Christo presente loquatur, cum proprium sit Prophetis loqui de futuro ? Ad hoc respondet Chrysostomus dicens, quod tria sunt genera predicantium. Quidam predicaverunt futurum, ut puri Prophete: Quidam preteritum, ut Apostoli et sequaces eorum: Ioannes autem fuit in medio et ideo predicavit presentem, quia fuit plus quam Propheta et minus quam Apostolus. Item queritur, quare ita parum loquitur Ioannes Discipulis suis de Christo ? Respondet Chrysostomus: quia intendebat tantum inducere eos ad hoc, ut audirent eum, sciens, quod postea non dimitterent eum. Item queritur, quare non dixit Discipulis suis aliqua sublimia de Christo ? Respondet Chrysostomus: quod ante multa sublimia dixerat Ioannes de Christo et nullus secutus est eum: ideo nunc dicit humilia, in quibus nobis exhibuit bonitatem suam, dicens: Ecce Agnus Dei: Et addit Chrysostomus: Qui tollit peccata mundi, sicut prius, ut gravati peccatis hoc audientes confugiant ad Christum, ut infirmi ad Medicum.
Numérotation du verset Io. 1,36 
moraliter
marg.| {a} Et respiciens Iesum ambulantem, dixit: Ecce Agnus Dei. Resp ectus Ioannis ad Iesum significat intentionem Prelati ad Deum, qui omnia facta et dicta sua debet elevare ad Dei honorem et salutem animarum. Unde precipue predictum est Prelatis. Mt. 5.b. Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona etc. Dicit autem   Ecce Agnus Dei Non dicit aliquid magnum, aut subtile de Trinitate et Unitate ; sed tale, quod capi potest ab omnibus. Chrysostomus: in homilia 18. Non ita multi adducuntur ad Iesum, cum aliquid magnum et excelsum de Deo dicitur, sicut cum benignum et amicum hominum et ad salutem audientium pertinens 1Cor. 14.b. Si venero ad vos linguis loquens, quid prodero vobis, nisi loquar, aut in revelatione, aut scientia, aut prophetia, aut doctrina: malo loqui in Ecclesia Dei quinque verba sensu meo, quam decem millia in lingua.
Numérotation du verset Io. 1,37 
marg.| {e} Et audierunt aure cordis magis, quam corporis.
marg.| {f} Eum id est Ioannem, immo Christum in Ioanne loquentem.
marg.| {g} Duo Discipuli loquentem ratione liberata.
marg.| {h} Et secuti sunt Iesum gressibus utriusque hominis, id est interioris et exterioris, non contemnentes Magistrum suum, sed eius testimonio utentes.
Numérotation du verset Io. 1,moraliter 
marg.| {e} Et audierunt eum duo Discipuli loquentem et secuti sunt Iesum quia talis facile persuadet, qui facilia et utilia dicit et facit, quod dicit Iob. 29.d. Qui me audiebant, exspectabant sententiam meam et intenti tenebant ad consilium meum. Sequitur.
Numérotation du verset Io. 1,38 
marg.| {i} Conversus autem Iesus id est retro aspiciens ad illos duos, qui sequebantur eum.
marg.| {k} Et videns eos sequentes se adhuc a longe, non enim audebant ingerere se.
marg.| {l} Dicit eis Et i n hoc audaciam accedendi contulit eis.
marg.| {m} Quid queritis Non ignorans querit, sed ut audaciam accendendi daret illis: et ut illi respondendo aliquid lucrarentur. Sed quare non loquitur eis asserendo, dicens, vos queritis hoc: venite et sic satisfaciam vobis: quia per hoc ostenderet se magis. Ad quod respondet Chrysostomus: Curatio adulti hominis numquam fit sine usu liberi arbitrii. Unde ut ostenderet, quod hanc suam curationem ipsi poterant reiicere, vel iuvare ex propria voluntate, querendo loquitur, ut ipsi melius aperiant causam sui adventus. Nec dixit Iesus, quem queritis, sed quid queritis ne se laudare, vel queri videretur.
marg.| {n} Qui scilicet Discipuli audita tam benigna allocutione Iesu.
marg.| {o} Dixerunt ei conc epti fiducia.
marg.| {p} Rabbi cuiu s iam nos profitemur Discipulos. Unde sequitur.
marg.| {q} Quod dicitur interpretatum Magister Nec est hoc verbum Evangeliste sed interpretis, quod patet quia Chrysostomus non habet hoc. Et preterea Rabbi Grecum est et liber iste scriptus fuit in Greco.
marg.| {r} Ubi habitas Non respondet ad interrogata. Interrogaverat enim Christus, quid quererent, nec ipsi respondent: hoc querimus, sed iterum interrogant: Ubi habitas Et hoc ideo, quia non in transcursu, nec in publico volebant Discipuli discere, sed in secreto et magna deliberatione, ut Discipuli. Sed quomodo querunt illi de habitaculo Christi, cum ipse dicat Mt. 8.c. Filius hominis non habet, ubi caput suum reclinet ? Ad hoc respondendum est, quod revera Christus nullum habebat habitaculum ; sed isti nesciebant. Vel secundum communem modum loquendi dixerunt: Ubi habitas id est ubi pernoctabis in hac nocte.
Numérotation du verset Io. 1,moraliter 
marg.| {i} Conversus autem Iesus et videns eos sequentes se, dicit eis. Conv ersio et allocutio Iesu significat consolationem, quam sepe Christus inspirat sequentibus se. Unde Sap. 4.c. Gratia Dei et misericordia in Sanctos eius et respectus in Electos illius. Lc. 22.g. Respexit Dominus Petrum ; et egressus foras flevit amare.
marg.| {m} Quid queritis quasi dicat: Dominus, paratus sum dare, si aliquid petatis. Lc. 11.b. Petite et accipietis: querite et invenietis: pulsate et aperietur vobis infra 16.e. Usque modo non petistis quicquam: petite et accipietis.
marg.| {n} Qui dixerunt ei, Rabbi, quod dicitur interpretatum Magister, ubi habitas ? Duo notantur hic. Primum quod se Magisterio Christi omnino supponunt. Unde dicunt   Rabbi Secu ndum quod diu volunt cum eo manere. Unde dicunt   Ubi habitas In q uo arguuntur duo genera hominum, qui volunt in penitentia cum Christo diu permanere. Primi sunt procrastinantes penitentiam usque ad horam mortis: quia tales parum volunt morari in ea. Alii sunt, qui non volunt facere penitentiam perpetuam, sed temporalem. Contra primos dicitur Ecclesiastici 5.b.a « Non tardes converti ad Dominum et ne differas de die in diem ». Subito enim veniet ira illius et in tempore vindicte disperdet te. De aliis dicitur: Lc. 8.b. Ad tempus credunt et in tempore tentationis recedunt.
a Sir. 5, 8.
Numérotation du verset Io. 1,39 
marg.| {s} Dicit eis, venite et videte : Non dicit: ite et cras revertimini et tunc loquar vobis ; sed hospitium, quale habiturus erat, communicat eis. Prv. 3.d. {6. 288rb} Ne dicas amico tuo: vade et revertere et cras dabo tibi, cum statim possis dare.
marg.| {u} Venerunt et viderunt, ubi maneret tamq uam Discipuli parentes Magistro.
marg.| {x} Et manserunt ibi : die illo illecti suavitate eloquii Iesu.
marg.| {y} Hora autem quan do venerunt ad eum audito testimonio Ioannis.
marg.| {z} Erat quasi decima : Temperat se Evangelista propter temporis fluxibilitatem, propter quam vix potest hora certe distingui. Sed videtur, quod hoc tempus non competit testificationi, vel secutioni Discipulorum, quia tali hora sunt corpora gravata escis. Ad hoc respondet Chrysostomus: dicens, quod in tam sanctis viris, ut Christus et Precursor et Discipuli eius fuerunt, nihil tale suspicandum est, quia ipsi sobriores fuerunt in vespera, quam nos in mane: unde omne tempus fuit eis equale.
Numérotation du verset Io. 1,moraliter 
marg.| {s} Dicit eis: venite opere.
marg.| {t} Et videte mente . Et est rectus ordo, quia bona operatio dat intelligentiam. Ps. 118. A mandatis tuis intellexi. Is. 2.a. Venite, ascendamus ad montem Dei Oreb, id est ad eminentiam vite: et ad domum Dei Iacob: et docebit nos vias suas.
marg.| {u} Venerunt et viderunt ubi maneret etc. Tria dicit, scilicet venerunt: quod venerunt, quod mansionem consideraverunt, quod manserunt apud eum. Primum est venire ad Christum, ut ad Medicum, qui sanat et exonerat a sarcina laboris. Mt. 11.d. Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos. Considerare autem mansionem est preparare hospitium cordis sui in habitaculum Dei. Lc. 19.a. Zachee festinans descende, quia in domo tua oportet me manere. Manere apud Christum, est servare mandata ipsius: infra 15.b. Si precepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea. Cetera patent.
Numérotation du verset Io. 1,40 
marg.| {a} Erat autem Andreas etc. Anticipatio est, quia nondum sic vocabatur, sed postea impositum est ei nomen Petri, ut patebit infra.
marg.| {b} Unus ex duobus d iscipulis.
marg.| {c} Qui audierant a Ioanne testificante de Christo.
marg.| {d} Et secuti fuerant eum ad ipsius testimonium. {6.288va} Δ Sed queritur, quare nominatur Andreas et non alius Discipulus ? Ad hoc respondet Chrysostomus: quod Andreas ideo nominatur, quia per ipsum vocatus est Petrus, de cuius vocatione dicturus erat statim Evangelista. Alius autem non nominatur, forte quia Ioannes fuit ille alius: et ideo propter humilitatem tacuit nomen suum. Vel forte, quia fuit unus de minoribus Discipulis et non comparabilis Andree, qui fuit Apostolus.
Numérotation du verset Io. 1,41 
marg.| {a} Invenit hic id est Andreas.
marg.| {b} Primum id est antequam alios inveniret: in quo notatur, quod multos vocavit Andreas ad Iesum.
marg.| {c} Fratrem etc. id est Christum in lege promissum. Quod est etc. Chrysostomus: Hoc verbum consolati cordis est, quod ante expeditionem inventi turbatum erat: nunc autem facti alacris, postquam apparuit, quod exspectabatur et festinans alii tradere hec Evangelista, id est bona nuntia, scilicet invenisse Messiam. In quo arguuntur, qui inventa sua non communicant aliis: et qui non consolantur desolatos, cum sint ipsi consolati, sicut dicitur 2Cor. 1.a. Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra, ut possimus et ipsi consolari eos, qui in omni pressura sunt.
Numérotation du verset Io. 1,42 
marg.| {d} Et adduxit etc.  scie ns, quod si tantum posset facere, ut veniret Petrus ad Iesum, ipso audito de cetero non redderet ab eo.
marg.| {e} Intuitus autem eum Iesus ut a usum daret ei accedendi securius et loquendi.
marg.| {f} Dixit, tu es etc.  Hoc, quod erat occultum et quod nullus sibi revelaverat, dixit, ut ostenderet se esse Deum, qui omnia novit, ne Petrus amplius fluctuaret de adventu Messie.
marg.| {g} Tu vocaberis etc.  Ceph as Hebreum est, Petrus Grecum, agnoscens Latinum. Sed queritur, quare Dominus isti mutat nomen potius, quam Andree, vel alicui alii ; Ad quod respondendum est, quod nominis mutatio signum est mutationis, que circa ipsum Petrum futura erat. Futurus enim erat Princeps Apostolorum, quod non alii. Unde et adhuc in ordinatione Pape mutatur ei nomen, quod non fit aliis episcopis. Nec etiam hic mutatur Petro nomen, sed predicitur mutatio, sed Mc. 3.c. habetur de mutatione facta. Mt. 16.c. habetur de confirmatione mutationis facte.
Numérotation du verset Io. 1,43 
marg.| {h} In crastinum voluit etc.  Hic incipit secunda pars de vocatione Discipulorum, in qua vocatur Philippus et Nathanael frater eius. Philippus sine medio, Nathanael vero mediante Philippo. Unde dubitatio, seu questio incidit hic. In primis, quare cum omnes alii Discipuli per aliquod medium sint vocati, solus Philippus sit vocatus immediate a Christo. Item alia questio est, quare Christus non vocavit aliquos Discipulos, primo, cum nullos habebat ; sed tunc primo, cum per testimonium Ioannis iam aliquos habuit. Tertia questio est, quare de Galilea potius, quam de alia patria vocavit Discipulos. Ad primam respondet Chrysostomus multipliciter. Prima responsio est, quia potuit esse, quod Philippus audierat a Ioanne Baptista preconium de Christo, sicut et Andreas, vel a Petro et Andrea, quorum concivis erat, unde notitia Petri et Andree, quos vidit sequens Christum, fuit sufficiens persuasio, ut et ipse sequeretur cum eis: et ita non immediate, sed mediate vocatus est Philippus sicut alii. Secunda responsio Chrysostomus ad idem est, quod Christus per se vocavit Philippum, tamquam notum et familiarem sibi, utpote compatriotam. Tertia responsio Chrysostomus: ad idem est, ad quod solam vocem Christi Philippus secutus est Christum divina gratia hoc operante: et ideo non est querenda alia ratio, ubi sola gratia operatur. Ad secundam questionem dicendum, quod non conveniebat, Christum propriis factis, vel dictis innotescere primo, quia suspicabilis est laus in ore proprio. Unde Prv. 27.a. Laudet te alienus et non os tuum. Sed cum fuit ab alio exaltatus, {6. 288vb} et mortificatus: tunc potuit ipse de se vera testari: et ideo tunc primo post testimonia Ioannis potuit ipse vocare alios Discipulos. Ad tertiam questionem dicendum, quod Christus in omnibus factis suis voluit evacuare sapientiam mundi: et ideo de Galilea elegit Discipulos potius, quam de alia patria: quia inter omnes alias terras Iudee ipsa habet incolas rusticiores et simpliciores et incompositio res, ut dicit Chrysostomus: Et inter illos etiam viliores elegit, s. piscatores, qui magis consueverunt de captura piscium et fabulis, quam de celestibus tractare, ut dicit Chrysostomus: Ob hoc etiam voluit ipse in Nazareth educati, que fuit vilius castellum totius Galilee ; ut dicit Chrysostomus: ut non crederetur sermo suus esse in sapientia mundi, sed in doctrina Spiritus. Unde Apostolus. 1Cor. 1.d. Videte, fratres, vocationem vestram, quia non multi sapientes, secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles: sed que stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes. Dicit ergo In crastinum non postquam vocatus fuit Andreas, sed postquam vocatus fuit Petrus, de quo supra immediate habitum est.
marg.| {i} Voluit ipse Iesus.
marg.| {k} Exire ]   de I udea, ubi fuerat cum Ioanne, qui baptizabat ibi, sicut dicitur Mt. 3.d.
marg.| {l} In Galileam terr am suam, in qua fuerat educatus. Unde et primo voluit eam visitare.
marg.| {m} Et invenit iam existens in Galilea.
marg.| {n} Philippum qui sibi occurrebat.
marg.| {o} Et dicit ei Iesus id est Salvator volens salvare Philippum.
marg.| {p} Sequere me non solum gressu corporis, sed cordis devotione et operis imitatione. Et statim Philippus secutus est eum gratia Christi interius operante in illo, sicut et in Mattheo, de cuius vocatione dicitur Mt. 9.a. Vidit Iesus hominem sedentem in Telonio Mattheum nomine et ait illi ; sequere me et surgens secutus est eum. In neutro fuit Levita, sed gratia occulte operans. Quia autem in Galilea vocatur Philippus, significat, quod nemo dignus est vocatione Christi, nisi qui transmigraverit de vitiis ad virtutes. Unde et Galilea transmigratio facta interpretatur. Unde Mc. ult. c. dicitur: Quia precedet vos in Galileam, ibi eum videbitis.
Numérotation du verset Io. 1,moraliter 
marg.| In crastinum voluit etc.  Iesu s Salvator interpretatur et significat quemlibet virum sanctum, qui se et alios salvare intendit. Qui   in crastinum id est transacta nocte peccati et Sole gratie iam lucente. Sicut dicitur Rm. 14.d. Nox precessit, dies autem appropinquavit.   Voluit exire ment e et corpore.   In Galileam id est in transmigrationem, que est de vitiis ad virtutes et de virtute in virtutem, donec videatur Deus Deorum in Sion.   Et invenit Philippum id est os lampadis, id est vocem laudis humane, que transmigranti huiusmodi sepe occurrit. De qua lampade dicitur Iob. 41.b. De ore eius, id est Leviatham, lampades procedunt sicut tede ignis accense. Item Gn. 15.d. Apparuit clibanus fumans et lampas ignis transiens inter divisiones. Et loquitur de holocausto Abrahe, quod hec lampas consumpsit.   Et dicit ei Iesus etc.  qui se salvare desiderat.   Sequere me non precede, quasi dicat: et si laudes offerantur, nolo precedant me, sed sequantur infra 5.g. Claritatem ab hominibus non accipio.
Numérotation du verset Io. 1,44 
marg.| {q} Erat autem Philippus a Bethsaida civitate Andree et Petri Civi tatem istorum nominat, ut ipso nomine ostendat officium, ad quod vocantur, id est ad venationem non ferarum, sed animarum. Bethsaida enim interpretatur domus venationis. Ier. 16.c. Ecce ego mittam piscatores multos, dicit Dominus et piscabuntur eos: et post hoc mittam eis multos venatores et venabuntur eos de omni monte superbie et de omni colle avaritie et de cavernis petrarum luxurie. Unde et statim subiungit Evangelista de venatione Philippi, qui fratrem suum Nathanael primo venatus est. {6. 289ra} Δ Unde dicit.
Numérotation du verset Io. 1,moraliter 
marg.| {q} Erat autem Philippus a Bethsaida civitate Andree et Petri Beth saida, domus venationis interpretatur: Andreas virilis: Petrus agnoscens: Unde Bethsaida est Ecclesia, vel Scriptura sacra: Andreas et Petrus Predicatores sunt viriliter operantes illud, quod intelligunt. Cum quibus habitat Philippus, id est laus humana, que talibus sepe offertur. Unde sequitur.
Numérotation du verset Io. 1,45 
marg.| {a} Invenit Philippus ut s apiens venator iam eruditus.
marg.| {b} Nathanael frat rem suum in lege doctissimum.
marg.| {c} Et dicit ei vole ns communicare thesaurum inventum.
marg.| {d} Quem scripsit Moyses in lege Dt. 18.c.
marg.| {e} Et Prophete omne s sed potissime, Is. 7.c. ; 9.b. ; 11.a. ; Ier. 31.d. ; Ez. 44.a ; Dn. 9.f.
marg.| {f} Invenimus stud iose querentes.
marg.| {g} Iesum De q uo Abacuch. 3.d. Exultabo in Deo Iesu meo.
marg.| {h} Filium Ioseph non verum, sed putativum. Unde Lc. 3.e. Iesus erat incipiens quasi annorum triginta et putabatur filius Ioseph.
marg.| {i} A Nazareth id est natum de Nazareth. Et hoc non est verum, immo fuit natus in Bethleem ; nutritus vero in Nazareth. Sed Philippus putabat, quod fuisset natus in Nazareth. Nathanael vero peritissimus Scripturarum bene sciebat, quod non de Nazareth, sed de Bethleem venturus erat Messias. Unde Mi. 5.a. Et tu Bethleem Ephrata parvulus es in millibus Iuda: ex te mihi egredietur, qui sit Dominator in Israel. Cum autem duo contineat Philippi oratio, scilicet Christum iam venisse et ipsum in Nazareth natum esse: Nathanael ut doctissimus in lege et Prophetis, videns ex una parte tempus iam impletum, quo Christus debebat venire: et ex alia parte scriptum esse, quod non a Nazareth, sed potius de Bethleem venit Christus, non potuit simpliciter contradicere orationi Philippi, nec simpliciter affirmare, unde temperando responsum interrogavit.
Numérotation du verset Io. 1,moraliter 
marg.| {a} Invenit Philippus Nathanael doct issimum in lege et honestum in conversatione.
marg.| {c} Et dicit ei, quem scripsit Moyses in lege et Prophete, invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth Tale s etiam, querit laus humana bonos et sapientes frequenter infestat. Augustinus Cum cetera vitia in malis operibus exerceantur, ut fiant: superbia vero etiam bonis operibus insidiatur, ut pereant.
Numérotation du verset Io. 1,46 
marg.| {k} Et dixit ei id est Philippo
marg.| Nathanael: A Nazareth potest aliquid boni esse ? Chrysostomus: Non dixit confestim Nathanael, mentiris, Philippe, qui de Bethleem oportet Christum venire ; sed mitem fecit refutationem. Non enim dixit nullum bonum Galilea fert, sed interrogative dixit (A Nazareth potest aliquid boni esse ?) Verumtamen quedam Glossa dicit, quod potest legi remissive, sine omni interrogatione. Ut autem omnis dubitatio tollatur et omnis contrarietas, que videtur esse inter Glossas, absolvatur, notandum, quod aliquis potest esse dupliciter a Nazareth, scilicet educatione, vel natione. Unde quia Is. 11.a. dictum est de Christo: Quoniam Nazareus vocabitur, intelligit Nathanael hoc debere accipi de educatione, non de Nativitate. Et ideo, quia Philippus verbum dubium in sua oratione deposuerat, ipse dubie respondit. Unde quidam Expositorum considerantes hanc dubitationem, dicunt quod debet legi interrogative. Alii vero respicientes intellectum Nathanaelis, quo ipse intellexit Christum esse a Nazareth educatione, dicunt ; quod debet legi remissive.
marg.| {l} Dicit ei Philippus scie ns, quod Iesus erat Christus, undecumque esset.
marg.| {m} Veni ad I esum.
marg.| {n} Et vide ipsu m, quia ipsa visio et auditio eius homines attrahebat ad se. Et per hoc videtur, quod predictus sermo magis interrogative, ut dicit Chrysostomus: quam remissive, ut dicunt alii, intelligendus est. Philippus enim idiota nesciens respondere, nec multum curans de solutione questionis sibi facte, misit eum ad fontem Sapientie, id est Iesum, dicens Veni mente et corpore. Et vide oculo interiori et exteriori. Et statim venit Nathanael, quod tamen transit Evangelista causa brevitatis.
Numérotation du verset Io. 1,moraliter 
marg.| Et dixit ei Nathanael. A Nazareth potest aliquid boni esse ? Bona est interrogatio ad reprimendam laudem humanam oblatam. Nazareth enim interpretatur flos et significat principium bone conversationis. Unde licet homo sit Iesus et filius Ioseph, id est licet sit perfectus et se et alios salvans ; tamen debet reputare se esse in flore, id est in principio et adhuc periculis patere. Lc. 17.c. Cum omnia benefeceritis, dicite: servi inutiles sumus.   Dicit ei Nathanaeli (Phi lippus)   Veni et vide bonu m, quod habes, quod fecit diabolus, ut homo superbiat.
marg.| Sequitur.
Numérotation du verset Io. 1,47 
marg.| {o} Vidit Iesus visi one salubri.
marg.| {p} Nathanael venientem ad se stim ulatum videndi desiderio et tractum a Philippo.
marg.| {r} Et dicit de eo Chri stus de Nathanael, cum adhuc distaret, ita tamen quod audire poterat, ut dicit Chrysostomus:
marg.| {s} Ecce vere Israelita id est non solum carne ex Israel, sed fide et imitatione. Rm. 9.b. Non omnes, qui sunt ex Israel, hi sunt Israelite.
marg.| {t} In quo dolus non est frau dis, aut simulationis. Nec per hoc negat eum Dominus esse peccatorem, sed commendat simplicitatem. Sed quare commendat eum Dominus potius, quam alios ? Item quare adhuc distanti Nathanaeli locutus est ? Item quare non fecit eum Apostolum suum, quem ita commendavit ? Item quare non dixit ei: Non est verum, quod dixit tibi Philippus, scilicet me esse a Nazareth ? Item quare dixit ei ? Ecce vere Israelita, in quo dolus non est, cum per hoc videatur innuere { 289rb } aliquem, vel aliquos esse falsos Israelitas, in quibus est dolus. Solutio: Ad primum dicendum, quod propter duo Dominus laudavit Nathanael potius, quam alios. Primo propter ardens desiderium videndi ipsum Iesum, quod habuit Nathanael: quod commune fuit sibi cum aliis ; sed forte ardentius fuit in eo, quia per Scripturas noverat tempus adventus Christi venisse, unde levi persuasione Philippi ivit videre ipsum. Aliud fuit, quod pre aliis habuit iugem meditationem legis, qua scivit Christum non nasci in Nazareth ; nec tamen de sua scientia superbivit, nec Philippo falsum asserenti superbe respondit. Ad secundum dicendum, quod ideo adhuc distanti dixit secretum eius, ut per hoc ostenderet se esse Messiam verum Deum et verum hominem, qui nullo revelante cognoscit occulta. Ad tertium dicendum, quod ideo non fecit Dominus Nathanael Apostolum, quia doctissimus erat in lege, ut dicit Augustinus quia predicationis sue fructus a pluribus magis Sapientie eius, quam virtuti divine ascriberetur. Ad quartum dicendum, quod ideo non dixit Dominus Nathanael, non sum de Nazareth, sicut dicit Philippus, ne sermonem altercabilem poneret inter fratres. Ad quintum dicimus, quod ad differentiam Scribarum et Phariseorum, qui legem et Prophetas noverant, nec tamen veri Israelite erant ; sed pleni doli, fraudis et simulationis, dixit: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. Unde Chrysostomus dicit. Itaque est et falsus Israelita, Scriba, scilicet et Phariseus, qui ab Herode requisitus, ubi Christus nasceretur, perhibuit testimonium ipsi, quem nondum viderat, dicens, in Bethleem Iude, cum autem vidit ipsum miracula facientem et audivit mira loquentem, negavit se nosse, unde esset Infra 9.f. Nos scimus, quod Moysi locutus est Dominus ; hunc autem nescimus, unde sit. Sed Nathanael ita absens, sicut presens se habuit, hic semper scivit et semper confessus est Christum in Bethleem nasci. Sequitur.
Numérotation du verset Io. 1,moraliter 
marg.| {o} Vidit Iesus id est Predicator   Nathanael dona tum Deo, id est penitentiam.   Venientem ad se id est eius consiliis et monitis acquiescentem.   Et dicit de eo, ecce vere Israelita, in quo dolus non est. Hic notantur tria, que debent esse in vere penitente. Primum est veritas confessionis, quod notatur per (vere) Secundum est rectitudo intentionis, quod notatur per (Israelita) Tertium est propositum consummationis, seu perseverantie, quod notatur ibi (in quo non est dolus) Ille enim in dolo penitet, qui in penitentia non perseverat. Et talem fugit Spiritus sanctus. Unde Sap. 1.b. Spiritus sanctus discipline effugiet fictum.
Numérotation du verset Io. 1,48 
marg.| {u} Dicit ei Chri sto.
marg.| {x} Nathanael audi ta commendatione sui ipsius ab illo.
marg.| {y} Unde me nosti in h oc ipso probat se Nathanael verum Israelitam, quia nec laudibus inclinatur ad consentiendum laudanti se ; sed rectus {6. 289va} Δ permanens, utrum sit Christus occulta cognoscens, investigat. Et quia Christus non diu volebat eum fluctuare in dubio.
marg.| {a} Respondit ei id est Nathanaeli.
marg.| {b} Iesus vole ns ipsum salvare.
marg.| {c} Et dixit ei adhu c dubitanti, sed querenti et certificari volenti.
marg.| {d} Priusquam te Philippus vocaret ut v enires ad me.
marg.| {e} Cum esses sub ficu ad litteram sub arbore fici, locum proprium, in quo inventus est et genus arboris est, qua erat determinans, quod purus homo absens scire non posset. Vel.
marg.| {f} Sub ficu ] id est in lumbis Ade, quando comedit ficum. Vel.   Sub ficu id est sub littera legis.
marg.| {g} Vidi te id est novi te, qualis esses et quid ageres, vel acturus esses.
Numérotation du verset Io. 1,moraliter 
marg.| Dicit ei Nathanael. Unde me nosti ? Sic debet respondere vere penitens omni laudanti se, non statim acquiescere. Ps. 140. Oleum peccatoris non impinguet caput meum, Prv. 1, 10.b « Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis ».
marg.| Respondit Iesus et dixit ei, priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te. Voca tio Philippi est laudatio peccatoris ; ficus dulcedo peccati: Sub qua sepe videtur peccator a Predicatore, que sic sepe est ei occasio sanitatis. Liberius enim peccant homines, cum credunt se a nemine videri. Unde Iob. 24.c. Oculus adulteri observat caliginem, dicens: non me videbit oculus et cooperiet vultum suum.
Numérotation du verset Io. 1,49 
marg.| {h} Respondit ei Nathanael et ait: Rabbi id est magister et per hoc confitetur se discipulum.
marg.| {k} Tu es filius Dei Per hoc ostendit se vere Israelitam, sicut dixerat Dominus supra.
marg.| {l} Tu es rex Israel cuiu s ego sum miles. Querit autem Chrysostomus: infra 21. hom. quare Nathanael non beatificetur a Christo pro hac confessione, sicut Petrus Mt. 16.c. Et videtur, quod iste potius deberet beatificari, quam Petrus, quia Petrus post multa miracula visa confessus est filium Dei esse Christum ; iste vero nullo viso miraculo. Respondet et dicit, quod licet eadem verba dixerit uterque, id est Petrus et Nathanael, non tamen ex eodem intellectu. Petrus enim intellexit ipsum esse Dei filium naturalem. Nathanael vero nonnisi per gratiam specialem. Unde Nathanaeli promittitur visio Angelorum descendentium super Christum et ascendentium ad probationem divinitatis Christi, quod nullo modo fieret, si plene cognosceret divinitatem Christi ; Petro vero nihil tale promittitur ; sed super eius perfectionem dicitur Ecclesia edificanda. Posset et aliter solvi, quod licet eadem fuerit Petri et Nathanaelis confessio ; non tamen idem movens ad confessionem, sicut patet ex circumstantia littere. Hic certa signa Divinitatis exhibita fuerunt Nathanaeli, id est cognitio secretorum, obsequium Angelorum: In Mattheo vero magis fuit oppositum, quia cum quidam diceret ipsum esse Ieremiam, alii Eliam, alii Ioannem Baptistam, aut unum ex Prophetis: Petrus nullo homine persuasus simpliciter confessus est ipsum esse filium Dei. Et ideo dictum esse ei: Beatus es, Simon Bariona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, id est homo, vel ratio humana ; sed pater meus, qui est in celis.
Numérotation du verset Io. 1,moraliter 
marg.| Respondit ei Nathanael et ait tu es filius Dei: tu es Rex Israel. Resp onsio ista est gratiarum actio de hoc, quod penitens extractus est a peccato. Unde Dominus sepe replicat Iudeis, immo omnibus peccatoribus iam penitentibus, quod eduxerit eos de peccato. Mi. 6.a. Popule meus, quid feci tibi: aut in quo molestus sui tibi, responde mihi ? quia eduxi te de terra Egypti et de domo servitutis liberavi te etc. Hec autem gratiarum actio consistit in tribus. Primo, ut nihil sit in opere penitentis dissonum discipline Christi. Secundo, ut sincera fides sit de Divinitate Christi. Tertio, ut sit fides integra de humanitate Christi. Quidam enim decepti humilitate dispensationis, erraverunt in Christi Divinitate, ut Arriani. Alii delusi dignitate Divinitatis, erraverunt in humanitate eius, ut Manichei. Sed vere penitens utrumque confitetur. Unde dicit:   Rabbi. Ecce magisterium Christi, quod debet representari in vita. T  u es filius Dei. Ecce confessio vere Divinitatis.   Tu es Rex Israel. Ecce confessio vere humanitatis, in qua fuit Rex Ecclesie. Apc. 19.c. Ecce equus albus et qui sedebat super eum vocabatur fidelis et verax et habet in vestimento et in femore suo scriptum: Rex Regum et Dominus Dominantium.
Numérotation du verset Io. 1,50 
marg.| {m} Respondit Iesus Nath anaeli.
marg.| {n} Et dixit ei veru m dicenti, sed non plenam veritatem cognoscenti.
marg.| {o} Quia dixi tibi, vidi te sub ficu cum esses absens.
marg.| {q} Credis me e sse filium Dei et Regem Israel, quasi dicat: ex quo hoc modicum movet te ad credendum.
marg.| {r} Maius indi cium mee Divinitatis.
marg.| {s} His que iam vidisti.
marg.| {t} Videtis non solum oculis cordis ; sed etiam oculis corporis. Et statim subdit, quid sit illud maius.
Numérotation du verset Io. 1,moraliter 
marg.| Respondit Iesus et dixit ei. Istu d respondere est penitentem ad altiora erigere.   Quia dixi tibi: vidi te sub ficu id est sub delectatione peccati.   Credis mihi maius his videbis in p rofectu virtutum, vel in perventione patrie. Et quod sit illud maius, aperit. Unde sequitur.
Numérotation du verset Io. 1,51 
marg.| {u} Et dicit ei. Amen, amen id est vere et absque omni dubio.
marg.| {x} Dico vobis id est tibi et aliis. Geminare amen proprium est Ioannis, propter maiorem scribendi certitudinem. Gn. 41.d. Quod vidisti secundo, ad eandem rem pertinens solidum firmitatis indicium est, eo quod fiat sermo Domini et velocius impleatur.
marg.| Amen tenetur.
marg.| Nominaliter. Apc. 3.c. hec dicit amen, testis fidelis et verus.
marg.| Verbaliter. In Ps. 40. Fiat, fiat. In Hebreo. Amen, amen.
marg.| Adverbialiter. Hic: Amen, amen, dico vobis etc.
marg.| {y} Videbitis celum apertum sicu t in transfiguratione et in Baptismo.
marg.| {z} Et Angelos Dei ascendentes et descendentes etc.  obse quentes ei, ut Regi suo. Per ascendere et descendere, notatur frequentia obsequii. Sepe enim tale obsequium exhibuerunt ei Angeli, sicut dicit Chrysostomus Sicut post ieiunium: Mt. 4.b. Et post orationem in monte Oliveti: Lc. 22.e. Sed Evangelista causa brevitatis pretermittit ista. Sicut Iacob Patriarcha vidit scalam attingentem usque ad celum et Dominum innixum scale et Angelos ascendentes et descendentes. Gn. 28.c. Sed cum Angeli sint Spiritus invisibiles, nec videri possint oculis {6. 289vb} corporalibus, credendum est, quod in figura humana et Iacob et Nathanael viderunt Angelos.
Numérotation du verset Io. 1,moraliter 
marg.| Et dicit ei: Amen, amen dico vobis: videbitis celum, apertum ad v os recipiendos, si perseveraveritis in penitentia. Mt. 10.c. Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.   Et Angelos Dei ascendentes et descendentes super filium hominis. Hic tangitur triplex gaudium de triplici visione. Primum est de visione celi aperti, sive celum accipias sacram Scripturam, sive sanctam Trinitatem, que dicitur celum, secundum Beda. m, pro sui dignitate elevatum, pro sui infirmitate a qualibet creatura celatum, pro sui bonitate illuminativum. Hoc celum modo clausum est nobis ; sed aperietur et videbimus apertum, quod erat beatitudo nostra. 1Io. 3.a. Nondum apparuit nobis, quid erimus ; scimus autem, quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum, sicuti est 1Cor. 13.d. Videmus nunc per speculum in enigmate ; tunc autem facie ad faciem. De hac visione dicit Regina Saba 3Rg. 10.b. Beati viri tui et beati servi tui hi, qui stant coram te semper et audiunt Sapientiam tuam. Et hec visio est communis omnibus Beatis, sive hominibus, sive Angelis. Alie due proprie sunt hominum collecte ex unione divinitatis et humanitatis in una persona Christi. Prima est, quod videbimus celum apertum super filium hominis, id est videbimus totum secretum Trinitatis aperte et perfecte cognosci ab homine Christo ; Angeli autem non videbunt cognosci hoc ab Angelo. Istud. Tota Trinitas, sibi soli nota est et homini assumpto. De hac visione dicitur Is. 33.c. Regem in decore suo videbunt. Ct. 3.d. Egredimini, filie Sion: et videte Regem Salomonem in diademate suo, quo coronavit eum mater sua. Hec est gloria hominum specialis supra Angelos, videre hominem hominum Conditorem. Tertia visio est, quod videbimus Angelos ascendentes et descendentes super filium hominis. Angeli autem non videbunt homines ascendere et descendere super aliquem Angelorum. Istud autem { 290ra } ascendere, nihil aliud est, quam illum imitatione recepta a Christo, in motum admirationis et laudationis assurgere ; descendere vero est sub illa se humiliari, Hec erit gloria singularis hominum respectu Angelorum, quod omnes Angeli erunt subditi homini ; sed non omnes homines Angelo: nec videre Angelum erit gloria hominum ; sed videre hominem erit gloria Angelorum. 1Pt. 1.c. In quem Angeli desiderant prospicere.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Io. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=58&chapitre=58_1)

Notes :