Hugo de Sancto Caro

Capitulum 20

Numérotation du verset Io. 20,1 

Una autem1 sabbati
1 Una autem ΩS ΩV ( ut videtur ) Rusch Weber P14417 ] Una est CorS1 ( cacogr. ?), Una ΩV* | Hic incipit cap. 20 ΩS ΩV Rusch Weber P14417, cap. 19! iuxta capitala Stephani Langton
Maria Magdalene venit mane
cum adhuc tenebre essent2* ad monumentum
2 ten. essent] inv. ΩS
et vidit3 lapidem revolutum4*
3 vidit ΩS Li449@ Li449 Rusch ] videt Weber |
4 revolutum ΩS Li449@ Li44 ] sublatum Rusch Weber |
a monumento.
Numérotation du verset Io. 20,2 

Cucurrit ergo
et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum quem diligebat5 Iesus et dicit eis6*: Tulerunt Dominum de monumento et nescimus ubi posuerunt eum.
5 diligebat ΩS Li449@ Li449 Rusch ] amabat Weber |
6 et dicit eis ΩS Catena@(Cbg133 Li449) Weber] et dixit eis Catena(Cbg133 Li449), om. Rusch |
Numérotation du verset Io. 20,3 

Exiit ergo Petrus et ille alius discipulus et venerunt ad monumentum.
Numérotation du verset Io. 20,4 

Currebant autem duo simul
et ille alius discipulus precucurrit citius Petro et venit primus7 ad monumentum.
7 primus] prius ΩS
Numérotation du verset Io. 20,5 

Et cum se inclinasset vidit8 posita linteamina9 non tamen introivit.
8 vidit ΩS Li449@ Li449 Rusch ] videt Weber |
9 pos. lint.] linteamina posita inv. ΩS |
Numérotation du verset Io. 20,6 

Venit ergo Simon Petrus sequens eum et introivit in monumentum. Et vidit10 linteamina posita
10 vidit ΩS Li449@ Li449 Rusch ] videt Weber
Numérotation du verset Io. 20,7 

et sudarium quod fuerat super caput eius, non cum linteaminibus positum sed separatim involutum in unum locum.
Numérotation du verset Io. 20,8 

Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum et vidit
et credidit11.
11 credidit] + Augustinus: scilicet esse sublatum CorS2 cum Glossa interl.
Numérotation du verset Io. 20,9 

Nondum
enim sciebant Scripturam quia oportuerat12* eum a mortuis resurgere.
12 oportuerat ΩS] oporteret Li449@ Li449 , oportuit Rusch , oportet Weber
Numérotation du verset Io. 20,10 

Abierunt ergo iterum13 discipuli
13 iterum ΩS] om. CorS2 (al. sine ITERUM et al. trahunt) Wordsworth ( E R a c ), rursum Wordsworth (e)
ad semetipsos14.
14 discipuli - ad semetipos G Φ Sarum ΩS Li449@ Li449 Rusch Clementina Wordsworth (B G K P3989 V Z To22) Weber (Z)] inv. Weber
Numérotation du verset Io. 20,11 

Maria autem
stabat ad monumentum foris plorans.
Dum ergo
fleret inclinavit se et prospexit in monumentum.
Numérotation du verset Io. 20,12 

Et vidit duos angelos
in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes ubi positum fuerat corpus Iesu.
Numérotation du verset Io. 20,13 

Dicunt ei illi: Mulier quid ploras?
Dicit15 eis: Quia tulerunt Dominum meum et nescio ubi posuerunt eum16.
15 Dicit Li449@ Rusch] Dixit Li449 |
16 eum ΩS Li449 Rusch Weber] om. Li449@ |
Numérotation du verset Io. 20,14 

Hec cum dixisset conversa est retrorsum et vidit17 Iesum stantem et non sciebat18 quia Iesus esset19*.
17 vidit ΩS Li449@ Li449 Rusch ] videt Weber |
18 non sciebat] nesciebat ΩS |
19 esset ΩS Li449@ Li449 ] est Rusch Weber |
Numérotation du verset Io. 20,15 

Dicit ei Iesus:
Mulier
quid ploras?
Quem queris?
Illa existimans20 quia hortulanus esset
20 existimans Rusch Weber ] estimans Li449@ Li449
dicit ei: Domine,
si tu sustulisti eum
dicito mihi ubi posuisti eum et ego eum tollam.
Numérotation du verset Io. 20,16 

Dicit ei Iesus21: Maria.
21 ei Iesus] inv. ΩS
Conversa illa dicit ei:
Rabboni22 quod dicitur ‘magister’.
22 Rabboni CorS2 ΩS] raumi CorS2 ( G’ : RAUMI QUOD DICITUR al. interpretatur ), ραββουνι Nestlé, ραββωνι D Θ
Numérotation du verset Io. 20,17 

Dicit ei Iesus: Noli me tangere.
Nondum enim ascendi ad Patrem meum. Vade autem ad fratres meos et dic eis : Ascendo ad Patrem
meum
et Patrem vestrum
Deum23 meum
23 Deum ΩS Li449@ Li449 Rusch] et praem. Weber
et Deum vestrum.
Numérotation du verset Io. 20,18 

Venit Maria Magdalene
annuntians24* discipulis quia vidi Dominum et dixit mihi hec25*.
24 annuntians ΩS Li449@ Li449 Weber ] nuntians Rusch |
25 hec - dixit mihi ΩS Li449@ Li449 Weber ] inv. Rusch |
Numérotation du verset Io. 20,19 

Cum ergo esset sero26
26 ergo esset sero Rusch ] sero esset ΩS, ergo sero esset Li449@ Li449 , esset ergo sero Weber
die illo27 una sabbatorum
27 illo] illa ΩS
et fores essent clause ubi erant discipuli congregati28 propter metum Iudeorum.
28 congregati ΩS Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber
Venit Iesus et stetit in medio29
29 medio ΩL ΩP Li449 Rusch Wordsworth Weber ] + discipulorum ΩF ΩS Li449@ , + eorum CorS2 (al.) Wordsworth (M gat.), + discipulorum suorum ΩJ (= Corpus antiphonalium officii, n° 5032, 7734)
et dicit30* eis: Pax vobis.
30 dicit Li449@ ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩS Weber ] dixit Li449 Rusch
Numérotation du verset Io. 20,20 

Et cum hoc31 dixisset, ostendit eis
31 cum hoc ΩS (hec) Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
manus et latus.
Gavisi sunt ergo discipuli viso Domino.
Numérotation du verset Io. 20,21 

Dixit32 ergo eis iterum:
32 Dixit] Dicit ΩS
Pax vobis.
Sicut misit me Pater
et ego mitto vos.
Numérotation du verset Io. 20,22 

Hec33 cum dixisset insufflavit
33 hec Li449@ Li449 Rusch] hoc ΩS Weber
et dicit34 eis: Accipite Spiritum sanctum.
34 dicit] dixit ΩS
Numérotation du verset Io. 20,23 

Quorum remiseritis35 peccata
35 remiseritis Li449@ Li449 Rusch ] retinueritis Weber
remittuntur eis et36 quorum retinueritis retenta sunt37*.
36 et ΩS Li449@ Li449 Rusch] om. Weber |
37 retenta sunt ΩS Li449@ Li449 ] retenta erunt Rusch , detenta sunt Weber |
Numérotation du verset Io. 20,24 

Thomas autem unus ex38* duodecim
38 ex ΩS Li449@ Li449 Weber ] + discipulis Rusch
qui dicitur Didimus non erat cum eis quando venit Iesus.
Numérotation du verset Io. 20,25 

Dixerunt ergo39 ei alii discipuli: Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis: Nisi videro in manibus eius fixuram40 clavorum et mittam digitum meum in locum clavorum41* et mittam manum meam in latus eius non credam.
39 ergo Li449 Rusch Weber] om. Li449@ |
40 fixuram ΩS Li449@ Li449 Rusch ] figuram Weber |
41 et mittam... clavorum ΩS Li449@ Li449 Weber ] om. Rusch |
Numérotation du verset Io. 20,26 

Et post dies octo iterum erant discipuli eius intus et Thomas cum eis. Venit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et dicit42*: Pax vobis.
42 dicit ΩS ] dixit Rusch Weber
Numérotation du verset Io. 20,27 

Deinde dicit Thome: Infer digitum tuum huc et vide manus meas et affer manum tuam et mitte in latus meum et noli esse incredulus sed fidelis.
Numérotation du verset Io. 20,28 

Respondit Thomas
et dixit ei43*: Dominus meus et Deus meus.
43 ei ΩS Li449@ Li449 Weber] om. Rusch
Numérotation du verset Io. 20,29 

Dicit ei Iesus: Quia vidisti me Thomas44
44 Thoma(s) ΩF ΩJ ΩP ΩS Cor2 CorS2 Clementina ] om. CorS2 ( anti. non habent ) Li449@ Li449 ΩL Rusch Weber
credidisti.
Beati qui non viderunt et crediderunt.
Numérotation du verset Io. 20,30 

Multa quidem et alia signa fecit Iesus
in conspectu discipulorum suorum que non sunt45 scripta in libro hoc46.
45 sunt ΩS Rusch Weber ] om. Li449@ Li449 |
46 hoc ΩS Li449 Rusch Weber] om. Li449@ |
Numérotation du verset Io. 20,31 

Hec autem scripta sunt ut credatis quia Iesus est Christus47* Filius Dei et ut credentes vitam habeatis in nomine ipsius48.
47 est Christus ΩS Li449@ Li449 Weber] inv. Rusch |
48 eius ΩS Li449 Weber ] ipsius Li449* Li449@ Rusch |

Capitulum 20

Numérotation du verset Io. 20,1 
marg.| Una autem Sabbati etc.   In f ine precedentis capitis actum est de sepultura Dominici corporis, pretermittens interea, que facta sunt inter sepulturam et mane Resurrectionis: agit nunc de illis, que facta sunt in illo mane.
marg.| {z} Una Sabbati id est prima die post Sabbatum, scilicet Dominica. Unde Mt. ult. 1. Prima Sabbati.
marg.| {a} Maria Magdalene que ardentior ceteris erat.
marg.| {b} Venit mane, cum adhuc tenebre essent id est summo diluculo, statim, scilicet cum tempus operandi redisset,
marg.| {c} Ad monumentum Domi nicum. Chrysostomus Que multum amavit, postquam transiit Sabbatum, quiescere non sustinuit ; sed venit diluculo profundo, a loco sepulchri volens aliquam invenire mitigationem.
marg.| {d} Et vidit lapidem revolutum vel sublatum a monumento. Iam enim Dominus resurrexerat, sed in iacentibus et lapide et signaculis resurrexerat. Sed quia oportebat alios certificari de eius Resurrectione: ideo et aperitur monumentum, quod factum est ab Angelo, qui revolvit lapidem ab ostio monumenti. De hora autem sue Resurrectionis diverse sunt opiniones inter Sanctos. Quia dicit Hieronymus , quod surrexit in vespere Sabbati (Mt.) Et ex hoc fuit institutum in primitiva Ecclesia, quod vigilarent usque ad mediam noctem in vigilia Pasche et tunc cantaretur Missa. Sed propter fragilitatem humanam cantatur modo in vigilia Pasche circa nonam de Resurrectione. Ambrosius dicit quod non vesperascente die sed noctis vespere Dominus surrexit. Grecus enim sermo pro vespere habet sero: sic ergo Dominus non vespertino tempore ; sed sero, id est profunda nocte surrexit. Unde {6. 395c} et mulieres ad monumentum potuerunt accedere custodibus quiescentibus: et Principes Sacerdotum dixerunt, quia Discipuli eius nocte venerunt. Et pro hac opinione facit illud. Idc. 16.a. quod Samson in typo Resurrectionis media nocte surgens tulit portas Gaze. Augustinus autem dicit Dominum diluculo surrexisse, cui consentit auctoritas illa super Mattheum que dicit, Dominum quadraginta horis fuisse mortuum et totidem diebus ante Ascensionem fuisse moratum in terra: quia quatuor horis vespertinis Parasceves et triginta sex duarum noctium et unius diei scilicet Sabbati. Huic opinioni Ecclesia assentire videtur, que matutinas laudes pro Domini Resurrectione celebrat. Et per Prophetam dicitur: Exsurgam diliculo. Et alibi. Ad vesperum demorabitur fletus et ad matutinum letitia. De diversitate autem adventus mulierum ad monumentum, que videtur esse in Evangelistis, unde et Porphyrius irridet eos et de apparitionibus et numero Angelorum Glossa Augustinus super Mattheum plene definit. Ibi require.
Numérotation du verset Io. 20,2 
marg.| {a} Cucurrit ergo ad Simonem etc. Augustinus Cucurrit nuntiare Discipulis, aut ut secum quererent, aut secum dolerent. Chrysostomus Videns lapidem elevatum non intravit, neque prospexit, sed ad Discipulos cucurrit, a multo amore, cum multa enim velocitate discere volebat, quid factum est de corpore. Hoc enim et cursus ostendit et verba, que sequuntur.
marg.| {b} Tulerunt Dominum de monumento etc. Augustinus in Grecis codicibus additur, meum, propensiore scilicet caritatis et famulatus affectu. Chrysostomus Vide, qualiter nondum de Resurrectione noverat aliquid manifestum ; sed putabat corpus non resurrexisse, sed sublatum: et vide, qualiter Evangelista non privavit mulierem laudatione, neque verecundum putat ab ea didicisse, que prior etiam pernoctavit, ita ubique venditum clarificat modum.
Numérotation du verset Io. 20,3 
marg.| {c} Exiit ergo Petrus etc. Gregorius. Illi pre ceteris cucurrerunt, qui pre ceteris amarunt, videlicet Petrus et Ioannes.
Numérotation du verset Io. 20,4 
marg.| Quomodo autem venerunt, regressus narrat Evangelista: Currebant autem duo simul.
marg.| {e} Et pro sed.
marg.| {f} Ille alius Discipulus precucurrit citius Petro quia iunior erat et ad currendum aptior. Sed si precucurrit, quomodo ergo simul ? Respondemus.
marg.| {d} Simul in principio cursus. Vel simul, id est uterque cucurrit. Vel Simul, id est simili affectu, etsi non pari gressu.
marg.| {g} Et venit primus ad monumentum] Mysterium huius patet in Glossa.
Numérotation du verset Io. 20,5 
marg.| {h} Et cum se inclinasset] ut videret, quid erat in monumento.
marg.| {i} Vidit posita linteamina ibi et forte sic vidit, ut non discerneret linteamina a sudario, sed a longe album quid ibi percipit.
marg.| {k} Non tamen introivit lice t prior venisset, intrare non presumpsit ; sed Simonem exspectavit.
Numérotation du verset Io. 20,6 
marg.| {l} Venit ergo Simon Petrus sequens eum et introivit in monumentum] unde et diligentius ea vidit et cognovit que a longe Ioannes viderat. Unde sequitur.
marg.| {m} Et vidit linteamina posita quibus fuerat involutum corpus Dominicum.
Numérotation du verset Io. 20,7 
marg.| {n} Et sudarium, quod fuerat super caput eius quo, scilicet facies et caput fuerant involuta, sicut modo dicitur sudarium pannus, qui ponitur super mortuum a capite usque ad pedes.
marg.| {o} Non cum linteaminibus alii s positum, sed separatim involutum in unum locum Hec autem omnia erant Resurrectionis signum, scilicet quod ibi remanserant linteamina et distincte et que cum diligentia essent separata. Si enim quidam corpus furati essent, non hoc fecissent, ut corpus denudarent, neque Sudarium levarent et involverent et ponerent in unum locum seorsum ; sed simpliciter sicut corpus invenissent, sic asportassent. Propter hoc et predixit Evangelista, quod cum myrrha sepultus est {6. 395d} multa, que plumbo non minus conglutinat corpori linteamina, ut cum audieris, quoniam sudaria iacebant singulariter, non decipiaris ab his, qui dicunt eum furto sublatum: non enim ita insensatus esset, qui furaretur, ut circa rem superfluam tantum consumeret studium. Cur enim sudaria dimitteret ? qualiter autem milites latuisset hec faciens ? Etenim multum tempus oporteret consumere in separando et sic tardantes manifesti facti essent custodibus. Cur autem et linteamina seorsum iacent et sudarium seorsum involutum et plicatum ? Ut discas, quoniam non hoc factum est a latronibus, qui ea, qui ex festinatione relinquunt non plicant, neque cum diligentia reponunt. Sequitur.
Numérotation du verset Io. 20,8 
marg.| {p} Tunc ergo etc. et vidit aperte et distincte, quod prius viderat a longe et indistincte. Chrysostomus Vide, quam intimidus est Evangelista: diligentiam enim investigationis Petro testatur: ipse enim preveniens Petrum et videns linteamina iacentia nihil plus percunctatur: Petrus vero, qui fervidus erat, intrans monumentum omnia inspexit diligenter et plus vidit: et nunc Ioannes per considerationem Petri consolatus est: post illum enim intrans funebria vidit iacentia et divisa, sicut et Petrus viderat. Et sicut dicit Chrysostomus Tunc ambo per illa signa consolati sunt de Resurrectione. Et hoc, quod sequitur.
marg.| {q} Et vidit etc.   resu rrexisse, non sublatum furto, propter linteamina relicta et separatim ordinata, quod non fecissent fures. Credidit, dico, tunc primo: Nondum enim sciebant etc. Quod autem sequitur.
marg.| {u} Abierunt ergo etc. expone, id est ad sua hospitia credentes eum resurrexisse et ideo non perstiterunt querentes quasi sublatum, sed abierunt credentes ; nondum tamen certi, sed stupefacti. Augustinus aliter exponit.
marg.| {q} Et vidit lint eamina et sepulchrum vacuum a corpore Dominico.
marg.| {r} Et credidit non resurrexisse, sed sublatum esse, ut mulier dixerat. Et unde hoc:
Numérotation du verset Io. 20,9 
marg.| {s} Nondum enim sciebant etc.   hanc scilicet.
marg.| {t} Quia oportuit eum etc.   Sed nonne eis predixerat Dominus Resurrectionem. Mt. 20.c. Et die tertia resurget. Respondemus. Licet aperte a Domino audissent ; tamen propter consuetudinem audiendi ab ipso parabolas, non intelligebant de morte et Resurrectione: preterea etiam rudes erant.
Numérotation du verset Io. 20,10 
marg.| {u} Abierunt ergo quas i desperati, cum crederent sublatum.
marg.| {x} Ad semetipsos id est ad suos socios, vel ad locum, ubi habitabant.
Numérotation du verset Io. 20,11 
marg.| {y} Maria autem stabat id est per sistebat.
marg.| {z} Ad monumentum foris id est ad ostium, scilicet monumenti, vel extra septa horti.
marg.| {a} Plorans eius mortem et sublationem. Sed quid est quod ista stetit et alii recesserunt et abierunt ad sua ? Respondemus secundum Augustinum Viris recedentibus, infirmiorem sexum fortior figebat affectus: et oculi, qui Dominum quesierant et non invenerant, lacrimis iam vacabant, amplius dolentes, quod fuerat ablatus de monumento, quam quod fuerat occisus in ligno: quoniam Magistri tanti, cuius vita eis subtracta fuerat, nec memoriam videbant, Glossa vel nec memoria remanebat: et iste dolor ibi eam retinebat. Augustinus Huius mulieris mentem maior vis amoris accenderat, que a monumento Domini Discipulis recedentibus non recedebat. Chrysostomus sic solvit. Hec diutius stetit plorans: magis enim compassibile est quodammodo muliebre genus et ad propitiationem aptius: Illi considerantes linteamina abierunt, credentes Resurrectionem et stupefacti ; hec autem a sudariis non intellexit Resurrectionem: ideo plorans stetit. Illi quidem consolationem habuerunt in linteaminibus sic inventis: illa autem non hoc intelligens stetit, ut saltem aliquam mitigationem haberet in visione monumenti. Unde sequitur.
marg.| {6. 396a} {Δ} {a} Dum ergo fleret   ] quasi sublatum.
marg.| {b} Inclinavit se etc.]   Sed quare hoc, cum iam sciret ibi non esse ? Hoc enim nuntiaverat Discipulis sup. eod. a. Tulerunt Dominum meum etc. et propter hoc etiam plorabat, quia sublatum credebat. Respondemus. Arctabat eam dolor et amor, sicut dicit Augustinus quia nimis dolet, nec suis oculis, nec oculis aliorum credendum putat: vel potius divino instinctu hoc factum est, ut scilicet videret Angelos, prospexit enim et vidit. Vel secundum Gregorius fecit secundum consuetudinem humanam ; quia licet inveniatur res, ubi esse credebantur ; tamen pluries ibi queritur. Vel secundum Chrysostomum magnum videbatur ei ad mitigationem doloris stare ad monumentum, sed ut plus requiesceret, inclinat se volens videre interius locum, ubi corpus latuit. Unde et propter hoc tantum studium assidendi monumento mercedem non parvam accepit: quod enim non viderunt Discipuli, hoc vidit mulier prima. Unde sequitur.
Numérotation du verset Io. 20,12 
marg.| {c} Et vidit duos Angelos in albis sedentes, unum ad caput et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Iesu ]   conv enienter apparet in albis, qui nuntiaturi erant gaudium resurrectionis. Chrysostomus Schema alacritate multa plenum erat et gratia: quia enim non erat ita excelsa mens mulieris, ut a sudariis intelligeret Resurrectionem, sicut Petrus, sit ei aliquid plus et videt Angelos in alacri schemate: ut ipsa interim respiret et mitigetur a passione tristitie. Sed nihil tamen adhuc dicunt de Resurrectione ; sed primo eam per schema preclarum et vocem compassibilem consolantur. Unde sequitur.
Numérotation du verset Io. 20,13 
marg.| {d} Dicunt ei illi: mulier, quid ploras ? lacr imabili interrogatione eam consolantes et per hoc intrantes paulatim in sermonem de Resurrectione interrogando et etiam assidendo iuxta sepulchrum, ostendebant, quod sciverant, quod factum erat. Propterea neque simul sedent, sed distantes a se invicem. Quia enim mulier non ausa esset eos interrogare: ideo et preclaro schemate et gratioso et pia interrogatione et modo sessionis ducunt eam in allocutionem. Sedebant enim et non stabant, ut notaretur, quod aliquid sciebant de Christo, qui residebant. Item sedebant separati, unus ad pedes, alius ad caput: ut notaretur, quod quasi compatientes astabant, non insidiantes.
marg.| Item ex pia interrogatione dant fiduciam respondendi. Dicunt enim.
marg.| {o} Mulier, quid id est cur ploras ? Quod exponitur secundum Augustinum sic. Mulier, que nondum credit, adhuc mulier est, adhuc corpori sexus appellatione signatur.
marg.| {f} Quid ploras quas i noli plorare: prohibent lacrimas quodammodo nuntiantes gaudium. At illa putans interrogare nescientes, prodit causam lacrimarum.
marg.| {g} Quia tulerunt Dominum meum et nescio, ubi posuerunt eum Chrysostomus tamen vult, quod credens eos aliquid scire de Domino suo, respondit. Ita Augustinus Dominum vocat corpus Domini fui examine, a toto partem significans, sicut ipsum Dei Filium Iesum Christum confitemur crucifixum et sepultum, quamvis eius tanta sepulta sit caro.
marg.| {h} Et nescimus nec ego, nec Discipuli, ut putabat et forte ita erat. Tamen Augustinus habet, nescio. Chrysostomus vero: Non novi, ubi posuerunt eum. Augustinus Hec erat maior causa doloris, quia nesciebat, quo iret ad consolandum dolorem. Et nota quod non nominat, sed dicit. Tulerunt Dominum meum. Et loquitur more amantium, qui sic loquuntur, ac si omnes sciant et diligant illud, quod ipsi diligunt.
marg.| Item nota in hoc, quod dicit: Et nescio, ubi posuerunt eum, exprimit quod necdum Resurrectionem novit, que sublationem et positionem imaginatur, ut dicit Chrysostomus
Numérotation du verset Io. 20,14 
marg.| {i} Hec cum dixisset vel hec dicens, conversa est retrorsum Chrysostomus Que consequentia est ad illos loquens, nec quicquam audiens ab eis, adhuc convertitur retrorsum.
marg.| Respondemus. Mihi videtur, quod hec ea dicente, silenter apparens Christus post eam, obstupefecit Angelos et illi considerantes dominatorem ; et schemate et inspectione et motu assurrectionis, insinuaverunt, quoniam Dominum viderunt: et hoc mulierem vertit, sive verti fecit retrorsum ad intuendum.
marg.| {6. 396b} Sed Angelis quidem ita apparuit, ut eum noscerent ex venerabili schemate ; mulieri vero non ita, ut non eam ex prima parte stupefaceret visione, sed in viliori et communi schemate aliorum hominum, unde et putat hortulanum. Et hoc est, quod dicitur.
marg.| {k} Et vidit Iesum stantem etc. hortulanus.
Numérotation du verset Io. 20,15 
marg.| {l} Dicit ei Iesus vel redarguens eam, ut dicit quedam Int. Vel interrogans causam doloris, ut augeatur desiderium.   Mulier, quid ploras ?
marg.| Vel secundum Chrysostomum ideo interrogat, ut innuat se scire, quem et cur plorat et quem querat et ut in responsione eam inducat. Unde duo dicit. Quid ploras, quem queritis, quasi dicat: ploras pro aliquo perdito, quem queris ? Hoc et mulier intelligens non nominando Iesum querit, sed ut sciente eo, qui interrogabat, de quo interrogatur, ait. Si tu sustulisti eum, dicito mihi etc.
marg.| {m} Vel secundum Augustinum Mulier quasi adhuc fragilis.
marg.| {n} Quid ploras ? Argu endo eam alloquitur, quasi dicat: non lacrimas nudas, sed fidem exigo: bone lacrime si Iesum agnoscas.
marg.| {o} Quem queris non quod dubite, quem requirat ; sed illa, quem querat, ignorat, non enim querit Christum sed quem putat raptum.
marg.| {p} Illa existimans, quia hortulanus est Augustinus Non penitus falso, quia in eius mente fidem feminabat.
marg.| {q} Dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum etc. Augustinus Nemo calumnietur, quod hortulanum vocat Dominum et Iesum Magistrum. infra eod. Hoc enim dicebat honorando hominem, a quo beneficium postulabat, nec sic dicit eum Dominum, sicut illum, quem querit sublatum. Tulerunt, inquit, Dominum meum: Iesum vero agnoscens vocat Magistrum: quia recolit eum, a quo discernere humana et divina discebat.
marg.| {r} Si tu sustulisti eum Glossa non dicit quem: quia hoc in animo gerere solet vis amoris, ut quem semper cogitat, nullum alium ignorare credat. Chrysostomus quod ex interrogatione eius conceperat, quod aliquid sciret de eo, ideo non nominat. Et est sensus. Si tu sustulisti eum, dicito mihi, ubi posuisti eum: et ego eum tollam, vel levabo, id est si propter timorem Iudeorum levasti eum hinc, dic mihi: et ego accipiam eum audacter. In quo ostenditur multa devotio et conservatio dilectionis, etsi adhuc non habeat fidem Resurrectionis. Propterea et quod ei deerat, Dominus adiicit nominationem eius et vice sua in cognitionem sui eam inducens. Unde sequitur.
Numérotation du verset Io. 20,16 
marg.| {s} Dicit ei Iesus, Maria : Postquam communi nomine, eam vocavit, cum dixit: Mulier et non est agnitus: vocat ex nomine, ac si dicat, recognosce eum, a quo cognosceris. Et nota quod sicut dicit Chrysostomus prius et visu et voce occultaverat se mulieri, sicut et Iudeis, quando volebat, presens et loquens se occultabat. Unde supra 18.a. quando dixit. Quem queritis: nec visum, nec vocem agnoverunt, donec voluit. Hic autem, quando dixit, Maria voce, etsi non visu se ostendit, quasi tangens eam et increpans, vel exprobrans, quod tam vilia de eo, qui vivebat, imaginabatur, scilicet quod furto esset sublatus.
marg.| {t} Conversa illa ad vocem, dicit ei: Rabboni. Chrysostomus non visus fuit, sed vocis recognitio.
marg.| {u} Quod dicitur id est interpretatur, Magister Verbum est Evangeliste, verbum Hebreum exponentis per verbum Grecum, quia scripsit in Greco ; sed translator Latinus posuit verbum Latinum, Magister.
marg.| Sed queritur, quare dicitur, conversa cum ad eum loqueretur prius mulier et ipse ad eam ?
marg.| Respondemus secundum Augustinum. Prius corpore conversa, putavit, quod non erat, scilicet hortulanum: nunc conversa corde, quod erat, agnovit, scilicet Magistrum. Sed Chrysostomus solvit litteraliter sic.
marg.| Mihi videtur, cum dixisset mulier: dic mihi, ubi posuisti eum, conversam eam ad Angelos, ut interrogantem quid stupefacti sunt, deinde Christum vocantem eam, convertisse ad seipsum ab illis et per vocem manifestum seipsum fecisse. Si vero dixerit quis, unde manifestum est, quoniam Angeli stupefacti sunt et propterea conversa est mulier ? Et ipse dicat, unde {6. 396c} manifestum est, quod tetigerit eum et prociderit. Sed sicut hoc manifestum est a dicendo, ne me tangas: ita et illud a dicendo, quoniam conversa est. Et sicut per hoc, quod dicitur: Noli me tangere, intelligimus, quod procidit et voluit tangere Iesum ; ita per hoc, quod dicit: conversa intelligimus quod prius se verterat ad Angelos stupefactos. Unde sequitur.
Numérotation du verset Io. 20,17 
marg.| 17marg.| {a} Dicit ei Iesus etc.] Glossa hinc intelligitur, quod pedes eius tangere voluit. Et subdit causam prohibitionis.
marg.| {c} Nondum enim ascendi etc.   Sed que causa est hec ? Ergo non erat tangibilis ante Ascensionem, sed post ? Quia ridiculum est dicere, quod stans in terra non tangatur et sedens in celo tangatur.
marg.| Item, nonne Discipuli palpaverunt eum. Lc. ult. f. Palpate et videte. Et Thomas intulit digitum in locum vulnerum, infra eod. g. Sed et ipse mulieres accesserunt et tenuerunt pedes eius, ut dicitur Mt. 28.b. Quid est quod dicitur hic ? Respondemus secundum Augustinum Ut per tactum intelligatur fides: tactus enim maximam habet certitudinem, nec decipitur. Tangere ergo est credere. Est ergo sensus.
marg.| {b} Noli me tangere id est noli in me sic credere, quemadmodum adhuc sapis. Et quomodo ?
marg.| {c} Nondum enim ascendi etc. in corde tuo, id est nondum me equalem Patri meo credidisti. Vel
marg.| {b} Noli me tangere id est non es in tali statu, ut possis tangere per certam fidei cognitionem: ideo repello te a tactu corporis, quia non tangis tactu mentis.
marg.| {c} Nondum enim ascendi etc. id est ad Patris equalitatem in corde tuo, scilicet. Hoc non mutatur. Aut mysterium volens exprimere ita dixit.
marg.| {b} Noli me tangere etc. ut in illa femina figuraretur Ecclesia de Gentibus, que in Christum non credidit, nisi cum ascendisset ad Patrem. Vel sicut dicit Chrysostomus quidam sic intelligunt: Noli me tangere etc. Procidere et tangere pedes, aliquid petentis est: Petebat ergo mulier gratiam spiritualem et donum promissum, de quo dixerat Apostolis: Ego rogabo Patrem et alium Paracletum dabit vobis, sup. 14.b. Sed quia non erat mittendus usque post Ascensionem ; ideo respondit Dominus ei: Noli me tangere, id est procidendo ad pedes hoc donum modo petere.
marg.| {c} Nondum enim ascendi ad Patrem meum quasi dicat: nondum est tempus complende promissionis. Sed hanc expositionem non multum approbat Chrysostomus et quia non aderat cum Discipulis, quando Dominus eis promisit Paracletum, sup. 14.b. et quia nondum erat tam excelse mentis mulier, ut talia cogitaret. Unde sic exponit: Mihi videtur, quod sic procidebat mulier petens et volens adhuc esse cum eo, sicut et ante mortem: nec cogitabat quid magnum adhuc de eo, scilicet quod esset Deus et Patri equalis, etsi crederet per Resurrectionem meliorem eum esse factum secundum carnem.
marg.| Ab hac denique eum avertens intelligentia, ut cum multa formidine ei loquatur et reverentius ei attendat, dicit.
marg.| {b} Noli me tangere id est non accedas ad me, ut prius: non enim in eisdem est: neque similiter debeo vobiscum esse et conversari.
marg.| {c} Nondum enim ascendi ad Patrem meum ] quasi dicat: etsi nondum ascenderim ; tamen illuc propero et vado. Eum autem, qui illuc vado et non ultra cum hominibus debet conversari, non oportet eadem videre, que et prius. Et quoniam hoc est, scilicet quod vult ad Patrem ascendere, manifestatur per id quod deinceps dicitur.
marg.| {d} Vade autem ad fratres meos et dic eis: ascendo etc.]   Et n imirum non debebat abire confestim, sed post quadraginta dies: qualiter igitur hoc ait ? Quia erigere vult mulieris mentem et suadere, quoniam ad celos abiit. Et nota quod dicit: Vade ad fratres meos, nature, scilicet conformitate, familiari dilectione, hereditatis comparticipatione. Ecce verbum pietatis et misericordie. Hoc est quod dicit per Ps. 21. Narrabo nomen tuum fratribus meis. Rm. 8.c. Heredes quidem Dei etc. Bernardus. Verbum fiducie est, quod Resurrectio non solum Discipulis, sed fratribus nuntiatur.
marg.| {e} Ascendo ad Patrem id est faciam, ut credant me equalem Patri esse.
marg.| Vel Ascendo, id est ascendo, cito inquantum homo.
marg.| marg.| {6. 396d} {f} Ad P atrem
marg.| in celum sub potioribus bonis Patris. Et loquitur de presenti, ut erigat ad fidem mentem mulieris. Ad Patrem meum, natura.
marg.| {g} Et Patrem vestrum grat ia.
marg.| {h} Deum meum quia et ego homo.
marg.| {i} Et Deum vestrum quia vos ab errore liberavit. Augustinus Non dicit communiter nostrum, sed meum et vestrum, quia differenter Deum meum sub quo et ego homo suum: Deum vestrum, inter quos et ipsum mediator sum. 1Tim. 2.b., Gal. 3.c. Chrysostomus quia dixit: die fratribus meis, ne ex hoc parilitatem imaginentur, differentiam ostendit, cum dicit Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum. Ideo enim singulariter dicit Patrem meum et secundum hominem: quia debebat sedere in trono paterno ; illi vero astare.
marg.| Si enim secundum carnem frater est, sed honore multum differt.
Numérotation du verset Io. 20,18 
marg.| {k} Venit Maria Magdalene annuntians Discipulis sicu t preceptum est ei.
marg.| {l} Quia vidi Dominum et hec dixit mihi pred icta, que per me vobis mandavit. Chrysostomus Ecce quam bonum est accessio et immoratio.
marg.| Ista enim meruit ex immoratione Discipulis prima annuntiare. Annuntiavit autem et visum: et quia, scilicet vidi Dominum: et verba, quia hec dixit mihi, que sufficientia erant eos consolari.
marg.| Et quia hec audientes Discipuli possent aut decredere mulieri, aut credentes dolere, quod visu suo non fuerint digni et maxime cum eis promisisset, quod eis in Galilea appareret: ne igitur hec recolentes anxiarentur, ideo neque unum diem dimisit pertransire, quin appareret eis, scilicet sero. Unde sequitur:
Numérotation du verset Io. 20,19 
marg.| {m} Cum ergo sero esset die illo quo resurrexit.
marg.| {n} Una Sabbatorum id est una inter dies Sabbatorum, id est solennium, quia tunc erant dies Azymorum.
marg.| {o} Et fores essent clause domu s, scilicet.
marg.| {p} Ubi id est in qua.
marg.| {q} Erant Discipuli congregati propter metum Iudeorum ut e x ostiorum clausione et plurium congregatione solatium haberent contra metum.
marg.| {r} Venit Iesus hoc ipso die Resurrectionis.
marg.| {s} Et stetit in medio Discipulorum et dicit eis: pax vobis intr ans ianuis clausis. In quo ostendit, quod corpus habebat glorificatum, quod transire poterat per corpus non glorificatum. Et habebat alias dotes corporis, ad quas innuendum Completorium habet quatuor Psalmos. Et Nunc dimittis, quatuor versus. Et Lc. 6.b. ponuntur quatuor, que respondent quatuor dotibus ad mensuram bonam etc. Sap. 2.b. Fulgebunt iusti etc. Augustinus Moli corporis, ubi Divinitas erat, ostia clausa non obstiterunt. Ille quippe non ostiis apertis intrare potuit, quo nascente Virginitas Matris inviolata permansit ?
marg.| Et nota quod quinquies apparuit Dominus illo die Resurrectionis.
marg.| Primo Marie Magdalene flenti ad monumentum, quod habitum est, sup. eod.
marg.| Secundo duabus mulieribus, dum irent nuntiare Discipulis. De quo Mt. ult. b. Tertio Simoni Petro.
marg.| Quarto duobus Discipulis euntibus in Emaüs. Et de his duabus apparitionibus habetur. Lc. ult.
marg.| Quinto ipsis Discipulis congregatis in fero, de quo hic dicitur: Cum sero esset die illo etc.   Sed quare usque in vespere distulit ? Respondemus secundum Chrysostomum ut omnes inveniret: in die enim congregatos simul non invenisset. Item per hoc in desiderium eos induxit et ex dilatione et ex timore, maxime cum hoc accenderet eorum desiderium, quod iam eum e linteaminibus et a verbis mulierum sciebant resuscitatum. Item quia in vespere decens est magis eos timere: ideo et tunc consolatur videre eum sitientes et timidos existentes. Sed qualiter non putaverunt phantasma esse: ianuis enim clausis intravit et repente ? Respondemus. Ex verbis mulieris erant iam preparati. Mulier enim multam fidem in eis operata est. Preterea, mansuetum et mitem visum eis ostendit: et quia etiam multi erant, non sunt ita stupefacti. Ex voce etiam pia et nota firmavit mentem eorum fluctuantem, dicens.
marg.| {t} Pax vobis hoc est, ne tumultuemini, nec turbemini: ergo sum, qui vobis pacem promisi. Unde et verbi rememorat, quod ante Crucem eis {6. 397a} dixerat. Pacem meam dimitto vobis, sup. 14.d. et iterum 16.g. in me pacem ; in mundo tribulationem habebitis.
Numérotation du verset Io. 20,20 
marg.| {a} Et cum hoc dixisset etc.   ne p utarent esse phantasma. Non solum auditum, sed etiam visum certificat, Augustinus. Ad dubitandum corda sananda, vulnerum sunt servata vestigia. Et Expone.
marg.| {b} Manus et latus id est cicatrices in manibus et latere. Et sicut dicit alius Evangelista, etiam per tactum vult eos probare. Lc. 24.f. Palpate et videte: quia spiritus carnem et ossa non habet.
marg.| {c} Gavisi sunt ergo Discipuli etc.   et c ognito per vocem et visum, quomodo Dominus esset. In quo implet facto, quod predixerat verbo, sup. 16.e. Iterum autem videbo vos et gaudebit cor vestrum etc. Hec ergo omnia ad fidem eos inducebant certissimam. Sed quia homines erant et Iudeos timebant, adhuc confirmat eos. Unde sequitur.
Numérotation du verset Io. 20,21 
marg.| {d} Dicit ergo eis iterum, pax vobis Augustinus Iteratio, confirmatio est. Ipse quippe dat per Prophetam promissam pacem super pacem. Is. 27.b. Unde nota quod Dominus dicit bis: Pax vobis, ad significandum pacem pectoris in presenti et pacem eternitatis in futuro. Et ideo etiam episcopus in Missa bis dicit: Pax vobis. Et quando primo dicit, vertit se ad populum: quia pax pectoris episcoporum in ministerio quandoque nobis datur ; quandoque autem secundo dicit, non vertit se ad populum, ad innuendum, quod Domini est et non sui dare pacem eternitatis. Chrysostomus ponit duas rationes, quare dicit: Pax vobis. Prima est, quia prelium implacabile habebant ad Iudeos: ideo non semel, sed bis inducit hoc: Pax vobis, adversans prelio, dans consolationem. Et quia hoc primum post Resurrectionem dicit verbum Discipulis: ideo et Paulus ubique fere ait: Gratia vobis et pax: Mulieribus autem gaudium Evangelizat Christus. Mt. ult. b. avete, quia in tristitiis genus muliebre illuderat et quia hanc suscepit primum maledictionem, Gn. 3.c. In tristitia paries etc. Alternatim igitur viris quidem propter prelium pacem ; mulieribus vero propter tristitiam gaudium evangelizat.
marg.| {e} Sicut me misit Pater etc.   Post quam letificavit eos per pacis pronuntiationem et securavit, dicit eis, ad quid mittendi sunt: Sicut misit me, id est ad id, ad quod misit me, ad Passiones.
marg.| {f} Pater qui me amat ; ideo confidite, quasi dicat: ea caritate vos mitto ad mala, qua Pater misit me. Mt. 10.b. Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Vel Sicut misit me Pater, me hominem.
marg.| {g} Et ego mitto vos id est ille me misit et ego mitto vos et ad idem, id est predicandum. Chrysostomus Hic elevat eorum animos et ostendit eos dignos fide, qui opus Filio commissum debeat et ipsi suscipere. Item in hoc, quod dicit: Sicut misit me Pater et tunc dat fiduciam, quasi dicat: sicut missus a Patre omnia superavi: ita et vos missi a me. Et loquitur cum auctoritate: Et ego mitto vos. Et quia missi ad predicandum indigent Spiritu ad solvendum, vel ligandum: ideo subditur.
Numérotation du verset Io. 20,23 
marg.| {m} Quorum remiseritis peccata etc.   per hoc ostendens, ad quid eis Spiritus dabatur prius: post Ascensionem autem eis dictum est: Accipietis virtutem supervenientis Spiritus sanctus in vos ; et eritis mihi testes. Act. 1.a. Testes autem per signa fiebant, unde ibi determinatur species illius dationis. Sed adhuc queritur: Nonne hoc datum erat iam Apostolis in Petro. Mt. 16.c. Quodcumque ligaveris super terram etc. Respondemus. Potest dici, quod ibi fuit promissio, sive predictio huius, vel hoc illius est confirmatio. Sed tamen adhuc videtur hoc contrarium ei, quod dicitur Is. 43. Ego sum, ego qui deleo iniquitates tuas propter me. Ibi <Glossa> interlinearis : Propter me tantum. Non ergo Apostoli remittebant peccata.
marg.| Item Os. 13.c. Perditio tua, Israel: tantum ex me auxilium tuum. Sed Glossa hic solvit sic: Quorum remiseritis peccata, id est quos dignos remissione iudicaveritis, duabus, videlicet, clavibus, id est potestatis et discretionis.
marg.| {n} Remittuntur eis Tunc enim Dominus approbat remissionem.
marg.| {o} Et quorum retinueritis id est non remiseritis, vel per vos, vel per successores.
marg.| {p} Retenta sunt id est remissa non sunt. Et nota quod ex hoc quidam erraverunt, dicentes: neminem posse solvere, vel ligare, nisi habeat Spiritum sanctum, quo auctore hoc faciat ; et hoc volunt habere ex ordine verborum. Ad quod dicimus, quod et ante Resurrectionem dedit eis Dominus eandem potestatem sine insufflatione, nec tunc legitur etiam dedisse eis Spiritum, Mt. 16. hic autem eam confirmavit.
marg.| Preterea bene concedo, quod qui non habet Spiritum sanctum, non potest remittere peccata, id est qui non habet Spiritus sancti donum, scilicet ordinis et iurisdictionis, quod est a Spiritu sancto.
marg.| Vel sicut dicit Augustinus Quia sola caritas, que per Spiritum sanctum diffunditur in cordibus nostris participium suorum peccata dimittit ; eorum autem, qui non sunt eius participes, tenet. Ideo postquam dixit: Accipite Spiritum sanctum, continue de peccatorum remissione, ac detentione subiecit. Sequitur.
Numérotation du verset Io. 20,22 
marg.| {h} Hec cum dixisset, insufflavit in e os, ostendens hoc signo, quod sicut flatus erat ab eo: ita et Spiritus Sanctus, qui dabatur in flatu, quod est contra Grecos, qui dicunt quod Spiritus Sanctus non est a Filio.
marg.| {k} Et dicit eis quod ostenderat signo, exprimens verbo.
marg.| {l} Accipite Spiritum sanctum Chrysostomus Non adhuc deprecatio fit ad Patrem: ut prius. Et ego rogabo Patrem etc. sed auctoritate dat eis virtutem.
marg.| {l} Insufflavit enim et dixit, accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis etc. Sicut enim aliquis Rex Principes mittens dat eis potestatem et mittere in carcerem et dimittere: ita et hic. Sed quid est quod dicit: Accipite Spiritum sanctum: ergo dedit Spiritum ante Ascensionem ? Contra sup. 16.b. Nisi ego abiero, Paracletus non veniet. Respondemus secundum Chrysostomum Quidam aiunt. Quoniam nunc quidem non Spiritum dedit ; sed aptos eos ad susceptionem per insufflationem construxit: si enim Angelum videns Daniel excessum mentis passus est, Dn. 10. quia ineffabilem illam gratiam suscipientes in die Pentecostes, non utique passi essent, nisi prius construxisset et fortificasset, propterea non dixit: Accipite Spiritum sanctum, sed accipite Spiritum. Et secundum hoc non est hic de textu, Sanctum. Et postea dicit Chrysostomus Nequaquam tamen peccabit, qui dicit Discipulos, nunc suscepisse potestatem quandam spiritualem et gratiam ; sed non ut mortuos suscitent et virtutes {6. 397b} faciant ; sed ut dimittant peccata: diversa enim sunt charismata Spiritus sancti: ideo induxit.
Numérotation du verset Io. 20,24 
marg.| {q} Thomas autem unus ex duodecim Sed quomodo erant duodecim, cum Iudas iam suspendisset se ? Mt. 27.a. Et Act. 1.c. Suspensus crepuit medius ? Respondemus.
marg.| {r} Unus ex duodecim qui fuerant, vel li, duodecim, refertur ad numerum predestinationis, quia in numero duodenario predestinati erant Apostoli. Vel unus ex duodecim erat, licet non essent tot, sicut aliquis dicitur esse de duodecim paribus Francie, licet non sint omnes, quot debent esse.
marg.| {s} Qui dicitur Didymus Nome n competit qualitati mentis. Dicitur Didymus, id est geminus, quia dubius ; dicitur Thomas, id est abyssus, quia dubitando profundius novit et firmius stetit.
marg.| {t} Non erat cum eis, quando venit Iesus in d ie, scilicet Resurrectionis in sero. Chrysostomus Sed qualiter iste deerat ? Forte post dispersionem et fugam, de qua dicitur Za. 12.d. Percute Pastorem etc. nondum redierat. Gregorius. Non casu, sed divina dispositione defuit Thomas et audita non credidit. Unde palpando se ei Dominus tribuit: quia eius dubitatione et facta sibi probatione, nulli relinquitur iam dubitare.
Numérotation du verset Io. 20,25 
marg.| {n} Dixerunt ergo ei alii Discipuli: Vidimus Dominum ; ille autem dixit eis: Nisi videro in manibus eius fixuram clavorum id est signa, sive cicatrices vulnerum, ut probem visu: et non solum hoc, sed etiam tactu. Unde subdit:
marg.| {n} Et mittam digitum meum in locum clavorum et i n manibus scilicet.
marg.| {y} Et mittam manum meam in latus eius ]   non credam, Chrysostomus Sicut simpliciter et cito credere facilitatis et levitatis est. Eccles. 19.a. Qui cito credit, levis corde est: ita ultra modum circumscrutari et multum investigare, grossissime mentis. Propter hoc Thomas accusatur: quoniam Apostolis dicentibus. Vidimus Dominum, non credidit ; non tamen illis decredens, quantum {6. 397c} rem putans impossibilem esse, scilicet Resurrectionem. Non enim dixit: quoniam non credo vobis ; sed nisi videro, non credo.
Numérotation du verset Io. 20,26 
marg.| {a} Et post dies octo etc. ut prius.
marg.| {b} Et stetit in medio etc. Chrysostomus Cum videris decredentem Discipulum, excogita Dominatoris clementiam qualiter et pro una anima ostendit seipsum vulnera habentem: et accedit, ut salvet unum, nimirum aliis grossiorem: quia enim grossissimus fuit, idcirco eam, que per sensum grossissimum querebat, fidem et neque oculis credebat: non enim dixit tantum: nisi videro: sed nisi rimatus fuero, ne qualitercumque phantasia esset, quod videbatur: Sed quare non statim apparet ; sed post dies octo ? Respondemus, ut per illos dies a Discipulis audiens, in amplius accendatur desiderium et interim per verba eorum prepararetur ad credendum. Sed unde sciverat, quod costa eius aperta ei fuerat ? A Discipulis id audierat. Qualiter igitur hoc credidit, Resurrectionem autem non ? Quoniam hoc multum inopinabile et mirabile erat.
marg.| {c} Et dixit: pax vobis in prima visitatione in die Resurrectionis dixit bis pax vobis ; hic autem semel ; Quare hoc ? Quia per illum visitationem significatur visitatio presens per gratiam, in qua dat pacem pectoris et promittit pacem eternitatis et pregustare facit: hec autem apparitio significat apparitionem, vel visitationem, que erit in octava resurrectionis, in qua non erit distinctio inter pacem et pacem ; quia una pax erit tantum in solutione.
Numérotation du verset Io. 20,27 
marg.| {d} Deinde dicit Thome ; infer etc. Obtulit primo pacem omnibus ; sed infirmo specialiter loquitur, ut inducat sanitatem. Chrysostomus Unde, qualiter non exspectat a Thoma prius rogari, nec audire quid tale, quale aliis dixerat ; non credam, nisi videro ; sed preoccupat eum, ostendens per hoc, quoniam et cum hoc loquebatur ad Condiscipulos, ipse aderat ; etenim verbis usus est eisdem. Dicit enim.
marg.| {e} Infer digitum etc.   ut c ognoscas per tactum.
marg.| {f} Et vide manus meas id est etiam considera per visum. Vel. Vide, id est tange. Visus enim pro quolibet sensu sumitur.
marg.| {g} Et affer manum tuam id est applica.
marg.| {h} Et mitte in latus meum In r eplicatione istorum, que dixerat Thomas, confundit eum et ostendit se audisse. In hoc, quod sequitur, arguit eum valde increpative.
marg.| {i} Et noli esse etc. Chrysostomus Vides, quoniam infidelitatis fuit ambiguitas ; sed hoc antequam Spiritum Sanctum recepisset. Et nota quod dicit Chrysostomus Dignum est, inquit, hic querere, qualiter corpus incorruptibile typos ostendebat clavorum et tangibile erat mortali manu. Sed ne tumultueris, condescensionis erat, quod enim ita subtile et leve erat, ut clausis intraret ianuis, a grossitie omnium erutum erat ; sed ut crederetur Resurrectio, hec ostenduntur a Christo, scilicet et ut discant, quoniam ipse erat, qui crucifixus erat ; et non alius pro eo surrexit, propterea resurgit habens signa Crucis et comedit: propter hoc et Apostoli hoc signum Resurrectionis ubique revolvunt, dicentes ; Qui comedimus et bibimus cum eo, Act. 10.f. Sicut igitur in procellis ambulantem ante Crucem, non dicimus alterius nature corpus illud. Mt. 10.c. sed nostre ; ita post Resurrectionem, eum videntes typos clavorum habentem, non dicemus id corruptibile esse de reliquo. Propter Discipulum enim hec monstrabat, ut crederet, de quo subditur.
Numérotation du verset Io. 20,28 
marg.| {k} Respondit Thomas et dixit ei etc. inquantum homo.
marg.| {l} Et Deus meus tu e s scilicet. Et confitentur non solum humanitatem, sed et Deitatem, quam credidit per Resurrectionem.
Numérotation du verset Io. 20,29 
marg.| {m} Dicit ei Iesus: quia vidisti me, Thoma, credidisti ] Augustinus Vidisti, non ait, qui tetigisti, sed vidisti ; quia visus est quodammodo generalis sensus, qui de aliis quatuor dici solet. Vel forsitan non fuit ausus tangere, sed aspiciendo tantum etiam tangendo credidit. Chrysostomus Non per primum tantum increpatus est Thomas ; sed et per hoc etiam cum respirasset, certioratus dicit ei Christus.
marg.| {n} Quia vidisti me, credidisti: beati, qui non viderunt et crediderunt Hoc enim est fidei, ea, que non videntur, suscipere. Est enim fides sperandarum substantia rerum redargutio non visarum. Hbr. 11.a. Hic autem non solum beatificavit Discipulos ; sed eos, qui post illos credunt. Et nimirum Discipuli viderunt et crediderunt ; sed nihil tale petierunt ; sed a Sudariis statim eum de resurrectione susceperunt {6. 397d} sermonem: et antequam corpus considerarent, fidem ostenderunt omnem. Cum igitur dixerit quis: vellem secundum tempora illa esse et videre Christum mirificantem, excogitet ; quoniam beati, qui non viderunt et crediderunt. Sed queritur de hoc.
marg.| {6.397d} Qui non viderunt Augustinus Commendat fidem Gentium ; sed pro certitudine et pro fidei Gentium velocitate dicit factum, quod erat futurum. Ps. 17. Populus, quem non cognovi, servivit mihi.1
1 sententia inclusa Ed1703
marg.| {o} Beati, qui non viderunt et crediderunt ] Ex hoc videtur, quod difficilius est non videre et credere et idem dicit beati. Sed contrarium videtur, sup. 16.b. Nisi ego abiero, Paracletus non veniet ad vos. Ibi <Glossa> interlinearis. Quia non sunt idonei Spiritum accipere, nisi eum secundum carnem desistant nosse. Item ibidem alia Glossa Paracletus non veniet, ut scilicet me spiritualiter noscatis. Difficilius ergo erat eis spiritualiter nosse, id est credere, eo quod eum videbant: et ita videtur procedere hic a superiori ad inferius affirmando. Solutio: Facilius fuit Thome credere, quia vidit eum et ante Passionem et modo vidit et palpavit. Facilius, inquam, quantum ad hoc, quod crederet eum resurrexisse et per Resurrectionem crederet eius Deitatem. Ad illud, quod dicitur ; Nisi ego abiero etc. dicendum, quod alii articuli sunt de rebus invisibilibus ; ut quod Deus unus et Trinus ; quod equalis Patri: quod eiusdem substantie et huiusmodi ; et ad hoc presentia eius corporalis et conversatio mortalis impediebant, ne illa crederent de ipso. Sequitur.
Numérotation du verset Io. 20,30 
marg.| {p} Multa quidem et alia signa fecit Iesus in conspectu Discipulorum suorum, que non sunt scripta in libro hoc quasi dicat: hec et alia fecit. Chrysostomus Quia pauciora aliis Evangelistis narravit signa hic Evangelista: ideo dicit, quod neque reliqui omnes omnia dixerunt ; sed que sufficientia sunt ad attrahendum ad fidem audientes. Unde subdit.
Numérotation du verset Io. 20,31 
marg.| {q} Hec autem scripta sunt etc. quasi dicat: sufficientia sunt ad fidem. Sed quare non omnia scripserunt ? Propter multitudinem ; quia ut dicitur infra 21.g. Nec totus mundus capere potuisset. Propterea hoc excogitaverunt Evangeliste: quoniam, qui non credit his, que dicta sunt, neque pluribus attenderet ; qui vero hec suscipit, sufficiunt ei ; nec aliquo alio indigebit in fidei rationem. Mihi autem videtur, quod hic specialiter loquitur de signis post Resurrectionem: ideo dicit. In conspectu Discipulorum suorum. Sicut enim ante Resurrectionem multa fecit, ut credant, quoniam Filius Dei est ; ita et post Resurrectionem, ut credant, quoniam resurrexit, propterea addidit ; In conspectu Discipulorum suorum ; quia cum solis eis apparuit post Resurrectionem, sicut eis predixerat, supra 14.c. Adhuc modicum et mundus iam non videt me ; vos autem videbitis me. Sed quia licet coram Discipulis facta sunt ; sed non propter Discipulos tantum ; ideo subditur ; Hec autem scripta sunt, quasi dicat: facta sunt coram Discipulis ; sed scripta sunt pro vobis.
marg.| {r} Ut credatis vos omnes. Communiter enim loquitur ad eos.
marg.| {s} Quia Iesus est Christus Filius Dei Mess ias, scilicet in lege promissus et per miracula Dei Filius probatus. Et potest hic tangi intentio huius operis specialiter et generaliter omnium aliorum librorum sacre Scripture.
marg.| {t} Et ut credentes vitam habeatis eternam. Hic est finis ultimus.
marg.| {u} In nomine eius Chrysostomus Hoc est per eum. Ipse enim est vita, sup. 14.a. Et salus. Unde Act. 4.b. Non est aliud nomen sub celo, in quo oporteat nos salvos fieri. Sed quare interserit hoc in hoc loco, cum videatur pertinere ad finem libri ? Respondemus, sicut dicit Chrysostomus Loquitur hic de signis specialiter, que fecit post Resurrectionem coram Discipulis et quia plura eorum fecit intermedio tempore predicte apparitionis, que facta est coram Discipulis prima die Resurrectionis et octava: et sequentis, que facta est ad mare Tyberiadis, ideo istud interserit: dicens ; Multa quidem etc. quasi dicat: ego pretermitto multa, que interim facta sunt: et ad aliam vado apparitionem, que interim facta est ad mare Tyberiadis, secundum Augustinum solvitur mysterium. Et patet in Glossa.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Io. Capitulum 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=58&chapitre=58_20)

Notes :