Hugo de Sancto Caro

Capitulum 4

Numérotation du verset Io. 4,1 

Ut ergo1
1 ergo ΩS etc. ] autem ΩV
cognovit Iesus quia audierunt
Pharisei
quod2 Iesus plures discipulos facit
2 quod Rusch ] quia Li449@ Li449J Weber , def . ΩF
et baptizat quam Ioannes,
Numérotation du verset Io. 4,2 

quamquam Iesus non baptizaret
sed discipuli eius.
Numérotation du verset Io. 4,3 

Reliquit Iudeam
et abiit
iterum in Galileam.
Numérotation du verset Io. 4,4 

3Oportebat autem eum transire per mediam4 Samariam.
3 Hic incipit cap. 4 iuxta capitala Stephani Langton |
4 mediam ΩF Rusch ] om. Li449@ Li449 Weber |
Numérotation du verset Io. 4,5 

Venit ergo in civitatem Samarie
que dicitur Sichar iuxta predium
quod dedit Iacob Ioseph filio suo.
Numérotation du verset Io. 4,6 

Erat autem ibi fons Iacob.
Iesus autem5 fatigatus
5 autem ΩF Li449@ ] ergo Li449 Rusch Weber
ex itinere
sedebat
sic supra6 fontem.
6 supra ΩF? Rusch ] super Li449 Li449@ Weber
Hora autem7 erat quasi sexta.
7 autem ΩF Rusch ] om. Li449@ Weber
Numérotation du verset Io. 4,7 

Venit8 mulier de Samaria9 haurire aquam.
8 Venit ΩF Li449@ Li449 ΩJ ΩS Weber ] + autem Rusch |
9 de Samaria ΩF Li449@ Li449 ΩJ ΩS Weber ] samaritana Rusch |
Dicit ei Iesus: Da mihi bibere.
Numérotation du verset Io. 4,8 

Discipuli enim10 eius abierant in civitatem ut cibos emerent.
10 enim ΩF Rusch Weber ] autem Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 4,9 

Dicit ergo11 ei12 mulier illa samaritana:
11 ergo ΩF Li449@ Li449 Weber ] om. Rusch |
12 ei ΩF Li449 Rusch Weber ] illi Li449@ |
Quomodo tu cum Iudeus13 sis,
13 cum Iudeus Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
bibere a me poscis que sum mulier samaritana?
Non enim coutuntur Iudei Samaritanis.
Numérotation du verset Io. 4,10 

Respondit Iesus
et dixit ei: Si scires donum Dei
et quis est
qui dicit tibi: Da mihi bibere,
tu forsitan petisses ab eo
et dedisset tibi aquam vivam.
Numérotation du verset Io. 4,11 

Dicit ei mulier:
Domine, neque in quo haurias habes et puteus altus est,
unde ergo habes aquam vivam?
Numérotation du verset Io. 4,12 

Numquid tu
maior es patre nostro Iacob
qui dedit nobis puteum
et ipse ex eo bibit
et filii eius
et pecora eius14?
14 eius Li449 Rusch Weber ] sua Li449@
Numérotation du verset Io. 4,13 

Respondit Iesus et dixit ei: Omnis qui bibit15 ex hac aqua16
15 bibit Rusch Weber ] biberit Li449@ Li449 |
16 hac aqua Li449@ Rusch ] inv. Li449 Weber |
sitiet17 iterum.
17 sitiet Rusch Weber ] sciciet Li449@ Li449
Qui autem biberit
ex aqua quam ego dabo ei non sitiet18 in eternum
18 sitiet Rusch Weber ] sciciet Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 4,14 

sed aqua quam ego19 dabo ei fiet in eo fons aque salientis in vitam eternam.
19 ego Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Io. 4,15 

Dicit ad eum mulier:
Domine da mihi hanc aquam ut non sitiam20 neque veniam huc haurire.
20 sitiam Li449 Rusch Weber ] sciciam Li449@
Numérotation du verset Io. 4,16 

Dicit ei Iesus: Vade, voca virum tuum
et veni huc.
Numérotation du verset Io. 4,17 

Respondit mulier et dixit:
Non habeo virum. Dicit ei Iesus: Bene dixisti
quia non habeo virum.
Numérotation du verset Io. 4,18 

Quinque enim viros habuisti.
Et nunc21 quem habes
21 nunc Rusch Weber ] hunc Li449@ Li449
non est tuus vir. Hoc vere dixisti.
Numérotation du verset Io. 4,19 

Dicit ei mulier: Domine, video quia
propheta es tu.
Numérotation du verset Io. 4,20 

Patres nostri
in monte hoc adoraverunt et vos
dicitis quia Hierosolymis est locus
ubi22 adorare oportet.
22 ubi Li449 Rusch Weber ] in quo Li449@
Numérotation du verset Io. 4,21 

Dicit ei Iesus:
Mulier,
crede mihi
quia veniet hora
quando neque in monte hoc
neque in Hierosolymis adorabitis Patrem.
Numérotation du verset Io. 4,22 

Vos adoratis quod nescitis.
Nos
adoramus quod scimus
quia salus ex Iudeis est.
Numérotation du verset Io. 4,23 

Sed venit hora
et nunc est
quando veri adoratores
adorabunt Patrem in spiritu et veritate.
Nam et Pater tales querit
qui adorent eum.
Numérotation du verset Io. 4,24 

Spiritus est Deus
et eos qui adorant eum in spiritu et veritate oportet adorare.
Numérotation du verset Io. 4,25 

Dicit ei mulier: Scio quia Messias venit
qui dicitur Christus.
Cum ergo venerit ille nobis annuntiabit omnia.
Numérotation du verset Io. 4,26 

Dicit ei Iesus: Ego sum qui loquor tecum.
Numérotation du verset Io. 4,27 

Et continuo venerunt discipuli eius et mirabantur quia cum muliere23 loquebatur. Nemo tamen dixit24: Quid queris? Aut: Quid loqueris cum ea?
23 muliere] + tali scilicet Samaritana CorS2 |
24 dixit Rusch Weber ] + ei Li449@ Li449 |
Numérotation du verset Io. 4,28 

Reliquit ergo hydriam suam
mulier et abiit in civitatem et dixit25 illis hominibus:
25 dixit Rusch ] dicit Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 4,29 

Venite et26 videte hominem qui dixit mihi omnia quecumque feci. Numquid ipse est Christus?
26 et Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Io. 4,30 

Exierunt27
27 Exierunt CorS2 (al. sine ET ) Rusch Weber ] Et praem. ΩJ Cor4 CorS2 Wordsworth (R b d r), + ergo Clementina
de civitate
et veniebant ad eum.
Numérotation du verset Io. 4,31 

Interea rogabant
eum discipuli28
28 discipuli Rusch Weber ] + eius Li449@ Li449
Dicentes: Rabbi, manduca.
Numérotation du verset Io. 4,32 

Ille autem dixit eis: Ego cibum
habeo manducare quem vos nescitis.
Numérotation du verset Io. 4,33 

Dicebant ergo discipuli ad invicem: Numquid aliquis attulit ei manducare?
Numérotation du verset Io. 4,34 

Dicit eis Iesus: Meus est cibus29
29 est cibus Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber
ut faciam voluntatem
eius qui misit me ut perficiam opus eius.
Numérotation du verset Io. 4,35 

Nonne vos dicitis
quod adhuc quatuor menses sunt et messis venit? Ecce dico vobis: Levate oculos vestros
et videte regiones
quia albe sunt iam ad messem
Numérotation du verset Io. 4,36 

et qui metit mercedem accipit
et congregat fructum in vitam eternam ut30 et qui seminat
30 ut Li449 Rusch Weber] om. Li449@
simul gaudeat et qui metit.
Numérotation du verset Io. 4,37 

In hoc enim est verbum31*
31 est verbum ΩF ΩS (ut videtur) ΩV Li449@ Li449 Ed1455 Weber] inv. Rusch
verum quia alius est qui seminat et alius32* qui metit.
32 alius ΩF ΩS ΩV ] + est Ed1455 Rusch Weber
Numérotation du verset Io. 4,38 

Ego misi vos
metere quod vos non laborastis. Alii vero33 laboraverunt
33 vero Rusch] om. Li449@ Li449 Weber
et vos in laborem eorum introistis.
Numérotation du verset Io. 4,39 

Ex civitate autem illa multi crediderunt in34 eum Samaritanorum propter verbum mulieris testimonium perhibentis quia dixit mihi omnia quecumque feci.
34 in ΩF ΩJ ΩP ΩS Rusch Clementina Weber ] om. CorS2 (al. sine IN )
Numérotation du verset Io. 4,40 

Cum venissent ergo
ad illum Samaritani rogaverunt eum ut ibi maneret
et mansit ibi duos dies.
Numérotation du verset Io. 4,41 

Et multo plures crediderunt propter sermonem eius.
Numérotation du verset Io. 4,42 

Et mulieri dicebant:
Quia iam non propter tuam loquelam credimus. Ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere salvator mundi.
Numérotation du verset Io. 4,43 

Post duos autem dies35
35 duos autem dies Li449 Rusch Weber ] dies autem duos Li449@
exiit inde et abiit in Galileam.
Numérotation du verset Io. 4,44 

Ipse enim
Iesus testimonium perhibuit
quia propheta in sua patria honorem non habet.
Numérotation du verset Io. 4,45 

Cum ergo venisset in Galileam exceperunt eum Galilei cum omnia vidissent
que fecerat Hierosolymis in die festo. Etenim36 ipsi enim venerant ad37 diem festum.
36 etenim Rusch ] et Li449@ Li449 Weber |
37ad Li449@ Li449 Rusch ] in Weber |
Numérotation du verset Io. 4,46 

Venit ergo
iterum in Cana Galilee ubi fecit aquam vinum
et erat quidam regulus
cuius filius infirmabatur Capharnaum.
Numérotation du verset Io. 4,47 

Hic
cum audisset quia38 Iesus adveniret a Iudea in Galileam, abiit ad eum et rogabat eum
38 quia Rusch Weber ] quod Li449@ Li449
ut descenderet et sanaret filium eius. Incipiebat enim mori.
Numérotation du verset Io. 4,48 

Dixit ergo Iesus ad eum: Nisi signa
et prodigia
videritis non creditis.
Numérotation du verset Io. 4,49 

Dicit39 ad eum regulus: Domine, descende
39 Dicit] Dixit Cas574
priusquam moriatur filius meus.
Numérotation du verset Io. 4,50 

Dicit ei Iesus: Vade. Filius tuus vivit.
Credidit homo sermoni quem dixit ei Iesus et ibat.
Numérotation du verset Io. 4,51 

Iam autem eo descendente
servi occurrerunt ei et nuntiaverunt40 dicentes quia filius eius viveret.
40 et nuntiaverunt Cas242 Cas246 Rusch Weber ] om. hom. Cas574, + ei Li449@ Li449 ΩV
Numérotation du verset Io. 4,52 

Interrogabat41 ergo horam ab eis in qua melius habuerit42
41 Interrogabat] Interrogavit Cas574 |
42 habuerit Cas246 Cas574 Rusch Weber] habuerat Cas242 ΩV Li449@ Li449 |
et dixerunt ei quia heri hora septima reliquit eum febris.
Numérotation du verset Io. 4,53 

Cognovit ergo43 pater quia44 illa hora erat in qua dixit ei Iesus: Vade45* ! Filius tuus vivit.
43 ergo] autem |
44 quia] quod Amiatinus Weber (M F) Wordsworth |
45 Vade Cas242 Cas246 Cas574 ² ( corr. marg.) ] om. ΩV* Catena+@ Clementina Weber |
Et credidit ipse et domus eius tota.
Numérotation du verset Io. 4,54 

Hoc46 iterum secundum signum fecit Iesus
46 Hoc] + autem Cas246
cum venisset a Iudaea in Galileam.

Capitulum 4

Numérotation du verset Io. 4,1 
marg.| {6. 303a} Ut e rgo cognovit Iesus etc.
marg.| Istud capitulum continet duas historias. Primam, scilicet de mulieris Samaritane predicatione. Secundam de filii Reguli sanatione, que incipit ibi: Post duos autem dies etc. Prima pars dividitur, in quinque partes.
marg.| Primo ostenditur causa adventus Christi in Galileam. Secundo ostenditur opportunitas, que fuit ex parte Christi, qualiter intravit in disputationem cum muliere, ibi: Venit ergo in civitatem Samarie. Tertio ostenditur opportunitas ex parte mulieris loquendi cum Iesu, ibi: Venit mulier etc. Quarto ostenditur opportunitas ex parte utriusque, quia et mulier sola erat et Iesus solus: ibi Discipuli enim eius abierant etc. Quinto prosequitur disputationem factam inter Iesum et mulierem, ibi: Dicit ei ergo mulier illa. Continuatur autem sic ad precedens. Dictum est supra, quod discipuli Ioannis contendebant cum Iudeis baptizatis a Christo de Baptismo eius: et quia Christo invidebant, Christus cessit furori eorum. Discipuli enim Ioannis quosdam Phariseos excitaverant contra Christum, quia Pharisei aliqui zelabant Ioannem, quia erant baptizati ab eo, sicut dicitur Mc. 1.a. Sunt autem aliqui, qui dicunt Phariseos hic discipulos Ioannis vocari. Sed quod non sit verum, patet ex textu, quia dicit: Quia audierunt Pharisei, quod proprium eorum est, qui facto presentes non assistunt: discipuli autem Ioannis in questione illa et de Baptismo discipulorum Christi presentes fuerant, sicut patet ex supra dictis. Dicit ergo.
marg.| {a} Ut ergo cognovit Iesus sic, supple, ad continuationem. Ita facta est rixa de Baptismo Christi et multitudine discipulorum eius convenientium ad eius Baptismum: et nuntiatum est hoc Phariseis.
marg.| {a} Ut ergo cognovit Iesus id est cognoscere se ostendit, vel cognovit per experientiam, per hoc, scilicet quod persequebantur eum.
marg.| {b} Quia audierunt Pharisei zela ntes Ioannem contra ipsum Christum.
marg.| {c} Quia Iesus etc. id est quod Christum plures sequuntur et veniunt ad Baptismum eius, quam ad Baptismum Ioannis. Et discipuli quidem dicuntur hic omnes credentes ei, etiam isti, qui non continue cum ipso circuibant.
marg.| {d} Et quia , baptizat, plures, quam Ioannes. Hoc narratum erat ipsis Phariseis. Sed non erat verum. Unde subdit.
marg.| {e} Quamquam id est quamvis.
marg.| {f} Iesus non baptizaret id est non intingeret.
marg.| {g} Sed discipuli eius in f orma baptismi Ioannis, sicut supra dictum est in precedenti capitulo, secundum Chrysostomum Sed hoc est aperte contra Glossa Ut inquam, hoc audivit vincens in bono malum.
marg.| {h} Reliquit Iudeam ad t empus.
marg.| {i} Et abiit iterum quia iam prius ierat, quando fecit de aqua vinum supra 2.b.
marg.| {k} In Galileam que remota erat a Phariseis. Recessit ergo Iesus ab eis, non timoris gratia, ut dicit Chrysostomus, sed abscindere volens eorum livorem et mitigans invidiam.
marg.| Item cum posset secundum divinitatem se tueri et defendere ab eis etiam presens existens, cum eis voluit tamen secedere, ut ostenderet proprietates veri hominis, cuius est mortem fugere. Sic enim voluit credi, quoniam Deus erat: ita volebat credi, quoniam ens Deus, carnem ferebat. He due rationes sunt Chrysostomi. Tertia ratio est, quod fugit in templum, ut doceret nos fugere et cedere furori, ubi personalis est persecutio. Sed ubi grex queritur, debet se exponere pastor pro ovibus et murum opponere pro domo Israel. Unde infra 10.b. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. Item potest addi quarta ratio: quia iam in Iudea multi sequebantur eum, qui nondum firmiter adheserant ei: et ideo expediens fuit recedere de Iudea, ne illis, qui nuper crediderant, suscitaretur contradictio. Voluit autem ire in Galileam potius, quam alibi: quia ibi iam inceperat signa facere et discipulos congregare: et quia mansionarius fuit ibi et nutritus: et adhuc mater sua residere, {6. 303b} et manere solebat in Capharnaum, ut dicit Chrysostomus Sed queritur de hoc, quia dicitur in textu: ut ergo cognovit Iesus etc.  Ipse enim omnia novit, etiam secundum quod homo: nihil ergo incepit cognoscere ? Respondeo. Ut cognovit Iesus, quia audierunt etc. id est ut factum est, quod quidem cognovit Iesus. Vel aliter potest solvi per quoddam verbum Augustini in fine libri octavi super Gn. ad litteram. Dicit enim, quod Christus est verbum apud Patrem ; caro apud nos: verbum caro inter Deum et nos. Et sicut ipse habuit geminam substantiam, scilicet Patris et matris: ita characteristica idiomata habuit utriusque, sicut dicit Damascenus, dicendum ergo, quod Christus inquantum Deus semper omnia scivit videndo seipsum, qui est causa omnium. Inquantum autem homo, habuit unionem cum verbo et etiam ordinationem ad res extra. Inquantum habuit unionem cum verbo, scivit omnia per contemplationem cause prime. Inquantum habuit ordinationem ad res extra tamquam ad cognoscibilia: quedam ab anima humana, sic didicit multa, que prius nescivit illo genere sciendi: et hoc per contemplationem causarum naturalium et immediatarum. Sequitur.
marg.| {6. 303c} {Δ}] {a} Oportebat autem etc. Consequentia talis est. Preceperat Christus, vel precepturus erat discipulis: In viam Gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne intraveritis. Ne ergo aliquis legens hunc locum, reprehendat Christum, eo quod veniat contra preceptum, quod dedit: ideo prevenit Evangelista et ostendit, quod per accidens attrahitur ad Samaritanos. Et hoc est, quod dicit. Oportebat, quasi dicat: ipse quidem, qui voluit ire in Galileam, sed inter Galileam, ad quam ivit et Iudeam, de qua exivit, erat media Samaria. Unde.
marg.| {a} Oportebat id est opportunior via erat.
marg.| {b} Eum transire etc. id est per quandam partem terre Samarie. Samaria autem civitas est metropolis, a qua et tota terra dicitur Samaria. Est autem Samaria civitas nuncupata a Samor monte quodam, in quo edificata est. Qui mons Samor etiam dictus est a quodam possessore eius, qui dictus est Somer, ut dicit Chrysostomus Et 3Rg. 16.e. Et Is. 7.b. secundum aliam litteram: Caput Samorrheorum Ephraim. Hec autem civitas destructa est et postea reedificata est in valle, que nunc Sebaste dicitur et a quibusdam Cesarea, ut dicunt quidam. Hic autem queritur, quare non observaverit illud, quod Apostolis iniunxit: In viam Gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum etc. Mt. 10.a. Ad hoc potest dici, quod illud preceptum dedit sic, ut non ex proposito irent ad Gentiles, vel Samaritanos ad commorandum ibi ; huc autem non venerunt nisi ex accidenti.
marg.| Item illud mandatum dedit ad tempus et ex causa quadam ex parte Iudeorum, ut scilicet facilius reciperent predicationem Apostolorum, si eorum legitima custodirent et non commiscerentur Gentilibus et Samaritanis, quos abominabantur: et ne murmurarent, quod relinquentes eos irent ad preputiatos. Hec fuit causa precepti ad tempus dati. Cum ergo preceptum homini non extendatur in plus, nisi quantum pertingit causas ipsius, evacuata causa, evacuatum est preceptum. Et hoc fuit, quando omnino repulerunt verbum. Unde excusantes se Discipuli dixerunt. Act. 13.g. Vobis erat necesse primum enuntiare verbum Dei ; sed quoniam indignos vos iudicastis: ecce convertimur ad Gentes. Quando ergo omnino repulerunt verbum, omnino transierunt ad Gentes. In hoc autem loco, ubi non omnino repulsi sunt a Iudeis, nec omnino conversi sunt ad Gentes ; sed in parte et ex accidenti: sicut etiam alibi in parte et ex accidenti legitur Dominus fecisse, ut Mc. 7.c. de muliere Syrophenissa.
marg.| Item alia mystica ratio est, quare transivit de Iudea per Samariam in Galileam, que iterum Iudeorum terra erat: ut significaret, quod de Iudeis veniret fides ad Gentes et quod Apostoli ad eos converterentur et postea cum plenitudo Gentium intraverit, redibit in Galileam fides Iudeorum, quia reliquie Israel salve fient, ut dicitur Rm. 9.f.
marg.| {c} Venit ergo quasi dicat: cum oporteret transire de Iudea in Galileam per Samariam, venit in quandam civitatem regionis, Samarie.
marg.| {d} Que civi tas existens in regione Samarie.
marg.| {e} Dicitur Sichar ab i psis Samaritanis. Dicebatur Sichar corrupte, quia Chaldei erant origine. Proprie autem secundum linguam Hebream dicitur Sichem. Et est illa villa, in qua filii Iacob exercuerunt occisionem pro Dina sorore sua, sicut dicitur Gn. 34.d. Que civitas est.
marg.| {f} Iuxta predium id est agrum secundum Glossa vel villam, secundum Chrysostomum
marg.| {g} Quod dedit etc.  Gn. 48.d. Do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorrhei in gladio et arcu meo. Et nota quod predium in possessione immobilium dividitur contra feudum. Feudum enim est, quod accommodatur alicui, secundum aliquod genus servitii ipsi accommodanti: et ideo subtracto servitio, de iure subtrahitur feudum. Predium autem habetur, vel possidetur dupliciter, vel pretio, vel bello. Unde iam Iacob istam terram emerat pretio a filiis Emor patris Sichem centum agnis, ut dicitur Gn. 33.d. Et in bello obtinuisset, ut dicitur {6. 304a} Δ Gn. 48. directe predium dicitur. Sane autem intelligendum est hoc, quia primo emerat eam a Rege Emor centum agnis, sed cum pro nece Sichimitarum debuerat sibi auferri, potestative super ea obtinuit.
marg.| {a} Erat autem etc. id est quem foderat Iacob in haustum familie sue et pecorum, sicut infra dicitur. ad litteram autem, ut dicit Chrysostomus ita diligenter determinat hic de loco isto, ut postea quando audieris mulierem loquentem. Iacob pater noster dedit nobis fontem hunc, melius intelligas et scias, de quo fonte loquitur et ubi situs sit. Fons autem ut dicit Glossa dicitur ubicumque aqua manat de terra. In ratione enim fontis non est plus, nisi quod fundat aquas, sed si in superficie terre, tunc dicitur fons appropriate, ut dicit Ioseph. si vero in profundo, tunc dicitur puteus. Et etiam fons generali vocabulo, ut hic dicitur fons Iacob, cum esset puteus profundus.
marg.| {b} Iesus ergo fatigatus ex itinere quia ultra vires velociter ambulaverat. Et causa huius potest esse livor Phariseorum, cui se cito voluit subtrahere et est quasi causa impellens. Et ex alia parte salus illorum, ad quos tendebat, quibus se citius voluit presentare et est quasi causa trahens. Et tertia causa, ut daret nobis exemplum laboris in itinere et opere predicationis, ut dicit Chrysostomus
marg.| {c} Sedebat sic id est fatigatus.
marg.| {d} Super fontem in o ra fontis propter revelationem lassitudinis et refrigerationem caloris ex aqua recenti scaturiente de terra. Vel. Sedebat sic, demonstrative, id est ad hoc quod sequitur: Sedebat super fontem. Vel secundum Chrysostomus
marg.| {c} Sedebat sic super fontem id est non in in throno, non in plumari, sed simpliciter et ut contingebat super terram. Sessio autem hec facta est propter laborem, quia fatigatus ex itinere: vel propter estum, quia erat hora sexta, ut dicitur consequenter. Vel ut exspectet Discipulos, qui intraverant civitatem et ut daret occasionem et opportunitatem, ut inveniretur a muliere ventura ad hauriendam aquam. Has quatuor causas notat Chrysostomus Exprimens ergo causam sessionis pro estu, subdit.
marg.| {e} Hora autem etc. Ex hoc patet, quod satis laboraverat, qui continue usque ad sextam et velociter ierat. Item patet, quod calore confectus erat, quia tali hora iam ascendit Sol ad altiorem gradum nostri emispherii.
marg.| {f} Venit mulier de Samaria id est de civitate Samarie regionis.
marg.| {g} Haurire aquam Nota qualiter describit omnes occasiones et ex parte Christi, quia fatigatum conveniens fuit sedere ; et ex parte mulieris, que necesse habebat aquam haurire ; et ex parte loci, ubi erat fons, ad quem et Christum conveniens fuit sedere propter quietem et refrigerationem et mulieres ibidem propter potum venire. Et ita omnia concurrerunt opportune. Item nota quod ubique Christus servat pacem, quia nec ex proposito, sed quasi ex accidenti venit ad Samaritanos: nec mulier venit mandata, sive vocata ; sed a casu omnia dicit facta Evangelista, ut tollat occasionem murmuris a {6. 304c} {Δ} Iudeis.
marg.| {a} Dicit ei Iesus: Da mihi bibere quia simplex mulier erat, nec intelligere posset spiritualia dogmata, nisi per similitudines: ideo primo alloquitur eam de aqua. Quia autem ad litteram sitiebat, sed tamen hunc potum materialem non petebat, ut dicit Glossa sed ex hac occasione, quia videbatur sitire, venit ad talem locutionem, ut sub specie aque corporalis loquens, manuduceret mulierem in cognitionem aque spiritualis: Et ideo dicit ei. Da mihi bibere. Sed queritur, qualiter hoc petat, cum hoc lex non permittat ? Ad hoc potest dici, quod petebat hoc, non quia vellet bibere, sed quia hac occasione volebat in verba instructionis intrare. Vel propter mysterium, ut significaret, quod sitit salutem et fidem Ecclesie, vel anime illius ; tamen si bibisset, contra legem non fecisset Dominus legis. Lex enim datur servis, non filiis, vel ipsis Dominis. Chrysostomus dicit, quod quidam dicunt ideo petivisse, quia sciebat eam non fuisse daturam. Sed obiicitur contra hoc, quia secundum hoc in vanum petiit, nec ita petere oportuit. Unde solvit aliter et dicit, quod iam indifferenter abiicit observationes legales: Qui enim alios inducebat ad solvendum legalia, multo magis ipse ea transcurreret, sive solveret. Hoc enim dicitur Mt. 15.b. Non quod intrat in os hominis, coinquinat hominem. Sed hec verba Chrysostomus intellige sane, quia non omnino abiecit legalia ; sed in hoc, quod aliquando solvit, aliquando observavit, ostendit paulatim esse evacuanda.
marg.| Item potest aliter solvi, quod in necessitate licebat etiam tempore legis solvere illa legalia, sicut patet de David, qui comedit panes propositionis, 1Rg. 21.b. Mt. 12.a. Unde et hic potuisset a Samaritana potum recepere in tanta necessitate et calore. Sequitur.
marg.| {b} Discipuli enim eius abierant] Sic continua. Posset aliquis querere, quare petiit aquam a muliere et non Discipulis iussit aquam haurire ? Et ad hoc respondet, quod non petivit a Discipulis, quia Discipuli abierant. Et sic continua. Possent Iudei audientes hoc factum murmurare et querere, quare ita sedit ibi colloquendo cum Samaritana muliere ? Et ideo rationem ponit, scilicet ipsam necessitatem querendi cibaria ad victum. Quia.
marg.| {b} Discipuli eius abierant etc. ] Et hec fuit necessaria et rationabilis causa sue exspectationis. Sed queritur, quare cibos a Gentibus emebant, cum essent illiciti secundum legem, maxime cum possent secum detulisse cibaria de Iudea ?
marg.| Ad hoc dicendum, quod nulli cibi fuerunt illiciti eis presente Domino legis et dispensante et maxime in necessitate. Sed tamen non puto eos emisse cibos illicitos, quia forte emerunt panem et fructus, vel tale aliquid leve, quod licuit viatoribus edere, apud quascumque Gentes essent. Cibos autem secum non portabant: quia decuit eos, qui futuri erant Doctores mundi, esse attentos continue in doctrina Christi et attendere his, que ab eo dicebantur, nec impediri cura et solicitudine mundi, nisi cum urgeret necessitas. Sed queritur, quare emerunt et non potius mendicaverunt ? Respondendum est, quod non decuit eos mendicare, quia mendicantis est omnem cibum, qui offertur, recipere et ipsi in suspicionem venissent Samaritanis tamquam desertores legis, si ab eis cibos illicitos recepissent.
marg.| Item, ne videretur sub pretio poni verbum salutis, quod predicabat Iesus. Sed adhuc queritur, quare solus remansit ?
marg.| Respondemus ut omnem humilitatem ostenderet. Item ut mulieri fiduciam familiariter cum eo loquendi et audacter querendi exhiberet, quia cum multis non esset, ita ausa loqui. Notandum autem, quod secundum seriem textus hic exemplo Christi monemur ad tria. Ad laborem, ad parcitatem, ad humilitatem.
marg.| De primo dicitur Iob. 5.b. Homo nascitur ad laborem et avis ad volatum, quia qui vult volare ad celum, primo oportet, quod sit homo ad laborandum. Ps. 72. In labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur. Ad istum laborem monemur primo, cum dicitur, quod Iesus fatigatus erat ex itinere Sed quia multi post laborem nimia requirunt refocillationes et refectiones, qui plus exigunt in feudo, quam impendant in servitio: qui etiam quod fecerunt parum, multum estimant: et quod mutuo dederunt Domino, statim cum usuris exigunt, secundum illud Eccles. 20.b. Hodie feneratur quis et cras expetit et odibilis est homo huiusmodi. Secundo Dominus post laborem monet nos ad parcitatem et sobrietatem in hoc, quod fatigatus sedit supra fontem et petit aquam ad potum et de cibo adhuc sibi hora sexta non fuerat provisum. Unde dicit Chrysostomus Christus fabrilem et humilem, id est cum labore delitiosam semper abiiciens vitam ; laboriosam {6. 304d} vero constrictam et cum labore parcam inducit. Non enim subiugalibus utitur, sed ita valide incedit, ut etiam frangatur ex itinere. Ex hoc utique erudit, scilicet per se operatorem esse et post laborem non superflua petere. Ita enim vult a superfluis alienos nos esse, ut etiam ipsorum necessariorum multa abscindamus. Propterea dicebat Mt. 8.c. Vulpes foveas habent et volucres celi nidos: filius autem hominis non habet, ubi caput suum reclinet. Propterea et in montibus plerumque conversatur, non in die solum, sed etiam de nocte et in desertis, Hoc et David dicit: De torrente in via bibet. Sic ergo Christus post laborem invitat nos ad parcitatem et vite austeritatem in hoc, quod domum non petiit, sed super fontem simpliciter sedit. In hoc etiam, quod non vinum, sed aquam petiit.
marg.| Item in hoc quod de cibariis preparandis non curavit, sed adhuc hora sexta erant imparati. Unde Chrysostomus dicit. Ex hoc loco discimus Christi circa itinera validitatem et circa cibaria negligentiam equaliter supervacue hac re utitur, ita nimirum et Discipuli eruditi erant, ea, que ad seipsos pertinebant, disponere. Non enim deferebant viaticula, quod patet per hoc, quod dicitur Mt. 16. a. ubi dixit eis Dominus. Cavete a fermento Phariseorum et Saduceorum: At illi cogitabant inter se dicentes, quia panes non accepimus.
marg.| Item per hoc, quod dicitur Mt. 12. quod vellebant spicas ad comedendum. Item Mt. 21.b. dicitur, quod propter esuriem venit ad ficum. Et dicit super hoc Chrysostomus Nihil aliud per hoc nos erudit, quam contemnere {6. 305a} Δ ventrem et non studiosam eius estimare esse ministrationem. Itinere equidem Discipulos hec, neque deferentes, quod secum, neque quia non portabant viaticum, ideo ab initio diei de hoc solicitos esse, sed secundum tempus, secundum quod omnes communiter pulmentum capiunt, scilicet in hora sexta, escas tunc primo comparant. Sed non sic facimus nos: quia mox ex lectulo surgentes pre aliis de cibo soliciti sumus, cocos et mense positores vocantes et cum multo hoc scrutantes studio. Tertio post laborem et parcitatem monemur ad humilitatem, ne pro predictis erigamur ; sed cum omnia bene fecerimus, nos servos inutiles reputemus, secundum quod habetur. Lc. 17.c. Et Eccl. 18.a. Cum consummaverit homo, tunc incipiet. Eccl. 43.a. Luminare, quod minuitur in consummatione. Ad hanc virtutem nos invitat, ut dicit Chrysostomus, non solum in laborando, vel in sedendo in via ; sed etiam in eo, quod derelinquebatur solus et quod discipuli eius abierant et nimirum licebat, si vellet, aut non omnes emittere, abeuntibus illis alios ministros habere, sed noluit: Etenim discipulos suos ita assuefecerat omnem timorem conculcare.
marg.| {a} Sequitur. Dicit ergo ei mulier illa Samaritana ] a qua Christus potum petierat.
marg.| {b} Quomodo tu Iudeus cum sis, bibere a me poscis, que sum mulier Samaritana ? Sicut dicit Glossa novit eum esse Iudeum ab habitu. Chrysostomus, autem dicit, quod a Schemate et locutione, id est a figura et a lingua.
marg.| Sequitur Versus: « Verba, locus, tempus, habitus, caro, cultus et esus Gentibus ex reliquis discernunt Israelitas ». Verba, id est lingua ; locus, id est patria ; tempus, id est festa temporum, que celebrant ; habitus, quia utebantur palliis quibusdam quadratis, in quorum extremitatibus erant fimbrie, ut dicitur Nm. 15.d. Nec utebantur variis vestibus, vel stragulatis. Caro circumcisa. Cultus, id est ritus sacrificiorum. Esus, id est discretio ciborum.
marg.| Et nota sapientiam mulieris et benignitatem: Sapientia in hoc, quod querit, cupiens instrui. Benignitatem in hoc, quod non statim intrat in altercationem contentiosam, ut dicat. Ve mihi fiat, tibi dare homini preliatori et Allophylo et inimico Gentis mee. Et forte in hoc trahebatur amore et benignitate Christi aquam petentis ab ea. Ut autem innueret sapientiam in interrogando subdit.
marg.| {c} Non enim coutuntur Iudei Samaritanis Secu ndum Glossa verbum est exponentis, quare mulier predictum verbum dixerit Christo. Sed secundum Chrysostomum, verbum est mulieris, que reddit rationem sui dicti. Et nota quod mulier, secundum Chrysostomum, hoc dicebat, quia nolebat, quod Christo aliquis posset obviare et improperare ei, quod frangeret legem. Pro se enim non querebat ipsa ; quia non erat prohibitum Samaritanis couti Iudei ; sed e contra. Et ideo dicit: Non enim coutuntur Iudei Samaritanis et non e converso.
marg.| {d} Respondit Iesus et dixit ei ] Notandus est ordo responsionum Christi ad interrogationes mulieris. Primo enim, quia mulier simplex erat, habens tamen secundum aliquid fidem patrum, licet diminute et indistincte, ideo Christus accepit materiam loquendi cum ea ab aqua sensibili. Sensibilia enim rudibus sunt via brevior in intelligibilia. Deinde, quod sapienter et benigne respondit mulier per aquam sensibilem, manuducit eam ad aliquid altius, scilicet ad aquam vivam et per consequens in cognitionem veram sui ipsius. Ipsa enim primo non novit eum, nisi tamquam Iudeorum quendam.
marg.| {e} Et ideo dicit. Si scires donum Dei id est quam vicinum et magnum est donum Dei, scilicet gratia Spiritus sancti, quam paratus est dare.
marg.| {f} Et quis est, qui dicit tibi ; da mihi bibere id est quam magnus est ille, qui potum petit a te, quasi dicat: si scires vicinitatem et magnitudinem doni et me esse datorem eiusdem doni.
marg.| {g} Tu forsitan quia non cogeris, in quo notatur libertas arbitrii.
marg.| {h} Petisses ab eo reco gnoscens tuam indigentiam et meam abundantiam, qui videor a te petere aquam.
marg.| {i} Et dedisset tibi non inveniens obstaculum doni sui in te.
marg.| {k} Aquam vivam id est Spiritus sancti gratiam abluentem {305rb} a peccatis, refrigerantem a concupiscentiis, fecundantem in operibus bonis, vivificativam in virtute,
marg.| {305va} Δ regenerativam in spem vite eterne. Sequitur.
marg.| {a} Dicit ei mulier {b}   Domine etc.  Muli er simplex et devota ad intellectum altiorem suspenditur et quem prius Iudeum simplicem putabat, nunc amplius veneratur. Unde dicit, Domine, in quo patet eius reverentia et devotio et sui ipsius erga Christum humiliatio. Sed tamen, quia adhuc infirma erat et minus capax excelsorum. Ideo interrogando dicit.
marg.| {c} Neque in quo haurias, habes etc.  Sic et Nicodemus infirmus adhuc et dubitans interrogabat, sup. 3. Quomodo possunt hec fieri ? Item. Qualiter potest homo nasci, cum sit senex. Item: Numquid potest in ventrem matris iterato introire et renasci ? Ista autem reverentius loquitur.
marg.| {b} Domine, neque in quo etc.  Item nota, quam sapienter et benigne respondet. Audierat enim, quod posset dare aquam vivam et cum haberet materiam dicendi aliquid perversum, scilicet si haberes aquam vivam, non bibere a me peteres: et huiusmodi, nihil tale facit, sed benigne querens dubietatem suam exponit, dicens.
marg.| {c} Neque in quo haurias, habes quas i non est hic aqua nisi putei huius ; et tu non habes hauritorium. Item.
marg.| {d} Et puteus altus est et s ic aliter, nisi per hauritorium non poteris habere. Et cum ex his optime posset inferre, quantum ad habitudinem sumptam ex rebus: ergo non habes aquam vivam: non hoc facit ; sed benigne querit.
marg.| {e} Unde ergo habes aquam vivam ? Et q uia nihil habitudinis videt ex parte rerum concurrentium, convertit se ad potentiam et dignitatem loquens. Et dicit.
marg.| {f} Numquid tu maior es patre nostro Iacob, qui dedit nobis puteum hunc , quia supple promittis aquam vivam, quam ille dare non potuit. Et quia posset dici, qui altum dedit fontem et alio meliore usus est ipse, vel quia posset dici, quod potuit dare meliorem aquam, sed noluit, prevenit hec mulier, dicens.
marg.| {h} Et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius quasi dicat: meliorem non potuit dare, quia non habuit ; si enim habuisset, non est probabile, quod ipse et filii eius bibissent ex isto. Sed numquid mentitur mulier, dicens patrem suum Iacob ? Absit. Sicut enim vult Chrysostomus, ipsa ingerit se in nobilitatem Iudaicam et totam gentem suam. Et potest esse triplex ratio ad hoc ; prima, quia Deum Iudeorum colebant. Alia, quia beneficia Iacob experti erant, cuius terram et habitationem subintraverant. Tertia, quia ipsi de Chaldea venerant, a qua orti sunt, sicut Abraham pater Hebreorum fuit Chaldeus et venit de Chaldea et per Abraham dicit et Iacob patrem Gentis sue, tamquam nepotem existentem. Unde sicut dicitur dupliciter frater uterinus et consanguineus: ita et pater, scilicet a quo directe procedit linea Genealogie, vel qui est de consanguinitate patris. Et hoc modo loquitur ista mulier, dicens Iacob patrem Gentis sue. Et nota quod ubi nos habemus, pecora eius, ibi ponit Chrysostomus et nutritii eius. Quia autem mulier ad altius est elevata per aquam vivam, ideo adhuc adiungit alias proprietates aque, quam ipse dat, ut altius trahat intellectum eius et ideo sequitur.
marg.| {k} Respondit Iesus et dixit ei: Omnis, qui bibit ex aqua hac visi bili et presenti, de qua intelligis.
marg.| {l} Sitiet iterum etc.  Et n ota sapientiam Christi, qualiter paulatim instruit mulierem: Non enim in primis dixit mulieri: Si scires, quis est, qui dicit tibi: da mihi bibere etc. sed exspectavit mulierem loquentem et eum quasi Iudeum reputantem et ita occasionem dedit ei mulier, ut significaret se esse plus quam Iudeum et diceret. Si scires quis est etc.
marg.| Et per hoc, quod magnum promittit, coegit eam meminisse Patriarche Iacob, qui non talem aquam dedit qualem iste promittit. Unde in questionem eam inducit, ut querat: Numquid tu maior es patre nostro Iacob etc. Et ad hoc non respondet Christus, quod maior sit, ne gloriari videretur ; sed per ea, que sunt utriusque hoc astruit occulte, dicens: quod Iacob dedit aquam presentem et non satiantem ; ipse autem dat aquam satiantem et indeficientem. Et nota quod comparationem facit non ab accusatione et detractione ; sed a supereminentia sue aque ad illam. Non enim dicit, quod aqua, quam dedit Iacob, nihil est: vel quod vilis et contemptibilis est ; sed id quod et natura testatur, ponit hic, sed.
marg.| {6. 305d} {l} Omni s, qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum
marg.| Et hoc est contra illos, qui sine vituperatione aliorum nesciunt comparationes {306ra} Δ facere, quod non est faciendum.
marg.| {a} Qui autem biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in eternum quia omnem sitim cupiditatis extinguit et nullum defectum habet. Per hoc autem significat, quod melior sit hec aqua, quam aqua Iacob: et quod spiritualis sit et non sensibilis. Prius enim per aquam viventem intelligebat mulier adhuc carnalis aquam perennem et semper scaturientem. Et propter hoc hic addidit de hac aqua, non sitiet in eternum, ut non intelligat de aqua sensibili. Et etiam propter hoc subdit.
marg.| {c} Sed aqua id est gratia.
marg.| {d} Quam dabo ei, fiet in eo fons id est continue fundens, quia semper manat, nec est otiosa. Fons dico.
marg.| {f} Aque salientis id est qui est aqua salire faciens, in vitam eternam. Gratia enim, que desursum datur, sursum ascendit et ascendere facit: quia per gratiam venitur ad gloriam. Ps. 83. Gratiam et gloriam dabit Dominus. Sed queritur de hoc, quod dicitur: Non sitiet in eternum. Contra Mt. 5.a. Beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam. Sir. 24.c. Qui edunt me, adhuc esurient: et qui bibunt me, adhuc sitient. Solutio: Sitis est appetitus frigidi et humidi ex indigentia utriusque. Et sic proprie sumpta siti, qui semel potatus est Spiritu, numquam sitiet amplius, nisi Spiritum abiiciat, sicut dicit Chrysostomus Quandoque sitis dicitur appetitus frigidioris et humidioris: vel appetitus continuandi potum in frigido et humido. Et secundum hanc rationem potest transumi ad sitim spiritualem et quanto plus bibit aliquis in via, tanto magis sitit. In patria autem erit appetitus permanendi in illa satietate glorie, secundum illud. Fruuntur, nec fastidiunt, quo frui magis sitiunt.
marg.| {h} Dicit ad eum mulier Nota , mulier audiens tantam promissionem, non est alterata, neque scandalizata: sicut Iudei scandalizati sunt ad consimilem promissionem infra 6.d. Qui comederit ex carne mea, non esuriet: et qui credit in me, non sitiet. Nec est dubia, sicut Nicodemus sup. 3.a. sed ex delectatione doni continuo credidit. Sed adhuc tamen pulsatur cogitatione carnali et dicit.
marg.| {i} Domine In h oc exhibet reverentiam et confitetur potentiam dandi.
marg.| {k} Da mihi qui potes.
marg.| {l} Hanc aquam que tante virtutis est, ut perenniter fluat et sitim extinguat et vitam continuet in perpetuum.
marg.| {m} Ut non sitiam de s iti materiali. Adhuc carnaliter intelligit et cupiens exonerari laboribus tot itinerum, dicit.
marg.| {n} Neque veniam huc haurire Quia sicut dicit Augustinus, ad laborem eundi propter aquam quotidie indigentia aque cogebat, quia indigentia illa per aquam reficiebatur, non extinguebatur. Tantum autem laborem infirmitas recusabat: et ideo petit talem aquam: nondum enim intelligebat. Volens ergo, ut intelligeret.
marg.| {o} Dicit ei Iesus, vade, voca virum tuum et veni huc secundum Augustinum. Quid est quod dicit, voca virum tuum ? An per virum suum volebat ei aquam suam dare: an quia non intelligebat, per virum suum eam volebat docere: forte quemadmodum dicit Apostolus de mulieribus. Si quid autem discere volunt, domi viros suos interrogent, 1Corinth. 14.g. Sed ibi dicitur, domi viros suos interrogent, ubi non est Iesus, qui doceat. Denique dicitur mulieribus, quas prohibebat Paulus loqui in Ecclesia. Cum vero ipse Dominus aderat et presenti presens loquebatur, quid opus erat, ut per virum eius ei loqueretur. Per virum enim non loquitur Marie sedenti ad pedes eius. Lc. 10.g. Est ergo sensus secundum Augustinum.
marg.| {p} Vade, voca virum tuum id est intellectum tuum, o mulier, ad te revoca: et mihi presenta, ut intelligas, que dico spiritualiter, non sentias carnaliter.
marg.| {q} Et veni huc id est adesto presens et prope per spiritualem cognitionem, que absens es et remota, dum presentis veritatis non intelligis vocem. Sed mulier adhuc carnem sapiens, carnaliter respondet: Unde sequitur.
marg.| {r} Respondit mulier et dixit: Non habeo virum ] ad litteram intelligas istam mulierem non habuisse tunc virum ; sed utebatur tunc nescio, quo non legitimo viro, sed adultero potius, quam viro.
marg.| Δ Dicit ei Iesus, bene
Numérotation du verset Io. 4,moraliter 
marg.| {a} Ut ergo cognovit etc.  in h oc datur ad litteram nobis forma patienter sustinendi et cautela cedendi furori. Sic Moyses fugit in terram Madian, cedens Pharaoni: Ex. 2. Iuxta illud:
marg.| Dum furor in cursu est, currenti cede furori.
marg.| Sic et David cessit Sauli. 1Rg. 21.a. Et Absalon. 2Rg. 15.c. Et Elias fugit a facie Achab et Iezabel. 3Rg. 19.a. Mt. 10.c. Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam. Et hoc intellige, ubi est personalis persecutio. Et nota quod Christus.
marg.| {h} Reliquit Iudeam ] id est Clericos et religiosos, qui ad glorificandum et laudandum Deum sunt instituti. Isti enim invidia et contentione sua expellunt Deum a se: quia non potest pax in contentione manere. Ps. 75. In pace factus est locus eius.
marg.| {i} Et abiit iterum in Galileam id est ad simplices laicos, qui sunt in rota et volubilitate mundi. Ps. 76. Vox tonitrui tui in rota. Tales enim magis timent verbum Dei. Hoc figuratum est Ier. 13.b. ubi dicitur, quod lumbare Ieremie computruit in Euphrate, id est in divitiis et deliciis computrescunt Clerici et Religiosi. Unde oportet, quod assumat sibi aliud ; scilicet laicos. Facit enim Dominus, quod potest, sicut pauper homo. Unde Mi. 7.a. Ve mihi, quia factus sum, sicut qui colligit in autumno racemos vindemie.
marg.| Item alio modo exponitur, ut per Ioannem et Iesum significentur duo genera Prelatorum, vel Predicatorum et Doctorum. Quidam enim datum et lucrum requirunt: quidam fructum animarum. Ioannes est ille, qui ad gratiam hominum predicat, vel docet, Ioannes enim interpretatur gratiosus. Tales enim libenter audiuntur: quia sicut dicitur 2Tim. 4.a. Ad sua desideria coacervabunt sibi Magistros prurientes auribus et a veritate quidam auditum avertent, ad fabulas autem convertentur Is. 30.c. Loquimini nobis placentia, videte nobis errores. In risu faciunt panem: quia taliter docendo acquirunt, quod concupiscunt, sive satietatem favoris mundani, sive laudis, sive muneris temporalis. Iesus est ille, qui puram veritatem predicat pro salute animarum. Discipuli autem Ioannis cum vident, quod confunditur vanitas et Iesus profecit in veritate predicanda, invident et persequuntur eum. Unde conveniens est, cum odiosus sit predicator ex assiduitate predicandi veritatem, quod cedat furori et de Iudea redeat in Galileam, id est de agro predicationis redeat ad domum revelationis, de seculo ad claustrum, de aliis ad seipsum, de exercitio predicationis ad otium et secretum contemplationis, ubi homini revelatur Deus et sui ipsius status. Galilea enim interpretatur revelatio. Animalia enim ibant et revertebantur. Ez. 1.d. Et Iob. 38.d. Numquid mittes fulgura et ibunt: et revertentia dicent tibi: adsumus ? Idc. 5.c. Stelle manentes in ordine et cursu suo adversus Sisaram pugnaverunt etc. Sed notandum, quod sequitur.
marg.| {a} Oportebat autem etc.  Per quod significatur, quod qui vult ire in Galileam, id est in secretorum revelationem, oportet, quod transeat per mandatorum observationem. Samaria enim interpretatur custodia. Ps. 118. A mandatis tuis intellexi. Ibi Augustinus Nisi per obedientiam mandatorum non venitur ad intelligentiam occultorum. Eccl. 1.d. Fili, concupiscens sapientiam, conserva iustitiam. Sequitur.
marg.| {c} Venit ergo etc.  Istu d exponitur dupliciter, in bono, {6. 303d} et in malo. In malo sic, ut per civitatem Samarie veterem conversationem peccatorum intelligamus. Que bene Samaria dicitur, id est custodia, quia in ea anima obsessa a diabolo et possessa custoditur. Lam. 3.b. Conclusit vias meas lapidibus quadris Ps. 21. Circumdederunt me canes multi, consilium malignantium obsedit me. De hac civitate dicitur Nahum 3.a. Ve civitas sanguinum universa mendacii dilaceratione plena. Hanc civitatem edificat ipse peccator. Unde Gn. 4.c. Cognovit Cain uxorem suam, scilicet concupiscentiam et concepit et peperit filium. Concepit pravum propositum et peperit opus perversum. Ps. 7. Concepit dolorem et peperit iniquitatem. Quem vocavit Enoch, quod interpretatur dedicatio, quia per opus pravum dedicat se homo diabolo. Et edificavit civitatem, quam vocavit nomine filii sui Enoch, id est veterem conversationem, quia a prava operatione dicitur prava conversatio. Ad hanc civitatem venit Dominus, quando dat homini gratiam aliquam gratis datam, per quam recognoscit statum suum.
marg.| {e} Sichar inte rpretatur humerus, id est labor, quia ut inique agerent, laboraverunt. Unde dicunt peccatores veterem conversationem amantes. Sap. 5.a. Ambulavimus vias difficiles etc.
marg.| {f} Iuxta predium, quod etc. id est iuxta bonam et novam conversationem iustorum. Simul enim boni et mali conversantur in hac vita. Et iunctum est granum cum palea, donec in iudicio separabuntur mali de medio iustorum, ut dicitur Mt. 13.g. Et comburentur palee igni inextinguibili. Mt. 3.c.
marg.| {a} Erat autem ibi fons Iacob id est bona temporalia, vel naturalia, que simul participant boni et mali.
marg.| {b} Iesus ergo etc.  Iesu s vadit circumiens, ut aliquos inveniat dignos se, secundum quod dicit Eccles. 24.a. In omnibus requiem quesivi. Et 6.c. Dignos se circuit ipsa querens et in viis suis ostendet se illis hilariter et in omni providentia occurret illis. Iesus fatigatur tripliciter: Onere, clamore et itinere. Onere peccatorum nostrorum, portando et exspectando. Unde Is. 1.d. Laboravi sustinens. Et 46.a. Audite me, domus Iacob et omne residuum domus Israel, qui portamini a meo utero, qui gestamini a mea vulva usque ad senectam: ego ipse et usque ad canos ego portabo. Ego feci et ego feram ; ego portabo et salvabo. Item fatigatur clamore, nos vocando: Revertere, revertere, Sunamitis etc. Ct. 6.d. Ps. 68. Laboravi clamans: rauce facte sunt fauces mee. Prv. 1.c. Vocavi et renuistis: extendi manum meam et non fuit, qui aspiceret: despexistis etc.
marg.| Item fatigatur ex itinere, quia multas et longas vias vadit: ut nos inveniat et ad se convertat. Prosequitur enim fugientes et amplectitur revertentes, ut dicit Bernardus. Vie autem Domini, quibus vadit post nos, misericordia, {6. 304b} et veritas. Aliquos enim revocat per opera misericordie et amoris: alios per viam iustitie et timoris. Ps. 24. Universe vie Domini misericordia et veritas etc. Iesus veniens ad cor hominis residet super fontem, cum bona naturalia movet, petens a nobis, ut nos petamus eum, id est ut sue gratie, que presens est, habilitemus nos et liberum arbitrium applicemus. Vel fons est bonum temporale, quod Iesus petit, quia vult, ut eis bene utamur et sibi in pauperibus ea erogemus. Christus ergo sedet ad fontem, sicut pauper dicitur sedere ad eleemosynam, quia petit et pulsat, ut sibi et bona naturalia applicemus et bona temporalia distribuamus. Is. 28.c. Hec requies mea: reficite lassum et hoc refrigerium meum: et noluerunt audire, Mt. 25.d. Esurivi et non dedistis mihi manducare: Sitivi et non dedistis mihi etc.
marg.| {e} Hora autem erat quasi sexta quan do Sol est in fervore suo, id est peccator in ardenti desiderio peccandi.
marg.| Tunc enim quandoque visitat eum Dominus. Unde Mi. 4.d. Venies usque ad Babylonem, ibi liberaberis. Et Psalmus 67. Dixit Dominus ad Basan, convertam, convertam in profundum maris. Psalmus 15. Multiplicate sunt infirmitates eorum, postea acceleraverunt.
marg.| {f} Venit mulier de Samaria ]   haur ire aquam, id est sensualitas ad hauriendam per haustorium omnium sensuum aquam divitiarum, vel divitiarum et libidinis ; cum tamen dicatur Ecclesiastici capite 1. Omnia flumina intrant mare. Et Gn. 1. Congregationes aquarum appellavit maria. Et Iosue 3.d. Aque inferiores descenderunt in mare mortuum. Hauritoria sunt sensus, et membra. Eccl. 1.b. Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur. Et: Quo plus sunt pote, plus sitiuntur aque.
marg.| {a} Dicit ei Iesus etc. quasi dicat: cito convertere et me potabis, quasi dicat: tu sitis ad culpam ; et ego sitio ad gratiam. Tu sitis tuam damnationem ; et ego tuam salutem: Tu sitis divitias ; et ego eleemosynas sitio et alia bona opera. Augustinus. Mirum est, quod panis esurit et fons sitit, via lassatur: Sed hec omnia propter nos. Unde infra 19.f. Sitio salutem, scilicet peccatorum. Gn. 27.d. Cum Isaac cibos oblatos comedisset, obtulit Iacob et vinum. Quo hausto, dixit ad eum: Accede ad me et da mihi osculum, fili mi. Accessit et osculatus est eum. Statimque ut sensit vestimentorum eius fragrantiam, benedicens illi, ait ; Ecce odor filii mei. Hic notantur quinque. Cibus, potus, osculum, fragrantia et benedictio. Cibus boni operis, infra eod. e. Meus cibus est etc. Vinum compunctionis, osculum contemplationis, fragrantia bone opinionis ; que omnia merentur benedictionem eterne retributionis.
marg.| {b} Discipulis enim etc.  Disc ipuli Christi sunt Predicatores disciplinati, habentes zelum animarum, quo nullum est Deo placidius sacrificium, ut dicit Gregorius Qui ingrediuntur civitatem Ecclesie, vel mundi, ut cibos emant, id est peccatores ad Christum convertant.
marg.| De qua civitate dicit Ps. 68. Convertentur ad vesperam et famem patientur ut canes et circuibunt civitatem. Hi sunt custodes, qui circumierant civitatem. Ct. 5.b. Et sunt exploratores: Ios. 2.a.
marg.| Et nota quod Dominus dicitur potare eos, qui de facili convertuntur ad eum ; eos autem comedit, qui cum difficultate. In hoc autem, quod Dominus dicitur potare, vel potum sitire et Discipuli cibos emunt, notatur, quod isti, qui immediate convertuntur a Domino, de facili et magis subito convertuntur, ut patet de Paulo. Act. 9.a. Nescit enim tarda rerum molimina Spiritus sancti gratia. Qui autem per alios convertuntur, cum difficultate maiori convertuntur: quod facit Dominus, ut convertentes eos, maiorem mercedem recipiant.
marg.| {a} Dicit ergo ei mulier Samaritana. Quomodo tu Iudeus cum sis, bibere a me poscis, que sum mulier. Samaritana ? Ita quandoque dicit peccator, si converterem me, ad Deum, quomodo acceptaret ipse servitium meum, qui tam magnus peccator sum, secundum quod dicit Petrus, Lc. 5.b. Exi a me, Domine, quia homo peccator sum. Et Lc. 18.c. Publicanus nec oculos audebat ad celum levare.
marg.| {c} Non enim coutuntur Iudei Samaritanis quasi dicat: que societas luci ad tenebras: que conventio Christi ad Belial ? 2Cor. 6.c. Non curat Christus et Sancti de peccatoribus, Infra 9.f. Deus peccatores non audit. Sed sicut dicit ibi Glossa Vox est hec non uncti. Unde sequitur.
marg.| {d} Respondit Iesus et dixit ei. Si scires donum Dei id est Spiritum sanctum, sive benignitatem Spiritus sancti, dicit Dominus in corde peccatoris.
marg.| {f} Et quis est, qui dicit tibi, da mihi bibere id est quam benignus est, qui a te tuam fidem et tuam salutem dignatur sitientem petere. Ad nos enim dicit. Si scires donum Dei et quis est, qui dicit tibi, da mihi bibere quasi dicat: si scires, quam paratus est ad dandum et quam fervens et importunus est ad rogandum te de his, que sunt ad profectum tuum.
marg.| {g} Tu forsitan petisses ab eo id est fiduciam petendi concepisses. Quis enim desperet, ubi offert se gratia, immo ubi cognovit sua petitione importuna. De prima dicitur Prv. 1.c. Extendi manum meam ad dandum, scilicet. Hbr. 12.b. Tamquam filiis se offert nobis Deus. De secundo, quomodo, scilicet rogat, dicitur Mt. 11.d. Venite ad me, omnes, qui laboratis etc. Is. 30.e. Erunt oculi tui videntes preceptorem tuum et aures tue audient verbum post tergum moventis.
marg.| {i} Et dedisset tibi aquam vivam id est gratiam, que lavat sordes. Unde Ps. 50. Amplius lava me, Domine etc. Ez. 36.e. Effundam super vos aquam mundam. Eccl. 16.b. Lavi te aqua. Et Za. 13.a. Erit fons patens domus David etc. Fructificare facit. Unde Is. 45.b. Rorate celi desuper et nubes pluant iustum: aperiatur terra et germinet Salvatorem. Os. 14.c. Ero quasi ros et Israel germinabit quasi lilium. Item ardorem peccati et sitim extinguit, Ecclesiastici 18.b.a Ardorem refrigerabit ros. Item Eccles. 43.c. Obvians ros ab ardore venienti humilem efficiet eum, id est ardorem.
a Sir. 18.
marg.| Item spiritualiter vivere facit. Unde Ez. 47.b. Omnia, ad quecumque venerit torrens, vivent. Ideo hec aqua viva dicitur, quia vivere facit. Item aqua cibos decoquit, ita ut sint esibiles: ita gratia opera preparat, ut Deo placita sint et etiam Sanctos facit Deo placentes. Sap. 7.d. Amicos Dei et Prophetas constituit. Neminem enim diligit Deus, nisi eum, qui cum sapientia inhabitat, id est cum gratia.
marg.| Item in aqua, id est in gratia submergitur hostis, id est Diabolus et peccatum. Ps. 135. Qui excussit Pharaonem et virtutem eius in mari rubro, id est in amaritudine de peccatis.
marg.| Item in aqua calida lacrimarum comburitur diabolus et depilatur, sicut porcus. Ibi enim amittit suos pilos, id est suos servos, vel suas suggestiones, que ibi frustrantur. Gn. 36.c. Invenit Anan aquas calidas in solitudine.
marg.| Item aqua facit transglutire et transire suaviter durum morsellum: ita gratia omne opus durum emollit et cum suavitate implere facit.
marg.| {Θ} {a} Dicit ei mulier: Domine, neque in quo haurias, habes Haur itorium est cooperatio gratie, quia etsi gratiam Dominus paratus sit dare, sicut habetur 1Pt. 1.c. Sperate in ea, que vobis offertur, gratia: tamen cor ad suscipiendum et hauriendum eam oportet habere. Quia dicit Augustinus. Qui te creavit sine te, non te iustificat sine te, id est nisi coopereris. Unde Ps. 80. Aperi os tuum et implebo illud.
marg.| {d} Et puteus altus est quas i difficilis est tractus gratie et occultus.
marg.| {e} Unde ergo habes aquam vivam ? quas i ex quo in me, non habeo voluntatem cooperandi gratie ; et gratia difficulter et occulte datur: et de profundis cordis oportet surgere: quomodo ergo poteris eam mihi dare.
marg.| {f} Numquid tu maior es patre nostro Iacob, qui luct ando, id est cooperando extorsit benedictionem, id est gratiam.
marg.| {g} Qui dedit nobis puteum et s ic obtinendi gratiam, vel luctando nobis reliquit exemplum.
marg.| {h} Et ipse ex eo bibit quia gratiam habuit.
marg.| {i} Et filii eius et pecora eius quia motus rationabiles, sive opera contemplative et opera active gratia reformavit. Vel melius.
marg.| Numquid tu maior es patre nostro Iacob ? Ita respondet peccator, quando movetur, ut sitiat aquam gratie fontem aque vive et linquat puteum concupiscentie, vel temporalis abundantie. Nonne antiqui Patres, Abraham, Isaac et Iacob habuerunt divitias ? numquid tu meliores eis, qui nobis abiicere eas suades ? Et hoc est. Numquid tu maior es patre nostro Iacob, qui dedit nobis puteum, id est reliquit nobis exemplum habendi eas.
marg.| {h} Et ipse ex eo bibit quia divitias habuit.
marg.| {i} Et filii eius et pecora eius quia omnes et boni et mali habebant divitias: sapientes et simplices, omnibus erat commune habere divitias.
marg.| De talibus, qui sic se excusant, dicit Bernardus. Excusant se aliqui dicentes: Abraham, Isaac etc. Iacob ceterique Sancti, non quid non terrenas divitias habuisse leguntur ? quid respondemus novis imitatoribus Sanctorum veterum ? preponant certe vitulos super altare Domini, mactent arietes, hircos immolent, quia ad hoc Abraham fecit.
marg.| {k} Respondit Iesus et dixit ei: Omnis, qui bibit ex aqua hac id est qui temporali abundantia impleri voluerit.
marg.| {l} Sitiet iterum Ita dicit Deus in corde peccatoris, ut dimittat voluptates et divitias, quia.
marg.| Quo plus sunt pote, plus sitiuntur aque.
marg.| Eccl. 5.c. Avarus non implebitur pecunia. Os. 4.c. Comedent et non saturabuntur: fornicati sunt et non cessaverunt. Ibi dicit Hieronymus: Voluptas insatiabilis est: et habita famem, non saturitatem parit: dumque sitim sedare cupit, sitis altera crescit. Ier. quinquagesimo primo c. In calore eorum ponam potus eorum. Sitis est in febricitantibus, qui quanto plus bibunt in calore, tanto plus sitiunt: et in Hydropicis.
marg.| marg.|{a} Qui
prol.| Θ oneratus est filiis ita, quod oportet eos per civitates discurrere, ad litteram, ad petendas
marg.| Venit ergo etc.  Alit er exponitur in bono, ut per civitatem Samarie religio intelligatur, in qua custodiuntur claustrales, sicut pretiosus thesaurus Domini in forti loco et munito. Unde 1Mcc. 4.g. Edificaverunt montem Sion et per circuitum muros altos et turres firmas, nequando venirent Gentes et conculcarent eam, sicut ante fecerunt. Muri et turres sunt Prelati et Angeli, qui muniunt subditos orationibus et admonitionibus et consolationibus et prospiciunt, ne capiantur ab hostibus. Et nota quod claustrum bene dicitur civitas, non solum propter munitionem ; sed etiam propter legem et Regem: quia habent unum modum vivendi sub una regula et habent etiam communionem, que insurgit per orationes contra demones tentantes aliquem. Prv. 18.d. Frater, qui iuvatur a fratre, quasi civitas firma. Eccl. 4.c. Melius est, duos esse simul, quam unum: habent enim emolumentum societatis sue etc. Hec civitas dicitur Sichar, quod interpretatur conclusio: quia Religio clauditur, tamquam hortus Domini speciosus et deliciosus. Unde Ct. 4.d. Hortus conclusus soror mea sponsa, hortus conclusu, fons signatus. Is. 51.a. Ponent desertum quasi delicias et solitudinem eius quasi hortum Domini. Item intercluduntur in claustro tamquam vinum in dolio, ut ibi parentur et abiiciant omnem sordem et ad potum Domini reserventur, sicut solet dici de bono vino. Recludite id ad os Domini Regis, Ct. 7.c. dicitur. Guttur tuum sicut vinum optimum dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus eius ad ruminandum. Item sicut sponsa recluditur in thalamo cum sponso, quia eam zelat sponsus. Dt. 33.b. Beniamin amantissimus Domini habitabit confidenter in eo quasi in thalamo: tota die morabitur. Item sicut oves in casulis recluduntur, ut ibi spiritualiter loquantur et cantent corde Domino: secundum illud Ps. 83. Cor meum et caro mea exultaverunt in Deum vivum. 1Cor. 14.c. Psallam spiritu, psallam et mente. Eph. 5.d. Loquentes vobismeipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino. Sed nota quod aves non delectant semper esse in casulis, quia semper cogitant de regressu ; tamen multo melius habent ibi necessaria, quam cum erant extra. Sic est de multis claustralibus, maxime de illis, qui intrant claustrum propter paupertatem, quam in seculo patiuntur. De quibus dicitur Lam. 1.a. Migravi: Iudas propter afflictionem et multitudinem servitutis, id est propter inopiam transit ad religionem. Et sequitur ibi: habitavit inter Gentes, id est inter claustrales, nec invenit requiem: quia talibus statim displicet religio. Sed timeant isti, qui cogitant de egressu: quia cattus, id est diabolus eis insidiatur sicut avibus, ut caput ad minus devoret. Gn. 4.b. Ecce encis me hodie a facie terre: et a facie tua abscondar. Vel potest dicere, qui egreditur de claustro. Et ero vagus et profugus in terra: omnis ergo qui invenerit me, occidet me. Quilibet enim diabolus talem percutit gladio alicuius peccati: quia tales exponunt se omni spurcitie. Prosequamur igitur textum.
marg.| {c} Venit ergo Iesus, in civitatem Samarie, que dicitur Sichar quia visitat claustrales in religione, in qua eos reclusit, Iob. 10.c. Visitatio tua custodivit spiritum meum.
marg.| {f} Iuxta predium, quod dedit Iacob Ioseph filio suo Pred ium istud est ara contemplationis, iuxta quam est conversatio regularis. Omnis enim alia conversatio licet bona, minus tamen vicina esse solet studio contemplationis. UndeΘ Os. 2.c. Adducam eam in solitudinem, id est in claustrum: et ibi loquar ad cor eius, sublevans eam in contemplatione ad intelligendum. Lam. 3.d. Bonum est viro, cum portaverit iugum ab adolescentia sua: sedebit solitarius et tacebit, ecce disciplina claustralis ; quia levabit se super se, ecce contemplatio spiritualis.
marg.| {a} Erat autem ibi fons Iacob quia in claustro solebat esse iuge studium Sacre Scripture, unde solebant fluere rivuli doctrine. Fons enim est sacra Scriptura. Ioel. 3.d. Fons de domo Domini egredietur, id est de claustro: quia omnes Magistri magni et expositores sacre Scripture fuerunt Religiosi, ut Hieronymus , Augustinus, Gregorius., Ambrosius. et alii multi. Et irrigabit torrentem spinarum ; quia totum mundum spinosum sua doctrina fecundaverunt. Unde ex vicinitate fontium, qui erant in religionibus, solebant omnia loca propinqua esse virentia. Sed modo e contrario, omnes ville propinque religionibus arefacte sunt et pessime. Olim de fonte domus Domini irrigabantur torrentes spinarum, quando ad predicationem Beati Bernardi flebant et convertebantur etiam illi, qui non intelligebant sermonem eius. Gn. 2.b. Fons egrediebatur de loco voluptatis, id est de claustro ad irrigandum Paradisum, id est ipsum claustrum, qui inde dividitur in quatuor capita, id est in quatuor mundi climata.
marg.| Vel aliter. Per fontem intelliguntur divitie temporales Abbatiarum et redditus annuales. Iste fons debet esse Iacob, quia in huiusmodi divitiis debent exire opera active, sive opera misericordie, in quibus sunt quedam lucra. Propter hoc enim fuerunt eis dati tanti redditus, ut inde viverent et misericordia opera facerent. Sequitur.
marg.| {b} Iesus ergo fatigatus ex itinere etc.  Hoc est, quod Christus in pauperibus suis fatigatus ex discursu et labore et fame venit ad eleemosynam Abbatie, ut de fonte bibat, id est ut aliquid in solatium sue paupertatis accipiat. Unde Sir. 24.a. In omnibus requiem quesivi et in hereditate Domini morabor. Ita facit Dominus in paupere, discurrit per multos vicos et cum ibi non inveniat requiem, tunc venit ad hereditatem Domini, id est ad Abbatiam.
marg.| {e} Hora autem erat quasi sexta ut n otetur ardor petendi in paupere, qui sitit et esurit.
marg.| {f} Venit mulier de Samaria haurire aquam ] id est procurator abbatie, qui maxime sitit per cupiditatem: et nihil aliud intendit facere in abbatia quam trahere et haurire aquam, id est multiplicare terrenam substantiam. Hec est Dalila, que interpretatur situla ; quia semper sitit, que decipit Samsonem et excecat, qui interpretatur Sol eorum: quia talis procurator excecat suum abbatem, dicens: sic et sic debet fieri et sic debet domus multiplicari, nec debent tot, Θ et tanta et tanta pauperibus distribui.
marg.| {a} Dicit ei Iesus. Da mihi bibere Hoc est quod pauper petit solatium alicuius eleemosyne a procuratore Abbatie.
marg.| {b} Discipuli enim eius abierant in civitatem, ut cibos emerent quia ille pauper, qui petit eleemosynam, aliquando
marg.| Θ oneratus est
prol.| eleemosynas, vel emendas pro suo servitio et labore.
marg.| {a} Dicit ergo ei mulier illa Samaritana. Quomodo tu Iudeus cum sis, bibere a me poscis, que sum mulier Samaritana ? quas i quomodo tu, qui es secularis et extraneus petis a me denarium, vel aliquid huiusmodi, qui sum Religiosus ?
marg.| {c} Non enim coutuntur Iudei Samaritanis quas i ego sum Religiosus, nihil possum dare: et tu es Iudeus, id est tu es extraneus, tu non es mihi notus, tu non es de cognatione mea. Unde si cognatus suus ab eo peteret, procul dubio daret, nec de se religione excusaret. Sed tamen iterum dicit Dominus.
marg.| {e} Si scires donum Dei qui omni danti dat, secundum illud: Date et dabitur vobis. Lc. 6.f. Et Iac. 1.a. Dat omnibus affluenter et non improperat.
marg.| {f} Et quis est, qui dicit tibi, da mihi bibere quia non pauper petit, sed Christus in paupere: et Christo datur, non pauperi. Unde Mt. 25.d. Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Unde Ambr. super Lc. dicit, quod pauperes exorandi sunt ut patroni. Unde Lc. 16.c. Facite vobis amicos de mammona iniquitatis ; ut cum defeceritis, recipiant vos in eterna tabernacula. Unde dicitur hic.
marg.| {g} Tu forsitan petisses ab eo et dedisset tibi aquam vivam id est orationem, vel eleemosynam, que extinguit peccatum, id est tu petisses, quod pauper reciperet a te eleemosynam et sic daret tibi eam, quia tuus esset fructus, licet pauperis esset usus. Vel. Aquam, id est gratiam, vel gloriam, quam sua oratione tibi impetraret. Hic terminatur ista moralitas, que est de superabundanti. Cetera, que sequuntur, iam exposita sunt in alia expositione morali usque ad illum locum.
marg.| Θ Dicit ei
prol.| {306rb} Aliter legitur sic ab illo loco.
marg.| {o} Dicit ei Iesus, vade, voca virum tuum Et c ontinuatur sic: Mulier adhuc carnaliter intelligens petit aquam, ut non sitiat. Christus autem non increpat aspere, sed instruere vult benigne et ideo divertit se ad loquendum de viro eius ; ut per occulta, que ei narraturus est, intelligat, eum esse prophetam et verba eius esse spiritualiter intelligenda, tamquam verba Prophete. Vel secundum Chrysostomum sic continuatur. De dono erat sermo et de gratia superexcedente humanam naturam: quia igitur instabat mulier querens accipere donum hoc.
marg.| {o} Dicit ei Iesus, vade, voca virum tuum quas i ostendens, quem virum oportet esse participem istius doni. Et est sensus. Virum tuum, id est virum, quo tunc uteris tamquam tuo. Illa autem festinans accipere hoc donum, simul et occultans rei turpitudinem et adhuc estimans ad hominem loqui, quem posset latere, ait: Non habeo virum. Et hoc dicebat secundum Chrysostomum, quasi volens occultare adulterii turpitudinem et mentiens. Ideo Christus eam arguit et priora et presentia ostendit: nam et priores omnes numeravit et presentem, qui nunc occultabatur,
marg.| Δ redarguit
marg.| {a} Qui autem biberit ex aqua, quam ego dabo ei quia apud me est fons vite.
marg.| {b} Non sitiet in eternum Ideo , Beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam ; quoniam ipsi saturabuntur. Et hec est ratio secundum Ieron. quia substantia iustitia est, que sanat: iniquitas autem, vel voluptas non habet substantiam: et ideo ventres devorantium vacuos relinquit. Prv. 13.d. Iustus comedit et replet animam suam ; venter autem impiorum insaturabilis. Et nota quod non dicit simpliciter, non sitiet: sed, non sitiet in eternum: modo enim habentes tantum stillam gratie, sitimus ; sed in eternum, id est in futuro in eterna vita, quando torrente voluptatis sue potabit nos, non sitiemus. Unde Apc. 7.d. Non esurient, neque sitient amplius. Ps. 16. Satiabor, cum apparuerit gloria tua. Ibi tamen erit cum satietate esuries: et sitis non defectus, sed appetitus, secundum illud: Fruuntur, nec fastidiunt etc. Sequitur.
marg.| {c} Sed aqua, quam ego dabo ei id est gratia, quam ego infundam in eius iustificatione, sive conversione.
marg.| {e} Fiet in eo fons aque id est crescet semper in eo in conversione.
marg.| {f} Salientis id est salire facientis.
marg.| {g} In vitam eternam in m orte, quia mors Sanctorum est via ad vitam. Hbr. 11.a. Fide Enoch translatus est, ecce magnus saltus. Prosperitas autem aque est, quod tantum ascendere potest a quanto descendit. Unde cum gratia desursum sit, sicut dicitur Iac. 1.c. Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est etc. in tantum ascendit. Pisces autem semper sequuntur libenter aquam ascendentem: ita Sancti gratia ducente ad celestem patriam rapiuntur.
marg.| {h} Dicit ad eum mulier: Domine, da mihi hanc aquam Sic dicit homo, quando videt effectum et utilitatem gratie ; sed tamen adhuc sine principio semiplene petit, dicens cum Propheta: Concupivit anima mea desiderare etc.
marg.| {m} Ut non sitiam hic removetur cupiditas cordis.
marg.| {n} Neque veniam huc haurire hic removetur solicitudo et discursus et labor inanis: que duo tollit aqua gratie, cupiditatem interiorem et laborem exteriorem acquirendi.
marg.| {o} Dicit ei Iesus, vade, voca virum tuum quas i si vis recipere gratiam, recollige cor tuum ad te, revoca rationem, ut perfecte desideres et cum deliberatione petas. 2Rg. 7.d. Invenit servus tuus cor suum, ut oraret oratione hac: nunc ergo, Domine etc. Sir. 30.d. Contine et congrega cor tuum. Item Eccl. 32.c. Precurre prior in domum tuam et illic avocare et illic lude et age conceptiones tuas et non in delictis et verbo superbo. Lam. 3.e. Scrutemur vias nostras et queramus et revertamur ad Dominum.
marg.| {r} Respondit mulier et dixit: Non habeo virum Sic dicit, quando cognoscit rationem subiectam sensualitati ; quando videt, quod recessit animus suus a se discurrens per vanitates. Tria enim faciunt exire hominem a domo, fumus, stillicidium et mala uxor. Is. 46.d. secundum aliam litteram. Audite me, qui perdidistis cor, qui longe estis a iustitia. Ps. 94. Dixi semper: hi errant corde etc. Prv.
marg.| 10.c. Cor
marg.| {6. 306c} {Δ}] {a} Dicit ei Iesus. Bene dixisti, quia non habeo virum
marg.| Et ne forte putaret mulier, quod Christus, quod prius dixerat de viro, modo correxerit propter dictum ipsius mulieris dicentis se non habere virum, idcirco addit.
marg.| {b} Quinque enim viros habuisti: et nunc quem habes ut a dulterum, non est tuus vir. Hoc autem non didicerat a muliere: et ita patet, quod et precedens sciebat, non a dicto mulieris, sed a sua Divinitate. Hec lectura est Augustini.
marg.| Δ redarguit, id est aperuit. Unde sequitur.
marg.| {a} Dicit ei Iesus. Bene dixisti, quia non habeo virum. Quinque enim viros habuisti: et nunc quem habes, non est tuus vir Et q ualiter, bene dixerit in hoc, exponit, dicens.
marg.| {d} Hoc vere dixisti id est vere et proprie dicendo, virum, verum fuit, quod dixisti ; licet secundum quod mulier intellexerit, mendacium dixerit.
marg.| {e} Dicit ei mulier corr ecta et humiliata et erudita.
marg.| {f} Domine, video, quia Propheta es tu quia dicis mihi occulta et absentia, quasi presentia essent cognoscis. Hoc enim Prophetarum est. Unde 4Rg. 5.g. Nonne cor meum in presenti erat, quando reversus est homo de curru suo in occursum tibi ? Et nota quod in hoc quod hic dicitur, monemur ad recipiendam correctionem cum benignitate, exemplo huius mulieris. De qua dicit Chrysostomus Pape, quanta est mulieris prophetia, qualiter humiliter redargutionem suscipit, non anxiata ad argutionem, neque dimittens Christum fugit, neque contumeliam rem hanc estimavit esse ; sed admiratur magis eum et minoratur amplius apud eum.
marg.| Ideoque dicit. Domine, contemplor, quia Propheta es tu. Quod est contra illos, qui vel odiunt corripientes, vel minus diligunt, vel fugiunt. Hec autem mulier laudat et extollit arguentem se. Amos 5.c. Odio habuerunt corripientem in porta et loquentem perfecte abominati sunt. Prv. 15.b. Non amat pestilens eum, qui se corripit, nec ad sapientes graditur.
marg.| Item in eodem. Qui increpationes odit, morietur. Et talis similis est diabolo, qui est incorrigibilis. Incorrigibilitas enim peccatum Satanicum est. Unde Eccl. 21.b. Qui odit correctionem, vestigium est peccatoris. Habet enim characterem bestie, id est diaboli, sicut dicitur Apc. 13.d. Unde Iudeis incorrigibilibus dicitur, infra 8.f. Vos ex patre diabolo estis: quia incorrigibiles erant, quia cum Dominus eos corriperet infra 7.c. dicens: Quid me queritis interficere, non solum non admirantur, sicut hec mulier, sed et conviciantur et iniuriantur. Et tamen sicut dicit Chrysostomus, minus debebant iniuriari ei, quam hec mulier.
marg.| Primo, quia Deum se ostendebat, cum mentem eorum, qua cogitabant eum occidere, se scire ostendebat: quod non facit hic in muliere: sed rem, que iam facta erat, licet occulte et paucis scientibus, dixit aperte.
marg.| Item illi plura alia signa in Christo viderant: hec autem nulla.
marg.| Item illos Christus redarguit in communi et de communi peccato ; Istam autem singulariter Christus arguit et de peccato speciali. Non autem ita solent offendi homines communibus argui rationibus, sicut propriis.
marg.| Item illos arguit Dominus de honorabili peccato, quia magnum estimabant, si Christum possent occidere ; hanc autem arguit de turpi adulterio ; et ideo magis poterat offendi et non est offensa ; sed magis stupuit et admirata est. In quo notatur eius patientia et voluntas correctioni parata, quia non solum amat correctionem ; sed extollit et laudat correctorem, dicens: Video, quia Propheta es tu. Nondum Deum credit, sed Prophetam, qui occulta noscit. Supponens autem, quod sit Propheta, non interrogat aliquid mundanum: neque de sanitate corporis, nec de pecuniis, vel divitiis: sed de dogmatibus querit statim et precipue de hoc, de quo erat dubitatio et contentio inter Iudeos et Samaritanos: scilicet de loco orationis. Unde dicit.
marg.| {g} Patres nostri in monte hoc adoraverunt scilicet Abraham et sui, quos appellat Patres, eo modo, quo dictum est superius de Iacob. Et dicit Chrysostomus, quod ille locus fuit, ubi aiunt Abraham filium suum obtulisse. Gn. 22.b. Secundum Magistrum in historiis, loquitur hic de monte Garizim, in quo antiqui Patres adoraverunt, Simeon, {6. 306d} Iudas, Levi. Dt. 11.d. Secundum alios, mentem accipit generaliter pro montibus, quia in montibus adoraverunt et obtulerunt sacrificia Domino, Abraham, Isaac et Iacob etc. Patriarche. Ostenso igitur, quod Patres in montibus adoraverunt, proponit mulier id quod Iudei obiiciebant, includens Christum inter Iudeos, dicens.
marg.| {h} Et vos dicitis etc. Chrysostomus   , ponit sic. Et quomodo vos dicitis, quia Hierosolymis etc.  et s acrificare, supra. Et sapienter, antequam proponat obiectionem Iudeorum, fortificat suam ex auctoritate Patrum. Samaritani enim opponebant auctoritatem Patrum, qui in monte adoraverunt: Iudei vero opponebant e contrario auctoritatem legis dicentis. Dt. 12.b. Cave, ne offeras holocausta tua in omni loco, quem videris ; sed in eo, quem elegerit Dominus in una Tribuum tuarum etc.
marg.| Item 3Rg. 8.e. dicit Salomon. Quocumque miseris eos, adorabunt te contra viam civitatis, quam elegisti: et contra domum, quam edificavi nomini tuo. Christus autem audiens utramque obiectionem non statim solvit, neque a proposito propter questionem abscedit ; sed ex ipsa questione materiam sumens non cessat mulierem adducere ad altius et instruere. Et ideo sequitur.
marg.| {i} Dicit ei Iesus. Mulier, crede mihi, quia veniet hora qua cessabunt in proximo legalia.
marg.| {l} Quando neque in monte hoc, neque in Hierosolymis adorabitis patrem Et n ota, sapientiam responsionis, quia et veritatem dixerat: et in hoc cavit, ne mulierem ipsa veritate offenderet. Si enim prefinisset locum orationis in templo, utpote, quia Deus precipit ibi orare, hoc ipso mulier fuisset ostensa ; si autem dixisset, quia in monte esset orandum potius quam in templo, veritati videretur pepercisse et suum propositum, scilicet manifestationem sui ad mulierem non per hoc fuisset consecutus ; sed neutrum facit, sed ad id quod valebat ad propositum, vadit, dicens utraque cessare in suo adventu et nihil esse in comparatione doni, quod futurum erat. Utrumque enim fuit umbra future veritatis. Est igitur sensus.
marg.| {k} Quia veniet hora etc. quasi dicat: hucusque controversia est inter vos de loco orationis, {6. 307a} Δ sed modo in ianuis est tempus, quando ubique erit orationis locus et adorationis, secundum illud Mal. 1.c. In omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda: quia magnum est nomen meum in gentibus. Et licet, dicat utrumque locum cessandum, tamen Iudeos prefert Samaritanis dicens.
marg.| {a} Vos Sama ritani, adoratis, quod nescitis, id est Deum quidem adoratis, sed ex ipso modo adorandi ostenditis vos nescire eum: quia putabant eum esse localem et particularem Deum et non totius orbis Dominatorem et sic eum colebant, scilicet in loco particulari, in monte, scilicet quasi non haberet alibi eandem potestatem exaudiendi. Et quod putarent Deum localem, patet, quia Persis mittentes annuntiaverunt, quoniam loci huius Deus nobis molestus est. 4Rg. 17. secundum aliam litteram. Vel adoratis, quod nescitis: quia idola cum Deo colitis, vel quia Prophetas a Deo missos non recipitis, sed tantum legem. Sed.
marg.| {b} Nos Iude i, adoramus, quod scimus: quia Deum totius orbis credimus, licet ex speciali causa in loco speciali eum colamus: et idola non recipimus, nec Prophetas spernimus, sicut vos. Et numerat se cum Iudeis, secundum Chrysostomus propter mulierem, que eum nihil amplius putabat esse, quam Prophetam quendam de Iudeis.
marg.| {c} Quia salus ex Iudeis est] quasi dicat: bene dico, quod nos Iudei bene adoramus, quia salus id est vera fides, per quam est salus, scilicet scire Deum et detestari idola.
marg.| {d} Ex Iudeis est id est  p rodiit toti orbi terrarum ex ipsis Iudeis: quia illinc principium habuit: quia Iudeis credita sunt eloquia Dei, per que venitur ad fidem et salutem, ut dicitur Rm. 3.a. Vel
marg.| {c}. Salus id est spes salutis per Messiam venturum, ex Iudeis est, quasi dicat: non est mirum, quod dico, quod nos Iudei adoramus, quod scimus: quia etiam filius Dei promisit se nasciturum ex Iudeis ad salvandum Gentes. Unde Ps. 86. Homo natus est in ea. Et Rm. 9.a. Quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem. Et Mi. 5.a. Et tu, Bethleem, terra Iuda nequaquam minima es in principibus Iuda ; ex te enim exiet etc. Postquam autem docuit, quod Iudei excellebant, quantum ad modum adorationis, ostendit et hoc nihil esse respectu adorationis venture, quando locus adorationis ampliabitur et in corde veraciter erit Deus adorandus. Unde dicit.
marg.| {e} Sed venit hora Hoc dicit, quia iam incipiebant cessare legalia.
marg.| {f} Et nunc est quasi dicat: ne estimes, quod in longa tempora prophetem, sicut alii Prophete: quia nunc est hora id est in ianuis est, secundum Chrysostomum. Sed secundum Augustinum simpliciter potest legi, quia aliqui iam tota mentis sinceritate crediderant, sicut forte Machabei et Anna Prophetissa et Simeon et isti Spiritu adoraverunt.
marg.| {g} Quando veri adoratores fide les Christiani, qui dicuntur veri respectu Iudeorum simul et Samaritanorum, quorum utrique in typo adoraverunt et in umbra: quia etiam locus orationis eorum erat Typus. Vel veri, quia illi pro temporalibus orabant, que falsa sunt ; isti pro spiritualibus et eternis, que vera sunt.
marg.| {h} Adorabunt Patrem id est Deum Trinitatem, qui est Pater omnium.
marg.| {i} In spiritu et veritate id est spiritualiter et veraciter, contra hoc, quod Iudei carnalia et umbratilia faciebant in adorationibus suis. Unde nota quod sicut supra eodem, quando dicit: Veniet hora, quando neque in monte hoc, neque in Hierosolymis etc. Ibi significat locum orationis legalem cessandum: ita hic cum dicit: Venit hora et nunc est, quando veri adoratores etc. dicit carnalem cultum templi et figuralem commutandum in verum et spiritualem. Vel.
marg.| {i} In spiritu id est in corde, non ore tantum: quia nil valet strepitus labiorum, ubi mutum est cor. Is. 29.d. Populus hic labiis etc. Iob. 14.a. Non parcam ei verbis potentibus et ad deprecandum compositis.
marg.| {k} Et veritate id est non ficte, quia Spiritus sanctus discipline effugiet fictum. Sap. 1.b. Vel.
marg.| {i} Spiritu id est voluntate.
marg.| {k} Et veritate id est intellectu, ut, scilicet voluntarie et spontanee et ut intelligat homo, quod petit. 1Cor. 14.c. Psallam spiritu, psallam et mente. Ubi dicit Glossa id est voluntate et intelligentia. Vel.
marg.| {i} Spiritu id est spiritualiter. Contra illos, qui orant Deum carnalia petentes et carnaliter de Deo sentientes, ut filii Zebedei, qui petunt sedere ad dexteram et sinistram. Quibus respondet Dominus: Nescitis, quid petatis. {6. 307b} Mt. 20.c.
marg.| {k} Et veritate id est vere et perseveranter. Contra illos, qui ad tempus petunt et statim deficiunt. Et tales non veri, sed vani sunt, quia nihil habent soliditatis. Vel.
marg.| {i} In spiritu id est pro spiritualibus donis id est virtutibus, que Dominus dat in presenti.
marg.| {k} Et veritate id est pro veris et eternis bonis. Mt. 6.d. Primum querite regnum Dei et iustitiam eius. Quod autem talis oratio, vel adoratio Deo placeat, patet per hoc, quod sequitur.
marg.| marg.|{Δ} {a} Nam, et
prol.| 10.c. Cor impiorum pro nihilo. Ps. 39. Cor meum dereliquit me. Eccl. 16.c. Qui minoratur corde, cogitat inania.
marg.| {a} Dicit ei Iesus. Bene dixisti, quia non habeo virum Mult um enim placet Deo, cum homo recognoscit peccatum suum et cordis sui discursum intelligit et recessum. Prv. 28.b. Qui abscondit scelera sua, non dirigetur ; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur. Prv. 18.c. Iustus prior accusator est sui. Cum autem incipit homo discutere se et peccatum suum confiteri: tunc Dominus ei aperit et ostendit clarius statum suum. Unde sequitur.
marg.| {b} Quinque enim viros habuisti id est dilectioni quinque sensuum succubuisti. Ier. 3.a. Tu fornicata es cum amatoribus multis.
marg.| {c} Et nunc, quem habes etc.  erro r, scilicet quem sequeris, in quem cadit homo ex precedentibus peccatis.
marg.| {Θ} {e} Dicit mulier, Domine, video, quia Propheta es tu In h oc iuxta litteram instruimur, ut cum sanctitatem in homine videmus, eam confiteamur et non ex invidia impugnemus. Eccl. 14.b. Nequam est oculus invidi et avertens, faciem suam, quia, scilicet non potest videre bona alterius. Sap. 2.c. Gravis est nobis etiam ad videndum. Item Eccles. 31.b. Nequius oculo quid creatum est ? Ideo ab omni facie sua lacrimabitur, cum viderit: quia dolet invidus de bonis alterius, quando ea videt. Sequitur.
marg.| {g} Patres nostri in monte etc.  In h oc instruimur, ut cum Sanctis et sapientibus viris libenter colloquamur et consilium de spiritualibus, non de temporalibus requiramus. Sicut de ista muliere dicit Chrysostomus Nihil, inquit, mundanum querit ; non enim de corporis sanitate, non de pecuniis, non de divitiis, sed de dogmatibus interpellat. Eccles. 8.b. Ne despicias narrationem Presbyterorum sapientium et in proverbiis eorum conversare. Ab ipsis enim disces sapientiam et doctrinam intellectus. Sic Salomon petiit sibi dari sapientiam, non divitias, vel longitudinem vite. 3Rg. 3.b. Hoc est, quod dicitur Mt. 6.d. Primum querite regnum Dei et iustitiam eius: et hec omnia adiicientur vobis.
marg.| Sequitur {i} Dicit ei Iesus ; Mulier, crede mihi, quia ]   veni et hora, quando neque in monteΘ hoc est, neque in Hierosolymis adorabitis Patrem. Ex hoc patet, quod locus non est ex substantia orationis ; sed in omni loco licet orare, secundum illud Mt. 1.c. In omni loco sanctificatur et offertur nomini meo oblatio munda. Et 2. Malae. 5.c. Verum non propter locum Gentem, sed propter Gentem locum Dominus elegit. Unde TULLIUS. DE OFFICIIS. Non Dominus domo, sed domus Domino est decoranda. Notandum tamen, quod locus secretus Deo et benedictus aptior et utilior est ad orandum. Primo, quia ibi magis excitatur devotio et ferventior fit oratio. Ps. 25. Domine, dilexi decorem domus tue et locum habitationis glorie tue. Item benedictio episcopalis et oratio eius maiorem efficaciam confert orationi ad impetrandum, quia associatur orationibus Ecclesie generalis. Unde Salomon orans dixit. 3Rg. 8.c. Respice ad orationem servi tui et ad preces eius, Domine Deus meus. Audi Hymnum et orationem, quam servus tuus orat coram te hodie ; ut sint oculi tui aperti super domum hanc nocte, ac die.
marg.| Item quia Dominus domum sibi dicatam et habitantes in ea quadam speciali gratia custodit et visitat. Ez. 43.b. Fili hominis, locus solii mei et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habito in medio filiorum Israel in eternum. Item locum benedictum Demones magis horrent et Angeli fovent et habitantes et psallentes in eo. Ps. 69. Prevenerunt Principes coniuncti psallentibus. Et Chrysostomus dicit, quod domum, ubi positum fuerit Emius, timet Diabolus, nec audet accedere, multo magis, ubi reponitur corpus Christi et celebrantur divina mysteria.
Numérotation du verset Io. 4,22 
marg.| {a} Vos adoratis, quod nescitis hoc dicit contra illos, qui Deum localem et particularem putant, nec audire nisi in loco, quod falsum est. Unde 3Rg. 8.c. Si celum et celi celorum te capere non possunt, quanto magis domus hec, quam edificavi.
marg.| {b} Nos adoramus, quod scimus Argu mentum, quod nihil est orandum indifferenter, contra illos, qui illusiones Demonum pro visionibus recipiunt: et ossa mortuorum quorumlibet pro reliquiis venerantur. 2Cor. 11.c. Ipse Satanas transfigurat se in Angelum lucis. Ille adorat, quod scit, qui colit et confitetur illum, in quem vera fide credit. Rm. 10.b. Corde creditur ad iustitiam ; ore autem fit confessio ad salutem. Et hec est salutifera adoratio. Unde sequitur.
marg.| {c} Quia salus ex Iudeis, est Soli s enim confitentes Deum et peccata, salvantur. Et notandum, quod de istis, qui contendunt de loco orationis, vel adorationis, significantur quidam emuli et zelatores in invicem, qui sanctitatem loci, habitationis sue et ordinis sui aliis preferunt. Quidam enim suam religionem vocant montem per eminentiam operum. Et dicunt ; patres nostri in monte hoc adoraverunt, quasi multi Sancti antiquitus fuerunt in ordine nostro. Alii dicunt. Quia in Hierosolymis est locus orationis, id est in visione pacis, ubi pax est pectoris, ubi studium viget lectionis et contemplationis. Tales enim dicunt quod sua religio et ordo maiorem habet pacem et unitatem et studium et contemplationem. Et Ps. 75. dicit, quod in pace factus est locus eius, id est Dei, sic est contentio inter emulatores non spirituum, sed laudum. Et habetur simile supra 3.c. Facta est questio ex discipulis Ioannis cum Iudeis de purificatione. Quibus respondet Dominus, quod neque iste, neque ille locus facit verum adoratorem, sed devotio mentis et maceratio carnis. Unde sequitur: Veri adoratores etc.
marg.| {i} In spiritu id est in devotione mentis interius.
marg.| {k} Et veritate id est severitate et iustificatione proprie carnis exterius. Sic homo adorat Deum de toto se, scilicet de spiritu et carne. De primo dicitur Rm. 1.a. Testis est mihi Deus, cui servio in spiritu meo. Ps. 118. Anima mea in manibus meis semper, ut, scilicet offeram eam Deo. De secundo. Rm. 12.a. Obsecro vos per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem. De utroque simul dicitur in Ps. 15. Cor meum et caro mea etc. Vel.
marg.| {i} In spiritu quan tum ad opera spiritualia contemplative.
marg.| {k} Et veritate bono rum operum, que debent fieri sine Hypocrisi et simulatione quantum ad activam, ut simul homo habeat Lyam et Rachel in matrimonium sicut Iacob Gn. 29. Os. 12.d. Servivit Israel in uxorem et in uxorem servavit. Vel.
marg.| {i} In spiritu et veritate id est in spiritu vero et non ficto: quia talis spiritus est verum templum, in quo habitat Deus. Unde Sap. 1.b. Spiritus sanctus discipline effugiet fictum. Si vis ergo orare veraciter, intra in templum verum, id est ad
marg.| marg.| cor
marg.| {6. 307c} {Δ}] {a} Nam et Pater tales querit
marg.| i. requirit, scilicet qui adorent eum in spiritu et veritate, quia non sacrificia carnalia placuerunt ei. Unde Ps. 49. Non in sacrificiis tuis arguam te. Et super Is. 1. dicit Glossa quod Deus numquam voluit illas victimas. Ps. 39. Holocaustum et pro peccato non postulasti etc. Ps. 50. Sacrificium Deo spiritus contribulatus etc. Chrysostomus Veri adoratores sunt, qui nec loco circumcludunt culturam ; et Deum in spiritu colunt, sicut et Paulus ait. Rm. 1.a. Cui culturam exhibeo in spiritu meo in Evangelio filii eius. Et rursus Rm. 12.a. Deprecor vos representare corpora vestra hostiam viventem, bene placentem Deo, rationabilem culturam vestram, id est spiritualem et discretam. Et convenientiam huius adorationis ostendit ex dispositionibus eius, qui adoratur, dicens.
marg.| {b} Spiritus est Deus id est  i ncorporeus. Oportet igitur ei id quod in nobis incorporeum est, offerri id est animam et intellectus puritatem. Unde sequitur.
marg.| {c} Et eos, qui adorant eum in spiritu et veritate, oportet adorare ut s piritus id est anima offeratur et veraciter id est spiritualiter, non carnaliter, ut olim in sacrificiis colebatur. Sic exponit Chrysostomus Vel aliter. Spiritus est Deus. Potest etiam hic plus intelligi, secundum quod valet propositum. Unde intelligendum est, quod sicut dicit Boethius in principio libri de Trinitate, alteritas est causa pluralitatis: et quantum aliquid recedit ab appenditiis materialibus, tantum recedit a coarctatione loci: et cum aliquid non est susceptibile accidentis alterantis secundum locum, impossibile est, quod ipsum individuetur hoc accidente, quod est locus: et ideo non est in loco aliquo ita, quod determinet illum. Et talis est natura omnis spiritus. Non tamen nego, quin definiat locum. Definitur non locus proprie per operationem, sicut dicit Damascenus, determinatur autem per distractionem partium in situ.
marg.| Item spiritus inter entia solus est, qui nullam habet materiam. Dicit autem Philosophus, quod talia non subiacent mutabilitati, eo quod omnis mutatio est super materiam: et quantum elongatur aliquid a mutabilitate, tantum recedit a vanitate.
marg.| Item spiritus est immixtus et separatus a phantasmatibus et nebulis concupiscentiarum. Et omnia hec tria claudunt in hoc, quod dicit: Spiritus est Deus. Et primum est contra adorare Samaritanorum, secundum contra adorare Iudeorum, tertium convenit cum adoratione ipsius Ecclesie. Et ideo sequitur. Et eos, qui adorant eum, in spiritu et veritate, oportet adorare. Si enim intellexisset tantum incorporeum Deum per hoc, quod dixit, spiritum, non debebat inferre, nisi quod oportet adorare spiritu: nunc autem duo infert, quorum alterum, scilicet veritas duobus opponitur, sicut patet ex supra dictis. Sed videtur, quod superflue addat et veritate, si intelligitur in eo, quod dicit, in spiritu. Respondemus. In eo, quod dico, cede, intelligit locum et si apponitur, non intelligitur, eo modo hic. Ratio est, quare apponit, quia licet cum de Deo dicatur, spiritus, omnia tria includit ; non tamen omnino et totaliter ea includit, cum de creatura dicitur, quia tunc aliquam patitur vanitatem ex principio nihil et ideo cum conveniens fuit apponere et veritate. Et hoc est, quod dicit Chrysostomus per incorporeum colendus est Deus et non iam per typum, sed per veritatem. Ne igitur oves et carnem immoles, sed totum teipsum holocaustum fac. Hoc non est hostiam viventem offerre. Rm. 12.a. Et quia ipse mulieri tam alta dicere proposuit, sicut iam patuit, ideo fidem ab ea supra poposcit id est ut eum fide dignum crederet. Sequitur.
marg.| {d} Dicit ei mulier stup ens ad ea, que dicta sunt et altitudine eorum sagittata.
marg.| {e} Scio vel novi: secundum Chrysostomum, quia Messias venit id est cito venturus est. Hec sunt verba mulieris. Et exponit intentionem vocabuli ipse Evangelista in Greco, dicens. Qui dicitur Christus. Et sic redit ad verba mulieris subinferens.
marg.| {f} Cum ergo venerit ille etc. quasi dicat: questioni quidem mee rationabiliter satisfecisti ; sed alta sunt, que dicis et de talibus nos oportet expediri per Messiam, qui venit id est cito venturus est et ipse de omnibus nos docebit, cum venerit. Et nota quod quando audivit, quod adorarent in proximo sine sacrificiis et non in eodem loco, statim credidit, quod hoc fiendum esset {6. 307d} Messie et ideo dicit: Scio, quia Messias venit. Chrysostomus autem querit hic, unde Samaritanis hoc, id est exspectare adventum Messie ? et solvit dicens, quia Samaritani suscipientes legem Moysi ab ipsis litteris Moysi noverant de venturo Messia. Etenim ipse Moyses primus filium revelavit. Hoc enim. Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, ad filium dictum est. Et Abrahe in tabernaculo, hoc est, qui loquebatur, filius, scilicet Gn. 18. Et Iacob de eo prophetans dixit, Gn. 49.b. Non deficiet Princeps ex Iuda, neque Dux de femore eius, donec veniet, qui mittendus est etc. Item Dt. 18.c. Prophetam suscitabit vobis Deus de fratribus vestris, ut me eum audiatis. Et que secundum serpentem. Nm. 21.c. Et que secundum virgam Aaron. Nm. 17.c. Et que secundum Isaac, qui natus est miraculose. Gn. 18.b. Et que secundum ovem, que oblata est pro eo, Gn. 22.c. Et multa alia adventum Christi presonant. Sed cur non dixit Christus mulieri aliquid horum de Scripturis eam instruens, sicut Nicodemo de serpente ? Solutio, quia mulier indocta erat et inexperta Scripturarum. Sequitur.
marg.| {g} Dicit ei Iesus Quia mulier in omnibus, expedita erat, si constaret ei, quis esset Christus, ideo ad ultimum determinat ei dicens:
marg.| {h} Ego sum, qui loquor tecum quasi dicat: ego sum Messias, quem tu credis venturum, qui loquor tecum instruens te, quod tu dicis, pertinet ad Messiam et illa statim credidit. Sed duplex occurrit dubium, scilicet quare non a principio dixit ei aperte hoc, quod in fine dixit ei post multa, scilicet quod ipse erat Messias: et quare non sic aperte loquebatur Iudeis etiam petentibus: Si tu es Christus, dic nobis palam ? Ad primum dicendum est, quod optimus est ille modus doctrine, qui procedit ex notioribus ipsi discenti: et ideo paulatim per sensibilia et per affationem oportebat mulierem venire in familiaritatem et veritatem, ut fide dignum crederet et ex sibi convenientibus certificaretur, unde quia rudis erat, non per Scripturas Prophetarum eam instruit, sed per exemplum aque et per revelationem occultorum, scilicet de quinque viris, quos habuerat et tunc deinde convenienter seipsum Messiam dicit: si enim prima fronte dixisset se Messiam esse videretur delirare et ad inanem gloriam loqui, ut dicit Chrysostomus Ideo paulatim eam ita docuit. Ad aliud etiam respondet Chrysostomus, sic devotior erat mulier Iudeis et illi quidem non pro discendo querebant, sed pro iniuriando ; hec autem ex simplici et devota mente querebat, quod patet ex sequentibus, quia audivit et credidit et alios in hoc piscata est, quia concives suos ad credendum
marg.| Δ vocavit,
prol.| {6. 308a} Δ vocavit, sicut postea sequitur. Sed Evangelista interponit de reditu Discipulorum, sequens ordinem gestorum secundum tempus et dicens.
marg.| {a} Et continuo venerunt discipuli eius de c ivitate, ad quam iverant cibos emere.
marg.| {b} Et mirabantur, quia cum muliere loquebatur Et q uid mirabantur ? Dicit Chrysostomus: quod mirabantur mansuetudinem et humilitatem superabundantem: quoniam ita perspicuus existens sustinuit cum tanta humilitate mulieri loqui inopi et Samaritane. Idem dicit Augustinus, quod non malum suspicabantur, sed clementiam mirabantur, qua gentilem erroneam docet. Quedam Glossa aliter dicit: quod non mirabantur, quod cum muliere loquebatur, cum quibus loqui consueverat, sed quia cum alienigena, ignorantes mysterium Ecclesie de Gentibus future. Et licet mirarentur.
marg.| {c} Nemo tamen ipso rum discipulorum.
marg.| {d} Dixit: ei .
marg.| {e} Quid queris, aut quid loqueris cum ea ? Non audebant enim interrogare, ut dicit Augustinus timentes, ne ab eo reprehendantur, si incaute interrogaverint. Chrysostomus dicit: Ita erant eruditi discipulorum ordinem observare, ut formidarent et venerarentur. Etsi enim nondum dignam de eo opinionem habebant, tamen habebant eum pro admirabili aliquo et magno magistro et ideo multum reverebantur eum. Sed queritur de hoc, quod alibi inveniuntur interrogare, sicut Mt. 18.a. Quis maior est in regno celorum ? Et quando filii Zebedei deprecantur, ut unus a dextris, alius a sinistris sedeant, Mt. 20.c. Ut Ioannes recumbens supra pectus Domini querit, quis est, qui tradet te, infra 13.c. Ad hoc respondet Chrysostomus, quod predicta omnia tamquam ad eos pertinentia necesse erat scrutari ; hic autem nil eis intantum intererat, quod fiebat: ideo ibi querunt, non hic.
marg.| Item Ioannes post longum tempus et in ipso fine hoc fecit, scilicet interrogare, quando iam familiaris erat effectus et confidebat in amore Christi. Modo autem non querunt, tum propter novitatem discipulatus, tum quia nihil ad eos pertinebat de hoc, tum propter reverentiam Magistri. Hoc interposito de reditu discipulorum, redit ad historiam Samaritane, dicens.
marg.| {f} Reliquit ergo hydriam suam mulier Ita enim ab his, que dicta sunt a Christo, accensa est, ut et hydriam relinqueret et necessitatem, propter quam venerat et currens in civitatem omnem plebem traheret ad Iesum. Et hoc est.
marg.| {g} Et abiit in civitatem Sciv it enim, quod ipse erat Christus et quod acceptum erat ei, ut etiam aliquos adduceret ei.
marg.| {h} Et dicit illis, hominibus. Venite et videte hominem, qui dixit mihi null o sibi persuadente.
marg.| {o} Omnia quecumque feci id est de omnibus maiora, quia enim ei occulta dixerat: omnia posse dicere credebat. Vel. Omnia, id est totam seriem vite mee, diu enim vixerat cum illis quinque viris. Et nota quod ista mulier accipit signum evidentius deitatis, quod fuerat in locutione, qua locutus fuerat ei Christus, ut sic alios trahat ad fidem. Et nota sapientiam eius. Dicit enim: Venite et videte, levissimum quid persuadens eis, non dicit, venite et credite. Sciebat enim, quia si venirent, eodem potirentur fonte, quo ipsa. Nec dicit: Venite et videte Prophetam, sed hominem. Didicerat enim ex allocutione Christi secum facta, qualiter paulatim et quiescibiliter eos deberet adducere, sicut et ipsa ab homine in Prophetam est elevata et a Propheta in Messiam. Et quia vehementer, ardor ipsius ipsam astrinxerat, nihil reputat etiam cunctis confiteri turpitudinem vite sue, hoc solum intendens, ut signum deitatis Christi omnibus manifestaretur. Et attende prudentiam mulieris, quia posita ratione, qualiter debeant in admirationem venire, nihil definit de eo, sed sub interrogatione proponens. Iudicium eis relinquit dicens.
marg.| {l} Numquid ipse est Christus quia hoc ipso, quod relinquebat eis iudicium propositis his, que circa ipsam fuerant {6. 308c} {Δ} magis allexit eos
marg.| {a} Et exierunt de civitate audientes excellentiam eorum, que dicebat mulier.
marg.| {b} Et veniebant ad eum: Unde cum sic voluntarie venirent, non decebat bonitatem Christi eos repellere, nec eos, qui sicut canes semper in rabiem convertebantur, semper attrahere, scilicet Iudeos. Sed quod factum est, interim, dum mulier esset in civitate, narrat Evangelista, in omnibus sequens ordinem temporis magis, quam narrationis. Et ideo sequitur.
marg.| {c} Interrogaverunt: vel interrogabant etc. Interrogatio ista non est per modum dubitationis, nisi sicut dicitur in topicis, quod dialectica propositio est interrogatio probabilis, non quod sub dubio proponatur quantum, ad inherentiam predicati cum subiecto ; sed quia querit consensum a respondente: ita istud nihil plus habet de natura interrogationis, nisi quia petebant, quod comederet et reliquerunt eius arbitrio, an vellet. Nisi forte vellemus sequi compositionem vocabuli, ut dicamus: Interrogaverunt, id est inter verba habita cum muliere et illos venientes de civitate, rogaverunt eum discipuli, ut tantum valeat, quantum interim rogaverunt. Augustinus in Originali habet. Interea rogaverunt. Chrysostomus, autem habet, interrogabant. Et exponit sic. Interrogabant, hoc est, rogabant, vulgari eorum voce, id est quia sic loqui consueverunt, unum accipientes pro alio. Videntes enim eum fatigatum ex itinere et ex incendio estus, quod non iacebat, rogabant eum, neque hoc temeritatis erat, scilicet precari pro cibariis ; sed amoris et custodie circa Magistrum.
marg.| {e} Ille autem dixit eis etc. <Glossa> interlinearis dicit, id est conversionem Samaritanorum. Et est tropus locutionis, eo quod cibus transit in naturam comedentis et fit in speciem corporis nutriti: sic unus spiritus cum Deo efficiuntur conversi, non natura, sed caritatis copula: et sunt etiam de corpore mystico ipsius Christi, quantum ad vegetationem. Unde Act. 10.b. Macta et manduca.
marg.| Item gaudet in conversione peccatorum, sicut comedens in cibo delectatur. Unde peccatores dicuntur Dei venatio. Prv. 8.d. Delicie mee esse cum filiis hominum.
marg.| {f} Dicebant ergo discipuli adinvicem etc. Augustinus. Quid mirum, si mulier illa non intelligebat aquam: ecce discipuli nondum intelligunt escam, adhuc enim carnales erant. Et nota quod sicut dicit Chrysostomus non querunt a Magistro, sed inter se pro reverentia et honore Magistri, non audentes interrogare, sed tamen cupientes interrogare. Sed quia Christus presensit cogitationes et interrogationes eorum, sequitur.
marg.| {g} Dicit eis Iesus. Augustinus: Aperte eos docens, non per circuitum, ut mulierem docuerat.
marg.| {h} Meus cibus est, ut faciam etc. videlicet, ut convertam peccatores ad eum et hoc est opus eius, id est ab eo mihi iniunctum. Unde sequitur.
marg.| {k} Ut perficiam opus eius id est Patris, id est a Patre mihi iniunctum, sup. 3.b. Non misit Deus filium suum in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. Chrysostomus Hominum salutem hic cibum dixit, ostendens, quantum desiderium habet nostre salutis. Sicut enim nobis concupiscibile est comedere: ita ei salvare nos, 1Tim. 2.b. Qui vult omnes homines salvos fieri etc. Augustinus. Quod hic esuriit, hoc prius in muliere sitiebat. Ideo dicebat. Scio, da mihi bibere. Glossa quedam exponit sic.
marg.| {h} Meus cibus est, ut faciam voluntatem etc.  Volu ntas Patris est, ut credatur in eum et in filium, quem ipse misit. Opus Patris est nostra salus. Christi ergo cibus est, nostra fides et nostra salus. Facit ergo voluntatem Patris docendo credere in se in predicatione, facit opus Patris maturando mysterium Redemptionis in passione. Est ergo sensus.
marg.| {h} Meus cibus est id est mea refectio et delectatio.
marg.| {i} Ut faciam voluntatem eius, qui misit me id est Patris predicando erudiens hominem ad fidem.
marg.| {k} Ut perficiam opus eius pati endo redimens ad salutem. Sed quare non dixit hoc discipulis, antequam dicerent sibi, quod manducaret ? Ad hoc respondet Chrysostomus, quod hoc fecit, ut susceptibilior esset responsio per metaphoram sumptam de cibo. Quod autem sit voluntas Patris, de qua mentionem fecerat in genere, specificat, dicens.
marg.| {6. 308d} {l} Nonn e dicitis, quod adhuc quatuor menses sunt ; et messis venit ?
marg.| Iterum hic consuetis nominibus reducit eos ad contemplationem rerum excellentium, sicut dicit Chrysostomus Messis autem dicitur hic capitulo Samaritanorum ad credendum. Et hoc volens eis ostendere, accipit similitudinem a messe materiali, dicens: Nonne vos dicitis, quod adhuc quatuor menses sunt et messis venit. Et nota quod tempus messis computatur dupliciter. Uno modo secundum numerum dierum consuetum in quolibet anno, sicut dicimus, quod a Pascha, vel a Pentecoste sunt tot, vel tot menses usque ad messem. Alio modo computatur ex consideratione segetum possibilium ad maturationem in tanto, vel tanto tempore et sic loquitur hic, quasi dicat: considerate segetes et videte, quod vix in quatuor mensibus erunt mature. Et secundum hoc patet Hiemis tempore hoc factum esse in Novembri, scilicet vel Decembri, vel circa hoc, quia in Pascha offerebantur primitie frugum maturarum. Et ex hoc perpenditur, quod hoc non sit factum immediate post illa, que dicta sunt de eiectione ementium et vendentium in templo, que facta est in Pascha. Vel potest legi aliter, ita quod li, sunt dica t presens confusum.
marg.| {l} Nonne vos dicitis id est soletis dicere.
marg.| {m} Quod adhuc quatuor menses sunt et messis venit quasi dicat: homines semper solent dicere, qui desiderant tempus messis: ecce messis venit. Et dicunt hoc quatuor adhuc mensibus intermediis, sicut modo communiter dicitur in quolibet anno circa Pascha, vel Pentecoste: ecce parum deest usque ad Augustum. {6. 309a} Δ Facta autem mentione de messe, adaptat similitudinem, dicens:
marg.| {a} Ecce dico vobis quasi dicat: vos computatis quatuor menses usque ad messem ; ego autem vobis aliam messem albam et paratam ostendo.
marg.| {b} Levate oculos vestros ment is et corporis, quia iam videbat civitatem venientem ad eum.
marg.| {c} Et videte id est discutite et cogitatione pensate.
marg.| {d} Regiones id est plebes regionum.
marg.| {e} Quia albe sunt iam ad messem id est quia apte sunt recipere fidem.
marg.| Item cuius fructus congregantur in horreum Ecclesie. Querit autem Chrysostomus quare sic loquitur eis per similitudines ? Et ad hoc assignat duas causas. Prima, quia mens facilius recipit et manifestius intelligit sermonem similitudine consueta firmatum, eo quod legat intentionem sermonis in similitudine, tamquam in Scriptura quadam et sicut in Spiritu videns res magis detinet. Secunda causa est, quia dulcoratur enarratio et permanentior fit eorum, que dicuntur memoria ex consonantia similitudinum congruarum. Posito autem exemplo, invitat eos ad metendum, id est predicandum dicens.
marg.| {f} Et qui metit falc e predicationis, a terrenis separat et in fasciculo viventium per caritatem et Ecclesiasticam unitatem colligat, mercedem accipit. Et ut magnitudinem premii indicet, subdit.
marg.| {g} Et congregat fructum id est gaudium de contemplatione Dei remunerantis laborantem in se et in alio: quia videbimus ibi Deum in se et in eis, qui iuxta nos. Et illi maxime dicuntur fructus alicuius, de quibus gaudet tamquam per predicationem suam conversis. Fructum, dico, congregat.
marg.| {i} In vitam eternam non transitoriam. Sed ne quis crederet messores tantum habere mercedem et non seminatores: ideo subdit.
marg.| {k} Ut et qui seminat, simul gaudeat etc.  Prop hete seminaverunt, Apostoli messuerunt et utrique mercedem habent et par gaudium. Hoc autem in rebus sensibilibus non contingit, quin potius tristatur seminans, cum in labores eius metens subintrat alius. Et quia duorum fecerat mentionem, scilicet seminatoris et messoris, adaptat sermonem proverbialem dicens.
marg.| {l} In hoc enim casu , in quo loquor.
marg.| {m} Est verbum id est proverbium.
marg.| {n} Verum quod a multis dicitur, hoc, s. quia alius est, qui seminat ; et alius, qui metit. Et est proverbium, quod solet dici, quando aliqui labores sustinuerunt et alii fructum recipiunt. Hoc ergo et nunc dicit: quoniam iste sermo bene competit huic materie ; quia laboraverunt Prophete ; vos autem fructus, qui ex illorum laboribus apti sunt, metitis.
marg.| Unde subdit: Ego misi vos metere etc. Alii legunt sic secundum Glossam {l}. In hoc est verbum verum quasi dicat: Deus habet suos seminatores et suos messores et hoc idoneum est, et necessarium, quia. {l}   In hoc id est per hoc. {m}   Est id est apparet. {n}   Verbum Evan gelii verum quod vos Apostoli predicatis. In hoc, inquam, apparet verum.
marg.| {o} Quia alius est, qui seminat id est predicationem inchoat et fidem, ut prophete.
marg.| {p} Et alius, qui metit id est predicationem consummat et populos ad fidem convertit, ut Apostoli. Et per hoc probatur veritas Evangelii, quasi per duplex testimonium Prophetarum et Apostolorum, quorum concors est doctrina. Prophete seminaverunt Iudeos et Samaritanos: Apostoli autem messuerunt eos, id est a terrenis separaverunt et ad celestia erexerunt. Unde sequitur: Ego misi vos etc. Tertio legitur ab illo loco.
marg.| {f} Et qui metit, mercedem accipit grat iam in presenti.
marg.| {h} Et congregat fructum id est  i n futuro cumulat suum gaudium et premium duraturum.
marg.| {i} In vitam eternam ] non transitoriam. Sed quia possent dicere Apostoli: Non nobis gaudium reponitur de fide credentium: Alii enim sunt, scilicet Prophete qui seminaverunt, et frustrari gaudio non possunt, sicut videmus in messe materiali, quod si aliquis metit, et alius seminavit, frustratur gaudio messis, qui seminavit. Si ergo illis gaudium repositum est certum, nobis potest aliquod reponi. Removet Christus opinionem istam dicens: Ut et qui seminat simul gaudeat et qui metit. Et determinans quod {6. 309b} obiectum est, subdit: {l}   In hoc enim id est pro tanto. {m}   Est verbum id est proverbium, verbum, quod solet dicit: Quia alius est qui seminat et alius est qui metit. Et est proverbium quod dicitur de avaris in seminatione materiali, quia sepe contingit quod non metunt sed aliquis alius nihil pertinens {6. 309c} Δ seminatori. Hoc etiam in proposito verum est. Sed quod amplius est, non est simile. Et hoc ideo, quia Prophete non proprios agros seminaverunt, sed alienos: Et bene potest esse, quod gaudeant de remuneratione unius agri, non sui, sed alterius, simul et seminatores et messores diversi. Ut autem etiam ex facilitate laboris accendat eos, inducit adhuc amplius.
marg.| {a} Ego misi vos metere, quod vos non laborastis quasi dicat: Prophete seminaverunt et preparaverunt plebem ad fructum, in quo multus labor est et non tanta delectatio ; sed vos Apostolos servavi ad messem, ubi multa est delectatio et quies et non tantus labor. Quod apertius subinfert.
marg.| {b} Alii laboraverunt Prop hete, scilicet multa enim fatigatione indigebat hoc, scilicet submittere semina et animas indoctas inducere in cognitionem Dei.
marg.| {c} Et vos in labores etc.  quia iam preparatos per instructionem Prophetarum in horreum Domini colligitur: in quo non tantus labor est. Et hoc sicut dicit Chrysostomus ne turbentur Apostoli, quasi ad rem laboriosam missi, quia videbatur eis laboriosa res esse orbem terrarum circuire et predicare: et ideo ostendit eis, quod immo Prophete ad gravia missi sunt ; ipsi autem ad levia. In messe enim cum facilitate fructus congregatur et in uno momento area manipulis repletur, ubi non exspectantur temporum versiones, id est revolutiones, vel mutationes et hiems et ver et imber: et ita in messe facilitas est et securitas et iucunditas de presentia fructus. In semine autem multus labor, diutina exspectatio, periculosa mora propter mutationes temporum et incertitudinem aurarum. Hanc autem facilitatem et festinationem messis ipsa opera clamant. Unde subdit Evangelista.
marg.| {d} Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum quos supra notaverat, dicens: videte regiones, quia albe sunt iam ad messem. Et subdit causam trahentem eos dicens.
marg.| {e} Propter verbum mulieris testimonium perhibentis, quia dixit mihi omnia, quecumque feci Simu l audierunt mulierem et crediderunt, ut dicit Chrysostomus Conspiciebant enim, quoniam nequaquam admirata esset ad gratiam mulier eum, qui redarguerat eius delicta, neque ut gratificaret alii, suam divulgasset vitam. Et nota quod laudantur Samaritani in comparatione Iudeorum, precipue in duobus. Unum est, quia illi Christo ex Iudeis nato et contribuli suo ad eos specialiter misso non crediderunt: isti autem Iudeum eum scientes, quod genus hominum eis fuit maxime contrarium ; tamen eum susceperunt credentes. Aliud est, quia illi multa signa videntes, etiam eum, qui inter eos erat a civitatibus suis abegerunt ; isti autem non habent, nisi unum verbum pauperis mulieris cum multa instantia precum sibi attraxerunt, quod patet per hoc, quod sequitur:
marg.| {f} Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum, ut ibi maneret Chrysostomus Volebant quidem continue eum apud se detinere. Hoc enim ostendit Evangelista in dicendo, quod rogabant eum manere apud seipsos. Ipse autem non eos a petitione sua omnino defraudavit, nec omnino consensit, parcens scandalo Iudeorum. Unde sequitur.
marg.| {g} Et mansit ibi duos dies tant um, ne Iudei haberent quid dicere, quod cum alienis sordidatus esset. Sed quantum profecerint ex verbis ipsius fontis aque vive, qui una stilla a muliere percepta sic profecerunt, ostendit Evangelista ex sequentibus, dicens.
marg.| {h} Et multo plures crediderunt propter sermonem eius supp le, quam ante per verbum mulieris crediderunt. Sed numquid steterunt in fide illa semper, que est ex auditu et iuvatur per suasionem ? Absit. Et ideo subdit.
marg.| {i} Et mulieri dicebant illi , qui ad verbum mulieris crediderant: Quia iam non propter tuam loquelam credimus. Et commendantur in hoc, quod nec signa petierunt, nec propter Gentem suam sibi odiosam eum minus susceperunt, sed ad verbum eius securati dicunt.
marg.| {k} Ipsi enim audivimus id est efficaciam doctrine eius percepimus.
marg.| {6. 309d} {l} Et scimus certitudinem fidei, que maior est in infinitum, quam certitudo scientie: Quia hic est vere Salvator mundi. Nota quod dubitando non loquuntur: Non enim dicunt quasi dubitantes, sicut mulier: Numquid hic est Christus ? Nec dicunt suspicamur, vel estimamus ; sed novimus, vel scimus. Nec precludunt aliis salutem, ut Iudei ; sed omnibus largiter Salvatorem salutem attulisse denuntiant, dicentes: Hic est vere Salvator mundi, non Iudee tantum. In hoc autem, quod vocant eum Salvatorem, confitentur se et omnes alios in mundo sine ipso perditos et non nisi per ipsum salvari, sicut dicit Apostolus. Rm. 3.d. Omnes peccaverunt et egent gloria Dei etc. E contra Iudei dum suam statuere volunt iustitiam, iustitie Dei non sunt subiecti: Rm. 10.a.
marg.| Item in hoc, dicunt, vere Salvator, discernunt eum ab aliis figurativis Salvatoribus, qui etiam salvare venerunt, sicut Patriarche et Prophete. Omnes enim sub illo et adminiculando Salvatores fuerunt ; hic autem solus vere Salvator est.
marg.| {m} Post duos autem dies etc.  Hec est secunda historia huius capituli, que habet tres partes in genere. Prima est de his, que sunt de adventu Christi in Galileam a Samaria. Secunda est de his, que ordinantur ad sanationem filii Reguli et incipit, ubi dicit: Et erat quidam Regulus etc. Tertia est de effectu miraculi in eo cui fuit exhibitum, scilicet de fide et conversione domus Reguli, ibi: Iam autem eo descendente servi occurrerunt etc. Prima pars habet quatuor particulas. Prima continet adventum eius in Galileam. Secunda causam adventus, quare, scilicet tunc potius, quam alio tempore venit et incipit: Ipse enim Iesus testimonium perhibuit etc. Tertia continet, qualiter susceperunt eum cives patrie et qua de causa in adventu et incipit. Cum ergo venisset in Galileam etc. Quarta continet nomen ville, ubi demoratus est et qua de causa et incipit: Venit ergo iterum in Chana etc. Cum igitur supra dictum sit, qualiter Samaritani volebant eum detinere assidue ; sed ipse Iudeis deferens, non multum ibi mansit, determinat Evangelista primo spatium temporis, quo fuit cum eis, dicens:
marg.| {6. 310a} Δ {a} Post duos autem dies exiit inde id est a Sichar Samarie.
marg.| {b} Et abiit in Galileam sicu t ordinaverat, cum exiret de Iudea, sicut patet in principio capituli. Sed quia multum honorem habuerat in Iudea, intantum, ut etiam Iudei litigarent cum Discipulis Ioannis de purificatione et in die festo et iterum in Samaria pauco tempore manens multos attraxit ; in Galilea autem ubi magnum signum fecerat, pauci crediderunt: posset aliquis querere, quare nunc venit in Galileam ? Et subdit causam Evangelista, dicens.
marg.| {c} Ipse enim Iesus testimonium perhibuit id est asserendo dixit.
marg.| {d} Quia Propheta in sua patria honorem non habet quasi dicat: verum quidem est, quod obiici potest ; sed nunc viderunt signa, que feci in alia patria: et ideo non tamquam compatriotam, sed tamquam aliquem, quem magnum alibi cognoverunt, habent honorare: et ideo nunc venio. Et hec lectura sumitur ex Glossa et concordat textui sequenti. Aliter legit Chrysostomus sic.
marg.| {b} Et abiit in Galileam id est in partem Galilee, scilicet in Chana, non in Capharnaum, ubi conversatus est, nec in Nazareth, ubi nutritus est. Et subdit causam.
marg.| {c} Ipse enim Iesus testimonium perhibuit etc. Chrysostomus Ideo non abiit illuc, ut non maius eis fieret in odium. Ego autem patriam suam eum hic estimo dicere Capharnaum, secundum dispensationis rationem, ut in qua videtur plus conversans et quod ibi non fit potitus honore. Audi eum dicentem: Mt. 11.c. Et tu Capharnaum, que usque ad celum exaltata es, usque ad infernum descendes. Sed queritur de hoc, quia nos videmus aliquando aliquos magis honorari in sua patria, ubi noti sunt, quam in aliena, ubi peregrini sunt. Ad hoc respondet Chrysostomus quod hoc raro contingit: et a raro contingentibus non oportet tale quid generaliter pronuntiari. Si autem quidam in patria propria honorantur, multo magis in aliena: consuetudo etiam facile contemptibiles facere assuevit. Sed aliter potest dici, ut videtur, quod alius est honor prophete et alius honor hominis. Honor hominis consideratur ex rebus huius mundi, sicut ex nobilitate geniture et ex divitiis et iste maior est in patria quam in exilio. Honor autem Prophete est ex his, que occurrunt nature et actibus miraculosis: et hic minor est patria, quam alibi, quia compatriote semper habent respectum ad progenitores eius et secundum illos iudicant. Ubi autem ille respectus non est, cessat iudicium illud: et iudicant tunc secundum ea, que ab aliquo vident fieri et secundum magnitudinem illorum impendunt honorem maiorem, vel minorem. Quia autem ipse venit nunc ; ideo quia Galilei eum in alia patria magnificum viderant et ideo ei facilius credituri erant, ostendit Evangelista ex sequentibus. Dicit enim.
marg.| {e} Cum ergo venisset in Galileam, exceperunt eum Galilei supp le, honorifice. Et numquid propter nobilitatem generis ? Non, sed.
marg.| {f} Cum omnia vidissent, que fecerat Hierosolymis in die festo: Si cut quando aliquis in magno honore habitus est alicubi, ut magnus Clericus veniens in patriam suam, propter hoc honoratur. Chrysostomus tamen dicit, quod hic Galileam non dicit patriam suam, immo dicit, quod isti Galilei viles et extranei susceperunt eum: sic et prius Samaritani.
marg.| {g} Et ipsi enim Gali lei, sicut et ceteri Iudei.
marg.| {h} Venerant ad diem festum curi ositate miraculorum, non voluntate audiendi predicationem, ut dicit Glossa Vel forte, ut adorarent in die festo secundum preceptum legis: Ex. 23.b. Quia vero Christus miraculum vini fecerat in Chana et illud non multum divulgatum fuerat.
marg.| {i} Venit ergo iterum, in Chana Galilee ubi fecit aquam vinum id est de aqua vinum, ut secundum miraculum ibidem faceret, ut concurrentibus miraculis et que viderant in festo et que fecerat, ut facturus erat in Chana, unum per aliud divulgaretur et per consequens etiam miraculum facilius crederent in eum homines patrie illius, {6. 310b} qui minus crediderunt prius. Chrysostomus tamen, qui aliam facit hic lecturam, dicit sic. In Galileam venit fugiens Iudeam propter livorem Iudaicum. Sed in Chana propter quid potius venit ? Mihi videtur eam, que a miraculo, fidem innatam fortiorem faciens propter presentiam suam et magis eos attrahens ad fidem miraculi et ad amorem sui in sponte veniendo ad eos et in propriam quidem dimittendo patriam, illos vero prehonorando. Sed prima lectura respondet littere sequenti, ubi dicitur.
marg.| {k} Et erat quidam Regulus sic dictus, ut dicit Chrysostomus aut quia de genere esset regali, aut quia haberet dignitatem aliquam principatus, ita vocatam.
marg.| {l} Cuius filius infirmabatur Capharnaum Et d icit Ioannes Chrysostomus quod quidam putant hunc esse illum Centurionem, de quo habetur Mt. 8.a. quod patet esse falsum. Primo, quia ille
marg.| {6. 310c} Δ Christum volentem ad se venire, rogat manere dicens: Non sum dignus, ut in tres sub tectum meum. Iste autem ad Christum dicit: Descende, antequam moriatur filius meus. Secundo, quia illic de monte descendens Christus in Capharnaum dicitur intrasse ; hic autem a Samaria in Chanam. Tertio, quia illius puer detinebatur paralysi ; huius autem filius febre.
marg.| {a} Hic cum audisset, quia Iesus adveniret a Iudea in Galileam Nota tur modicitas et tarditas fidei, quia non multum laborasset, si esset longe Christus. Ideo, quia parum confidebat, quod posset sanare ; sed tamen cum prope erat propter famam.
marg.| {b} Abiit ad eum et rogabat eum, ut descenderet corp oraliter, quia non credebat, quod secundum presentiam Deitatis esset ubique: non enim credebat eum esse Deum.
marg.| {c} Et sanaret filium eius si p osset. Et subdit causam precum.
marg.| {d} Incipiebat enim mori Sed quia Christus vidit debilitatem fidei eius, predicit ei passionem cordis, quam patiebatur, hoc ipso increpans eum, ut salubriter confundatur et elevans eum in cognitionem Deitatis ipsius, cuius solius est talia scire: Et ideo sequitur.
marg.| {e} Dixit ergo Iesus ad eum: Nisi signa et prodigia videritis, non creditis Sign a dicit miracula minora, prodigia maiora. Vel signa dicit miracula facta ; prodigia autem prophetica dicta. Prodigium enim, ut dicit Augustinus dicitur quasi proditium, quod, scilicet porro dicat: vel porro significet et aliquid futurum esse portendat. Vel aliter, signum respicit excellentiam virtutis operantis ; prodigium autem contrarietatem eminentem a cursu nature, nobis consueto. Et per hoc dicit: quod necesse fuit eos inducere in fidem, quod ipse esset nature divine et supra naturam aliorum hominum. Sed queritur de hoc, quod dicit: Non creditis quia nonne fidei fuit, quod rogavit eum, qualiter ergo dicit: non creditis ? Ad hoc dicit Augustinus quod rogavit tentando. Dicit enim sic: Arguit hominem in fide tepidum, aut frigidum, aut omnino nullius fidei, sed tentare cupientem de sanitate filii sui, qualis esset Christus et quis esset et quantum posset. Aliter solvit Glossa dicens: quod aliquam fidem habuit, quod posset sanare, cum venit ad eum et rogavit ; sed infidelis fuit, dum absentem posse eum sanare non credidit. Chrysostomus autem solvit multis modis, dicens: quod hoc non dixit, scilicet non creditis in comparatione Samaritanorum, qui sine signis crediderant. Aliter, quia hoc dicit non propter Reguli personam ; sed propter civitatem, unde erat, scilicet Capharnaum. Tertio solvit et melius, quod sicut ille, qui dicit Mc. 9.d. Credo, Domine, adiuva incredulitatem meam ; in parte credebat et in parte nihil credebat: ita et hic credit, sed non integre, neque sane. Et hoc ostenditur ex eo, quod interrogavit servos, qua hora dimisit eum febris, volebat enim scire, utrum casu, vel precepto Christi hoc factum sit et tunc primo perfecte credidit, quando pueri dixerunt ei, non quando Christus. Si autem venit ad Christum et rogavit Christum, licet parum crederet, nil mirabile est: assueverunt enim patres ob nimium amorem filiorum, etiam viles, de quibus non confidunt, Medicos rogare, nihil omittere volentes eorum, que ad procurationem et salutem filiorum pertineant. {6. 311a} Δ Si enim multum confidisset, decebat eum in Iudeam ad Christum venire: vel etiam cum in Galileam venisset, non exspectare, donec iuxta domum venisset ; sed in primis finibus illi occurrere. Et quod ista lectura et solutio ultima verior sit, patet per id quod sequitur.
marg.| {a} Dicit ad eum Regulus: Domine, descende prius, quam moriatur filius meus Corr ectus necdum credit, sed loquitur, quasi non absens possit eum sanare, nec absens possit scire ea, que circa puerum erant et quasi non post mortem possit eum suscitare. Sed utrumque simul, patrem et filium sanans.
marg.| {b} Dicit ei Iesus, vade, filius tuus vivit quasi dicat: tu dicis: descende, quasi non possim absens sanare: ideo statim sano filium tuum sine descensu meo. Et ex efficacia verbi elevatus in fide.
marg.| {c} Credidit homo sermoni, quem dixit ei Iesus Iam incipit credere, ut dicit Glossa quod sermone sanet et sic meruit ille salutem filio. Chrysostomus et Augustinus volunt, quod nondum omnino habuit certitudinem fidei, quia postea scrutatus est horam, scire volens, utrum a casu, vel ab ipso Iesu facta sit sanitas. Sed tamen.
marg.| {d} Et ibat conf idens, quod sanatus esset filius. Libenter enim credit homo, cum sibi dicitur, quod cupit. Hic querit Chrysostomus quare ad servum Centurionis sponte venit: Mt. 8. hic autem neque vocatus abiit. Ad hoc respondet, quod a Centurione fides confirmata erat, idcirco et promisit ire, ut discamus viri devotionem ; hic autem Regulus imperfectus erat: et ideo Dominus absens sanavit filium eius, ut sic eum ad fidem Divinitatis adduceret. Alia ratio est in Glossa que dicit. Ad filium Reguli non vadit etiam rogatus, ne divitias honorare videatur: ad servum Centurionis ire promittit, qui naturam hominis non despicit: In quo superbiam destruit, que in hominibus non pensat naturam, sed que extra parent.
marg.| {e} Iam autem eo id est Regulo descendente servi occurrerunt ei Glossa dicit, quod veniebant credentes. Chrysostomus videtur velle dicere, quod ideo occurrerunt, ut nuntiarent, quod superflua esset presentia Christi de reliquo. Et utrumque potest esse verum: quia enim subito viderant convaluisse eum et sciebant patrem ob hoc ad Iesum ivisse, arguebant ex virtute Christi sanatum esse, eo quod naturalis sanitas non fiat subito et precipue in eo, qui laborat in extremis.
marg.| {f} Et nuntiaverunt dicentes: quia filius eius viveret Non dicunt quod sanatus esset, cum tamen et hoc verum fuit ; sed quia viveret, innuentes per hoc magnitudinem morbi, quod quasi de morte esset resuscitatus.
marg.| {g} Interrogabat ergo horam ab eis, in qua melius habuerat Inte rl. dicit, quod hoc interrogat non diffidens de misericordia Dei ; desiderat vero, ut virtus divina servorum confessione plurimis innotesceret. Et hec Glossa satis videtur dicere probabiliter, quia ex magnitudine scire poterat, quod naturaliter non potuisset filius, ita cito fuisse sanatus, sed miraculose. Chrysostomus tamen dicit et Augustinus quod nondum perfecte credebat, sed interrogavit horam, volens experiri, utrum casu, vel precepto Christi sanatus sit.
marg.| {h} Et dixerunt, quia heri hora septima scilicet inter sextam et nonam.
marg.| {i} Reliquit eum febris Chrysostomus Non simpliciter, ut contingit, sed repente dimisit, ut appareret, non esse naturalis consequentia, quod fiebat. Hoc etiam famulos suscitavit ad fidem. Et nota quod illum, quem supra vivere dixerunt, hunc sanatum a febre dicunt: Et ita patet, quod nihil aliud per vitam intelligebant, nisi quod magnitudinem morbi volentes innuere sic locuti sunt.
marg.| {k} Cognovit ergo pater id est discutiendo intellexit, comparans horam nuntiantium hore Christi prenuntiantis.
marg.| {l} Quia illa hora erat, in qua dixit Iesus, filius tuus vivit Et t unc ipse a difficiliori morbo ereptus est. Unde sequitur.
marg.| {m} Et credidit ipse et domus eius tota visa et probata magnitudine miraculi. Ut autem innuat Evangelista, quod ideo iam secundum miraculum fecit in Chana, ut etiam primum {6. 311b} per istud suscipiat divulgationem, subdit: Hoc iterum secundum signum fecit Iesus Et dicit tempus.
marg.| {n} Cum venisset a Iudea in Galileam quia etiam primum a Iudea veniens fecit. Chrysostomus tamen aliter dicit: scilicet quod Evangelista vult per hoc extollere Samaritanos et commendare, qui nullum signum suscipientes crediderunt: Galilei autem iam secundum signum suscipientes, non crediderunt, nisi tantum Regulus et domus eius, sicut innuit textus etc.
marg.| qui habetis hic consolationem vestram. Tertium est, qua infirmitate laboret febri scilicet que est immoderatus calor circa cor interius. Et ideo in exterioribus sentit frigiditatem tantam, ut non possit manus extendere ad pauperes: vel membra ad alia bona movere. Hec est cupiditas, que vehementer accendit cor. Ignis enim est, qui numquam dicit sufficit, ut dicitur Prv. 30.c. Et sicut est de febre, ita est de cupiditate. In accessu enim febrili calor est immoderatus interius circa cor: et in exterioribus sentit frigus et interius non sentit: ita in principio sic cupidus intra se ardet igne cupiditatis ; nec tamen sentit illum calorem, quia non intelligit suam avaritiam ; sed frigus exterius, quia semper credit fame mori et semper credit parum habere et ea, que habet, amittere. Unde et manus habet frigidas et quasi contractas ad eleemosynas et alia membra ad bona opera, Iob. 15.c. Sonitus terroris semper in auribus illius etc. Interius tamen totus ardet. Unde Eccl. 23.c. Anima calida quasi ignis ardens non extinguetur, donec aliquid glutiat, Apc. 16.b. Estuaverunt homines estu magno. Et nota quod inter omnes febricitantes solus fenerator habet continuam: Alii avari, ut raptores et fures non habent, nisi de die in diem: vel aliquando ab anno in annum: sicut est quedam febris, que est a quadragesima die in quadragesimam. Gulosi habent febrem quotidianam, Quartum est, quando sanatur:   Hora, inquiunt septima reliquit eum febris quia per septem ab hac febre sanatur homo. Primum est difficultas peccandi, que procedit ex amotione occasionis peccandi et opportunitas, Os. 2.b. Sepiam viam tuam spinis. Secundum est amaritudo in peccando, Idc. 1.g. Arctavit Amorrheus filios Dan in monte, nec dedit eis locum, ut ad planitiem descenderent, id est ad latam viam, que ducit ad mortem. Tertium est tedium peccandi, Sap. 2.a. Exiguum et cum tedio est tempus vite nostre. Quartum est horror peccandi, Is. 21.a. Horrui, cum audirem: turbatus sum, cum viderem. Sap. 18.b. Timore percussi illius, que non videbatur, faciei et estimabant deteriora esse, que videbantur. Quintum est confessio de peccato, Eccl. 4.c. Est confusio adducens gloriam. Unde Philosophus: Erubuit: salva res est. Sextum est abominatio hominum, quando peccator fit opprobrium hominum et abiectio plebis propter peccatum suum. Prv. 29.d. Abominantur Iusti virum impium. Septimum est adversitas, quando ei semper male accidit, ex quo incepit peccare: Adversitas enim retrahit ad Deum, Os. 2.b. Revertar ad virum meum priorem, quia bene erat mihi tunc magis, quam nunc. Sicut e contra prosperitas avertit a Deo, Prv. 1.d. Prosperitas stultorum perdet eos. Unde Augustinus in libro de doctrina Christiana: Nihil infelicius felicitate peccantium. Vel septem hore possunt dici illa septem, que dicit Apostolus 2Cor. 7.c. Secundum Deum contristari vos, quantam in vobis operatur sollicitudinem, sed defensionem, sed indignationem, sed timorem, sed desiderium, sed emulationem, sed vindictam. Vel septem hore, septem mundi considerationes. Prima est consideratio brevitatis, secunda mutabilitatis, tertia infidelitatis, quarta dolositatis, quinta malignitatis, sexta, quod tibi adversatur, septima, quod tibi inimicatur.
prol.| cor tuum et ibi clauso ostio ora Patrem tuum.
marg.| {b} Spiritus est Deus Et t ales adoratores requirit, Prv. 23.c. Fili, prebe mihi cor tum, in hospitium, scilicet et in templum, in quo me adores. Unde Augustinus. Si forte queris aliquem locum altum, aliquem locum sanctum ad orandum, intus te exhibe templum Deo. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. 1Corinth. 3.n. In templo vis orare, in te ora, sed prius esto templum Dei, quia ille in templo sancto suo exaudiet orantem. Item etiam dicitur Ier. 7.a. Contra illos, qui gloriantur de loco sancto et nihil curant de animo mundo. Bonas, inquit, facite vias vestras et studia ; et habitabo vobiscum in loco isto ; et nolite confidere in verbis mendacii, dicentes: templum Domini, templum Domini est. Sequitur:
marg.| {d} Dicit ei mulier: Scio, quia Messias venit, qui dicitur Christus Nota quod mulier postquam instructa est, ut adoret Patrem in spiritu et veritate, cognoscit Messiam venisse: sic anima spiritualiter et veraciter orationi incumbens, statim sentit Spiritus sancti unctionem adesse. Messias enim idem est, quod unctus, vel unctio: Christus enim animam, ad quam venit, ungit. Ps. 44. Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus etc. Unxit enim infirmos. Unde Eccl. 38.a. Unguentarius faciet pigmenta suavitatis et unctiones conficiet sanitatis. Ungit etiam Reges et Sacerdotes. Apc. 5.b. Fecisti nos Deo nostro regnum et Sacerdotes. Ungit etiam nos, ut pugiles suos pro causa sua defendenda, 1Rg. 18.d. Esto vir fortis et preliare bella Domini.
marg.| {f} Cum ergo venerit, ille nobis annuntiabit omnia Quia unctio docet de omnibus, 2.d. Et in eodem Vos unctionem habetis a Sancto et noscitis omnia. Sequitur.
marg.| {g} Dicit ei Iesus: Ego sum, qui loquor tecum muli ere, id est id anima optante adventum Iesu ad ungendum et illuminandum se, statim ostendit se Iesus et respondet testimonium conscientie eius, quod ipse presens est, qui loquitur inspirando in corde. Bernardus. Cum aliquid virtutis in me sentio, Deum virtute adesse non ambigo. Is. quinquagesimo octavo, c. Tunc invocabis ; et Dominus exaudiet: clamabis ; et dicet: Ecce adsum, quia misericors {6. 308b}   * sum Dominus Deus tuus. {a}   Et c ontinuo etc.
marg.| Ubi enim Iesus habitat in corde per gratiam, oportet, quod veniant discipuli per conversationem disciplinatam. Discipuli enim sunt motus et gestus et respectus disciplinati. Vel discipuli Christi, ad litteram, sunt Prelati et Predicatores verbi divini. De quibus subditur.
marg.| {b} Et mirabantur, quia cum muliere loquebatur Mira bantur forte pre novitate, ad litteram. Mirabantur discipuli de hoc, quod cum muliere inopi et Samaritana loquebatur. Ita hodie multi mirantur et indignarentur, si auderent de hoc, quod vident Dominum revelare secreta sua simplicibus, cum tamen dicatur Prv. 9.a. Si quis parvulus, veniat ad me et insipientibus locuta est etc. Et Mt. 11.d. Confiteor tibi, Pater Domine celi et terre, quia hec abscondisti a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis. Et nota quod dicit Chrysostomus, quod mirabantur discipuli mansuetudinem et humilitatem, quod tam perspicuus existens sustinuit loqui mulieri inopi et Samaritane. Hoc est contra illos, qui libenter loquuntur cum divitibus et pauperes et viles personas respuunt. Ecclesiast. 4.a. Congregationi pauperum affabilem te facito. Et in eodem. Declina pauperi sine tristitia aurem tuam et redde debitum tuum et responde illi pacifica in mansuetudine.
marg.| {c} Nemo tamen dixit. Quid queris, aut quid loqueris cum ea In h oc instruimur, ut nos trepide et reverenter habeamus ad magistros et Prelatos nostros, ne passim et indifferenter eorum dicta, vel facta mordeamus. Unde cum discipuli nihil interrogaverunt. Ita enim erant eruditi discipulorum ordinem observare, scilicet formidare et revereri Magistrum. Hoc est contra illos, qui ponunt audacter os in celum, nec verentur ferire Christum Deum innocentem, cum tamen David hoc vereatur. 1Rg. 26.b. Propitius sit mihi Dominus, ne extendam manum meam in Christum Domini.
marg.| Item in eodem 24.b. Percussit cor suum David, eo quod abscidisset oram chlamydis Saul.
marg.| {f} Reliquit ergo Hydriam suam mulier et abiit in civitatem et dicit illis hominibus etc.  Hec mulier conversa alios vult convertere: et sic cortina cortinam trahit. Et, qui audit, dicat: veni, Apc. ultim. d. Chrysost Ita accensa erat, ut et hydriam suam et necessitatem, propter quam venit, derelinqueret et currens in civitatem omnem plebem traheret ad Iesum. A vero enim fonte hauriens fontem sapientie et intellectus, contempsit sensibilem, docens nos ; etsi per parvum exemplum in auditione spiritualium omnia despicere secularia. Quod enim Apostoli fecerunt, hec fecit. Illi retia ; hec Hydriam: Et Evangelistarum opera facit et non vocat unum vel duos, sicut Andreas: et Philippus supra 1.f. sed integram civitatem.
Numérotation du verset Io. 4,moraliter 
marg.| Moraliter Hydria est temporalis solicitudo et cura, quam debet Predicator relinquere, quia nemo militans Deo implicat se secularibus negotiis, 2Tim. 2.a. Unde Ex. 4.f. Moyses remisit uxorem. Ps. 31. In diluvio aquarum multarum ad Deum non approximabunt. Vel Hydria ab Hydra serpente, qui semper bibit et sitit: et eos, quos mordet, sitire facit. Hec est cupiditas, quam relinquere debet Predicator. Quia dicit Gregorius. Qui contemptum temporalium predicat, necesse est, ut ipse prior contemnat. Et ideo Diaconus, quando vadit ad legendum Evangelium, non fert pulvinar, sed alius fert ei: quia alius debet esse solicitus pro eo in necessitatibus corporis. Unde Ct. 2.b. Leva eius sub capite meo etc.
marg.| {i} Venite et videte hominem, qui dixit mihi omnia, quecumque feci Sic predicator debet invitare ad eum, qui scrutatur renes et corda.
marg.| {l} Numquid ipse est Christus ? Sic sub dubitatione debent multa proponi, quia si affirmarentur, statim eis in principio contradiceretur. Et nota quod Predicator de propria verecundia non debet curare: sicut hec mulier non verecundatur dicere statum suum, quia ei dixerat Christus, quecumque fecerat. Chrysostomus Poterat hec mulier dicere: Venite et videte hominem, Prophetantem, sed non verecundatur dicere. Dixit mihi omnia, quecumque feci. Cum enim ignita fuerit anima igne divino, ad nihil eorum, que sunt in terra, de cetero inspicit, non ad gloriam, non ad verecundiam ; sed unius solius eius, scilicet qui detinet eam flamma amoris. Hoc est, quod dicitur 1Io. 4.d. quod caritas foras mittit omnem timorem. Ecclesiast. 4.c. Pro anima tua non confundaris dicere verum.
marg.| Item in eodem d. Non confundaris confiteri peccata tua.
marg.| Sequitur: {a} Exierunt de civitate id est de vana conversatione et mundana solicitudine, Ps. 54. Vidi iniquitatem et contradictionem in civitate. Et alibi. Accipiant in vanitate civitates suas. Ideo dicitur Ier. 48.e. Relinquite civitates et habitate in petra, id est convertimini ad Christum. Et hoc est, quod sequitur.
marg.| {b} Et veniebant ad eum id est Iesum. Iste sunt due partes iustitie. Relinquere malum et converti ad bonum, sicut e contrario peccatum est averti a bono et converti ad malum. Sequitur.
marg.| {c} Interrogabant id est rogabant.
marg.| {d} Eum discipuli dicentes: Rabbi id est Magister, manduca Et loquebantur de cibo corporali.
marg.| {e} Ille autem dixit eis etc.  In h oc dat nobis formam, quod soliciti debemus esse de cibo spirituali, id est de conversione peccatorum, pro eo dimittentes corporalem, sicut legitur Gn. 24.e. de Eliezer. Dicitur enim ibi, quod appositus est in conspectu eius panis et ait: Non comedam, donec loquar sermones meos. Item Tb. 7.b. Cumque Raguel hortaretur eos discumbere ad prandium, Tobias ait: Hic ego hodie non manducabo, nisi prius petitionem meam confirmes et promittas mihi dare Saram filiam tuam, 2Cor. 12.e. Non quero vestra, sed vos.
marg.| {f} Dicebant ergo Discipuli adinvicem. Numquid aliquis attulit ei manducare ? Ita murmurant Clerici et familia Prelatorum, quando vident Dominos suos tardare a comestione et occupari in predicatione, vel in confessionibus audiendis.
marg.| {g} Dicit eis Iesus. Meus est cibus, ut faciam voluntatem eius, qui misit me, perficiam opus eius In h oc instruimur, ut delectionem non in temporalibus, sed in spiritualibus queramus. In faciendo Dei voluntatem, quantum ad nostram custodiam. Hec est voluntas Dei, sanctificatio vestra, ut dicitur 1. Thessal. 4.a. Et in perficiendo opus eius quantum ad aliorum conversionem. Hoc enim est opus Dei, scilicet servare. Unde 1Tim. 2.b. Vult omnes homines salvos fieri.
marg.| Item Ps. 75. Operatus est salutem in medio terre. Hec duo dicit Apostolus. 1Tim. 4.d. Attende tibi et doctrine, insta in illis: hoc enim faciens et teipsum salvum facies et eos, qui te audiunt. Sequitur.
marg.| {l} Nonne vos dicitis, quod adhuc quatuor menses sunt id est quatuor defectus prius sunt in Predicatore supplendi.
marg.| {n} Et tunc , messis venit id est fructus predicationis. Quatuor enim defectus, quos Dei est supplere, debet homo in se cognoscere, maxime quando mittitur ad predicandum. Unde de tribus illorum dicit Ieremias, cum mitteretur a Domino ad predicandum.
marg.| Ier. 5.b. A a a, Domine Deus etc. Ter dicit a, pro triplici defectu, scientie, eloquentie et vite. Quartus defectus est specialis gratie, qua indiget, ut libenter audiatur et ei credatur. Quia dicit Gregorius.: In vanum laborat exterius lingua Predicatoris, nisi intus coadiuvet gratia Salvatoris. Hoc quartum non est in nobis: quia quandoque deficit propter peccata audientium: Aliquando tamen deficit propter malam vitam ipsius predicantis. Amos 4.b. Ego prohibui a vobis imbrem, cum adhuc tres menses interessent usque ad messem, id est cum deficeret Predicator in tribus. Sed nota quod Dominus illos defectus citius supplet, quos homo humiliter agnoscit. Unde sequitur.
marg.| {a} Ecce dico vobis, levate oculos vestros ad o rationem secundum illud Ps. 122. Ad te levavi oculos meos etc.
marg.| {c} Et post modum videte regiones, quia albe sunt ad messem. Primo debet Predicator oculos levare ad celum in oratione et postea ad populum respicere convertendum in predicatione et merito orationis videt eum ad recipiendum predicationem, Ioel. 3.c. Mittite falces, quia maturavit messis.
marg.| {f} Et qui metit, mercedem accipit id est qui predicat, multam habet remunerationem, quia valde magna est messis et pauci sunt messores et ideo eis maior labor et maior eis fructus incumbit, Lc. 10.a. Messis quidem multa, operarii autem pauci. Nota quod dicit, operarii, non locutorii. Manu enim non lingua colligitur messis, nisi forte miraculose. Falcem non predicationis debet messor tenere in manu operationis. Illi ergo, qui predicant et non habent opera, falcem tenent in lingua. Et qui sic volunt metere, presumunt, quod Dominus pro eis faciat miracula: quia hoc non potest fieri, nisi miraculose.
marg.| {g} Mercedem accipit augm entum gratie in presenti.
marg.| {h} Et congregat fructum in vitam eternam glor ie in futuro. Vel potest notari duplex premium: Auree et aureole. De hac mercede dicitur Ruth. 2.a. Dixit Booz messoribus suis, Dominus vobiscum. Booz interpretatur fortis: vel in robore et significat illum, de quo Ps. 23. Dominus fortis et potens. Hic dicit messoribus, id est Predicatoribus suis: Dominus vobiscum, id est ego ipse merces vestra ero. Ipsum etiam gaudium, quod habent de conversione peccatorum, est quedam merces eorum. Ps. 125. Venientes autem venient cum exultatione portantes manipulos suos. Constat, quod Paulus veniet cum multis manipulis, unde et multam mercedem accipiet, Is. 17.a. Et brachium eius spicas leget, 1Th. 2.d. Que est nostra spes, aut gaudium, aut corona glorie ? Nonne vos ante Dominum nostrum Iesum Christum in adventu eius ? Vos enim estis gloria nostra et gaudium.
marg.| {k} Ut et qui seminat, simul gaudeat et qui metit Quod est, quando aliquis predicat peccatoribus, qui tunc non convertuntur ; sed postea ad predicationem alterius, recolentes priorem predicationem. Tunc talis messis communis est utriusque, scilicet illius, qui seminavit, id est qui conversionem inchoavit et messoribus, id est qui perfecit et consummavit. Seminent ergo omnes, quia quandoque messem facient, Is. 6.a. Letabuntur coram te, sicut qui letantur in messe. Eccl. 11.c. Mane semina semen tuum et vespere non cesset manus tua, Amos ult. d. Comprehendet arator messorem, id est Predicator Predicatorem.
marg.| {l} In hoc enim est verbum verum id est in hoc apparet veritas Evangelii et firmitas.
marg.| {o} Quia alius est, qui seminat ; et alius est, qui metit quia magis creditur duobus, quorum unus inchoat predicationem et alius perficit, quam uni crederetur, Dt. 19.d. In ore duorum, vel trium testium stabit omne verbum. Vel.
marg.| {l} In hoc est verbum verum, quia alius est, qui seminat etc. id est veritas est in hoc verbo, quod solet dici, quod alius seminat et alius metit: quia aliud est hoc et illud: Ita aliud est inchoare conversionem hominum et aliud consummare. Vel seminare est bona opera facere in presenti, metere est fructum recipere in futuro.
marg.| Aliud autem est hoc et aliud illud, quia unum in labore fit et lacrimis, aliud in gaudio, Ps. 125. Euntes ibant et flebant mittentes semina sua: Venientes autem venient cum exultatione, portantes manipulos suos. 1Cor. 9.b. Qui parce seminat, parce et metet: et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet. Gal. 6.b. Que seminaverit homo, hec et metet: quoniam, qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem etc. Bonum igitur facientes non deficiamus: tempore enim suo metemus non deficientes. Et nota quod boni seminatores solent duabus manibus seminare. Ideo dicitur Eccl. 9.c. Quodcumque potest manus tua, instanter operare.
marg.| {a} Ego misi vos metere, quod vos non laborastis. Alii laboraverunt et vos in labores eorum introistis Hoc potest dici nobis Clericis et Religiosis. Apostoli enim et Martyres et Confessores, isti laboraverunt, qui Ecclesiam in sanguine suo fundaverunt ; nos autem in laboribus eorum luxuriamur, Dt. 6.b. Cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, pro qua iuravit patribus tuis et dederit tibi civitates, quas non edificasti: domus preclaras cunctarum opum, quas non extruxisti, cisternas, quas non effodisti, vineta et oliveta, que non plantasti, cave, ne obliviscaris Domini Dei tui.
marg.| Item Ios. ult. c. Dedi vobis terram, in qua non laborastis. Sequitur.
marg.| {d} Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum propter verbum mulieris testimonium perhibentis, quia dixit mihi omnia, quecumque feci. Nota quod Dominus dedit virtutem verbo mulieris, quia verecundiam omnem contempsit et se vilificavit, nec vitam suam divulgare timuit, ita si nos contemneremus nosmetipsos, credo, quod nos proficeremus. Humilibus enim datur gratia, 1Pt. 4.b.
marg.| {f} Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum, ut ibi maneret prop ter predicationem, quam ab eo audierant sine questu et sumptu. Ideo non rogantur Prelati nostri ad manendum, quia raro predicant, et multa expendunt. Reliqua satis patent secundum primam expositionem usque ibi:
marg.| {k} Et erat quidam Regulus, cuius filius infirmabatur Capharnaum etc. Summa huius Evangelii dividitur in quatuor, que hic notanda sunt. Quis infirmatur, ubi infirmatur, qua infirmitate teneatur, quomodo sanatus fuerit et quando: Quis ostenditur, cum dicit: Cuius filius infirmabatur Ubi In Capharnaum ? Qua infirmitate, ibi: Reliquit eum febris Quando, hora septima ? Unum ego quemlibet designat iste Regulus, qui spiritualiter debet esse Rex. Unde Ps. 2. Et nunc Reges intelligite. Duo enim faciunt Regem: Unctio et diadema. Christianus autem omnis unctus. Unde 1Io. 2.d. Et vos unctionem habetis a sancto. Et ungitur, ad innuendum, quod debet pugnare pro se et pro regno suo. Unde Iob. 9.a. Militia est vita hominis super terram.
marg.| Item diadema debet habere. Diadema autem dicitur quasi duo demens, principium et finem. Principium, ad innuendum, quod nulli subest. Finem ad innuendum, quod perpetuo non ad horam erit Rex, sicut potestates, que quasi quolibet anno renovantur. Unde nec sunt, nec dicuntur Reges. Nulli ergo subest homo nisi velit, quia cor habet in libera potestate, ita quod a nullo cogi potest. Eccl. 17.a. Dedit homini potestatem eorum, que sunt super terram: posuit timorem illius super omnem carnem, id est super motum, vel actum carnalem et dominatus est bestiarum et volatilium, id est motuum carnis et mentis carnalium et spiritualium, ecce libertas, sive libera potestas hominis, cui regnum suum subest. Et postea sequitur: Testamentum eternum constituit cum illis, ecce regni eternitas. Hec duo notantur in diademate: Demit enim duo, servilitatem et temporalitatem, sive brevitatem. Sed istud regnum violatur per peccatum et diminuitur: Unde iam homo non Rex, sed Regulus dicitur, quod est diminutivum quasi parvuli, vel pueri et hoc propter parvitatem regni, propter parvitatem potentie, propter parvitatem sapientie. Propter parvitatem regni dico, quia modicum est, sola, scilicet longitudo hominis, que est septem pedum. Unde Ecclesiast. 9.d. Civitas, pauci in ea viri, id est virtutes. Philosophus. Omnia mea mecum porto. Item propter parvam potentiam. Unde Is. 1.g. Erit fortitudo vestra quasi favilla stupe. Nahum 3.c. Omnes munitiones vestre quasi ficus cum grossis suis, si concesse fuerint, cadent in os comedentis. Ex parvitate autem potentie accidit, quod occupant alieni regni regnum istud, id est Demones, vel motus carnales, Is. 1.c. Regionem vestram coram vobis alieni devorant. Item dicitur Regulus propter parvitatem sapientie. Sumus enim pueri sensibus, non malitia: et ideo non Reges, sed Reguli sumus. Ecclesiast. 10.c. Ve tibi terra, cuius Rex puer est, id est ratio puerilis sequens puerilia et vana. Prv. 1.c. Usquequo parvuli diligitis infantiam ; et stulti ea, que sibi noxia sunt, querunt ? Ve ergo tali terre, cuius Rex puer est, quia tunc a suis, qui deberent cum defendere, dissipatur regnum eius. Hi sunt quinque sensus. Unde 1Mcc. 1.b. Obtinuerunt pueri eius regnum unusquisque in loco suo et imposuerunt sibi diademata et multiplicata sunt mala in terra. Hoc fit, quando quinque sensus regnant in anima, tunc disperditur regnum: Ecclesiast. 10.a. Rex insipiens disperdet populum suum. Et nota quod insipientia Regis est in tribus. Primum, quando non exercet iustitiam de malefactoribus. Secundum, quando munitiones sibi aptas non edificat, vel edificatas non conservat. Tertium, quando divitias ad pugnandum sibi non congregat. De primo, scilicet de faciendo iustitiam dicitur Prv. 20.d. Dissipat impios Rex sapiens et incurvat super eos fornicem. Ergo e converso, insipiens non dissipat impios, sed multiplicat. Is. 26.d. Iustitiam non fecimus in terra, ideo non ceciderunt habitatores orbis.
marg.| Item Prv. 20.d. Rex, qui sedet in solio Iudicii, dissipat omne malum introitu suo. Secundo insipiens est, quia non {6. 310vb} edificat sibi munitiones: De quibus dicitur 2Rg. 9. quod septem munitiones edificavit Salomon. Prima munitio, sive presidium fuit Mageddo, quod interpretatur fructus cene et significat ieiunium, sive parcitatem in cibo. Parca enim cena valde fructuosa est contra vitium gule et exercitium eius, Ecclesiastic. 31.c. Vigilia et cholera et tortura homini infrunito ; somnus autem sanitatis in homine pareo. Secundum presidium est Mello, quod interpretatur plenitudo, sive adimpletio. Hec est eleemosyna et est contra avaritiam et exercitium eius, Prv. 3.b. Honora Dominum de tua substantia: et de primitiis frugum tuarum da pauperibus: et implebuntur horrea tua saturitate et vino torcularia redundabunt. Tertium est Gazer, quod interpretatur robuste consurgens, vel fortiter vigilans. Hec est strenua operum multiplicatio et est contra acediam, Prv. 4.b. Currens non habebis offendiculum tedii, scilicet tui, qui es strenuus in multiplicatione operum. Unde precipitur illis, qui timent de paralysi, ut semper moveant membrum illud. Unde Ecclesiast. 6.c. Subiice humerum et porta illam operando et non acidieris in vinculis eius: Quartum est Bethoron, quod interpretatur domus ire, vel domus Magistri et significat disciplinam: et est contra luxuriam et expercitium eius, Prv. 22.c. Stultitia colligata est in corde pueri et virga discipline fugabit eam.
marg.| Item Prv. 26.a. Flagellum equo et chamus asino et virga in dorso imprudentium. Quintum est Palmira, sive Emath, quod idem est et interpretatur formidans eos: et significat pavorem de propriis operibus: et est contra superbiam et inanem gloriam, Prv. 28.c. Beatus homo, qui semper est pavidus, Iob. 9.d. Verebar omnia opera mea, sciens, quod non parceres delinquenti. Ibi dicit Gregorius. Oportet bona agere et ab eis se in mente sollicite custodire. In bonis enim operibus duo timenda sunt, desidia et fraus. Desidiam facit minor amor Dei ; fraudem proprius amor sui. Fit autem fraus tribus modis, cum pro bene actis, vel tacita hominum gratia, vel favoris aura, vel commodum aliquod temporale desideratur. Et qui hoc facit, est maledictus, Ier. 48.b. Maledictus, qui opus Dei facit fraudulenter, vel negligenter, alia littera. Sextum presidium est Balath, vel Balad, quod interpretatur lugens eos et significat misericordiam et compassionem de damnis proximorum: et est contra invidiam, que ridet de damnis proximi, Iob. 30.d. Flebam quondam super eo, qui afflictus erat et compatiebatur anima mea pauperi. Septimum est Ezer, quod interpretatur fortitudo et significat patientiam, vel mansuetudinem, que omnia fortiter vincit: et est specialiter contra iram et exercitium eius, Prv. 16.d. Melior est patiens viro forti: et qui dominatur animo suo expugnatore urbium: quia talis habet pugnam contra seipsum et vincit familiarem inimicum. Balivi autem in his presidiis sunt septem dona Spiritus sancti: Et redde singula singulis. Quia autem ista presidia non habemus, patet, quod insipientes Reges sumus. Tertium, quod ostendit insipientiam Regis, est, quando divitias ad pugnandum congregat. De quibus dicitur Is. 33.a. Divitie salutis sapientia et scientia timor Domini ipse thesaurus eius est.
marg.| Item Prv. 13.d. Redemptio anime viri, divitie sue. Quis sit filius huius Reguli videamus. Animus, sine anima potest dici filius, cuius solicitudinem debet gerere pater eius, ut hereditatem ei acquirat, 2Cor. 12.e. Non debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis. Igitur thesaurizemus thesauros in celis, sicut dicitur Mt. 6.c. Item pater debet filium corrigere: sic ratio animum. Hbr. 12.c. Quis filius, quem non corripit pater ? Item debet eum instruere: quia qui docet filium in zelum nutrit inimicum, ut dicitur Sir. 30.a. Sic iam per predicta patet primum, quod diximus hic considerandum, scilicet quis sit iste, qui infirmatur filius, scilicet Reguli. Secundum, quod notandum est, ubi infirmatur, in Capharnaum, quod interpretatur villa consolationis, vel pinguedinis. Et in hoc notatur causa morbi, id est peccati abundantia, scilicet temporalis sanitas et fortitudo corporalis et c etera huiusmodi bona naturalia, que Dominus dat ad consolationem et gratiarum actionem ; sed nos vertimus in corruptionem. Ps. 82. Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum. Lc. 6.d. Ve vobis divitibus,
marg.| qui ha-



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Io. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=58&chapitre=58_4)

Notes :