Hugo de Sancto Caro

Capitulum 19

Numérotation du verset Io. 19,1 

Tunc ergo1
1 ergo] om. P14417
apprehendit Pilatus2 Iesum et flagellavit.
2 apr. Pil. ΩL ΩS P14417 Rusch Weber ] inv. ΩR
Numérotation du verset Io. 19,2 

Et milites plectentes coronam de spinis
imposuerunt capiti eius et veste purpurea3 circumdederunt eum.
3 veste purpurea ΩL P28 Rusch ] vestem purpuream Wordsworth (D b c P17225 δ aur. Bentley) ΩR
Numérotation du verset Io. 19,3 

Et veniebant ad eum et dicebant4: Ave rex Iudeorum et dabant ei alapas.
4 et veniebant ad eum et dicebant CorS1 ΩR ΩJ ΩL ΩP Li449 Li449@ P28 Rusch Weber ] et dicebant Cor3 (greca littera non hab. ET VENIEBANT AD EUM sed ita omnia reliqua#) CorS1 (G’ .ul. non habet ET VENIEBANT AD EUM ET DICEBAT sed cetera omnia habet)
Numérotation du verset Io. 19,4 

Exivit iterum Pilatus foras et dixit5 eis: Ecce adduco vobis eum6 foras
5 dixit ΩR ΩJ ΩS P28 ] dicit ΩL Rusch Weber |
6 vobis eum ΩJ ΩL ΩS Rusch Weber ] inv. ΩR Li449@ Li449 P28 |
Numérotation du verset Io. 19,5 

ut cognoscatis quia nullam in eo causam invenio 7.
7 nullam in eo causam invenio ΩR ΩS Li449 P28 ] Nullam invenio in eo causam Rusch , in eo nullam causam invenio ΩL Li449@ Weber
Exivit8 ergo Iesus
8 Exivit] exiit ΩL
portans spineam coronam et purpureum vestimentum
et dicit eis:
Ecce
homo.
Numérotation du verset Io. 19,6 

Cum ergo vidissent eum9 pontifices et10 ministri clamabant dicentes: Crucifige, crucifige eum11. Dicit eis Pilatus: Accipite eum vos et crucifigite. Ego enim non invenio in eo causam.
9 eum ΩL ΩS Rusch Weber ] om. P28 |
10 et ΩL ΩS P28 Rusch ] + pharisei vel ΩR |
11 eum ΩR ΩL ΩJ Li449@ Li449 P28 Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset Io. 19,7 

Responderunt12 Iudei: Nos legem habemus et secundum legem debet mori quia filium Dei se fecit.
12 Responderunt Weber (s) Li449@ Li449 Rusch ] om. ΩR*, + igitur ei ΩR², + ei ΩL P28 Weber
Numérotation du verset Io. 19,8 

Cum ergo audisset Pilatus13 hunc sermonem magis timuit
13 Pilatus ΩR ΩL Li449 P28 Rusch Weber ] om. Li449@
Numérotation du verset Io. 19,9 

et ingressus est in14 pretorium iterum et dixit15 ad Iesum: Unde es tu? Iesus autem responsum non dedit ei.
14 in ΩS P28 Rusch ] om. ΩR ΩL Li449@ Li449 Weber |
15 dixit Cava ΩR ΩL ΩS P28 Clementina ] dicit Rusch Weber |
Numérotation du verset Io. 19,10 

Dicit ergo ei Pilatus: Mihi non loqueris? Nescis quia potestatem habeo crucifigere te et potestatem habeo dimittere te?
Numérotation du verset Io. 19,11 

Respondit Iesus: Non haberes potestatem adversum me ullam nisi tibi datum esset16 desuper.
16 datum esset Li449@ Li449 P28 ] datum fuisset Rusch , esset datum ΩL ΩS Weber , datum ΩR
Propterea qui me tradidit17 tibi
17 me tradidit ΩL ΩS P28 Rusch ] inv. Weber
maius peccatum habet18.
18 peccatum habet ΩL ΩS Li449 P28 Rusch Weber ] inv. Li449@
Numérotation du verset Io. 19,12 

Et19 exinde
19 Et exinde ΩF² (?) Li449@ Li449 ΩJ ΩP CorS2 ( al. apponunt ) Rusch Clementina ] exinde ΩL ΩS ΩR P28 CorS2 ( al. corr. sine ET ) Weber , et inde Z
querebat Pilatus dimittere eum. Iudei autem clamabant20 dicentes: Si hunc dimittis non es amicus Cesaris.
20 clamabant ΩL ΩS P28 Rusch Weber ] clamaverunt ΩR
Omnis enim21 qui se regem facit contradicit Cesari.
21 enim Li449@ ΩR ΩJ P28 Rusch ] om. ΩL ΩP Weber
Numérotation du verset Io. 19,13 

Pilatus ergo22 cum audisset hos sermones
22 ergo ΩF CorS2 Li449@ Li449 ΩJ ΩL ΩP P28 Weber ] autem CorS2 (al.) ΩS ΩR Rusch Clementina
adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali
in loco23 qui dicitur Lithostrotos 24
23 loco Cava Φ Weber (s Z D) ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩR ΩS P28 Rusch Clementina ] locum Weber |
24 Lithostrotos Li449@ Li449 Clementina ] scrips., Locostratos ΩM, Licostratos Arsenal1170* ΩF ΩS ΩJ, Lithostratos , Lichostratos Sarum Rusch , Lycostratos ΩP , Litostrathos ΩL ΩR, Lithostrotus Weber , Λιθόστρωτον |
hebraice autem Gabatha25.
25 Gabatha ΩM ΩF ΩJ ΩL ΩP Arsenal1170 Li449@ Li449 Rusch , Gabbatha P28 ΩR CorS2 ( Parisiensis Senonensis* ) Clementina Weber ] Golgatha ΩS CorS2 (Senonensis GOLGOTHA cor<rectio>ne sed prius GABBATHA et sic anti.)
Numérotation du verset Io. 19,14 

Erat autem26 Parasceve Pasche hora quasi sexta.
26 autem ΩL P28 ] om. ΩR
Et dicit Iudeis: Ecce rex vester.
Numérotation du verset Io. 19,15 

Illi autem clamabant27: Tolle tolle, crucifige eum. Dicit eis28 Pilatus: Regem vestrum crucifigam?
27 clamabant P28 ΩL ΩP ΩR Li449@ Li449 Rusch Weber ] + dicentes ΩF ΩS ΩJ* (rubr. cancel. et expunc.) P28² Cor2 |
28 Dicit eis Cava ΩF ΩJ ΩP ΩR ΩS P28 Weber (s) Clementina ] Dixit eis ΩL Li449@ Li449 Weber , Dixit autem Rusch |
Responderunt pontifices: Non29 habemus regem nisi Cesarem.
29 Non ΩR ΩL ΩJ CorS2 (al. sine NOS ) Linz449@ Li449 P28 Rusch Weber ] Nos praem. CorS2 (al. apponunt)
Numérotation du verset Io. 19,16 

Tunc ergo tradidit eis illum30 ut crucifigeretur.
30 illum ΩR ΩJ ΩL Li449@ Li449 P28 Weber ] Iesum Rusch
Susceperunt autem Iesum et eduxerunt31.
31 eduxerunt ΩJ ΩL ΩR Li449@ Li449 P28 Weber ] + eum Rusch , duxerunt Amiatinus
Numérotation du verset Io. 19,17 

Et baiulans sibi crucem
exivit in eum qui dicitur Calvarie locum32
32 locum ΩP ΩS Li449 Clementina Rusch Weber ] locus Li449@ ΩR ΩJ P28
hebraice33 Golgotha
33 hebraice ΩL ΩS Li449@ Li449 P28 Weber ] + autem Rusch
Numérotation du verset Io. 19,18 

ubi eum crucifixerunt34 et cum eo alios duos hinc et hinc35.
34 eum crucifixerunt ΩL ΩS Li449@ Li449 P28 Weber ] inv. Rusch |
35 hinc² ΩL P28* ] inde P28² (in ras.) |
Medium autem Iesum.
Numérotation du verset Io. 19,19 

Scripsit autem et36 titulum Pilatus et posuit super crucem.
36 et ΩL Li449@ Li449 P28 Weber ] om. Rusch
Erat autem scriptum: Iesus Nazarenus rex Iudeorum.
Numérotation du verset Io. 19,20 

Hunc ergo titulum multi Iudeorum legerunt37 quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus est38 Iesus. Et erat scriptum hebraice grece et latine.
37 Iudeorum legerunt ΩR ΩS P28 ] inv. ΩL Rusch Weber |
38 est ΩR ΩL Li449@ Li449 P28 Weber ] erat Rusch |
Numérotation du verset Io. 19,21 

Dicebant ergo Pilato pontifices Iudeorum:
Noli scribere rex Iudeorum sed quia ipse dixit rex sum Iudeorum.
Numérotation du verset Io. 19,22 

Respondit Pilatus:
Quod scripsi scripsi.
Numérotation du verset Io. 19,23 

Milites ergo
cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta eius et fecerunt quatuor partes
unicuique militi partem
et tunicam.
Erat autem tunica inconsutilis
desuper contexta per totum.
Numérotation du verset Io. 19,24 

Dixerunt ergo ad invicem: Non scindamus eam39 sed sortiamur de illa cuius sit. Ut Scripturaa impleretur40 dicens: Partiti sunt
0 Cf. Ps. 21, 19.
39 eam ΩL] illam ΩR |
40 impleretur ΩR ΩL Li449@ Li449 Rusch ] impleatur P28 Weber |
vestimenta mea sibi
et in vestem meam
miserunt sortem. Et milites quidem hec41 fecerunt.
41 hec ΩL P28 ] hoc ΩR
Numérotation du verset Io. 19,25 

Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius
Maria Cleophe
et Maria Magdalene.
Numérotation du verset Io. 19,26 

Cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem quem diligebat
dicit matri sue: Mulier, ecce filius tuus.
Numérotation du verset Io. 19,27 

Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora42 accepit eam discipulus in suam43.
42 hora ΩR ΩL ΩS P28 Li449 Rusch Weber ] om. Li449@ |
43 suam Weber ( Z D ) Li449@ ΩR ( scilicet matrem dicit Ieronimus ) CorS1 (G’) P28 Rusch ] sua ΩJ ΩL Li449 Weber (vel in sua scilicet officia dicit Augustinus) Cor3 (grec. SUA [ἴδια] pluralis numeri et neutri id est propria) CorS1 (vel Augustinus sic et est SUA pluralis numeri et neutri generis id est propria vel IN SUAM scilicet ‘curam’ secundum Anselmum [= Glossa interl .] et Beda [ ut ref. Catena aurea CIO19,24b-27_distinctio_8.12] vel secundum Augustinus (!) IN SUA scilicet propria); cf. AUGUSTINUS HIPPONENSIS , In Ioannis evangelium tractatus , tract. 119, § 3.21 sqq., CCSL 36: «suscepit ergo eam in sua, non praedia, quae nulla propria possidebat, sed officia, quae propria dispensatione exsequenda curabat ». |
Numérotation du verset Io. 19,28 

Postea sciens Iesus quia iam44 omnia consummata sunt45,
44 iam Li449@ Li449 ΩL ΩS P28 Weber cum graec.] om. Rusch Clementina , quoniam ΩR |
45 omnia - consummata sunt ΩR ΩL ΩS P28 Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449 |
ut consummaretur Scripturab dicit: Sitio .
0 Cf. Ps. 68, 22.
Numérotation du verset Io. 19,29 

Vas autem46 positum erat47 aceto48 plenum. Illi autem49 spongiam plenam aceto hyssopo50 circumponentes obtulerunt ori eius.
46 autem ΩS P28 Rusch ] ergo ΩL (post erat) Li449@ Li449 ΩR Weber |
47 positum erat Li449 ΩR Rusch Weber ] inv. Li449@ ΩS P28 Clementina , erat ergo positum ΩL |
48 aceto Li449@ ΩR ΩS P28 Rusch Weber ] in praem. Li449 |
49 autem Li449@ Li449 ΩR ΩL ΩS P28 Weber ] ergo Rusch |
50 spongiam - plenam aceto hyssopo ΩL Rusch Weber ] inv. ΩS P28 , plenam aceto ysopo spongiam |
Numérotation du verset Io. 19,30 

Cum ergo accepisset51 Iesus acetum dixit: Consummatum est. Et inclinato capite tradidit spiritum.
51 accepisset ΩL P28 Rusch Weber ] accepit ΩR
Numérotation du verset Io. 19,31 

Iudei ergo quoniam Parasceve erat ut non remanerent in cruce corpora sabbatoc, erat enim magnus dies ille sabbati52, rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura53
0 Cf. Dt. 21, 23.
52 sabbati Li449@ Li449 ΩR ΩL P28 Weber ] om. Rusch |
53 eorum crura ΩL ] inv. ΩR P28 |
et tollerentur.
Numérotation du verset Io. 19,32 

Venerunt ergo milites et primi quidem fregerunt crura et alterius qui crucifixus est cum eo.
Numérotation du verset Io. 19,33 

Ad Iesum autem cum venissent ut viderunt eum iam54 mortuum non fregerunt eius crura.
54 eum iam ΩL ΩS Rusch Weber ] eum ΩR , iam P28
Numérotation du verset Io. 19,34 

Sed unus militum lancea latus eius aperuit et continuo exivit sanguis et aqua.
Numérotation du verset Io. 19,35 

Et qui vidit testimonium perhibuit et verum est testimonium eius55 et ille scit quia vera dicit ut et56 vos credatis.
55 testimonium eius ΩR ΩS P28 Clementina ] inv. ΩL Rusch Weber |
56 ut et ΩL Rusch Weber ] inv. P28 |
Numérotation du verset Io. 19,36 

Facta sunt enim hec ut Scripturad impleretur57: Os non comminuetis
0 Cf. Ex. 12, 46.
57 impleretur ΩR ΩL P28 Rusch ] impleatur Weber
ex eo.
Numérotation du verset Io. 19,37 

Et iterum alia Scriptura dicite:
0 Cf. Za. 12, 10.
Videbunt in quem transfixerunt.
Numérotation du verset Io. 19,38 

Post hec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathia eo quod esset discipulus58 Iesu, occultus autem propter metum Iudeorum, ut tolleret corpus Iesu. Et permisit Pilatus. Venit ergo et tulit corpus Iesu.
58 esset dis. ΩL ] inv. P28
Numérotation du verset Io. 19,39 

Venit autem et Nicodemus qui venerat ad Iesum nocte primumf
0 Cf. Io. 3, 1-2.
ferens mixturam myrrhe et aloes quasi libras centum.
Numérotation du verset Io. 19,40 

Acceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt eum59 linteis cum aromatibus sicut mos est Iudeis sepelire60.
59 eum Li449@ Li449 ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩS CorS2 P28 Rusch Weber ] illud Cava ΩR CorS2 (al.) Clementina |
60 est Iudeis sepelire ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩR Li449@ Li449 P28 ] Iudaeis est sepelire Weber , est sepelire Iudaeis Rusch |
Numérotation du verset Io. 19,41 

Erat autem in loco ubi crucifixus est61 hortus, et in horto monumentum novum in quo nondum quisquam positus fuerat62.
61 est ΩF ΩL ΩR Li449@ Li449 P28 Weber ] + Iesus Rusch |
62 fuerat Li449@ Li449 ΩL ΩR Rusch ] erat Weber |
Numérotation du verset Io. 19,42 

Ibi ergo propter Parascevem Iudeorum quia iuxta erat monumentum posuerunt Iesum.

Capitulum 19

Numérotation du verset Io. 19,1 
marg.| {6.392ra} Tunc ergo apprehendit Pilatus etc. Nota quod plura preterit Ioannes, que alii Evangeliste dicunt, ut illud. Quoniam Pilatus audito, quod Galileus esset, misit eum ad Herodem: et cum Dominus nollet ei respondere, indutum eum veste alba et illusum in ea remisit ad Pilatum. Lc. 23.a. Sed que narrat iste Evangelista, exponamus. Dicit enim.
marg.| {a} Tunc ergo postquam audivit, quod instanter petebant Barrabam.
marg.| {b} Apprehendit etc. per milites, quia enim verbis laboraverat, ut eriperet Christum et non potuit, modo tentat eum liberare flagellis. Unde Chrysostomus Flagellavit eum Pilatus fortassis absolvere eum volens et mitigare Iudaicum zelum, quia enim per priora eum non salvavit: ideo nunc flagellavit: et si que facta sunt a militibus dissimulat, scilicet chlamydem et coronam circumponere, ut eorum molliat iram ; propterea et coronatum eduxit eum ad eos, ut convicium, quod a militibus factum erat in eum videntes, paululum respirarent a passione ire sue et invidie et evomant venenum. Et nota quod dicit, flagellavit, permittendo, vel etiam iubendo, ut dicit Augustinus In hoc autem impletum est illud, quod dicit per Ps. 34. Congregata sunt super me flagella et ignoravi causam. Item Ps. 37. « Ego in flagella paratus sum ». Et illud Ps. 72 : « Et fui flagellatus tota die et castigatio mea in matutinis ». Item Augustinus Impletur, quod de se predixit, Mt. 20.c. Tradent eum ad flagellandum. Occultata potentia commendatur patientia, qua Martyres informantur. Mane enim fuit, cum adductus est ad Pretorium, ut dicitur supra 18.e. et Is. 53.b. Disciplina pacis nostre super eum et 50.c. Dorsum meum posui ad flagella et genas meas ad alapas. Per quos autem flagellavit, subdit.
Numérotation du verset Io. 19,2 
marg.| {c} Et milites plectentes id est punientes.
marg.| Vel sic:{d} Plectentes coronam id est componentes.
marg.| {e} De spinis id est de iuncis marinis acutis et ad modum spinarum pungitivis, imposuerunt capiti eius. Primum habuit penam et dolorem, scilicet flagellatio secundum habuit penam pro spinis et derisionem pro corona: tertium habuit solum derisionem et ludibrium, de quo subditur.
marg.| {g} Et veste purpurea id est simili purpure. Unde Mt. 27.c. habetur: Vestem coccineam.
marg.| {h} Circumdederunt eum Glossa irrisorie, quia se Regem dicebat esse. Purpura enim signum est Regis, ut dicitur. 1Mcc. 8. Unde in alio Evangelista dicitur, quod posuerunt in manu eius arundinem loco sceptri, ut in tribus signis regalibus illuderent ei, in corona, in purpura, in sceptro. Et tunc adimpletum est illud Ct. 3.d. « Egredimini et videte Regem Salomonem in diademate quo coronavit eum mater sua », id est Synagoga, quia de Salomone ad litteram non potest intelligi: quia non legitur, quod fuerit coronatus, sed inunctus in Sion. 3Rg. 1.e.
Numérotation du verset Io. 19,3 
marg.| {i} Et veniebant milites, id est accedebant.
marg.| {k} Ad eum etc.   non solum signis, sed verbis illudentes.
marg.| {l} Et dabant ei alapas vel palmas, in signum, quod pro fatuo Rege eum habebant, sicut solent fatui cedi alapis. Et in hoc impletur illud Lam. 3.d. Dabit percutienti se maxillam. Augustinus Dabant ei alapas. Sic implebantur, que de se predixerat Christus, sicut Martyres informantur ad omnia adversa perferenda: sic paulisper occultata tremenda potentia commendabatur, prius imitanda patientia.
Numérotation du verset Io. 19,4 
marg.| {m} Exivit iterum Pilatus foras extra Pretorium, scilicet ut saltem modo post flagella et ludibria satiati cessent ab eo. Et idem quod prius allegavit, iterum allegat, scilicet eius innocentiam. Unde sequitur.
marg.| {n} Et dicit eis etc. vos ipsi,
Numérotation du verset Io. 19,5 
marg.| quia nullam invenio in eo causam mortis, quasi dicat: iam examinavi eum intus: volo ergo, ut et vos sciatis exterius. Et quia sciebat eorum invidiam non parcere innocentie, voluit eos et flagellis eius et opprobriis saltem satiare et sedare, ideo sequitur.
marg.| {o} Exivit ergo Iesus portans spineam coronam in capite. Augustinus Non clarus imperio, sed plenus opprobrio. Lam. 3.d. Saturabitur opprobriis.
marg.| {p} Et purpureum vestimentum in c orpore. Ct. 3.d. Egredimini et videte Regem etc.
marg.| {q} Et dicit eis Pilatus Ecce homo qui se Regem dicit, ut dicitis, quasi dicat: sufficiat vobis pro tali verbo talis contumelia et afflictio. Ecce, {6.392rb} inquit, homo flagellatus et despectus, quasi dicat: iam parcite, etsi non sit innocens, tamen quia satis punitus. Vel sic Ecce homo Augustinus, quasi dicat: si Regi invidetis: iam parcite, quia deiectum videtis. Flagellatus est, spinis coronatus est, ludibriosa veste amictus est, amaris conviciis illusus est, alapis cesus est: fervet ignominia, frigescet invidia: sed non frigescit, inardescit potius et increscit. Vel sic, Ecce homo de quo nescitis, ne Rex fiat, quasi dicat: patet, quod non potest esse Rex, ut dicitis, qui sic, ut homo, flagellatur vilis. Et nota quod in hoc, quod dicit Ecce homo significatur, quod hominis est pati, non deliciari. Et tunc impletum est illud: Iob. 5.b. Homo nascitur ad laborem, quia tunc erat in agonia Passionis: et avis ad volatum, quod fuit in die Ascensionis. Ps. 86. Homo natus est in ea et ipse fundavit eam Altissimus, quasi dicat: homo est et Deus. Item Is. 13.c. Pretiosior erit vir auro et homo mundo obrizo. Item Is. 2.d. Quiescite ab homine, cuius spiritus etc. Ier. 17, secundum aliam litteram : « Homo est, quis cognoscet illum ? »
Numérotation du verset Io. 19,6 
marg.| {r} Cum ergo vidissent eum Pontifices quor um precepto adductus erat.
marg.| {s} Et ministri Iude orum, qui eum ligatum adduxerant, ex visu eius non compassi, sed magis instigati. Secundum illud Sap. 2.c. Gravis est nobis etiam ad videndum.
marg.| {t} Clamabant dicentes: crucifige, crucifige eum In i teratione notatur fervor occidendi. Sap. 2.d. Morte turpissima etc. Ieremie 11.d. Mittamus lignum in panem eius etc. Et dicit: clamabant: ut non solum iteratione, sed clamore vincerent. In quo adimpletum est Ps. 21. Aperuerunt super meos suum. Et Lam. 3.e. Aperuerunt super meos suum inimici omnes. Et Is. 5.b. Exspectavi, ut faceret iudicium, absolvendo me, scilicet et ecce iniquitas: et iustitiam et ecce clamor. Ibi <Glossa> interlinearis Crucifige, crucifige eum. Item Ier. 11.c. Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam vocavit Dominus nomen tuum, ad vocem loquele grandis exarsit ignis in ea. Et 12.c. Facta est mihi hereditas mea quasi Leo in silva, dedit contra me vocem: ideo odivi eam.
marg.| {u} Dicit eis Pilatus quia sic instabant, ut crucifigeret.
marg.| {x} Accipite eum vos et crucifigite Et d icit hoc ironice, quasi dicat: facinus est hoc facere: et vos qui soletis talia facere, facite, si vultis. Unde hoc dicit, non volens, ut occiderent, sed confundens eos: Unde subdit.
marg.| {y} Ego enim non invenio in eo causam quar e mori debeat. Chrysostomus Videns Pilatus omnia inaniter fieri, ait.
marg.| {x} Accipite eum vos et crucifigite Unde manifestum est, quod etiam priora concessit super illorum insaniam, scilicet flagellari et illudi.
marg.| {y} Ego enim ait nullam causam invenio in eo Vide per quot et quoties excusat eum Iudex ; sed canes nihil horum inverecundiam convertit. Etenim hoc, quod dicit: Accipite et crucifigite, execrantis verbum est et ad rem illicitam impellentis quasi cum ironia.
Numérotation du verset Io. 19,7 
marg.| {z} Responderunt etc. Chrysostomus Ipsi quidem adduxerant eum, ut cum Presidis iudicio damnaretur ; contigit autem contrarium a iudicio, scilicet presidis eum absolvi magis. Deinde quia confusi sunt.
marg.| {a} Nos aiun t legem habemus etc. id est finxit, vel dixit mendaciter, quasi dicat: blasphemus est et pseudopropheta. Unde dicunt, secundum legem, Lv. 24.c. de blasphemo. Augustinus Ecce alia maior invidia, quia parva videbatur illicita affectatio regni: ideo imponitur ei, quod faciat se Filium Dei: et tamen utrumque erat Christus et Rex et Filius Dei. Item nota quod in principio voluerunt eum iudicari secundum legem pro pecato legis ; sed crucifigi secundum Romanorum morem pro crimine lese Maiestatis. Sed quia Pilatus accusationem illam repulit: ideo ad legem redeunt hic dicentes: Nos habemus legem etc. Chrysostomus, qualiter igitur dicente Iudice: Accipite eum vos et secundum legem vestram iudicate, supra 18.f. respondistis: Nobis non licet interficere quemquam ; hic autem ad legem vestram confugistis ? Et vide accusationem eorum.
marg.| {6. 392c} {a} Quia Filium Dei
marg.| aiunt, se fecit. Hoc igitur dic mihi, crimen est ea, que Filii Dei sunt, agentem dicere seipsum Filium esse Dei ? Quid igitur egit Pilatus ? Timuit. Quid Christus ? Siluit. Unde sequitur.
Numérotation du verset Io. 19,8 
marg.| {b} Cum ergo etc.   pro importunitate eorum, quia post verba suasionis et flagella, per que crediderat eos sedare, tamen adhuc seviebant: timuit ergo magis, sed nondum consentit, ut dicit <Glossa> interlinearis. Vel melius secundum Chrysostomum Audiens ab eis Pilatus, quoniam Filium Dei seipsum fecit, timuit et formidavit, ne forte verum esset, quod dicebatur et videbatur sibi, quod inique agerent contra eum: unde et timebat favere eis in hoc ; ipsi vero Iudei, qui hoc et per verba et per signa noverant, scilicet quod esset Filius Dei, non horruerunt, neque timuerunt, sed interficiunt: Gentilis autem timuit. Item Pilatus timuit, quia cor cepit ei dictare, quod revera erat Filius Dei. Unde de Pilati confessione habetur in altercatione Simonis et Petri coram Nerone quando Petrus dixit ad Neronem: Si vis scire, bone Imperator, que gesta sunt in Iudea de Iesu, accipe litteras a Pontio Pilato missas ad Claudium. Exemplum autem Epistole erat. Pontius Pilatus Claudio suo salutem. Nuper accidit, quod ego probavi, Iudeos per invidiam se, suosque posteros crudeli condemnatione punisse. Denique cum promissum patres eorum haberent, quod illis Deus eorum mitteret de celo Sanctum suum, qui eorum Rex merito diceretur et hunc promiserit per Virginem missurum ad terras. Istum itaque me Preside in Iudeam Hebreorum Deus cum misisset et vidissent eum cecos illuminasse, leprosos mundasse, paraliticos curasse, Demones ab hominibus fugasse, mortuos etiam suscitasse, imperasse ventis, ambulasse siccis pedibus super undas maris et multa alia mirabilia fecisse, cum omnis populus Iudeorum hunc Dei Filium diceret, invidiam contra eum passi sunt Principes Sacerdotum et tenuerunt eum et tradiderunt eum mihi et alia post alia mihi mentientes de eo dixerunt eum Magum et contra legem eorum agere ; ego autem credidi ita esse et flagellatum tradidi illum arbitrio eorum. Illi autem crucifixerunt eum et sepulto eo custodes adhibuerunt ; ille vero militibus meis custodientibus tertia die resurrexit. Iterum autem exarsit invidia eorum, ut darent pecuniam eis dicentes: dicite, quia Discipuli eius corpus ipsius rapuerunt. Sed cum accepissent pecuniam, quod factum fuerat, tacere non potuerunt: nam et illum testati sunt se vidisse et a Iudeis pecuniam accepisse. Hoc ideo ingessi, ne quis aliter mentiatur et estimet credendum esse mendaciis Iudeorum.
Numérotation du verset Io. 19,9 
marg.| {c} Et ingressus est Pretorium iterum ut secretius inquireret ab eo.
marg.| {d} Et dixit ad Iesum, unde es tu ? Chrysostomus Non ultra interrogat eum, sicut prius, quid fecisti ? seu timore concussus desuper facit interrogationem, quasi dicat: si tu es Christus, dic.
marg.| {e} Iesus autem etc.   Et q uare non respondit ? Ne Passio eius impediretur. Item ne Pilati peccatum aggravaretur, si eum postea traderet. Item ut omnem mansuetudinem ostenderet, ut prophetias de se dictas impleret. Tunc enim impletum est illud Lam. 3.c. Ex ore Altissimi non egredientur neque bona, neque mala. Is. 53.c. Quasi Agnus coram tondente se obmutescet. Ier. 11.d. Ego quasi Agnus mansuetus, qui ducitur ad victimam. Chrysostomus ponit duas rationes huius. Unam, que iam dicta est, scilicet ut impleret illam prophetiam. Is. 53.c. Non aperuit os suum in humilitate sua, iudicium eius sublatum est. Aliam, quia Pilatus, ut non responderet, meruit, quia prius ei dixerat et responderat de hoc supra 18.g. Ego in hoc, id est in regno natus et ad hoc veni in mundum et quoniam regnum meum non est hinc. Debens igitur eum omnino eripere et Iudeis resistere: hoc non fecit: ideo responsione indignus fuit.
Numérotation du verset Io. 19,10 
marg.| {s} Dicit ergo etc. id est crucifigendi te per me, vel ministros, vel per sententiam.
marg.| {g} Et potestatem etc. id est dimittendi. Chrysostomus Vides qualiter et seipsum precondemnavit Pilatus. Si enim in te totum positum est, quare nullam causam in eo inveniens non absolvis ? Quia igitur et adversus se sententiam protulit et de potestate etiam se iactavit: ideo.
Numérotation du verset Io. 19,11 
marg.| {h} Respondit Iesus. Non haberes potestatem {6.392va}   adversus me ullam id est quantulamcumque  .
marg.| {i} Nisi tibi etc.   In q uo humiliavit eius iactantiam de potestate et ostendit, quod mors eius non est secundum aliorum morientium consequentiam: qui velint, nolint, moriuntur, sed sua voluntate et Dei ordinatione. Et quia Pilatus se condemnaverat, dicens: Potestatem habeo etc. ideo subdit.
marg.| {l} Propterea quia potestatem habes dimittere et non dimittis.
marg.| {m} Qui me tradidit tibi, maius peccatum habet id est propterea tu peccatum habes, etsi non tantum, quantum Iudei. Vel sic.
marg.| {i} Nisi tibi esset datum id est concessum, vel permissum.
marg.| {k} Desuper id est a Deo, a quo potestas datur ; sed abusio potestatis non datur, sed permittitur. Rm. 13.a. Non est potestas, nisi a Deo: Sed ne, quia dixit ei datum, credas a crimine erutum, subdit.
marg.| {l} Propterea, qui me tradidit tibi, maius peccatum habet quasi dicat: tibi a Deo datum est hoc, id est concessum, non preceptum, sed suasione Iudeorum abuteris potestate: et ideo tu peccas ; sed ipsi magis: ita oportet suppleri. Vel sic.
marg.| {i} Nisi tibi datum esset desuper id est a Superiore, id est a Cesare, quasi dicat: ex timore hoc facis Superioris: et ideo minus habes peccatum, quam qui tradidit me tibi, scilicet Iudeorum et Pontificum cetus, vel quam Iudas traditor. Augustinus Maius peccatum est Iudeo, qui tradidit eum invidendo, quam Pilato, qui exercet potestatem metuendo, non tamen Pilatus sine peccato.
Numérotation du verset Io. 19,12 
marg.| {n} Exinde id est ex illo tempore. Vel secundum Augustinum Exinde, id est ex hac causa, scilicet ne haberet peccatum occidendo innocentem, etsi minus illis invidis.
marg.| {o} Querebat Pilatus dimittere eum Augustinus Non quod tunc primum quereret ; sed si prius volebat, modo querebat et plus laborabit. Chrysostomus Stupefecit Christus Pilatum per hec verba et magnam tribuit excusationem non occidendi se: unde et querebat amplius eum absolvere ille.
marg.| {p} Iudei autem e contrario, clamabant dicentes: si hunc dimittis, non es amicus Cesaris. Chrysostomus Obstructi precedentibus accusationibus ad publicum crimen reducunt sermonem.
marg.| {q} Omnis enim etc.   Quia enim crimina sue legis adducentes nihil profecerunt, ad forinsecas leges Romanas convertuntur malitiose. Augustinus Superius legem suam proposuerunt, secundum quam debet mori, quia Filium Dei se fecit ; sed quia legem Gentis aliene non timet, sed magis timet occidere Filium Dei, terrent eum a Cesare, quem non prodest, ut auctorem potestatis sue contemnere.
marg.| {S392d} Chrysostomus Et ubi hic a tyrannide captus est ? Sed et unde habetis demonstrare hoc ? A purpura et diademate, a curru et militibus ? Nonne solus semper cum duodecim Discipulis incedebat, per omnia viliter et humiliter transiens et quantum ad cibum et stolam et habitationem ?
Numérotation du verset Io. 19,13 
marg.| {r} Pilatus etc. timens sibi, ut dicit Augustinus et Chrysostomus nondum tamen consentiens, sed adhuc eripere volens.
marg.| {s} Adduxit foras Iesum ut a dhuc visu flagellati moveantur et flectantur.
marg.| {t} Et sedit pro tribunali quas i scrutaturus rem hanc et diligenter examinaturus: non enim audebat preterire sine examinatione saltem simulata, cum illi clamarent crimen lese Maiestatis sine intermissione. Tribunal autem est sedes Tribuni, vel Iudicis, ut dicit Glossa sicut thronus, vel solium Regum et cathedra Doctorum. Dicitur autem tribunal, quia ibi precepta vivendi et iura tribuuntur, vel a Tribubus denominatum est, quia ad illud Tribus convocantur. Et est sensus: Sedit pro tribunali. Pro, id est in iudiciaria, scilicet sede, sive in tribunali. Vel quandoque ipse Iudex dicitur tribunal. Et tunc est sensus, id est sedit ut Iudex, vel pro Iudice.
marg.| {u} In loco, qui dicitur Lithostratos Grec e, id est iudicium vel iudiciale.
marg.| {x} Hebraice autem Gabbatha id est collis, sive sublimitas. Tamen secundum Isaiam, ut dicunt, sonat varietatem pavimenti, vel varium pavimentum, non quod talis fit interpretatio, sed quia talis erat locus, in quo fiebant iudicia. Et sicut {6. 393a} locum determinavit, sic determinat feriam et horam, subdens.
Numérotation du verset Io. 19,14 
marg.| {a} Erat autem Parasceve Pasche sext a feria in festo Paschali, sive in diebus Azymorum.
marg.| {b} Hora quasi sexta erat , scilicet. Vel ablative. Hora dico existenti quasi sexta Nec vacat a mysterio. Sexta enim die et sexta hora redemit hominem, sexta die factus est et quasi sexta hora peccavit. Et nota quod grecis admixti Iudei Grecis crebro utebantur vocabulis. Parasceve.n. Grece, preparatio latine, vel parasceve, parans cenam. Sic dicebant feriam sextam, quia in ea preparabant necessaria Sabbato, sicut in deserto duplum precepit colligere manna. Ex. 16.e. Sed queritur de hoc, quod dicitur, quod hora erat quasi sexta. Dicitur enim Mt. 27.e. quod hora sexta tenebre facte sunt usque ad horam nonam. Quomodo ergo viderunt milites ad crucifigendum, vel quomodo est verum, quod dicitur hic, quod hora sexta iudicatus est, si hora sexta tenebre facte sunt ? Item Mt. 15.c. dicitur: Erat autem hora tertia, quando crucifixerunt eum. Solvitur hoc dupliciter secundum Augustinum ut intelligatur, quod post quintam horam diei in principio sexte sedit Pilatus pro tribunali et dum duceretur Iesus etc. gererentur completa est sexta hora, ex quo completa tenebre fuerunt usque ad nonam, ut dicitur Mt. 15. et Mc. 27. Ad id autem, quod obiicitur de Marco. Hora tertia crucifixerunt eum. Solvit Augustinus quod tunc crucifixus est linguis Iudeorum: quia tunc clamaverunt, crucifige, crucifige eum et hoc expressit Marcus propter Iudeos, qui facinus interfectionis Christi in Pilatum et milites transferre conati sunt. Vel potest solvi sic, sicut dicit idem Augustinus quod hora sexta Parasceve, id est hora sexta a preparatione Passionis Christi: Christus enim dicitur verum Pascha, ut dicit Apostolus. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christo. Preparatio autem Passionis eius incepit hora nona noctis: tunc enim videtur Principes Sacerdotum pronuntiasse Domini immolationem dicentes. Reus est mortis, in hora, scilicet nona noctis, unde remanserant tres hore usque ad diem: et tertia hora diei crucifixus est secundum Marcum: et sic fuerunt sex hore a preparatione Passionis, ut dicitur hic et tres hore tantum diei, ut dicit Mc. Hieronymus: autem videtur magis cum ista ultima expositione convenire. Beda. autem cum prima. Tertio solvit, quod in meditullio tertie et sexte Dominus fuit crucifixus ; sed tamen magis iuxta tertiam. Et ideo dicit Marcus, quod hora tertia. Ioannes autem dicit quasi sexta, non dicit simpliciter sexta: ideo in Ecclesia inter tertiam et sextam celebratur Missa. Sequitur.
marg.| {c} Et dicit Iudeis, ecce Rex vester Vult adhuc eos flectere per penam eius ad misericordiam, unde dicit, tamquam scrutaturus et examinaturus Christum, sedit pro tribunali ; sed non erat hec eius intentio, nullam enim fecit scrutationem, sed ostendit eum, existimans movendos eos ad compassionem.
marg.| {S393a} Augustinus Harum duarum solutionum huius difficilis questionis eligat lector, quam velit: vel si alie potuerint inveniri, cumulatius Evangeliste veritatis constantia defendentur.
Numérotation du verset Io. 19,15 
marg.| {d} Illi autem intelligentes, quod vellet eum liberare.
marg.| {e} Clamabant, tolle, tolle ab o culis et visu nostro.
marg.| {f} Tolle pres entiam eius, tolle, memoriam. Et quomodo ? crucifige. Vel.
marg.| {f} Tolle id est perde, de mundo aufer eius memoriam. Unde subdit.
marg.| {g} Crucifige eum Chrysostomus Continue clamabant: crucifige, crucifige plebis inordinata Principibus corrupta. Sed cur Crucem petebant: Quia exprobrabilissima mors erat. Formidantes enim ne aliqua eius post ipsum fiat memoria, student eum ad supplicium ducere maledictum. Gal. 3. Quia enim timerent futura de eo, patet per ea, quid dicunt Pilato. Mt. 17.g. Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens: post tres dies resurgam: iube ergo custodiri sepulchrum etc.
marg.| {h} Dicit eis Pilatus, Regem vestrum crucifigam ? Augustinus Adhuc terrorem, quem de Cesare ingesserant, superare conatur, de ignominia eorum volens eos frangere, dicendo: Regem vestrum crucifigam, quos de ignominia Christi mitigare non potuit. Sed nec sic vincuntur, nec verecundantur canes impudentes. Unde sequitur.
marg.| {i} Responderunt {6.393b} Pontifices : Non habemus Regem nisi Cesarem.
16
marg.| {k} Tunc ergo, timore victus,   Tradidit eis id est voluntati eorum.
marg.| {l} Illum inno xium, ut crucifigeretur, non ut crucifigerent. Nolebant enim eum crucifigere Iudei, ut sic immunes viderentur a scelere. Unde supra 18.f. Nobis non licet interficere quemquam etc. Augustinus Et nota quod timore tradidit eum Pilatus. Quia enim profitebantur Cesarem, apertissime contra Cesarem venire videretur, si alium Regem vellet intelligere dimittendo impunitum, quem propter hos ausus tradiderant occidendum. Nec tamen excusatur Pilatus a crimine, quia debuit inquirere, si quam fecerat tyrannidem ; sed timore Cesaris statim sententiam protulit, quamvis Christus nec hoc pateretur: predixit enim regnum meum non est hinc, preterea somnium uxoris debuit eum stupefacere ; sed terram magis, quam celum respexit.
marg.| {m} Susceperunt autem Iesum appa ritores, scilicet presidis. Vel potest etiam de Iudeis intelligi ; milites enim susceperunt facto, Iudei voto, qui totum fecerunt, quicquid, ut fieret, extorserunt.
marg.| {n} Et eduxerunt ad mortem.
Numérotation du verset Io. 19,17 
marg.| {o} Et baiulans sibi Crucem Glossa id est suo humero, ut eam commendaret imitaturis. Hic autem preterit, quomodo angariaverunt quendam Simonem Cyreneum Mt. 27.d. Chrysostomus Imposuerunt ei Crucem tamquam condemnato, non ipsi tulerunt. Etenim lignum ut prophanum vitabant et neque tangere sustinebant. Ita autem et in typo factum est. Etenim Isaac ligna portavit. Gn. 22.b. Et impletum est illud Is. 22.f. Dabo clavem David super humerum eius. Et Is. 9.b. Factus est principatus eius super humerum eius.
marg.| {p} Exivit extra civitatem.
marg.| {q} In eum, qui dicitur Calvarie locum id est decollatorum. Calvaria autem dicebatur, quia ibi decalvabantur capita damnatorum. Calvaria enim ad litteram dicitur os capitis a carne nudatum, secundum Hieronymum Sed secundum Ambrosium in Epistola ad Romanos sic dicitur: A Calvaria Ade ibi sepulti. Hieronymus: autem super. Mt. 27. hoc improbat ; quia Adam legitur sepultus iuxta Hebron. Iosue 15.d.
marg.| {r} Hebraice autem Golgotha ] Hieronymus: Golgotha est Syrum et interpretatur locus Calvarie. Et nota quod Calvities proprie est hominis vivi, calvaria mortui. Item dicit Hieronymus: Tradunt Iudei, quod in hoc loco immolatus sit aries pro Isaac. Gn. 22.c. Chrysostomus Quidam aiunt Adam ibi mortuum esse et sepultum: et Iesum in loco, ubi mors regnavit, illic et tropheum statuisse. Etenim tropheum exivit portans, id est Crucem suam adversus mortis tyrannidem. Et sicut victores, ita et ipse in humeris portavit victorie notam, id est signum: quod enim etsi alia mente hoc agebant Iudei. Item nota quod in hoc, quod exivit in Calvariam, impletum est illud Nm. 19.a. de vitula rufa, que ducebatur extra castra. Et illud 4Rg. 2.d. Ascende, calve. Per Eliseum enim designabatur Christus in Calvaria passurus. Ideo et Psalmi plures intitulantur pro filiis Chore. Augustinus super hunc locum: Baiulans sibi Crucem exivit etc. dicit. Grande spectaculum ; sed si spectetur impietas grande ludibrium ; si pietas, grande mysterium: si spectetur impietas, grande ignominie documentum ; si pietas grande fidei munimentum: si spectetur impietas, reddet Regem pro virga regni lignum sui portare supplici: si pietas, videt Regem baiulantem lignum ad semetipsum figendum, quod fixurus fuerat in frontibus Regum, in eo spernendis oculis impiorum, in quo erant gloriatura corda Sanctorum. Dicturo enim Paulo: Mihi absit gloriari nisi in Cruce Domini nostri Iesu Christi. Gal. 6.d. ipsam Crucem suam suo gestans humero commendabat: et lucerne arsure, que sub modio ponenda non erat, candelabrum ferebat. Mt. 5.b. et Lc. 13.e. Nemo accendit lucernam.
Numérotation du verset Io. 19,18 
marg.| {s} Ubi crucifixerunt eum milites facto ; Iudei lingua et voto.
marg.| {t} Et cum eo alios duos qui latrones erant, ut dicunt alii Evangeliste.
marg.| {u} Hinc et hinc: medium autem Iesum Chrysostomus Crucifigunt eum cum latronibus, inviti in hoc prophetiam implentes. Que enim conviciantes inferebant, hec veritati conferebant: ut discas ; quanta est eius virtus. Predixerat enim hoc Propheta. Quoniam cum {6. 393c} iniquis reputatus est. Is. 53.d. Hoc autem procuravit etiam Diabolus, quia inter latrones columbrare voluit, quod fiebat ; sed non valuit. Nam crucifixi sunt tres ; claruit vero solus Iesus.
Numérotation du verset Io. 19,19 
marg.| {a} Scripsit autem etc. in tabula quadam. Crux enim non habebat super lignum transversum aliquid ; sed habebat formam Tau, sed Pilatus superposuit cavillam et tabulam affixam ei et in tabula erat titulus. Tunc impletum est illud Is. 29.c. Erit altare Domini in medio terre Egypti id est Crux et titulus Domini iuxta terminum eius. Dicuntur autem in Cruce Domini fuisse quatuor diversa ligna et lignorum quatuor genera. Lignum, scilicet erectum et transversum et tabula superposita et truncus quidam, cui infixa erat Crux, qui in rupe diffossus fuit. Invenitur enim lignum Dominice Crucis et palme et cypressi et ut quidam tradunt, olive, vel pini et cedri.
marg.| {b} Erat autem scriptum id est scriptura tituli talis.
marg.| {c} Iesus Nazarenus etc.   In q uo notificatur nomine et patria et dignitate.
marg.| marg.|Titulus
marg.| Triumphalis, qui de triumpho inscribitur, ut in artu, vel fornicibus, ut hic: Iesus Nazarenus Rex Iudeorum.
marg.| Preconialis, qui ad laudem inscribitur in domo, ut huiusmodi.
marg.| Ut rosa flos florum, sic est domus ista domorum.
marg.| Memorialis, mortuorum in sepulchro, ut huiusmodi. Hic situs est Phaeton currus auriga paterni.
marg.| Sed quare hoc scripsit Pilatus ? Glossa dicit, quod operabatur divina vis in corde nescientis. Secundum Chrysostomum scripsit titulum Pilatus, simul et de Iudeis ulciscens et pro Christo respondens. Quia enim Christum ut nequam tradiderunt et hoc per consortium latronum certiorare conabantur: ut nulli eorum liceat de cetero perniciosas inferre causas et accusare, ut nequam, obstruit ora eorum Pilatus per titulum et aliorum similiter detractorum, quasi dicat: sciatis, quod iste crucifixus est non pro facinore, sed quia Rex est Iudeorum, eum Iudei interfecerunt, in quo etiam accusat Iudeos, quod proprio Regi insurrexerunt. Item sicut in tropheo aliquo, ita litteras imposuit claram emittens vocem et victoriam ostendens et regnum, etsi non integrum, quia dicit Iudeorum tantum et hoc non una lingua, sed tribus. Quia enim multi aderant propter festum, ut nullus ignoraret, omnibus, id est potioribus vocibus Iudeorum turpem occisionem Domini sui intitulavit. Unde sequitur.
Numérotation du verset Io. 19,20 
marg.| {d} Hunc ergo titulum multi legerunt Iudeorum et h abuerunt legendi facultatem.
marg.| {e} Quia prope civitatem erat etc. Augustinus Ideo et Iudei et alie Gentes legere potuerunt. Augustinus Addit, Rex Iudeorum. Tribus autem linguis, quasi tribus testibus, scribitur, ut in ore duorum, vel trium testium stet omne verbum. Dt. 19.d. et Mt. 18.b. Augustinus He quippe tres lingue ibi pre ceteris eminebant. Hebrea propter Iudeos in lege Dei gloriantes. Rm. 2.d. Greca propter Gentium sapientes. Latina propter Romanos iam tunc pene omnibus Gentibus imperantes. Sed nota quod utrum principium tituli scriptum fuerit tribus linguis, incertum est ; sed finis hic, scilicet Rex Iudeorum, sic scriptus est Hebraice, Malachus, Iudeorum, Grece: βασιλέυς ἐξομολογήων, Latine, Rex confitentium. Augustinus videtur velle, quod tantum finis tituli Scriptus fuerit tribus linguis. Et nota quod sicut dicit Chrysostomus magnum bonum dispensatur ex hoc titulo. Fideles enim, qui tunc fuerunt, non ausi sunt rapere lignum propter timorem Iudeorum: et quia aliis intenti sunt, scilicet predicationi gentium, unde et suffossum est lignum Crucis cum lignis aliorum latronum. Debebat autem postmodum Crux inquiri: ut ergo inter alias cruces Crux Domini cognosceretur, dispensatione Dei factum est, ut intitularetur. Unde duplex signum dicit hic Chrysostomus Unum, scilicet quia media fuit, quod Evangelista non pretermisit: Aliud, quia intitulata. Aliis autem signis et miraculis probata est, sicut habetur in legenda de Crucis inventione. Sed hec duo tangit hic Chrysostomus
Numérotation du verset Io. 19,21 
marg.| {f} Dicebant ergo Pilato Pontifices Iudeorum Glossa Qui prius dixerant. Non habemus Regem nisi Cesarem.
marg.| {g} Noli scribere, Rex Iudeorum ne n obis obiiciatur in culpam, {6. 393d} et ignominiam.
marg.| {h} Sed quis ipse dixit: Rex sum Iudeorum ut e i ascribatur hoc in petulantiam et excellentiam. Chrysostomus Non solum viventi, sed et crucifixo invidebant. Et nimirum, quid vos hic titulus ledebat ? Si enim mortalis erat et imbecillis et extingui debebat, quid litteras formidatis, dicentes: quoniam Rex est Iudeorum. Sed volebant, ut petulantie et extollentie ostenderetur crimen esse. Sed non consensit Pilatus, immo in priori mente stetit. Unde sequitur.
Numérotation du verset Io. 19,22 
marg.| {i} Respondit Pilatus etc. quasi dicat: non mutabo, vel immutabiliter scripsi. Sicut dicit Augustinus Istud occulta vox quedam Dei Pilato intus quodam clamoso silentio personavit, quod multo ante in psalmorum litteris prophetatum est. Ne corrumpas tituli inscriptionem. Ps. enim 56. et 57. et 58. habent hoc pro titulo. Ne corrumpas tituli inscriptionem. Augustinus. Quid loquimini insani ? Quia ipse dixit etc. Quid fieri contradicitis, quod mutare nullo modo potestis ? Numquid enim propterea non erit verum: quia Iesus ait, Rex sum Iudeorum ? Si corrumpi non potest, quod Pilatus scripsit: corrumpi potest, quod veritas dixit ? Sed queritur, quare Dominus voluit, quod scriberetur, Rex Iudeorum tantum, numquid enim et Gentium Rex est ? Et solvitur, quod Pilatus hoc scripsit specialiter in confusionem Iudeorum. Augustinus autem dicit, quia quod missus est specialiter ad oves domus Israel regendas et oleaster factus est particeps pinguedinis olee, non olea particeps amaritudinis oleastri, ideo specialiter dicitur Rex Iudeorum et ut significet ; quod veri confitentes sunt de regno et quod omnes Gentes fuerint Iudei et filii Abrahe per fidem. Non enim filii carnis, sed filii promissionis estimantur in semine. Quod enim Iudeorum et Gentium sit Rex, patet per illud Io. 10.c. alias oves habeo, que non sunt ex hoc ovili etc. Et in Ps. Ego autem constitutus sum Rex ab eo super Sion etc. 2. Et post subditur: Postula a me et dabo tibi Gentes hereditatem tuam. Augustinus Subdit autem Evangelista ea, que gesta sunt iuxta Crucem, cum crucifixus esset dicens.
Numérotation du verset Io. 19,23 
marg.| {h} Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta eius sicu t faciunt, qui latrones et damnatos suspendunt. Unde patet, quod milites tunc erant bedelli.
marg.| {l} Et fecerunt quatuor partes id est diviserunt in quatuor partes.
marg.| {m} Unicuique militi partem Augustinus Hinc apparet quatuor milites fuisse, qui crucifixerunt eum.
marg.| {n} Et tunicam acce perunt, scilicet similiter, sed non similiter diviserunt, sed sortem miserunt.
marg.| {o} Erat autem tunica inconsutilis Hec fuit causa, quare sortem miserunt, non diviserunt Inconsutilis id est non acu consuta, sed reticulato opere facta et ideo scindi non poterat. Vel inconsutilis id est non erat consuibilis: quia non erat ad modum aliorum pannorum texta, sed reticulata.
marg.| {p} Desuper contexta per totum id est per totam partem superiorem. Habebat enim pannum aliquem ex transverso super humeros positum ad modum corrigie in pelliciis. Ita exponunt quidam. Vel melius dicitur inconsutilis quia non habebat plures futuras, sicut in aliis vestibus, ut melius aptentur, fiunt plures future. Erat enim de duabus partibus, vel peciis panni tantum desuper erat contextum illud indumentum, sive consutum, sicut sunt scapularia nostra, sed forte maius erat in longitudine et latitudine. Et hoc videtur velle Chrysostomus Dicit enim sic, quod vestis Domini dicitur contexta desuper non inaniter additum est ; sed quidam quidem aiunt allegoriam per hoc ostendi, quoniam, scilicet non solum homo erat, qui crucifixus est: sed et desuper Divinitatem habebat quasi humanitati contextam et unitam, quidam ipsam speciem tunice ad litteram per hoc volunt designari, quia in Palestina duos pannos committentes ita subtexerunt indumenta. Et hoc ostendit Ioannes, scilicet quoniam talis erat tunica Christi, per hoc, quod dicit eam desuper contextam. Hoc autem mihi videtur dicere insinuans utilitatem vestimentorum eius et quoniam sicut in omnibus aliis, ita et in stola partium dedit schema, id est parcitatis et utilitatis formam et exemplum. Mysterium huius tunice patet in Glossa. Sequitur.
Numérotation du verset Io. 19,24 
marg.| {a} {6.394a} Dixerunt ergo etc.
marg.| quia scissione nimis deterioraretur et dirumperetur.
marg.| {b} Sed sortiamur etc. Chrysostomus Vide ubique per ea, que malignabantur prophetias completas. Etenim hoc ante fuerat prophetatum de ipso. Et nimirum tres erant crucifixi, sed prophetie in ipso complebantur. Quare enim non in aliis hoc fecerunt, sed in hoc solo ? Ut ostendatur, quis sit ipse ; tu autem attende Prophete. Dicit enim, quod sunt partiti et quod non sunt partiti. Et hoc est, quod sequitur.
marg.| {c} Ut Scriptura impleretur, dicens: partiti sunt non sortiti.
marg.| {d} Vestimenta mea sibi quod intelligitur de aliis a tunica.
marg.| {e} Et in vestem meam scilicet tunicam inconsutilem, miserunt sortem. Unde sequitur.
marg.| {f} Et milites quidem hec fecerunt sicu t fuerat prophetatum, licet nescirent. Post crucifixionem et vestimentorum divisionem factum est, quod sequitur.
Numérotation du verset Io. 19,25 
marg.| {g} Stabant autem iuxta Crucem Iesu mater eius que semper stetit, quia verius ceteris, que in se facta fuerant, agnovit.
marg.| {h} Et soror etc.   hec est mater Iacobi, quam determinat a patre, subdens.
marg.| {i} Maria Cleophe fili a scilicet. Chrysostomus Mulieres tunc Cruci assistebant et imbecillius genus virilius tunc apparuit. Et Maria Magdalene.
Numérotation du verset Io. 19,26 
marg.| {k} Cum vidisset ergo Iesus Matrem etc. Vel sic continua secundum Chrysostomum Milites quidem hoc faciebant. Ipse vero dum crucifigeretur, Matrem Discipulo commendat. Et hoc cum vidisset oculo carnis et intuitu pietatis.
marg.| {l} Matrem quam filialiter diligebat.
marg.| {m} Et Discipulum stantem, quem diligebat Glossa Pre ceteris familiarius. Vel Quem diligebat more suo se occultat humiliter sapiens, si enim vellet gloriam, causam utique adiecisset tanti amoris. Etenim credenda est magna quedam esse et mirabilis.
marg.| {o} Dicit Matri sue etc. quasi dicat: confide in eo, ut in filio, ipsum tibi pro me procuratorem et tutorem dimitto, in quo consolatur Matrem et honorat ipsum Ioannem, quia Dilecto Dilectam, Virgini Virginem commendavit. Chrysostomus Per hoc erudit nos usque ad ultimam respirationem, omnem habere diligentiam eorum, qui nos genuerunt.
marg.| Item Chrysostomus Vide filius tuus Pape  ! de honore, quanto Discipulum honoravit honore. Quia enim ipse abibat, de reliquo Matrem Discipulo tradidit, seu Matrem existentem in dolore et procurationem querere, decenter eam committit ei, qui diligebatur. Et huic ait. Vide, mater tua. Hoc autem dicebat copulans eos in amorem.
Numérotation du verset Io. 19,27 
marg.| {o} Deinde dicit discipulo etc. quasi dicat: serva eam et procura, ut matrem et asside. Chrysostomus Quare alia non loquitur Discipulo, neque consolatur eum de morte sua lugentem ? Respondemus: Non tempus erat tunc huiusmodi verborum, scilicet consolationis. Preterea hoc fuit ei magna consolatio. Non enim modicum erat honorari eum honore tali, id est cum matre assessionis accipere mercedem.
marg.| {p} Et ex illa hora etc.   quas i suam habens matrem. Int. In suam matrem Chrysostomus In propriam, vel in sua quasi potestate et procuratione et custodia, vel communione rerum suarum, tamen creditur nihil habuisse proprium ; sed cum esset B. Virgo cum Apostolis, specialem curam eius habebat. De hoc dicit Augustinus super illum locum. Quid est in sua ? Nonne Ioannes de illis erat, qui dixerant: Ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te etc. Mt. 19.d. Et Act. 4.f. Nullus aliquid suum dicebat ? An forte quia ibidem dicitur: Distribuebatur unicuique, sicut cuique opus erat intelligendum, est distributum sic fuisse Discipulo, quod opus erat, ut illic etiam B. Marie tamquam matris eius portio poneretur ? Magisque sic debemus accipere.
marg.| {q} Accepit eam in suam ut a d eius curam, quicquid esset ei necessarium, pertineret. Suscepit ergo eam in sua, non predia, que nulla propria possidebat ; sed officia, que propria dispensatione curabat exequenda. Sed hic querit Chrysostomus quare aliis mulieribus, que astabant, nihil dixit ? Respondemus. Docens nos plus aliquid prebere matribus. Sicut enim adversantes genitores circa spiritualia neque nosse oportet: ita quando nihil impediunt, omnia decet {6. 394b} eis prebere ante alios: quia genuerunt, quia decem millia pro nobis sustinuerunt versuta, id est mala. Ita enim etiam et Marcionis heretici obstruit inverecundiam. Si enim genitus non est secundum carnem, neque matrem habuit, cur tantam circa eam solam fecit providentiam ? Augustinus Exemplo suo nos instruxit, ut a piis filiis impendatur cura parentibus, tamquam lignum illud, in quo fixa erant membra morientis, etiam cathedra fuerit Magistri docentis. Et qua doctrina dicit Paulus, quod dicit 1Tim. 5.a. Si quis suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negat et est infideli deterior.
Numérotation du verset Io. 19,28 
marg.| {r} Postea sciens Iesus quia omnia disponit, que per nescientes agit.
marg.| {s} Quia iam omnia etc.   que predicta erant de eo. Preterit scilicet quod sequitur. Augustinus Omnia, que oportebat fieri antequam acciperet acetum et traderet spiritum. Chrysostomus Omnia consummata, vel completa, scilicet quoniam nihil deficit dispensationi. Vel omnia tormenta, que ad eius Passionem pertinebant, quia omnia membra flagellata erant preter os et linguam.
marg.| {t} Ut consummaretur Scriptura et e ius similiter membrorum pena.
marg.| {u} Dicit sitio Hoc dicit, ut ostendat desiderium nostre salutis. Item Ut consummaretur Scriptura que dicit. Et in siti mea potaverunt me aceto. In hoc autem, ut dicit Chrysostomus ostendit mortem hanc novam esse, sicut per omnia conatur ostendere. Ostenditur enim, cum dicitur: Sciens, quia iam omnia consummata. Item, ut consummaretur etc. quod in potestate eius erat mori: et quod non prius veniret mors, quam ipse volebat. Volebat autem quando omnia complesset: ideo dixit sup. 10.d. Potestatem habeo ponendi animam meam.
Numérotation du verset Io. 19,29 
marg.| {x} Vas autem positum erat ibi aceto plenum.
marg.| {y} Illi ergo mili tes, vel Iudei, secundum Chrysostomum
marg.| {z} Spongiam plenam aceto quia primo spongiam infuderunt aceto.
marg.| {a} Hissopo circumponentes id est circumligantes arundini.
marg.| {b} Obtulerunt ori eius per arundinem. Augustinus In arundine factum est, ut in spongia talis potus ad Crucis sublimia levaretur, ut alius dicit Evangelista. Mt. 27.f. Fuerunt, qui dicerent, crucifixos citius mori, si acetum biberent cum felle: et ideo milites secum portasse, ut citius possent liberari a custodia, si citius morerentur, quos crucifixerant. Et hoc videtur insinuare Chrysostomus qui dicit: Spongiam deferentes aceti, ita eum potabant, sicut condemnatis solet fieri: ita acetum offerentes, quia et Hyssopus propterea appositus erat. Potuit esse, ut alii dicunt quod vile vinum secum tulerant ad bibendum et ex calore quasi acetum factum est. Unde ad notandum eius acredinem, alius Evangelista dicit vinum myrrhatum. Mc. 15.b. Alius cum felle mixtum. Mt. 27.d. Beda. dicit in Glossa quadam, que est sup. Mc. 15. Potuit esse, ut et felle et myrrha amarissimum redderent vinum.
Numérotation du verset Io. 19,30 
marg.| {c} Cum ergo accepisset Iesus acetum id est cum gustasset. Non enim accepit bibendo, ut dicit Mc. sed accepit gustando, ut dicit hic. Et Mt. 27.d. Cum gustasset, noluit bibere.
marg.| {d} Dixit, consummatum est. In quo ostenditur eius potestas et quod voluntarie moritur, qui sic moriens loquitur: consummatum est, quicquid scilicet fieri oportebat, antequam moreretur.
marg.| Vel consummatum est, quod prophetia predixerat in Ps. 68. Dederunt in escam meam fel etc. vel consummatum est peccatum, sive humane corruptionis vitium id est consumptio. Vel Consummatum est, ut ultra non procedat. Is. 53.d. Vere languores nostros ipse tulit.
marg.| Vel Consummatum est, tormentum, quia modo in omnibus membris erat tortus. Ps. 68. Super dolorem vulnerum meorum addiderunt, acetum scilicet.
marg.| Vel Consummatum est, Testamentum: quia sicut dicitur Hbr. 9.c. Testamentum in mortuis confirmatum est etc.
marg.| Vel Consummatum est, quia liber Scripture modo primo miniatus est sanguine Christi. Non enim dicitur liber perfectus, donec rubricatus est et miniatus. Hbr. 9.f. Ipsum librum et populum aspersit sanguine, dicens: Hic est sanguis Testamenti, quod mandavit etc.
marg.| {6.394va} {a} Et inclinato etc. quia iam nihil restabat, quod ante mortem fieri oporteret. Et nota quod dicit. Tradidit Spiritum: id est animam ipsemet deposuit. Chrysostomus id est seipsum exinanivit, non Angelis tradidit. In quo illud ostendit sup. 10.d. Potestatem habeo ponendi etc. Inclinato capite, non enim erat affixum.
marg.| {b} Tradidit Spiritum id est emisit. Vel tradidit, id est Patri commendando emisit. Sicut dicitur Lc. 23.f. Pater, in manus tuas commendo Spiritum meum. Et nota quod sicut dicit Chrysostomus nos prius expiravimus et postea caput decidit, sed Christus primo inclinavit caput sua voluntate, post expiravit ostendens, quoniam omnium erat Dominus, que fiebant. In hoc autem moraliter instruimur ad humilem obedientiam in adversis. Ideo dicitur. Inclinato capite, quasi dicat: inclino caput, quia propter obedientiam morior. Phil. 2.a. Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem etc. Hbr. 5.c. Didicit ex his, que passus est, obedientiam.
marg.| Sicut dicit Bernardus. Didicit in corpore ex his, que passus est in capite. Is. 50.b. Dominus Deus aperuit mihi aurem ; ego autem non contradico etc. Sic ergo nos debemus inclinato capite ad obedientiam promptam emittere Spiritum, id est voluntatem propriam, vel sensum proprium.
marg.| Item. Inclinato capite ad crucifixores, ad peccatores, ut ostendat eis paratam indulgentiam. Ideo dixit, ut dicitur Lc. 23.e. Pater, ignosce illis: quia nesciunt, quid faciunt. Is. 53.d. Pro transgressoribus rogavit, ut non perirent.
marg.| Item. Inclinato capite, ut ostendat, quod porrectas aures habet et inclinatas ad audiendum preces humilium. Unde Ps. 85. Inclina, Deus, aurem tuam mihi et exaudi me: quoniam inops et pauper sum ego. Item. Inclinato capite, ex parte matris sue, quasi dicat: per ipsam veniam venite, ipsa est oraculum misericordie. Bernardus. Nihil boni nos habere voluit, quod per manus Marie non transiret.
marg.| Item, inclinato capite, quasi supponens humerum ad portandum nos et onera nostra, ac si dicat, caput inclino, ut videatis me paratum ad onera vestra portanda et ponatis ea super me. Os. 11. Ego quasi nutritius Ephraim in humeris meis portabam eos.
Numérotation du verset Io. 19,31 
marg.| Sequitur. Iudei ergo, quoniam Parasceve erat id est feria sexta, in qua preparabantur necessaria Sabbato.
marg.| {d} Ut non remanerent in cruce corpora id est cadavera eorum.
marg.| {e} Sabbato prox imo, ne defedaretur festum.
marg.| {f} Erat enim magnus dies ille Sabbati ]   et q uia Sabbatum et quia dies Azymorum. Quandocumque enim in Sabbato concurrebat aliud festum, dicebatur magnus dies Sabbati, precipue cum et ipsum Sabbatum per se solemnius esset omni alio festo et strictius observaretur. In omni enim alio festo parabantur cibaria, sed non in Sabbato.
marg.| {g} Rogaverunt Pilatum, ut frangerentur eius precepto.
marg.| {h} Eorum crura ut m orerentur cito.
marg.| {i} Et mort ui, tollerentur de ligno, ne pendentes usque in crastinum, vel usque ad vesperum magnum diem sui diuturni cruciatus horrore fedarent. Et precipue preceptum erat. Dt. 21.d. Quando peccaverit homo, quod morte plectendum est et adiudicatus morti appensus fuerit in patibulo, non permanebit cadaver eius in ligno. Chrysostomus Qui camelum transglutiebant et culicem transcolabant, audientes interficere innocentem, de die festo diligenter ratiocinantur. Et vide, quam validum quid est veritas, per ea, que illi student adversus Christum, per hec prophetia impletur, que aliorum crura fracta sunt ; Christi vero non adhuc, sicut fuerat prophetatum. Unde sequitur.
Numérotation du verset Io. 19,32 
marg.| {k} Venerunt ergo milites et primi quidem fregerunt crura et alterius, qui crucifixus est cum eo quia ambo adhuc vivebant.
Numérotation du verset Io. 19,33 
marg.| {l} Ad Iesum autem cum venissent, ut viderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura,
Numérotation du verset Io. 19,34 
marg.| sed tamen,   unus militum lancea latus eius, dexterum   aperuit. Chrysostomus Quia mortuus erat, cuius crura non fregerunt ; sed tamen placere volentes {6.394vb} Iudeis, aperuerunt eius costam lancea etiam mortuo corpori conviciantes: O de nequam et scelerata mente. Sed ne tumultueris, neque tristeris, Dilecte: que enim illi a perniciosa agebant mente: hec pro veritate decertabant. Etenim ex hoc prophetia implebatur, dicens. Za. 12.c. Videbant, in quem confixerunt. Et non solum hoc ; sed et his qui decredituri erant, ut Thome et similibus fiebat fidei demonstratio. Preterea etiam mysterium ineffabile Sacramentorum perficiebatur. Sequitur.
marg.| {m} Et continuo exivit sanguis et aqua Non enim inanimiter hi provenerunt sontes ; sed quia ex his utrisque est constituta Ecclesia, sicut sciunt, qui Ecclesie mysteria noverunt Christiani. Per aquam quidem regenerati ; per sanguinem vero et carnem nutriti: principium illic suscipiunt mysteria, ut cum accesseris horribili calici, ut ad ipsa bibens constanter accedas. Et nota quod in hoc ostendit, quod purus homo non erat per sanguinis et aque emanationem post mortem. Fuit enim miraculum et de sanguine et de aqua, maxime quia fuit vera aqua et non humor aquosus. Unde ne hoc incredibile videatur, Evangelista testatur, dicens.
Numérotation du verset Io. 19,35 
marg.| {n} Et qui vidit, testimonium perhibuit quasi dicat: non ab aliis audivi, sed ipse presens vidi.
marg.| {o} Et verum est eius testimonium et p ro vero habendum quia de re scita.
marg.| {p} Et ille qui vidit, scit, quia vera dicit. Et ad quid dicit ?
marg.| {q} Ut et vos credatis Non dicit sciatis, scit ille, qui vidit, credit ille, qui non vidit. Chrysostomus Non tam propter magnitudinem miraculi hoc ita enarrat Evangelista ; sed ut exprimat magnitudinem convicii et ut precludat ora hereticorum et futura presciret mysteria et eum, qui iacebat, in eis ostenderet thesaurum et ut ostendat completionem Prophetarum Unde subdit.
Numérotation du verset Io. 19,36 
marg.| {r} Facta sunt enim hec predicta, de quibus testimonium perhibeo.
marg.| {s} Ut Scriptura impleretur que dicit Ex. 12.g.
marg.| {t} Os non comminuetis ex eo id est Agno. Hoc autem pertinet ad hoc, quod dixit: Non fregerunt crura eius. Chrysostomus De eo, quod apud Iudeos Agno hoc dictum est, sed propter veritatem typus precurrit, propterea et Moysen in medium duxit.
marg.| Quia enim ubique se in medium ducens non videbatur dignus fide, inducit Moysen, dicens: quoniam non hoc inaniter factum est ; sed ab antiquo prescriptum et prefiguratum: et hoc facit, ut credatur. Unde: ut et vos credatis etc. et per meum testimonium et per convenientiam typi ad veritatem.
marg.| Et nota, sicut dicit Chrysostomus Quantum facit studium, ut credatur, quod apparet exprobabilissimum esse et verecundum. Etenim in mortuum conviciari corpus militem multo deterius fuit, quam crucifigi, sed tamen et hec, ait, dixi et cum multo studio testimonium perhibui, ut credatis. Nullus igitur decredat, neque verecundus inspiciat, que nostra: que enim maxime exprobabilissima videntur esse: Hec sunt fundamenta bonorum nostrorum. Et nota quod Ex. 12.g. habetur. Nec os eius confringetis. Queritur autem contra Iudeos, quare Dominus hoc eis preceperit ? Dicitur enim ibid. Sic autem comedetis illum, renes vestros accingetis et calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus et comedetis festinanter, ad innuendum, quod erat in procinctu itineris.
marg.| Sed constat, quod citius decoquitur quando confracta sunt ossa ; ergo nisi intelligeretur ibi aliquid mysticum, potius debuit dicere et precipere, ut confringerent ossa.
Numérotation du verset Io. 19,37 
marg.| {u} Et iterum alia Scriptura prophetica dicit Za. 12.c.
marg.| {x} Videbunt, in quem transfixerunt Hoc enim pertinet ad hoc, quod dixit: lancea latus eius aperuit: videbunt, quia poterant videre foramina lateris eius.
marg.| Vel videbunt in i udicio, quia in ea carne est venturus, in qua crucifixus. Actuum 1.b. Quemadmodum vidistis eum ascendentem in celum etc. Mt. 24.c.
marg.| {6.395ra} Videbunt Filium hominis venientem in nubibus celi etc. Sequitur.
Numérotation du verset Io. 19,38 
marg.| {a} Post hec autem id est post Christi expirationem et lateris perforationem, audito, quod iam expirasset.
marg.| {b} Rogavit Pilatum Ioseph et n otificat istum nomine primo et post a loco.
marg.| {c} Ab Arimathia que est Ramatha, civitas Helcane patris Samuelis. 1Reg. 1.a. Et a fide, vel disciplina.
marg.| {d} Eo quod esset Discipulus Iesu ChrysostomusNon unus de Duodecim sed de Septuaginta.
marg.| {e} Occultus autem propter metum Iudeorum Hoc est, quod dicitur sup. 12.f. De Principibus multi credebant eum ; sed propter Iudeos non confitebantur. Et quod rogavit ?
marg.| {f} Ut tolleret corpus Iesu id est ut tolli permitteret Pilatus et sepeliri. Vel Tolleret, ipse Ioseph, id est tollere liceret.
marg.| {g} Et permisit Pilatus id est concessit, ut tolleret. Et sicut dicit Mt. 27.g. iussit reddi corpus. Sed quomodo concessit ? Quia Christo, ut innocenti condolebat: Iudeis autem indignabatur: et quia dives erat Ioseph, ut dicit Mt. 1.c. Et erat nobilis Decurio, ut dicit Mc. 15.d.
marg.| {h} Venit ergo ] ad crucem accepta licentia a Pilato, quia notus erat ei tamquam dives et nobilis Decurio, id est unus de ordine curie. Vel sicut dicit Beda. sup. Mc. officium curie administrans.
marg.| {i} Et tulit id est asportavit de cruce ad monumentum corpus Iesu. Sed quia non solus fuit in hoc ; sed ex socio Principe Phariseorum audacior fuit, ideo subditur.
Numérotation du verset Io. 19,39 
marg.| {l} Venit autem et Nicodemus ] cum eo ad Crucem, non ad Pilatum, quia non ita notus erat forte. Et determinat de isto, quis sit, Princeps, scilicet Iudeorum.
marg.| {m} Qui venerat ad Iesum nocte primum ] Glossa Non quia nocte solum venerit, sed quia nocte primum venit, sup. 3.a. In quo ostenditur, iam audacior factus in Discipulo, qui modo accedit ad eum sepeliendum. Et ad quid venerit, subdit, ut iungerent et sepelirent. Et hoc est, quod dicitur.
marg.| {n} Ferens mixturam Myrrhe et Aloes ] id est unguentum confectum ex Myrrha et Aloe, per quod patet, quod dives erat, sicut Ioseph et devotus, a pretiositate, scilicet unguenti et sepulture. Determinata autem materia, vel pretiositate materie, subdit de quantitate.
marg.| {o} Quasi libras centum id est circiter libras centum parum plus, vel minus. Ista autem amaritudine sua vermes arcent a corporibus mortuorum. Chrysostomus Multum pretiosam faciunt funerationem: adhuc enim ut hominem nudum eum reputabant et ferunt aromata, que maxime apta sunt corpus a corruptione servare, eo quod non erant imaginati eius Resurrectionem, multam tamen dilectionem demonstrabant. Unde adhuc sequitur.
Numérotation du verset Io. 19,40 
marg.| {p} Acceperunt etc. de Cruce deponentes.
marg.| {q} Et ligaverunt ipsum corp us, linteis cum aromatibus, quia et ipsa lintea forte iniunxerant, non solum corpus. Mc. 15.d. dicitur, quod Ioseph mercatus Syndonem deponens eum involvit eum in syndone. Et potest esse utrumque, quia involutum Syndone, quam emerat Ioseph, ligaverunt eum linteis aliis, que creditur attulisse Nicodemus.
marg.| {r} Sicut mos est Iudeis sepelire Chrysostomus quasi dicat: non ut condemnatum sepelierunt ; sed sicut consuetudo est Iudeis valde honorifice, ut magnum quendam et mirabilem Augustinus Non frustra, ait, sicut mos est Iudeis sepelire, sed admonet in huiusmodi officiis morem cuiusque Gentis servare. Determinata autem unctione et involutione, determinat de loco sepulchri.
Numérotation du verset Io. 19,41 
marg.| {f} Erat autem in loco, ubi crucifixus est Chri stus, hortus et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus fuerat. Augustinus Sicut in utero Marie nemo ante eum, nemo post illum conceptus est: ita in hoc monumento nemo ante illum, nemo post illum sepultus est. Chrysostomus:
marg.| {t} Novum in quo etc.   Ne a lterius Resurrectio facta putetur, vel dicatur.
Numérotation du verset Io. 19,42 
marg.| {u} Ibi ergo etc. id est propter vicinitatem Sabbati, ne vesperasceret.
marg.| {x} Quia iuxta etc. id est prope locum Passionis
marg.| {y} Vel {6. 395b} Posuerunt Iesum ] Chrysostomus Quia breve erat tempus: nona enim erat hora, cum moreretur Christus: Deinde ad Pilatum accedentibus et corpus deponentibus decens est vesperam accedere, in quo fas non erat operari: et ideo ponunt in proximum monumentum.
marg.| Item ut Discipuli facile possent accedere et inspectores esse eorum, que futura erant in Resurrectione et non solum ipsos ; sed etiam inimicos, qui aderant tunc, testes sepulture fore. Hac enim de causa dispensatum est a Deo, ut et lapis superponeretur et milites custodirent in testimonium sepulture. Hoc enim volebat, cum dixit, non minus quam Resurrectionem: quia et sine hoc Resurrectio non creditur.
marg.| Item ideo prope sepultus est, ut falsus ostenderetur, qui erat de futuro, sermo. Mt. ult. g. Quia enim prope erat locus, non poterat de facili accedere fur et maxime militibus custodientibus. Sed queritur hic, quomodo Nicodemus et Ioseph soli sepelierunt Iesum et nullus alius ex duodecim, neque Petrus, neque Ioannes ? Si enim timebant et illi Iudeos, timebant et isti. Nam et de Ioseph dicitur hic, quod erat occultus Discipulus propter metum Iudeorum et quod Nicodemus formidans esset, habetur sup. 4.a. accessit tamen: Ioannes autem, qui presens erat et videns eum expirasse, nihil tale ait: que igitur causa huius est ?
marg.| Solutio. Mihi videtur, quod isti divites erant et insignes, quod patet per funerationem et per notitiam et gratiam Pilati, quam habebant saltem Ioseph. Unde dicitur Mc. 13.d. quod audacter introivit ad Pilatum: Pilatum enim non timuit ; sed Iudeos timuerunt ; sed tamen hoc ausi sunt et quia nobiles et quia fortassis estimaverunt extinctum esse furorem Iudeorum in eius morte.
marg.| Legitur autem in Evangelio Nazareorum, quod tunc fuit captus Ioseph et positus in carcerem: unde primo apparuit ei Dominus post Resurrectionem in carcere, Nicodemus vero fugit in villam Gamalielis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Io. Capitulum 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=58&chapitre=58_19)

Notes :