Hugo de Sancto Caro

Capitulum 21

Numérotation du verset Io. 21,1 

1Postea manifestavit se
1 Hic incipit cap. 21 ΩJ ΩS ΩV Catena Rusch Weber, c. 20 ! iuxta capitala Stephani Langton
iterum Iesus2 ad mare Tiberiadis.
2 se i. I. CorS1 ΩL ΩS P14417 Weber ] se Ihesus iterum ΩJ ΩP ΩV Linz449 , Hiesus se iterum ΩM Rusch
Manifestavit autem sic.
Numérotation du verset Io. 21,2 

Erant3* simul Simon Petrus4* et Thomas qui dicitur Didimus et Nathanael qui erat a Cana5 Galilee et filii Zebedei
3 Erant ΩM ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩV Cbg133 Cbg133@ Weber ] + autem Li449 Linz449@ Rusch |
4 simul– Simon Petrus ΩM ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩV Catena Weber ] inv. Rusch, simul Petrus Catena@ (Cbg133 Li449) |
5 a] inter. sec. m. Linz449 | Postea (v. 1) ... Cana] def. ΩF |
et alii ex discipulis eius duo.
Numérotation du verset Io. 21,3 

Dicit eis Simon Petrus: Vado piscari. Dicunt ei6: Venimus et nos tecum. Et7 exierunt et ascenderunt in navim et illa nocte nihil prendiderunt.
6 ei ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Li449@ ] + Domine ΩM |
7 Et ΩL ΩP ΩV Li449@ ] om. ΩM, def. ΩF |
Numérotation du verset Io. 21,4 

Mane autem iam8 facto, stetit Iesus in litore, non tamen discipuli cognoverunt9* quia Iesus est10.
8 iam ΩF ΩS ΩL ΩP ΩV Catena] om. ΩM Catena (Textus adiunctus: Cbg133 Li449) Clementina |
9 d. c. ΩF ΩJ ΩS ΩP] inv. ΩM Li449@ Rusch Weber |
10 est ΩF ΩM ΩP ΩV etc. Catena ] esset Linz449@* |
Numérotation du verset Io. 21,5 

Dicit ergo11 eis Iesus: Pueri, numquid pulmentarium habetis? Responderunt ei: Non.
11 ergo ΩF ΩM ΩL Li449@ Rusch Werber] om. ΩP Li449
Numérotation du verset Io. 21,6 

Dicit12 eis:
12 Dicit ΩM Rusch ] dixit ΩF ΩJ ΩL ΩS ΩM Linz449 Weber
Mittite in dexteram navigii rete et invenietis.
Miserunt ergo13 et iam14 non valebant illud trahere pre multitudine15 piscium.
13 ergo ΩM ΩL Li449@ CorS2 ( al. ) Rusch Weber etc.] + ret(h)e ΩF ΩS ΩP CorS2 (al.) Clementina , retia Z Φ Weber |
14 iam] om. Z |
15 pre multitudine Z Φ CorS1 (an.) ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩP Linz449 Clementina ] a multitudine CorS1 (G’) vel anti. .p.?) Cor3 ΩL Weber , per multitudinem Rusch (hapax) , graec .: ἀπò |
Numérotation du verset Io. 21,7 

Dicit16 ergo discipulus ille quem diligebat Iesus Petro: Dominus est. Simon Petrus cum audisset quia Dominus est, tunica17 succinxit se.
16 dicit Li449@ Rusch Weber] dixit Clementina |
17 tunica Weber (D C) ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Li449@ Rusch Clementina ] tunicam Weber |
Erat enim nudus et misit se in mare.
Numérotation du verset Io. 21,8 

Alii autem discipuli navigio venerunt.
Non enim longe18 erant a terra sed quasi cubitis ducentis19 trahentes rete piscium20.
18 enim longe Li449@ Weber] inv. Li449 |
19 c. ducentis CorS1 ΩF ΩM ( inv. ) ΩJ ΩL ΩS ΩP Linz449 Weber ] c. trecentis Rusch , a praem. Φ CorS1 (G’) Weber (s M Z F ) cum graeco etc. |
20 rete piscium ΩL Li449@ ] piscium multitudinem ΩM |
Numérotation du verset Io. 21,9 

Ut ergo descenderunt in terram viderunt prunas positas
et piscem
superpositum
et panem.
Numérotation du verset Io. 21,10 

Dixit21 eis Iesus: Afferte de piscibus quos prendidistis nunc.
21 dixit] dicit ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Linz449 Weber
Numérotation du verset Io. 21,11 

Ascendit22 Simon Petrus et traxit rete
22 Ascendit ΩF ΩL ΩP Li449@ ] + ergo ΩM
in terram
plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus23. Et cum tanti essent
23 c. quinquaginta t. ΩF ΩL ΩP Li449@ Rusch ] c. quadraginta t. ΩM
non est scissum rete.
Numérotation du verset Io. 21,12 

Dicit eis Iesus: Venite prandete.
Et nemo audebat discumbentium24 interrogare eum25:
24 d. – int. eum ΩM ΩP etc..] inv. ΩF ΩS | discumbentium ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP La88 Linz449 T46 Rusch plerique codd. ] discentium Wordsworth Weber ( M G ), ex discipulis Weber (D) |
25 eum ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP La88 Linz449 T46 Weber ] om. Rusch |
Tu quis es? Scientes quia Dominus est26.
26 est ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP La88 Linz449 T46 Rusch ] esset Weber
Numérotation du verset Io. 21,13 

Et venit Iesus et accepit27 panem et dabat28 eis et piscem29 similiter.
27 accepit Weber ] accipit Weber (D) Clementina |
28 dabat Θ Cor4 CorS2 (Parisiensis) ΩF ΩJ ΩL ²( al. m. post. ) ΩS (m. post.) Rusch Wordsworth (H Tc)] dat Cor2* CorS2 (Senonensis DAT correctione) ΩM ΩL*ΩP Linz449 Clementina Wordsworth ( plur. codd. ) Weber , dedit CorS2 (anti.) Wordsworth (D E F P9389 R Sarum a c d e f r δ) |
29 et piscem] om. Sarum |
Numérotation du verset Io. 21,14 

Hoc iam tertio
manifestatus30 est Iesus discipulis suis31 cum surrexisset32 a mortuis.
30 manifestatus] manifestat ΩF* ( al. m. compl. marg. : - tus) |
31 suis ΩM ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩS Linz449 Rusch Clementina ] om. Weber |
32 surrexisset CorS2 ( Parisiensis, anti. sic ) ΩS Rusch Weber ] resurrexisset Amiatinus Cava ΩF ΩM ΩJ ΩL ΩP Linz449 CorS2 ( Senonensis ) Weber (D) Clementina Wordsworth |
Numérotation du verset Io. 21,15 

Cum ergo prandissent33
33 prandissent ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩS Linz449 Weber ] prandidissent ΩM Rusch
dicit34 Simoni Petro Iesus35: Simon Ioannis diligis me plus his? Dicit ei36: Etiam Domine, tu scis quia amo te.
34 dicit ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Linz449 Weber ] dixit Rusch |
35 Iesus ΩF ΩM etc. Weber ] om. ΩL ΩP CorS2 (al. trahunt IESUS ) |
36 Dicit ei] Ait illi Catena |
Dicit ei: Pasce agnos meos.
Numérotation du verset Io. 21,16 

Dicit ei iterum: Simon Ioannis diligis me? Ait illi: Etiam, Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos37.
37 Dicit ei iterum... meos] om. hom. ΩM | ei ΩF ΩM ΩJ ΩL ΩP ΩS Linz449 Weber ] + iterum Rusch (hapax)
Numérotation du verset Io. 21,17 

Dicit ei tertio:
Simon Ioannis amas me? Contristatus est Petrus
quia dixit38 ei tertio: Amas me? Et dicit39 ei: Domine, tu omnia scis40, tu scis quia amo te. Dicit41 ei: Pasce oves meas.
38 dixit ΩS ΩL ΩP Catena (Cbg133 Mt366 Cbg133@ Li449@ Mt366@) Rusch Clementina Weber] dicit ΩF ΩM ΩJ Li449 |
39 dicit] dixit Clementina |
40 scis ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Linz449 Weber ] nosti Rusch (hapax) |
41 Dicit] Dixit Clementina |
Numérotation du verset Io. 21,18 

Amen amen42 dico tibi, cum esses iunior cingebas te et ambulabas ubi volebas43. Cum autem senueris
42 amen² ΩFMLSP Catena (Cbg133@ Li449) etc.] om. Linz449@ |
43 volebas Rusch (facsim)] olebas cacogr. Rusch (Erfurt) |
extendes44 manus tuas et alius te cinget45
44 extendes ΩF ΩM ΩJ Ω ΩP ΩS Linz449 Rusch ( Erfurt Graz ) Weber ] Extendis Rusch ( facsim. ), extentes ΩL* |
45 cinget ΩF ΩM ΩJ² ( cancel. ) Linz449 etc. ] scinget ΩJ* |
et ducet quo tu46 non vis.
46 tu ΩM ΩJ ΩL (add. m. 15 saeculi) ΩS Li449 Li449@ La88 La88@ Rusch] om. ΩF ΩL ΩP Weber
Numérotation du verset Io. 21,19 

Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset47 Deum.
47 c. e. ΩM ΩL ΩP ΩS Li449@ Rusch ] inv. ΩF, esset moriturus clarificaturus ΩJ
Et cum hoc48 dixisset
48 cum hoc ΩF ΩM ΩJ ΩL ΩS Linz449 Rusch ] inv. ΩP Weber
dicit ei: Sequere me.
Numérotation du verset Io. 21,20 

Conversus Petrus vidit illum discipulum49 quem diligebat Iesus sequentem
49 discipulum ΩF ΩM ΩL ΩP ΩS etc. ] om. Linz449
qui et50 recubuit in cena super51 pectus eius.
50 qui et ΩM ΩL ΩP Li449@ Rusch Weber ] inv. ΩF ΩS |
51 super ΩM ΩL etc.] supra ΩP, def. ΩF |
Et dixit52: Domine, quis est qui te tradet53?
52 dixit ΩM ΩL Li449@ Rusch Weber ] + ei ΩS ΩP, def. ΩF |
53 te tr. Rusch ] inv. ΩM ΩJ ΩL ΩP ΩS Linz449 , tradit te Weber , def. ΩF |
Numérotation du verset Io. 21,21 

Hunc ergo cum vidisset Petrus dixit54 Iesu55: Domine, hic autem quid?
54 dixit ΩM ΩL ΩS Linz449 Rusch ] dicit ΩJ ΩP Weber, def. ΩF |
55 Iesu ΩM ΩL ΩP Li449@ Rusch Weber ] ad Ihesum ΩS, def. ΩF |
Numérotation du verset Io. 21,22 

Dicit ei Iesus: Sic56 eum
56 Sic plerique codd. edd. CorS1 ΩM ΩS ΩJ ΩL ΩP Linz449 Rusch ] Si CorS1 (G’) Weber (M) cum graec., Si praem. Wordsworth Weber (F), def. ΩF
volo manere donec veniam. Quid ad te?
Tu me sequere.
Numérotation du verset Io. 21,23 

Exiit57 ergo sermo58 inter59 fratres quia60 discipulus ille non moritur.
57 Exiit ΩM ΩJ ΩL ΩS Rusch] Exivit ΩP Catena (Linz449 Linz449@) Weber, def. ΩF |
58 sermo] + iste ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Linz449 Weber |
59 inter ΩF ΩJ ΩL ΩS Linz449 Rusch ] in Weber |
60 quia ΩL Linz449 Rusch Weber ] quod ΩJ ΩS ΩP, def. ΩF |
Et non dixit ei61 Iesus62: Non moritur63, sed: sic64 eum volo manere donec veniam65, quid ad te?
61 ei ΩF² ΩM ΩJ ΩL ΩP ΩS Rusch ] om. Linz449 CorS2 |
62 Iesus ΩF² ΩM ΩP Linz449 Rusch Weber ] om. CorS2 ( trahitur in pluribus ) ΩS* (additio illegibilis in microforma), + quia ΩJ ΩL ΩP |
63 Et non dixit... non moritur ΩF² ( al. m. marg. compl. )] om. ΩF* |
64 Sic (Gr. et anti.) CorS1 ΩF ΩM ΩJ ΩL ΩS Linz449 Rusch plerique codd. ] Si CorsS1 (G’) cum graec. , Si praem. Wordsworth (Hic etiam habent greci et anti.) Weber ( F ), Sed praem. |
65 donec veniam Cava Weber (M Φ) ΩF ΩM ΩL ΩS ΩP Linz449 Rusch Clementina Wordsworth ] om. ΩJ, venio Weber | : « XXI.g. SIC EUM VOLO MANERE . Gr. et anti. habent SED SIC EUM VOLO etc. QUID AD TE sed SI SIC EUM VOLO etc. SIC SED SI SIC  » |
Numérotation du verset Io. 21,24 

Hic est discipulus ille66
66 ille ΩF ΩM ΩS ΩP Linz449 Rusch Clementina ] om. ΩL Weber
qui testimonium perhibet67 de his et scripsit hec et scimus quia verum est testimonium eius68.
67 perhibet ΩF etc. ΩL ΩP ΩS Li449@ Rusch Weber ] perhibuit ΩM |
68 verum est - testimonium eius ΩJ ΩF ΩL ΩP ΩS Linz449 etc.] testimonium eius verum est inv. Catena@ (Cbg133 Linz449 Mt366) |
Numérotation du verset Io. 21,25 

Sunt autem et alia multa que fecit Iesus que si scribantur per singula nec ipsum
arbitror mundum capere69* eos70
69 capere ΩJ ΩF ΩM ΩL ΩS ΩP Catena (Linz449 Li449@ Mt366 Mt366@) Weber ] + posse Rusch Clementina |
70 eos] om. Li449 |
qui scribendi sunt libros71. EVANGELIUM IOANNIS EXPLICIT72.
71 libros] + Amen Weber |
72 Evangelium Ioannis explicit Rusch ] Explicit evangelium secundum Ioannem ΩJ ΩL Weber , om. ΩM ΩS ΩP Linz449 Mt366 |

Capitulum 21

Numérotation du verset Io. 21,1 
marg.| {6. 398a} Postea manifestavit se etc.
marg.| Superius narravit Evangelista apparitionem factam in prima die Resurrectionis: et eam, que in octava. Hic narrat aliam apparitionem factam in die alia a predictis, sed quota die, non est certum. Preterea alie apparitiones facte sunt in Hierusalem ; ista autem iuxta mare Tyberiadis in Galilea. Item priores facte sunt omnibus congregatis et intus ; ista facta non omnibus, sed pluribus positis ad opus scilicet ad piscationem. Dicit ergo.
marg.| {a} Post hec vel postea manifestavit se iterum id est alias Discipulis. Chrysostomus Quid est hoc, manifestavit se ? Ex hoc manifestum, quoniam non videbatur, neque cum descenderet, quia incorruptibile erat corpus et inviolabile, Discipulis adhuc existentibus in timore, sicut et prius.
marg.| {b} Ad mare etc.] vel   in mari id est eis existentibus in mari et piscantibus. Chrysostomus Vides, quoniam non continue cum ipsis incedit, ut antea. Apparuit enim in vespera et avolavit: deinde rursus post octo dies et rursus avolavit: deinde post hoc in mari, ut dicitur hic. Dicitur autem mare, quamvis sit aqua dulcis, more Hebreorum, qui omnem congregationem aquarum vocant mare. Dicitur Tyberiadis, a civitate Tyberiade, que sita est iuxta lacum. Dicitur mare Galilee, a regione adiacente. Dicitur Genesaret a natura laci, quia ex se generat auras.
marg.| Chrysostomus Cuius gratia et loci apparuit, meminit Evangelista ? Ut discas, quoniam iam magnam partem timoris eorum abstulerat, ut auderent exire de domo et extra adeant, non enim ultra in domo conclusi erant, ut prius ; sed in Galileam iverant, unde erant periculum declinantes Iudaicum, quod adhuc erat timoris et cautele.
marg.| {c} Manifestavit autem etc. De cuius dubitatione habetur sup. eod.
Numérotation du verset Io. 21,2 
marg.| {d} Et Nathanael etc. De quo habetur sup. 1.f. Frater Philippi.
marg.| {e} Et filii Zebedei Ioannes et Iacobus maior. Isti simul erant: quia notiores forte erant inter se et familiares, quia erant de eadem regione, vel villa propinqua, vel patria, scilicet Galilea: vel propinqui sibi loco et habitatione. Item, quia eiusdem artis piscatorie, scilicet erant Petrus et Nathanael et filii Zebedei: sed de Thoma non est certum. Item plurium nomina hic recitantur, ut per ipsos testes probetur apparitio. Preterea pro mysterio forte recitantur eorum nomina et numerus, quia septem fuerunt.
marg.| {f} Et alii ex Discipulis eius duo quorum nomina tacentur. Et sicut videtur velle Chrysostomus: alii nominantur, qui ierunt ad piscationem ; alii vero, quorum nomina tacentur, sequebantur eos, eo quod colligati erant subinvicem Discipuli, simulque volebant considerare piscationem bene disponi.
Numérotation du verset Io. 21,3 
marg.| {g} Dicit ei Simon etc. vel ad piscandum simul cum eo, quantum ad quosdam ; vel ad videndum, quantum ad alios.
marg.| {h} Et exierunt de d omibus et loco habitationis.
marg.| {i} Et ascenderunt in navim et illa nocte nihil prehendiderunt quod Dei dispositione actum est, ut miraculum sequens magis claresceret. Chrysostomus Quia neque Christus cum eis continue erat: neque Spiritus Sanctus datus erat adhuc, ut dandus erat, neque quid eis tunc commissum erat, neque quid habebant agere ; ideo ad piscationem ierunt: et in nocte hoc faciebant, quia formidolosi erant. Sed unde habuerunt navem ? Vel a propinquis suis: vel forte ante, cum secuti sunt Dominum, sic reliquerant sua omnino et subito, ut venditionem suorum utensilium non attenderent. Sed hic dicit Augustinus Queri solet de hac piscatione Discipulorum, cur redierunt Petrus et filii Zebedei ad id quod fuerunt, antequam a Domino vocarentur. Erant autem piscatores, quando dixit eis: Venite post me et faciam vos piscatores hominum ; et relictis omnibus Magistro adheserunt. Mt. 4.d. Item Mt. 19.d. Ecce nos reliquimus omnia etc. Quid est ergo, quod nunc ea, que dimiserant, repetunt, {6. 398b} cum audierant a Domino. Lc. 6.g. Nemo mittens manum suam ad aratrum et aspiciens retro, aptus est regno celorum. Quod si hoc fecissent defuncto Iesu ante Resurrectionem, putaremus eos hoc fecisse ex desperatione illa, que animos eorum occupaverat. Nunc vero post eum sibi de sepulchro redditum vivum, post oblatam suis oculis et manibus videndam et palpandam carnem veram, post inspecta vulnerum loca, post acceptum eius insufflatione Spiritum Sanctum post verba etiam eius. Sicut misit me Pater et ego mitto vos: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis ; et quorum retinueritis, retenta sunt. Item subito fiunt, sicut fuerunt, non hominum, sed piscium piscatores. His ergo, quos hoc movet, respondendum est, non eos fuisse prohibitos arte sua licita, scilicet atque concessa victum necessarium querere et tunc et postea sui Apostolatus integritate servata, id est predicatione non omissa, si quando, unde viverent, aliud non haberent. Sicut et Paulus neque ab Evangelio predicando cessabat ; et tamen non de Evangelio, sed de labore suo vivebat: ideo dicebat 1Cor. 15.a. Plus omnibus laboravi. Item 1Cor. 10.b. Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est, si vestra carnalia metamus ? Si alii potestatis vestre participant, non magis nos ? Sed non sumus usi hac potestate. Item in eodem, c. Ego autem nullius horum usus sum. Si ergo Paulus artem, quam noverat, didicit, ut dum suis manibus transigitur Doctor, nullius gravaretur auditor, quanto magis Beatus Petrus, qui iam piscator fuerat, quod noverat, ante, facere potuit, si ad presens tempus aliud, unde viveret, non invenit.
marg.| Sed adhuc forte queret aliquis: cur non invenit, unde viveret, cum Dominus promisit dicens. Mt. 6.d. Primum querite regnum Dei et iustitiam eius: et hec omnia adiicientur vobis ? Respondemus. Etiam hoc modo laborantibus Dominus adiicit, que promisit: Ipse enim pisces, qui caperentur, apposuit: nec ab alio credendus est eis ingessisse penuriam, qua compellerentur ire piscatum, nisi dispositum volens exhibere miraculum, ut simul et Predicatores Evangelii sui pasceret et Sacramentum de numero piscium commendaret. Et nota mysterium in Glossa Sequitur.
Numérotation du verset Io. 21,4 
marg.| {k} Mane autem facto, stetit Iesus in litore Chrysostomus Laborantibus et iam afflictis assistit Iesus et non mox ostendit seipsum. Unde sequitur.
marg.| {l} Non tamen cognoverunt Discipuli, quia Iesus est ; vo ce enim et visu se occultavit. Loquitur enim quasi alienus, sicut patet per sequentia.
Numérotation du verset Io. 21,5 
marg.| {m} Dicit ergo eis Iesus: Pueri, numquid pulmentarium vel pulmentum   habetis  ? Chrysostomus Interim humanius loquitur, tamquam habens quid emere ab eis ; ut autem innuerunt se nihil habere, iussit mitti in dexteram navigii rete et mittentes ceperunt: sic ergo paulatim intrat in miraculum faciendum et se ostendendum. Et nota quod pulmentarium dici solet quodcumque panis condimentum, sive in carnibus, sive in piscibus.
marg.| ISIDORUS. Pulmentum vocatur a pulte ; sed sive sola puls, sive aliud eius permixtione sumatur, pulmentum dicitur.
marg.| {n} Numquid pulmentarium habetis quasi habetis pisces ad comedendum, vel pisces comestibiles habetisne venales, secundum Chrysostomum.
marg.| {o} Responderunt ei, non quasi dicat: nihil adhuc cepimus. Ideo consequenter.
Numérotation du verset Io. 21,6 
marg.| {p} Dicit eis: Mittite in dextram navigii rete et invenietis In quo videtur, quod prius ad sinistram miserant rete.
marg.| {q} Miserunt ergo rete quia crederent Dominum esse, qui hoc iusserat ; sed quia tandiu laborantes nihil ceperant, nescientes quid possent agere, volebant, quod dixerat ille, qui loquebatur, experiri.
marg.| {r} Et iam non valebant illud trahere pre multitudine piscium Pisces autem paraverat ibi Christus, qui eos, ut sic mitterent, docuerat.
Numérotation du verset Io. 21,7 
marg.| {a} Dicit ergo etc. quia vidit impletum, sicut dixerat, eum recognovit, hoc et Petrus cognovit, sed ad vocem Ioannis. Sequitur.
marg.| {6. 398c} {b} Simo n Petrus etc.
marg.| Chrysostomus In hoc idiomate propriorum indicant modorum Discipuli, Petrus scilicet et Ioannes: Nam quidem Petrus ferventior ; Ioannes vero excelsior. id est subtilior erat. Et hic quidem accensior, id est ferventior ; ille vero perspicacior, propterea et primus cognovit Iesum ; Petrus vero ivit primus ad eum. Etenim non modica facta erant signa. Et que erant ? Primum, quia multi capiuntur pisces, secundum quia non est rete scissum, tertium invenisse carbones accensos et piscem superiacentem et panem, sicut postea dicetur. Sed priorem textum prosequamur: Simon Petrus cum audisset, quia Dominus est, audisset, scilicet a Ioanne et contulisset per verbum Ioannis miraculum captionis.
marg.| {c} Tunica succinxit se etc. Et nolebat sic coram Domino apparere.
marg.| {d} Et misit etc. ut natando veniret.
Numérotation du verset Io. 21,8 
marg.| {e} Alii autem Discipuli navigio venerunt quia non ita festinaverunt ut Petrus. Sed quomodo ausus est aggredi mare natando ? Immo non enim longe erant a terra etc. Vel sic, Discipuli navigio venerunt et satis sine anxietate potuerunt exspectare navigio venire ad Magistrum, quia prope erant. Et hoc est: Non enim longe erant a terra etc. Vel sic ; Petrus misit se in mare. Et ne quereret aliquis, quare non retinuerunt secum, ut iuvaret eos ad regendum navem et trahendum rete, quod ita erat plenum ? Respondet quod immo, quia non longe erant a terra et ita trahendo rete et regende navi satis suffecerunt alii. Et hoc est.
marg.| {g} Sed quasi cubitis ducentis eran t, scilicet a terra: Ipsi dico.
marg.| {h} Trahentes rete piscium ] Chrysostomus Ut cognovit Petrus, quia Dominus est, omnia eiecit, pisces et retia et precinctus est Petrus. Vides ergo et verecundiam eius ex precinctione et afflictionem ex dilatione. Et nimirum a ducentis cubitis erant, sed neque ita sustinuit navi ad eum venire, sed natans accessit, tantus erat eius ardor.
Numérotation du verset Io. 21,9 
marg.| {i} Ut ergo descenderunt ] de navi, in terram id est ad litus. Et loquitur eo modo, quo solemus dicere de intrantibus navem, quod ascendunt navem et de exeuntibus, quod descendunt.
marg.| {k} Viderunt prunas positas id est carbones accensos.
marg.| {l} Et piscem superpositum ] prunis.
marg.| {m} Et panem ] iuxta paratum. Omnia autem de novo creaverat Christus. Unde Chrysostomus Non adhuc ex materia subiecta operatur, ut sup. 6.a. Sed admirabilius ducit signa, ut ex nihilo faceret creaturas, per hoc ostendens, quoniam et cum eis materia subiecta faciebat ante Crucem, non ex insufficientia sua, sed propter quandam dispensationem faciebat, ut scilicet ostenderet se fecisse ipsi visibilia, quibus utebatur ad miracula facienda. De hoc habetur sup. 6. contra hereticos.
Numérotation du verset Io. 21,10 
prol.| [sine Glossa]
Numérotation du verset Io. 21,11 
prol.| [sine Glossa]
Numérotation du verset Io. 21,12 
marg.| {n} Dicit eis Iesus etc. ut coquantur et comedantur. Chrysostomus Ne crederetur phantasma esse, quod videbant panem et piscem: ideo iubet etiam de piscibus captis afferre. Et quia iubebat Magister, ut pisces pararentur capti: ideo.
marg.| {o} Ascendit Simon Petrus et traxit non solus, sed auxiliantibus aliis.
marg.| {p} Rete in terram etc. Ecce unum miraculum.
marg.| {q} Centum quinquaginta tribus Ecce mysterium, ut dicit Augustinus Sicut patet in Glossa Isidori. Piscium omnium, qui in aqua vivunt, centum quinquaginta tria esse genera Philosophi enumerant.
marg.| {r} Et cum tanti essent Glossa numero et quantitate, id est tot et tam magni.
marg.| {s} Non est scissum rete Ecce aliud miraculum. Et hoc facto et piscibus, ut iusserat, allatis et paratis.
marg.| {t} Dicit eis Iesus etc. Augustinus prandium fecit illis septem Discipulis de pisce, quem viderunt super prunas et de pane addens et de piscibus, quos eo iubente attulerunt. Et hoc est aliud miraculum et Resurrectionis, quod verus homo erat, non phantasma: argumentum, quia, scilicet {6. 398d} comedit cum eis. Hoc etiam dicit Gregorius. scilicet quod comedit. Unde Glossa.:Hic dicitur manducasse Iesus cum pisce panem, in alio Evangelio cum pisce favum mellis. Lc. ult. f. Tamen, sicut dicit Chrysostomus hic non dicit Evangelista expresse, quod comederit ; sed Lc. hoc expresse ait. Lc. ult. Qualiter autem comederit, non est nostrum dicere: modo enim quodam inopinabiliori hoc fecit, non ut natura indigente cibis sicut ante Crucem, sed condescensione ad demonstrationem Resurrectionis facta, verba sunt Chrysostomus
marg.| {u} Et nemo audebat discumbentium interrogare eum, tu quis es ] Et quare ?   Scientes quia Dominus est . Augustinus Tanta erat evidentia veritatis, quod Iesus erat, ut nullus eorum auderet, non solum negare, sed nec dubitare ; et ideo non interrogare. Chrysostomus Non adhuc eandem audaciam, quam ante habebant, neque enim confidebant ei loqui, ut ante, sed cum silentio et formidine, sive reverentia multa sedebant attendentes in eum ; nam sciverant quidem, quia Dominus est: propterea non interrogabant eum, tu quis es ? formam autem alteratam, id est clariorem videntes et multa stupefactione ex claritate, scilicet plenam, valde erant stupefacti et volebant aliquid de ea forma interrogare ; sed formido et scire eorum, quod non alter erat, sed ipse, detinebat eos ab interrogatione, sed solum comedebant, que eis Dominus paraverat. Sequitur.
Numérotation du verset Io. 21,13 
marg.| {x} Et venit Iesus id est accessit. Et refertur hoc ad precedens. Dixit eis: venite et prandete. Et dicendo hoc et eos vocando, etiam ipsemet venit, id est accessit ad mensam.
marg.| {y} Et accepit panem quem creaverat.
marg.| {z} Et dabat eis per ministerium accendens in eis amorem, etiam per hoc insinuans, quoniam ipse erat, qui ante eis in cena ministraverat et qui invicem ministrare moverat, sup. 13.b.
marg.| {a} Et piscem etc.   eis dabat, supple. Quoniam autem non continue conversabatur cum eis, neque similiter, ut ante Crucem.
Numérotation du verset Io. 21,14 
marg.| {b} Hoc iam tertio etc.   Et e xpone, tertio, id est tertia vice, secundum narrationem ipsius Evangeliste, quasi dicat: pluries manifestavit se Discipulis ; sed alias pretermittens, hanc tertio dixit. Sed contra. Immo quarta videtur apparitio etiam secundum eius narrationem. Primo enim dicit apparuisse Marie Magdalene, secundo Discipulis, tertio post octo dies et quarto hic. Solutio: Quarta est hic apparitio simpliciter, sed tertia est, qua apparuit Discipulis. Et intellige secundum eius narrationem. Vel secundum Augustinum Hoc iam tertio die, non quantum ad ordinem feriarum ; sed tertio die, ut computetur prima dies apparitionis dies Resurrectionis, quotiescumque in illa apparuit: secunda dies, quando post octo dies apparuit Thome ; tertia ut hic. Et est incertum, quota die hoc factum sit. Sequitur.
Numérotation du verset Io. 21,15 
marg.| {c} Cum ergo etc.   vel pransi essent Discipuli, scilicet cum Iesu.
marg.| {d} Dicit Simoni Petro Iesus in q uo dat exemplum, quod post prandium non debebat dissolvi lingua, nisi ad utilia. Et nota quod specialiter loquitur Petro soli, alios preteriens. Cur hoc ? Respondemus. Eximius Apostolorum erat Petrus et os Discipulorum et vertex collegii. Ideo et Paulus ascendit videre Petrum pre aliis ; Gal. 1.d. Item in hoc, quod primo eum alloquitur et interrogat, dat ei fiduciam de negotiatione dimissa: et ostendit, quoniam oportet eum audire de reliquo.
marg.| {e} Simon Ioannis vel Ioanna, secundum Chrysostomum filius supple. Unde et dicitur Bariona, Mt. 16.c.
marg.| {f} Diligis me etc. id est quam hec visibilia et terrena: Vel,
marg.| {g} Plus his id est magis, quam isti diligant, demonstratis Discipulis, qui ibi erant.
marg.| {h} Dicit ei, etiam, Domine, tu scis, quia amo te Non est ita distinguendum.
marg.| {i} Etiam, Domine ut, ut scilicet dixisset se diligere plus his ; Hoc enim nesciebat ; sed abundat etiam idiomate Hebreo. Tacens ergo, quod ignorabat, respondit, quod sciebat. De se enim dixit, de aliis tacuit, ut dicit Augustinus. {6. 399a} Vel ita, Domine, amo te: et etiam tu scis, quia amo te, quasi dicat: etiam te testem invoco, quia amo te. Chrysostomus Deum testem invocat, qui scit ineffabilia cordis. Et nota, sicut dicit Augustinus: Interrogans Petrum de amore et non alibi, vocat eum sic, Simon Ioannis, obediens, scilicet filius gratie, ad innuendum, quia quod ardentius ceteris diligit et obedit, non est nisi ex gratia Spiritus sancti.
Numérotation du verset Io. 21,16 
marg.| {a} Dicit ei etc. Augustinus quasi dicat: si diligis me, non te, pasce agnos meos, ut meos, non ut tuos: gloriam meam in eis quere, non tuam: mea lucra, non tua. Hec est probatio dilectionis, 1Cor. 13.b. Caritas non querit, que sua sunt. 1Pt. ult. a. Pascite, qui in vobis est, gregem Domini. Sed contra dicitur Ez. 33.b. Pascebant semetipsos.
marg.| {b} Dicit ei iterum ut e x iteratione fiat impressio, quod precipit, ut custodiendi inferatur sollicitudo.
marg.| {c} Simon Ioannis, diligis me addi t, plus his, quia iam discretionem Petri probaverat in responsione super hoc: vitavit enim arrogantiam et temeritatem iudicandi de alio ignoto.
marg.| {d} Ait illi etiam, Domine, tu scis, quia amo te Expo ne, ut prius.
marg.| {e} Dicit ei iterum, pasce agnos meos ut p rius.
Numérotation du verset Io. 21,17 
marg.| {f} Dicit ei tertio, Simon Ioannis, amas me Augustinus Interrogat, quod sciebat, non semel, sed iterum et tertio: et tertio audit a Petro se diligi et tertio iubet pascere oves. Trine negationi respondet trina confessio, ne minus amori lingua serviat, quam timori. Et sicut fuit iudicium timoris negare Pastorem: sic officium amoris pascere Domini gregem.
marg.| Chrysostomus Tamquam trina negatione deleta, committi ei presidentiam fratrum, sed negationem non exprobrat, sed dicit: Si diligis me, preside fratribus et ferventem amorem, quem per omnia demonstrasti, hic ostende: et animam, quam dixisti te donaturum pro me, nunc da pro ovibus meis. Tertio autem interrogat et tertio eam iniungit, ostendens quanti appretiatur ovium suarum diligentiam et quoniam hoc maxime amoris Christi signum. Per hoc ergo erudit nos, quomodo eum maxime amare oportet. Et nota quod dicitur.
marg.| {g} Contristatus est Petrus, quia dixit et tertio amas me Chrysostomus Semel interrogatus et secundo, ipsum, qui occulta cordis novit, testem vocavit. Deinde interrogatus et tertio, conturbatur rursus formidans priora. Cum se fortem dicens ad commoriendum, corripitur, supra 13.d. et quia suam infirmitatem passus est: ideo et nunc timet et ideo ad ipsum refugit.
marg.| {h} Et dicit ei: Domine, tu omnia nosti quasi dicat: et presentia et futura ; sed ego nescio de futuris, sed.
marg.| {i} Tu scis, quia amo te in p resenti ? Et vide, qualiter factus est melior Petrus et magis sobrius, non temerarius, neque audax contradictor, sicut prius, cum dixit: Etsi oportuerit, me mori tecum, non te negabo. Propter hoc enim turbatus est, timens ne forte estimaret se diligere et non diligeret.
marg.| {k} Dicit ei pasce oves meas et e xemplo et verbo et orationis suffragio. Sequitur.
Numérotation du verset Io. 21,18 
marg.| {l} Amen, amen dico tibi, cum esses iunior, cingebas te etc.   Sic continuatur. Requisita dilectione, commisit ei curam ovium ; hic autem predicit ei suum martyrium: ut ostendat, quod in his duobus probabit amorem suum ad Christum. Vel sic, Pasce oves meas et scio, quod pasces, quia animam pro eis pones. Et hoc est: Cum esses iunior etc. Vel sic, secundum Chrysostomum Cum quesiisset a Petro de eo, qui in ipsum est, amore, quia Petrus conturbatus est, prenuntiat ei et martyrium, quod debebat sustinere: per hoc ostendens, quod non decredens hoc ei dixerat toties amas me ; sed et valde credens et eius, qui in eum Petrum amoris ostensionem monstrare volens et volens etiam erudire, quo utique modo maxime eum amare oportet, scilicet pascendo oves et pro ipsis moriendo ; ideo ait: Cum esses iunior, etate et moribus.
marg.| {6. 399b} {n} Cing ebas te et ambulabas, ubi volebas id est ad libitum te cohibebas et ad libitum te effrenem reddebas, quasi dicat: faciebas, quod volebas.
marg.| {o} Cum autem senueris etc. quasi dicat: que non es passus iuvenis, oportet te pati senem. Chrysostomus Dicit, cum esses iunior: et postea, cum autem senueris: per hoc ostendit, quod Petrus non erat tunc iuvenis, sed neque senex adhuc, sed vir consummatus. Sed quare meminit eum prioris etatis, vel vite ? manifestum est enim, quoniam sic est in iuvene ; nam in secularibus quidem iuvenis utilis est et strenuus ; senex vero inutilis: in meis autem non ita est, ait, sed cum supervenerit senectus, tunc virtus clarior, tunc virilitas illustrior apparebit in nullo ab etate prohibita senili. Hoc autem dixit Christus, non obstupefaciens eum, sed magis erigens. Sciverat enim eius dilectionem. Et quoniam hoc olim parturiebat et desiderabat bonum, scilicet pro eo moriendi. Unde supra 13.d. Quare non possum te sequi modo ? Et alibi: Tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire. Et non solum mortem, sed et genus mortis ostendit. Quia enim Petrus semper volebat esse in eis, que sunt pro eo, periculis, confide, ait: ita enim implebo desiderium tuum, ut que non passus es iuvenis, hec te oporteat pati senem. Et hoc est: Cum autem senueris, ad litteram.
marg.| {p} Extendes manus tuas in Cruce, id est crucifigeris.
marg.| {q} Et ad h oc alius te cinget id est compellet, vel vinculis, ad litteram, te ligabit.
marg.| {r} Et ducet te quo tu non vis id est ad mortis molestiam. Chrysostomus quod dicit: quo tu non vis, nature dicit compassionem et carnis necessitatem. Et quoniam invite separatur a corpore anima: nullus enim impassibiliter corpus deponit hoc, Deo utiliter hoc dispensante, ut non multe fierent mortes violente ; Si enim his existentibus, prevaluit diabolus, infinitos ad precipitationes et suffocationes ducere, nisi tanta esset concupiscentia anime et corporis, pro qualibet tristitia, cito utique multi impetum ad hoc fecissent. Alias quatuor rationes habes in Glossa quare relicta est pena huiusmodi in Sanctis, quibus dimissa est culpa, scilicet ad demonstrationem debite miserie, ad emendationem labilis vite, ad exercitationem necessarie patientie. Et quarta est in alia Glossa quia si nulla esset, vel parva molestia mortis, non esset tam magna gloria martyrii. Quod autem dixerat Dominus de Petro, exponit Evangelista, dicens.
Numérotation du verset Io. 21,19 
marg.| {s} Hoc autem dixit etc. scilicet martyrio et quo genere martyrii, scilicet manuum extensione in Cruce.
marg.| {t} Clarificaturus vel glorificaturus esset Deum Hoc dicit, quia propter fidem eius mortuus est: Augustinus Quia hac morte ostendit, quantum colendus et amandus sit Deus. Chrysostomus Non dixit, qua morte morietur, sed glorificabit, ut discas, quoniam pati pro Christo gloria et honor est patientis.
marg.| {u} Et cum hoc etc. quasi dicat: ne timeas mori pro me, cum ego prius pro te. Eccles. 23.d. Magna est gloria, sequi Dominum. Item.
marg.| {x} Sequere me eode m genere mortis. Vel secundum Chrysostomum Sequere me, id est me imitare in procuratione gregis, quasi dicat: te dimitto ut sis loco mei, ut sis vicarius et imitator et successor meus, Chrysostomus Si vero dixerit quis, qualiter igitur Iacobus thronum assumpserit Hierosolymorum ? Illud utique dicam, quoniam hunc, id est Petrum orbis terrarum intronizavit Magistrum.
Numérotation du verset Io. 21,20 
marg.| {y} Conversus Petrus vidit etc. Augustinus His dictis a Domino, cepit Iesus abire et nondum intellecto, quod audivit: Sequere me, cepit Petrus incessu pedum sequi. Secutus est autem et Ioannes, qui sciebat se diligi. Et hoc est, quod dicitur hic.
marg.| {z} Vidit illum Discipulum, quem diligebat Iesus fami liarius donavit potiori dulcedine sui amoris.
marg.| {a} Sequentem post Iesum et Petrum, ad litteram. Et determinat privilegium quoddam amoris sui.
marg.| {b} Qui et recubuit in cena super pectus eius sup. 13.c.
marg.| {c} Et dixit ei id est quesivit ab eo silenter, suadente Petro.
marg.| {d} Domine, quis est, qui tradet te ? Hunc etc. sequentem.
marg.| {a} {6.399va} Dicit Iesu, Domine, hic autem quidustinebit scilicet pro te ? Intellexerat enim Petrus quod de sua morte ei dixisset.
marg.| Beda. Quia audierat Petrus se crucifigendum, voluit etiam fratris cognoscere finem.
marg.| Chrysostomus Cuius gratia, vel qua de causa meminit hic Evangelista illius accubationis super pectus, Domini ? Respondemus. Non inaniter neque sine causa, sed ostendens quantam modo Petrus habebat audaciam post negotiationem. Qui enim tunc non audebat interrogare, sed Ioanni suasit, huic et presidentia credita est fratrum et non solum de se, sed et de aliis Magistrum audet interrogare. Et Ioannes quidem silet ; ille vero loquitur. Et sicut in cena non audens interrogare, hunc, scilicet Ioannem premittit ad interrogandum: ita et nunc reddens ei retributionem et existimans eum libenter velle interrogare de seipso et non audere, ipse suscepit interrogationem pro eo, dicens: Hic autem quid.
marg.| Item per hoc ostendit Petrus amorem, quem ad Ioannem habebat: Etenim valde amabat eum. Et hoc ostenditur et per hoc, quod dicitur hic et per totum Evangelium ostenditur horum colligatio. Et in actibus Apostolorum, Act. 3.a. Petrus et Ioannes ascendebant in templum etc. Quia igitur magna Petro Dominus et orbem terrarum commisit et martyrium presonavit et amorem testatus est ampliorem aliis: ideo volens et hunc Petrus habere socium et communicatorem presidentatus et martyrii, ait.
Numérotation du verset Io. 21,21 
marg.| {b} Hic vero quid quasi dicat: non eadem nobis via eveniet ? Valde enim amabat eum Petrus et nolebat ab eo divelli.
Numérotation du verset Io. 21,22 
marg.| {c} Dicit ei Iesus: Sic eum volo manere, donec veniam, quid ad te ? Et loquitur increpative Quia enim quasi procurans eum et nolens ab eo divelli, dixerat hoc Petrus: ideo ostendit, quod quantumcumque amaverit, amorem tamen eius non excedit. Et hoc est.
marg.| {d} Sic eum volo manere, quid ad te pert inet scilicet de eo, immo ad me, quasi dicat: etsi valde amas eum ; tamen plus ego.
marg.| Item, Quid ad te, per hoc erudit nos, non anxiari, neque nimis investigare, neque ultra ea, que Deo placent, querere. Unde: In supervacuis rebus noli perscrutari multipliciter. Quia enim semper Petrus fervidus erat et presiliebat, abscindens eius fervorem et erudiens etiam nos nihil perscrutari ultra, quam saluti necesse est, hoc ait: Quid ad te ? tu me sequere, quasi dicat: opus tibi commissum attende et perfice et exerce et certa: quid enim ad te et si volo eum manere hic et non mittere per orbem terrarum ; tu ea, que tui ipsius sunt, attende et de his sollicitus sis. Hoc autem dicebat, sicut dicit Chrysostomus ab intemporanea compassione, que ad se invicem erat dividens eos: quia enim debebant orbis terrarum procurationem accipere, non oportebat complexos esse de reliquo ad se invicem: profecto enim hoc magnum esset damnum orbi terrarum. Vel secundum Augustinum.
marg.| {d} Sic id est in pace.
marg.| {e} Eum volo manere id est senium finire.
marg.| {f} Donec veniam ad e um remunerandum et recipiendum in eterna beatitudine.
marg.| {g} {6. 399d} Quid ad te de hoc pertinet.
marg.| {h} Tu me sequere ] in Crucis Passione.
Numérotation du verset Io. 21,23 
marg.| {i} Exiit ergo sermo iste inter fratres id est inter Discipulos.
marg.| {k} Quia Discipulus ille non moritur ] Putaverunt enim Discipuli, quod Dominus diceret eum sic debere manere, id est semper vivere et non esse moriturum, donec Christus veniret ad iudicium. Augustinus Sed non erat magnum dare dilecto non mori, cum melius sit dissolvi et esse cum Christo, Phil. 1.d. Beda. Unde quod non esset ita intelligendum ipse Ioannes admonet ; dicens.
marg.| {l} Et non dixit ei Iesus non moritur ; sed sic eum volo manere, donec veniam, quid ad te Chrysostomus Dicens Evangelista opinionem Discipulorum, corrigit eam tamquam non intelligentibus, neque conspicientibus eis, quod dixerat Christus.
Numérotation du verset Io. 21,24 
marg.| {m} Hic est Discipulus ille, qui testimonium perhibet de his et scripsit hec et scimus, quia verum est testimonium eius Beda. Hic aperte designat suam personam ex officio, quam noluit designare ex vocabulo.
Numérotation du verset Io. 21,25 
marg.| {n} Sunt autem et alia multa, que fecit Iesus, que si scribantur per singula, nec ipsum arbitror etc.   Hic in fine ponit rationem de hoc, quod tam pauca signa scripsit: Magis enim intendit verbis Christi, quam signis.
marg.| Et dicit, quod nec etiam alii omnia scripserunt, quia infinita fuerunt.
marg.| Vel secundum Chrysostomum sic continuatur. Quia dixerat se testimonium perhibere Christo de predictis, ne aliquis diceret: tu enim gratificando Magistro tuo hoc dicis, non pro veritate: ideo ad ultimum de signis, dicens: Sunt autem et alia multa etc. quasi dicat: ex hoc manifestum est, quoniam nequaquam gratificatus sum Magistro, neque per gratiam testimonium perhibui, sed propter veritatem. Qui enim de tot signis pauca scripsi, nec et tot, quot et ceteri ; sed insidias Iudaicas et lapidationes et contumelias, odium, convicia in medium proposui et alia humilia de eo et quoniam eum demonium habentem vocabant, manifestum est, quoniam nequaquam gratificatus sum eum, enim qui gratificaretur, contrarium oportebat facere, exprobabilissima, scilicet occultare et clara proponere.
marg.| Et nota quod dicit: Nec ipsum arbitror mundum capere posse eos, qui scribendi sunt, vel scriberentur, id est scribi possent, libros. Augustinus: Non spatio locorum credendum est mundum capere non posse, que in eo scribi, si possent, scripta non ferret, sed capacitate legentium comprehendi fortasse non possent, quamvis salva rerum fide, plerumque verba excedere videantur fidem, quod non fit, quando aliquid quod erat obscurum, vel dubium causa et ratione reddita exponitur, sed quando id quod apertum est, augetur, vel extenuatur ; nec tamen a tramite significande veritatis erratur, quoniam sic verba rem, que indicatur, excedunt, ut voluntas loquentis, nec psallentis appareat, qui novit quousque credatur a quo ultra quam credendum est, vel minuitur loquendo aliquid, vel augetur. Hunc loquendi modum Greci et Latini hyperbolem vocant, qui et in aliis Scripture locis invenitur, ut est illud Ps. 72. Posuerunt in celum os suum et vertice capilli perambulantium in delictis suis. <Explicit Postilla Domini Hugonis super Evangelium secundum Ioannem>.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Io. Capitulum 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=58&chapitre=58_21)

Notes :