Hugo de Sancto Caro

Capitulum 12

Numérotation du verset Io. 12,1 

Iesus ergo ante sex dies
Pasche
venit in1 Bethaniam
1 in Li449@ Li449 Rusch ] om. ΩS (ut videtur) CorS1 Weber
ubi Lazarus fuerat2 mortuus quem suscitavit Iesus.
2 Lazarus fuerat Rusch ] inv. ω1 Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 12,2 

Fecerunt autem ei cenam ibi et Martha
ministrabat. Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo.
Numérotation du verset Io. 12,3 

Maria ergo
accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi et3 unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius et domus impleta est ex odore unguentia.
0 Cf. Lc. 7, 38.
3 et Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Io. 12,4 

Dixit4 ergo
4 dixit Rusch ] dicit Li449@ Weber , dicebat Li449
unus ex discipulis eius Iudas
Scariothis
qui erat eum traditurus:
Numérotation du verset Io. 12,5 

Quare hoc unguentum non veniit5 trecentis denariis et datum est egenis?b
0 Cf. Mt. 26, 9 ; Mc. 14, 5.
5 veniit Rusch Weber ] venditur Li449@
Numérotation du verset Io. 12,6 

Dixit autem hoc non quia
de egenis pertinebat ad eum
sed quia fur erat et loculos habens
ea que mittebantur
portabat.
Numérotation du verset Io. 12,7 

Dixit ergo Iesus: Sinite6 illam
6 sinite Li449@ Li449 Rusch ] sine Weber
ut in diem7 sepulture mee servet illud.
7 diem Li449@ Li449 Rusch ] die Weber
Numérotation du verset Io. 12,8 

Pauperes enim semper habetis vobiscum me autem
non semper habebitis8.
8 habebitis Li449@ Li449 Rusch ] habetis Weber
Numérotation du verset Io. 12,9 

Cognovit ergo turba multa ex Iudeis quia illic est9 et venerunt
9 est Rusch Weber ] esset Li449@ Li449
non propter Iesum tantum sed ut Lazarum
viderent quem suscitavit10 a mortuis.
10 suscitavit Li449 Rusch Weber ] + Iesus Li449@
Numérotation du verset Io. 12,10 

Cogitaverunt autem
principes sacerdotum
ut et Lazarum interficerent
Numérotation du verset Io. 12,11 

quia multi propter illum abibant ex Iudeis et credebant in Iesum.
Numérotation du verset Io. 12,12 

In crastinum autem
turba multa que venerat11 ad diem festum cum audissent quia venit Iesus Hierosolymam12.
11 venerat Rusch Weber ] convenerant Li449@ , convenerat Li449 |
12 Hierosolymam Li449@ Rusch ] Hierosolyma Weber |
Numérotation du verset Io. 12,13 

Acceperunt ramos palmarum
et processerunt ob viam ei et clamabant: Hosanna.
Benedictus qui venit in nomine Domini rex Israelc.
0 Cf. Ps. 117, 26.
Numérotation du verset Io. 12,14 

Et invenit Iesus
asellum
et sedit super eum
sicut scriptum estd:
0 Cf. Zc. 9, 9.
Numérotation du verset Io. 12,15 

Noli timere filia Sion,
ecce rex tuus venit tibi13 sedens super pullum asine.
13 tibi Li449@ Li449 Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Io. 12,16 

Hec non cognoverunt discipuli eius primum sed quando glorificatus est Iesus,
tunc recordati sunt
quia hec erant scripta de eo
et hec fecerunt ei.
Numérotation du verset Io. 12,17 

Testimonium ergo perhibebat turba
que erat cum eo14 quando Lazarum vocavit de monumento et suscitavit eum a mortuis.
14 erat - cum eo Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 12,18 

Propterea quia15 obviam venit ei turba, quia audierunt eum fecisse hoc signum.
15 quia Rusch ] et Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 12,19 

Pharisei
ergo16 dixerunt ad semetipsos: Videtis quia nihil proficimus. Ecce totus mundus17
16 ergo Rusch Weber ] autem Li449@ Li449 |
17 totus mundus Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber |
post eum18 abiit.
18 eum Li449 Rusch Weber ] ipsum Li449@
Numérotation du verset Io. 12,20 

Erant autem quidam gentiles19
19 quidam gentiles Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber
ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo.
Numérotation du verset Io. 12,21 

Hi ergo accesserunt
ad Philippum qui erat a Bethsaida Galilee et rogabant eum dicentes: Domine, volumus Iesum videre.
Numérotation du verset Io. 12,22 

Venit Philippus et dicit Andree. Andreas rursum20 et Philippus dixerunt21 Iesu.
20 rursum Rusch Weber ] rursus Li449@ Li449 |
21 dixerunt Rusch Weber ] dicunt Li449@ Li449 |
Numérotation du verset Io. 12,23 

Iesus autem
respondit eis dicens: Venit hora ut clarificetur Filius hominis.
Numérotation du verset Io. 12,24 

Amen amen dico vobis, Nisi granum frumenti
cadens in terram mortuum fuerit
Numérotation du verset Io. 12,25 

ipsum solum manet. Si autem mortuum fuerit
multum fructum affert.
Qui amat
animam suam perdet eam
et qui odit animam suam
in hoc mundo in vitam eternam custodit eame.
0 Cf. Mt. 10, 39 ; Mt. 16, 25 ; Mc. 8, 35 ; Lc. 9, 24 ; Lc. 17, 33.
Numérotation du verset Io. 12,26 

Si quis22 mihi
22 Si quis Rusch Weber ] qui Li449@ Li449
ministrat me sequatur.
Et ubi sum ego illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit honorificabit eum
Pater meus.
Numérotation du verset Io. 12,27 

Nunc anima mea turbata est.
Et quid dicam? Pater salvifica me
ex hac hora23?
23 hac hora Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
Sed propterea veni in hanc horam24.
24 hanc horam Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 12,28 

Pater, clarifica
nomen tuum25. Venit ergo vox de celo dicens26: Clarificavi
25 nomen tuum Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber |
26 dicens Rusch ] dicens et Li449@ Li449 , et Weber |
et iterum clarificabo.
Numérotation du verset Io. 12,29 

Turba autem27 que stabat et audierat28 dicebat29: Tonitruum factum est30. Alii dicebant: Angelus ei locutus est.
27 autem Rusch ] ergo Weber |
28 audierat Rusch Weber ] audiebat Li449@ |
29 dicebat Rusch ] dicebant Weber |
30 est Rusch ] esse Li449@ Li449 Weber |
Numérotation du verset Io. 12,30 

Respondit Iesus et dixit: Non propter me vox hec31 venit sed propter vos.
31 vox hec Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 12,31 

Nunc iudicium
est mundi. Nunc
princeps huius mundi32 eicietur foras.
32 huius mundi Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 12,32 

Et ego
si exaltatus fuero a terra
omnia traham ad meipsum.
Numérotation du verset Io. 12,33 

Hoc autem dicebat significans qua morte esset moriturus.
Numérotation du verset Io. 12,34 

Respondit ei turba: Nos audivimus ex lege quia Christus manet in eternum et quomodo tu dicis oportet Filium hominis exaltari33.
33 Filium hominis - exaltari Rusch ] inv. Li449@ Weber
Et34 quis est iste Filius hominis?
34 Et Rusch ] om. Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 12,35 

Dicit35 ergo eis Iesus: Adhuc modicum lumen in vobis est.
35 Dicit Rusch ] Dixit Li449@ Li449 Weber
Ambulate
dum lucem36 habetis ut non vos tenebre37 comprehendant.
36 dum lucem Li449 Rusch Weber ] in luce add. interl. man. post . |
37 non vos tenebre Rusch ] vos tenebre non Li449@ , non tenebre vos Li449 Weber |
Et qui ambulat in tenebris
nescit quo vadat.
Numérotation du verset Io. 12,36 

Dum lucem habetis
credite in lucem ut filii lucis sitis. Hec locutus est eis38 Iesus et abiit et abscondit se ab eis.
38 eis Rusch ] Iesus Li449@ Li449, om. Weber
Numérotation du verset Io. 12,37 

Cum autem tanta signa fecisset coram eis non credebant in eum,
Numérotation du verset Io. 12,38 

ut sermo
Isaief impleretur quem dixit: Domine, quis
0 Cf. Is. 53, 1.
credidit auditui nostro
et brachium Domini
cui revelatum est.
Numérotation du verset Io. 12,39 

Propterea non poterant credere
quia iterum dixit Isaiasg:
0 Cf. Is. 6, 10 ; Mt. 13, 15 ; Mc.4, 12 ; Lc. 8, 10.
Numérotation du verset Io. 12,40 

Excecavit
oculos eorum et induravit cor eorum39 ut non videant oculis et non40 intelligant corde
39 cor eorum Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber |
40 non Li449@ Rusch ] om. Li449 Weber |
et convertantur
et
sanem eos.
Numérotation du verset Io. 12,41 

Hec dixit Isaias
quando vidit gloriam
eius
et locutus est de eo.
Numérotation du verset Io. 12,42 

Verumtamen multi ex principibus41 crediderunt in eum
41 multi-ex principibus Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber
sed propter Phariseos non confitebantur
ut de synagoga non eiicerentur.
Numérotation du verset Io. 12,43 

Dilexerunt enim
gloriam hominum
magis42 quam gloriam Dei.
42 gloriam hominum – magis Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 12,44 

Iesus
autem clamavit et dixit: Qui credit in me,
non credit in me
sed in eum qui misit me.
Numérotation du verset Io. 12,45 

Et43 qui videt me44
43 Et Rusch Weber] om. Li449@ Li449 |
44 videt me] iter. Li449@ |
videt eum qui misit me45.
45 misit me Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 12,46 

Ego lux.
In mundum veni ut omnis qui credit in me
in tenebris non maneat.
Numérotation du verset Io. 12,47 

Et si quis audierit
verba mea et non custodierit,
ego
non iudico eum.
Non enim46 veni ut iudicem mundum
46 enim Li449 Rusch Weber] om. Li449@
sed ut salvificem mundum.
Numérotation du verset Io. 12,48 

Qui spernit me
et non accipit verba mea habet qui iudicet eum.
Sermo
quem locutus sum
ille iudicabit eum in novissimo die.
Numérotation du verset Io. 12,49 

Quia ego
ex meipso non sum locutus
sed qui misit me Pater,
ipse mihi mandatum
dedit quid dicam
et quid loquar.
Numérotation du verset Io. 12,50 

Et scio
quia47 mandatum eius vita eterna est que ergo
47 quia] que Cor3 (grec.)
ego loquor.
Sicut dixit mihi Pater sic loquor48.
48 que ergo... loquor CorS1 (sic hab. grec.)

Capitulum 12

Numérotation du verset Io. 12,1 
prol.| {6.358vb}
marg.| Iesus ergo etc. Istud capitulum dividitur in octo partes.
marg.| Primo ponitur adventus eius in Bethaniam. Secundo adventus eius in Hierusalem, ibi: In crastinum autem turba etc.
marg.| Tertio agit de desiderio Gentilium videndi Christum et de responsione Christi ad Andream et Philippum, in qua predicit vocationem Gentilium et premium, ibi: Erant autem quidam Gentiles etc. Quarto de oratione Christi ad Patrem et voce facta de celo: non propter se, sed propter populum, ibi:
marg.| Pater, clarifica etc. Quinto predicit iudicium mundi et tractum populum, ibi:
marg.| Nunc iudicium est mundi etc.  Sext o eis obiicientibus, quod Christus non moritur, eos de tenebris arguit, ibi: Respondit ei turba etc.
marg.| Septimo, narrat Evangelista, qualiter se abscondit ab {6.358vb} eis, significans, quoniam absconsa erat veritas ab eis per infidelitatem, sicut predixit Isaias, ibi:
marg.| Hec locutus est ei Iesus etc.
marg.| Octavo ponit Evangelista verba Christi, quibus se dicit lucem et Salvatorem et non Iudicem et quod a se non loquitur, sed a Patre, ibi:
marg.| Iesus autem clamavit etc.  Cont inet autem prima pars huius capituli adventum Iesu Bethaniam et cenam factam, Marie devotionem in unctione et Iude malitiam simul et responsionem Domini, dicit ergo.
marg.| {l} Iesus ergo ante sex dies Pasche id est sexto die ante Pascha, sive per sex dies ante Pascha in sabbato, scilicet ante Ramos Palmarum.
marg.| {m} Venit Bethaniam Augustinus Sciens eos conspirasse, venit quasi Agnus ad victimam. Ier. 4.d. Ut verum Pascha habeamus. Tunc enim erat plenitudo temporis. Gal. 4.a.
marg.| {n} Ubi Lazarus mortuus, quem suscitavit Iesus Rabanus Ideo prius in Bethaniam venit, ut resuscitatio Lazari altius memorie omnium traderetur et inexcusabiles Iudei confunderentur tractantes de morte tanti suscitatoris.
Numérotation du verset Io. 12,1 
moraliter
marg.| {m} Iesus ergo ante sex dies Pasche venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Iesus Per hoc significatur, quod ubi est obedientia, vel obediens anima, est Iesus, ubi est gratia, ibi mortuus suscitatur.
marg.| Item per hoc, quod Christus prius venit in Bethaniam, antequam iret in Hierosolymam, significatur, quod via celorum est custodia mandatorum. Unde Mt. 19.c. Si vis ad vitam ingredi, serva mandata.
Numérotation du verset Io. 12,2 
marg.| {o} Fecerunt autem ei cenam ibi id est in Bethania et in domo Lazari. Chrysostomus Manifestum est, quoniam in domo Lazari pulmentum erat: quasi enim amici et dilecti suscipiunt Iesum in hospitio.
marg.| Quidam autem aiunt, quoniam in aliena domo hoc factum est. In Mt. autem 26.a. habetur. Cum esset in Bethania in domo Simonis, accessit ad eum mulier habens alabastrum.
marg.| Sed Chrysostomus videtur velle, quod alia sit unctio hic et in Mt. 26. Communis autem opinio, quod eadem sit.
marg.| Nota quod Ioannes quantitatem exprimit, cum dicit. Libram: Et materiam, cum dicit, nardi. Et sinceritatem, cum dicit pisti, id est non adulterati. Et pretiositatem, cum dicit pretiosi.
marg.| Mt. n. 26. exprimit vas alabastrum etc. Et est genus marmoris candidi et perlucidi variis coloribus interducti, quod incorrupta servat unguenta. Nardus autem est frutex aromatica crassa radice, sed brevi, spissa, nigra et fragili, cypressini odoris folio parvo, densoque, cuius acumina in aristas se spargunt, pigmentarii autem spicas, {6.359ra} Δ et folia nardi celebrant. Unde ad commendationem unguenti, ait Marcus. Spicati pretiosi.
marg.| {a} Et Martha ministrabat non Maria, ut etiam dicitur Lc. 10.g.
marg.| {b} Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo] Chrysostomus Hoc sincere resurrectionis signum est, post multos dies et vivere et manducare. Hoc idem dicit Glossa Et dicit Augustinus in libro de verbis Domini de isto Lazaro, qui Lazarus et Biathanatos dicebatur et multa de locis penalibus referebat convivantibus et de tristigis inferni.
Numérotation du verset Io. 12,2 
moraliter
marg.| {o} Fecerunt autem ei cenam ibi Mart ha et Lazarus. Per Martham, boni, qui non fuerunt in mortali intelligi possunt ; per Lazarum, illi, qui fuerunt in magnis flagitiis.
marg.| Martha facit ei convivium in recordatione beneficiorum. Lazarus autem in contritione peccatorum. Lc. 5.f. fecit ei convivium Levi in domo sua. Dominus autem affert etiam ibi bona sua et partem suam in symbolo. Sap. 7.b. venerunt mihi omnia bona pariter cum illa etc. Dominus enim affert cum Martha gratiam proficiendi, cum Lazaro gratiam remissionis. Apc. 3.d. Ecce ego sto ad ostium et pulso. Lc. 15.e. « Pater facit convivium filio prodigo ». Et Ioseph fratribus, Gn. 43.g. Est. 9.d. Dies epularum, atque letitie et mittent adinvicem partes. Quod fit, quando unus gaudet de conversione alterius, vel quando subvenitur pauperibus per eleemosynas.
marg.| {a} Et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum e o.] Lc. 22.c. Quis maior est, qui ministrat, an qui recumbit ? Nonne qui recumbit. Ergo maior est in convivio Domini Lazarus, quam Martha: quia peccator de magnis flagitiis conversus magis servet in bonum. Unde Rm. 5.d. Ubi abundavit delictum etc. Et quot peccata fecit, tot habet fercula, dolens de eis et gaudens quia liberavit eum Dominus. Unde Eccl. 43.c. Qui navigant mare, enarrant pericula eius.
Numérotation du verset Io. 12,3 
marg.| {c} Maria ergo accepit libram unguenti quasi dicat: una soror ministerio intendebat, altera unctioni.
marg.| {d} Nardi pistici pretiosi Pret iosum enim unguentum fit de nardo, maxime de spicis. Unde dicit Mc. 14.a. spicati, hic autem dicitur pistici a loco. Vel Pistici, id est fidelis, non adulterati.
marg.| {e} Et unxit pedes Iesu Hoc autem factum est in sabbato ante Ramos Palmarum.
marg.| Ideo Dominus Papa in illo Sabbato lavat pedes pauperum: nec facit stationem, sed intendit operibus misericordie.
marg.| Ideo etiam sabbatum illud non habet proprium officium, sed de illo scribitur: Sabbatum vacat: quia tunc nostra communicare debemus et operibus misericordie intendere.
marg.| {f} Et extersit capillis suis pedes eius de s uo digniori honorans eius humiliora: quia quod infirmum est Dei, fortius est omnibus hominibus. 1Cor. 1.d. Et sicut dicit Chrysostomus quia credebat eum Deum. Hoc fecit.
marg.| {g} Et domus impleta est ex odore unguenti In q uo ostenditur vis unguenti. De cuius etiam pretiositate subditur postea.
marg.| {S} {6.359ra} {h } Unum Chrysostomus Qualiter Mattheus, dicit quod omnes hoc dixerunt ? Solutio. Et omnes et ille, sed reliqui alia mente.
Numérotation du verset Io. 12,3 
moraliter
marg.| {c} Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi ]   et u nxit pedes Iesu. Mt. 26.a. habetur, quod unxit caput eius ? In quo significatur, quod et devotio habenda est et circa Incarnationem eius, que significatur per caput: et circa finem, sive mortem. Ex. 12.a. Caput cum pedibus et intestinis vorabitis.
marg.| Vel caput est Deitas, pedes humanitas. 1Cor. 11.a. Caput Christi Deus.
marg.| Hic autem significatur per unguentum, devotio mentis, sive opera devotionis. {6.359rb} in quibus attendenda sunt quatuor. Mensura, unde dicitur: libram. Et humilitas, cum dicitur, nardi. Et sinceritas, cum dicitur, pistici. Et caritas, cum dicitur pretiosi.
marg.| Dicit enim Bernardus quod rara hora et parva mora. Unde et aque Siloe non continue fluunt, sed raro et cum silentio, ut dicit Glossa supra 9. De hoc unguento satis habetur super Mt. 26.a. et Mc. 14.a.
marg.| Vel pedes horum sunt pauperes, de quibus subditur.
marg.| {f} Et extersit capillis suis pedes eius ]   Lc. 7.f. habetur, quod rigavit pedes Domini: Qui significant pauperes. Is. 46.c. Locum pedum meorum glorificabo, id est cenobia ditabo, in quibus in principio fuerunt pauperes. Is. 41.a. Semita in pedibus eius non apparebit, id est nec minima peccata. Apostolus bene dicebat se pedem Domini esse, quia Dominum vehebat. 2Cor. 4.c. Mortificationem Domini in corpore nostro circumferentes.
marg.| Sunt ergo pedes rigandi lacrimis compassionis, ungendi suavitate consolationis, tergendi capillis, id est fovendi eleemosynis et operibus pietatis.
- De primo dicitur Is. 58.c. Si effuderis esurienti animam tuam etc. compatiendo.
- De secundo, id est de unctione, habetur Sir. 18.b. nonne ardorem refrigerabit ros: sic et verbum melius, quam datum ? De tertio dicitur Lc. 11.f. Quod superest, date eleemosynam: per capillos enim designantur temporalia. Unde Nm. 8.b. precipitur Levitis, ut radant pilos capitis et barbe: ut non remaneant eis nisi radices. Habent enim redditus renascentes.
marg.| {g} Et domus impleta est ex odore unguenti Apostolus, 2Cor. 2.d : Bonus odor sumus in omni loco.
Numérotation du verset Io. 12,4 
marg.| {h} Dicit ergo unus ex etc. in superficie, vel aliquando etiam in re.
marg.| {i} Iudas Scariothis etc. quia iam erat dispositus ad tradendum et in proposito tradendi. Iste moritur bono odore unguenti, de quo alii vivunt, ut dicit Glossa et Augustinus Noli invidere et te non occidet bonus odor, 2Cor. 2.d. Christi bonus odor sumus, aliis vite etc. Gregorius. Idem sibilus equos mitigat, canes instigat.
Numérotation du verset Io. 12,4 
moraliter
marg.| {h} Dicit ergo unus ex Discipulis eius Iudas Scariothis, qui erat eum traditurus: quare hoc unguentum etc.  Ita multi murmurant contra contemplativos et devotos: et estimant totum tempus perditum, quod impenditur devotioni. Unde Mt. 26.a. Ut quid perditio hec unguenti facta est ?
Numérotation du verset Io. 12,5 
marg.| {k} Quare hoc unguentum] Hoc, id est tale sive tam pretiosum.
marg.| {l} Non venit vel venditur trecentis denariis et datum est egenis Ecce sub pretextu et figura religionis eam increpavit et sub forma pietatis.
Numérotation du verset Io. 12,6 
marg.| {m} Dixit autem hoc non quia etc. Glossa Ne cura pauperum hec putaremus eum dixisse, determinat Evangelista, cur hec dixerat: sed quia fur erat: et ostendit, quomodo fur.
marg.| {6. 359c} {Δ}] {a} Et ] id est quia.
marg.| {b} Loculos habens] id est Domini loculorum custos.
marg.| {c} Ea, que mittebantur in l oculos, portabat. Augustinus Non solum portat ministerio, sed et tollebat furto, id est asportabat. Habebat enim uxorem et filios, sicut scriptum est de eo: Fiant filii eius orphani et uxor eius vidua. Uxori ergo et filiis dabat ea, que furabatur.
marg.| Et nota quod dicit Augustinus Cui Angeli ministrabant loculos habet in sumptus pauperum condescendens infirmis.
marg.| Hic autem querit Chrysostomus quare furi commisit loculos pauperum et dispensare facit avarum existentem ? Illud utique dicemus ; quod ineffabilem rationem novit Deus: Si vero oportet et nos coniicientes dicere, hoc respondebimus: Ut omnem abscidat occasionem: Non enim habebat dicere, quoniam propter desiderium pecunie feci perditionem ; habebat enim ex loculo sufficientem concupiscentie mitigationem.
marg.| Item Chrysostomus Volens detinere nequitiam Iude, commisit ei loculos, auferens ab eo omnem excusationem.
Numérotation du verset Io. 12,6 
moraliter
marg.| {m} Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat] Ita et multi Sacerdotes plus loquuntur de eleemosynis faciendis pro sua cupiditate, quam pauperum utilitate.
marg.| Et nota de isto Iuda, quod fuit fur et proditor et comedens cum Domino, confessus est, desperavit, retulit denarios ad Sacerdotes, suspensus crepuit medius. Sicut autem per Iudam, id est per bonam confessionem fratres sui Ioseph sunt reconciliati: sic e contrario per malam confessionem multi damnantur.
marg.| Fures ergo sunt in confessionibus, qui subticent quedam peccata, vel circumstantias, que aperte aggravant peccatum, ne nimis mali appareant ; cum tamen dicatur Is. 14.e. perdam Babylonis nomen et reliquias et progeniem et germen. Gn. 31.d. dicit Iacob ad Laban: Apud quemcumque inveneris deos tuos, necetur coram fratribus suis.
marg.| Per Laban, qui interpretatur dealbatus, significatur diabolus, qui sub specie boni tentat per idola peccata: et ille, in quo invenientur idola in iudicio, cum scrutabitur Dominus Hierusalem in lucernis, necabitur coram omnibus. Ps. 7. Scrutans corda etc.
marg.| Idem Iudas prodit Dominum, quando veniens ad confessionem non habet propositum dimittendi peccatum. Et tale significantur Mt. 27.d. per illos, qui genuflexo illudebant Dominum et spuebant faciem eius, quod est, quando respuunt iustitiam penitentie.
marg.| Item Iudas confessus fuit, licet falso, cum habebat manum in catino cum Domino, dicens: Numquid ego sum, Rabbi ? Quod fit, quando usque ad parascevem, vel sabbatum vel etiam diem pasche differunt confiteri, quando debent communicare.
marg.| Et tales quoad hoc peiores videntur Herode, qui per aliquos dies ante pascha venit, ut purificaret se et comederet pascha. Lc. 23.a. Et supra 11.g. Ascenderunt multi Hierosolymam de regione ante pascha, ut sanctificarent seipsos. Item Iudas desperavit, cui similis est ille, qui ostensa sibi a Sacerdote enormitate peccati sui et quod oportet eum dimittere peccatum, {6.359vb} et agere penitentiam, desperat, dicens: Quis posset hoc facere ; Tales sunt formidosi et timidi, qui non sunt apti in bello Domini, sicut dicitur Dt. 20. et Idc. 7.c. et 1Mcc. 3.g.
marg.| Item retulit denarios Sacerdotibus, dicens: Peccavi. Ita et aliqui dant Sacerdotibus et pauperibus pecuniam, credentes emere impunitatem peccati. Eccl. 7.a. Ne dicas in multitudine munerum meorum respiciet Deus et offerente Deo altissimo munera mea suscipiet.
marg.| Item suspensus crepuit. Sic aliqui in penitentia sua per elationem suspenduntur et crepant et interiora bona perdunt. Et de talibus dicitur: Dt. 25.d. maledictus omnis, qui pendet in ligno.
marg.| {a} Et loculos habens, ea que mittebantur, portabat id est asportabat. Per quem significantur officiales in religionibus, qui bona communia convertunt in proprios usus, vel parentum suorum.
marg.| Item Clerici et Sacerdotes qui custodiunt loculos Domini quia sunt ministri patrimonii Christ, nec sunt possessores bonorum Ecclesie sed custodes. Unde fures sunt et latrones si ea in superfluis expendant.
marg.| Bernardus. Sane patrimonia sunt pauperum facultates Ecclesiarum et sacrilega eis crudelitate surripitur, quicquid sibi ministri et dispensatores non utique Domini, vel possessores ultra victum accipiunt, ac vestitum. Nec enim ordinavit Deus his, qui Evangelio serviunt, de Evangelio querere delicias, vel ornatum, sed vivere, ait Paulus ex eo.
Numérotation du verset Io. 12,7 
marg.| {d} Dixit ergo Iesus, sinite illam etc. Chrysostomus Cur non arguit discipulum pro muliere, vel cur non dixit saltem id quod dicit Evangelista, scilicet quod propter proprium furtum increpabant mulierem ? Solutio. Multa longanimitate convertere eum volebat: Noverat, quod proditor erat et ideo sepe et occulte corripuit, ut supra 6.g. Augustinus Novit furem ; sed non prodit, docens tolerare malos. Tantum obsequium Marie commendat, ostendens, quod esset moriturus et ad sepeliendum aromatibus ungendus. Unde dicit.
marg.| {e} Sinite illam id est dimittite.
marg.| {f} Ut in diem sepulture mee servet illud ungu entum, de quo Dominum unxerat.
marg.| De illo enim unguento forte reservabat ; nec tamen de illo Dominum unxit. Vel servet illud id est consimile: Vel illud, id est memoriam huius facti conservet, ut si non rem impleat ; tamen devotionem post meam mortem. Vel servet illud, id est effundat, quod est servare: Tunc enim servatur et reponitur thesaurus, cum bene erogatur. Et hoc dicit ; quia dixerat Iudas: Ut quid perditio hec etc. Dominus enim dicit, quod est servatio, non perditio.
marg.| Chrysostomus ponit apertius. Dimitte eam: in diem enim sepulture mee hoc fecit: Quod etiam et Mc. dicit 14.a. Quod habuit, id est quod potuit, hoc fecit: Prevenit enim ungere corpus meum in sepulturam ponendum, subaudi, vel in signum et officium sepulture, quasi dicat: Sinite, ut faciat vivo, quod volet facere mortuo, sed non poterit. Et forte a Spiritu sancto lice t nesciens sic preoccupavit unctionem sepulture mulier. Et nota quod dicit.
marg.| In diem sepulture Chrysostomus Sepulturam dicens, proditorem remoratus est, sed non scalpit eum redargutione, neque emollitur hoc verbo: et tamen sufficiens erat hoc verbum in propitiationem eum immittere, quasi dicat: O Iuda, onerosus tibi sum, exspecta parum et abibo. Sed nihil horum ferrum flexit, ipsa nocte, qua eum prodidit, eius pedes lavit mensa cum eo et sale participavit, quod latrocinales etiam animos consuevit detinere et verba alia locutus est sufficientia etiam lapidum emollire.
Numérotation du verset Io. 12,7 
moraliter
marg.| {d} Dixit ergo Iesus, sinite illam etc. ita dicit Dominus, noli istum contemplativum impedire in administratione, sed dimitte eum in contemplatione et devotione: quoniam veniet tempus, quando abscondar ab eo, ut non habeat delectationem in me.
marg.| Vel In diem sepulture mee id est in memoriam Passionis mee. Dominus enim vult, quod semper unguentum habeamus paratum in sepulturam eius, id est ut semper devotionem habeamus in recordatione sue mortis.
Numérotation du verset Io. 12,8 
marg.| {g} Pauperes enim semper habetis vobiscum Domi nus ostendit mulierem esse sinendam propter pietatem et compassionem. Hic ostendit per rationem, quia pauperes semper sunt futuri, quibus eleemosyna potest impendi. Unde Dt. 15.c. Non dederunt pauperes in terra habitationis tue. Ipse vero parvo tempore erat in terris mansurus. Et hoc est.
marg.| {h} Me autem non semper habebitis Glossa Corporali presentia et visibili.
marg.| Vel Non habebitis O tu Iuda et qui huiusmodi estis, quia si modo communicant mali sacramentis, postea non habebunt Deum, ut boni. Sequitur.
Numérotation du verset Io. 12,8 
moraliter
marg.| {g} Pauperes enim semper etc. id est opera active.
marg.| {h} Me autem non semper habebitis id est meas consolationes spirituales et visitationes. Et ideo quandiu homo potest esse cum Rachel, sit cum ea, quia multo tempore emitur et labore et parvo tempore tenetur et cum difficultate impregnatur.
marg.| Lia vero, id est activa semper est parata et fecundatur cito. Vel pauperes id est quinque sensus, qui semper mendicant. Unde Eccl. 1.b. Non satiatur oculus visu etc.
Numérotation du verset Io. 12,9 
marg.| {i} Cognovit ergo turba multa ex eis Istu d continuatur ad id quod dicitur in principio capituli: venit Iesus Bethaniam.
marg.| Cognovit ergo turba multa ex Iudeis Hierosol ymitanis, quia prope erat Hierusalem et rumor de Iesu cito diffundebatur.
marg.| {k} Quia illic esset id est in Bethaniam.
marg.| {l} Et venerunt non propter etc. Augustinus. Curiositas hos non caritas adduxit. Vel turba simplex, que credebat miraculis, veniebat propter devotionem miraculi videndi.
Numérotation du verset Io. 12,9 
moraliter
marg.| {i} Cognovit ergo turba multa ex Iudeis, quia illuc esset id est in anima penitente et obediente.
marg.| {l} Et venerunt non propter Iesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis Sic facit Dominus, quia quando videt homines duros ad conversionem, suscitat aliquando aliquem, qui diu fuit in magnis flagitiis, ut exemplo illius alii attrahantur.
marg.| Sicut auceps avem ponit in decipula, que cantat et movet alas et volitat, ut alie videant et veniant et precipue aves instabiles ibi ponuntur, per quas significantur peccatores, qui totum seculum amplexati erant. Sic etiam venatores in nemore porcum vivum capiunt et faciunt eum clamare et ad eius clamorem alios venientes capiunt. Ita Dominus peccatores quandoque ponit in magna penitentia, vel in religione, quod admirantes alii, convertuntur ad Dominum.
marg.| Et tales per Samaritanam significantur, supra quarto d.a Ad cuius clamorem plures occurrerunt ad fidem. Et significantur per Abner, de quo dicitur 2Rg. tertio a. Pugna erat inter David, id est Christum et Isboseth, id est virum confusionis, id est diabolum. Et Abner Princeps erat militie. Isboseth, id est aliquis magnus peccator. t iste conversus ad David reduxit totum exercitum Isboseth ad David. Unde dixit ad David: “Surgam et congregem ad te Dominum meum omnem Israel » quia per tales multi reconciliantur ad Christum.
a Cf. Io. 4.
marg.| {a} Cogitaverunt autem etc.  Sic et diabolus et diabolici homines talem peccatorem conversum et iam alios convertentem nituntur interficere. Sicut etiam habetur 2Rg. 3.e. quod quando audivit Ioab, qui interpretatur inimicus, id est diabolus, quod Abner reconciliatus est David, interfecit eum. Sequitur.
marg.| {d} In crastinum autem turba multa, que venerat ad diem festum, cum audissent, quia venit Iesus Hierosolymam, acceperunt ramos palmarum Per quos significantur bona opera, que offerre debemus Domino, quorum fructus non hic, sed in futuro exspectatur. Ideo dicit Ps. 91. Iustus ut palma florebit, sicut cedrus Libani multiplicabitur. Mt. 21.a. habetur, quod sternebant vestimenta etc. Et de hoc habetur ibi:
marg.| {g} Et processerunt obviam ei cum ramis palmarum.
marg.| Per quod significatur, quod cum bonis operibus debemus occurrere Christo venienti ad iudicium. De quo occursu dicitur 1Th. 4.d. Rapiemur in nubibus obviam Christo in aera. Amos 4.d. Preparare in occursum Dei tui, Israel.
marg.| Sed e contra quidam fugiunt a Domino, illi, scilicet qui scienter peccant. De quibus Iob. 21.b. Qui dixerunt Domino Deo: recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus Za. 6.c. Verterunt scapulas recedentes et aures suas aggravaverunt, ne audirent.
marg.| Alii credunt ire recta via ; sed alia via vadunt et ideo eum non inveniunt. Et hi sunt, qui peccant ignoranter, vel non recto itinere ad eum vadunt, qui bona non bona intentione faciunt. Ideo dicitur supra 1.c. et Is. 40.a. Dirigite viam Domini.
marg.| {h} Et clamabant, O sanna benedictus, qui venit in nomine Domine Rex Israel Iste clamor duo continet. Orationem, cum dicunt: O sanna id est O si Anna, id est salva, obsecro. Et laudem, cum dicunt: Benedictus, qui venit in nomine Domini etc. Ita et nos clamare debemus ad Dominum orando et laudando,
marg.| sive gratias agendo. De primo Ps. 101. Domine, exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat.
marg.| Item Ps. 129. De profundis clamavi ad te, Domine, Domine etc.
marg.| De secundo Eccl. 43.d. Glorificantes Deum quantumcumque poteritis, super valebit adhuc.
Numérotation du verset Io. 12,14 
moraliter
marg.| {a} Et invenit Iesus etc. Dominus equitavit asellum et asellam, id est illos, qui infirmi sunt corpore et etate et parvam habent scientiam sicut asella. Quod significatum fuit 3Rg. 1.e. ubi precepit David, quod Salomon poneretur super mulam. Infirmi enim et idiote portant Dominum. 1Cor. 1.d. Videte vocationem vestram, fratres etc. Dominus enim facit semper, sicut pauper homo, qui non potest habere dextrarium, id est aliquem magnum dignitate et scientia et vita: et ideo accipit, quos potest. Mi. 7.a. Ve mihi, quia factus sum, sicut qui colligit in Autumno racemos vindemie. Tales enim dextrarii dedignantur trahere ad quadrigam Domini, sed si rubeum pallium episcopatus eis superponitur, colla submittunt.
marg.| {d} Noli timere, filia Sion id est fidelis anima, que debet esse speculatrix sui ad humiliandum, mundi ad contemnendum, Dei ad amandum et desiderandum. De primo dicitur Na. 3.c. Intra lutum et calca, subigens tene laterem. De secundo Na. 3.b. Omnis, qui viderit te, resiliet a te.
marg.| De tertio. Est. 15.d. Facies tua plena gratiarum. Vel Sion, dicitur, quia speculari debet anima statum presentem, preteritum et futurum. Bernardus. Vide, o homo, unde sis: et erubesce, ubi sis: et ingemisce, quo vadis et contremisce.
marg.| {e} Ecce Rex tuus venit tibi sedens super pullum asine Mt. 21.a. dicit, quod etiam super asinam sedit: in quo notatur, quod ipse lapis angularis utrumque populum sibi coniunxit: Gentilem, qui designatur per pullum: et Iudeum, qui significatur per asinam. Vel et hoc etiam designatur per hoc, quod dicitur infra eod. de Gentibus, qui venerant ad diem festum cum Iudeis.
marg.| Vel per hoc significatur, quod Dominus in nostra natura veniet ad iudicium, quam ascendisse dicitur. Sicut habetur Is. 19.a. Ascendet Dominus super nubem levem etc. Sequitur.
marg.| {a} Erant
Numérotation du verset Io. 12,10 
marg.| {6.360ra} {Δ} {a} Cogitaverunt autemuia scilicet propter Lazarum veniebat turba.
marg.| {b} Principes Sacerdotum etc. non solum Iesum.
Numérotation du verset Io. 12,11 
marg.| {c} Quia multi etc. Augustinus Quia miraculum non poterant occultare, vel negare, stulte volunt occidere, quasi non possit resuscitare occisum, qui suscitavit defunctum. Et nota quod turba credente Principes seviunt. Unde Chrysostomus Sicut divitie collum erigere faciunt ; ita et principatus. Sed ille quidem in avaritiam ; hi vero in amentiam ducunt. Vide denique Iudeorum plebem sanam ; Principes autem corruptos. De plebe enim dicitur frequenter ab Evangelistis: Multi crediderunt in eum. De principibus autem contrarium. Unde supra 7.d. De turba multi crediderunt in eum. Et in eod. g. dicunt ipsi principes: Numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex Phariseis ? sed turba hec, que non novit legem, maledicti sunt. Eos, qui credebant, maledictos dicebant ; se autem, qui interficere studebant, prudentes. Sed et hic turba credit ; Principes autem non contenti propriis malis, etiam Lazarum occidere conantur. Unde dicitur. Cogitaverunt autem etc.
marg.| Chrysostomus Esto: Christum volebant occidere, vel quia seipsum Patri equalem faciebat, vel propter Romanos ablaturos civitatem ; sed Lazarum quare ? Numquid crimen est a Christo beneficium suscepisse ? Vides igitur, qualiter eorum principium occisiva est optio, id est voluntas. Hic autem queritur, quare cum alia multa signa fecerit Christus, nullum eos ita sevire fecit, neque paralytici, neque ceci, sicut illud ? Solutio: Istud natura mirabilius erat.
marg.| Item quia post multa alia factum est istud. Item quia magis inopinabile erat mortuum quatriduanum videre ambulantem et loquentem. Et si enim alios mortuos suscitaverat ; sed non sepultum et quatriduanum.
marg.| Item alibi incusabant de transgressione Sabbati, ut in ceco et paralytico et hoc modo avertebant turbas a Christo ; hic autem non poterant criminari Sabbatum, quia tunc non erat Sabbatum, neque quoniam Deo adversabatur, poterant dicere. Oratio enim eos obstruebat: oravit eum ad Patrem in resuscitatione eius. Quia igitur et quod semper incusabant, ablatum erat et signum preclarum erat ad occisionem eius, qui curatus est, prorumpunt.
marg.| Ita et in ceco hoc utique fecissent, nisi haberent incusare de Sabbati transgressione. Item alia ratio. Cecus quidem ignobilis erat et eiecerunt eum de templo ; hic vero Lazarus insignis et nobilis, quod patet ex eo, quod multi venerunt in consolatione sororum eius.
marg.| Item quia omnibus videntibus factum est miraculum Lazari.
marg.| Item hoc maxime Principes mordebat, quia instante solemnitate Pasche, omnes dimittentes Hierosolymam ad Bethaniam concurrebant. Sequitur.
Numérotation du verset Io. 12,12 
marg.| {d} In crastinum autem in D ominica die in Ramis Palmarum.
marg.| {e} Turba multa etc.  secu ndum legis preceptum. Ex. 23.b.
marg.| {6.360ra} Chrysostomus Ramos autem Palmarum et Olivarum et vestimenta substraverunt ostendentes, quoniam maiorem, quam de Propheta, opinionem habebant de eo.1
1 sententia inclusa Ed1703
marg.| {f} Cum audissent etc.  sign ificantes eum victorem esse et regem.
Numérotation du verset Io. 12,13 
marg.| {g} Et processerunt obviam ei Chrysostomus Alius Evangelista dicit, quod vestimenta etiam sternebant pedibus eius et quod omnis civitas concussa est, cum tanto intraret honore. Sed queritur, quomodo qui prius non palam in Iudeam ambulabat, sed secessit in desertum, ut dicitur sup. 10.g. nunc in Hierusalem, cum tanta intrat audacia ? Solutio: Cum extinxisset furorem eorum remissione, nunc sedatis revertitur. Vel melius. Multitudo, que precedebat et que sequebatur, in timorem misit principes, ut non auderent insurgere modo in Christum ; Nullum enim signum ita traxit turbam sicut Lazari.
marg.| {h} Et clamabant ] Ecce patet, quod multis modis honorant eum turbe. Et manibus, quia afferunt ramos. Et vestibus, quia sternunt vestimenta. Et pedibus, quia occurrunt. Et {6. 360b} vocibus, quia laudant dicentes.
marg.| {i} O sanna benedictus] etc.  Vox eorum duo continet, orationem et laudem.
marg.| Primo erant dicentes: O sanna, id est salva, obsecro. O sanna enim, ut dicit Ieron. Hebreum verbum est, compositum ex integro et corrupto, quasi. O si anna. O si enim salva, vel salvifica. Anna autem est interiectio obsecrantis, sicut Pape admirantis. Que quia in Latino eloquio non habetur, pro ea posuisse Ieron. videtur, obsecro. Dicit enim Ieron. quod O sanna, idem est, quod O si Anna, id est salva, obsecro. Et est una dictio, ut diximus, vel due per eclypsim, id est per elisionem, id est per subtractionem unius littere prolate. Augustinus videtur velle, quod O sanna sit una dictio: et quod sit interiectio obsecrantis.
marg.| Dicit enim sic: Vox obsecrantis est, O sanna, sicut nonnulli dicunt, qui Hebream linguam noverunt, magis affectum indicans, quam rem aliquam significans: sicut etiam in lingua Latina interiectiones, ut cum dolentes dicimus, heu ! vel cum delectamur, dicimus: vah ! vel cum miramur, dicimus o rem magnam ! tunc enim, o nihil significat nisi mirantis affectum.
marg.| Quod ideo credendum est ita esse: quia neque Grecus, neque Latinus hoc interpretari potuit, sicut et illud Mt. 5.e. Qui dixerit fratri suo Racha. Nam et hec interiectio esse perhibetur, affectum indignantis ostendens. Chrysostomus super Mattheum dicit: O sanna alii interpretantur gloriam, alii redemptionem, alii salvifica: Nam et gloria illi debetur et redemptio illi convenit, qui omnes salvavit. Gregorius. dicit, quod O sanna idem est, quod salus ; quasi tibi convenit salus mundi. Hoc autem dicebant dirigendo sermonem filio David, sicut habetur Mt. 21.a. O sanna filio David. Et post convertendo sermonem inter se dicebant.
marg.| {k} Benedictus] sit, vel est.
marg.| {l} Qui venit in nomine Domini id est Dei Patris missus a Deo, scilicet et ideo patet, quod est.
marg.| {m} Rex Israel id est Messias. Chrysostomus Hoc enim maxime coegit eos credere, quoniam esset Christus, quia Deo non erat contrarius ; sed se ab eo missum dicebat. Potest etiam his verbis designari laus utriusque nature. Humane, cum dicit: Benedictus, qui venit in nomine Domini. Divine, cum dicit: Rex Israel. Sequitur.
Numérotation du verset Io. 12,14 
marg.| {6. 360c} {Δ} {a} Et invenit Iesus asellum etc. Dixerat, quod Iesus venit Hierosolymam: Ideo redit hic ad ostendendum, quomodo venit in asello etc. Sed queritur, qualiter alii Evangeliste dicunt quod misit duos Discipulos et dixit: solvite asinam et pullum ; hic autem nihil tale dicit, sed quoniam inveniens asellum sedit super eum. Solutio. Utrumque factum est ; sed hic breviter dicit, quod alii latius quomodo factum sit, narrant.
marg.| {b} Et sedit super eum Mt. 11.a. et Lc. 19.f. et Io. non dicunt eum sedisse, nisi super pullum. Mt. dicit eum sedisse super asinam secundum prophetiam Za. 9.c. in qua utrumque dicitur: Ascendens super asinam et super pullum asine. Et dicunt quidam, quod licet esset brevis via ; tamen fieri potuit, ut primo insedisset pullo et forte quia nondum domitus et lascivus erat, descendit et insedit asine. Alii dicunt quod potest esse, quod super utrumque non sedit ; sed utrumque ibi affuit et Mt. utrumque posuit pro mysterio Iudei et Gentilis. Chrysostomus videtur velle, quod primo insedit asine et postea pullo.
marg.| {c} Sicut scriptum est Huic facto adhibetur propheticum testimonium.
Numérotation du verset Io. 12,15 
marg.| {d} Noli timere vel secundum Chrysostomum Letare filia Sion. Et potest esse li, Sion, vocativi casus, id est o Sion, vel genitivi, o filia, que es in Sion, id est in Hierusalem. In reprobo enim populo erant alique filie, anime, scilicet sancte oves, que devote occurrunt venienti, quibus divinitus dicitur per prophetam: Noli timere, vel letare, quasi agnoscite, quem laudatis et ne timeatis, cum pati videretis, quod est redemptio vestra. Quia.
marg.| {e} Ecce Rex tuus venit etc.  ad r edemptionem, scilicet non ad debellationem. Chrysostomus Quid est: Letare valde, filia Sion ? Quia omnes alii Reges Iudeorum perversi et valde iniusti erant et avari et populum pervertebant et delinquere faciebant et per hoc tradi inimicis. Sed confide ait, Propheta, hic non est talis, sed mitis et mansuetus, quod ab asino ostenditur. Non enim exercitum trahens, ut tyrannus intrabit Hierosolymam, sed asinum habens solum. Vel.
marg.| {d} Noli timere, filia Sion ut v eniant Romani et tollant locum et Gentem.
marg.| {e} Ecce Rex etc.  quas i non venit regnaturus in regno mundi, ut per hoc debeant ei invidere et contra se insurgere Romani. Et nota quod Za. 9.c. secundum nostram litteram habetur: Exulta satis, filia Sion, iubila, filia Hierusalem ; ecce Rex tuus venit tibi iustus et Salvator, ipse pauper et ascendens super asinam et super pullum filium asine. Dicit autem hic Chrysostomus quod idem factum fuit finis, id est completio unius prophetie et principium alterius. Nam implevit prophetiam Zacharie et prefiguravit rem futuram, scilicet quod immundum Gentium genus debebat subiici iugo Christi. Unde etiam dicit Augustinus Pullus, in quo nemo sederat, populus est Gentium, qui legem non acceperat. Mattheus autem, qui scripsit Iudeis, posuit de asina, per quam significatur Synagoga. Sequitur.
Numérotation du verset Io. 12,16 
marg.| {f} Hec non cognoverunt vel hoc, scilicet quod in pullo sedit.
marg.| {g} Non cognoverunt fier i, scilicet per prophetiam.
marg.| {h} Discipuli eius primum scil icet per resurrectionem, Chrysostomus Noverant quidem, quoniam scriptum erat ; sed quod propter eum scriptum esset, non noverant.
marg.| {i} Sed quando etc.  Resu rrectione.
marg.| {k} Tunc recordati sunt reco lentes, que viderant et conferentes.
marg.| {l} Quia hec etc. id est non alia, quam que erant scripta de eo. Et dicit Chrysostomus quod ex hoc patet, quod dicitur hic, quod plura ignorabant Apostoli: Neque enim omnia revelabat eis. Unde supra 2.d. quando dixit, solvite templum hoc etc. nescierunt Apostoli, quod de Resurrectione corpori sui loqueretur.
marg.| Et Lc. 18.f. Erat verbum absconditum ab eis et non intelligebant, que dicebantur, de Resurrectione, scilicet eius. Ideo semper dolebant, cum audiebant de Passionibus et erant in mestitia, quia non noverant ea, que de Resurrectione sua dicebat. Hoc enim eis occultabat Iesus, quia rudes erant et eorum intellectum excedebat. Sed quare non aperuit eis prophetiam de asino. Solutio: Quia scandalizaret eos, si Rex existens talia deberet pati, {6. 360d} scilicet sedere in asino et postea tradi a Discipulo et mori. Ut aliter: ideo eis occultavit, quia si dixisset eis: Ego sum ille Rex, de quo Propheta predixit, non intellexissent de illo regno, cuius erat Rex, sed de terreno. Sequitur.
Numérotation du verset Io. 12,17 
marg.| {m} Testimonium ergo vel autem, secundum Chrysostomum perhibebat turba, que erat cum eo in Bethania.
marg.| {n} Quando Lazarum vocavit de monumento id est voce et precepto suo exire fecit, sup. 11.f.
marg.| {o} Et suscitavit eum a mortuis Et c ontinuatur hoc ad precedens sic: Iesus venit in Hierosolymam. Testimonium ergo etc. Vel sic. Turba occurrit ei de Hierosolymis acclamans et laudans. Sed quare ? Autem, pro quia, testimonium perhibet turba etc. Unde sequitur.
Numérotation du verset Io. 12,18 
marg.| {p} Propterea et obviam venit ei turba ad e xercitationem et testimonium illius turbe, que Resurrectioni interfuerat. Et hoc est.
marg.| {q} Quia audierunt eum fecisse hoc id est tam apertum et notabile et demonstrabile signum Chrysostomus Nequaquam enim tot ita repente conversi essent ad credendum, nisi per signum.
Numérotation du verset Io. 12,19 
marg.| {r} Pharisei ergo vel vero, inde turbati, quia letabantur in eo populi.
marg.| {f} Dixerunt ad semetipsos id est inter se, quia forte non audebant coram turba.
marg.| {t} Videtis, quia nihil proficimus Simi le dicit Caiphas sup. 11.f. Vos nescitis quicquam, neque cogitatis.
marg.| {u} Ecce mundus totus post eum abiit Glossa Omnino prophetant nescientes. Augustinus Quid mirum, si post eum vadit mundus, per quem factus est mundus: Secundum hoc ergo videtur, quod isti malitiose hoc dicebant. Sicut vult Augustinus
marg.| Sed Chrysostomus dicit: videtur mihi, quod sani erant, qui hec dicebant, sed non audebant propalare, sed ab eventu cohibebant alios Δ quasi impossibilia {6. 361a} Δ quasi impossibilia tentantes. Sequitur.
Numérotation du verset Io. 12,20 
marg.| {a} Erant autem quidam Gentiles ibi scilicet in Hierusalem.
marg.| {b} Ex his id est de numero eorum.
marg.| {c} Qui ascenderant, ut adorarent in die festo quia proselyti erant et eadem lex erat indigenis et proselytis adorandi ter in anno. Vel secundum Chrysostomus Prope existentes, ut proselyti fiant, erant ad festum. Et nota quod per hoc vult Evangelista significare vocationem Gentium et quod totus mundus post eum vadit, sicut dixerant Pharisei nescientes.
Numérotation du verset Io. 12,21 
marg.| {d} Hi ergo ] fama Christi audita.
marg.| {e} Accesserunt ad Philippum Fort e, quia notus erat eis aliquo modo: vel quia minor, faciliorem habuerant accessum, vel a casu.
marg.| {f} Qui erat a Bethsaida Galilee de q ua et Petrus et Andreas, ut dicitur supra 1.f.
marg.| {g} Et rogabant eum, dicentes, Domine, volumus Iesum videre In q uo prefiguratur conversio Gentium per predicationem Apostolorum.
Numérotation du verset Io. 12,22 
marg.| {h} Venit Philippus et dicit, vel dixit Andree Chrysostomus Philippus cedit Andree, ut ipse dicat Iesu tamquam ante se existenti, ut rem ei communicet. Item quia audierat Dominum dicentem: In viam Gentium ne abieritis, Mt. 10.a. Ideo timens, ne faceret contra preceptum prius cum discipulo communicans refert Magistro verbum, uterque istorum dixerunt ei. Unde sequitur.
marg.| {i} Andreas sursum et Philippus dixerunt Iesu Andr eas tamen principalius loquebatur. Unde et supra 6. a loquitur ipse Andreas pro Philippo.
Numérotation du verset Io. 12,23 
marg.| {k} Iesus autem respondit eis, dicens: venit hora, ut clarificetur Filius hominis Glossa de Iudeis erant, qui prius clamabant: Benedictus, qui venit in nomine Domini, modo Gentiles querunt videre. Ecce duo concurrunt parietes. Eph. 2.c. Sic totus mundus post eum vadit. Dicit itaque lapis angularis.
marg.| {l} Vel venit hora, ut clarificetur Filius hominis id est manifestetur in Gentibus, vel per resurrectionem. Non est autem hec clarificatio de istis volentibus videre, sed per eos prefiguratur et occasione eorum annuntiat futuram plenitudinem Gentium, Christo in celis glorificato ; sed hanc altitudinem glorificationis precedit humilitas Passionis. Humilem enim spiritu suscipiet gloria, Prv. 29.d. Ideo sequitur: Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti etc. Chrysostomus sic legit.
marg.| {l} Venit hora, ut clarificetur Filius hominis id est patiatur et crucifigatur. Crucem enim gloriam vocat, ac si dicat, ut omnem tollerem indevotionis occasionem a Iudeis, dixi vobis prius: In viam Gentium ne abieritis. Mt. 10.a. ne scilicet Iudei scandalizarentur, si viderent vos ire ad Gentes ; sed quia illi permanent insuasi ; Gentes vero volunt accedere: tempus est ad Passionem venire omnibus. Item Chrysostomus Indignum est volentes non suscipere et insuasis assistere: quia ergo tempus erat mittendi Discipulos ad Gentes et hoc non ante Passionem erat futurum, dicit: tempus est, ut glorificetur Filius hominis, id est crucifigatur. Non enim prius voluit eos dimittere, sed prius dimiserunt eum: donec enim crucifixerunt eum, non dixit: Euntes docete omnes Gentes, Mt. ultimo d. Prius recusaverunt eum, dicentes: Non habemus Regem, nisi Cesarem, infra 19.c.
marg.| {6. 361c} Δ Quia enim dimiserunt eum, propterea dicit: Quoties volui congregare filios tuos et noluisti: Mt. 23.d.
Numérotation du verset Io. 12,24 
marg.| {a} Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram id est seminatum.
marg.| {a} Mortuum fuerit id est putrefactum.
Numérotation du verset Io. 12,25 
marg.| {b} Ipsum solum manet Chrysostomus De Cruce loquitur. Ut ergo non turbentur excogitantes, quando accesserunt Gentes, tunc interfectus est, dicit se granum, quasi dicat: immo hoc ipsum maxime, facit advenire Gentes et predicationem augere.
marg.| Item quia sermonibus non tantum eos persuadebat, sed etiam a rerum experimento methodo id tractat, quoniam et frumentum magis fert fructum cum mortuum fuerit. Si igitur hoc est in semine, multo magis in me. Hunc sermonem etiam Paulus movet, disputans de resurrectione. 1Cor. 15.e.
marg.| {c} Si autem mortuum fuerit in i nfidelitate Iudeorum.
marg.| {d} Multum fructum affert in f ide populorum. Augustinus Cum sint multa grana seminum, nulli se comparat, nisi frumento: unde mos cepit Ecclesie, de hoc solo grano confici corpus Domini. Sequitur.
marg.| {e} Qui amat animam suam etc.  Pred ixit suam passionem previam fructui ; sed quia non prodest eius Passio, nisi compatientibus et imitantibus: ideo predicta Passione subdit exhortationem ad idem, dicens: Qui amat animam suam, vero amore, id est qui diligit commodum anime sue.
marg.| {f} Perdet eam id est animam, id est vitam. Et est simplex relatio, id est libenter morietur cum Christo. Vel.
marg.| {e} Qui amat animam suam id est vitam in presenti contra Christum.
marg.| {f} Perdet eam in f uturo. Quod magis congruit ei, quod sequitur.
marg.| {g} Et qui odit animam suam in hoc mundo id est exponit eam morti potius, quam in Deum peccet.
marg.| {h} In vitam eternam custodit eam Is. 49.b. Hec dicit Dominus ad contemptibilem animam etc. Ibi habent Septuaginta: Sanctificate eum, qui despicit animam suam. Chrysostomus Quis est, qui odit ? Qui, scilicet non cedit ei nociva iubenti. Et nota quod non dixit, qui non cedit ; sed qui odit. Sicut enim eorum, qui odio habentur, neque vocem sustinemus delectabiliter, neque visum: ita animam, cum iniungit contraria, cum vehementia avertere oportet. Animam autem vocat animalitatem, sive sensualitatem. Et quia sic custoditur anima, cum perditur, sicut granum multiplicatur, cum proiicitur: ideo.
Numérotation du verset Io. 12,26 
marg.| {i} Si quis mihi ministrat id est si quis meum ministerium profitetur.
marg.| {k} Me sequatur id est opere imitetur.
marg.| Chrysostomus: De morte dicit et eam, que per opera est, assecutionem expetit. Decet enim ministrum sequi eum, cui ministrat. Infra 13.b. et 15.c. Non est servus maior suo Domino, si me persecuti sunt et vos persequentur. Eccl. 23.d. Magna gloria est sequi Dominum. Vel.
marg.| {i} Si quis ministrat in d ispensatione verbi.
marg.| {k} Me sequatur imit atione facti, ne dicatur ei: Qui predicas non furandum, furaris: Rm. 2. Vel Si quis mihi ministrat in operatione exteriori: Me sequatur intentione interiori propter Deum faciens. Mt. 19.d. Ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te. Vel Si quis mihi ministrat, id est servit in prosperitate ; me sequatur, in adversitate. Is. 21.d. Venit mane et nox si queritis, querite. Et quo premio ? Ecce.
marg.| {l} Et ubi sum ego (caput) illic et minister meus erit Si c apiti membrum heserit ei, quia onerosa dixit, ideo premium ponit. Mt. 24.c. Ubi fuerit corpus, congregabuntur etc. Infra 14.a. Accipiam vos ad meipsum. Iob. 17.a. Pone me iuxta te.
marg.| Augustinus Pretium operis, quo illi ministratur, {6. 362a} Δ est esse cum illo, sine quo nusquam est bene esse: et cum quo nusquam est male esse. Unde et apertius subdit:
marg.| {a} Si quis mihi ministraverit vere imitando.
marg.| {b} Honorificabit eum Pater meus ut i bidem sit adoptatus, ubi est unicus Filius.
marg.| Chrysostomus Cur non dixit: Ego honorificabo eum: Respondemus, quia opinionem maiorem habebant de Patre.
marg.| Augustinus Quia dixerat: Ubi ego sum, illic et minister meus erit, hoc intelligitur exposuisse, cum dicit: Honorificabit eum Pater meus: nam quem maiorem honorem accipere poterit adoptatus, quam ut sit, ubi est unicus, non equalis factus Divinitatis ; sed consociatus eternitati: Sequitur.
Numérotation du verset Io. 12,27 
marg.| {c} Nunc anima mea turbata est Pred icta Passione, ut ad eam supposita exhortatione quasi data voce fortitudinis, subdit affectum nostre infirmitatis, quem vere suscepit ; sed ex voluntate pro nobis, ne de hac infirmitate desperemus. Unde dicit: Nunc anima mea turbata est, quasi tunc honorificabit eum Pater meus mecum ; sed nunc turbatur anima, id est sensualitas. Simile Mt. 27.d. Tristis est anima mea usque ad mortem.
marg.| {d} Et quid dicam id est quid respondebo, vel opponam turbationi: Ecce scio, quid dicam, hoc scilicet.
marg.| {e} Pater, salvifica me ex hac hora id est resuscita me: In quo docet nos, quid dicere debeamus in tribulatione: et quo confugere, scilicet ad Patrem per orationem, secundum illud Ps. 119. Ad Dominum, cum tribularer, clamavi. Nec debemus petere non tribulari ; sed in tribulatione salvari. Unde subdit.
marg.| {g} Sed propterea veni in horam hanc quas i salvationem quero, sed Passionem non recuso. Quia.
marg.| {h} Propterea id est ad patiendum.
marg.| {i} Veni in horam hanc id est in hanc vitam, sive in mundum, vel in hanc opportunitatem. Et ideo.
Numérotation du verset Io. 12,28 
marg.| {k} Pater, clarifica nomen tuum id est me suscitando, scilicet quod est gloria nominis tui, vel me, qui sum nomen tuum. Vel sic legitur.
marg.| {d} Quid dicam id est quo fugiam, quem invocem, in quem sperem: In Patrem, qui salvat. Unde: Pater, salvifica me ex hac hora. Vel sic.
marg.| {d} Quid dicam ad e reptionem, vel remedium: Dicamne hoc.
marg.| {e} Pater, salvifica me ex hac hora id est petamne. Pater, Pater, simpliciter, transeat a me calix et Passio ista ? Non.
marg.| {g} Sed pro quia:
marg.| {h} Propterea ut p atiar.
marg.| {i} Veni in horam hanc Sed hoc dicam.
marg.| {k} Pater, clarifica nomen tuum in m ea resuscitatione, vel Gentium conversione, quasi dicat: non peto non mori: sed resurgere et predicari Gentibus. Chrysostomus sic legit.
marg.| {c} Nunc anima mea turbata est Hoc quidem non videtur cohortatio Discipulorum ad mortem sustinendam ; sed magis fugiendam. Est autem maxime, ne enim dicant, ipse ut Deus existens extra dolores humanos facile de morte philosophatur et sine suo periculo de nostro nos admonet: ideo ostendit, quod in agonia est ipse propter nostram utilitatem ; tamen non renuit mortem. Hec autem dispensationis sunt, non Divinitatis: ideo dicit: Turbata est et ita turbata est, ut eripi querat, si demum liceret fugere. He sunt nature humane imbecillitates.
marg.| {d} Et quid dicam ? Loqu itur ad modum turbati et tribulati, qui dicit querens remedium: quid faciam, quid dicam ? Vel.
marg.| {d} Quid dicam id est quid petam.
marg.| {e} Pater, salvifica me ex hac hora Pass ionis, quasi dicat: ita turbatur anima, id est sensualitas, ut petat eripi. Sicut etiam alibi dicit: Mt. 26.d. Pater, si potest fieri, transeat a me calix iste. Et est petitio sensualitatis, quam ratio postmodum dirigit. Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu etc. Sic et hic dicitur.
marg.| {g} Sed propterea veni in hanc horam ] ut patiar.
marg.| Et ideo peto: {k} Pater, clarifica, vel glorifica nomen tuum] Ioannes Chrysostomus, id est adduc me ad Crucem: Gloriam enim Dei vocat mortem suam. Post Crucem enim, et {6. 362c} Δ per Crucem hoc evenit, quod orbis terrarum cognovit nomen Dei, non solum Patris, sed et Filii. Sic ergo sensualitas appetebat non mori ; ratio deliberabat mori: et ita sensualitas in Christo appetebat contrarium illi, quod deliberabat ratio ; non tamen contraria erat ipsi rationi: hoc enim volebat ratio, scilicet quod sensualitas appeteret hoc. Unde dicitur supra 11.e. quod turbavit semetipsum. Et hoc duplici ratione. Primo, ut ostenderet, quod non erat extra humanas passiones. Unde Chrysostomus Habebat naturam Christus non volentem mori, sed presenti adherentem vite. Quemadmodum enim esurire, vel dormire non est crimen: ita neque presentem vitam appetere. Christus autem corpus habebat a peccatis liberum ; sed non a naturalibus necessitatibus erutum: qui nequaquam aliter corpus esset. Secundo, quia per hoc erudit nos, quod et si turbemur in agone constituti et formidine ; non tamen resiliamus a propositis.
marg.| {a} Venit ergo vox de celo in a ere formata.
marg.| {b} Et clarificavi ante quam mundus esset, id est clarum genui secundum Deitatem.
marg.| {c} Et iterum clarificabo in m undo secundum humanitatem, per Resurrectionem et Ascensionem. Vel secundum Chrysostomum Glorificavi in his, que antea facta sunt, miraculis. Et glorificabo post Crucem.
Numérotation du verset Io. 12,29 
marg.| {d} Turba autem, que stabat et audierat illa m vocem.
marg.| {e} Dicebat, tonitruum factum esse Hic visum est forte remotis et minus attentis, qui tantum audierant sonum.
marg.| {f} Alii dicebant: Angelus ei locutus est Isti propinquius erant forte et perceperunt, quod vox quidem esset, non sonus tantum ; sed quid significaret, non noverunt: Discipuli, qui magis erant attenti et vocem et significationem vocis noverunt. Chrysostomus Unde noverunt tonitruum esse, vel Angelum ei locutum, nonne aperta et bene significativa erat vox illa ? Ita, sed cito ab eis avolavit tamquam a grossioribus existentibus et carnalibus et desidiosis. Et hi quidem sonitum, quasi tonitrui detinuerunt. Alii autem, qui dixerunt, quod Angelus ei locutus est, quoniam articulata quidem erat vox, noverunt ; quid autem significaret, non noverunt.
Numérotation du verset Io. 12,30 
marg.| {g} Respondit Iesus et dixit: non propter me vox hec venit: sed propter vos id est propter salutem vestram, non meam. Augustinus Ostendit illam vocem non sibi indicasse, quod sciebat: sed eis, quibus indicare oportebat. Sicut autem vox illa non propter eum ; sed propter alios Divinitate facta est: sic anima eius non propter eum, sed propter alios voluntate turbata est. Vel secundum Chrysostomus legitur tripliciter: Propter vos, scilicet ut credatis, quia ex Deo sum. Qui enim a Deo glorificatur, qualiter non esset a Deo ? Hoc autem dicit contra hoc, quod semper dicebant, quod, scilicet non esset a Deo. Vel Propter vos, quasi dicat: vos putatis tonitruum factum et nescitis, quid sit dictum: quare ergo non queritis, quid est quod dictum est, cum ad vos pertineat: quia vox facta est propter vos, ut scilicet sciatis me esse a Patre glorificandum. Vel sic, Propter vos, minus capaces. Humilia enim propter eos facta sunt, non Filio indigente auxilio. Sequitur.
Numérotation du verset Io. 12,31 
marg.| {h} Nunc iudicium est mundi Chrysostomus Quam habet hoc consequentiam ? Multam et valde consonantem. Quia enim dixerat: Et glorificabo eum, ostendit et mundum glorie. Quis est modus ? Iudicabitur mundus, id est vindicabitur, quia Princeps mundi mittetur deorsum. Unde dicit.
marg.| {h} Nunc id est per meam mortem instantem.
marg.| {i} Iudicium est mundi id est pro mundo, quia vindicabitur mundus de Diabolo. Chrysostomus Ac si iudicio constituto, dicatur ad diabolum: Esto, alios interfecisti propter peccatum: Christum autem propter quid ? Manifestum est, quod iniuste: quo circa per eum vindicabitur mundus. Exemplo faciam hoc manifestius: Esto, quidam Preses Tyrannus, qui omnes affligit vi manus eius infinitis malis: hic si iniuste Filium Regis interfecerit, huius mors et alios vindicare poterit. Item, esto, qui debitores expetens et feriens et in vincula mittens, si ex eadem dementia eum, qui nihil debet, in eundem carcerem ducat: huic et eorum, que in alios fecit, dabit vindictam. Sic et in Christo factum est: Eorum enim, que in nos fecit Diabolus per ea, que in Christum ausus est, expetetur vindicta. Unde ad idem subdit.
marg.| {k} Nunc Princeps huius mundi id est perniciosorum.
marg.| {6. 362d} {l} Eiicietur foras vel secundum Chrysostomum Mittetur deorsum id est subiicietur, qui prius dominabatur et torquebitur. Et ne dicat aliquis: qualiter mittetur deorsum, si et te superabit et morti tradet ? Ideo respondet et dicit.
Numérotation du verset Io. 12,32 
marg.| {m} Et ego si exaltatus fuero a terra ] in Cruce.
marg.| {n} Omnia traham ad meipsum quasi dicat: etsi moriar, non tamen superabit. Qualiter enim eum, qui et alios trahit, superaret ? quasi dicat: non detinebor morte, sed ipsa morte vincam. Unde non dicit: resurgam, sed omnes traham, quod resurrectione plus est. Si enim dixisset: resurgam, non per hoc manifestum esset, quod traheret ; dicens autem: traham, utrumque declarat. Omnes autem traham, a Tyranno detentos et nequeuntes per se effugere. Za. 9.c. Tu autem in sanguine etc. Alibi autem vocat rapinam, quod hic vocat tractionem. Lc. 11.c. Diripiet spolia eius. secundum Augustinum sic legitur.
marg.| {h} Nunc iudicium est mundi quasi dicat: nunc patior, nunc turbor et per hoc est iudicium mundi iudicium, scilicet discretionis, quod est ante ultimum iudicium damnationis: quia nunc per Passionem iure diaboli destructo multi liberabuntur. De quo iudicio dicit Ps. 42. Iudica me, Deus et discerne causam meam etc. Et quomodo ? Quia.
marg.| {k} Nunc Princeps huius mundi id est Diabolus, qui dominatur in malis mundo deditis.
marg.| {l} Eiicietur foras de c ordibus hominum per Passionem et predicationem Apostolorum. Is. 11.b. In foramine aspidis et in caverna Reguli etc. Et non solum eiicietur ab eis: sed et mihi unione fidei unientur. Unde subdit.
marg.| {m} Et ego si exaltatus fuero a terra in C ruce pro signo et remedio, Nm. 21.c.
marg.| {n} Omnia traham ad meipsum id est ad {6. 363a} Δ unitate fidei, vel corporis mei, ut sim caput et illi membra. Augustinus Non dicit, omnes, ut de universitate hominum accipias ; sed omnia de integritate nature, scilicet animam et corpus. Sic ergo legitur:   Omnia que sunt hominis, id est hominem in corpore et anima. In anima per gratiam ; in corpore per glorificationem: quia nec capillus peribit. Mt. 10.d. et Lc. 12.a. Vel   Omnia pred estinata ad salutem. Vel   Omnia gene ra hominum, sive in linguis omnibus, sive in etatibus omnibus, sive in gradibus honorum omnibus, sive in artium licitarum et utilium professionibus omnibus, sive in aliis omnibus.
Numérotation du verset Io. 12,33 
marg.| {a} Hoc autem dicebat, significans, qua morte esset moriturus scilicet Crucis. Unde.
Numérotation du verset Io. 12,34 
marg.| {b} Respondit ei turba quia suam mortem insinuabat.
marg.| {c} Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in eternum Is. 9.b. Super regnum David sedebit amodo et usque in sempiternum.
marg.| Item Is. 9.b. Et pacis eius non erit finis. Mi. 5.a. Egressus eius secundum dies eternitatis. Dn. 7.d. Potestas eius potestas eterna.
marg.| {d} Et quomodo tu dicis: oportet exaltari Filium hominis quasi dicat: contraria videntur hec. Sed quia nondum est contrarietas omnino, scilicet manere Christum et mori Filium hominis, quia non est de eodem: ideo subdunt.
marg.| {e} Quis est iste Filius hominis ? quas i dicant, si ille Filius hominis de quo loqueris, est Christus, tunc plane contraria sunt, que dicis et que lex dicit. Dicis enim Christum mori et lex dicit, quod manet. Et nota, sicut dicit Augustinus, quod Dominus non dixerat in hoc oportet exaltari Filium hominis ; sed dixerat: Si exaltatus fuero a terra etc. Sed frequenter dicebat se Filium hominis et memoriter hoc tenebant et supra eod. dixerat: Venit hora, ut glorificetur Filius hominis. Hoc ergo in animo retinentes et per hoc, quod nunc ait: Si exaltatus fuero a terra, mortem Crucis intelligentes quesierunt et dixerunt.
marg.| {c} Non audivimus ex lege, quia Christus manet in eternum: et quomodo tu dicis: oportet exaltari Filium hominis, quis est iste Filius hominis ? Si e nim Christus est, inquiunt, manet in eternum: et si manet, quomodo exaltabitur, id est crucifigetur ? Hoc enim dixisse intelligebant, quod facere cogitabant, non ergo eis verborum istorum obscuritatem aperuit in infusa Sapientia. Unde nota quod Dominus dixit discipulis de morte et Lc. 18.f. non intellexerunt, quia amor retrahebat eos ab hoc intellectu, sed Iudei intelligunt, quia malitia eos ad hoc instigabat.
Numérotation du verset Io. 12,35 
marg.| {f} Dixit ergo eis Iesus: adhuc modicum lumen fide i, id est non plenum.
marg.| {i} In vobis est quas i cum intelligitis, quod Christus manet in eternum: hec pars fidei et veri luminis per se non sufficit.
marg.| {k} Ambulate ergo , id est proficite et totum intelligite, scilicet et Christum moriturum, ut redimat et victurum in eternum in celo, quod perducat.
Numérotation du verset Io. 12,36 
marg.| {l} Dum lucem habetis id est dum Christum vobiscum habetis, qui vos plenam fidem doceat.
marg.| {m} Ut non vos tenebre comprehendant igno rantie, vel mortis perpetue, quod est, si ita intelligitis Christi eternitatem, ut negetis eius mortem. Ambulate ergo in luce.
marg.| {n} Et id est quia.
marg.| {o} Qui ambulat in tenebris id est qui vivit in tenebris infidelitatis et erroris: et vos, qui mortem Christi non creditis. Vel sicut Gentiles, qui omnino sunt in errore.
marg.| {p} Nescit, quo vadat id est nesciens vadit ad tenebras damnationis. Sed vos.
marg.| {q} Dum lucem habetis pres to, scilicet gratie et doctrine, vel presentis vite. Vel Dum lucem habetis, id est dum aliquid veritatis iam intelligitis de Christi eternitate.
marg.| {6. 363b} {r} Cred ite in lucem id est in me veritatem perfecte credite, addendo eternitati Passionem secundum hominem.
marg.| {s} Ut sic filii lucis sitis per imitationem et amorem. Eph. 5.c. ut filii lucis ambulate. Chrysostomus dicit, quod postquam malitiose opposuerunt ei: Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in eternum etc. subdunt: Quis est iste Filius hominis ? et hoc etiam malitiose, quasi dicat: ne putes, quod de te hoc dicamus et dicas, quoniam propter odium adversamur. Ecce enim non novimus, de quo dicis ; et tamen enuntiamus veritatem legis, que videtur contraria ei, quod dicis, quod Filius hominis debeat exaltari, id est crucifigi. Quos obstruens Dominus dicit.
marg.| {g} Adhuc modicum id est modico tempore. Et sic sumitur adverbialiter, li modicum.
marg.| {h} Lumen in vobis est vel modico tempore lux vobiscum est per hoc ostendens, quod Passio non est prohibitio manendi in eternum. Ac si diceret, mors mea transfiguratio est, non destructio. Etenim lux solaris nocte non interimitur, sed paululum recedens rursum apparet.
marg.| {k} Ambulate ergo , id est in lumine fidei vivite.
marg.| {l} Dum lucem habetis id est me, vel vitam presentem. Io. 9.a. Operamini, dum dies est.
marg.| {m} Ut non vos tenebre comprehendant mort is, vel erroris post meam mortem. Multi enim, immo fere omnes, post mortem eius omnino excecati sunt, licet quidam propter ineffabilem clementiam eius ad fidem vocati sunt.
marg.| {n} Et qui ambulat in tenebris, nescit, quo vadat Chrysostomus Quanta Iudei nunc agunt: et nesciunt, quid agunt ? Putant rectam incedere viam et contrariam vadunt, Sabbata et escas observantes. Ideo.
marg.| {q} Dum lucem habetis id est me presentem.
marg.| {h} Credite in lucem, ut filii lucis sitis et efficiamini id est mei. Superius autem dixit, quod non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis ; sed ex Deo nati sunt, id est ex Patre ; hic autem dicitur eos generare, ut discas, quod una et eadem est actio Patris et Filii.
marg.| {t} Hec locutus est eis Iesus et abiit ut e sset longe ab eis corporaliter, sicut spiritualiter.
marg.| marg.|{Δ} {a} Et abscondit
marg.| {a} Erant autem, quidam Gentiles ex his, qui ascenderant, ut adorarent in die festo Per hoc significantur laici peccatores, qui aliquando veniunt, ad sermones: vel ad Ecclesiam, vel ad confessionem.
marg.| {d} Hi ergo accesserunt ad Philippum etc.  Tale s si habent voluntatem videndi Iesum, id est veniam et gratiam obtinendi, debent venire ad Philippum, id est et discretum Sacerdotem et exhortatorem: qui sciat illos illuminare verbo et doctrina. Philippus enim interpretatur os lampadis. Ps. 75. Illuminans tu mirabiliter a montibus eternis. Ex. 20.c. Loquere tu nobis et audiemus: non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur. Tales volunt, ut instruantur in presenti ad penitentiam per Sacerdotes: ne Dominus loquatur eis in iudicio ad penam: sic loquetur malis: Mt. 25.d. Esurivi et non dedistis mihi manducare: etc. Sed nota quod Philippus adiunxit sibi Andream, qui interpretatur virilis: unde per eum intelligitur strenuitas bene operandi: scientia enim intelligitur per Philippum. Hec duo necessaria sunt predicatori volenti alios adducere ad Iesum, quod significatum est Ex. 3.g. quando {6. 361b} Moyses adiunxit sibi Aaron: in quo celsitudo vite significatur, qui interpretatur montanus. Bona enim vita prolocutrix est predicatoris: sicut Aaron Moysi.
Numérotation du verset Io. 12,23 
marg.| {k} Iesus autem respondit eis, dicens: Venit hora ut clarificetur Filius hominis] per Passionem, scilicet et mortem. Unde et eodem modo habent glorificari alii filii hominum, qui obscurati sunt: et denigrati per peccatum, Rm. 1.c. Obscuratum est insipiens cor eorum. Lam. 4.b. Denigrata est super carbones facies eorum. Is. 13.b. Facies combuste vultus eorum.
marg.| Debemus ergo clarificari, sicut olla vel ferrum rubiginatum per confricationem, id est per correctionem et argutionem: quod fit, si patienter sustinemus. Prv. 25.a. Aufer rubiginem de argento etc.
marg.| Item per fornacem tribulationis et egritudinis clarificamur, sicut aurum: et argentum. Eccl. 2.b. In igne probatur aurum et argentum ; homines vero receptibiles in camino humiliationis.
marg.| Item speculum sputo clarificatur: sic Christus sputis Iudeorum ; qui tamen est speculum sine macula: Sap. 7.d. Similiter contemptus et contumelia hominem clarificant: Ideo dicit Is. 50.c. Faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me. Volebat enim clarificari. Item panni clarificantur lotione et conculcatione: Ita clarificatur anima per lacrimas, per cinerem humilitatis, vel memoriam mortis colatas, depuratas. Ps. 6. Lavabo per singulas noctes etc.
marg.| Item conculcatio est carnis depressio et maceratio et indebita hominum dominatio et oppressio. Ma. 3.a. Ipse enim quasi ignis conflans etc. Mc. 9.a. Vestimenta eius facta sunt splendida et candida nimis, velut nix, qualia fullo super terram non potest candida facere. Vestimenta Domini, sicut ibi dicit Beda, sunt Sancti. Unde Gal. 3.d. Quotquot baptizati estis etc. Is. 49.e. Omnibus his velut ornamento vestieris.
marg.| Item clarificatur vinum per quietem et residentiam, quod turbatur per motionem: sic anima in contemplatione. Lam. 3.d. Sedebit solitarius etc. Ps. 106. Turbati sunt etc. id est quia moti sunt.
marg.| Item clarificatur moneta per usum: sic Iustus per opus bonum in consuetudine deductum. Mt. 5.b. Sic luceant opera vestra coram hominibus etc. Eccl. 9.c. Quodcumque potest manus tua etc. Sic redditur homo clarus per bonam famam. SENECA. Gloria est, que multorum iudiciis constat claritas, que bonorum.
marg.| Item clarificatur homo per doctrinam apertam et evidentem, Prv. 14.a. Doctrina prudentium facilis. Eccl. 4.d. Ne abscondas sapientiam etc. Iob. 38.a. Quis est iste involvens etc. Amen, amen dico vobis, nisi granum etc.  Priu s dicto de clarificatione, subdit de Passione, quia sicut dicit Augustinus ad altitudinem glorificationis itur per humilitatem Passionis. Prv. 29.d. Superbum sequitur humilitas et humilem spiritu suscipiet gloria. Christus autem comparatur grano frumenti, quia melius est inter grana: ideo dicitur etiam, sicut malus inter ligna silvarum etc. Ct. 2.a. Et dicitur Sanctus Sanctorum, Dn. 9.f.
Numérotation du verset Io. 12,24 
moraliter
marg.| Item alie proprietates grani conveniunt Christo et Iusto etiam.
marg.| Granum :
- Ponderosum per humilitatem, in vento superbie non rapitur, sicut palea. Eccl. 22.c. Sicut palee in excelsis et cementa, sine impensa posita contra faciem venti non permanebunt. Iob. 28.d. Qui fecit ventis pondus.
Fixum per geminam dilectionem et in idem redit contra invidiam. Modicas aristas habet et habet dulcedinem similem per mansuetudinem et patientiam in persequentibus, contra iram. Mt. 5.a. Beati, qui persecutionem patiuntur etc. Ex. g. Orate etc. Iac. 1.a. Omne gaudium existimate, fratres mei etc. E contra, iracundi habent longas aristas, sicut hordeum.
- Forte et nutritivum, contra acediam. Prv. 30.d. Leo fortissimus etc.
- Modicum et exutum a paleis per paupertatem contra avaritiam, Mt. 19.c. Facilius est, camelum etc. 1Rg. 18.b. Ego sum pauper et tenuis etc.
- Siccum debet esse, alioquin putrefieret, per abstinentiam, contra gulam. Ioel. 1.d. Computruerunt iumenta etc.Rubicundum exterius per penitentiam, vel martyrium ; sed album interius, per munditiam, contra luxuriam. Ct. 5.c. Dilectus meus candidus et rubicundus.
marg.| Granum autem multiplicatur per putrefactionem: sic Sanctorum gloria et fama crevit per eorum afflictiones et mortes. Ps. 140. Singulariter sum ego, donec transeam. Ex. 1.c. Quanto plus opprimebant filios Israel etc. Christus cecidit in terram in sepulchro, mortuus est in patibulo. Iustus cadit in terram per humilitatem et sui considerationem, moritur per carnis mortificationem et tunc fructificare {6. 361d} potest in aliis per predicationem.
marg.| Dominus autem iurat ; et tamen nolumus ei credere quod nisi granum frumenti etc. Theologi e contra iurant: Nisi granum frumenti elevetur a terra per pompam, ipsum solum manet. Item dicit usurarius, quod nisi granum positum fuerit in arca, non fructificat. Et Dominus dicit, quod nisi datum terre, id est pauperibus, non multiplicatur. Eccles. 11.a. Mitte panem tuum super transeuntes aquas etc. Sequitur.
Numérotation du verset Io. 12,25 
moraliter
marg.| {e} Qui amat animam suam id est vitam in presenti.
marg.| {f} Perdet eam in futuro. Unde Chrysostomus Animam amare, dicit desideria anime convenientia facere et ei plus quam oportet, deferre. Eccl. 18.d. Si prestes anime tue concupiscentias eius etc. Vel.
marg.| {e} Qui amat animam suam id est vitam, multiplices curas pro ea corpori adhibendo.
marg.| {f} Perdet eam ad l itteram etiam in presenti, quia ad litteram propter cibos et fomenta et vitia multa perditur vita. Eccles. 37.d. Propter crapulam multi obierunt et qui abstinens est, adiiciet vitam. Mi. 1.b. Ponam Samariam, id est illos, qui custodiunt corpus suum, quasi acervum lapidum in agro. Quanto enim plures lapides ponuntur ex una parte acervi, tanto plures ruunt ex alia: Sic quanto plus quis custodit se in oculis, tanto plus deterioratur in aliis membris. Caro enim sicut later, qui ad ablutionem sordidatur: et sicut vestimentum, quod ad repositionem a tincis comeditur. Unde Ps. 101. Omnes sicut vestimentum veterascent. Eo enim ipso, quod non utitur, quis vestimento, generat ipsum vestimentum tineas et vermes: et sic in seipso, per seipsum consumitur in otio. Iob. 13.d. Qui quasi putredo consumendus sum etc.
marg.| {g} Et qui audit animam suam in hoc mundo id est vitam temporalem, qui paratus est mori pro Christo nec reputat damnum pro ipso. Iud. 5.b. Cor meum diligit Principes Israel: qui propria voluntate obtulistis vos discrimini, benedicite Domino. Item in eodem 5. capitulo, parum ante. Qui sponte obtulistis de Israel animas vestras ad periculum, benedicite Domino. Item Is. 49.b. Dominus ad contemptibilem animam etc. Ibi habent Septuaginta: Sanctificate eum, qui despicit animam suam. Vel Qui odit animam, id est sensualitatem. Chrysostomus Qui odit animam, id est qui non cedit ei iubenti, vel appetenti. Et nota quod non dixit: Qui non cedit, sed qui odit. Sicut enim eorum, qui odio habentur, nec vocem sustinemus delectabiliter, nec visum: ita animam, cum iniungit contraria, cum vehementia avertere oportet, Rm. 13.d. Curam carnis ne feceritis in desideriis. Iob. 39.a. Vocem exactoris non audit.
marg.| {h} In vitam eternam custodit eam id est animam. Et est simplex relatio. Et ideo.
Numérotation du verset Io. 12,26 
marg.| {i} Si quis mihi ministrat id est si quis profitetur se esse ministrum.
marg.| {k} Me sequatur id est probet hoc per effectum. Chrysostomus De morte dicit et eam, que per opera est, assecutionem expetit: Decet enim ministrum sequi eum, cum ministrat. Eccl. 23.c. Gloria magna est sequi Dominum. Vel.
marg.| {i} Si quis mihi ministrat per operationem.
marg.| {k} Me sequatur per rectam intentionem. Et nota quod quadruplex ex via Domini, per quam oportet nos sequi eum. Prima de celo in Virginis uterum, quando exinanivit se. Phil. 2.a. Hec fuit via humilitatis contra superbiam. Secunda fuit de utero Virginis in mundum, quando de ea natus est in vili tugurio, in paupere diversorio et pannis involutus in presepio. Et hec fuit via paupertatis contra avaritiam. Tertia in presenti vita per multas tribulationes ad Crucem et mortem. Hec fuit doloris et asperitatis contra luxuriam. Ps. 18. Exultavit enim ut Gigas ad currendam viam, hanc, scilicet triplicem, a summo celo egressio eius etc. Quarta fuit de Cruce ad inferos, unde Adam et sanctos patres reduxit ad patriam amissam. Et hec via fuit caritatis et misericordie. Za. 9.c. Tu autem in sanguine Testamenti etc. His ergo viis peractis, rediit tandem ad Patrem in celum. Et hec via fuit glorie et honoris, de qua Ps. 138. Deduc me in via eterna. Qui ergo Christum per hanc vitam quadruplicem sequitur in presenti, in ultima via ab ipso deducetur, in qua sequetur Agnum, quocumque ierit: Apc. 14.a. Unde sequitur hoc de premio.
Numérotation du verset Io. 12,26 
moraliter
marg.| {l} Et ubi ego sum, illic et minister meus erit Ecce magnum premium. Sap. 3.d. Bonorum laborum gloriosus est fructus. Ecce, scilicet cum Christo, Mt. 24.c. Ubi fuerit corpus, congregabuntur et aquile. Infra 14.a. Accipiam vos ad meipsum. Apc. 3.d. Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo: sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno eius. Iob. 17.a. Pone me iuxta te et cuiusvis manus pugnet contra me.
marg.| {a} {6.362rb} Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus 1Rg. 2.f. Quicumque honorificaverit me, glorificabo eum ; qui autem contemnunt me, ignobiles erunt. Hanc gloriam videns Regina Sabba, non habuit ultra spiritum. 3Rg. 10.a. Sabba, interpretatur incensum. Regina ergo Sabba est anima contemplativa, que in contemplatione, quasi fumus incensi extenuato desiderio et defectu intelligendi ea, que sunt in patria, cadit in psalmum. Unde alia littera habet extasim. Et nota quod ad illam gloriam itur per ministerium. Ministrare ergo debemus Christo, quia ipse prior ministravit. Luce 22. vigesimosecundo c. Ego autem sum in medio vestrum, sicut qui ministrat. Ministravit autem nobis sua, suos et seipsum. Sua tripliciter, quia bona temporalia, spiritualia et celestia suis confert. Iac. 1. Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum etc. Lc. 12.e. Et transiens ministrabit illis. Suos etiam ministrat Angelos. Unde dicit Apostolus ad Hbr. 1.d. Nonne omnes administratorii Spiritus in ministerium missi propter eos, qui hereditatem salutis accipiunt.
marg.| Item Angelos, id est Predicatores suos ministrat. Ier. 7.f. Misi ad eos servos meos Prophetas de nocte consurgens et non audierunt eos. 3Esr. 1.f. Misit Angelos suos revocare eos: et ipsi subsannabant eos.
marg.| Item ministravit seipsum. Beatus Bernardus.: Bonus minister, qui carnem in cibum, sanguinem in potum, animam ministravit in pretium. Similia ergo nos oportet ei ministrare. Prv. 23.a. Quando sederis, ut comedas cum Principe etc. Ei ergo ministremus nostra pauperibus erogando, Lc. 16.c. Facite vobis amicos de mammona iniquitatis etc. Nostros, pro Christo eos relinquendo et contra Christum non amando. Mt. decimo nono a. Omnis, qui reliquerit patrem, aut matrem etc. Dt. 33.d. Qui dixerunt patri et matri: nescio vos etc.
marg.| Item nosipsos debemus ei offerre. Est enim quasi Gigas, qui homines comedit. Duo autem habemus: Cor et corpus. Hec duo paremus ei et sufficit sibi. Cor autem a te petit in cibum, sicut avis nobilis cor prede sue. Prv. 23.c. Fili, prebe mihi cor tuum. Sir. 30.d. Splendidum cor bonum in epulis, id est ad comedendum. Effunde ergo de corde tuo sanguinem totius superbie, invidie et rancoris. Nam caro cum sanguine comedi prohibita est. Gn. 9.a. et Lam. 2.f. Effunde sicut aquam cor tuum. Ier. 5.d. Lava a malitia cor tuum.
marg.| Item et coque ipsum et in aqua contritionis et igne caritatis: secundum illud Ps. 107. Paratum cor meum, Deus. Corpus etiam para Domino, ut sanguinem totius carnalis voluptatis de eo auferas et ipsum decoquas laboribus, sudoribus, vigiliis, ieiuniis et Disciplinis. Hi sunt duo hedi, optimi, quibus Isaac libenter vescitur ; si tamen a Rebecca, id est gratia preparentur, Gn. 27.b. Primo enim effundit ab eis Rebecca sanguinem, id est peccatum per confessionem: deinde aufert pellem, id est veterem conversationem, vel mali speciem. Eph. 5.e. Exuite veterem hominem. Et decoquit per caritatem. Sic ergo quilibet debet Christo ministrare hec tria, sua et suos et se: Que Abraham ministravit Deo hospitio recepto: Gn. 18.a. Lac et butyrum et vitulum. Per lac intelligitur substantia temporalis, vel amor carnalis, quantum ad suos: per butyrum devotio mentis: per vitulum immolatio carnis.
Numérotation du verset Io. 12,27 
marg.| {c} Nunc anima mea turbata est] Tunc honorabitur anima Iusti, sed hic turbatur, infra 16.g. In me pacem ; in mundo pressuram habebitis. Et nota quod licet censualitas turbetur ; tamen non vincuntur Sancti. Unde Mt. 26.d. Spiritus quidem promptus est ; caro autem infirma.
marg.| {d} Et quid dicam, Pater, salvifica me ex hac hora Per hoc docet nos, quod in turbatione recurrere debemus ad orationem. Ps. 119. Ad Dominum, cum tribularer, clamavi. Non debemus autem petere, ut amoveatur tentatio ; sed ut anima non vincatur, sicut Mt. 6.b. Et ne nos inducas in tentationem. Ideo dicit: Salvifica, non eripe.
marg.| {f} Ex hac ora id est in presenti vita, plena miseriis et laqueis et precipitiis.
marg.| {g} Sed propterea veni in hanc horam ad patiendum et laborandum. Iob. 5.b. Homo nascitur ad laborem.
Numérotation du verset Io. 12,28 
marg.| {k} Pater clarifica nomen tuum   * Per hoc docemur duo petere: Salvificationem a culpa in presenti et claritatem in futura vita. Et de hac clarificatione habes sup. eod.
marg.| {a} Venit ergo vox de celo etc.  Per hoc significatur, quod Iusto oranti dat Dominus gratiam et promittit gloriam. Ps. 83. Gratiam et gloriam dabit Dominus.
Numérotation du verset Io. 12,29 
marg.| {d} Turba autem, que stabat et audiebat, dicebat tonitruum factum esse Sic dicunt multi, quando audiunt verba Domini de iudicio Domini, dicitur ad terrorem esse dicta. Tales erant illi, de quibus Gn. 19.c. Videbatur eis quasi ludens loqui. Sed dicit Dominus per Ps. 88. Verba mea non faciam irrita.
marg.| {f} Alii dicebant, Angelus ei locutus est Ita dicunt etiam multi: Iste homo spiritualis est et loquitur cum Angelis et ideo nescit condescendere nobis peccatoribus, ideo ita strictus est in consiliis suis. Vel in bono, dicunt multi, quod gratia docet eum, licet alii dicant, quod hoc fingat ad terrendum.
Numérotation du verset Io. 12,30 
marg.| {g} Respondit Iesus et dixit: non propter me vox hec venit, sed propter vos ut c redatis, que dicuntur de penis, ne eas incurratis: et de premiis, ut ea habeatis. Rm. 15.a. Quecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. Non propter me: Quia bonorum nostrorum non eget. Iob. 22.a. Quid prodest Deo, si iustus fueris.
Numérotation du verset Io. 12,31 
moraliter
marg.| {h} Nunc iudicium est mundi id est iudicium fiet pro mundo liberando, scilicet ab oppressore. Unde sequitur.
marg.| {k} Nunc Princeps huius mundi est, Diabolus, qui dominatur malis mundo deditis.
marg.| {l} Eiicietur foras de c ordibus hominum: vel potestate seviendi pro parte privabitur per Passionem et predicationem meam: vel per gratiam, que diffundetur sacco perforato carnis mee in Passione. Is. 11.b. Super foramina aspidis et in caverna Reguli, qui ablactatus fuerit, manum suam mittet, id est Christus. Iob. 40.d. An extrahere poteris Leviathan hamo: In quo hamo Crux est quasi virga: clavi, quasi linea: Divinitas ferrum: caro Christi, vermis, Ps. 21b « Ego sum vermis et non homo ». Ez. 29.a. Extraham te de medio fluminum tuorum. Iob. 26.d. Obstetricante manu eius eductus est coluber tortuosus.
b Ps. 21, 7.
marg.| {m} Et ego si exaltatus fuero a terra ] in Cruce vel in celo.
Numérotation du verset Io. 12,32 
moraliter
marg.| {n} Omnia ] genera hominum, id est de omni genere hominum aliquos. Supra 1.e. Illuminat omnem hominem.
marg.| Vel Omnia que sunt hominis, id est hominem in corpore et anima. In anima per gratiam, in corpore per glorificationem extremam.
marg.| {o} Traham ad meipsum   * id est ad unitatem corporis mei, ut eiecto Diabolo mihi iungantur et sim caput et ipsi sint membra.
marg.| Vel Ad meipsum, in celum, ut ubi ego sum, illic sit et minister meus. Supra eodem d.
marg.| Vel Ad meipsum, id est ad fidem et amorem meum.
marg.| Vel Ad meipsum, id est. Passionem, sive ad patibulum. Christo enim ascendente in Crucem, alii postea ascenderunt. Ct. 7.c. Ascendam in palmam et apprehendam fructus eius. Et nota quod si Christus omnia trahit ; ergo qui non est tractus, non est de numero entium tantum. Boethius: Mali homines non sunt. Trahit autem Christus per Crucem. Crux enim eius est sicut instrumentum, sive machina, quo subvehuntur et trahuntur ligna et lapides ad alta edificia. Funes autem sunt Christi Passiones in Cruce pro nobis. Os. 11.b. In funiculis Adam traham eos, in vinculis caritatis. Passiones eius dicuntur funiculi Ade, quia propter Adam et genus suum trahendum facte sunt. Ier. 31.a. In caritate perpetua dilexi: ideo attraxi te miserans.
marg.| Item Crux Christi fuit quasi statera, in quam Christus ascendens in una lance se posuit et penam suam ; in alia autem posuit genus humanum et peccata eius. Quod autem ponderosius fuit, minus ponderosum elevavit. Unde Christus descendit in mortem ; et genus humanum elevatum est ad vitam et ad celum. Iob. 6.a. Utinam appenderentur peccata mea, quibus iram merui: et calamitas, quam patior, in statera etc. Is. 40.c. Qui libravit montes in pondere et colles in statera. Hec sufficiant ad Moralitates huius capituli.
Numérotation du verset Io. 12,33 
prol.| [ut supra v. 32]
Numérotation du verset Io. 12,34 
prol.| [sine Glossa]
Numérotation du verset Io. 12,35 
prol.| [sine Glossa]
Numérotation du verset Io. 12,36 
marg.| {6.363va} {Δ} {a} Et abscondit se ab eis] significans per hoc, quod in mentibus eorum erat ignotus.
marg.| Vel Abscondit se et exivit de templo. Augustinus In hoc infirmitati nostre consuluit, non potestati sue derogavit. Chrysostomus Cor absconditur, neque enim lapides levaverunt, neque blasphemaverunt ; sicut ante ? Solutio. Corda noverat et furorem intus sevientem et non exspectavit in opus, ut exiret. Quod insinuans Evangelista dicit.
Numérotation du verset Io. 12,37 
marg.| {b} Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum sed seviebant, supple. Sed que tanta, vel tot, que dimisit Evangelista: Pauca enim de multis dixit.
Numérotation du verset Io. 12,38 
marg.| {c} Ut sermo Is. ( 53.a.) impletur   ] li   u t non dicit causam, sed eventum.
marg.| {d} Quem dixit, Domine, quis ] Et sumitur quis pro raritate, vel difficultate.
marg.| {e} Credidit auditui nostro id est his, que audivimus a te, vel que audierunt a nobis annuntiantibus de te. Sed bene dicit: Quis credidit auditui: Fides enim ex auditu, Rm. 10.d. Et quis fuit auditus ? Ecce.
marg.| {f} Et brachium Domini id est Filius, quem predicavimus exterius.
marg.| {g} Cui revelatum est per fidem interius ? Paucis humilibus, scilicet non superbis Iudeis.
Numérotation du verset Io. 12,39 
marg.| {h} Propterea non poterant credere etc.] Chrysostomus Non poterant, pro non voluerunt positum est, sicut Mt. 19.b. Qui potest capere, capiat, id est qui vult.
marg.| Item Chrysostomus Multis locis potentiam dicit electionem, vel voluntatem. Ut cum dicit quis: Non possum amare illum. Et supra 7.a. Non potest vos odisse mundus.
marg.| Item Chrysostomus Vehementiam voluntatis potentiam dicit, sicut Ier. 13.d. Si mutare potest Ethiops pellem suam et pardus varietatem suam: et vos poteritis bene facere, cum didiceritis malum.
Numérotation du verset Io. 12,40 
marg.| {i} Quia iterum dixit Isaias, excecavit oculos eorum Ex h oc videtur, quod infidelitatem dicat Evangelista esse a prophetia et non econverso. Unde supra eodem. Non credebant in eum, ut sermo Isaie Prophete impleretur. Solutio. Proprietates tales loquendi habet Scriptura et oportet legibus credere: et per hoc non vult aliud, nisi representare infallaciam Scripture: et quoniam non aliter evenit, quam dixit. Vel sic lege et ordina litteram. Propterea quia non poterant, id est nolebant aliquo modo credere, iterum dixit Isaias etc. quasi quia previdit eorum duritiam et ideo predixit. Vel sic: Non poterant credere, id est moveri motu fidei, quia excecavit oculos eorum, sicut iterum predixit Isaias, quasi dicat: obfirmatio cecitatis fuit non credendi causa. Et nota quod dicit: Excecavit, deserendo eos, vel permittendo, oculos eorum, mentales.
marg.| {k} Et induravit cor eorum id est indurari permisit. Et dicit duo: Cecitatem rationis et duritiam affectus: Unde redde, vel responde singula, que sequuntur singulis precedentibus.
marg.| {l} Ut non videant oculis per fidem.
marg.| {m} Et intelligant corde inte llectui iungendo amorem, quia videre oculis, est intelligere nudam veritatem ? intelligere corde, est veritati applicare cor per studium et amorem veritatis.
marg.| {n} Et sic omnino convertantur id est simul vertantur ad Deum et intellectu et affectu.
marg.| {o} Et sanem eos remi ttendo peccata. Et resume, ut non, vel ut aliquando sic confusi convertantur et sanem eos, quod impletum est in quibusdam, qui in profundis malorum penituerunt. Unde Ps. 15. Multiplicate sunt infirmitates eorum etc. Et in Ps. 67. Dixit Dominus ex Basan, convertam etc. Et determinat Evangelista tempus, quo hec dixit Isaias, dicens.
Numérotation du verset Io. 12,41 
marg.| {p} Hec dixit Isaias c   quando vidit gloriam eius] quasi quando predicebat Incarnationem Christi, que in illa visione significata est. Item etiam predixit excecationem Iudeorum. Chrysostomus Gloriam ait visionem illam et fumum, {6. 363d} et audire mysteria et ineffabilia et videre Seraphin et coruscationem a throno salientem. Sed nota quod dicit: Gloriam eius: Cuius ; Patris secundum Isaiam, qualiter ergo Ioannes hec de Filio dicit hic ; Paulus autem de Spiritu sancto ? Respondemus. Non ut confundentes hypostases, sed unam dignitatem ostendentes hoc dicunt.
c Is. 6.
marg.| {q} Et locutus est de eo] Quid ? Hoc quod ibi dicitur: Vidi Dominum super solium excelsum sedentem etc. Vel id quod sequitur: Quoniam audivi vocem dicentem: Quem mittam et quis ibit nobis ? Ecce ego sum: mitte me. Et dixit Dominus: Auditu audietis et non intelligetis: excecavit enim eorum oculos etc. Sequitur.
Numérotation du verset Io. 12,42 
marg.| {r} Verumtamen ] et si alii non crederent, ex Principibus multi crediderunt in eum: Et quia dixerat Evangelista Iudeos simpliciter non credidisse, excipit hic quosdam. Vel possunt distingui duo genera malorum Iudeorum. Quidam enim erant peiores, qui omnino non credebant, nec confitebantur ; alii erant, qui credebant, sed timore confiteri non audebant. Unde dicit.
marg.| {s} Sed propter Phariseos non confitebantur, ut de Synagoga non eiicerentur Supr a 9.e. Iam enim conspiraverant Iudei, ut si quis confiteretur Christum, extra Synagogam fieret.
Numérotation du verset Io. 12,43 
marg.| {t} Dilexerunt enim gloriam hominum que est in mundanis.
marg.| {u} Magis quam gloriam Dei que est in confessione veritatis, vel que est in Cruce. Unde dicit Apostolus ad Gal. 6.d. Mihi adsit gloriari, nisi in Cruce Domini nostri. Augustinus. Ideo Crux in fronte credentium, ubi est sedes verecundie, figitur, ut de nomine Christi nullus erubescat et magis gloriam Dei, quam hominum querat. Chrysostomus Ecce hi a fide alieni sunt per vane glorie desiderium. Ideo supra 5.g. dicit: Quomodo potestis credere, qui gloriam abinvicem recipitis etc. Iste autem timor solutus est. Act. 6. quando multa turba Sacerdotum obediebat fidei.
Numérotation du verset Io. 12,44 
marg.| {x} Iesus autem clamavit et dixit: Hu cusque interpositio est verborum Evangeliste de infidelitate Iudeorum: nunc redit ad verba Domini, que dixit rediens, postquam absconderat se: Eis enim sedatis sua recessione, redit et loquitur humilia, dicens.
marg.| {y} Qui credit in me, non credit in me etc.  Vel sic continua: Quia timor prohibebat eos credere: ideo dicit: Qui credit in me, non credit in me (tantum) sed in eum: qui misit me, Patrem, quasi dicat: quid formidatis in me credere, in Deum pervenit fides per me, quemadmodum et infidelitas ? Per hoc autem, quod dicit: Qui credit in me etc. ostendit indissimilitudinem substantie sui et Patris. Unde non dixit: Qui credit mihi, ne quis dicat, quod verborum gratia hoc dixit, quod et in hominibus potest dici. Qui enim Apostolis credit, Deo credit. Et ne de homine dictum putes. Qui credit in me: ideo subdit:
Numérotation du verset Io. 12,45 
marg.| {b} Et qui videt me, videt eum, qui misit me Pate r enim non est corpus, unde loquitur de visione, que est per intellectum. Et in hoc etiam consubstantialem ostendit. Unde ad hoc subdit:
Numérotation du verset Io. 12,46 
marg.| {c} Ego lux id est ego, qui sum lux secundum Deitatem equalis Patri: Quia enim Pater dicitur lux ubique in veteri Testamento: propterea se vocat etiam lucem, ut Patri credamus equalem. Ideo etiam Paulus dicit eum splendorem. Hbr. 1.a. Vel aliter secundum Augustinum.
marg.| {y} Qui credit in me etc.  Quia enim homo apparebat et Deus in homine latebat, ne putarent eum hoc tantum esse, quod videbant, vult se credi talem et tantum et qualis et quantus est Pater, ideo dicit: Qui credit in me etc. id est qui perfectam habet fidem de me.
marg.| {z} Non credit in me id est in hoc, quod videt tantum.
marg.| {a} Sed in eum, qui misit me id est in Patrem. Et si Pater est, habet Filium ; ergo credit in filium. Sed ne quis crederet Patrem tamquam multorum filiorum per gratiam et non per naturam. subdit.
marg.| {b} Et qui videt me, videt. etc.] {6. 364a} quasi dicat: usque adeo nihil distat inter me et eum: ut qui videt me, videat eum. Hec autem visio non carnalis, sed intellectualis est mundo corde: Mt. 5.a. Et, ac si quereretur, quis es tu, ut credamus in te ? Respondet: Ego lux etc. Vel sic: misit me. Ad quid ? Ad illuminandum, ad salvandum, non ad iudicandum. Et hoc est: Ego lux veni in mundum, id est ad lucendum missus sum et illuminandum. Unde subdit effectum lucis.
marg.| {a} Ut omnis, qui credit in me aper iens oculos ad lucem doctrine et gratie.
marg.| {b} In tenebris igno rantie, vel culpe, in quibus inventus est.
marg.| {c} Non maneat ampl ius ; modo fide, postea vero plena visione illustretur. Eph. 5.b. Fuistis aliquando tenebre etc. Sed quia audiunt et credunt et non faciunt: Ideo subdit.
Numérotation du verset Io. 12,47 
marg.| {d} Et si quis audierit verba mea exte rius.
marg.| {f} Et non custodierit intu s ea. Vel.
marg.| {e} Audierit cred endo.
marg.| {f} Et non custodierit faci endo.
marg.| {g} Ego non iudico eum modo , licet mihi Pater omne iudicium dederit, Sap. 5.d. Et cur non modo ?
marg.| {h} Non enim veni, ut iudicem mundum ; sed ut salvificem mundum quia primus adventus non iudicii, sed misericordie est. Chrysostomus Ne putent, quoniam propter imbecillitatem eos, qui se contemnunt, transcurrit et non iudicat, ait: Non veni, ut iudicem mundum, sed ut salvificem mundum: Et nota quod supra dixit, quod venit lux in mundum, ad illuminandum, scilicet hic dicit, quod venit ad salvandum. Illuminat enim ignorantias nostras et sanat infirmitates.
marg.| Sed ne propter hoc, quod dixerat, credat peccatum impunitum, ideo subdit.
Numérotation du verset Io. 12,48 
marg.| {i} Qui spernit me id est qui non credit me, Deum esse, sed contemnit, quia videt hominem pauperem et mendicum.
marg.| {k} Et ideo non accipit verba mea in i ntellectu per fidem, in affectu per amorem ; in manu per operationem.
marg.| {l} Habet, qui iudicet eum de f uturo iudicio dicit. Vel Habet, qui iudicet id est habet causam iudicii evidentem, Ioa. 3.c. Qui non credit, iam iudicatus est. Et quis erit Iudex ? Chrysostomus Si Pater nullum iudicat. Io. 5.d. et Filius non venit, ut iudicet, ut dicitur hic, quis ergo iudicat
marg.| {m} Sermo quem locutus sum Augustinus id est ego qui sum sermo Patris, qui etiam me sermonem loquor, id est manifesto mundo.
marg.| {n} Ille iudicabit eum in novissimo die quas i tunc ero Iudex, qui modo sum Salvator: et ideo iudicare poterit, quia ego Filius ex Patre. Et hoc est.
Numérotation du verset Io. 12,49 
marg.| {o} Quia ergo ex meipso non sum locutus Non autem loquitur Filius ex se, quia non est ex se.
marg.| {p} Sed qui misit me, Pater id est incarnari voluit.
marg.| {q} Ipse mihi mandatum dedit non quod nescirem ante, sed id est me Sapientiam, in quo sunt omnia mandata, genuit. Mandatum, inquam, dedit.
marg.| {r} Quid dicam et quid loquar id est a Patre habeo, quod dico de credendis: et quod loquor de preceptis. Vel. Quid dicam, prohibendo mala.
marg.| {s} Et quid loquar prec ipiendo bona. Vel quid dicam, intus familiaribus, quantum ad consilia.
marg.| Et quid loquar, exterius omnibus, quantum ad precepta.
marg.| {t} Et scio, quia mandatum eius id est ego, vita eterna est. Augustinus Cum dicat mandatum Dei esse vitam eternam et ipse sit vita eterna, Io. 17.a. aperte se dicit mandatum Dei, quasi dicat: sicut sum Iudex et damnator malorum, sic sum vita eterna bonorum.
marg.| {x} Que ergo ego loquor quas i ut omnes credant et currant in hanc vitam, ideo loquor.
marg.| Vel sic, Ego sum mandatum Patris: Ergo cum ab ipso sum,   que ego loquor id est qui meipsum verbum annuntio.
marg.| {y} Sicut dixit mihi Pater, sic loquor id est sicut verax me veritatem genuit: sic veritas me veritatem annuntio.
marg.| {6. 364b} Et sicut Pater loquitur Filio sine sono, id est gignit: sic loquitur timentibus sine sono, Filius Chrysostomus sic legit ab illo loco:
marg.| {m} Sermo, quem locutus sum, ille iudicabit eum in novissimo die quasi dicat: verba, que locutus sum in ordine stabunt accusatoris redarguentia et omnem abscindentia excusationem. Unde dicit Io. 15.d. Si non venissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent, nunc autem excusationem non habent de peccato suo. Et bene dico, quod iudicabit et iuste, quia contempserunt, non solum me, sed et Patrem in me loquentem. Et hoc est.
marg.| {o} Quia ego ex meipso non sum locutus Hoc dicit, non potestatem, sibi auferens ; sed contrarietatem destruens, quasi nihil contrarium Patri locutus sum.
marg.| {p} Sed qui misit me, Pater in c arnem.
marg.| {q} Ipse mihi mandatum susc ipiunt, non aliud faciunt, vel dicunt, vel transmutant: ita nec ego. Mandatum, inquam, dedit.
marg.| {r} Quid dicam de r efugiendis peccatis.
marg.| {s} Et quid loquar de bonis agendi, quasi dicat: totum consonat ei, quod dico et placet.
Numérotation du verset Io. 12,50 
marg.| {t} Et scio, quia mandatum eius id est observatio mandati, quod et meum est et suum.
marg.| {u} Vita eterna est id est ad vitam ducit, Mt. 19.c. Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Chrysostomus Hoc dicit contra eos, qui dicebant eum in perniciem hominem venisse, non in salutem. Et ex quo est tanta utilitas sermonis meis, vel ex quo mandatum mihi dedit.
marg.| {x} Que ergo loquor vobis, sicut dixit mihi Pater, sic loquor id est nihil permuto, nihil est in verbis meis, quod non placeat Patri et quantum ad ipsa verba et quantum ad intentionem dicendi Chrysostomus Ut omnia habens a Patre, in his, que humilia sunt, concludit sermonem, qui ad Iudeos, ut possit dicere in die iudicii, hanc vobis posteriorem commisi vocem.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Io. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=58&chapitre=58_12)

Notes :