Hugo de Sancto Caro

Capitulum 16

Numérotation du verset Io. 16,1 

1Hec locutus sum vobis ut non scandalizemini.
1 “Hic Paris. incipit capitulum” CorS2 = ΩS ΩV, om. hom. P14417
Numérotation du verset Io. 16,2 

Absque synagogis facient vos. Sed venit hora
ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se prestare Deo.
Numérotation du verset Io. 16,3 

Et hec facient vobis2 quia non noverunt Patrem
2 vobis Li449@ Li449 Rusch] om. Weber
neque me.
Numérotation du verset Io. 16,4 

Sed hec locutus sum vobis
ut cum3 venerit hora
3 cum Li449 Rusch Weber ] om. Li449@ , + autem CorS2
eorum reminiscamini
quia ego dixi vobis.
Numérotation du verset Io. 16,5 

Hec autem
vobis ab initio4 non dixi
4 vobis - ab initio Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
quia vobiscum eram.
Et5 nunc vado ad eum
5 Et nunc CorS2 (al.) Li449@ Li449 Rusch ] nunc CorS2 ( al. ), ac nunc CorS2, sed nunc CorS2 ( ant. sed non est textus sic ), at Weber
qui me misit
et nemo ex vobis interrogat me
quo vadis.
Numérotation du verset Io. 16,6 

Sed quia hec locutus sum vobis,
tristitia implebit6 cor vestrum.
6 implebit Rusch ] implevit Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 16,7 

Sed ego veritatem dico vobis, expedit vobis ut ego vadam.
Si enim
non abiero Paraclitus non veniet ad vos.
Si autem abiero mittam eum ad vos.
Numérotation du verset Io. 16,8 

Et cum venerit ille arguet
mundum de peccato
et7 de iustitia
7 et Rusch Weber] om. Li449@ Li449
et de iudicio.
Numérotation du verset Io. 16,9 

De peccato
quidem
quia non crediderunt8 in me.
8 crediderunt Li449@ Li449 Rusch ] credunt Weber
Numérotation du verset Io. 16,10 

De iustitia vero quia ad Patrem vado et iam non videbitis me.
Numérotation du verset Io. 16,11 

De iudicio autem
quia princeps mundi huius iam9 iudicatus est.
9 iam Li449@ Li449 Rusch] om.Weber
Numérotation du verset Io. 16,12 

Adhuc multa habeo vobis dicere
sed quia10 non potestis portare modo.
10 quia Rusch] om. Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 16,13 

Cum autem venerit ille Spiritus veritatis docebit vos
omnem11 veritatem12.
11 omnem CorS1 Li449@ Li449 ΩJ Rusch ] in praem. Weber |
12 Docebit vos omnem veritatem CorS1=CorS2 Rusch Weber ] inducet (induet CorS2 ) vos in omnem veritatem CorS1=CorS2=Cor3 (grec.) |
Non enim loquetur a semetipso sed quecumque audiet loquetur
et que ventura sunt annuntiabit vobis.
Numérotation du verset Io. 16,14 

Ille me clarificabit
quia de meo
accipiet et13 annuntiabit vobis.
13 et] iter. Li449@
Numérotation du verset Io. 16,15 

Omnia quecumque14
14 quecumque CorS2 ( al. ) ] que Cor2
habet Pater mea sunt. Propterea dixi quia de meo accipiet et annuntiabit vobis.
Numérotation du verset Io. 16,16 

Modicum
et iam non videbitis me
et iterum modicum
et videbitis me quia vado ad Patrem.
Numérotation du verset Io. 16,17 

Dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem:
Quid est hoc quod dicit nobis: Modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me15 quia vado ad Patrem?
15 me Rusch ] + et Li449@ Weber
Numérotation du verset Io. 16,18 

Dicebant ergo: Quid est hoc quod nobis dicit16 modicum? Nescimus quid loquitur.
16 nobis dicit Rusch ] inv. Li449@ Li449, dicit Weber
Numérotation du verset Io. 16,19 

Cognovit autem Iesus quia volebant eum interrogare
et dixit eis: De hoc queritis17 inter vos quia dixi modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me.
17 de hoc queritis] + me CorS2 ( de hoc h’ quer. HOC QUERITIS ME vel ME )
Numérotation du verset Io. 16,20 

Amen amen dico vobis,
quia plorabitis
et flebitis vos, mundus autem gaudebit. Vos autem contristabimini sed tristitia vestra vertetur in gaudium.
Numérotation du verset Io. 16,21 

Mulier cum parit tristitiam habet quia venit hora eius.
Cum autem pepererit puerum
iam non meminit pressure propter gaudium quia natus est homo in mundum.
Numérotation du verset Io. 16,22 

Et vos igitur
nunc quidem tristitiam habetis. Iterum autem videbo vos
et gaudebit cor vestrum et gaudium vestrum nemo tollet18 a vobis.
18 tollet Li449@ Li449 Rusch ] tollit Weber
Numérotation du verset Io. 16,23 

Et in illo19 die
19 in CorS2 (al. corrective)] om. CorS2
me non interrogabitis20 quicquam.
20 interrogabitis ΩJ* Rusch ] rogabitis Li449@ Li449 ΩJ² Weber
Amen amen, dico vobis, si quid21 petieritis
21 si quid CorS1 ΩJ Weber ] quicquid CorS1 ( G’ ) Cor3 (?)
Patrem in nomine meo dabit vobis.
Numérotation du verset Io. 16,24 

Usquemodo non petistis
quicquam
in nomine meo.
Petite et accipietis ut gaudium vestrum sit plenum.
Numérotation du verset Io. 16,25 

Hec in proverbiis locutus sum vobis.
Venit hora cum iam non in proverbiis22 loquar vobis, sed palam de Patre meo23 annuntiabo vobis.
22 non - in proverbiis Li449 Rusch Weber ] inv. Li449@ |
23 meo Rusch ] om. Li449@ Li449 Weber |
Numérotation du verset Io. 16,26 

In24 illo die in nomine meo petetis. Et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis.
24 In Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Io. 16,27 

Ipse enim Pater amat vos
quia vos me amastis et credidistis, quia ego a Deo exivi.
Numérotation du verset Io. 16,28 

Exivi
a Patre et veni in mundum.
Iterum relinquo
mundum et vado ad Patrem.
Numérotation du verset Io. 16,29 

Dicunt ei discipuli eius: Ecce nunc palam loqueris
et proverbium nullum dicis.
Numérotation du verset Io. 16,30 

Nunc scimus
quia scis omnia et non opus est25 tibi,
25 opus est Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
ut quis te interrogat26.
26 interrogat Rusch ] interroget Li449@ Li449 Weber
In hoc credimus
quia a Deo existi.
Numérotation du verset Io. 16,31 

Respondit eis Iesus: Modo creditis .
Numérotation du verset Io. 16,32 

Ecce venit hora et iam venit ut dispergamini unusquisque in propria
et me solum relinquatis. Et non sum
solus quia pater mecum est.
Numérotation du verset Io. 16,33 

27Hec locutus sum vobis
27 Hic incipit cap. 17 ΩF ΩS ΩV , cap. 16 iuxta capitala Stephani Langton
ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis28
28 habebitis ΩF ΩS ΩV Li449@ Li449 Rusch ] habetis Weber
sed confidite.
Ego vici
mundum.

Capitulum 16

Numérotation du verset Io. 16,1 
marg.| {6. 379c} Hec locutus etc.
marg.| In prima parte capituli dicit Dominus, quod hec, que dixerat, sit locutus in consolationem malorum, que instant: et ponit rationem, quare non ante dixerit eis. Secundo adhuc intendens eorum consolationi, dicit, quod expedit eis, ut vadat: et proponit rationes, quare expediat: quia mittet, qui arguet mundum pro eis, qui consoletur eos et instruat: qui futura dicat et clara miracula agat, ibi: Sed ego etc. Tertio post consolationem redit ad tristia, que obscure dicta non intelligunt, sed eis aperit per exemplum mundanum, ibi: Modicum et iam etc. Quarto promittit eis, quod exaudientur in omnibus, ibi: Sed quid etc. Quinto dicit se occulte et in proverbiis fuisse locutum, sed postea palam loquetur: et ostendit amorem Patris ad eos, ibi: Hec in proverbiis etc. Sexto consolati discipuli per predicta exultant in fide eius et sermones eius commendant: quibus Dominus e contra ostendit dispersionem eorum futuram, ibi: Dicunt ei etc. Dicit ergo.
marg.| {a} Hec locutus etc.  Post quam exemplo suo docuit ferre odia, in quo sciunt, quid debeant facere, sed non possunt: postquam promisit etiam Spiritum, quo potuerunt resistere, addit: Hec locutus sum vobis, de odio mei, quod est exemplum: et de Spiritu sancto, quia est firmamentum.
marg.| {b} Ut non etc. id est ut caritate diffusa in cordibus vestris per Spiritum sanctum sit vobis multa pax et non scandalum in his, que patiemini a Iudeis. Et subdit, que.
marg.| {c} Absque Synagogis facient vos id est extra Synagogas. Chrysostomus Iam enim composuerant, ut si quis eum confiteretur Christum, absque Synagogis fieret, sup. 9.e. Iam enim conspiraverant Iudei etc. Et non solum hoc facient.
marg.| {d} Sed venit etc. quasi dicat: vestram occisionem opinabuntur rem piam et Deo placentem. Deinde consolationem inducit.
marg.| {e} Et hec facient etc.  Fili um, quasi dicat: sufficit vobis in consolationem propter me et Patrem hec pati: propter me enim et Patrem, quos ignorant, vos persequentur. Simile Mt. 5.a. Beati estis, cum maledixerint vobis homines et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter nomen meum: gaudete et exultate etc. Hec facient (enim) vobis, quia non noverunt etc. quasi ex stulta ignorantia hoc facient. Et hoc dicit, ut minus ledat eos persecutio illata ab eis ignorantibus.
marg.| {f} Sed hec etc.  malo rum, id est cum fient ista mala.
marg.| {g} Reminiscamini, quia ego dixi vobis id est predixi, ne ignoretis. Hec enim visa turbarent ; sed previsa patienter ferantur. Chrysostomus habet hanc litteram.
marg.| {f} Hec locutus sum vobis, ut cum venerit hora id est opportunitas. Vel hora, id est tempus, quo hec implebuntur.
marg.| {g} Reminiscamini horu m, ut ab his etiam cetera credibilia estimetis. Non enim poteritis dicere, quando blandiendo et adulando vobis dixerim vobis placentia et ad gratiam locutus fuerim solum: nec quoniam deceptoria vobis dixerim. Si enim deceptor essem, non predixissem vobis hec, que, id est adversa avertunt a me: propterea igitur predixi, ut non inopinata accidentia vos perturbent. Item propter aliam causam, ut scilicet non dicatis ; quoniam non previdi futura hec. Mementote igitur.
marg.| {h} Quia ego dixi vobis id est predixi, ut scilicet credatis me esse Deum, qui hec prescivi et ut sit vobis consolatio ea prescivisse et causam eorum.
marg.| {i} Hec autem vobis ab initio non dixi quasi dicat: modo predico mala ventura ; sed hec non predixi ab initio mee predicationis: non quia non noveram ; sed.
marg.| {k} Quia vobiscum eram quasi dicat: quia in tuto eratis, quamdiu aderam: et licitum erat interrogare me, quando volebatis et super me prelium omne proiiciebatur: ideo superfluum erat predicere hec a principio.
marg.| {l} Et nunc vel nunc autem vado ad eum, qui me misit et ideo modo tempus est predicandi.
marg.| {6. 380a} {Δ}] {a} Et nemo ex vobis interrogat me: quo vadis
marg.| quasi dicat: ex his, que predico vobis ventura, ita tristamini, ut nihil mihi loquamini. Unde subdit.
marg.| {b} Sed quia hec locutus sum etc.  In e xtasim enim devenerunt Apostoli, audita recessione Christi et ventura eis tanta tribulatione: nescierunt enim, si possent viriliter ferre. Chrysostomus Magna tristitie tyrannis violentia et multa nobis virilitate opus est, ut resistamus huic passioni nobiliter: et quod utile est in ea fructificantes: quod superfluum est, dimittamus.
marg.| Habet enim quid etiam utile: Nam cum quidem peccaverimus nos, vel alii: tunc solum tristari bonum est ; cum autem in humanas necessitates inciderimus, inutilis est tristitie usus. Quia igitur et Discipulos nondum perfectos existentes huiusmodi tristitia impugnabat, vide qualiter eos dirigit per increpationem ; qui enim pluries ante hoc interrogabant, sicut Petrus: Domine, quo vadis, supra 13.d. et sicut Thomas: Domine, nescimus, quo vadis etc. supra 14.a. et Philippus: Ostende nobis Patrem etc. hi nunc audientes, quoniam absque Synagogis vos facient et quoniam odient vos et quoniam, qui interficiet vos, opinabitur culturam se offerre Deo: ita ceciderunt, ut amissione locutionis detinerentur et nihil ei loquerentur: quod eis improperans Dominus, dicit: Hec autem vobis etc. In quo etiam consolatur eos dicens eis rationem, quare hoc antea non predixit et occultam eorum aperiens tristitiam: Non enim parva erat mitigatio scire eos, quoniam sciverat Christus tristitie eorum superabundantiam.
marg.| {d} Sed ego veritatem dico vobis quasi dicat: tristitia implevit vos ex auditis ; sed etsi decies millies contristemini, quod confert, audire oportet.
marg.| {e} Expedit vobis, ut ego vadam quas i aliud est, quod vobis placet, scilicet me adesse: et aliud quod confert, id est me abire. Procurantis autem est in his, que prosunt, non parcere, quin dicat: in quo etiam Dominus consolatur et mitigat eos: non enim, que ad gratiam vestram sunt, dico, ait ; sed que ad profectum. Sed queritur de hoc, quod dicitur supra eodem: Hec autem vobis ab initio non dixi etc. Immo Mt. 10.b. dixit eis in initio missionis Apostolorum: Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Et ibidem: Tradent vos in Conciliis et in Synagogis suis flagellabunt vos et ad Presides et Reges ducemini propter me. Solutio secundum Chrysostomum: Flagella prius predixerat, sed quod mors eorum esset ita studiosa, ut putaretur Dei cultura, non dixerat: Hoc enim poterat eos maxime attonitos facere ; sed debebant, ut impii et nocivi iudicari. Vel aliter: Illic que a Gentibus debebant pati, predixit hic et Iudaica adiecit cum ampliori superabundantia. Iterum: Illic predixit futura ; hic quoniam in ianuis est, edocuit.
marg.| Θ ad eum, qui me misit ideo modo opus est predicere de consolatore alia.
marg.| {a} Et nemo ex vobis interrogat me: quo vadis quas i ita palam vadam et nullus interroget, quod visu corporali fieri cernet. Viderunt enim in nube ascendentem certi de gloria, qui prius predicta Passione quesierant: Domine, quo vadis, supra 13.b.
marg.| {b} Sed quia hec locutus sum vobis me i turum a vobis.
marg.| {c} Tristitia implevit cor vestrum quasi dicat: tunc quando videbitis ascendere, non queretis, non dubitabitis ; sed modo tristamini. Augustinus: Contristabatur in eis humanus affectus, quia carnalis desolabatur aspectus. Noverat autem Christus, quid eis potius expediret: quia visus interior ipse est utique melior, quo eos consolaturus erat Spiritus Sanctus non cernentium corporibus ingesturus corpus humanum ; sed seipsum credentium pectoribus infusus. Unde subdit.
marg.| {d} Sed ego veritatem dico vobis id est vere dico vobis. Et est quasi iuramentum.
marg.| {e} Expedit vobis ; ut ego vadam Augustinus: Expedit vobis, ut hec forma servi auferatur a vobis, nolo, ut semper adhuc me carnaliter diligatis et isto lacte contenti semper infantes esse cupiatis.
marg.| {f} Si enim non abiero etc. id est non eritis idonei eum recipere. Augustinus, Si tenera alimenta, quibus vos alui, non subtraxero, solidum cibum non esurietis: vel si carni {6. 380b} heseritis, carnaliter esurietis et capaces Spiritus non eritis.
marg.| {6. 380c} {Δ}] {a} Si autem abiero, mittam eum ad vos id est faciam vos idoneos ad recipiendum. Augustinus. Hoc est: non potestis capere Spiritum, nisi secundum carnem nosse desistatis Christum. 2Cor. 5.d. Et si noverimus Christum secundum carnem, sed iam non novimus. Chrysostomus Mittam, id est preparabo vos ad susceptionem illius: Qualiter enim, qui ubique est, mittitur ? Aliter autem et differentiam hypostaseos ostendit et que sit utilitas eius adventus, vel quis effectus, subdit.
marg.| {b} Et cum venerit ille, arguet id est redarguet.
marg.| {d} Mundum Iude os specialiter mundanos.
marg.| {e} De peccato suo.
marg.| {f} Et de Iustitia mea.
marg.| {g} Et de iudicio Diab oli. Et exponens, quod dixerat, subdit.
marg.| {h} De peccato quidem argu et, quia non crediderunt in me Chrysostomus, quasi dicat: non impune agent Iudei, que agent in me: quia redarguet eos Spiritus, cum venerit, id est omnem excusationem eorum abscindet et ostendet peccasse irremissibiliter. Sed quomodo redarguet ? Cum replens Apostolos, signa faciet per eos in nomine meo, cum ipse Spiritus dabitur ab Apostolis me invocato. Pater enim testatus est de me, ut in baptismo et in transfiguratione ; testabitur autem et Spiritus Sanctus.
marg.| {6. 381a} {Δ}] {a} De iustitia vero
marg.| mea redarguet eos. Dixerunt enim me iniustum et Deo contrarium. Unde etiam dixerunt. Non est hic homo ex Deo. Sed Spiritus Sanctus ostendet me Iustum et ita confundet eos de iustitia mea, id est per manifestationem iustitie mee. Et per quod argumentum ? Per hoc.
marg.| {b} Quia ad Patrem vado quia ostendet Spiritus Sanctus meam Ascensionem ad patrem. Ad Patrem enim ire, argumentum est irreprehensibilis vite. Et non solum vado illuc ad horam, sed manebo. Unde subdit.
marg.| {c} Et iam non videbitis me quia semper ero in celis et in mundum ultra non redibo visibilis. Chrysostomus: Vide per duo hec interemptam suspicionem perniciosam Iudeorum, scilicet per operationem signorum, unde dicit: Arguet mundum de peccato. Et per esse cum Patre. Unde De iustitia vero, quia vado ad Patrem etc. Neque enim signa facere peccatoris est: non enim potest peccator signa facere. Neque apud Deum esse et manere semper, est peccatoris. Unde per hoc obstruit ora Iudeorum dicentium: quoniam peccator est et quoniam non est ex Deo.
marg.| {d} De iudicio {6. 381c} Δ aute m, quia Princeps mundi huius iam iudicatus est
marg.| Chrysostomus Rursus hic eundem de iustitia reiterat sermonem, quasi dicat: per iudicium Diaboli confundet Iudeos, dicentes me iniustum. Argumentum enim contra eos est expugnatio adversarii, nequaquam enim peccator existens ex pugnassem eum, quod neque Iustus, qui hominum facere valuit. Sed quomodo potuit esse iudicatus Diabolus ? Respondemus. Per eius Resurrectionem, quam Spiritus Sanctus ostendit. Non enim valuit eum detinere in morte Diabolus, sed eum spoliavit, suos educens de limbo inferni. Unde Za. 9.c. Tu autem in sanguine Testamenti etc.
marg.| Item potestas eius extenuata fuit: quod sciunt, qui conculcant eum, sancti viri. Et nota quod quia ipsi dicebant, Demonium habet et quod seductor est: ideo dicit, quod de hoc confundentur et redarguantur, cum viderint eum expulisse et superasse Diabolum et condemnasse.
marg.| * Dominus in tempestate et turbine vie eius. In turbine, quia non videtur eius adventus. Mal. 3.a. Quis poterit cogitare diem adventus eius ? Is. 29.b. Erit repente, confestim visitabitur a Domino in tonitruo etc. Et 30.c. Subito dum non speratur, veniet contritio eius. Tertio, quia est proximum, vel vicinum cum hoc, quod est occultum. Dt. 32.e. Iuxta est dies perditionis. Abdie 1.e. et Soph. 1.c. Iuxta est dies Domini magnus etc. Iac. 5.b. Ecce Iudex ante ianuam assistit. Quarto, quia generale et omnibus et de omnibus peccatis. Iudicium enim nemini parcit, nec aliquod peccatum impunitum, vel indiscussum transcurrit. Rm. 14.b. Omnes enim stabimus ante tribunal Christi. Sap. 6.b. Non accipit personam cuiusquam Deus etc. Etiam Sancti hic timebunt. Iob. 36.c. Columne celi contremiscunt. Generale enim erit, quantum ad omnia tam cogitata, {6. 381d} quam dicta, quam facta. Eccl. ult. d. Cuncta adducit Deus in iudicium. Mt. 12.c. De omni verbo otioso etc. Rm. 1.b. Revelatur ira Dei de celo super omnem impietatem et iniustitiam hominum. Quinto, quia erit irrevocabile et inevitabile. Non enim flectetur Iudex nec precibus, nec muneribus, nec allegationibus. Prv. 6.e. Zelus et furor viri non parcet in die vindicte, nec acquiescet precibus cuiusquam, nec suscipiet pro redemptione dona plurima. Sexto, quia erit infallibile. Non enim decipitur divina Sapientia, Hbr. 4.d. Omnia nuda et aperta sunt oculis eius. Iob. 26.b. Nudus est infernus coram eo. Septimo, quia omnibus erit evidens causa iudicii. Iob. 12.d. Qui revelat profunda de tenebris. Dn. 7.c. Iudicium sedit et libri aperti sunt, Eccl. 11.d. In fine hominis denudatio operum illius. Et 16.b. Non dicas, a Deo abscondar etc. Mt. 10.c. Nihil opertum etc. 1Cor. 4.a. Nolite ante tempus iudicare, quoadusque veniet Dominus, qui illuminabit abscondita tenebrarum, 2Cor. 5.b. Omnes nos manifestari oportet etc. Octavo, quia horrendum erit et terribile. Hbr. 10.e. Terribilis autem quedam exspectatio iudicii et ignis emulatio, que consumptura est adversarios. Erit autem terror et horror undique: quia desuper erit Iudex iustus iratus. Sap. 6.a. Horrende et cito apparebit vobis. Hbr. 10.f. Horrendum est incidere etc. Amos 3.b. Leo fugiet, quis non timebit ? Inferius autem videbitur infernus accensus et preparatus. Is. 30.g. Preparatus est ab heri Tophet, Mt. 25.d. Qui paratus est Diabolo. Exterius mundus ardens, Ps. 96. Ignis ante ipsum precedet.
marg.| Item: Montes sicut cera fluxerunt, 2Pt. ultim. c. Per quem celi ardentes solventur et elementa ignis ardore tabescent. Interius autem conscientia mordens et rodens. Is. ultim. g. Vermis eorum non morietur etc. Sap. 4.d. Venient in cogitationem peccatorum suorum timidi.
marg.| {b} Quia Princeps mundi huius iam iudicatus est id est Diabolus. Ostendit unam causam timendi iudicium: quia Diabolo non pepercit, qui erat pretiosissima creatura, 2. Pet. 2.a. Si peccantibus Angelis non pepercit etc. Ez. 28.e. In terram proieci te et ante faciem Regum dedi te. Ps. quinquagesimonono. Dedisti metuentibus te significationem etc. Dominus enim punivit Diabolum, ut nos cogitaremus iudicium et timeremus eum. Et hoc valde utile est nobis. Ecclesiast. 11.c. Si multis annis vixerit homo et in omnibus his letatus fuerit: meminisse debet tenebrosi temporis etc. Sir. 28.a. Memento ire et desine inimicari. Sir. 18.c. Memento ire in die consummationis et tempus retributionis in consummatione facies. Et 31.a. Cogitatus prescientie avertit sensum. Is. 41.f. Prope facite iudicium vestrum, dicit Dominus. Ier. 15.d. A facie manus tue solus sedebam. Ps. 17. Omnia iudicia eius in conspectu meo. E contra dicitur de malis: Auferuntur iudicia tua a facie eius. Prv. 28.a. Viri mali non cogitant iudicium ; qui autem requirunt Dominum, animadvertunt omnia. Sequitur.
marg.| {c} Adhuc multa habeo vobis dicere que nemo habet determinare. Is. 64.b. Oculus non vidit Deus absque te, que preparasti etc.
marg.| {d} Sed non potestis portare modo quia ita sunt et ideo non estis capaces, sed debiles sensu ad capiendum tantam iustitiam et intelligendum. Hbr. 5.d. Imbecilles facti estis ad audiendum. Et postea dicitur: Omnis, qui lactis est particeps, expers est sermonis iustitie, 1Corinth. 3.a. Non potui vobis loqui tamquam spiritualibus, sed quasi carnalibus. Et infra: Nondum enim poteratis intelligere, sed necdum quidem potestis, 1Cor. 2.d. Animalis autem homo non percipit ea, que sunt Spiritus Dei etc. Vel Non potestis portare quia onerosa videntur et gravia: et vos estis debiles et mammotrephi, supra 6.f. Durus est hic sermo et quis potest eum audire ? Vel portare in corde mundo, vel fracto non reportatur, nec continetur Sapientia. Unde Sap. 1.a. In malevolam animam non introibit Sapientia. Et Eccl. 21.c. Cor fatui quasi vas confractum et omnem Sapientiam non tenebit.
marg.| {e} Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem doct rine, iustitie et vite * 1Io. 2.d. Unctio docebit vos de omnibus.
marg.| {a} Non enim loquetur a semetipso ; sed quecumque audiet, loquetur In q uo arguitur presumptio illorum, qui nolunt audire, sed iactant se de propria inventione. Eccl. 18.c. Antequam loquaris disce.
marg.| {c} Et que ventura sua annuntiabit vobis gaud ia Paradisi ad inflammandum amorem et supplicia inferni ad incutiendum terrorem et Pericula futura ad cautelam et discretionem.
marg.| {d} Ille me clarificabit etc.  De c larificatione, quam facit Spiritus Sanctus, require sup. 13.d. Nunc clarificatus est Filius hominis etc. Sequitur.
marg.| {a} Modicum et iam non videbitis me quas i modico tempore estis in tenebris huius exilii, quo abscondor a vobis.
marg.| {c} Et iterum modicum et videbitis me id est modicum est, usquequo pervenietis ad gaudium paradisi, quasi dicat: et modicum est incolatus presentis miserie et modicum est dilatio celestis patrie. 1Pt. 1.b. modicum nunc si oportet contristari etc. Et ponitur modicum quasi brevitas temporis et modicitas ipsius tribulationis. Is. 26.d. Abscondere modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio. Is. 54.b. Ad punctum in modico dereliqui te et in miserationibus magnis congregabo te: in momento indignationis mee abscondi faciem meam parumper a te.
marg.| Hoc est quod dicitur hic: Modicum et iam non videbitis me: quia hic absconditur nobis facies eius, quia videmus per speculum in enigmate. 1Cor. 13.d. Dicitur autem, modicum, quod patimur et re et tempore respectu glorie eterne. Rm. 8.d. Non sunt condigne etc. Cor. 4.d. Id quod in presenti est momentaneum etc. Gregorius. Minus tentat probatio, quam remuneratio consolatur: et retributionis merito pondus percussionis levigatur.
marg.| Item modicum, respectu consolationis admixte. Ps. 90. Cum ipso sum in tribulatione. Dn. 3.e. Angelus Domini descendit in fornacem et fecit medium fornacis, quasi ventum roris flantem. Ps. 93. Secundum multitudinem dolorum etc. 1Cor. 10.c. Facit eum tentatione proventum. 2Cor. 1.a. Sicut abundant passiones Christi in nobis: ita et per Christum abundat consolatio nostra. Is. 61.a. Ut consolarer omnes lugentes Sion. Et 66. Quomodo si cui mater blandiatur etc.
marg.| Item modicum, respectu pene debite. Ez. 4.b. Diem pro anno, diem, inquam, pro anno dedi tibi. Item modicum respectu pene Christi et Sanctorum. Gregorius Facta precedentia recolamus: et gravia non erunt, que sustinemus. Hbr. 12.a. Recogitate eum, qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem, ut non fatigemini animis vestris deficientes, nondum enim usque ad sanguinem restitistis. 1Mcc. 6.d. Ostenderunt elephantis sanguinem uve et mori. e
marg.| Dixerunt ergo ex etc.  Ita multi mirantur de hoc, quod dicitur, quod modicum est, quod patiuntur: videtur enim eis longum et reputant magnum. Unde Augustinus Hoc modicum longum nobis videtur,* quoniam adhuc agitur, sed cum finitum fuerit, tunc sentiemus, quam modicum fuerit. Istis ergo Dominus respondet.
marg.| {a} Amen, amen dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos ; mundus autem gaudebit: vos autem contristabimini quas i illic agent festivitatem primo et vos vigiliam solennitatis.
marg.| {e} Sed tristitia vestra vertetur in gaudium et e orum letitia, supple, in luctum. Sic fit de aqua vinum, supra 2.b. Ps. 29. Ad vesperam demorabitur fletus. Ier. 31.c. Convertam luctum eorum in gaudium et consolabor eos et letificabo a dolore suo. Item in eod. b. In fletu venient et in misericordia reducam eos. in eod. c. Quiescat vox tua a ploratu et oculi tui a lacrimis: quia est merces operi tuo. Bar. 5.a. Hierusalem exue te stola luctus et vexationis tue et indue te decore et honore. E contra dicitur de malis. Prv. 14.b. Extrema gaudii etc. Et Iob. 21.b. Ducunt in bonis dies suos et in puncto etc. Amos 8.c. Convertam omnes festivitates vestras in luctum et omnia cantica vestra in planctum.
marg.| tristitia vestra
marg.| De sponsi subtractione. Lc. 22.c. Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes et estis tristes.
marg.| Ex Iudeorum induratione. Rm. 9.a. Tristitia est mihi et continuus dolor. Ier. 31.c. Rachel plorans filios suos etc.
marg.| Ex patrie dilatione et hostium insultatione. Ps. 119. heu mihi, quia incolatus etc. Et alibi. Ps. 42. Dum dicitur mihi per singulos dies etc.
marg.| Ex peccatorum recordatione. Eccl. 7.a. Cor sapientis, ubi tristitia.
marg.| {6. 383b} vertetur in gaudium
marg.| Resurrectionis, unde infra 20.e. Gavisi sunt Discipuli.
marg.| Gentium conversionis. Is. 54.a. Letare sterilis, que non paris. Eccl. 61.a. darem eis coronam etc.
marg.| Remunerationis. Is. 51.b. Gaudium et letitia invenietur in ea.
marg.| Venie et remissionis. Prv. 14.b. Cor, quod novit etc.
marg.| {f} Mulier cum pari   t, tristitiam habet ] . Mulier dicitur Ecclesia, vel anima fidelis, multis rationibus.
marg.| marg.|Quia
marg.| Compatiens. Ier. 31.c. Rachel plorans filios suos etc. Rm. 12.c. Flere cum flentibus etc. Iob. 30.c. Flebam quondam super eo, qui afflictus erat etc.
marg.| Verecunda. Lc. 1. de verecundia Marie. Eccl. 26.c. gratia super gratiam mulier sancta et pudorata.
marg.| Ferax sive fecunda. Ps. 127 : « Uxor tua sicut vitis » etc.
marg.| Speciosa. Ct. 4.b. « Tota pulchra es » etc.
marg.| Cupida et amabilis. 1Rg. 1.a. Helcana diligebat Annam. 2Rg. 1. Amabilis super amorem mulierum.
marg.| Subdita per obedientiam. Gn. 3.c. Sub viri potestate eris.
marg.| Clausa silentio et sensuum custodia. Eccl. 26.c. Mulier sensata et tacita etc.
marg.| Timens. Est. 13.c. Viso Assuero Regina corruit et in pallorem colore etc.
marg.| Sedula. Eccl. 26.c. Gratia mulieris sedule delectabit virum suum.
marg.| Mollit Herum, id est Christum orationibus placat.
marg.| {g} Cum parit, tristitiam habet Tris titia anime, vel Ecclesie comparatur angustie parturientis, propter acerbitatem et doloris magnitudinem. Unde Lam. 2.d. Magna velut mare contritio tua. Ier. 6.g. Luctum unigeniti etc. Apc. 12.a. Mulier cruciatur, ut pariat. Item propter brevitatem doloris. 1Pt. 1. Modicum nunc si oportet etc. Item propter fructum continue sequentem, Ps. 126. cum dederit dilectis suis etc. Prv. 20.c. Malum est, malum est etc. Dicitur autem Ecclesia parere in predicatoribus, in penitentibus, in bene operantibus, in fideliter morientibus. Ista enim quatuor genera sunt matres in Ecclesia suorum fetuum. Predicator enim, sive Prelatus, habet dolores parturientis pro his, qui in utero moriuntur perpetuo eiulando. Unde Ier. 4.c. Ventrem meum doleo etc. Unde Ambr. Ventrem meum doleo, ut prophetico loquar eloquio: quia quem regeneraturus eram, amisi.
marg.| Item pro his, qui in utero colliduntur. Unde Gn. 25.d. Dedit Deus conceptum Rebecce, sed collidebantur in utero eius parvuli. Que ait: Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere ? Item pro his, qui iam nasci incipiunt fortius clamando. Iob. 39.a. Incurvantur ad fetum et pariunt et rugitus emittunt. Gal. 4.c. Filioli mei, quos iterum parturio etc. Apc. 12.a. Mulier in utero habens et clamabat, parturiens et cruciatur, ut pariat. Item pro his, qui a partu retrahuntur graviores angustias tolerando. Is. 37.a. Venerunt filii usque ad partum et virtus non est pariendi. Gr. Pensandum est, quantum sit sanctis predicatoribus dolor de cadentibus, quantus de stantibus timor, quantus fervor de convertendis, quanta etiam solicitudo: quam fortes oporteat esse in preceptis, terribiles in minis, compatientes infirmis, blandos in exhortatione, humiles in magisterii ostensione, infirmos in valetudine, in contemptu temporalium damnantes. Item anima penitens parturit in dolore contritionis, in emissione confessionis. Tunc enim emittitur peccatum et tunc paritur salus et venia: sicut est consuetudo in quibusdam partibus, quod mulieres non pariunt fetum, nisi bufones emittant similiter. Item gratia non paritur, vel opus gratie sine peccati emissione per confessionem. Iob. 26.d. Obstetricante manu eius eductus est coluber tortuosus. Et cum hoc pariter Spiritus salutis. Unde Is. 26.d. A facie tua, vel a timore tuo Domine, concepimus et parturivimus Spiritum salutis. Item educatur partus iste in labore satisfactionis et solicitudine circumspecte conversationis. Item parturit anima fidelis cum clamore orationis, cum incurvatione pietatis et compassionis, cum dolore diruptionis carnis. Oportet enim, quod caro dirumpatur per disciplinas et macerationem: et tunc apta est ad producendum conceptum, id est bonum propositum in operatione. Non enim patitur nature corruptio parere quicquam boni sine cruciatu, unde Gn. 3.c. In dolore paries filios. Apc. 12.a. Cruciatur, ut pariat, sed multi cruciantur ut pariant. Ier. 9.b. Ut inique agerent, laboraverunt. Eccl. 10.c. Labor stultorum affliget eos. Item parit fideles moriens, Deum et Sanctos eos invocando. Ps. 16. In tribulatione mea invocavi Dominum. Item partum suum et animam Angelis obstetricantibus commendando. Ps. 30. In manus tuas, Domine etc. Item post puerperium sine fine cum Domino letando. Is. 51.b. Gaudium et letitia invenietur in ea. Sequitur.
marg.| {h} Quia   *   venit hora eius Hora predicantium est infatigabiliter predicandi opportunitas, sup. 4.e. Videte regiones quoniam albe sunt iam ad messem. Mt. 9.d. Messis quidem multa. Hora est penitendi pro temporis indulti brevitate. Iob. 14.a. Breves dies hominis sunt. Hora bene agendi est pro bene operandi irreparabili licentia. Ut Eccl. 9. Quodcumque potest manus tua etc. Hora in pace moriendi est pro malorum et periculorum instantia. Phil. 1.d. Cupio dissolvi et esse cum Christo etc.
marg.| {a} Cum autem peperit puerum, iam non meminit pressure propter gaudium Pare re ergo debemus, quia maledicta sterilis in lege et maledicta ficus, in qua non invenitur fructus. Mt. 21.b. Parere autem debemus masculos non feminas, id est non fluxa et mollia et effeminata opera ; sed fortia, que significantur per duodecim filios Iacob.
marg.| Primus est Ruben, qui interpretatur visio et significat fidem et Dei cognitionem. 1 Cor. 13.d. Videmus nunc per speculum etc. Ier. 9.g. In hoc glorietur, qui gloriatur scire et nosse me. Hec visio debet coarctari in Deum secundum limites Sanctorum, non extra effundi et extendi ad errores et sortilegia ; alioquin maledicitur. Gn. 49.a. Effusus es sicut aqua, non crescas.
marg.| Secundus filius est Simeon, qui interpretatur audiens merorem, id est timor. Auditus enim meroris et fletus infernalis incutit timorem. Abac. 3.d. Audivi et conturbatus est venter meus etc. Ibi enim est fletus et stridor dentium, Mt. 3.f. Tertius est Levi, qui interpretatus datus et donum, id est amor, qui antonomastice dicitur donum, quia gratuitum mere. Et primo datur et in eo omnia donantur. Habet enim omnia bona annexa: caritas enim patiens est, benigna est etc. 1Cor. 13.b. Et Sap. 7.b. Venerunt mihi omnia bona pariter cum illa. Hic amor est Solgyrans ad meridiem ; timor autem est Sol reflectens ad Aquilonem. Huic partui amoris maxime insidiatur draco, sicut habetur. Apc. 12.d. Persecutus est draco mulierem, id est animam fidelem, que peperit masculum, id est amorem Dei fortem et insuperabilem: et misit serpens ex ore suo post mulierem aquam tamquam flumen, ut ea faceret trahi a flumine. Hoc est, quando Diabolus homini exuto a peccatis suggerit preteritas voluptates carnales, honores seculares, divitias temporales. Sic Laban, id est candor mundi persequitur Iacob fugientem. Gn. 21.c. Sed dicitur ibi, quod terra adiuvit mulierem et aperuit os suum et absorbuit flumen, quod misit draco. Terra, id est consideratio mortis, quia terra sumus et in terram revertimur. Ier. Facile contemnit omnia, qui se semper cogitat moriturum. Eccl. 7.d. Memorare novissima tua et in eternum non peccabis. Et 11.d. Malitia unius hore oblivionem facit luxurie magne. Eccl. 11.d. Meminisse debet tenebrosi temporis etc. Is. 13.d. Non ponet ibi tentoria Arabs, id est occidentalis: quia qui cogitat de morte, non fingit quietem suam in Babylone. Quartus filius est Iudas, id est confessio, qui primus intravit mare rubrum et fecit alios intrare. Gn. 49.b. quia per confessionem intramus laborem penitentialem. Huius manus est in cervicibus inimicorum: quia confessio destruit peccatum et humiliat conceptum, secundum illud Ps. 31. Dixi. Confitebor iniustitiam meam Domino etc. Quintus est Dan, qui interpretatur iudicium. De his filiis Iacob, vide Gn. 49. Sequitur.
marg.| {k} Amen, amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis ]   Nota , quatuor consideranda sunt hic: Quales debeant petere, quid, a quo et quomodo, sed pretermittit Amen, * amen, quod est iuramentum, ut de impetratione certi simus, quia dubitatio impedit orationem. Iac. 1.a. Postulet autem in fide nihil hesitans. Et postea: Non estimet autem homo ille, quod accipiat aliquid a Deo. Bis autem dicit, amen, propter duplicem certitudinem. Homines enim in promissis solent dupliciter decipere. Aut omnino non reddendo promissum, aut diminuendo. Sed Dominus, quod promittit, solvit. Unde Ps. 88. Que procedunt de labiis meis, non faciam irrita. Et etiam ultra promissum reddit. Unde Is. 37.g. nam dicit Dominus de Rege Assyriorum. Non intrabit civitatem hanc et non faciet ibi sagittam etc. sed cum his addidit, quod centum octogintaquinque millia occisi sunt de exercitu eius. Similiter Nm. 17.b. Quem ex his elegero, germinabit virga eius, sed cum hoc etiam fronduit et floruit et fructum fecit. Et Lc. 1.a. dum Zacharias orat, pro populo additum est ei de filio nascituro. Unde dicitur ibi: Exaudita est deprecatio tua et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium.
marg.| Item Salomon petiit sapientiam et addidit divitias et gloriam. 3Rg. 3.b. Iac. 1.a. Qui dat omnibus affluenter Eph. 3.d. Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter, quam petimus, aut intelligimus secundum virtutem, que operatur in nobis, ipsi gloria in Ecclesia et in Christo Iesu Vobis Apos tolis, scilicet et imitatoribus vestris. In hoc ostenditur, quales debent petere, credentes, scilicet et diligentes. supra 9.f. Scimus, quia Deus peccatores non audit ; sed si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit: hunc exaudit. sup. 14.b. Si quid petieritis in nomine meo, hoc faciam. Et subdit statim: Si diligitis me, mandata mea servate. Mt. 15.c. Non est bonum sumere panem filiorum et dare canibus Panem, id est gratiam, vel vitam eternam. Si quid, id est aliquod. In quo ostenditur, quod sit petendum, scilicet vita eterna, que est quid: non temporalia, que nihil sunt. Ier. 4.f. Aspexi terram et ecce vacua erat et nihili vacua, quia nihil terrenum implet. Nihili, quia cito transit. Unde Bernardus. Si quid soliditatis haberent, implerent. Nec est mirum, quia sunt umbra et ventus. Eccl. 34.a. Quasi qui apprehendit umbram et persequitur ventum etc. Et ideo dicitur infra eodem.
marg.| {a} Usque modo non petistis quicquam Debe mus ergo petere illud, quod est aliquid, de quo dicitur Ex. 3.d. Ego sum, qui sum: et qui est, misit me ad vos. A quo sit petendum, ostenditur, cum dicit: Patrem non dicit, meum, ut intelligatur Pater omnium nostrum. Et hoc dicit ad innuendum, quod de facili impetrabimus a Patre et quod non dabit nisi utile filiis. Unde 1Io. 3.d. Fiduciam habemus ad Deum, ut quicquid petierimus, accipiemus ab eo. Et Lc. 11.b. Si quis petierit patrem panem, numquid lapidem dabit illi ? Aut si piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi ? Aut si petierit ovum, numquid porriget illi scorpionem ? Si ergo vos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester celestis de celo dabit Spiritum bonum petentibus se.
marg.| Nota, per panem intelligitur caritas, sine qua vacua est mensa. Per piscem autem fides, que nutritur in aquis Baptismi et Scripturarum. Per ovum spes, que producit ex se rem quasi pullum. Ista dat Dominus: diabolus vero dat lapidem, id est cordis duritiam. Et panes convertit in lapides. {6. 384b} Mt. 4.a. Dic, ut lapides isti panes fiant etc. Dominus autem lapides convertit in panes. Unde Ez. 11.d. et 36.f. Auferam a vobis cor lapideum etc.
marg.| Item dat serpentem erroris et heretice pravitatis pro pisce fidei et scorpionem, id est fiduciam vanam temporalium pro ovo spei eternorum. Incedit enim mundus blande ut scorpio, sed cauda pungit. Prv. 11.d. Qui confidit in divitiis, corruet. A Patre ergo Deo petendum est, qui libenter dat et bona dat. Ideo in oratione Dominica premittitur nomen Patris. Mt. 6. Beatus Bernardus.Ubi est illud, quod antiquitus tam frequenter et tam terribiliter intonare solebat. Ego Dominus, ego Dominus, mihi omnino dictatur oratio, cuius principium nomen dulce paternum, sequentium petitionum obtinendarum prestat fiduciam. Quomodo sit petendum, scilicet pie et perseveranter et ad salutem et pro se. Pie, sicut filii corde simplici et intelligenti, ut cognoscamus, quod petimus per fidem et attentionem, ne dicatur nobis illud Mt. 20.c. Nescitis, quid petatis.
marg.| Item ut speremus nos impetraturos et diligamus tamquam filii patrem, a quo petimus. Hec autem fiunt Fide, Spe et Caritate: et hec importat hoc, quod dico, pie, quia dicit Augustinus in principio Enchyridion, quod Theosebia, sive pietas in his tribus consistit. Hoc autem notatur per hoc, quod dicitur, Pater quia filius debet esse, qui petit.
marg.| Item oportet, quod perseveranter: quod notatur, cum dicitur, petieritis quod est verbum subiunctivi preteriti perfecti. Iac. ult. d. Multum valet deprecatio Iusti assidua.
marg.| Item 1Th. 5.d. Sine intermissione orate. Eccl. 18.c. Non impediaris orare semper. Eph. 6.c. Orantes omni tempore in Spiritu et in ipso vigilantes in omni instantia. Et hoc oportet, quia semper habemus in curia accusatores et contradictores. Unde Za. 3.a. Et Satan stabat a dextris eius, ut adversaretur ei. Propter hoc dicit Is. 62.c. Qui reminiscimini Domini, ne taceatis et ne detis silentium. Et quare instanter clamandum et petendum sit, dicitur Lc. 11.b. Si perseveraverit pulsans, dico vobis, etsi non dabit illi surgens, eo quod amicus eius sit, propter improbitatem tamen eius surget et dabit illi, quotquot habet necessarios.
marg.| Item petendum est ad salutem, ea, scilicet que expedientia sunt ad vitam eternam, quod notatur ibi: In nomine meo etc. quod est Salvator. Multi enim petunt, quod impedit salutem eorum. Sicut illi, qui petunt amotionem paupertatis, vel tentationis, sicut Paulus 2Cor. 12.c. Vel qui petunt divitias, que magis sunt fomentum peccati frequenter, sicut aqua frigida febris. Ier. 51.e. In calore eorum ponam potus eorum. Prv. 26.c. Cum defecerint ligna, extinguetur ignis. Propter hoc Dominus dat quandoque paupertatem et egritudinem quasi emplastrum mordax contra morbum peccati. Unde Gregorius. de Beato Benedicto, qui tentatus proiecit se in spinas, dicit, quod ibi diu volutatus toto corpore vulneratus exiit et per cutis vulnera vulnus sanavit mentis, quia voluptatem traxit in dolorem.
marg.| Item quando homo petit potestatem, vel honorem, petit quasi gladium, sicut phreneticus. Lc. 22.d. Ecce duo gladii hic.
marg.| Per quos significatur duplex potestas, secularis et spiritualis. Rm. 13.b. Non sine causa gladium portat.
marg.| Cum ergo potestas sit gladius, non expedit phrenetico, vel puero.
marg.| Multi tamen sunt sicut Herodes, qui cultello se occidit. Et sicut pueris non dandus est cultellus: ita nec istis potestas et maxime spiritualis, que quanto est subtilior, tanto est periculosior. Sed pueri libenter habent huiusmodi.
marg.| Ideo dicitur Prv. 1.c. Usquequo parvuli diligitis infantiam et stulti ea, que sibi noxia sunt, querunt ? Et sicut quando aliquis multos portat cultellos, signum est, quod sit fur et homicida. Sic ille qui habet plures dignitates, vel beneficia, videtur esse fur et homicida, supra capitulo 10.b. Fur non venit, nisi ut furetur et mactet et perdat.
marg.| Alii autem sunt, qui petunt directe contra salutem, ut habeant copiam, scilicet alicuius peccati, sicut 3Rg. 2.d. Adonias petiit Abisac. Unde dixit Salomon: Contra animam suam petiit Adonias et statim fecit eum occidi.
marg.| Item petendum est pro se. Unde dicit, dabit vobis. Unde non est exauditus Samuel pro Saul. 1Rg. 16.a. {6. 384c} Δ subdit.
marg.| {a} Hec in proverbiis etc. id est obscure et que non intellexistis. Et loquitur vel de omnibus, que obscure ei dixerat: vel de illis specialiter, que dicta sunt eis in hoc sermone. sup. 10.a. Hoc proverbium dixit illis Iesus ; illi autem non cognoverunt, quid loqueretur eis. Ibi require, quid est proverbium.
marg.| {b} Venit hora etc. quasi dicat: erit tempus, quando scietis omnia manifeste. Et loquitur de tempore Resurrectionis: Tunc enim per quadraginta dies apparens eis, disputavit cum eis congregatis et dicens ea, que de regno Dei sunt, ut dicitur Act. 1.a. Et est, ac si dicat, modo in timore positi non attenditis his, que dicuntur, sed vobis sunt obscura ; tunc autem resuscitatum videntes et mecum existentes, poteritis palam omnia discere: in quo ostendit etiam, quod expedit eum abire. Et quia occulta tunc erunt aperta et quia obtinebunt omnia petita, sicut dictum est et adhuc repetit ad confirmationem, dicens.
marg.| {c} In illo die in nomine meo petetis id est nomen meum invocabitis petendo. Et ne dicerent, in nomine Patris, non tuo petendum est, ostendit, quod ipse sufficit eis. Unde dicit.
marg.| {e} Et non dico vobis etc. quasi dicat: sufficit amor meus patrocinari vobis. Hoc autem dicit, ne credant Filium minorem Patre: et eos indigere, ut rogaret Patrem pro eis.
marg.| {f} Ipse enim Pater amat vos etc.  Cont inuatur autem sic: Annuntiabo vobis in Patre meo palam hoc, quia scilicet ipse amat vos: vel annuntiabo de Patre vobis, quasi de amico et benevolo vobis: Ipse enim etc. Vel sic lege.
marg.| {c} In illo die in nomine meo petetis Patr em scilicet. Et ut fiduciam obtinendi habeant, subdit:
marg.| {e} Et non dico vobis etc. quasi dicat: non oportet eum rogari de vobis, quasi de inimicis: Ipse enim Pater amat vos. Et loquitur secundum quod dicitur vulgariter, quod non oportet multum rogare pro amico.
marg.| {g} Quia vos me amastis quasi dicat: ipse diligentes me diligit, id est in amicitia conservat et in gratia augmentat.
marg.| {h} Et credidistis, quia ego a Deo exivi id est quod missus sum a Deo et non ei contrarius, sicut credunt alii Iudei. Hec autem duo exigit a nobis Pater, amorem et fidem, affectum et intellectum. Vel A Deo exivi, id est ab eo sum per generationem. Credidistis, dico et hoc est verum, unde.
marg.| {i} Exivi a Patre per generationem.
marg.| {k} Et veni in mundum per carnis assumptionem.
marg.| {l} Iterum relinquo mundum per mortem et Crucem.
marg.| {m} Et vado ad Patrem in A scensione, id est ad potiora bona Patris, vel ad Patris immortalitatem. Et nota quod multum mitigabat eos sermo Resurrectionis: ideo dicit eis Iesus. Vado ad Patrem. Per hoc enim sperabant se etiam resurrecturos in fine. Per hoc etiam in tuto erant in tribulatione, cum scirent adiutorem in celo se habere.
marg.| {n} Dicunt ei Discipuli eius: Ecce nunc palam loqueris et proverbium nullum dicis Nota quod Dominus dixerat eis tria, unde valde exhilarati sunt, scilicet quod Pater amabat eos et quod a Deo erat et quod ad Patrem ibat. Hoc autem maxime inter alia respirare fecit, scilicet quod erant Patris amici. Unde quia per hoc ad id quod erat in mente eorum respondit, ideo dicunt quod palam loquitur. Facile enim intelligit homo id quod diligit audire, ideo commendando eum dicunt: Ecce.
marg.| {p} Nunc scimus, quia scis omnia quia scis etiam, que sunt in mente nostra.
marg.| {q} Et non opus est tibi, ut quis te interroget quia scis, antequam interroget, que velit. Antequam enim audias, scis, que scandalizant nos. Quod patet, quia remedium apposuisti et requiescere nos fecisti.
marg.| {r} In hoc ] id est per hoc, quod ita scis occulta, nos interrogatus, credimus, quia a Deo existi. Et quia ista fides adhuc erat debilis et velut quandam gratiam tribuentes ei dixerant: Nunc scimus, quia scis omnia etc. Ideo ostendit fidem eorum adhuc esse debilem et imperfectam. Unde sequitur.
marg.| {t} Respondit eis Iesus: Modo creditis ] id est cum dico vobis placentia et nondum sustinetis adversa, creditis quoquo modo, sed non perfecte, ut putatis.
marg.| {u} Ecce venit hora id est appropinquat
marg.| {x} Et iam venit id est in ianuis est.
marg.| {y} Ut dispergamini {6. 385a} unus quisque in propria
marg.| quasi dicat: vos dicitis, quod creditis et fidem perfectam vos habere putatis ; sed multis indigetis aliis, ut ad perfectionem veniatis. Nunc autem nihil perfectum est in vobis, quia statim ad flatum modicum abscindemini. Et nota quod dicit (dispergamini unusquisque) quasi dicat: interim dominabitur vobis timor, ut neque simul ad invicem possitis manere, nec simul recedere ; sed quilibet fugiet in propria, id est ubicumque poterit quilibet via sua, vel (in propria) id est in vestre infidelitatis timorem, vel (in propria) id est ad salvationem propriam sui. Iob. 6.c. Fratres mei recesserunt a me.
marg.| {a} Et me solum relinquatis quas i sine adiutorio, vel solatio vestro.
marg.| {b} Et tame n (non sum solus, quia Pater mecum est) quasi adiutor. Ier. 20.c. Dominus mecum est, quasi bellator fortis. Et loquitur condescensive adhuc, ac si indigeret auxilio Patris. Et ideo subdit rationem condescensionis, dicens.
marg.| {c} Hec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis id est requiem, ut scilicet non abiiciatis me a mente vestra, sed suscipiatis. Quia enim multa dixerat condescensive: ideo in fine huius sermonis dicit causam huius, quasi dicat: hec dicuntur in vestram consolationem et amorem, non enim trahuntur in dogmatis perversitatem (hec) adversa (locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis) id est ideo ea predixi vobis, ut contra ea muniti sitis et a me non recedatis.
marg.| {e} In mundo pressuram habebitis quasi dicat: non solum mala patiemini tempore mee mortis, quando dispergemini ; sed et semper quamdiu eritis in mundo.
marg.| {f} Sed confidite de victoria et a lapsu resurgite, quia.
marg.| {g} Ego vici mundum Chrysostomus quasi dicat: Magistro superante inimicos non oportet Discipulos anxiari. Qualiter autem vicisti, dic mihi, mundum ? Dixi quidem iam, quoniam Principem eius submisi deorsum, supra 12.e. Scietis autem et postea, quo vicerim eum omnibus et credentibus et locum dantibus vobis: hucusque debet protendi homilia, quia hic terminatur sermo.
marg.| Θ mini unusquisque in propria id est  a d propriam infidelitatem redeatis, quasi dicat: iam prope est ; ita ut quod modo creditis, relinquatis, non solum corpore me relinquentes, sed et mentis fide. Unde, nos sperabamus, quod esset redempturus Israel. Lc. ult. c.a. Et me solum relinquatis Is. 63.a. De Gentibus non est vir mecum. Mt. 26.f. Tunc Discipuli relicto eo etc. Et Iob. 6.c. Necessarii mei recesserunt a me. Et 19.b. fratres meos longe fecisti a me etc.
marg.| {b} Et tame n (non sum solus, quia pater mecum est.) Hic perficit fidem eorum imperfectam, quasi dicat: vos dicitis, quia a Deo exivi ; sed hoc parum est, ad maius volo vos perficere: ut sciatis, quod Pater mecum est, ne sic putetis a Deo exisse, ut putetis etiam recessisse.
marg.| {c} Hec locutus sum vobis non solum que in cena, sed que ab initio vocationis. Specialiter tamen intelligitur de his, quia pro eis moriturus tamquam verba novissima dixit.
marg.| {d} Ut in me pacem habeatis hic pectoris et post eternitatis. Augustinus Recte in hoc sermonem suum mirabilem et prolixum consummat, in quo causam et finem, propter quem locutus est eis, commendat et commemorat, ut id est habeant pacem in ipso, propter quam totum agitur. Et postea dicit, hac pace in pressuris omnibus consolamur et hac a pressuris omnibus liberamur: propter hoc omnem tribulationem fortiter sustinemus, ut in hac feliciter sine ulla tribulatione regnemus et ideo merito in hec conclusit verba.
marg.| {e} In mundo pressuram habebitis quasi dicat: in me habebitis pacem eternitatis, sed hic in presenti pressuras sustinebitis. Vel sic (in me pacem habebitis.) Et ne intelligerent de pace temporis, subdit (in mundo etc.) quasi dicat: in me est pax pectoris interius, sed (in mundo) turbabimini exterius.
marg.| {f} Sed confidite non in vobis, sed in me, quia. (Ego vici mundum,) Ier. 17.b. Benedictus vir, qui confidit in Domino etc. Augustinus Spiritu dato, factum est in eis, quod nunc dictum est. Confidunt enim et vicerunt. In quo nisi in illo ? Non enim vicisset ille mundum, si membra eius vinceret mundus. Unde ait Apostolus. 1Cor. 15.g. Gratias ago Deo, qui dat nobis victoriam. Continuoque subiecit. Per Dominum nostrum Iesum Christum. Qui dixerat suis. Confidite, ego vici mundum, Apc. 5.b. Vicit leo de Tribu Iuda. 1Io. 5.a. Hec est victoria etc.
marg.| secundum Augustinum sic legitur.
marg.| {c} Arguet mundum de peccato quod fecerunt.
marg.| {f} Et de iustitia quam omiserunt, vel imitati non sunt.
marg.| {g} Et de iudicio quod non timuerunt. Et exponendo subdit.
marg.| {h} De peccato quidem, quia non crediderunt in me Poni t hoc peccatum infidelitatis specialiter, quia hoc manente, cetera manent, Θ hoc decedente, cetera remittuntur.
marg.| {a} De iustitia vero cred entium, quam non imitantur. Et conversus ad Apostolos, quibus loquebatur, ostendit, que sit ista iustitia, per quam, vel de qua mundus arguitur, dicens.
marg.| {b} Quia ad Patrem vado etc. Augustinus. Mundus de peccato quidem suo, de iustitia vero arguitur aliena, sicut arguuntur de lumine tenebre. Quantum enim malum sit eorum, qui non credunt, non solum per seipsum, verum etiam ex bono potest apparere eorum, qui credunt. Et quoniam ista vox infidelium esse consuevit: quomodo credemus, quod non videmus ? Ideo credentium iustitiam sic opportuit definiri, quia ad Patrem vado et iam non videbitis me vos Apostoli et tamen Θ credetis. Et hec est vera iustitia fidei, credere, quod non videtur. Tunc enim Iustus ex fide vivit, si non videt, quod credit. Habacuch.
marg.| {c}. 2.a. Hbr. 11.a. Fides est substantia rerum sperandarum, argumentum non apparentium, infra 20.g. Beati, qui non viderunt et crediderunt. Nam et in Apostolis, qui viderunt Christum, non ex hoc laudata est fides eorum, quia credebant, quod videbant, id est Filium hominis, sed quia credebant, quod non videbant, id est Filium Dei.
marg.| {a} De iudicio autem quod non timuerunt et tamen timere debuerunt.
marg.| {b} Quia Princeps mundi huius iam iudicatus est supr a 12.e. Nunc iudicium est mundi, nunc Princeps huius mundi eiicietur foras. Proponit ergo causam timendi iudicium: quia Diabolo, qui erat pretiosissima creatura, non pepercit. Unde 2Pt. 2.a. Si Angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit in iudicium cruciandos reservari etc. exemplum eorum, qui impie acturi sunt, ponens. Et nota Glossa Augustinus Arguitur de peccato, qui in Christum non credit etc. Sequitur.
marg.| {e} Adhuc multa habeo vobis dicere etc.  Dixe rat Dominus: Expedit vobis, ut ego vadam, quia mittam vobis Paracletum, id est Advocatum, qui arguet adversarios vestros: et non solum hoc, sed et consulet vobis et docebit vos. Et hoc est, quod dicit hic: Docebit vos etc. Ista enim debet facere Advocatus, hostes confutare et suis consulere in causa sua. Vel aliter continua. Dixit, quod Spiritus Sanctus arguet mundum, id est faciet ipsos fortes et audaces ad arguendum, hic dicit, quod facit eos prudentes. Et hoc est, quod dicit.
marg.| {c} Adhuc multa habeo vobis dicere quasi dicat: adhuc indigetis instructione et non quia insufficiens Doctor sim.
marg.| {d} Sed non potestis portare modo id est non estis adhuc capaces.
marg.| {e} Cum autem venerit ille Spiritus veritatis quem promitto vobis.
marg.| {f} Docebit vos omnem veritatem Augustinus: Vel sicut in nonnullis codicibus legitur: Deducet vos in omni veritate vel docebit vos omnem veritatem quasi dicat: confert et expedit me abire, si demum debetis portare, cum abiero, que modo non potestis. Sed quam dicit veritatem ? Respondemus. Omnem veritatem de me, quasi dicat: de meipso magna non loquor. {6. 382a} Δ ille autem dicet excelsa, modo creditis humilia de me tunc magna. Non est contrarium, quod dicitur, sup. 15.b. Omnia quecumque audivi a Patre meo etc. Est enim sensus, quod omnia, que expediebant eis dicere tunc, vel quod nihil dixit contrarium Patri. Vel omnem veritatem vie et patrie. Augustinus Promittit totum, quod facturus erat Spiritus, non quod in hac vita totum sit implendum. Simile 1Io. 2. Unctio docebit vos de omnibus. Et bene dico, quod docebit vos veritatem, non falsitatem.
marg.| {a} Non enim loquetur a semetipso ] id est non finget doctrinam novam, mee scilicet contrariam et a mea separatam. sup. 7.f. Cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur. Chrysostomus Quia dixerat de spiritu: Ille vos docebit omnia et rememorabit et in tribulationibus vos consolabitur: quod ipse Christus non fecit: et quoniam expedit, ut ego vadam et illum venire: et tunc quidem non potestis portare ; tunc autem poteritis: et quoniam ducet vos in omnem veritatem: ne hoc audientes maiorem Filio Spiritum estiment et maiorem et perfectiorem operationem eius, quam Filii, ideo subdit infra eod. De meo accipiet. Et hic: Non loquetur a semetipso, id est nihil contrarium, nihil proprium preter mea, sicut de ipso dicitur, supra 14.b. A meipso non loquor, id est nihil separatum, nihil proprium et nihil alienum a Patre loquor.
marg.| {b} Sed quecumque audiet, loquetur id est certa et vera loquetur.
marg.| Per hoc enim nihil aliud significat, nisi in fallaciam Spiritus, sicut sup. 3.d. dicitur de Filio: Quod vidit et audivit, hoc testatur, id est quod certissime novit, sup. 8.e. Quod vidi apud Patrem meum, hoc loquor.
marg.| Sicut enim certiora habemus, que audivimus a veris Doctoribus, quam que fingimus: ita dicit, quod Spiritus Sanctus audita loquetur, non ficta, vel nova. Et est sensus, quod ea que certissima sunt, loquetur: et eadem que filius, a quo accipiet. In quo etiam notatur secundum Augustinum quod Spiritus Sanctus non est a se, sed a Patre et Filio. Et quia dixit: Non loquetur a semetipso, propter hoc, ne crederetur non esse equalis Patri et Filio, ideo subdit.
marg.| {c} Et que ventura sunt, annuntiabit vobis Per quod patet, quod Deus est. Dei enim proprium est maxime dicere futura. Chrysostomus Per hoc elevavit Christus eorum mentes. Ad nihil enim ita avidum est genus humanum, sicut ad discendum futura.
marg.| Ideo continue interrogabant eum: quo vadis, que est via, sup. 14.a. Et ideo ab hac eruens eos solicitudine, dicit, quoniam ventura eis predicet, quasi dicat: premuniet vos etiam contra futura pericula, ut cavere possitis. Et non solum predicet futura, sed et faciet signa. Unde subdit.
marg.| {d} Ille me clarificabit per signa, que faciet fieri in nomine meo. Vel aliter continua: Futura annuntiabit ut Deus et quia non tot futura dixerat eis Filius ; sed et maiora signa debebant facere adveniente Spiritu, propterea ne credatur esse maior Filio Spiritus, sed equalis rursus inducens, ait.
marg.| {d} Ille me clarificabit id est clarum esse, sive clarificatum ostendet, inquantum sum homo ; vel inquantum sum Deus ostendet me equalem sibi et Patri. Vel me clarificabit, id est verba mea, que nunc occulta sunt, vobis manifestabit. Unde supra 14.d. Docebit vos omnia et suggeret vobis omnia, quecumque dixero vobis. Augustinus
marg.| {d} Ille me clarificabit quia spirituales vos faciendo declarabit, quomodo Patri Filius est equalis, quem secundum carnem, ut hominem noverant. Vel clarificabit, id est timorem tollendo faciet vos declarare me et gloriam meam toti mundo annuntiare. Chrysostomus
marg.| {d} Ille me glorificabit id est gloriam meam ostendet. Qualiter ? Quia in nomine meo dabit operationes miraculorum. Hoc est, quod sup. eod. dicit: Docebit vos omnem veritatem de me. Nam ipse quidem Filius ratione, qua carne indutus erat et ne videretur se iactare et propter imperfectionem Discipulorum et quia nondum ipsi Resurrectionem sciebant manifeste, ideo etiam neque a lege manifeste destitit et insidias Iudeorum humiliter de se et condescensive loquebatur: ideo convenienter Spiritui sancto magna de eo dicere reservatum est. Et bene dico, quod me clarificabit, veritatem dicendo de me et meam doctrinam confirmando.
marg.| {e} Quia de meo accipiet et annuntiabit vobis id est consona {6. 382b} meis dicet. Hoc enim est, quod dicit: De meo accipiet, id est a cognitione mea, quam et ego habeo, accipiet non ut indigens, ut discens, sed ut una et eadem existente cognitione. Hoc est etiam, quod sup. eod. dixit: Quecumque audiet, loquetur, id est eadem, que ego, Chrysostomus Nam quod non indigeat doctrina Spiritus Sanctus: neque discat ab alio, sicut nos, audi Paulum dicentem. 1Cor. 2.d. Quis scit hominum, que sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est: ita et que Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei. Sicut igitur spiritus hominis non discens ab alio novit, que sunt ipsius: ita et Spiritus Sanctus de meo accipiet, id est consona his, que mea sunt, dicet. Hoc autem dicit, ut ostendat, quod Spiritus Sanctus non est maior eo, sed ab eo.
marg.| Et quia possent dicere, tu dixisti nobis, quod ipse est Spiritus veritatis, qui a Patre procedit: non ergo a te accipiet, ideo subdit.
marg.| {f} Omnia, quecumque habet Pater, mea sunt quasi dicat: consona est Patris et mea potestas et doctrina.
marg.| {g} Propterea dixi, quia de meo accipiet et annuntiabit vobis quasi dicat: cum eadem sit doctrina mea et Patris et Spiritus dicit ea, que sunt Patris, dicit et mea. Vel omnia, quecumque habet Pater ; mea sunt, id est communis est potentia et essentia mei et Patris. Communicamus etiam in spiratione Spiritus. Propterea dixi, quia de meo accipiet et annuntiabit vobis, id est de me, a quo habet esse et habet annuntiare.
marg.| Per hoc significat, quod sicut Spiritus Sanctus est a Patre, ita est et a Filio. Nec propter hoc est minor Spiritus Sanctus Filio, quia est ab eo, nec Filius minor a Patre, quia est ab eo.
marg.| Ideo etiam Filius non fecit tot miracula, nec tanta, quot et quanta Spiritus Sanctus fecit per Apostolos, ne minor crederetur Filio si minora fecisset. Et ne propter maioritatem etiam miraculorum crederetur Spiritus maior: ideo omnia in nomine Christi fiebant.
marg.| Et nota quod de potestate Patris nullus altercatur: ideo non oportuit in hoc in sistere, sed ubique potestas Filii et Spiritus sancti ostenditur. Ideo dicitur de Filio specialiter. Omnia per ipsum facta sunt: non de Patre, quia de Patre nullus dubitat. Ps. 103. Omnia in Sapientia fecisti, id est in Filio. Et Ps. 32. Verbo Domini celi firmat sunt et Spiritu oris eius. Hic fit mentio specialiter de Filio et Spiritu sancto, ideo etiam in Baptismo nomen Filii et Spiritus sancti assumitur, cum dicitur: Baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, ut in communione largitionis ineffabilem illorum bonorum, que in Baptismate conferuntur, communionem dignitatis noscamus in personis.
marg.| Quod enim Filius possit per seipsum facere id quod in baptizante operatur cum Patre, scilicet remissionem peccatorum: Similiter et Spiritus Sanctus, audi manifeste Mt. 9.a. Ut autem sciatis, quoniam potestatem habet Filius hominis in terra dimittendi peccata etc.
marg.| Item supra 10.f. Ego vitam eternam do eis. Et eodem b. Ego veni, ut vitam habeant et superabundantius habeant.
marg.| Item sup. 5.d. Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat ; sic et Filius etc. Idem dicitur de Spiritu. 1Cor. 12.a. Unicuique datur manifestatio Spiritus, ad id quod confert, sive ad utilitatem etc. Et sup. 6.g. Spiritus est, qui vivificat etc. Et Rm. 8.b. Vivificabit per inhabitantem Spiritum in vobis. Et iterum Rm. 8. Spiritus vivificat propter iustitiam. Et Gal. 5.c. Si Spiritu ducimini, non estis sub lege. Et item Rm. 7.c. Non accepistis spiritum servitutis in timore ; sed accepistis Spiritum adoptionis. {6. 382c} Δ Item 1Cor. 6.c. Sed abluti estis, sed sanctificati estis, in nomine Domini nostri Iesu-Christi et in Spiritu Dei nostri. Sic ergo patet, quod Filius et Spiritus Sanctus equales sunt cum Patre.
marg.| Item nota quod quia de Patre multa audierant, nec de eo dubitabant, sed et Filium iam viderant multa operatum ; de Spiritu autem nondum quid manifeste viderant, ideo Spiritus Sanctus convenienter miracula facit et futura predicit et in omnem veritatem inducit: et hoc promittit Filius. Sed ne propter hoc rursus maior estimetur: ideo dicit, quod quecumque audiet, loquetur. Et iterum: de meo accipiet etc.
marg.| Item quia Dominus dixerat eis: Unus est Magister vester Christus. Mt. 23.a. ne propter hoc recuset magisterium, dicit: De meo accipiet et annuntiabit vobis, quasi dicet, una est mea et illius doctrina et idem magisterium. Sequitur.
marg.| {a} Modicum et iam non videbitis me Prom issa consolatione Spiritus sancti, redit ad tristia de discessione sui. Chrysostomus Dolentem animam nihil ita cruciat, ut verba tristia continue revoluta: cur ergo Christus toties eadem revolvit ?
marg.| Hoc enim dixit sup. 13.d. Filioli, adhuc modicum vobiscum sum.
marg.| Et iterum sup. 14.b. Adhuc modicum et mundum iam me non videt. Et in eod. d. Iam non multa loquar vobiscum. Et hic dicit: Modicum et iam non videbitis me. Cur toties hoc dicit ?
marg.| Respondemus. Per hoc examinat eos et probat et assuefacit eos bene in tristium auditione nobiliter ferre eius separationem. Que enim predicuntur, facilius feruntur, cum evenerint. Preterea si quis etiam diligenter scrutetur, videbit, quod hoc, quod dicit: vado ad patrem, consolationis est. Per hoc enim ostendit, quod non perit, sed translatio est eius mors. Pretera aliam etiam mitigationem adiecit. Non enim dixit: Modicum et iam non videbitis me. Quod exponitur primo sic.
marg.| {a} Modicum id est parvum tempus restat usque ad hoc, quod patiar et claudar sepulchro.
marg.| {b} Et iam non videbitis me id est incipietis me non videre. Et ne credatur diu teneri ibi, subdit.
marg.| {c} Et iterum modicum et videbitis me id est parvum tempus erit, scilicet triduum usquequo resuscitatum videatis. Secundo sic.
marg.| {a} Modicum et non videbitis me id est modico tempore abscondar ab oculis vestris, scilicet per triduum.
marg.| {c} Et iterum modicum et videbitis me id est rursum modico tempore apparebo vobis, scilicet per quadraginta dies usque ad Ascensionem. Unde subdit quare modicum.
marg.| {d} Quia vado ad Patrem in A scensione, scilicet ad potiora bona Patris. Vel ad patrem, id est ad Patris immortalitatem.
marg.| {e} Dixerunt ergo ex Discipulis eius adinvicem quia obscure dixerat, adinvicem, forte eum non audebant interrogare.
marg.| {f} Qu id est   hoc, quod dicit nobis: modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me, quia vado ad Patrem ? Augustinus Illis, antequam impleretur, hoc obscurum fuit, quod nobis manifestum est, antequam impletum est.
marg.| {g} Dicebant ergo vel illi iidem, vel forte alii hec audientes responderunt similiter.
marg.| {h} Qu id est   hoc, quod dicit nobis modicum ? Nescimus quid loquitur Chrysostomus Mirum videtur, qualiter Discipuli multoties hec audientes, ac si nihil audissent, ita ambigunt. Unde igitur erat, quod non intelligebant ? Respondemus. Aut propter tristitiam, ut ego demum estimo: tristitia enim auferebat a mente eorum, que dicebantur. Aut propter immanifestationem eorum et obscuritatem, que dicebantur. Videbantur enim eis contraria, que dicebantur, scilicet videbitis me et non videbitis me. Si enim videbimus te, aiunt, quo vadis ? Si vero vadis, qualiter videbimus te ? Propterea dicunt: Nescimus, quid loquitur. Nam quoniam quidem abire debebat, sciverant ; ignorabant autem quoniam post parum veniret ad eos et appareret eis. Propter hoc increpat eos: Unde sequitur.
marg.| {i} {6. 382d} Cogn ovit autem Iesus, quia volebant eum interrogare
marg.| Augustinus In hoc autem ostendit se Deum, cum sine verbis eorum intellexit dubitationem eorum. Ier. 17.b. Scrutans corda et probans renes Deus. 1Rg. decimo sexto b. Deus intuetur cor.
marg.| {k} Et dixit eis: De hoc queritis {6. 383a} Δ inte r vos, quia dixi: modicum et non videbitis me: et iterum modicum et videbitis me
marg.| Nota quod de tribus hesitabant: De contradictione verborum, videbitis et non videbitis. Et de hoc, quod dixerat, modicum. Et de consequentia eius, quod dicebat quia: vado ad patrem. Dominus autem non repetit nisi primam dubitationem: quia ea soluta, solvuntur alie. Unde exponit, quod dixerat, scilicet se moriturum et resurrecturum, dicens.
marg.| {a} Amen, amen dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos Hoc refertur ad eius mortem, que instabat, quando eum non erant visuri.
marg.| {b} Mundus autem id est Iudei.
marg.| {c} Gaudebit de m ea morte.
marg.| {d} Vos autem contristabimini non solum de mea morte, sed et de eorum exultatione. Chrysostomus Hic est predictio sue mortis et crucis, quam vult infigere in eorum mentibus. Quia enim nolebant eum mori, cito inclinabantur ad credendum, quod non moreretur: unde et audientes, quoniam moreretur, ambigebant, nescientes, quid est hoc, id est modicum: ideo primo infigit menti eorum de morte, deinde subdit.
marg.| {e} Sed tristitia vestra vertetur vel erit in gaudium in Resurrectione, quando eum videbitis, vel in Ascensione. Ier. 31.c. Convertam luctum eorum in gaudium. Volens autem ostendere, quoniam tristitia parit gaudium et quoniam hec quidem brevis est, letitia vero infinita, ad exemplum venit mundanum, quod competebat illis adhuc rudibus, dicens.
marg.| {f} Mulier cum parit vel parturit tristitiam habet. Et utitur parabola, qua et Prophete sepe utuntur. Comparat enim dolorem Apostolorum dolori parturientis propter brevitatem et acerbitatem et propter letitiam continuam sequentem.
marg.| {h} Quia venit hora eius pari endi, vel patiendi. Hora enim pariendi, vel parturiendi {6. 383c} Δ est determinata secundum tempus conceptus, secundum quod dicitur Lc. 1.f. Elisabeth impletum est tempus pariendi etc.
marg.| {a} Cum autem peperit puerum,iam non meminit pressure precedentis ] {b}   Propter gaudium, quia natus est homo id est puer, in mundum Et non dicit de femina, sed de masculo, in in quo maius est gaudium. Unde: Cum peperit puerum masculum, scilicet Chrysostomus Non dicit, quod non erit tribulatio ei ; sed nec meminit eius, tantum erit id quod succedit gaudium. Ita et Apostolis fuit: ita et Sanctis erit. Unde adaptat similitudinem, dicens.
marg.| {c} Et vos igitur nunc quidem id est imminente mea morte.
marg.| {d} Tristitiam habetis magn am, sed brevem, sicut parturiens et fructuosam. Unde subdit.
marg.| {e} Iterum autem videbo vos id est apparebo vobis resuscitatus.
marg.| {f} Et gaudebit cor vestrum cum me videbitis.
marg.| {g} Et gaudium vestrum nemo tollet a vobis Augustinus Quia gaudium eorum est Christus, qui iam non moritur. Chrysostomus Per hoc ostendit, quod Christus non ultra morietur. Rm. 6.b. Et nota quod dixit. Quia natus est homo in mundum: et tamen non propter hoc letatur mulier, quia venit homo in mundum ; sed quia natus est ei puer: quia si propter hoc letaretur, nihil prohiberet in alia muliere pariente letari: quare ergo ita dixit ? Respondemus, quoniam ad hoc solum assumpsit exemplum, ut ostenderet temporalem quidem esse tristitiam ; continuum vero gaudium et quod mors translatio est ad vitam et quod magnum est pressurarum lucrum et non dixit: quoniam natus est puer, sed homo per quod insinuat Resurrectionem suam, quando natus est in regno perfecte etatis per pressuram transiens mortis. Item Chrysostomus Per hoc credibilem fecit Resurrectionem, ostendens, quoniam hinc abire simile est a matrice exire ad preclarum lumen.
marg.| Aliter legitur ab illo loco secundum Augustinum
marg.| {k} Amen, amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo dabit vobis quasi dicat: in futuro non rogabitis, sed modo petite et dabitur vobis, quod ad vos pertinet, etsi non omnibus illis, quibus petitis: et ideo dicitur vobis De hoc habetur Mt. 7.a. et Lc. 11. et sup. 14.b. Et nota quatuor conditiones, que intelliguntur in his promissionibus. Quod ad salutem petatur, quod notatur ibi: Si quid et per hoc quod dicitur: In nomine meo eternum. Temporale enim quasi nullius subsistentie est. Et pie, unum dicit patrem, quia filius debet esse, qui petit. Et perseveranter quod notatur per verbum subiunctivum, petieritis. Et pro se, ideo dicit vobis. SedΔ
marg.| Et nota: Augustinus aliter legit dicens: Melius estimo sic intelligi, scilicet ab illo loco.
marg.| {a} Modicum et iam non videbitis me id est modicum est hoc totum spatium presentis vite vestre in quo privabimini mea visione, non quia non viderint eum post Resurrectionem, sed non talem, qualem viderant mortalem, scilicet et secum conversantem.
marg.| Vel me, secundum Deitatem. Et dicitur modicum hec vita presens cuiuslibet, secundum illud, 1Pt. 1.b. Modicum nunc si oportet contristari etc. Item 2Cor. 4.d. Id quod in presenti est momentaneum etc. Modicum etiam dicitur tota vita presens, secundum illud 1Io. 2.c. Novissima hora est.
marg.| {c} Et iterum modicum et videbitis me Post vitam enim presentem veniunt Sancti ad visionem Dei. 1Corinth. 13.d. Tunc cognoscam, sicut et cognitus sum.
marg.| {d} Quia vado ad patrem Hoc autem refertur ad primum, non ad secundum: secundum Augustinum quasi non videbitis me post hanc mortalem, quia vado ad patris immortalitatem.
marg.| Primum autem dicit specialiter Apostolis: secundum autem communiter eis et omnibus bonis. Et nota quod dicit modicum et videbitis me, quia modico tempore, quia modicum est id quod pro illa visione patimur. Gn.. 29.d. Videbantur illi dies pauci pre amoris magnitudine. Rm. 8.d. Non sunt condigne passiones huius temporis etc. Augustinus Hoc modicum nobis longum videtur, quoniam adhuc agitur: sed cum finitum fuerit, tunc sentiemus, Θ quam modicum fuerit. Quantum autem ad hanc expositionem, sequitur.
marg.| {f} Mulier id est anima vel Ecclesia.
marg.| {g} Cum parturit, tristitiam habet etc. Augustinus. Totius laboris sui fructum Ecclesia nunc parturit desiderando ; tunc est paritura cernendo: nunc parturit gemendo ; tunc paritura letando: nunc parturit orando ; tunc paritura laudando. Et ideo masculum dicit, non feminam: quia ad istum fructum eterne contemplationis cuncta officia referuntur actionis, non ad mollitiem Θ huius seculi. Et quis est ille fructus, scilicet perpetuus subdit.
marg.| {e} Iterum autem videbo vos et gaudebit cor vestrum et gaudium vestrum nemo tollet a vobis Augustinus Ibi ergo finis, qui sufficit nobis eternus erit: neque enim nobis sufficit finis, nisi cuius nullus est finis.
marg.| {h} Et in illo die eter ne visionis.
marg.| {i} Me non rogabitis quicquam id est nec petetis pro insufficientia, nec interrogabitis pro ignorantia, quia tunc erit plena cognitio et sufficientia. Verbum autem Grecum, unde hoc translatum est, scilicet rogabitis, ambiguum est ad petere, vel interrogare. Et quocumque modo sumatur, non videtur posse exponi de Apostolis, quantum ad diem, sive ad tempus post Resurrectionem ; sed quantum ad futurum: quia tunc legimus, Dominum et interrogatum et rogatum. Nam interrogaverunt eum Discipuli. Act. 1.a. Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israel. Cum autem iam esset in celo, rogatus est a Stephano. Act. 7.g. Domine, suscipe Spiritum meum etc. Chrysostomus tamen exponit sic.
marg.| {h} In illo die ]   post Resurrectionem   non interrogabitis quicquam Et e xponit hoc de illis questionibus, quas solebant facere rudibus et carnalibus, quasi dicat: non dicetis sicut prius: Domine, quo vadis ? supra 13.d. et 14.a. Ostende nobis Patrem, quoniam per Spiritum sanctum omnem scietis cogitationem. Illa autem interrogatio. Act. 1. facta est ante Spiritus sancti adventum. Chrysostomus Vel. Non interrogabitis me, visibilem sicut modo: sed nomen meum invocabitis solum. Unde subdit: Si quid petieritis etc. Vel. Non interrogabitis, me visibilem, id est per intermedium, vel mediatorem non rogabitis: sicut illi, qui non audent accedere ad rogandum Dominos, sed habent mediatores, quasi dicat: sufficiet vobis nomen meum invocare et in eius invocatione omnia accipietis, vel scietis. Vel. Non rogabitis quicquam, ut rogare dicat assiduitatem pro difficultate impetrandi, quasi dicat: non oportebit vos diu rogare sed cito impetrabitis ad solam invocationem mei nominis. Unde subdit.
marg.| {k} Amen, amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo id est nomine meo invocato, statim dabit vobis Chrysostomus Ostendit Christus nominis sui virtutem: sed demum non ipse visus, neque rogatus ; sed nominatus solum apud Patrem facit mirabiles, ut statim exaudiantur ab eo.
marg.| {6. 383d} Et ubi hoc factum est. Act. 4.f. ubi petierunt: respice Domine ad minas {6. 384a} Θ eorum et da servis tuis cum omni propalatione loqui et facere in nomine tuo signa et concussus est locus, in quo erant etc.
marg.| {a} Usque quo non petistis etc. quasi dicat: me presentem petebatis, sed non Patrem in nomine meo.
marg.| {b} Petite ergo amodo in nomine meo accipietis quasi dicat: ne putetis vos derelictos, etsi non coexistam vobis, nomen enim meum maiorem dabit vobis propalationem. Accipietis, dico, ita.
marg.| {c} Ut gaudium vestrum sit plenum quia obtinebitis, quod petetis. Chrysostomus Hinc ostendit rursus, quoniam expedit eum abire, si demum hucusque nihil petierunt, sed de cetero accipient, quecumque petierint.
marg.| Et quia coumbrata et obscura erant, que dixerat,
marg.| {a} De iustitia vero etc.  quam , scilicet non fecerunt, vel omiserunt: quod fit in presenti, quando illuminatus aliquis per gratiam arguit in se, quod non fecit opera iustitie. Vel in futuro, quando ponet rationem cum servis suis de talento commisso, quando dicet villico: Redde rationem villicationis tue. Lc. 16.a. Tunc non solum arguentur peccata commissa, sed bona omissa. Iustitia autem dicitur opus penitentie, sive iustificatio, uno modo. Iustitiam enim debemus facere de latronibus Chaldeorum, qui interpretantur feroces et significant avaritiam. Eccl. 10.b. Nihil est iniquius, quam amare pecuniam, de quibus 4Rg. 24.a. Immisit Dominus latrunculos Chaldeorum et latrunculos Syrie et latrunculos Moab et latrunculos filiorum Ammon etc. Syria interpretatur sublimis et significat superbiam. Et Moab, qui interpretatur ex patre, significat carnis concupiscentiam, quam trahimus a primo parente. Ammon, qui interpretatur nutriens, vel populus parcens, significat mollitiem carnis, quantum ad victum et vestitum. Isti duo cognati et fratres, Moab et Ammon, id est luxuria et gula. Hieronymus: Venter mero estuans despumat cito in libidinem. Ps. 105. Fecerunt vitulum in Horeb etc. quod interpretatur mensa, quia in mensa excitatur carnis lascivia et concupiscentia, que designatur per vitulum. Ier. 5.b. Saturavi eos et mechati sunt. De his latronibus debet fieri iustitia in rebus, in patria, in corporibus. Unde 1Esr. 7. Omnis, qui non fecerit legem Dei tui et legem Regis diligenter, iudicium erit de eo, sive in mortem, sive in exilium, sive in condemnationem substantie eius, vel certe in carcerem. Vel.
marg.| {a} De iustitia fide i, quam ad exemplum Sanctorum non habent, de qua Habach. 2.a. Iustus autem in fide sua vivet. Rm. 3.d. Arbitramur hominem iustificari per fidem. Vel iustitiam vocat opus cuiuslibet virtutis generaliter. Arguit ergo de iustitia, quam non fecerunt et iuste propter sex causas. Primo ; quia opera iustitie consona sunt nature. Unde Iob. 31.b. Ab infantia crevit mecum miseratio et de utero matris mee egressa est mecum. Dominus enim facit nos Iudices in hac causa. Unde, supra 4.c. quando Dominus exigebat a Samaritana potum, id est opera iustitie et instruebat eam, dixit ei: Voca virum tuum, id est rationem, id est iudica secundum rationem tuam, utrum debeas {6. 381b} facere. Secundo, quia facilis est iustitia. Prv. 3.c. vie eius vie pulchre etc. Ergo faciles secundum communem modum loquendi. Sap. ult. c. Ex aqua, que ante erat, terra apparuit arida et in mari rubro via sine impedimento. Opera enim, que homini, dum erat in mortali peccato, erant difficilia, fiunt ei facilia, quando dimittit peccatum. Gratia enim, sive caritas omnia suffert et supportat, 1Cor. 13.c. Tertio, quia in dulcedine respersa est iustitia et iniquitas amaritudine. Eccl. 6.c. Sapientia doctrine secundum nomen eius est, quia sapida est bonis. Sapientia enim a sapore dicitur. Ps. 18. In custodiendis illis retributio multa.
marg.| Quarto, quia ad faciendum opera iustitie plures et fortiores coadiutores habemus, quam ad faciendum malum. Unde 4Rg. 6.d. Noli timere: plures enim nobiscum sunt, quam cum illis. Rm. 8.f. Si Deus pro nobis, quis contra nos ? Quinto, quia multis et apertissimis Sanctorum exemplis manifestata est nobis iustitia. Unde Col. 1.d. Mysterium, quod absconditum est a seculis et generationibus ; nunc autem manifestatum est Sanctus eius. Et Exech. 40.f. Celatura palmarum in fronte illius hinc et inde. Per palmam, cuius fructus in anno centesimo colligitur, iustitia significatur, cuius fructus in vita eterna habetur, quo coronabuntur victores spirituales. Ista palma ante Passionem Domini fuerat depicta ; sed postea celata est et sculpta: quia multi pro Christo exposuerunt corpora sua. Sexto, quia iustitia fructuosa est. Os. 10.d. Seminate in veritate iustitiam et metite in opere misericordie. Et 2Cor. 9.c. Augebit incrementa frugum iustitie vestre, ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem. Hbr. 12.c. Omnis quidem disciplina in presenti videtur non esse gaudii, sed meroris ; postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddet iustitie. Recte ergo propter has causas dicit: Arguet mundum, id est amatores mundi.
marg.| {a} De iustitia quam non fecerunt. Et nota quod subditur.
marg.| {b} Quia ad Patrem vado et iam non videbitis me Et o stenduntur due rationes, quare arguendi sunt de iustitia omissa. Prima est propter exemplum. Unde dicit: Quia ad Patrem vado, per Passionem et Crucem viam faciens ad glorificationem. Ibi enim fecit et docuit iustitiam nobis. Unde Sap. decimoquarto: Benedictum lignum, per quod fit iustitia. 1Pt. 2.d. Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum etc. Iac. 5.c. Finem Domini vidistis. Secunda est propter premium, ad quod ivit per iustitiam. Unde dicit.
marg.| {c} Et iam non videbitis me quasi dicat: iam glorificabor et ultra non ero visibilis et mortalis.
marg.| {d} De iudicio autem quod non timuerunt ; cum tamen dicat Hieronymus: Quotiescumque diem iudicii intueor, toto corpore contremisco. Habacuch 3.d. Audivi et conturbatus est venter meus, a voce contremuerunt labia mea. Is. 21.a. Corrui, cum audirem: turbatus sum, cum viderem. Deberemus autem timere iudicium, quia certum est nobis tribus modis.
marg.| Primo, quia pluries est nobis predictum et comminatum. Dt. 32.c. Ignis succensus est in furore meo, ardebit usque ad inferni novissima etc. Iob. 19.d. Fugite a facie gladii. Ecclesiast. 12.d. Cuncta adducet Deus in iudicium. Is. 22.b. Dies interfectionis et conculcationis et fletuum etc. Et 30.g. Preparata est ad heri Tophet. Unde dicit Ps. 118. Iudicia tua non sum oblitus, quia toties recitantur.
marg.| Secundo, quia menti cuiuslibet est impressum, quod Deus iustus est. Ergo exequetur iudicium. Hbr. 11.b. Credere oportet accedentem ad Deum, quia est et inquirentibus se remunerator est.
marg.| Tertio, quia illud iam experti sumus in parte. Quot enim tribulationes, quot infirmitates patimur, tot stillas de iudicio Dei sentimus. Si ergo tanta est illa, quanta erit abyssus ipsius ? Ps. 35. Iudicia Domini abyssus multa. Iob. 26.d. Cum vix parvam stillam sermonum eius audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis eius intueri ? His ergo tribus modis est nobis certum iudicium Dei, scilicet per auctoritates Scripturarum, per rationis ductum, per experimentum: ideo nobis timendum.
marg.| Secundo, timendum est, quia occultum nobis. Nihil enim certius iudicio et nihil incertius hora iudicii, vel mortis, prime Thessalon. quinto, a. Dies Domini sicut fur in nocte ita veniet, cum enim etc. Na. 1.a.
marg.| * Dominus
prol.|
marg.| Augustinus dicit.
marg.| {i} Hec autem vobis ab initio non dixi: no n de passionibus, sed hec consolatoria de adventu Spiritus sancti et consolatione.
marg.| {k} Quia vobiscum eram Augustinus: Et consolabar vos mea presentia corporali exhibita humanis sensibus vestris, quam parvuli capere poteratis: ideo non oportuit, ut predicarem vobis {6. 379d} adventum alterius Consolatoris.
marg.| {l} Nunc aute m vado
marg.| Θ ad eum, qui
Numérotation du verset Io. 16,moraliter 
marg.| In presenti capitulo dicitur.
marg.| {l} Et nunc vado ad eum, qui me misit Homo peregrinaturus familie sue predicit suum recessum et consolatur eam lugentem et maxime tribus modis: Aut promittit se non sine lucro venturum, aut per aliquem probum virum illis in omnibus provisurum, aut per seipsum in continenti reversurum. Christus est iste homo peregre proficiscens, Mt. 25.b. Homo quidam peregre proficiscens, vocavit servos suos. Ibi dicit Gregorius. Quis est iste homo, qui peregre proficiscitur, nisi Salvator noster, qui in ea carne, quam assumpsit. in celum ascendit ? Carnis namque locus proprie terra est, que quasi ad peregrinandum ducitur, dum per Redemptorem nostrum in celo collocatur. Recessurus ergo Christus suos consolatur hoc triplici modo. De primo ibi: Si abiero etc. De secundo ibi: Arguet mundum etc. Et ibi: Docebit vos etc. quasi dicat: bonus tutor vobis erit contra mundum et Doctor et educator. De tertio, ibi: Modicum et videbitis me, quasi dicat: cito redibo. Christus ergo valefaciens, dicit.
marg.| {l} Vado ad eum, qui etc.  Vadi t ad Patrem primo, quasi de triumpho gratias acturus. Unde supra 11.e. Pater, gratias ago tibi, quoniam audisti me: In quo docet nos, quod missi in vineam Domini ad operandum, vel predicandum semper debemus redire per gratiarum actionem ad fontem omnium bonorum. Eccl. 1.b. Ad locum, unde exeunt, flumina revertuntur, ut iterum fluant. E contra: corvus non revertitur ad arcam ; sed columba deferens in ore ramum olive. Gn. 8.c. Ramus olive est verbum gratie et misericordie, quod debemus habere in ore et ad arcam, id est ad celum, ad Noe, id est ad Deum referre et dicere: Misericordie Domini, quod non sumus consumpti. Lam. 3.c. quia non defecerunt miserationes eius. Omnia enim debemus eius misericordie et gratie, non nobis attribuere, sicut Apostolus: Gratia Dei sum id quod sum, 1Corinth. 15.b. Et in eodem: Non ego autem ; sed gratia Dei mecum.
marg.| Secundo vadit ad Patrem, quasi amicos curie recommendaturus et petitiones nostras delaturus et causam nostram defensurus. Unde 1Io. 2.a. Advocatum habemus apud Patrem Iesum Christum Iustum: et ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Et Hbr. 7.d. Salvare in perpetuum potest accedens per semetipsum ad Deum semper vivens ad interpellandum pro nobis.
marg.| Tertio vadit ad Patrem loca nostra preparaturus. Unde supra 14.a. Vado vobis parare locum: et si abiero et preparavero vobis locum, iterum veniam et accipiam vos ad meipsum. Ibi require de hoc.
marg.| Quarto vadit mentes nostras ad superna elevaturus. Mt.6.c. a« Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum ». Ex quo ergo Christus, qui est thesaurus sapientie et gratie, est in celis, debemus illuc mente et desiderio elevari, supra 12.e. Cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. Mt. 24.c. Ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et Aquile. Unde in vigilia Ascensionis dicit Collecta. Presta, quesumus, Omnipotens Deus, ut nostre mentis intentio, quo solennitatis venture gloriosus Auctor ingressus est, semper intendat: et quo fide pergit, conversatione perveniat.
a Mt. 6, 21.
marg.| Quinto, vadit inimicos apud Patrem accusaturus, nisi penituerint. Quid dicit ? Hoc quod dicitur Os. 7.d. Ego redemi eos et ipsi locuti sunt contra me mendacium. Et illud Ps. 108. Pro eo, ut me diligerent etc. Et sup. 12.g. Sermo, quem locutus sum, ille iudicabit in novissimo, supra 8.c. Si iudico ego, iudicium meum verum est, sup. 5. Nolite putare, quia ego accusaturus sim vos apud Patrem. Ego, scilicet solus, vel sine culpa vestra. Unde subdit ibidem: Est qui accuset vos Moyses, in quo speratis.
marg.| Sexto, vadit quasi de victoria mercedem accepturus. Philippens. 2.a. Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem ; mortem autem Crucis: propter quod et Deus exaltavit illum etc. Ps. 109. De torrente in via bibit,* propterea exaltabit caput. Hbr. 1.b. Videmus Iesum Christum propter Passionem mortis gloria et honore coronatum. Septimo vadit militibus suis stipendia collaturus. Eph. 4.b. Ascendens Christus in altum, captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus. Et infra eod. Si abiero, mittam eum ad vos.
marg.| {a} Et nemo ex vobis interrogat me, quo vadis Nos debemus querere a Domino et quo vadit, ut perveniamus: et qua vadit, ut imitemur. Et ad hanc questionem respondet Dominus supra decimoquarto, a. Ego sum via, qua itur: et veritas et vita, ad quam pervenitur. Sed multi sunt, qui non querunt de gaudio Paradisi, nec de via mandatorum Dei. De quibus dicitur Iob. vigesimoprimo, b. Qui dixerunt Domino Deo: recede a nobis: scientiam viarum tuarum nolumus. Alii sunt, qui utrumque querunt ? sed non ad edificationem, immo ad curiositatem. De quibus dicitur Is. 58.a. De die in diem me querunt et scire vias meas volunt. Quidam autem volunt scire, quo vadit ; sed non curant de via, qua vadit, sicut Philippus, supra decimoquarto, a. Domine, ostende nobis Patrem et sufficit nobis etc. Bernardus. Quam pauci, Domine, post te ire volunt, cum tamen ad te pervenire nemo est, qui nolit. Quidam autem utrumque volunt scire propter edificationem: De quibus supra 14.a. Et viam scitis et quo ego vado, scitis.
marg.| {b} Sed quia hec etc.  Per hoc significantur quidam pusillanimes, qui modicum querunt de patria, quo Dominus ivit, eo quod modicam spem habent: et ideo nimis tristantur et quasi tristitia absorbentur in seipsis in verbis Domini, quia timent. Ps. 41. Ad meipsum anima mea conturbata est, propterea memor ero tui. Ideo bonum est cogitare et querere de patria, ne absorbeamur abundantiori tristitia, 2Cor. 2.b. Consolemini magis, ne abundantiori tristitia absorbeatur, qui eiusmodi est. Vel in bono.
marg.| {b} Sed quia, etc: do lor, scilicet de peccatis: In sermone enim Domini debemus concipere dolorem et parere confessionem et satisfactionem. Abacuch. 3.d. Audivi et conturbatus est venter meus etc. De hac tristitia dicitur 2Cor. 7.c. Que secundum Deum tristitia est, penitentiam in salutem stabilem operatur.
marg.| {d} Sed ego veritatem dico vobis quasi dicat: etsi contristemini ; tamen veritatem dico vobis. In quo notatur, quod veritas nemini parcit, nec est omittenda, etsi displiceat audienti, servato tamen modo et tempore et loco in dicendo, Ps. 39. Ecce labia mea non prohibebo a veritate, scilicet dicenda, Domine, tu scisti ; iustitiam tuam non abscondi in corde meo etc. Sed quia quidam veritatem dicunt non ad edificationem aliorum, sed propter ostentationem, vel indignationem: ideo subdit.
marg.| {e} Expedit vobis etc. quasi dicat: de expedientibus ego loquor: Predico enim vobis recessum meum, qui expedit vobis.
marg.| Expediebat Christum abire, ut
marg.| Nos in hereditatem introduceret, Mi. 2.d. Ascendet pandens iter etc. Ex. 15.c. Introduces eos, sup. 11.f. Expedit, ut unus homo moriatur pro populo.
marg.| Amorem carnalem amputaret, sup. 6.g. Caro non prodest.
marg.| Desiderium accenderet. Unde viri Iericho sublatum Eliam ardentius quesierunt, 4Rg. secundo, c. Ct. 3.a. In lectulo meo per noctem quesivi, quem etc. Is. 26.b. Anima mea desideravit etc. Et subdit, quare expedit.
marg.| {f} Si enim ego, non abiero, Paracletus non veniet ad vos Bernardus. Nisi carnis presentia subtrahatur, spiritualem gratie plenitudinem mens occupata non admittit. Si ita est, quis audiet de cetero carnis illecebris phantasticis deditus Paracletum exspectare ? Quid huic sterquilinio et illi consolationi ? secunda ad Corinthios sexto, d. Que societas lucis ad tenebras: aut que conventio Christi ad Belial ?
marg.| Et nota quod carnalis affectus et turpis, gratiam expellit, sed carnalis et naturalis impendit, ideo ablactari, nos oportet, sup. 6.g. Spiritus est, qui vivificat: caro non prodest quicquam. Is. 28.c. Quem docebit scientiam et quem intelligere faciet auditum ? Ablactatos a lacte, avulsos* ab uberibus. Hbr. 5.d. Qui lactis est particeps, expers est sermonis iustitie. Sequitur.
marg.| {a} Si autem abiero, mittam eum ad vos Hoc est, quod dicitur Lc. 5.f. Date et dabitur vobis. Date Christum secundum carnem et dabitur vobis secundum Spiritum. Et Ps. 80. Sumite psalmum, id est Spiritum sanctum et date tympanum, id est carnalem affectum.
marg.| {b} Et cum venerit ille, arguet mundum Dict o, quod mittet Spiritum sanctum, determinat ad quid mittat eum, quia ad arguendum. Sed quare non dicitur hoc potius, de Filio, cui attribuitur Sapientia ? Sapientis enim proprie est arguere. Unde supra 5.d. Pater non iudicat quemquam ; sed omne iudicium dedit Filio. Ergo Filius est Iudex et Iudicis est arguere. Item supra 13.b. Vos vocatis me, Magister et Domine et bene dicitis. Ergo ipse est Magister et Magistri proprie est arguere. Item cum arguere videatur esse iustitie et severitatis, non videtur competere Spiritui, cui attribuitur benignitas. Solutio huius questionis est, quia et Filio et Spiritui sancto convenit et quia dictum erat de Filio et non de Spiritu sancto: ideo dicitur hic de eo. Item potest esse solutio huius moralis. Spiritus Sanctus enim dicitur arguere, ad innuendum, quod et misericordia et pietate et benignitate debemus arguere. Unde Eccles. 20.a. Quam bonum est arguere, quam irasci. Et Is. 11.a. Egredietur virga de radice Iesse, id est correctio de caritatis incendio. Et Ex. 31.f. Ponat vir gladium super femur suum. Ita et redite de porta usque ad portam per medium castrorum et occidat unusquisque fratrem et amicum et proximum suum, id est arguat ex amore, sicut argueret fratrem. 2. Thessal. 3. Nolite estimare, ut inimicum ; sed corripite, ut fratrem, Bernardus.Sic interdum opus est correctione paterna, sed non tyrannica. Alia ratio ponitur in Glossa Quia Spiritus Sanctus facit nos tales, ut possimus arguere. Tria enim impediunt, ne aliquis habeat auctoritatem arguendi alium, videlicet, immunditia, ignorantia et timor. Hec amovet Spiritus Sanctus: quia purgat, illuminat et corroborat. Et ideo super Apostolos descendit in specie ignis, qui facit hec tria. Act. 2.a. Quia autem immunditia retrahat ab arguendo, sive a correctione, dicit Gregorius. Superiectas sordes tergere non valent manus, que lutum tenent. 1Mcc. 4.e. Elegit Iudas Sacerdotes sine macula voluntatem habentes in lege Dei sui et mundaverunt sancta. Eccl. 34.a. ab immundo quid mundabitur ? Mt. 7.a. Quomodo dicis fratri tuo: frater, sine, eiiciam festucam de oculo tuo: et ecce trabes est in oculo tuo ? De secundo dicitur Rm. 2.c. Qui ergo alium doces, teipsum non doces ? Ez. 22.f. Inter pollutum et mundum non habuerunt distantiam. Mt. 15.b. Si cecus ducatum prebeat etc. De tertio dicitur Ecclesiast. 7.a. {6. 380d} Noli querere fieri Iudex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates, ne forte extimescas faciem potentis Ieremie 1.b. Ne timeas a facie eorum: quia ego tecum sum. Item Spiritus Sanctus dicitur arguere: quia ille maxime se redarguit, in quo est gratia Spiritus sancti. Arguit ergo mundum, id est facit hominem arguere in se, quod mundi est. Iob. ultim. a. Auditu auris audivite ; nunc autem oculus meus videt te: idcirco ipse me reprehendo. Ibi Gregorius. Quanto quis maioris gratie lumen recipit, tanto reprehensibilem se esse cognoscit. Sicut pulvis apparet in radio Solis, qui non apparet in umbra. Item Spiritus Sanctus, cui attribuitur benignitas et amor, dicitur arguere, ad significandum, quod magne misericordie et amoris est, quando Deus arguit nos et corripit. Hbr. 12. Flagellat omnem filium, quem recipit. Apc. 3.d. Ego, quos amo, arguo et castigo. Ez. 16.e. Zelus meus recessit a te etc. Dicit ergo.
marg.| {c} Arguet per rationes irrefragabiles, per personas viles et fragiles, per Diaboli Penas interminabiles.
marg.| {d} Mundum quia veritati incredibilis. Unde dicit.
marg.| {e} De peccato quod fecerunt. Item quia vite Sanctorum dissimilis. Unde dicit.
marg.| {f} Et de iustitia quam imitati non sunt. Item quia nec per penam alterius corrigibilis. Unde dicit.
marg.| {g} Et de iudicio quod non timuerunt. Et formatur sic argumentum Spiritus sancti. Peccatum fecit, iustitiam omisit: ergo iudicium damnationis incurrit. Vel aliter formari potest, ut de iustitia sit maior propositio. Dominus enim iustitiam Sanctorum proponit, vel iustitiam mandatorum et assumit transgressorem: et ex hoc concludit eternam damnationem. Et hoc est, quod dicitur. Ez. 2.d. quod in libro erant lamentationes, carmen et ve. Dominus enim lamenta proponit: et nos sequimur carmina et mundi gaudia: et ideo concludit ve eternum. Ez. 7.f. Fili hominis, fac conclusionem: quoniam terra plena est iudicio sanguinum et civitas plena iniquitate. Spiritus Sanctus ergo arguit de peccato iam commisso. Unde dicit per Ps. 49. Arguam te et statuam contra faciem tuam: quod est, quando venit in cor per gratiam: vel quando movet ad arguendum Predicatoris linguam. Arguit autem de peccato et bene, propter sex causas. Prima, propter rupturam federis in Baptismo, de quo Is. 55.a. Feriam vobiscum pactum sempiternum, quod, scilicet numquam debemus frangere. Et nota quod sicut quando Gentiles faciebant pactum, dividebant porcum, vel aliud animal, transeuntes per medias divisiones et dicentes, ita dividetur, qui infringet pactum istud: sic Christus divisus fuit in Cruce ad confirmandum hoc pactum. Unde Pater loquens ad eum dicit Is. 42.b. Dedi te in fedus populi. Et Rm. 6.a. Quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus. Sed Is. 33.b. Irritum factum est pactum. Et ideo sequitur: Proiecit civitates, non reputavit homines. Item arguit propter inobedientiam, id est de inobedientia et contemptu in peccato. Is. 24.c. Ve mihi prevaricatores prevaricati sunt et prevaricatione trangressorum prevaricati sunt. Prv. 29.c. Servus verbis erudiri non potest: quia quod dicis, intelligit et respondere contemnit, per operis executionem.
marg.| Item arguit, propter ingratitudinem. Unde dicit per Ps. 37. Retribuebant mala pro bonis et detrahebant mihi etc. Et Idc. 9.b. Nunc ergo si bene egistis cum Ieroboal et cum domo eius et reddidistis vicem beneficiis eius, qui pugnavit pro vobis et animam suam dedit periculis, ut erueret vos de manu Madian etc. cogitate, supple. Quarto arguit de vilitate peccati. Rm. sexto, d. Quem fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis. Quinto de immisericordia sui, quia per quodlibet mortale interficit se homo. Eccles. 10.d. Peccantem in animam suam quis iustificabit ? Sexto arguet de contristatione Spiritus sancti, Eph. 4.g. Nolite contristare Spiritum sanctum, in quo signati estis. Hbr. 10.e. Spiritui gratie contumeliam fecerit. Sic ergo arguit.
marg.| {h} De peccato quidem comm isso, sed quare fecerunt peccatum.
marg.| {i} Quia non crediderunt in me Qui enim vere crederet penam peccantis, non peccaret. 1Io. ult. Qui credit in Deum, non peccat. Is. 21.a. Qui incredulus est, infideliter agit.
marg.| ] ] Usq ue modo non petistis quicquam
marg.| quod aliquid sit comparatione rei permanentis, carnales enim erant. Nunc autem petite, hoc, scilicet ut gaudium vestrum etc. Bernardus. Non est plenum gaudium, quod fletu miscetur, sicut presens gaudium. Unde Prv. 14.b. risus dolore miscebitur. Sed in futuro erit verum et plenum gaudium. Prv. 14.b. Cor quod
marg.| {6. 384d} Δ novit amaritudinem anime sue etc. Et quia illud gaudium nesciunt petere nisi illuminati et edocti: ideo subdit, quid edocebuntur palam, dicens.
marg.| {a} Hec in proverbiis locutus etc. id est obscure, quia animales estis. Animalis autem non percipit, que sunt Spiritus Dei: Proverbia enim solent homines audire, sed non intelligere.
marg.| {b} Venit hora etc. quasi dicat: dato spiritu faciam vos spirituales, ut certissima intelligentia mentis, etsi non ut in futuro Deum videatis et patrem eiusdem substantie mecum revelabo et sic apti eritis ad petendum. Unde subdit.
marg.| {c} In illo die dato spiritu ad illuminationem vestram.
marg.| {d} In nomine meo petetis quia me equalem patri credetis. Et ideo nomen meum invocabitis, quia si ut homo rogo patrem modo, ut Deus exaudio cum patre. Unde subdit.
marg.| {e} Et non dico vobis etc.  tamq uam inferior, scilicet non rogabo.
marg.| {f} Ipse enim pater amat vos quas i ita exaltabimini et palam scietis et exaudiemini, quia pater amat vos: quod inde patet.
marg.| {g} Quia vos me amastis ita quod li quia non dicat causam, sed signum. Eius enim dilectio est causa nostre et non e converso. 1Io. 4. Prior dilexit nos.
marg.| {h} Et credidistis, quia a Deo exivi Hoc non mutatur.
marg.| {i} Et veni in mundum visi biliter. Iterum relinquo mundum corporali discessione, non gubernatione presentie.
marg.| {m} Et vado ad Patrem id est patris immortalitatem.
marg.| {n} Dicunt ei Discipuli eius: Ecce nunc palam loqueris et proverbium nullum dicis Dixe rat Dominus: Hec in proverbiis locutus sum vobis: Et venit hora etc. Et loquitur de tempore post Resurrectionem, quando edocti sunt a Spiritu sancto: Isti autem credentes iam se intelligere, que dicebat, dicunt.
marg.| {o} Ecce nunc palam loqueris etc.  quas i iam impletum est, quod promittis. Hoc autem dicunt, quia nesciebant se non intelligere ea. Unde Augustinus. Illa, que Dominus, scilicet non intelligentibus esse proverbia, id est occulta, illi usque adeo non intelligunt, ut nec saltem se non intelligere intelligebant. Parvuli enim erant et nondum spiritualiter diiudicabant, que de rebus, non ad corpus, sed ad spiritum pertinentibus audiebant. Ecce enim dixerat Dominus: vado ad Patrem, quod sic intelligebant, ut eum esse cum Patre nescirent, ne discessisse ab eo, ergo hoc erat eis proverbium. Vel sic lege.
marg.| {o} Ecce nunc palam loqueris et proverbium nullum dicis quasi dicat: tu promittis, quod palam loqueris postea et nunc occulte, quid est ergo quod modo etiam palam loqueris ? Videbatur autem eis, quod palam loqueretur, quia de his maxime agebat, que eos audire delectabat, (ut dicit Bernardus.) et que ipsi interrogare volebant, hoc ipse preveniens ultro proferebat. Et ideo dicunt.
marg.| {p} Nunc scimus, quia scis et n oscis omnia, tamquam Deus.
marg.| {q} Et non opus est tibi, ut quis te interroget Augustinus Videtur potius dicendum, quia novi omnia, non est opus ut quemquam interroges, non ut quis te interroget. Qui enim scit omnia, interrogari debet, non interrogare necesse habet. Respondemus. Bene dicitur: Non opus est tibi (etsi alii) ut quis te interroget, quasi dicat: per interrogationem non est necesse ut aliquis exprimat suam dubitationem, quia tu prescis, quid quesiturus velit. Aliis autem opus est interrogare, quia aliter nescirent, quid quesitor velit.
marg.| {r} In hoc id est per hoc, quod scis omnia.
marg.| {s} Credimus, quia a Deo existi id est quod filius Dei es, vel quod a Deo missus es et non es ei contrarius, quia non revelasset tibi secreta. Aliter.
marg.| {t} Respondit eis Iesus: Modo creditis ut p arvuli, quia non estis solidati. Unde ostendit, quod fides eorum non est solida, nec est integra. Et primo, quod non sit solida, dicens.
marg.| {u} Ecce venit hora capt ionis, secundum Chrysostomum. Vel passionis, secundum Augustinum.
marg.| {x} Et iam venit id est prope est et in ianuis. Vel sic.
marg.| {y} Venit hora pass ionis.
marg.| {x} Et iam venit capt ionis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Io. Capitulum 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 24/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=58&chapitre=58_16)

Notes :