Hugo de Sancto Caro

Capitulum 18

Numérotation du verset Io. 18,1 

Hec1 cum dixisset Iesus
1 Hec ΩS Rusch Weber ] Hoc ΩV
egressus est
cum discipulis suis trans torrentem
Cedron
ubi erat hortus
in quem introivit ipse et discipuli eius.
Numérotation du verset Io. 18,2 

Sciebat autem2 Iudas qui tradebat eum3 locum, quia Iesus frequenter4 convenerat illuc cum discipulis suis.
2 autem Rusch ] + et Li449@ Li449 Weber |
3 eum Li449@ Li449 Rusch ] + ipsum Weber |
4 Iesus frequenter Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber |
Numérotation du verset Io. 18,3 

5Iudas ergo6 cum accepisset cohortem
5 Hic incipit cap. 17! iuxta capitala Stephani Langton |
6 ergo] om. P14417 |
et a pontificibus et Phariseis ministros,
venit illuc
cum lanternis et facibus
et armis.
Numérotation du verset Io. 18,4 

Iesus itaque sciens omnia que ventura erant super eum processit et dixit eis7: Quem queritis?
7 dixit eis Rusch ] + dicit ad illos Li449@ Li449 , dicit eis Weber
Numérotation du verset Io. 18,5 

Responderunt ei: Iesum Nazarenum. Dicit eis Iesus: Ego sum.
Stabat autem et Iudas
qui tradebat eum cum ipsis.
Numérotation du verset Io. 18,6 

Ut ergo dixit8: Ego sum,
8 dixit Rusch ] + eis Li449@ Li449 Weber
abierunt retrorsum et ceciderunt in terram.
Numérotation du verset Io. 18,7 

Iterum ergo interrogavit eos9:
9 interrogavit eos Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
Quem queritis? Illi autem dixerunt: Iesum Nazarenum.
Numérotation du verset Io. 18,8 

Respondit Iesus: Dixi vobis quia ego sum. Si ergo me queritis sinite hos abire.
Numérotation du verset Io. 18,9 

Ut impleretur sermoa quem dixit: Quia quos dedisti mihi non perdidi ex eis10 quemquam.
0 Cf. Io. 6, 39 ; Io. 17, 12.
10 eis Li449@ Li449 Rusch ] ipsis Weber
Numérotation du verset Io. 18,10 

Simon ergo Petrus
habens gladium
eduxit eum et percussit pontificis servum et abscidit eius auriculam dexteram. Erat autem servo nomen11 Malchus.
11 servo nomen Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 18,11 

Dixit ergo Iesus Petro: Mitte gladium tuum12 in vaginam.
12 tuum Li449@ Rusch] om. Li449 Weber
Calicem
quem dedit mihi Pater
non vis ut13 bibam illum?
13 vis ut Weber ( Z P ) ΩJ* ( rubr. cancel. ) CorS1 (al. sic habet) ΩS] om. Cor3 (grec. non hab.) CorS1 (bene Beda, G’ non habet VIT UT ) ΩJ² Li449@ Li449 Weber , vis Rusch
Numérotation du verset Io. 18,12 

Cohors autem14
14 autem Rusch ] ergo Li449 Weber | ergo] post tribunus Li449@
et tribunus et ministri Iudeorum comprehenderunt Iesum et ligaverunt eum.
Numérotation du verset Io. 18,13 

Et adduxerunt eum
ad Annam primum.
Erat enim socer Caiphe qui erat pontifex anni illius.
Numérotation du verset Io. 18,14 

Erat autem Caiphas qui consilium dederat Iudeis quia expedit unum hominem mori pro populob.
0 Cf. Io. 11, 49-50.
Numérotation du verset Io. 18,15 

Sequebatur autem
Simon Petrus Iesum15 et alius discipulus.
15 Simon Petrus - Iesum Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber
Discipulus autem ille erat notus pontifici et introivit cum Iesu in atrium pontificis.
Numérotation du verset Io. 18,16 

Petrus autem stabat ad ostium foris16.
16 foris Rusch Weber ] foras Li449@ Li449
Exivit ergo discipulus alius qui erat notus pontifici
et dixit ostiarie et introduxit Petrum.
Numérotation du verset Io. 18,17 

Dixit17 ergo Petro ancilla ostiaria: Numquid et tu ex discipulis es hominis istius? Dicit ille: Non sum.
17 dixit Li449 Rusch ] dicit Li449@ Weber
Numérotation du verset Io. 18,18 

Stabant autem servi et ministri ad prunas, quia frigus
erat et calefaciebant se18. Erat autem cum eis et Petrus19 stans et calefaciens se.
18 calefaciebant se Li449@ Li449 Rusch ] calefiebant Weber |
19 cum eis - et Petrus Rusch Weber ] inv. Li449@ , et Petrus stans cum eis Li449 |
Numérotation du verset Io. 18,19 

Pontifex ergo interrogavit20 Iesum de discipulis suis et de doctrina eius.
20 interrogavit Rusch Weber ] interrogabat Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 18,20 

Respondit ei21 Iesus: Ego palam locutus sum mundo.
21 ei Rusch Weber] om. Li449@ Li449
Ego semper docui in synagoga et in templo quo omnes Iudei conveniunt22 et in occulto locutus sum nihil.
22 conveniunt Rusch Weber ] convenerunt Li449@ , convenerant Li449
Numérotation du verset Io. 18,21 

Quid me interrogas?
Interroga eos qui audierunt quid locutus sim23 ipsis ecce hi sciunt24 quid25 dixerim ego.
23 sim Rusch ] sum Li449@ Li449 Weber |
24 hi sciunt Li449 Rusch Weber ] inv. Li449@ |
25 quid Rusch ] que Li449@ Li449 Weber |
Numérotation du verset Io. 18,22 

Hec26 cum dixisset,
26 Hec Rusch ] + autem Li449@ Li449 Weber
unus assistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens: Sic respondes pontifici?
Numérotation du verset Io. 18,23 

Respondit ei Iesus:
Si male locutus sum
testimonium perhibe de malo. Si autem bene, quid me cedis?
Numérotation du verset Io. 18,24 

Et misit eum Annas ligatum ad Caipham pontificem.
Numérotation du verset Io. 18,25 

Erat autem Simon Petrus stans
et calefaciens se.
Dixerunt ergo ei: Numquid et tu ex discipulis eius es? Negavit ille
et dixit: Non sum.
Numérotation du verset Io. 18,26 

Dicit unus ex servis pontificis
cognatus eius cuius abscidit Petrus auriculam: Nonne ego te vidi in horto cum illo?
Numérotation du verset Io. 18,27 

Iterum ergo negavit Petrus.
Et statim gallus cantavit.
Numérotation du verset Io. 18,28 

Adducunt ergo Iesum
ad Caiapham27 in pretorium .
27 ad Caiapham CorS1 (alii) Li449@ Li449 ΩJ Rusch ] a Caipha CorS1 (G’ habet et hec littera verior est) Cor3 (que littera verior est) Weber
Erat autem mane et ipsi
non introierunt in pretorium ut non contaminarentur
sed manducarent Pascha.
Numérotation du verset Io. 18,29 

Exivit ergo Pilatus ad eos foras
et dixit: Quam accusationem affertis adversus hominem hunc?
Numérotation du verset Io. 18,30 

Responderunt et dixerunt ei:
Si non esset hic malefactor non tibi tradidissemus eum.
Numérotation du verset Io. 18,31 

Dixit ergo eis28 Pilatus: Accipite eum vos et secundum legem vestram iudicate eum. Dixerunt ergo ei Iudei: Nobis non licet interficere quemquam .
28 Dixit ergo eis Li449 Rusch Weber ] Dicit ergo illis Li449@
Numérotation du verset Io. 18,32 

Ut sermo Iesu impleretur quem dixit significans qua morte esset29 moriturus.
29 morte esset Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Io. 18,33 

Introivit ergo iterum in pretorium Pilatus et vocavit Iesum et dixit ei: Tu es rex Iudeorum?
Numérotation du verset Io. 18,34 

Respondit30 Iesus: A temetipso hoc dicis an alii tibi dixerunt31 de me?
30 respondit Arsenal1170 CorS2 Rusch Clementina ] et praem. CorS2 (al.) Li449@ Li449 Weber |
31 tibi dixerunt Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449 Arsenal1170* |
Numérotation du verset Io. 18,35 

Respondit Pilatus: Numquid ego Iudeus sum? Gens tua et pontifices32 tradiderunt te mihi. Quid fecisti?33
32 pontifices ΩF ΩP Arsenal1170² CorS2 (Senonensis anti. Parisiensis sine TUI ) Rusch Weber ] + tui ΩS ΩR Arsenal1170* (rubr. cancel.) Li449@ Li449 CorS2 Wordsworth (B To22 O, Ed1487-Kesler, Ed1502-Froben, Ed1515-Sacon, Ed1519-Sacon) Ed1590-Sixtina ] om. |
33 Quid fecisti] om. G |
Numérotation du verset Io. 18,36 

Respondit Iesus: Regnum meum
non est de hoc mundo34.
34 hoc mundo Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
Si ex hoc mundo esset regnum meum ministri mei utique35 decertarent ut non traderer Iudeis.
35 utique Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber
Nunc autem regnum meum36 non est hinc.
36 regnum meum Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Io. 18,37 

Dixit itaque ei Pilatus: Ergo rex es tu? Respondit Iesus: Tu dicis.
Quia rex sum ego,
ego in hoc natus sum
et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati. Omnis qui est ex veritate37 audit meam vocem.
37 est – ex veritate Li449 Rusch Weber ] inv. Li449@
Numérotation du verset Io. 18,38 

Dicit ei Pilatus: Quid est veritas? Et cum hoc dixisset iterum exivit
ad Iudeos et dicit38 eis: Ego nullam invenio in eo39 causam.
38 dicit Rusch Weber ] dixit Li449@ Li449 |
39 invenio - in eo Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449 |
Numérotation du verset Io. 18,39 

Est autem consuetudo vobis40
40 vobis ΩS ΩJ*( rubr. cancel.) CorS2 (in pluribus)] om. ΩJ² CorS2 (anti. Paris. Senonens.)
ut unum41 dimittam vobis in Pascha.
41 unum ΩS CorS2 (anti. Paris. Senonens.) ] + ego CorS2 (pluribus)
Vultis ergo dimittam vobis regem Iudeorum?
Numérotation du verset Io. 18,40 

Clamaverunt rursum omnes42 dicentes: Non hunc sed Barabbam. Erat autem Barabbas latro.
42 rursum omnes Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449

Capitulum 18

Numérotation du verset Io. 18,1 
marg.| Hec cum dixisset Iesus Fini ta est Salvatoris oratio, incipit Passio. Unde dicit.
marg.| {q} Hec cum dixisset Iesus inst ruendo Discipulos, orando pro eis ad Patrem.
marg.| {r} Egressus est cum Discipulis suis etc.  Non quod statim post hec, sed quia non ante ista, ut dicit Augustinus vel secundum Chrysostomum Hec locutus est eis Sed quid dicis, o Ioannes, nonne Patri loquebatur et orabat ? Propter quid igitur non dicis, quod cessans ab oratione venit illuc ? Respondemus, quoniam oratio non fuit, sed loquela propter Discipulos facta.
marg.| {r} Egressus est cum Discipulis suis trans torrentem Cedron id est Cedrorum. Et nota quod Iesus venit in villam, que dicitur Gessemani, que est ad radicem montis Oliveti et est trans torrentem Cedron. Cedron autem genitivus est pluralis grecus, qui latine dicitur Cedrorum. Et dicitur torrens Cedrorum pro multitudine Cedrorum circa illum locum. In lib. 1Mcc. 15.g. Mandavit ei edificare Cedronem. Ibi dicit Glossa Rabani quod Cedron vallis est, vel torrens iuxta Hierusalem ad Orientalem plagam. Secundum hoc sic legitur.
marg.| {s} Trans torrentem Cedron id est qui dicitur Cedron.
marg.| Δ Ubi scilicet trans
Numérotation du verset Io. 18,moraliter 
marg.| {q} Hec cum dixisset Iesus, egressus est etc.   Post verba debent sequi opera. Et nota quod dicitur.
marg.| {r} Egressus est cum Discipulis suis quia grex sequitur pastorem. Iud. 9.f. Dixit Abimelech ad socios: quod me videritis facere, cito facite, igitur certatim ramos de arboribus precidentes sequebantur ducem.
marg.| {s} Trans torrentem Cedron, ubi erat hortus vole ns ire in hortum, per quem paradisus intelligitur, transit per torrentem, id est per tribulationem et Crucem: quia hec est via, unde Martyres pertransierunt. Ut in Ps. 122. Torrentem pertransivit anima nostra etc. Is. 28.d. Flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos, id est tribulatio dicitur torrens, quoad bonos: quia cum impetu et cito transit per eos et quasi ad momentum. Quoad malos dicitur fluvius: quia perennis est in abundantia, Is. 30.g. Erit transitus virge fundatus in malis. Unde Is. 28.d. Flagellum inundans cum transierit pro bonis, eritis in conculcationem vos mali.
marg.| {t} Cedron id est Cedrorum ab effectu, quia torrens tribulationis facit et nutrit Cedros, id est odoriferos.
marg.| {U} {n}{d} {e}{d} {e}{E}. Andrea cantatur. Dilexit Andream Dominus in odorem suavitatis. Et magnus fuit odor Domino de Beato Laurentio, qui combussit antemurale suum, ut custodiret castrum anime sue et bonum odorem carnium suarum super ignem faceret Domino. Unde 2Cor. 2.d. Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo Iesu, id est facit triumphare in tribulationibus et odorem notitie sue manifestat per nos in omni loco: quia Christi bonus odor sumus Deo. Et Gn. 8.d. post diluvium odoratus est Dominus odorem suavitatis de Sacrificio Noe. Item tribulatio facit cedros, id est imputribiles, per sanctimoniam: quia carnem arcet a putredine, sicut virga expellit tineam et vermem de veste. Et sicut myrrha servat a corruptione, unde signantur per myrrham. Ct. 5.b. Manus mee distillaverunt myrrham primam. Prima myrrha est martyrium, secunda est mortificatio penitentium.
marg.| Item signantur per salem, qui arcet vermes et putredinem et fetorem. Ideo in omni sacrificio ponendum est sal, quia caro nostra numquam est apta Domini sacrificio, nisi sit ibi salis incorruptio. Rm. 12.a. Obsecro vos, ut exhibeatis corpora vestra etc. Eccl. 43.c. Gelu sicut salem effundet super terram. Item tribulatio facit altos: quia sustinentes elevat ad celum et ad Deum. Gregorius. Mala, que nos hic premunt, ad Deum ire compellunt. Mic. 2.c. Surgite et ite: quia non habetis hic requiem. Gn. 7.c. Multiplicate sunt aque et elevaverunt arcam in sublime a terra. Vel Torrens Cedron quod interpretatur, secundum Glossa obumbratio eorum: quia tribulatio umbraculum est homini contra estum divini furoris. Unde Ps. 139. Obumbrasti super caput meum in die belli.
marg.| {6. 389a} {a} Ubi erat hortus ]   post torrentem tribulationis venitur ad hortum celestis amenitatis. Unde Glossa Qui in deserto tentatus vicerat. Mt. 4.b. in horto suos coronat. Unde dicit latroni. Amen dico tibi: hodie mecum eris in paradiso. Lc. 23.f. De cruce ivit latro ad Paradisum. Hoc est, quod dicitur hic per torrentem ire ad hortum. Act. 14.d. Per multas tribulationes etc. Ps. 65. Transivimus per ignem et aquam etc. Is. 51.a. Ponam desertum quasi delicias et solitudinem quasi hortum Dotum Domini. Desertum enim convertit Dominus in Paradisum ad quem invitatur sponsa. Ct. 5.a. Veni in hortum meum, soror mea sponsa. Ingredimur autem hortum illum duobus modis. In presenti per sanctum desiderium et contemplationem, sicut Apostolus. Phil. 3.d. Conversatio nostra in celis est. Post hanc vitam per apertam visionem et fruitionem. Mt. 25.b. Intra in gaudium Domini tui.
marg.| {c} In quem introivit ipse prim us.
marg.| {d} Et Discipuli eius post ea. Mic. 2.d. Ascendet iter pandens ante eos. Hbr. 6.d. Ubi precursor noster introivit Iesus secundum ordinem Melchisedech, Pontifex factus in eternum. Item Hbr. 10.d. Habentes fiduciam in introitu Sanctorum in sanguine Christi, quam initiavit nobis viam novam et viventem.
marg.| {e} Sciebat autem et Iudas, qui tradebat eum, locum Diab olus autem et mali homines sciunt, quod boni properant ad Paradisum. Sed unde sciunt ?
marg.| {h} Quia frequenter Iesus convenerat illuc cum Discipulis suis Ex h oc, quod boni frequenter visitant celum, scitur, quod celestes sunt. Sicut consuetudo est, quod homines vadunt et maxime in solemnitatibus ad civitates suas, unde sunt oriundi. Ideo dicitur Gol. 3.a. Si consurrexeristis cum Christo, que sursum sunt, sapite etc. Et nota quod etiam Iudas est cum eis in conventu, quia inter filios Iob. convivantes affuit et Satan. Iob. 1.b. Per Iudam enim, qui interpretatur laudans, vel glorificans, bene significatur diabolus, in cuius persona dicitur Is. 10.c. In fortitudine mea ego feci et in sapientia mea intellexi. Ipse vult prodere et capere Christum in membris suis et habet multos complices. Unde sequitur.
marg.| {k} Iudas ergo cum accepisset cohortem a Pr eside et a Pontificibus Phariseis ministros id est familiam Principum et Prelatorum Ecclesie et Claustralium, qui designantur per Phariseos.
marg.| {o} Venit illuc per tales insurgit diabolus contra Christum et membra eius.
marg.| {p} Cum laternis et facibus et armis quia tribus modis impugnat diabolus bonos. Armis indebite impugnationis per potentiam. Secundum illud Sap. 2.b. Opprimamus pauperem iustum et non parcamus vidue, nec veterano, nec vereamur canos multi temporis, sit autem fortitudo nostra lex iustitie, quod enim infirmum est, inutile invenitur. Cum laternis proditionum per dolositatem. Laterna enim dicitur quasi lucerna Cum facibus per mali exempli manifestationem.
marg.| Vel arma pertinent ad superbos. Secundum illud Prv. 22.a. Arma et gladius in via superbi. Laterna ad prosperitatem mundialem, que est, quasi lux in testa, quia fragilis est et caduca, licet et lucida. Item faces pertinent ad luxuriosos, sive ad carnis concupiscentiam. Vel per ista tria notantur tria, que sunt in quolibet peccato, lux et ardor et defensio. Lucet enim et quasi resplendet, antequam fiat, quando scilicet in delectatione placet. Sed ardet in operatione et comburit hominem. Sed defenditur post perpetrationem, quando excusatur peccatum. Ps. 140. Non declines cor meum in verba malitie etc.
marg.| {r} Iesus itaque sciens omnia, que ventura erant super eum, processit Sic iustus previdens adversa ventura, vel tentationes per prudentiam occurrit per constantiam et offert se ad mala sustinenda per obedientiam paratam. Unde sequitur.
marg.| {t} Et dicit ad eos ]   Quem queritis ? quasi dicat: paratus sum. Ps. 107. Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum etc. Unde nota quod sequitur.
marg.| {a} Ut ergo dicit eis etc.  quia quando homo paratus est sustinere iniurias pro Christo, tunc magis vincit: et hostis incidit in foveam, quam fecit. Sequitur.
marg.| {g} Si ergo me queritis, sinite hos abire In h oc forma datur Prelatis, ut tempore persecutionis se exponant pro ovibus suis, sicut fecit Beatus Thomas Cantuariensis, supra 10.b. Bonus Pastor animam suam ponit etc. E contra Ez. 13.a. Non ascendistis ex adverso.
marg.| {h} Ut impleretur sermo, quem dixit: quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam Feli x pastor, qui sic sollicitus est de omni grege, ut neminem perdat.
marg.| {k} Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum per quem designantur quidam prelati habentes zelum, non secundum scientiam, qui videntes Christum capi in membris, statim educunt gladium excommunicationis et amputant subditis aurem dexteram, id est obedientiam aliquantulum, quam prius habebant. Ideo.
marg.| {o} Dicit eis Dominus mitte gladium etc. id est revoca sententiam excommunicationis suo tempore non datam. Unde habetur, quod durius dixit Dominus Petro. Mt. 26.d. Omnis, qui acceperit gladium, gladio peribit. Ier. 47.d. Usquequo concideris mucro Domini: usquequo non quiescis: ingredere in vaginam tuam, refrigerare et sile. Ezechiel. 21.g. Mucro, mucro, evagina te ad occidendum: lima te, ut interficias, et fulgeas, revertere ad vaginam tuam. Sed dicunt multi Prelati illud Ieremie 48.b. allegantes. Maledictus, qui prohibet gladium suum a sanguine. Sed ibi dicitur gladius verbum Dei.
marg.| Et Hbr. 4.c. Vivus est sermo Dei etc. Deinde moraliter, quod inferius dicitur.
marg.| {l} Dixit ostiarie et introduxit Petrum etc.  Non est mirum, si Christum negat in curia, qui introducitur ab ancilla.
marg.| Ingressus enim in atrium Pontificis est ingressus ad dignitates ecclesiasticas. Ancilla introducens est caro, vel carnalis parentela: et qui sic per carnem intrant, fures sunt et latrones, ut dicitur supra 10.a. Qui non intrat per ostium etc.
marg.| Ipsi enim non per sanguinem Christi, quo linitum debet esse ostium, intrant ; sed per sanguinem proprium, cum tamen precipiatur: Ex. 12.d. quod postes liniantur sanguine Agni.
marg.| Et ideo quia male intrant, non est mirum, si Christum post introitum negant. Bernardus. qui infideliter intrat, quid nisi infideliter agit ? Ter autem negant sicut Petrus. Primo dignitate sua oberrando. Secundo molles et effeminatas personas in Ecclesia collocando. Carnales enim generant, quales et ipsi sunt. Unde supra 3.a. Quod natum est ex carne, caro est. Tertio negant curam subditorum negligendo. Sequitur.
marg.| {b} Ego palam locutus sum non in angulis.
marg.| {c} Mundo id est peccatoribus. Contra illos, qui nolunt predicare nisi Clericis, vel Religiosis et bonis. Unde nota quod in hoc dedit nobis formam, ut non predicemus in locis suspectis, sicut heretici, supra 3.c. Qui male agit, odit lucem. Is. 45.d. Non in abscondito locutus sum etc. Item in hoc significat, quod nullus debet erubescere, vel timere veritatem predicare, quam credit: ideo signum Crucis in fronte facimus. Rm. 1.b. Non enim erubesco Evangelium. Sequitur.
marg.| {h} Quid me interrogas, interroga eos, qui audierunt etc.  Iste Pontifex nolebat hoc scire, nisi a Christo: sic multi dedignantur ab hominibus discere, omnia volentes invenire, quasi Dominus debeat eis omnia inspirare. Sed Dominus non vult per seipsum docere omnia, neque per Angelos, sed per homines. Et hoc propter tres causas, quas dicit Augustinus in primo libro de doctrina Christiana. Prima est, ne humana natura vilescat: Unde dicit: Et poterat utique per Angelum docere ; sed abiecta esset humana conditio, si per homines Deus verbum suum hominibus nolle ministrare videretur. Secundam causam subdit. Quomodo enim verum esset, quod dictum est 1Corinth. 3.d. Templum Dei sanctum est, quod estis vos: si Deus de humano templo suo responsa non redderet et totum, quod discendum hominibus tradi vellet, de celo, atque per Angelos personaret ? Hec ergo causa est, ut ostendatur, quod templum Dei vere est mens humana. Tertiam subdit: Deinde ipsa caritas, que sibi homines invicem nodo unitatis astringit, non haberet aditum refundendorum et commiscendorum sibimet animorum, si homines per homines nihil discerent.
marg.| scilicet trans torrentem, in villa scilicet   Gethsemani. {b}   Erat hortus, in quem introivit ipse et Discipuli eius Augustinus Hoc, quod narrat, Dominum ingressum cum Discipulis suis in hortum, non continuo factum est, cum finita esset eius oratio, de cuius verbis ait: Hec cum dixisset sed alia quedam sunt interposita, que ab isto pretermissa, apud alios Evangelistas leguntur. Chrysostomus Sed quare Dominus egressus est et introivit in hortum ? Respondemus. Media nocte vadit et flumen pertransit non fugiendo mortem ; sed properandum ad locum proditori cognitum venire, abscidens his, qui insidiabantur, laborem et ostendens Discipulis, quoniam voluntarie venit ad mortem, quod maxime sufficiens erat consolari eos. Unde et in horto quasi in carcere constituit. Chrysostomus Sed quomodo ausi sunt eum Discipuli sequi ? Respondemus. A timore eos per verba eripuerat, ut non contradicerent intrare de reliquo, sed intrarent in hortum.
marg.| {e} Sciebat autem Chrysostomus Ut non audiens hortum, occultari eum estimes, addit: Sciebat autem et Iudas sicut alii Discipuli.
marg.| {f} Qui tradebat eum id est qui in opere traditionis iam erat.
marg.| {g} Locum illu m. Et unde sciebat ?
marg.| {h} Quia frequenter Iesus convenerat illuc, cum Discipulis suis Glossa Ubi ipse lupus Iudas, scilicet inter oves locum prenotaverat. Augustinus. Ibi lupus ovina pelle contectus et inter oves alto patrisfamilias consilio toleratus didicit, ubi ad tempus exiguum dispergeret gregem insidiis appetendo Pastorem. Chrysostomus Huic manifestum est, quod Christus multoties extra pernoctabat. Non enim si domi degeret, in heremum Iudas profectus esset, scilicet ad domum putans eum illic invenire dormientem. Nota quod dicit frequenter non semel.
marg.| {i} Cum Discipulis suis sing ulariter illuc in hortum. Chrysostomus Multoties cum eis convenerat singulariter de necessariis loquens et que non erat fas audire alios. Facit autem hoc in montibus et in hortis, maxime purum a tumultibus inquirens semper locum, ut non mens eorum impediatur ab auditione. Et de hoc habetur supra 10.g. abiit iterum trans Iordanem in eum locum, ubi erat Ioannes baptizans etc.
marg.| {k} Iudas ergo scie ns locum. Cum accepisset cohortem a Preside. Cohors enim non Iudeorum, sed militum. Chrysostomus Sed qualiter suaserunt cohorti ? Respondemus. Viri milites erant et pecuniarum gratia omnia facere meditantes: Secundum illud Is. 1.f. Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones.
marg.| {m} Et a Pontificibus id est principibus Sacerdotum.
marg.| {n} Et Phariseis ministros Iude os.
marg.| {o} Venit illuc cum laternis et facibus quia nox erat.
marg.| {q} Et armis Sed Chrysostomus Propter quid cum armis. Quia formidant eos, qui Christum sequebantur ; propterea et intempesta nocte instituerunt. Unde notandum, qualiter se munierunt, sicut dicit Augustinus A Preside acceperunt cohortem, tamquam ad tenendum reum, servato ordine legitime potestatis, ut nullus eis tenentibus Christum auderet resistere. Preter hoc etiam tanta fuit manus congregata ministrorum et sic armata veniebat, ut vel terreret, vel etiam repugnaret, si quisquam Christum defendere auderet.
Numérotation du verset Io. 18,4 
marg.| {r} Iesus itaque sciens omnia, que ventura erant super eum processit et dicit eis: Quem queritis ? Hoc est, non a propalatione eorum exspectavit ea discere ; sed imperturbate, ut qui omnia sciverat, hec ita dicebat et faciebat.
marg.| {s} Processit ut p aratus mori. Is. 53.c. Oblatus est, quia ipse voluit. infra quadragesimo d. Animam meam pono etc.
marg.| {t} Et dicit eis: Quem queritis: No n ignorans quid vellent, sed ut scirent eum esse, quem querebant. In hoc significat, quod debemus nos offerre periculo et tribulationi, non honori. Unde hic offert se, sed supra 6.b. ne fieret rex, se abscondit.
marg.| {r} Responderunt ei: Iesum Nazarenum Ex h oc patet, quod non cognoverunt eum tunc. Chrysostomus Vides virtutem eius inexpugnabilem, in medio eorum existens excecavit oculos eorum, ut non viderent. Quod enim tenebre causa non erant huiusmodi, indicavit Evangelista, dicens: quoniam lampades habebant. Sed etsi lampades non essent, a voce saltem poterant cognoscere, maxime Iudas, qui fuerat continue cum eo. Etenim et ipse stabat cum {6. 389b} eis et nihil plus sciebat eis ; sed et cecidit eum eis resupinus. Fecit autem hoc Iesus, ostendens, quoniam non solum comprehendere ; sed nec videre possent eum in medio eorum existentem sine eius concessione. Et hoc etiam patet per hoc, quia multoties alias miserunt comprehendere eum et non voluerunt ut supra 7.f. et 10.g. Unde manifestum est, quod et nunc volens se dedit.
marg.| {x} Dicit eis Iesus: ego sum quem queritis, ecce non abscondit se, sed se ostendit.
marg.| {y} Stabat autem et Iudas, qui tradebat eum, cum ipsis Glossa quasi nescius facti eorum,
marg.| {6. 389c} Δ vel potius, ut signo osculi eum traderet. Mt. 26.e. vel secundum Chrysostomum hoc ideo dicit, ut significaret, quod et Iudas nesciebat eum, sed cum eis cecidit resupinus. Unde sequitur.
marg.| {a} Ut ergo dixit eis etc. id est quasi resilierunt ab eo ad vocem territi.
marg.| {b} Et ceciderunt in terram Augustinus Ubi nunc militum cohors et ministri principum et Phariseorum ? Ubi terror et munimen armorum ? Nempe una vox dicentis: ego sum, tantam turbam odiis ferocem, armisque terribilem sine telo ullo percussit, repulit, stravit. Deus enim latebat in carne et sempiternus dies ita membris occultabatur humanis, ut laternis et facibus quereretur occidendus a tenebris. Ego sum, dicit et impios deiecit. Quid iudicaturus faciet, qui iudicandus hoc fecit ? Quid regnaturus poterit, qui moriturus hoc potuit ? Iob. 26.d. Cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus etc.
marg.| {c} Iterum ergo etc.  Ut b ene eum cognoscant, ne aberrent in eius captione.
marg.| {d} Illi autem dixerunt etc.  sicu t prius. Chrysostomus O de amentia, verbum eius misit eos resupinos et neque ita, conversi sunt tantam eius experti virtutem ; sed rursus instant eisdem, que prius. Quia igitur, que sua sunt, omnia complevit, ut converterentur, eis tunc seipsum tradit. Unde sequitur.
marg.| {e} Respondit eis Iesus, dixi etc. Ne quis enim dicat, quod ipse eos ad hoc induxit et quasi coegit eos capere se, occurrens eis et manifestans se eis et in manibus eorum se tradens, ideo ostendit prius, signa, que sufficientia erant eos revocare. Sed quia permanebant in malitia, tunc tradidit seipsum in manibus eorum, dicens.
marg.| {f} Dixi vobis, quia ego sum Iesu s Nazarenus.
marg.| {g} Si ergo me queritis etc. Chrysostomus Usque ad ultimam horam dilectionis conservantiam ad Discipulos demonstrat, sicut dicitur sup. 13.a. In finem dilexit eos. Si enim mei indigetis, ait, nihil vobis fit ad hos commune: Ecce enim meipsum trado. Hoc est, quod sup. 10.b. dixit Bonus Pastor animam suam dat pro ovibus suis, id est se exponit pro eis, ut occidatur:
marg.| {h} Ut impleretur etc.  sup. 17.c.
marg.| {i} Quia quos dedisti etc.  Perd itionem autem non hanc dicebat Christus, que est mortis ; sed illam eternam. Evangelista vero etiam de presenti morte id accepit. Vel sicut dicit Augustinus de perditione eterna potest intelligi: quia si tunc morerentur corporaliter, perderet eos eternaliter: quia nondum sic in eum credebant, quomodo credunt, qui non pereunt. Et nota quod sup. 17.c. fit exceptio. Nemo ex eis periit, nisi filius perditionis ; hic autem non fit exceptio, quia loquitur de illis, qui remanserant. Vel quia dicit perdidi ut notetur, quod nec etiam Iudam perdidit ; sed seipso periit. Hic intellige, quod tunc ceperunt eum et ligaverunt osculo accepto a proditore, sicut dicuntur Evangeliste.
marg.| {k} Simon ergo Petrus arde ntior ceteris Discipulis.
marg.| {l} Habens gladium eduxit eum vole ns liberare Magistrum suum. Sed quomodo ita fuit audax Petrus ? Confidebat in illa voce, quam dixerat: quoniam nullus ex eis perit: et in his, que iam facta erant, quia, scilicet proiecti erant in terram.
marg.| {m} Et abscidit eius auriculam dexteram Chrysostomus Non inaniter mihi videtur auriculam dexteram exprimere Evangelista ; sed mihi videtur impetum significare Apostoli in ipsum caput volentis percutere. Sed hic queritur, quare non comprehenderunt Apostolos cum eo, neque interciderunt et maxime Petro irritan e eos per ea, que in servum fecit ? Quis igitur eos detinuit ? Nullus alius, nisi illa virtus, que proiecit illos resupinos. Quod ostendens Evangelista, scilicet quod non illorum meritis fuerit, sed eius, id est Christi, qui comprehensus est, virtutis et enuntiationis, induxit, ut sermo impleretur, quem dixit. Quoniam nullus ex eis periit. Sed iterum queritur: qualiter Petrus, qui iussus est peram non habere, neque duo vestimenta. Mt. 10.b. gladium habet ; mihi videtur, quod eos hostes formidans eum dudum preparaverat. Si vero dicis, qualiter qui iussus erat alapam non dare. Mt. 5.f. homicida fit ; Respondemus, quod maxime, quidem se non ulcisci iussus est ; hic autem non seipsum ulciscebatur, sed Magistrum. Vel aliter. Nondum fuerant perfecti Apostoli, neque consummati. Si vero vis videre Petrum philosophantem, videbis post hec vulneratum et {6. 389d} non irritatum, Act. 4. infinita mala patientem et humiliter ferentem. Et nota quod sicut dicit alius Evangelista: Lc. 22.e. Dominus sanavit auriculam illius abscissam. Per hoc quidem et virtutem suam revelans et quod malefacientibus benefacere oportet ostendens. Unde Mt. 5.g. Benefacite his, qui oderunt vos.
marg.| {n} Erat autem nomen servo Malchus Augustinus Nomen istius ponit iste Evangelista, quod alii tacuerunt, sicut et Lc. ponit solus de sanatione auricule eius. Chrysostomus Istum autem nomine designat Evangelista: quia multum magnum fuit, quod factum est miraculum: non quoniam curavit solum ; sed quoniam inimicum, qui super eum venerat et paulo post etiam alapam daturus ei erat: et quoniam sedavit bellum, quod ex hoc Petro et Discipulis imminebat. Quia igitur hoc ita magnum erat, propterea et nomen sanati posuit Evangelista: ut illis, qui tunc legerent, vel audirent, hoc liceret querere et investigare, si demum ita vere facta sunt hec.
marg.| {o} Dicit ergo Iesus Petro etc.  quas i non est opus defensionis, sed patientie. Et primo terruit eum, sicut dicit alius Evangelista, dicens. Mt. 26.e. Omnis, qui acceperit gladium, gladio peribit, per minas fervorem eius humilians, quod et in lotura pedum fecit, sup. 13.a. Nisi lavero te, non habebis partem mecum. Sed non minus solum impetum eius detinet ; sed et aliis verbis mitigat, dicens.
marg.| {p} Calicem Pass ionis.
marg.| {q} Quem dedit mihi Pater etc.  Quas i cum resistis voluntati Patris, non sapis ea, que Dei sunt. Chrysostomus Per hoc autem ostendit, quoniam non illorum mentis erat, quod fiebat ; sed sue concessionis et paterne voluntatis. Et per hoc ostendit etiam, quod Deo non est contrarius, sed obeditor usque ad mortem patri. Augustinus quod sibi dicit datum a Patre calicem passionis, hoc est, quod dicit Apostolus Rm. 8.f. Si Deus pro nobis, quis contra nos, qui filio proprio non pepercit ; sed pro nobis omnibus tradidit illum. Sed et Filius etiam se tradidit. Eph. 5.a. Christus dilexit nos et tradidit seipsum pro nobis etc.
marg.| {r} Cohors autem Gent ilium militum.
marg.| {s} Et Tribunus qui preerat eis. Glossa Mos enim erat Iudeis, ut quem morte dignum iudicarent, vincantum Presidi traderent.
marg.| {t} Et ministri Iudeorum qui additi erant propter fulcimentum comprehenderunt Iesum Hic autem pretermittitur de osculo proditoris, de quo habetur Mt. 26.e.
marg.| {u} Et ligaverunt eum ut i mpleatur illud Is. 53.c. Sicut ovis ad occisionem ducetur etc. Solent enim ligari in tonsura. Augustinus. Comprehenderunt illum, ad quem non accesserunt, quoniam {6. 390a} Δ dies ille ; illi vero tenebre permanserunt. Nec audierunt illudat illuminamini ». Sed cum comprehenderunt ; tunc longius ab illo recesserunt et ligaverunt eum, a quo solvi potius velle debuerant ; et erant fortassis, qui tunc imposuerunt Christo vincula sua, atque ab eo postea liberati dixerunt: Dirupisti vincula mea.
a Ps. 33, 6.
marg.| {a} Et adduxerunt etc. id est primo antequam ad Caipham. Sed propter quod ad Annam ? Chrysostomus Pre delectatione: Gloriabantur enim in his, que fiebant, quasi tropheum statuentes. Vel secundum Augustinum ponitur ratio in textu, cum subditur.
marg.| {b} Erat enim vel autem socer Caiphe ideo intelligendum est hoc fieri Caipham voluisse.
marg.| {c} Qui Caip has erat Pontifex anni illius Glossa Erant enim illo tempore duo Principes Sacerdotum, ut Lc. 22. ait: Annas et Caiphas, qui vicissim annos suos agebant ; sed tunc erat annus Caiphe et voluntate eius primus ductus est Iesus ad Annam, non quia collega, sed quia socer erat, id est non pro iurisdictione, sed pro familiaritate. Item alia ratio, quia domus eorum sic erant posite, ut non deberent Annas a transeuntibus preteriri, quia turpe esset, si domum Anne interpositam preterissent. Item Caiphas voluit Christum primo ad Annam duci, ut minoris culpe videretur, si alterius quoque Sacerdotis damnaretur sententia.
marg.| {d} Erat autem etc.   sup. 11.f. Expedit unum hominem mori pro populo. Chrysostomus Cur reminiscitur Evangelista prophetie Caiphe ? Respondemus. Quoniam pro salute populi hec fiebant et tanta veritatis est super abundantia, ut et inimici ea presonent. Ne enim vincula eius audiens auditor tumultuetur, recoluit prophetie illius: quoniam salus orbis terrarum mors eius fuit.
marg.| {e} Sequebatur autem ex d evotione.
marg.| {f} Iesum Simon Petrus qui ceteris amabat, ardentius.
marg.| {g} Et alius Discipulus Augustinus. Quinam sit iste Discipulus, non temere affirmandum est, quia tacetur: solet tamen iste Ioannes sic se significare. Chrysostomus Hic est ille Discipulus, qui scripsit hec ; sed occultat se nunc eadem de causa, qua et sup. 13.c. quia magna narrat, scilicet quoniam omnibus aliis exilientibus ; ipse sequitur. Ideo etiam Petrum sibi preponit in hoc, ut vitet iactantiam, sed et sui ipsius coactus est meminisse nunc, ut discas, quoniam certius aliis narrat ea, que in atrio gesta sunt, quasi intus existens. Et vide, qualiter succedit propriam laudem dicens.
marg.| {h} Discipulus autem etc. quasi dicat: nullus miretur me, nec extollat, si aliis recedentibus et Petro non intrante secutus sum Christum, non fuit hoc ex virilitate, vel virtute mea ; sed quia notus Pontifici. Sed quoniam et Petrus intrasset, utique si licuisset, per ea, que deinceps dicit, indicavit: quia ab ostiaria introductus est.
marg.| {i} Petrus autem stabat ad ostium foris Fori s stabat, quia negaturus erat. Chrysostomus Venisse illuc amoris, non intrasse vero agome fuit et timoris: Ideo Evangelista excusando Petrum dicit se intrasse, quia notus erat, ad significandum, quod non ideo intravit, quia virtuosior Petro simpliciter ; sed Petrus timidior fuerat, quia ignotus erat.
marg.| {k} Exivit ergo Discipulus alius, qui erat etc.   ut i ntroduceret Petrum.
marg.| {m} Et illa introduxit Petrum Sed quare ipsemet non introduxit, sed dixit ostiarie ? Respondemus. Christo adherebat et sequebatur eum, propterea mulieri iussit introducere illum. Sed quid fecit mulier ? Ecce quid sequitur.
marg.| {S390a} Augustinus Ubi sunt verba illa, quando ait. Quare non possum te modo sequi ? animam meam pro te ponam. Hoccine est sequi Magistrum, se negare Discipulum: Siccine pro Domino anima ponitur, ut hoc ne fiat, vox ancille formidetur ? Sed quid mirum ? Respondemus. Deus vera predixit ; homo autem falsa presumpsit.
marg.| {n} Dixit ergo Petro ancilla ostiaria: numquid et tu ex Discipulis es hominis istius ? dicit ille non sum Ecce prima Petri negatio. Et nota quod dicit. Non sum, Discipulus, scilicet eius. Augustinus, Petrus negat Christum, cum se negat eius Discipulum: ita et nunc non solum negat Christum, qui dicit eum non esse Christum ; sed etiam, qui negat se Christianum. Dominus {6. 390b} enim non dixit Petro, Discipulum meum te negabis ; sed me negabis. Chrysostomus Quid dicis, o Petre ? Nonne prius dixisti: Quoniam etsi oportuerit etiam me animam pro te ponere, ponam, supra 13.d. Quid igitur factum est, quoniam neque ostiarie fers interrogationem ?
marg.| Numquid enim miles erat, qui interrogabat ? Numquid aliqui eorum, qui detinebant Magistrum ? Sed ancilla erat ostiaria vilis et abiecta et neque interrogatio erat pavenda. Non enim dixit seductoris et nocivi Discipulus es, sed hominis huius, quod miserentis magis et flectentis ad misericordiam, scilicet illius, sive compatientis erat. Sed nihil horum sustinuit Petrus. Hoc autem, quod dicit Numquid et tu prop terea dictum est, quia Ioannes intus erat, ita mansuete loquebatur mulier. Sed nihil horum sensit Petrus, neque in mentem suscepit, neque primo, neque secundo, neque tertio sed cum gallus cantavit, sensit se errasse. Sed neque tunc, donec Christus aspexit: et tunc flevit amare. Et ipse quidem stabat calefaciens se cum servis Pontificis ; Christus autem detinebatur intro ligatus. Hoc autem dicimus, non Petrum accusantes ; sed veritatem eorum, que a Christo dicta sunt, ostendentes.
marg.| {o} Stabant autem servi Gent ilium et ministri Iudeorum ad prunas Et subdit causam Quia frigus erat et calefacibant se Augustinus. Non hiems erat ; sed tamen frigus erat, quod solet etiam equinoctio verno aliquando contingere. Frigus autem dicit Evangelista, ut etiam notet qualitatem mentis eorum, id est infidelitatem.
marg.| {q} Erat autem cum eis et Petrus stans et calefaciens se inse nsibilis ad ea, que fiebant Magistro, qui intus detinebatur: et forte, vel non poterat, vel non audebat intrare. Sed pretermisso de Petro, prosequitur Evangelista de his, que facta sunt circa Iesum.
marg.| {r} Pontifex ergo interrogabat Iesum de Discipulis suis id est quot, vel quales haberet Discipulos ?
marg.| {s} Et de doctrina eius id est que, vel qualis esset doctrina eius. Chrysostomus O de nequitia, continue audiens eum in templo concionantem et palam docentem, nunc vult discere, quia nullum crimen habebat ei inferre. De Discipulis interrogabat fortassis, ubi erant et cuius gratia eos collegit et quid volens et in quibus ? Hoc autem dicebat quasi seditiosum et novarum rerum factorem redarguere volens: et quasi nullus alius ei attenderet, nisi soli illi sui Discipuli, quos tamquam collegium aliquod perniciosum reputabat, qui latenter pravam doctrinam {6. 390c} Δ sectarentur. Unde hoc evertens.
marg.| {a} Respondit ei Iesus, ego palam etc. Chrysostomus Non Discipulis singulariter in loco, scilicet occulto: Unde subdit.
marg.| {d} Ego semper docui in S ynagoga et in aliis civitatibus.
marg.| {e} Et in templo in Hierusalem .
marg.| {f} Quo omnes Iudei conveniunt id est convenire solent.
marg.| {g} Et in occulto locutus sum nihil Ad i llud est idem Is. 45.d. Non in abscondito locutus sum in loco terre tenebroso. Sed contra Mt. 10.c. Quod dixi vobis in tenebris, predicate super tecta. Item 13.e. Dimissis turbis edisserebat parabolas. Item supra 6.f. Hec in proverbiis locutus vobis etc. Ergo non palam.
marg.| Item Mc. quarto d. Sine parabolis non loquebatur eis. Respondemus secundum Chrysostomum Nihil locutus est in occulto eo m odo, scilicet quo illi estimabant, tamquam, scilicet seditiones faciens, vel palam loqui trepidans ; sed tunc secreto loquebatur, sicubi que dicebantur, maiora erant capacitate auditorum. Vel   Palam locutus sum quan tum ad locum publicum et multitudinem auditorum, licet non palam, quantum ad docendi modum, vel quantum ad intelligentiam audientium. Unde dicit Augustinus Ita intelligendum est eum dixisse   Palam locutus sum id est multis audientibus, non quod, que dixit palam, essent cognita turbis. Quod enim dicebat et palam erat uno modo et alio modo non erat palam. Palam erat, quia multi audiebant ; et rursus non erat palam, quia non intelligebant. Illud etiam, quod Discipulis seorsum loquebatur, non in occulto loquebatur, cum plures essent, cum scriptum sit.
marg.| In ore duorum, vel trium testium stabit omne verbum. Dt. 19.d. Et maxime quia ad hoc loquebatur paucis, ut per eos innotesceret multis et predicaretur in tectis, ut dicit Mt. 10.c. Sic ergo et palam loquebatur et non palam. Ideo dicitur. Mc. 4.b. Ut videntes non videant et audientes non audiant.
marg.| {h} Quid me interrogas ? a qu o veritatem audire non desideras.
marg.| {i} Interroga eos etc. quasi dicat: Interroga magis eos, de quorum dictis non habeas invidiam. Et nota quod ita temperavit responsionem, ut nec veritatem taceret, nec se defendere videtur. Chrysostomus
marg.| {h} Quid me interrogas de d octrina mea.
marg.| {i} Interroga eos etc.   etia m inimicos. Non presumentis sunt hec verba ; sed confidentis in eorum, que dicta sunt, vel veritate supra 5.e. Sicut enim superius dixit, si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum: Ita et nunc dicit. Quid me interrogas de discipulis meis ? Non credas mihi ; sed interroga eos inimicos meos, qui insidiantur mihi: eos, qui me ligaverunt: hi dicant. Hec enim est veritatis inalterabilis demonstratio, cum hostes quis vocat in testes. Quid ergo Princeps Sacerdotum fecit, cum congruum esset ita admirari hanc investigationem ? Hoc quidem non fecit ille. Sed.
marg.| {k} Hec cum dixisset Iesu s unus assistens ministrorum dedit alapam Iesu Sic impletur illud Lam. 3.d. Dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis. Mi. 5.a. Percutient maxillam Iudicis Israel. Is. 50.c. secundum aliam litteram: Dorsum meum posui ad flagella et genas meas ad alapas. Et Sibylla Erythrea dicit de hoc: In manibus infidelium veniet: dabunt Deo alapas incestis manibus, ore expuent venenatos sputos. Dabit autem ad verba simpliciter sanctum dorsum et colaphos accipiens tacebit, ne quis agnoscat, quod verbum sit Dei. Item Iob. 16.b. Exprobrantes percusserunt maxillam meam. Unde sequitur et de opprobrio.
marg.| {l} Dicens, sic respondes Pontifici ? Chrysostomus Quid responderat indecens ? Nihil. Neque enim tamquam refutans respondere dixit: qui me interrogas ; sed omnem volens tollere indevotionis materiam. Chrysostomus Quid hac alapa stultius et indevotius ? Horreas celum, excessum mentis patiari terra in damnatoris longanimitate et servorum indevotione. Sed quid fecit Christus, potens omnia concutere et dispergere alapa percussus ? Magis loquitur verba humilia et potentia omnem feritatem illorum exsolvere. Unde sequitur.
marg.| {m} Respondit ei Iesus, {6. 390d} si m ale etc.
marg.| quasi dicat: si autem deliqui in verbo, demonstra in quo ; si vero non habes in aliquo reprehendere me, quid me cedis ? Augustinus. Quid ista responsione verius, mansuetius, iustius ? De eo enim predixerat Propheta. Intende, prospere procede et regna, propter veritatem et mansuetudinem et iustitiam. Si cogitemus, quis accepit alapam: nonne vellemus eum, qui percussit, aut celesti igne consumi, aut terra dehiscente sorberi, aut correptum Demonio voluptati, aut aliqua huiusmodi qualibet pena puniri ?
marg.| Et quid horum iubere per potentiam non potuisset per quem factus est mundus, nisi patientiam nos docere maluisset, qua vincitur mundus ?
marg.| {n} Et misit eum Annas etc.]   quia Princeps Sacerdotum erat in illo anno et ad eum in principio ducebatur secundum Mt. 26.f. Prius tamen ad Annam secundum Ioannem, non quia collega, sed quia socer eius erat. Chrysostomus Vides iudicium sine iudicio, tumultus quidem plenum et turbationis et furoris et confusionis. Interrogavit eum Pontifex fraudulenter et dolose: respondit Christus ex directo et ut oportebat: et consequens igitur erat, aut redarguere, aut acceptare, quod dictum est. Sed hoc non fit. Servus autem alapam dedit. Ita non iudicium erat, sed tyrannis et seditio. Deinde non invenientes, quod plus, mittunt eum ligatum ad Caipham.
marg.| {o} Erat autem etc.   Dict o, quod Annas misit Iesum ad Caipham, redit ad locum narrationis, ubi reliquerat Petrum: ut explicet, quid in domo Anne de trina petri negatione contigerat. Unde dicit Erat autem Simon etc. in domo Anne. Glossa Hoc et ante dixerat supra eodem, sed que secuta sunt, adiungit.
marg.| {p} Dixerunt ergo ei quid am astantes.
marg.| {q} Numquid et tu etc. Chrysostomus Pape. quanto stupore detinebatur Petrus, qui fervidus et furens adductoque Iesu, post tot neque movetur de reliquo ; sed adhuc calefit: ut discas, quante est humane nature imbecillitas, cum Deus dereliquerat: unde et interrogatus secundo negat. Deinde.
marg.| {r} Dicit unus ex servis Pontificis cognatus eius id est illius servi.
marg.| {s} Cuius abscidit Petrus auriculam dole ns in eo, quod factum est.
marg.| {t} Nonne ego te vidi in horto cum illo Sed neque hortus Petrum in memoriam duxit eorum, que dicta sunt a Christo, {6. 391a} Δ neque multa dilectio, quam illic per verba illa ostenderat. Si oportuerit me mori tecum etc. sed omnia timor eiecit et Christum negavit. Unde sequitur.
marg.| {a} Iterum etc.   Petr us tertio.
marg.| {b} Et statim gallus cantavit secu ndo, secundum Mc. 14.g. Augustinus Ecce completa est predictio Christi et convicta est presumptio Petri. Sed queritur. Cur omnes Evangeliste ita concorditer Petri negationem scripserunt. Respondemus Non Discipulum accusantes, sed erudire nos volentes, quantum malum est non omnia Deo concedere, sed in seipso confidere. Sed solet queri, in quo loco Petrus negaverit ? et ad hoc potest dici, quod secundum ordinem textus illius videtur trina negatio Petri inchoata in atrio Anne et consummata in atrio Caiphe. Secundum alios Evangelistas, qui non faciunt mentionem de Anna, videtur tota facta in atrio Caiphe. Augustinus in libro de concor. Evang. et etiam super illum locum asserit, totam factam in atrio Anne et que dicta sunt, inde post missum Iesum ad Caipham recapitulando dicta. Hieronymus in Mt. et Beda. in Lc. videntur velle, quod Petrus in atrio Caiphe negaverit.
marg.| {c} Adducunt ergo Iesum ab A nna ad Caipham in Pretorium, quod nihil aliud vult intelligi, quam ubi Preses Pilatus habitabat, sed si ad Caipham, quomodo in Pretorium. Respondemus. Forsitan aliqua causa urgente de domo Anne, quo ad audiendum Iesum ambo convenerant, Caiphas perrexit ad Pretorium Presidis et socero suo Iesum reliquit audiendum. Vel in domo Caiphe Pilatus pretorium acceperat et tanta domus eius erat, ut seorsum habitantem Dominum suum, seorsum Iudicem ferret Pilatum. Vel verior littera est secundum Grecum.
marg.| {c} Adducunt ergo Iesum a Caipha ad q uem ductus fuerat ab Anna.
marg.| {d} In pretorium ad P ilatum. Et ita ad tertium Iudicem ducitur.
marg.| {e} Erat autem mane tunc dum ductus est ad Pilatum. Chrysostomus Antequam gallus cantaret ad Caipham ducitur, mane vero ad Pilatum, per que monstrat Evangelista, quoniam medium noctis totum a Caipha interrogatus in nullo redarguit: ideo et misit eum Pilato. Ea autem, que a Caipha interrogata sunt, tacet Evangelista iste, quia alii dixerunt. Et prosequitur ea, que apud Pilatum facta sunt.
marg.| {f} Et ipsi Iude i, qui ducebant Iesum et accusaturi erant eum.
marg.| {g} Non introierunt in pretorium id est in habitaculum Pilati, vel in locum iudicii. Et quare hoc ?
marg.| {h} Ut non contaminarentur etc.   Pascha id est mundi manducarent in festo Paschali. Vel Pascha, id est panes Azymorum. Augustinus Que diebus Azymorum contaminatio erat illis in alienigene habitaculum introire ? O impia cecitas, habitaculo contaminarentur alieno et non contaminarentur scelere proprio. Alienigene Iudicis pretorio contaminari metuebant et fratris innocentis sanguinem fundere non timebant. Chrysostomus Intuere Iudeorum derisibilitatem, comprehendentes innocentem et arma portantes in pretorium, non ingrediuntur, ut non contaminarentur, ait. Et nimirum, dic mihi, que inquinatio est ascendere iudicium, id est locum iudicii ? Vindictam dant, qui iustitiam faciunt. Sed qui decimabant Mentham et Anethum. Mt. 23.c. occisionem meditantes iniuste, non existimabant ex hoc contaminari, iudicium vero, id est pretorium ascendentes contaminare seipsos putabant. Sed quid est quod dicit, sed manducarent Pascha. Ipse enim ante unam diem id fecerat. Respondemus. Aut totum festum dicit Pascha, aut illi tunc faciebant Pascha. Christus vero ante unam diem id fecit, observans suam occasionem parasceve, sexte ferie, quando vetus fiebat Pascha. Hic loqui videtur Chrysostomus secundum opinionem Grecorum. Sed super Mt. dicit plane, quod Christus suo tempore fecit Pascha, sed illi, qui omnia audebant, suo tempore non fecerunt, sed intenti captioni Christi in crastinum facere reservaverunt.
marg.| {i} Exivit ergo Pilatus ad eos foras quia nolebant intrare ad eum: Christus autem erat in pretorio.
marg.| {k} Et dixit: quam accusationem affertis etc.   hunc quem iudicatis reum mortis. Chrysostomus Vide, qualiter, Pilatus non est particeps livoris eorum. Videns enim eum ligatum, {6. 391b} et a tot ductum, non estimabat eos habere redargutionem inaltercabilem accusationis adversus Christum ; sed interrogat, quam accusationem affertis adversus hominem hunc: inconveniens quidem esse dicens iudicium eos rapuisse, supplicium vero sine iudicio concedere illi.
marg.| {l} Responderunt et dixerunt ei, si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum Ecce coumbrabant accusationem, non exprimebant aliquid mali, quia nesciebant aliquam directam accusationem.
marg.| {m} Dicit ergo eis Pilatus ]   quia videbat, quod per invidiam tradiderunt eum et quod non iuste posset eum condemnare.
marg.| {n} Accipite eum vos et secundum legem vestram etc. quasi dicat: si vos accusatis eum de peccato legis, vel quia se Filium Dei fecit, vel quia dixit, possum destruere templum Dei, supra 2.d. iudicate eum secundum legem vestram: quia de hoc non intromitto me.
marg.| {o} Dixerunt ergo ei Iudei, nobis non licet interficere quemquam Cont ra Ex. 22.c. Maleficos non patieris vivere. Et Nm. 31.b. Cur feminas reservastis. Et Dt. 13.b. precipitur, ne parcant malefactoribus, presertim seducentibus a Deo suo, qualem Christum esse putabant. Respondemus secundum Augustinum. Hoc dicunt propter diei festi sanctitatem, quam celebrare iam ceperant, propter quem etiam de ingressu pretorii contaminari metuebant. Item Chrysostomus Hoc dicunt secundum tempus Pasche. Quod enim interficiebant, monstrat Stephanus ab eis lapidatus. Act. 7.g.
marg.| {q} Ut sermo Iesu impleretur id est et sic impletus est sermo Iesu.
marg.| {r} Quem dixit id est predixit, ut eum a Iudeis traditum Gentes interficerent. Mt. 20.c. et Mc. 10.e. Et tradent eum Gentibus ad illudendum et flagellandum et crucifigendum.
marg.| {s} Significans, qua morte esset moriturus Augustinus. Non quod mortem Crucis hic vellet intelligi, sed quod eum Iudei Gentibus essent tradituri. Vel aliter.
marg.| {p} Nobis non licet interficere quemquam pro hoc scelere, id est pro crimine lese Maiestatis, quia negat tributa dari Cesari et usurpat sibi regnum dicens se Regem. Unde per hoc volebant innuere, quod morte turpissima deberet mori, id est crucifigi. Unde dicunt: Nobis non licet etc. quasi dicat: hoc excedit potestatem nostram. Nobis enim non licet eum crucifigere pro tanto scelere ; sed pertinet ad maiorem potestatem.
marg.| {q} Ut sermo Iesu impleretur, quem dixit, significans, qua morte esset moriturus scil icet morte Crucis, supra 12.e. Ego si exaltatus fuero a terra etc. Chrysostomus Crucifigi eum cupiebant, ut et modo mortis diffament eum, sicut dicitur Sap. 2.d. Morte turpissima condemnemus eum. Hic autem intelligendum est, quod accusaverunt eum, sicut dicitur Lc. 23.a. de duobus, quod prohiberet tributa dari Cesari et quod diceret se Christum Regem. Et ideo dixerunt:
marg.| {p} Nobis non licet interficere quemquam id est non secundum nostram legem peccavit, sed commune est crimen in Imperatorem: ideo non debet iudicari secundum nostram legem, id est lapidari, sed secundum Romanorum mortem pro crimine lese Maiestatis puniri, id est crucifigi.
marg.| {t} Introivit ergo iterum in pretorium Pilatus quia noluerunt eum Iudei recipere, ut iudicarent secundum legem suam, intravit, ut adhuc causam discutiat et si possit, eum liberet.
marg.| {u} Et vocavit Iesum et dixit ei: tu es Rex Iudeorum ? Glossa super Mc. 27. Primam accusationem nullam reputavit, quia forte audierat Iesum dixisse: Reddite, que sunt Cesaris, Cesari. Mc. 22.c. Chrysostomus Sed de alia querit, tamquam timens periclitari ; si non iniquireret diligenter de crimine lese Maiestatis.
marg.| {x} Respondit Iesus, a temetipso hoc dicis, an alii tibi dixerunt de me ? Augustinus. Sciebat utique Dominus et quod interrogavit ipse et quid responsurus erat ille: sed tamen dici voluit, non ut sciret, sed ut scriberetur, quod nos scire voluit. Chrysostomus Non ignorans Christus interrogat, sed volens a Pilato Iudeos accusari, quod et factum est. Unde sequitur.
marg.| {z} Respondit Pilatus, numquid ego Iudeus sum ? ut h oc a me dixerim, sicut Iudei ? quasi dicat: a me hoc non dixi ; sed a Iudeis accepi, qui ideo tradiderunt te mihi. Et hoc est.
marg.| {z} Gens tua et {6. 391c} Pont ifices id est minores et maiores.
marg.| {a} Tradiderunt te mihi dice ntes te dicere, quod Rex sis. Oportet ergo te interrogare:
marg.| {b} Quid fecisti quasi dicat: ex quo tradiderunt te mihi, mei officii est querere causam huius: quid ergo fecisti, id est in quo peccasti, ut te traderent mihi: vel sic, quid fecisti, quasi dicat: te tradiderunt mihi, obiicientes pro crimine, quod te dixeris Regem esse: quod si non est, quid ergo aliud fecisti ?
marg.| {c} Respondit Iesus Chrysostomus Ad hanc questionem, quid fecisti, nihil respondit ; sed ad primam, quia et de hoc maxime Pilatus scire desiderabat, scilicet de regno eius. Unde dicit.
marg.| {d} Regnum meum etc.   Et q uod formidaverat interim Pilatus, dissolvit, scilicet Tyrannidis suspicionem, quasi dicat: scilicet Rex quidem sum ; sed non talis, qualem suspicaris, sed multo clarior. Et per hoc ostendit, quod nullum ab eo factum est malum. Et per hoc etiam, quod subdit: ego in hoc natus sum. Qui enim in hoc a nativitate est, nullum malum operatus est. Et simul respondet etiam ad questionem, quam fecerat Pilatus, quid fecisti ? quasi dicat: nihil mali feci. Si ergo Christus respondens, regnum meum etc. satisfacit desiderio petentis, aufert suspicionem tyrannidis. Item innuit suam Deitatem et quod non est purus homo, sed Deus et Dei Filius et ostendit regni sui incorruptibilitatem.
marg.| {f} Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent, ut non traderer Iudeis Chrysostomus Hinc ostendit regni terreni imbecillitatem, quoniam in ministris habet fortitudinem. Regnum vero supernum sufficiens est subiipsi, nullo indigens ministro.
marg.| {g} Nunc autem appa ret ex hoc, quod nullus defendit me, quod.
marg.| {h} Regnum meum non est hinc Chrysostomus Ex hoc heretici accipientes occasiones alienum esse Christum a commercio mundi, aiunt. Quid igitur est, dicit supra 1.a. in propria venit: et sui eum non receperunt ? Et ibidem. Omnia per ipsum facta sunt. Sicut ergo cum dicit, supra 17.c. non sunt de mundo hoc, sicut ego non sum de mundo hoc, sensus est, id est non sunt mundanis dediti, sicut nec ego: vel tendunt ad incorruptibilem et celestem habitationem, sicut ego. Ita et hoc regnum meum non est hinc, id est non est humanum, neque corruptibile. Non enim hoc dicit mundum privans a sua providentia et presistentia, sive dominatione. Vel si exponatur de regno illo presenti et spirituali, quod regnat per fidem in fidelibus, sic exponitur.
marg.| {d} Regnum meum id est credentes in me, in quibus Rex et Dominus sum.
marg.| {e} Non est de hoc mundo id est mundanis non hereo. Non dicit, non est in hoc mundo, sed ex hoc mundo: quia in mundo exulant, supra 17.c. Non sunt de mundo, sicut ego non sum de mundo. Et supra 15.c. De mundo non estis ; sed ego elegi vos de mundo.
marg.| {f} Si ex hoc mundo esset regnum meum etc. quasi dicat: per patientiam ostendunt fideles esse de regno meo: sicut alii ostendunt regnum suum per violentiam et vindictam.
marg.| {g} Nunc autem regnum meum non est hinc Non dicit hic, sed hinc: quia fideles in mundo sunt, sed non de mundo.
marg.| {i} Dixit itaque ei Pilatus ; ergo Rex es tu ex q uo regnum tuum est alibi.
marg.| {k} Respondit Iesus etc. Augustinus Non dicit Rex sum ego, non quia se Regem confiteri timuit: sed, tu dicis, quia Rex sum ego: ita enim libratum est, ut neque se Regem neget. Rex enim est, cuius regnum non est de hoc mundo, neque Regem talem se esse fateatur, cuius regnum putaretur de hoc mundo. Talem quippe sentiebat Pilatus, cum dicebat, ergo Rex es tu: Cui responsum est.
marg.| {l} Tu dicis ac s i diceret: carnalis carnaliter dicis. Unde excludens, quod de regno carnali intelligebat, subdit.
marg.| {m} Ego in hoc natus sum id est ad hoc, non in hoc, id est in hac re natus sum, ut intelligatur de eterna nativitate ; sed in hoc, id est ad hanc rem, non est ambiguum, ut intelligatur de temporali nativitate, de qua subdit.
marg.| {6. 391d} {n} Et a d hoc veni in hunc mundum
marg.| quasi dicat: propter hoc natus, sive incarnatus veni in hunc mundum.
marg.| {p} Ut testimonium perhibeam veritati quasi dicat: veni, ut doceam veritatem, non ut regnum temporale usurpem et queram terrenam dominationem, ut tu putas.
marg.| {q} Veritati id est mihi, qui sum veritas, supra 14.a. Ego sum via, veritas et vita: ego testimonium perhibeo de me. Vel. Veritati, id est Patri, sive promissis eius: quia predico factum, quod Pater in Prophetis promisit futurum de me, supra 17.c. Sermo tuus veritas est. Sed quia non omnium est fides, addit.
marg.| {r} Omnis, qui est ex veritate id est qui est ex Deo Patre, vel qui amat veritatem.
marg.| {s} Audit vocem meam id est credit in me, qui sum veritas, supra, 8.f. Qui ex Deo est, verba Dei audit, Ecclesiastic. 3.d. Auris bona audit cum omni concupiscentia sapientiam. Vel sic.
marg.| {r} Qui est ex veritate Augustinus, id est cur a veritate donatum est, id est a me.
marg.| {s} Audit vocem meam id est credit in me. In quo commendatur gratia, quia secundum propositum vocat. Et est sensus, quod donante Christo, creditur in Christum. Vel secundum Chrysostomum.
marg.| {l} Tu dicis, quia Rex sum et i ta est, quia.
marg.| {m} Ego in hoc generatus sum ab e terno, quasi dicat: regnum et dominationem ab eterno accepi per generationem. Chrysostomus Si igitur Rex generatus est, ergo nihil accipiens de novo habet regnum. Cum igitur audieris: Dedit Filio vitam habere et huiusmodi, supra 5.e. nihil aliud quam generationem estima.
marg.| {n} Et ad hoc id est propter hoc.
marg.| {o} Veni in mundum secu ndum hominem.
marg.| {p} Ut testimonium perhibeam veritati id est ut hoc ipsum dicam et doceam et suadeam omnibus.
marg.| {r} Et omnis, qui est ex veritate, audit vocem meam id est si quis est verax et veritatem diligit, audiet omnino me. Per hoc autem attrahit Pilatum et suadet fieri eorum, que dicuntur, auditorem. Ita denique et eum cepit his verbis, ut quereret: quid est veritas ? Unde sequitur.
marg.| {t} Dicit ei Pilatus, qu id est   veritas ? Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Iudeos etc. Augustinus Non exspectat responsum questionis, quam fecerat, quid est veritas, ne mora fieret. Subito enim, ut estimo venit in eius mentem consuetudo, quia unus per Pascha posset dimitti. Chrysostomus Sciebat quidem, quod indigebat mora interrogatio facta de definitione veritatis: oportebat autem eum eripere ab impetu Iudeorum: idcirco omissa questione, ad id quod properabat, insistit.
marg.| {u} Exivit ad Iudeos de P retorio.
marg.| {x} Et dixit eis, ego nullam invenio in eo causam mort is. Chrysostomus Intuere, qualiter sapienter allegat pro eo. Non enim dixit, quia peccavit et dignus est morte, donate eum de festo ; sed primum eum eruens a causa omni, tunc rogat ex superabundanti et si nollent ut innocentem dimittere, saltem ut obnoxium donarent tempori. Ideoque et inducit.
marg.| {y} Est autem consuetudo, ut unum dimittam vobis in Pascha Augustinus. Quia in Pascha a servitute liberati sunt. Ex. 12. in Pascha consuetudo dimittendi fuit eis. Chrysostomus Deinde hortative dicit.
marg.| {z} Vultis ergo dimittam vobis Regem Iudeorum Augustinus Non potuit evelli a corde eius Iesum esse Regem Iudeorum: sicut et in scribendo titulum Iesu, tamquam ipsa veritas hoc ei fixerit, dicitur qua, quid esset, interrogavit.
marg.| {S391d} Vel quia tunc in illo Pascha primogenita Egypti sunt occisa, sed primogenita Israel salvata in huius rei signum, unum liberabant et alium occidebant in pascha.
marg.| {u} Clamaverunt rursum omnes, dicentes, non hunc dimi ttas, sed Barrabam. Rursum, hoc dicit, quia prius clamaverant accusando. Si non esset hic malefactor etc. Vel Rursum, quia forte vocem iteraverant eandem.
marg.| {b} Erat autem Barrabas latro sicu t dicitur Lc. 24.c. Qui propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium, missus in carcerem erat. Et nota quod dicitur, vel Barrabas, id est Filius magistri, vel Barrabas, id est Filius Patris, sed communius dicitur Barrabas.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Io. Capitulum 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=58&chapitre=58_18)

Notes :