Hugo de Sancto Caro

Capitulum 11

Numérotation du verset Io. 11,1 

{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1046ra ; facsim., p. 251a} Erat autem1 quidam
1 autem Ω P156 ΩF ΩJ ΩS Rusch Weber ] om. CorS1 ω1 (441rb) ΩV* ΩL Linz449 Linz@449
languens Lazarus
a Bethania de castello Marie et Marthe sororum2 eius.
2 sororum ΩJ ω 1 (441rb) ΩV ΩS Li449@ Li449 Rusch ] sororis Cor2 V ² (non SORORUM ) Cor2 V (greci sic habent. Et licet genitivus in -ius apud latinos sit communis trium generum, tum apud grecos differt genitivus femini generis in -ius a masculino et neutro. Bene hic EIUS in greco est femini generis et SORORIS genitivi singularis et ita EIUS non refertur ad Lazarum sed ad Mariam) ΩL P156 Weber
Numérotation du verset Io. 11,2 

Maria autem erat que unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suisa
0 Cf. Io. 12, 3 ; Lc. 7, 38.
cuius frater Lazarus infirmabatur3.
3 infirmabatur P156 ΩV ΩJ ΩL ω 1 (441rb) ΩS Li449@Weber ] infirmatur Rusch
Numérotation du verset Io. 11,3 

Miserunt ergo sorores eius4 ad eum5 dicentes:
4 eius P156 ΩJ ΩL ω1 ΩS Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber |
5 ad eum CorS2 (prima <correctio> et ubique AD EUM ) ΩS] ad Iesum CorS2 ( MISERUNT ERGO AD IESUM sic secunda correctio ex prima scrip<tione> sed ...) |
Domine, ecce quem6 amas infirmatur.
6 quem P156 ΩJ ΩL ω1 ΩS Li449 Rusch Weber ] quam Li449@
Numérotation du verset Io. 11,4 

Audiens autem Iesus dixit eis: Infirmitas hec non est ad mortem
sed pro gloria Dei
ut glorificetur Filius Dei per eum7.
7 eum P156 ΩF ΩJ ΩV ΩS Rusch ] eam ΩL ω1 Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 11,5 

Diligebat autem8 Iesus
8 autem ΩJ ΩS Li449@ Li449 Rusch Weber ] + ei? ΩV
Martham et sororem eius Mariam
et Lazarum.
Numérotation du verset Io. 11,6 

Ut ergo9 audivit quia infirmabatur tunc quidem mansit in eodem loco
9 ergo ΩF ΩV ΩJ ΩL ω 1 ΩS Rusch Weber ] autem Li449@ P156
duobus diebus.
Numérotation du verset Io. 11,7 

Deinde post hec dixit10 discipulis suis: Eamus in Iudeam iterum.
10 dixit ΩV ΩJ ΩS CorS2 P156] dicit ΩL ω1 Li449@ Li449 Rusch Weber
Numérotation du verset Io. 11,8 

Dicunt ei discipuli:
Rabbi, nunc querebant te Iudei lapidare11 et12 iterum vadis illuc?
11 Iudei lapidare Li449 P156 ΩV ΩJ ΩL ω1 ΩS Rusch Weber] inv. Li449@ |
12 et Li449@ etc.] + tu Catena (Li449 Ed1953) |
Numérotation du verset Io. 11,9 

Respondit Iesus: Nonne duodecim hore sunt13 diei? Si quis ambulaverit14 in die non offendit
13 duodecim hore - sunt ΩV ΩL ΩS] inv. P156 |
14 ambulaverit Li449@ ΩJ² ( in ras. ) ω 1 ΩS] ambulat ΩV ΩJ* ( ut vid. ) ΩL Wordsworth (D d l r δ περιπάτει H U X Π² 69. 131. etc.) |
quia lucem huius mundi videt.
Numérotation du verset Io. 11,10 

Si autem ambulaverit in15 nocte offendit
15 in P156 ΩF ΩJ ΩL ω 1 ΩS Li449@ Li449 CorS1 Rusch ] om. Weber | Si (Ut) autem... nocte CorS1=Cor3 (grec. omnino ita)
quia lux
non est in eo.
Numérotation du verset Io. 11,11 

Hec ait et post hec16 dicit eis17:
16 hec ΩV ΩJ ΩL ω 1 (441rb) ΩS Li449@Rusch ] hoc P156 Li449 Weber |
17 eis ΩJ ΩL ω 1 (441rb) Rusch Weber ] illis ΩV ΩS P156 Li449@ Li449 |
Lazarus amicus noster dormit
sed vado ut a somno excitem18 eum.
18 excitem ΩV P156 Li449@ Li449 ΩJ ω 1 (441rb) ΩS Rusch ] suscitem ΩL², exsuscitem ΩL * (in ras.) Weber
Numérotation du verset Io. 11,12 

Dixerunt ergo discipuli eius:
Domine, si dormit salvus erit.
Numérotation du verset Io. 11,13 

Dixerat autem Iesus de morte eius. Illi autem19 putaverunt quia de dormitione somni diceret.
19 autem ΩL ω 1 (441rb) Rusch Weber ] vero ΩJ ΩV ΩS Li449@ Li449 P156
Numérotation du verset Io. 11,14 

Tunc ergo dixit eis Iesus20: manifeste
20 dixit eis - Iesus ΩV ΩJ ΩL ΩS Li449@ Li449 ω 1 (441rb) P156 Weber ] inv. Rusch
Lazarus mortuus est.
Numérotation du verset Io. 11,15 

Et gaudeo propter vos ut credatis
quia non eram21 ibi,
21 quia ΩV ΩL ΩS P156 ] quoniam ω 1 Rusch Weber | non eram ΩV ΩJ ΩL ω 1 (441rb) ΩS Li449@ Li449 P156 Weber ] noveram Rusch
sed eamus ad eum.
Numérotation du verset Io. 11,16 

Dixit22 ergo Thomas, qui dicitur Didimus,
22 Dixit Li449@ ] Dicit Li449
ad condiscipulos23: Eamus et nos ut24 moriamur cum eo.
23 ad condiscipulos ΩV ΩJ ΩL ω 1 ΩS Li449 P156 Rusch Weber ] om. Li449@ |
24 ut CorS2 (vel) ΩJ ΩS Rusch ] et CorS2 ΩV ΩL ω1 P156 Li449 , om. Li449@ |
Numérotation du verset Io. 11,17 

Venit itaque Iesus et invenit eum
quatuor dies iam25 in monumento habentem.
25 quatuor dies - iam P156 ΩV ΩL ω 1 (441rb) ΩS Li449@ Li449 Rusch ] inv. ΩJ
Numérotation du verset Io. 11,18 

Erat autem Bethania iuxta Hierosolymam26
26 Hierosolymam P156 Li449@ ΩJ ΩL ω 1 ΩS Rusch ] Hierosolyma Weber
quasi stadiis quindecim.
Numérotation du verset Io. 11,19 

Multi autem ex Iudeis venerant27 ad Mariam et Martham 28 ut consolarentur eas de fratre suo.
27 venerant Li449 ΩV ΩJ ΩL ω 1 ΩS Rusch Weber ] venerunt P156 Li449@ |
28 Mariam - et - Martham ΩV ΩJ ΩS Li449@ Li449 P156] inv. ΩL ω1 Rusch Clementina Weber |
Numérotation du verset Io. 11,20 

Martha ergo29 ut audivit quia Iesus venit occurrit illi,
29 ergo ΩV ΩJ ΩL ω 1 (441rb) ΩS Rusch Weber ] autem P156 Li449@ Li449
Maria autem domi sedebat.
Numérotation du verset Io. 11,21 

Dixit ergo30 Martha ad Iesum: Domine, si fuisses hic frater meus non fuisset mortuus.
30 ergo ΩV ΩJ ΩL ω 1 (441rb) ΩS Rusch Weber ] autem P156 Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 11,22 

Sed et nunc scio
quia quecumque poposceris a Deo dabit tibi Deus.
Numérotation du verset Io. 11,23 

Dicit illi31 Iesus: Resurget frater tuus.
31 Dicit illi ΩV ΩJ ΩL ω 1 ΩS Rusch Weber ] Dicit ei P156 Li449@ , dixit illi Li449
Numérotation du verset Io. 11,24 

Dicit ei Martha: Scio quia resurget in resurrectione in novissimo32 die.
32 novissimo ΩV ΩJ ΩL ω 1 (441rb) ΩS Li449@ Li449 P156 Rusch ] novissima Weber
Numérotation du verset Io. 11,25 

Dicit33 ei Iesus:
33 Dicit ΩV ΩJ ΩL ω 1 ΩS Li449@ Li449 P156 Rusch ] Dixit Weber
Ego sum resurrectio et vita.
Qui credit in me etiam34 si mortuus fuerit
34 etiam ΩV ΩJ ΩL ω1 ΩS Li449 P156 Rusch ] et Li449@ Weber
vivet.
Numérotation du verset Io. 11,26 

Et omnis qui vivit
et credit in35 me
35 in ΩF ΩJ ΩS Li449@ Li449 Weber ] om. ΩV
non morietur in eternum.
Credis hoc?
Numérotation du verset Io. 11,27 

Ait illi: Utique Domine ego credidi
quia tu es Christus Filius Dei36 qui in hunc37 mundum venisti.
36 Dei CorS2 (utraque correctio sine VIVI secundum grecum et anti.) ΩF ΩV ΩJ ΩL ΩS] + vivi Li449@ Li449 P156 |
37 hunc Li449@ Li449 ΩJ ΩL ω1 ΩS Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset Io. 11,28 

Et cum hec dixisset abiit
et vocavit Mariam sororem suam silentio
dicens: Magister adest et vocat te.
Numérotation du verset Io. 11,29 

Illa ut audivit surrexit38 cito et venit39 ad eum.
38 surrexit CorS2 (al., Senonensis et anti., prima correctio) ΩF ΩV ΩS Li449@ Li449 ω 1 P156 Rusch ] surgit CorS2 (aliqui anti., secunda correctio) ΩJ ΩL Weber |
39 venit ΩV ΩJ ω 1 ΩL ΩS Li449@ Li449 ] veniebat CorS2 (Senonensis et anti. ) |
Numérotation du verset Io. 11,30 

Nondum enim venerat Iesus in castellum sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei Martha.
Numérotation du verset Io. 11,31 

Iudei igitur qui erant cum ea in domo et consolabantur eam,
cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit40 secuti sunt eam dicentes:
40 exiit ΩJ ΩL ω1 ΩS Li449@ Li449 ] exivit ΩV Rusch Weber
Quia vadit ad monumentum ut ploret ibi41.
41 ploret ibi ω1 ΩJ ΩL Li449@ Li449 Rusch Weber ] inv. ΩV ΩS P156
Numérotation du verset Io. 11,32 

Maria ergo42 cum venisset43 ubi erat Iesus videns eum cecidit ad pedes eius et dixit44 ei: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus 45.
42 ergo P156 Li449@ Li449 ΩL ω 1 (441rb) Rusch Weber ] vero ΩF ΩJ ΩS, autem ΩV |
43 venisset ΩF ΩV ΩJ ω 1 ΩL ΩS Weber ] audisset P156 |
44 dixit ΩV ΩL ω1 ΩS P156 Li449@ Weber ] dicit Clementina (hapax) |
45 frater meus ( om. ΩV) non fuisset (esset ΩF ΩJ) mortus ΩF ΩV ΩS P156 Li449@ Li449 ] non esset mortuus frater meus ω 1 Rusch Weber |
Numérotation du verset Io. 11,33 

Iesus ergo ut vidit eam plorantem et Iudeos qui venerant cum ea plorantes infremuit46 spiritu
46 infremuit ΩV ΩS Li449@ Li449 P156 Rusch ] fremuit ΩF ΩJ ΩL ω 1 (441rb) Weber
et turbavit47 semetipsum48.
47 turbavit ΩJ ΩS Rusch Weber ] conturbavit ΩV |
48 semetipsum ΩJ ΩS Li449@ Li449 P156 Rusch ] se ipsum ΩV ΩL ω 1 (441rb) Weber |
Numérotation du verset Io. 11,34 

Et dixit: Ubi posuistis eum?
Dicunt ei: Domine, veni et vide.
Numérotation du verset Io. 11,35 

Et lacrimatus est Iesus.
Numérotation du verset Io. 11,36 

Dixerunt ergo Iudei: Ecce quomodo amabat eum.
Numérotation du verset Io. 11,37 

Quidam autem ex ipsis dixerunt49: Non poterat hic
49 ex ipsis - dixerunt ΩV P156 Li449@ Li449 ω 1 (441rb) ΩS Rusch ] inv. ΩJ ΩL Weber
qui aperuit oculos ceci nati50 b facere ut et51 hic non moreretur?
0 Cf. Io. 9, 32.
50 nati ΩV Li449@ Li449 ΩJ* ω1 ΩS P156 Rusch ] om. Ω (rubr. cancel.) ΩL Weber |
51 et Li449@ Li449 ω1 (441rb) ΩL ΩS Rusch Weber ] om. P156 ΩV ΩJ |
Numérotation du verset Io. 11,38 

Iesus ergo
rursum fremens in semetipso
venit ad monumentum. Erat autem spelunca
et lapis superpositus erat52 ei.
52 erat ΩV ΩJ ΩL ω1 (441rb) ΩS P156 Rusch Weber ] om. Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 11,39 

Ait Iesus: Tollite lapidem.
Dicit ei53 Martha soror eius qui mortuus fuerat: Domine, iam fetet.
53 ei ΩV ΩL ΩS] autem P156
Quatriduanus enim est 54.
54 enim est ΩF P156 Li449@ Li449 ΩJ ΩL ω 1 (441va) ΩS Weber ] inv. Rusch, est ΩV
Numérotation du verset Io. 11,40 

Dicit ei55 Iesus: Nonne dixi tibi quoniam56 si credideris videbis gloriam Dei?
55 Dicit ei ΩV ΩJ ω 1 ΩL Rusch Weber ] Dixit ei ΩS, Dixit enim P156 |
56 quoniam ΩJ ΩS] quia ΩV ( in ras. ) |
Numérotation du verset Io. 11,41 

Tulerunt ergo lapidem. Iesus autem elevatis sursum oculis dixit: Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me.
Numérotation du verset Io. 11,42 

Ego autem sciebam quia57 semper me audis sed propter populum
57 quia ΩJ ΩL ω 1 (441va) ΩS Rusch Weber ] quoniam P156 Li449@
qui circumstat dixi ut credant quia tu me misisti.
Numérotation du verset Io. 11,43 

Hec cum dixisset58 voce magna clamavit:
58 dixisset ΩV ω 1 ΩL² ΩS] audisset ΩL*
Lazare, veni foras.
Numérotation du verset Io. 11,44 

Et statim prodiit
qui fuerat mortuus59 ligatus manus et pedes 60 institis
59 fuerat mortuus ΩJ ΩL ω 1 (441va) ΩS Li449@ Li449 P156 Weber ] inv. Rusch |
60 manus - et - pedes ΩV ΩJ ΩS Li449@ P156 ] inv. ΩL ω 1 Rusch Weber , manus Li449 |
et facies illius61 sudario erat62 ligata.
61 illius ΩJ ΩL ω 1 (441va) Rusch Weber ] eius ΩV ΩS Li449@ Li449 P156 |
62 sudario erat ω1 ΩL Rusch Weber ] inv. P156 |
Dicit eis Iesus63: Solvite eum et sinite64 abire.
63 Dicit eis Iesus P156 Li449@ ΩJ ΩL ω 1 (441va) ΩS ] dicit ei Iesus Li449 , Dixit eis Iesus Rusch , dicit Iesus eis Weber |
64 sinite ΩV ω 1 ΩL ΩS] + eum P156 |
Numérotation du verset Io. 11,45 

Multi ergo ex Iudeis
qui venerant ad Mariam et Martham65 et viderant que fecit66 crediderunt in eum.
65 et Martham ΩF ΩV ΩJ*(rubr. cancel.) ΩS Li449@ Li449 Rusch ] om. P156 ΩJ² ΩL ω1 (441va) Weber |
66 fecit CorS2 (al. correc. trahunt IHESUS ) P156 Li449@ Li449 ΩV ΩJ ΩL ω 1 (441va) ΩS Weber ] + Iesus CorS2 (al. correc. apponunt) ΩS Rusch |
Numérotation du verset Io. 11,46 

Quidam autem ex ipsis
abierunt ad Phariseos et dixerunt eis que fecit Iesus.67
67 v. 46 om. ω 1 (441va)
Numérotation du verset Io. 11,47 

Collegerunt ergo68 pontifices et Pharisei concilium adversus Iesum69
68 ergo P156 ΩV ΩL ΩS Rusch Weber ] om. ω1 (442ra) |
69 adversus Iesum ΩF ΩV ΩS Li449@ Li449 P156] om. ω1 ΩJ Rusch Weber |
et dicebant: Quid facimus70?
70 dicebant Quid facimus ΩL ω 1 ΩS Rusch Weber ] dixerunt Quid faciemus P156
Quia hic homo multa signa facit.
Numérotation du verset Io. 11,48 

Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum
et venient Romani
et tollent nostrum locum71 et gentem.
71 nostrum locum ΩV ΩL² ω 1 (442ra) P156 Rusch ] inv. ΩJ ΩS Li449@ Li449 , nostrum et locum ΩL* ( ET eras.) Weber
Numérotation du verset Io. 11,49 

Unus autem ex ipsis Caiphas nomine72
72 nomine CorS2 (al.) ΩV ΩJ ω1 (442ra) ΩS Li449@ Li449 P156 Rusch ] om. CorS2 (al. sine) ΩL Weber
cum esset pontifex anni illius dixit eis: Vos nescitis quicquam
Numérotation du verset Io. 11,50 

nec cogitatis quia expedit vobis73 ut unus moriatur homo74 pro populo et non tota gens pereat.
73 vobis ΩM ΩF ΩV ΩJ ω1 ΩL ΩS P156 Clementina ] nobis Linz449 Linz449@ Rusch |
74 homo ΩM ΩF ΩV ΩJ ΩL ω 1 (442ra) ΩS Li449@ Li449 P156 Weber ] om. Rusch |
Numérotation du verset Io. 11,51 

Hoc75 autem a semetipso non dixit,
75 Hoc ΩM ΩV ω 1 ΩL ] Hec ΩS P156
sed cum esset pontifex anni illius prophetavit quia Iesus erat moriturus 76 pro gente.
76 erat moriturus ΩF ΩV ΩJ ΩS ] inv. ω 1 ΩL Li449@ (mortus erat) Li449 P156 Rusch Weber
Numérotation du verset Io. 11,52 

Et non tantum pro gente
sed77 ut filios Dei qui erant dispersi congregaret78 in unum.
77 sed ΩF ΩV Li449@ Li449 ΩJ ω1 ΩL ΩS P156 Rusch ] + et Weber |
78 congregaret ΩF ΩV P156 ω 1 ΩL ΩS Rusch ] congregarent Li449@ |
Numérotation du verset Io. 11,53 

Ab illo ergo die
cogitaverunt ut interficerent eum79.
79 Ab illo ... eum ΩF ΩV ω 1 ΩL ΩS P156 Catena aurea Ttextus : ) Rusch Weber ] om. Catena aurea (Textus : Cbg133 La88 Li449 Mt366 R18 V796 etc.) | ut interficerent] occiderent Catena aurea (La88 Li449 Mt366 R18 V796 etc., occidere Fi263, interficere Fi263@)
Numérotation du verset Io. 11,54 

Iesus autem non 80 palam ambulabat apud Iudeos
80 autem non ΩF ΩV , autem iam non Brescianus ΩP ΩS , ergo iam non Wordsworth (vet. lat. versiones) ΩM CP601 (LXXXVIIa), ergo iam non in ω 1 ΩJ ΩL ΩR Li449@ Li449 P156 Rusch Weber, grecus: Ὁ οὖν Ἰησοῦς / Ἰησοῦς οὖν οὐκέτι παρρησίᾳ
sed abiit in regionem iuxta desertum in civitatem81 que dicitur Ephrem
81 civitatem ΩV P156 ΩJ ω1 ΩL ΩS Catena Catena@ Rusch Weber] civitate Li449@
et ibi morabatur cum discipulis suis82.
82 suis ΩV P156 ΩJ ω1 ΩL ΩS Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Io. 11,55 

Proximum autem83 erat84 Pascha Iudeorum
83 autem ΩL ΩS Rusch Weber ] om. CorS2 ( PROXIMUM ERAT sine TUNC ) ΩV, tunc CorS2* (sine) |
84 erat CorS2 ΩV ΩS Rusch Weber ] + tunc CorS2* ( sine ) , dies festus CorS2* (sine) |
et ascenderunt85 multi Hierosolymam86 de regione ante Pascha ut sanctificarent se ipsos.
85 ascenderunt ΩM ΩV ΩL Catena Catena@ ΩS Rusch Weber ] ascenderant P156 |
86 Hierosolymam ΩM Li449@ ΩJ ΩL ΩS Rusch ] Hierosolyma Weber |
Numérotation du verset Io. 11,56 

Querebant ergo
Iesum et colloquebantur ad invicem in templo stantes87:
87 stantes ΩM ΩJ ΩS Li449@ Li449 ] docentes ΩV
Quid putatis quia non venit88 ad diem festum?
88 venit ΩM ΩV ΩS P156 Li449@ Li449 ΩL ΩJ Rusch ] veniat Weber
Numérotation du verset Io. 11,57 

Dederant enim89 pontifices et Pharisei mandatum ut si quis cognoverit ubi sit indicet ut apprehendant90 eum. 91
89 Dederant enim ΩV ΩJ ΩS P156 Catena ] Dederunt enim Catena@(Cbg133 Li449) , Dederant autem ΩL Rusch Weber |
90 ut apprehendant ΩM ΩJ ΩV ΩP ΩR² ΩS (et a.) Weber ] ut apprehenderent P156 Rusch , ut apprehendat Li449@ ΩL ΩR* |
91 v. 56-57: om. ω 1 (443ra) |

Capitulum 11

Numérotation du verset Io. 11,1 
marg.| {g} Erat autem quidam Lazarus etc. In hoc capitulo primo agitur de resuscitatione Lazari. Secundo, de quorumdam Iudeorum fide, viso miraculo et de quorumdam aliorum machinatione in Christum, ibi: Multi ergo ex Iudeis venerant
marg.| Tertio de prophetia Caiphe, ibi: Unus autem ex ipsis Caiphas nomine etc. Quarto de fuga Christi et secessu et qualiter in Hierusalem requirebant eum ante diem festum, ibi:  Iesus ergo iam non palam ambulabat etc.  Dici t ergo.
marg.| {g} Erat autem quidam nobilis et magne opinionis et domus eius. Et notificat eum a fama, cum dicit Quidam Et a nomine, cum dicit Lazarus Et ab infirmitate, cum dicit Languens vel secundum Chrysostomum infirmans Multum enim diffunditur rumor, quando magni infirmantur. Et a loco, cum dicit A Bethania Et quia duplex fuit Bethania. Una circa Iordanem, de qua habetur supra primo d. Alia prope Hierusalem, id determinando subdit.
marg.| De castello Marie et Marthe sororum eius Et ista erat prope Hierusalem stadiis quindecim, ut dicitur infra eodem c.
marg.| {6.354rb} Et nota quod quia iste mulieres familiares erant Christo et notiores erant in Evangelio, quia alii Evangeliste agunt de eis: ideo Ioannes Evangelista notificat hic Lazarum per eas. Unde subdit.
Numérotation du verset Io. 11,1 
moraliter
marg.| {g} Erat autem quidam languens etc. Tres tanguntur persone in Bethania: Lazarus, Martha et Maria, que significant tria genera hominum in Ecclesia: Infirmos, sive incipientes, proficientes et perfectos.
marg.| Vel Prelatos, confugatos et Deo dicatos, qui significantur per Noe et Iob et Daniel. Eccl. 14.e. Et per Petrum, Iacobum et Ioannem qui intersunt resuscitationi puelle, Mc. 5.d. Et transfigurationem, Mt. 17.a.
marg.| Item significantur per illos, qui sunt in agro et mola et lecto. Mt. 24.d.
marg.| Et nota quod Lazarus infirmatur et moritur: Sic Prelati frequentius magis torpent in bono et moriuntur in malo. Unde Loth inebriatur, Gn. 19.g. Et Petrus negat Mt. 26.g. Et nota quod sorores eius rogant pro eo resuscitando et resuscitatur: Sic debent plebes rogare pro Prelato suo. Quarum duo sunt genera, ut Virgines, aut coniugati, vel activi et contemplativi, quas Prelatus debet habere pro sororibus, ut sororie et caste eas diligat et se non extollat ; sed quasi coequalis sit, secundum illud Eccl. 32.a. Rectorem te posuerunt etc. Vel aliter.
marg.| {g} Erat autem quidam languens per torporem ignavie et acedie, ut aliquis claustralis. De quo languore dicitur Eccl. 10.b. Languor prolixior gravat medicum, id est Priorem, sive Prelatum. Apc. 3.c. Utinam frigidus esses, aut calidus etc. Prv. 18.b. Qui mollis et dissolutus est in opere suo, frater est sua opera dissipantis.
marg.| Lazarus quidem interpretatur adiutus Domini, sive auxiliatus a Domino: Et ideo mirum est, quod claustrales torpent, cum presto sit eis Dominus auxiliari. Ps. 90. Clamavit ad me et ego exaudiam eum: cum ipso sum in tribulatione etc. Is. 49.c. In tempore placito audivi te, id est quando intrasti religionem. Ps. 68. Tempus beneplaciti Deus: Et in diebus salutis anxiatus sum tui. Unde Dominus talibus commemorat, quod pluries Abrahe recitat: Ego sum Dominus, qui eduxi te de Hur Chaldeorum, id est de igne ferocium, id est demonum. Unde significantur per pueros. Dn. 3.e.
marg.| {h} A Bethania que interpretatur domus obedientie et significat claustrum.
marg.| {i} De castello Marie et Marthe sororum eius In c laustro sunt quidam contemplativi, quidam activi.
marg.| Maria enim, que sedet ad pedes Domini et audit verbum eius, ut dicitur Lc. 10.g. significat contemplativos.
marg.| Martha autem, que satagebat circa frequens ministerium et significat activos, qui olim conquerebantur de contemplativis.
marg.| Et sicut dicit Bernardus. Felix illa domus, in qua Martha conqueritur de Maria ; sed hodie fere infelices sunt omnes, quia Maria conqueritur de Martha. Et nota quod Lazarus est de domo: quia in omni domo est aliquis infirmus supportandus inter bonos: et iste debet esse frater Marie et Marthe, quia boni infirmos et pusillanimes debent diligere fraterne et pro eis orare. Gal. 6.a. Si preoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis etc.
Numérotation du verset Io. 11,2 
marg.| {k} Maria autem erat, que unxit Dominum unguento Lc. 7.f.
marg.| {l} Et extersit pedes eius capillis suis sicut habetur in eodem Lc. 7. Quia enim multe erant huius nominis, ne erremus pro nominis similitudine, ostendit Evangelista, que sit ista ex novissima actione.
marg.| {6. 354c} {Δ} {a} Cuius frater Lazarus infirmabatur
marg.| Maria famosior erat, ideo sine Martha hic ponitur. Et nota quod de ista Maria communiter habet Ecclesia, quod sit illa peccatrix, de qua habetur Lc. 7.f. que unxit pedes Iesu. Et de qua etiam habetur Mt. 26.a. Et hoc vult Augustinus et Rabanus Chrysostomus tamen super hunc locum dicit: Hic quidam dubitant, qualiter dicit Christus sustinuit mulierem ungentem eum et capillis tergentem. Igitur primum quidem illud necessarium est discere, quoniam non hec fuit meretrix illa, que in Mt. 26. neque illa, que in Lc. 7. Etiam ille quidem meretrices fuerunt mulieres et multis plene malis ; hec autem honesta et studiosa: Etenim et circa susceptionem studuit Christi. Igitur quoniam quidem non fuit hec illa, manifestum est: sed cuius gratia, aut quis illam, que Mt. 26. vel Lc. 7. suscepit Christus, ut ungeret se, ut solvat malitiam eius, ut ostendat misericordiam suam, ut discas, quoniam non est egritudo vincens eius bonitatem. Ieron. sup. Mt. 26. dicit: Nemo putet eandem esse, que super caput effudit unguentum, Mt. 26. et que super pedes. Lc. 7. Illa enim et lacrimis lavit et crine tersit et manifeste meretrix appellatur. De hac autem nihil tale scriptum est.
Numérotation du verset Io. 11,2 
moraliter
marg.| {k} Maria autem erat, que unxit Dominum unguento. Contemplativi ungunt triplici unguento, Contritionis, devotionis et compassionis, sive pietatis.
marg.| {l} Et extersit pedes eius capillis suis quod est, quando divites sua superflua dant pauperibus, qui sunt membra Christi.
Numérotation du verset Io. 11,3 
marg.| {b} Miserunt ergo sorores eius ad eum ut s e a dolore liberarent et fratrem ab egritudine. Sed Chrysostomus, querit, cur non ipse relicto fratre venerunt, sicut Centurio, Mt. 8.a. et Regulus sup. 4.g. sed mittunt ? Respondemus quia confidebant vehementer de Christo et multam ad eum familiaritatem habebant.
marg.| Item quia mulieres erant infirme et a luctu detinebantur. Quia enim ex contemptu hoc non fecerunt, postea ostenderunt.
marg.| Tertia ratio est, quia non debent mulieres discurrere, neque vagari. Sed quo miserunt ? Augustinus dicit, quod trans Iordanem in locum, ubi iverat, sicut dicitur supra.1.
marg.| {c} Dicentes: Domine, ecce quem amas, infirmatur Augustinus non dixerunt, veni. Amanti enim tantummodo nuntiandum fuit ? non ause sunt dicere: veni et sana, sicut et regulus: nec ause sunt dicere ibi: iube et hoc fiet, sicut Centurio. Mt. 8. cuius fides commendatur. Nihil horum iste dixerunt, sed tantummodo, Domine, ecce quem amas, infirmatur sufficit, ut noveris, non enim amas et deseris. Chrysostomus Non dixerunt. Ecce Lazarus infirmatur, sed ecce quem amas, infirmatur in propitiationem volentes attrahere Christum per hec verba. Adhuc enim ei, ut homini attendebant. Quod patet ex hoc, quod dicunt infra eodem, Domine, si fuisses hic etc.
Numérotation du verset Io. 11,4 
marg.| {d} Audiens autem Iesus, dixit eis id est mandavit eis per nuntios. Vel eis id est nuntiis.
marg.| {e} Infirmitas etc. Chrysostomus Quia debebat illic duobus diebus manere, interim nuntios remisit hec, annuntiantes: Infirmitas hec non est ad mortem ita, scilicet ut remaneat in morte.
marg.| {f} Sed pro gloria Dei id est ipsius Christi, ut manifestetur esse Deus. Unde sequitur.
marg.| {g} Ut glorificetur Filius Dei per eam infi rmitatem, vel mortem, a qua suscitavit eum. Glossa Augustini. Dei Cuius Dei ? Ut scilicet glorificetur Filius Dei. Ecce se Deum dicit, contra illos, qui dicunt Filium Dei non esse Deum, Chrysostomus Istud ut non est causale, sed eventus, nam evenit quidem aliunde infirmitas. Usus est autem ea in gloriam Dei. Chrysostomus Unam gloriam dicit eius et Patris. Dicens enim, Dei et Patris induxit, ut glorificetur Filius Dei. In hoc autem admirande sunt sorores eius, quoniam audientes, quod non est ad mortem et videntes eum mortuum non scandalizate sunt ad contrarium re facta, sed accesserunt ad Dominum et non estimaverunt eum esse mentitum.
Numérotation du verset Io. 11,5 
marg.| {h} Diligebat autem Iesus Martham et sororem eius Mariam quas tamen permisisti tristari.
marg.| {k} Et Lazarum quem voluit infirmari et mori. Chrysostomus Hoc dicit Evangelista erudiens nos non tristari, si qua infirmitas facta fuerit circa studiosos viros et Deo amicos. Multi enim cum viderint aliquos ex his, qui Deo placent, pati adversa, ut infirmitatem, vel inopiam, vel aliquod tale, scandalizantur, nescientes, quod eorum, qui Deo maxime sunt amici, est hoc, id est pati, quia et Lazarus ex amicis erat et infirmatus est. Unde supra. Ecce quem amas, infirmatur
Numérotation du verset Io. 11,6 
marg.| {l} Ut ergo audivit a nuntiis.
marg.| {m} Quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem {6. 354d} loco
marg.| ubi nuntii eum invenerunt trans Iordanem, scilicet.
marg.| {n} Duobus diebus nunt ios interim remittens, qui dicerent infirmitas hec non est ad mortem Sed quare mansit. Respondet Augustinus. Distulit tunc sanare, ut posset resuscitare. Chrysostomus plenius dicit. Mansit Christus, ut expiraret interim Lazarus et sepeliretur, ne quis dicere possit, quoniam stupor fuit, id est epilepsia: vel quoniam dissolutio fuit, id est paralysis, vel subductio fuit, id est apoplexia et non mors: propterea tantum mansit, ut dicant, quoniam fetet.
Numérotation du verset Io. 11,7 
marg.| {6. 355a} {Δ} {a} Deinde post hec id est post duos dies.
marg.| {b} Dicit discipulis suis: eamus in Iudeam iterum Eos invitat ad eundum, quia timidi erant discipuli, quia eum ibi paulo ante lapidaverunt.
Numérotation du verset Io. 11,8 
marg.| {c} Dicunt ei discipuli: Rabbi, nunc id est paulo ante.
marg.| {d} Querebant te Iudei lapidare: et iterum vadis illuc ? Sic loquuntur, ac si pro ipso formidarent: tota autem formido erat, pro seipsis, nondum enim erant firmati.
Numérotation du verset Io. 11,9 
marg.| {e} Respondit Iesus confortans eos et audaces constituere volens.
marg.| {f} Nonne duodecim sunt hore diei ? Quod sic exponitur secundum Augustinum, quia se diem dicit, illos autem horas diei, que diem sequuntur, non illas dies, quasi dicat: dies continet horas, non hore diem: ita et vos mihi non detis consilium ; sed me sequimini et in me ambulate et non offendetis. Vel aliter. Nonne duodecim sunt hore diei artificialis in equinoctio ? quasi dicat: varie et mutabiles sunt hore diei, sic et affectus hominum et etiam sepius in die mutatur cor hominis, quam hore: sic et Iudei possunt esse mutati a voluntate me lapidandi et sicut possum tempora mutare, ita et Iudeorum corda. Eamus ergo securi. Quia.
marg.| {g} Si quis ambulaverit in die id est in pace, sicut ego et vos.
marg.| {h} Non offendit aliquem: et ideo securi sumus. Chrysostomus legit sic.
marg.| {f} Nonne duodecim sunt hore diei ad litteram et in illis secure vadunt homines et sine offensa, ad litteram. Lux enim illuminat et securos reddit.
marg.| {g} Si quis ambulaverunt in die ad litteram: non offendit: Dies enim pellit tenebras et latrones. Et hoc est.
marg.| {i} Quia lucem huius mundi videt Per quod vult significare, quod eodem modo, qui nihil sibiipsi conscius nequitie, sed ambulat in luce conscientie bone, nihil parietur versutum.
Numérotation du verset Io. 11,10 
marg.| {k} Si autem ambulaverit in nocte, offendit: quia lux non est in eo id est si male egerit, mala patietur, quasi dicat: non oportet nos formidare: nihil enim gessimus dignum morte. Secundo exponit Chrysostomus sic.
marg.| {g} Si quis ambulaverit etc. quasi dicat: si ille, qui lucem huius mundi videt, in cautela est et secure incedit: multo magis, qui mecum est, nisi forte se subtraxerit.
Numérotation du verset Io. 11,11 
marg.| {n} Hec ait ad s ecurandum eos.
marg.| {o} Et post hec dicit eis ut o stendat causam necessariam sui adventus.
marg.| {p} Lazarus amicus noster dormit ; sed vado, ut a somno excitem eum In quo etiam confortat eos: quia non in Hierosolymam, sed in Bethaniam significat se iturum, quasi dicat: non vado rursus in Hierusalem disputaturus contra Iudeos ; sed in Bethaniam amicum excitaturus: et ideo non est timendum vobis. Mortem autem Lazari vocat somnum, sicut Mt. 9.c. Non est mortua puella, sed dormit. Mortuus enim erat hominibus, sed sibi dormiebat. Simile 1Th. 4.c. Nolumus vos ignorare de dormientibus.
Numérotation du verset Io. 11,12 
marg.| {r} Dixerunt ergo discipuli eius ad id, ut intellexerunt respondentes.
marg.| {s} Domine, si dormit, salvus erit. Augustinus. Quia solet somnus esse egrotantium salutis indicium. Chrysostomus Hoc dixerunt volentes eum detinere, ne iret illuc, quasi si dormit, non oportet ire.
Numérotation du verset Io. 11,13 
marg.| {t} Dixerunt autem Iesus de morte eius ; illi autem putaverunt, quia de dormitione somni diceret Chrysostomus Sed unde putaverunt Discipuli, quod de somno diceret ? Ab eo, quod dicit: vado, ut excitem eum. Etenim amentie, id est stultitie erat, si putabant stadia quindecim eum {6. 355c} Δ ire, ut excitaret illum. Utique vel itaque dicemus, quod estimabant hoc enigma esse, qualia multa loquebatur.
Numérotation du verset Io. 11,14 
marg.| {a} Tunc ergo dixit eis Iesus manifeste: Lazarus mortuus est. Et dixerat obscure, vado, ut excitem eum propter docendam humilitatem. Noluit enim se laudare aperte, quasi de potentia resuscitandi. Sed quia illi rudes et tardi erant, nunc aperte dicit.
Numérotation du verset Io. 11,15 
marg.| {b} Mortuus est et gaudeo de morte eius.
marg.| {c} Propter vos id est propter utilitatem vestram.
marg.| {d} Ut scilicet credatis, amplius et robustius me esse Deum, quem nihil latet. Credatis, dico, propter hoc, vel occasione huius.
marg.| {e} Quoniam non eram ibi tamen scio et predico, quoniam mortuus est: et ita per hoc potestis credere me esse Deum, quia absens predixi eius mortem.
marg.| {f} Sed eamus ad eum quia modo tempus est, ut videatis miraculum, per quod firmius credatis.
Numérotation du verset Io. 11,16 
marg.| {g} Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus id est geminus.
marg.| {h} Ad Condiscipulos: eamus et nos, ut moriamur cum eo Glossa Ecce verus amantium affectus, vel cum eo vincere, vel cum eo mori. Chrysostomus, tamen dicit, quod iste Thomas infirmior erat ceteris et infidelior. Formidabant quidem omnes Iudeorum insultum ; magis autem Thomas, idcirco et dicebat.
marg.| {i} Eamus et nos, ut moriamur cum eo Quid am quidem aiunt, quoniam cupiebat et ipse mori. Non est autem verum. Formidinis enim fuit verbum hoc. Sed non increpatus est: supportabat enim adhuc Christus eius infirmitatem ; postea vero omnibus fortior factus est et irreprehensibilior et calidior: Tanti est virtus Christi. Qui enim cum Christo in Bethaniam non audebat abire solus, postea totum orbem percurrit et in mediis plebibus occisionem meditantibus volvebatur.
Numérotation du verset Io. 11,17 
marg.| {k} Venit etc. Chrysostomus Venit, non per se, ultro ivit, ut non quis suspicetur, quod factum esset: et neque ipse accesserunt, que diligebantur ; sed alii mittuntur ad vocandum eum. Venit itaque Iesus et invenit eum quatuor dies iam in monumento habentem Illa enim die, qua nuntius venerat ad Christum, mortuus fuit ; postea vero per duos dies mansit et in quarta die venit. Una autem die potuit venire in Bethaniam, quia parum distat a Hierusalem. Unde subdit.
Numérotation du verset Io. 11,18 
marg.| {l} Erat autem Bethania iuxta Hierosolymam, quasi stadiis quindecim que sunt duo milliaria minus uno stadio. Chrysostomus Hic ostenditur, quoniam multos a Hierosolymis congruum erat adesse ibi: Unde confestim subdit Evangelista.
Numérotation du verset Io. 11,19 
marg.| {m} Multi autem ex Iudeis Hierosol ymitanis, venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo Hoc dicit Evangelista, credere faciens, quoniam Lazarus erat mortuus, cuius mortis testes fuerunt tot Iudei, qui aderant. Sed queritur, quomodo consolabantur Iudei dilectas a Christo et nimirum conspiraverant, ut extra Synagogam fierent confitentes eum ? Respondemus, aut propter necessitatem caritatis: aut propter nobilitatem earum reverentes: aut quia non mali erant Iudei, qui aderant: multi enim ex ipsis credebant.
Numérotation du verset Io. 11,20 
marg.| {6. 356a} {Δ} {a} Martha ergo, ut audivit, quia Iesus venit, occurrit illi
marg.| Sed cur non assumit secum sororem ad obviationem Christi vadens: Respondemus. Vult, scilicet sine turba, quod non posset, si sororem duxisset, que in domo tenuit turbam, singulariter Christo loqui et quod factum est annuntiare ; quando vero in spem bonam eam duxit dicendo: Resurget frater tuus: tunc abiit et vocat Mariam.
marg.| {b} Maria autem domi sedebat Chrysostomus Non quia pigrior esset, vel Martha calidior ea ; sed non audierat Maria Christum advenire. Quare enim infirmior esset Martha, patet, quia post tot audita dicit: Domine, iam fetet. Maria autem nihil tale locuta est, sed credidit. Hec est Maria, de qua dicit Lc. 18.g. Maria optimam partem elegit etc.
Numérotation du verset Io. 11,21 
marg.| {d} Dixit ergo Martha ad Iesum, Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus Idem dicit Maria infra eodem Chrysostomus Vide quanta Philosophia mulierum, quamvis infirma adhuc sit mens earum. Nos enim in luctu cum aliquos notos viderimus, clamamus, ploramus, incidimus ; sed non iste mulieres ita, sed confestim Magistrum admirantur. Et nota quod iste credebant in Christum, sed non ut oportebat. Nondum enim cognoscebant, quod esset Deus: quod patet, cum dicunt. Si fuisses hic etc. Nec quod propria virtute et auctoritate faceret signa, que faciebat, quod patet ibi:
Numérotation du verset Io. 11,22 
marg.| Sed et nunc scio, quia quecumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus, ut de virtuoso enim quodam homine et approbato loquuntur, quod oratione possit obtinere suscitationem fratris. Christus autem utrumque eas docet, scilicet quod tamquam Deus sit ubique et quod propria virtute omnia faciat. Unde sequitur.
Numérotation du verset Io. 11,23 
marg.| {k} Dicit illi Iesus: resurget frater tuus Illu d evertit, quod dixerat. Quecumque poposceris etc. Non enim dicit, petam ; sed, resurget frater tuus. Nec dicit ei in prima fronte, o mulier, adhuc deorsum vides: non indigeo adiutorio alio: a meipso omnia facio: non ita expresse dicit, ne obstaret illi adhuc hominem tantum credenti, sed medium sermonem facit. Primo, scilicet nec nimis altum, vel nec nimis humilem, hoc, scilicet Resurget frater tuus. Postea vero apertius suam Deitatem et auctoritatem insinuat, cum dicit: Ego sum Resurrectio et vita etc. Et nota quod ambigue dixit, resurget, non enim determinavit quando. Et ideo respondens.
Numérotation du verset Io. 11,24 
marg.| {l} Dicit ei Martha, scio, quia resurget in resurrectione que erit in novissimo die, quasi dicat: de illa certa sum, sed de hac, de qua peto, incerta. Chrysostomus Unde noverat resurrectionem mulier ? Respondens, audierat de hoc Christum loquentem, vel Prophetas audierat et opinioni eorum adheserat.
Numérotation du verset Io. 11,25 
marg.| {m} Dicit ei Iesus, ego sum resurrectio et vita Per hoc manifestius ostendit suam auctoritatem et quod non indiget alio adiutorio ad suscitandum, quia ipse vita. Dicit ergo.
marg.| {n} Ego sum resurrectio id est causa resurrectionis, quasi dicat: possum eum resuscitare sine adiutorio.
marg.| {p} Et id est quia.
marg.| {q} Vita sum omnia vivificans. Hoc autem non ita expresse dixit, sed insinuavit his verbis. Vel.
marg.| {n} Ego sum resurrectio id est causa resurrectionis omnium.
marg.| {p} Et vita bonorum. Vel.
marg.| {o} Resurrectio quia reddo esse.
marg.| {p} Et vita quia conservo in esse. Vel.
marg.| {o} Resurrectio corporum.
marg.| {p} Et vita animarum. Et est argumentum, quod resurrectio non erit omnino naturalis, nec pure opus nature, sed divine potentie. Et subdit, quomodo est vita animarum dicens.
marg.| {r} Qui credit in me vitam.
marg.| {s} Etiamsi mortuus fuerit ut modo est Lazarus.
marg.| {t} Vivet ut v ivit Abraham, Isaac et Iacob, quorum Deus dicitur, Mt. 22.c. Et ne intelligant hoc solum de Lazaro ; subdit de omni.
Numérotation du verset Io. 11,26 
marg.| {u} Et omnis, qui vivit carne.
marg.| {y} Et credit ] et ita vivit mente. Vel
marg.| {x} Vivit et credit id est credendo vivit. Abacuch. 2.a. Iustus ex fide sua vivit.
marg.| {z} Non morietur in eternum et si ad tempus moriatur secundum carnem. Et notatur duplex fructus fidei. Adeptio vite, cum dicitur: Vivet. Et evasio pene, cum dicitur: Non morietur. Et nota quod Dominus ad {6. 356b} id quod mulier dixerat: Scio, quia resurget etc. respondet. Ego sum resurrectio, quasi dicat: etiam modo per me potest resuscitari. Ad id autem, quod dixerat. Quicquid petieris a Deo etc. respondit. Qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet, quasi dicat: ego sum tributor bonorum, a me oportet petere et in me credere ; non me petere ab alio, ut tu credis. Item errabat mulier in duobus, ut dictum est. In hoc, quod ipsum non esse ubique tamquam Deum estimabat. Et ad hoc dicit. Ego sum resurrectio et vita. Si enim resurrectio est et vita, non loco circumcluditur ; sed ubique assistens potest sanare. Item errabat in hoc, quod non credebat, quod propria virtute et auctoritate faceret signa, vel posset resuscitare fratrem, sed oratione. Et ad hoc respondet dicens. Qui credit in me etc. Item nota quod Dominus dedit mulieri spem de futuro, cum dixit: Resurget, sed pleniorem, cum dixit: Ego sum resurrectio, quia per hoc innuit, quod tunc posset suscitare. Item dedit ei consolationem de facto, cum dicit. Etiamsi mortuus fuerit, vivet ? quasi dicat: non turberis, si mortuus est frater tuus ; non est enim hec mors, sed vita. Spem enim dans de futuro, interim in eo, quod contigerat consolatur. Sequitur.
marg.| {a} Credis hoc ? Augustinus. Sciens fidem eius, querit confessionem. Rm. 10.b. Corde creditur ad iustitiam etc.
Numérotation du verset Io. 11,27 
marg.| {b} Ait illi: utique, Domine quasi dicat: omnia illa, que dixisti, credo: Quia.
marg.| {c} Ego credidi, quia tu es Christus Mess ias promissus.
marg.| {d} Filius Dei ab e terno.
marg.| {e} Qui in hunc mundum venisti ex t empore missus ad salutem mundi. Ecce utramque naturam confitetur, divinam et humanam. Chrysostomus tamen dicit. Vide mulierem adhuc deorsum involutam. Audiens enim: Ego sum resurrectio et vita, non dixit: ergo resuscita, vel vivifica. Sed quid ? Credo quia tu es Christus Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti. Videtur mihi non intellexisse mulierem, quod dictum est ; sed quoniam magnum quid erat intellexit ; non tamen cognovit quid: propterea aliud interrogat, aliud respondit. Interim quidem hec lucrata est, scilicet dissolvere luctum. Talis enim Christi sermonum virtus: devotio enim, que erat ad Magistrum presentem, dolorem non valde sentire concedebat. Oblita est ergo luctus propter devotionem, propter sermonum virtutem et propter spem datam de fratre. Unde sequitur.
Numérotation du verset Io. 11,28 
marg.| {6.356va} {Δ} {a} Et cum hec dixisset abiit iam spe exhilarata.
marg.| {b} Et vocavit Mariam sororem suam ] {c}   silentio id est suppressa voce, ne alii audirent et recederent propter odium Christi.
marg.| {d} Dicens, Magister adest et vocat te Augustinus. Hoc, quod prius causa brevitatis subticuerat Evangelista, hic supplet, scilicet quod Dominus Mariam vocaverit.
Numérotation du verset Io. 11,29 
marg.| {f} Illa, ut audivit, surrexit cito et venit ad eum Chrysostomus Solent lugentes hunc honorem accipere, ut ad ipsas veniant consolantes, sed hec non exspectat venire ad se Magistrum, neque dignitatem servat, neque a luctu detenta est.
Numérotation du verset Io. 11,30 
marg.| {h} Nondum enim venerat Iesus in Castellum, sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha Vaca ntius enim et morosius ibat, ut non videatur se iniicere signo, sed rogari ab eis. Vel hoc dicit Evangelista, ut insinuet fervorem Marie, quod, scilicet cito currebat, ut anticiparet eum venientem. Venit autem non sola, sed omnes trahens Iudeos et valde prudenter. Propterea et occulte dixit ad eam soror, quod Magister eam vocabat, ut non perturbaret concilium confidentium. Sed neque causam ipsa dixit, quare iret: in veritate enim multi recessissent ; nunc vero ut ploraturam ad monumentum omnes prosequebantur eam et per hoc credibilius factum est miraculum et mors ipsius Lazari certior. Et hoc est, quod sequitur.
Numérotation du verset Io. 11,31 
marg.| {k} Iudei igitur, qui erant cum ea in domo et consolabantur eam, cum vidissent Mariam, quia cito surrexit de l oco suo.
marg.| {l} Et exiit de d omo, sequuti sunt eam, dicentes, quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi: Ex hoc autem videtur, quod hec Maria non fuit illa, de qua Lc. 8.f. quia si fuisset meretrix, non tot sequerentur eam. Item illa non de Bethania, sed de illa erat civitate, sicut ibi scriptum est Lc. 7. Communior tamen opinio est, quod eadem et verior, ut puto.
Numérotation du verset Io. 11,32 
marg.| {n} Maria ergo cum venisset, ubi erat Iesus mult is comitata.
marg.| {o} Videns eum, cecidit ad pedes eius Hoc non fecerat soror. Chrysostomus Calidior hec sorore, quia non ob turbam verecundata est ad pedes cadere, nec dimisit propter suspicionem, quam habebant Iudei de Christo. Multi tamen aderant inimicorum, qui dixerunt infra eodem. a. Non potuit hic, qui aperuit oculos cecinati, facere, ut et hic non moreretur ? sed omnia proiecit humana, presente Magistro.
marg.| {p} Et dixit ei, Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus quasi dicat: te presente, nulla infirmitas ausa esset apparere. Et nota, sicut dicit Chrysostomus, quod nihil loquitur ei Christus, sicut ad sororem: turba enim aderat et non erat tempus verborum illorum ; sed condescendit et humiliatur lacrimans, humanam naturam denudans. Quia enim miraculum magnum facturus erat, condescensione testes attrahit, ut non venationem perdat. Si enim magna dixisset tunc de se, omnes abiissent: et sic signum non vidissent. Monstrat ergo interim humanam naturam. Unde sequitur.
Numérotation du verset Io. 11,33 
marg.| {q} Iesus ergo ut vidit eam plorantem et Iudeos, qui venerant cum ea plorantes, fremuit spiritu id est interius doluit, non ficte exterius dolorem simulavit. Vel Spiritu, id est voluntate, quia, scilicet voluit.
marg.| {s} Et turbavit semetipsum quem alius turbare non potuit. Et intellige de turbatione pro passione. Nam de turbatione passionis dicitur. Is. 42.a. Non erit tristis, neque turbulentus. Chrysostomus, dicit, quod fremuit, sive rugiit spiritu, id est retinuit, sive cohibuit confusionem, sive lacrimationem. Hoc enim sonat in Greco, καταϛέναλτο. Cohibuit enim se, ut non cum luctu fieret interrogatio, da qua subditur.
Numérotation du verset Io. 11,34 
marg.| {t} Et dixit, ubi posuistis eum ? Sed cur interrogat ? Respondemus secundum Chrysostomum quia non vult se iniicere miracula {6. 356d} faciendo ; sed omnia ab illis discere et rogatus facere, ut ab omni suspicione eripiat signum. Augustinus dicit, quod non {6. 357a} Δ ignorans querit, sed propter mysterium. Unde Glossa Qui absens scivit mortuum esse, scit, ubi sepultus sit ; sed sic querens significat se quasi nescire perditum hominem. Unde dicitur. Non novi vos. Mt. 7.d. et 25.a. Et Gn. 3.b. Adam, ubi es ?
marg.| {a} Dicunt ei Iude i, qui aderant.
marg.| {b} Veni et vide non trahentes eum ad locum, quasi resuscitaturum, sed quasi ploraturum. Unde sequitur.
Numérotation du verset Io. 11,35 
marg.| {c} Et lacrimatus est Iesus huma nitus, ut dicit Augustinus, id est ex humana compassione. Vel ut significaret, quantum peccator pro se debet plorare. Vel secundum Beatum Bernardum, ideo plorat, quia revocaturus erat eum ad erumnas presentis vite.
Numérotation du verset Io. 11,36 
marg.| {d} Dixerunt ergo Iudei beni gniores.
marg.| {e} Ecce quomodo amabat eum pro quo ita plorat.
Numérotation du verset Io. 11,37 
marg.| {f} Quidam autem ex ipsis dixerunt mali gniores.
marg.| {g} Non poterat hic, qui aperuit oculos ceci nati etc. supra 9.b. Et nota, sicut dicit Chrysostomus Nondum aliquod Resurrectionis a se faciende signum monstraverat Christus. Neque enim ita venit ad monumentum tamquam resuscitatus ; sed tantum lacrimaturus, quod significat Evangelista, cum dicit, quod quidam dixerunt. Ecce quomodo amabat eum. Alii autem. Non poterat hic, qui aperuit oculos ceci nati, facere, ut et hic non moreretur. Augustinus Potuit quidem, sed noluit: quia plus est mortuum resuscitare, quam, ne moreretur, facere. Chrysostomus Hi neque in calamitatibus malitias remittebant. Et mirum, multo mirabilius et maius est ingressam et dominantem abigere mortem, quam sistere venientem. Et nota quod confitentur, quod aperuit oculos ceci et congruo existente pro illo admirari inde detrahunt, ut neque ullo facto signo. Item nota quod evangelista corruptos eos esse ostendit, quia antequam Christus ostenderet se resuscitaturum eum, preveniunt eum accusationibus non exspectantes rei finem. Christus autem non respondet eis per verba, sed per opera Divinitatis, ut malignis maiorem verecundiam inferat et alios ad fides convertat. Unde sequitur.
Numérotation du verset Io. 11,38 
marg.| {h} Iesus ergo rursum fremens in semetipso ex c ompassione et ut ostendat veritatem humane nature. Vel fremens, id est luctum refrenans et reprimens, secundum Chrysostomum.
marg.| {i} Venit ad monumentum oste nsurus per miraculum veritatem divine nature.
marg.| {k} Erat autem spelunca ipsu m monumentum.
marg.| {l} Et lapis superpositus erat ei id est spelunce.
Numérotation du verset Io. 11,39 
marg.| {m} Ait Iesus: tollite lapidem Sed cur non absens vocavit eum ?
marg.| Item cur non lapide iniacente fecit resuscitari: etenim sola voce valuit lapidem amovere, qui corpus mortuum potuit movere. Solutio. Hoc fecit, ut eos testes faceret miraculi, ut non hoc dicant, quod et in ceco dixerant. Quoniam hic est, non est hic, supra 9.b. Manus enim levantes lapidem et ipse accessus eorum ad monumentum, testabantur, quoniam ipse est Lazarus, non alius. Nam illi quidem phantasma existimassent, aut aliud quid pro illo ; nunc autem hoc, quod accesserunt ad locum et lapidem levaverunt et fasciatum exire viderunt et vincula solverunt et vestimenta, cum quibus sepultus erat, recognoverunt et quod sorores semper aderant, quarum una dixit: Domine, iam fetet ; quatriduanus enim est: omnia hec sufficientia erant probare signum et obstruere ora indevotorum. Propterea dicit eis.
Numérotation du verset Io. 11,39 
marg.| {n} Tollite lapidem a sepulchro, scilicet per hoc ostendens, quoniam eum suscitabit veraciter. Ideo etiam supra interrogat. Ubi posuistis eum: ut illi, qui responderunt: Veni et vide: et duxerunt eum ad monumentum, non possent dicere, quoniam alium suscitavit. Vox enim et manus, auditus et visus simul et odoratus testantur {6. 357b} miraculum. Vox quidem dicens: Veni et vide, Manus autem tollentes lapidem et fascias solventes. Auditus, qui vocem audivit. Lazare, veni foras. Visus, qui videt exeuntem de monumento. Odoratus, qui sensit fetorem quatriduani. Sequitur.
marg.| {o} Dicit ei Martha soror eius, qui mortuus fuerat, Domine, iam fetet, quatriduanus enim est Anselmus. Timebat remoto
marg.| {6. 357c} Δ lapide potius fetorem excitari, quam fratrem resuscitari. Chrysostomus Quasi impossibile estimabat de cetero fratrem resuscitari propter tempus quatridui. Et ex hoc patet, quod non intelligebat ea, que dixerat ei Christus, supra eodem. Unde.
Numérotation du verset Io. 11,40 
marg.| {a} Dicit ei Iesus predicta commemorans ?
marg.| {b} Nonne dixi tibi, quoniam si credideris, videbis gloriam Dei ? id est gloriosam operationem Dei, que ut Deus operabor. Sed ubi dixit ei hec ? Respondemus, intelligendum est ei supra dixisse et Evangelistam causa brevitatis pretermisisse, sicut et de vocatione Marie. Vel intelligitur in hoc, quod dixerat sup. c. Qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet.
marg.| {S357c} Gloriam Dei id est resurrectionem fratris. Gloriam autem Dei de Patre ait ; Discipulis autem dixit supra eodem a. Ut glorificetur Filius Dei. Infirmitas enim eorum, qui audiebant, causa fuit. Noluit autem Dominus durius increpare Martham, ne turbaret inspectores ; sed que dixerat, commemorat, tamquam non reminiscentem.
Numérotation du verset Io. 11,41 
marg.| {c} Tulerunt ergo lapidem ut iusserat.
marg.| {d} Iesus autem elevatis sursum oculis in celum, scilicet.
marg.| {e} Dixit: Pater gratias ago tibi etc. Chrysostomus Interrogemus hereticum, utrum Christus ab oratione virtutem suscitandi acceperit ? Si hoc dixerit, qualiter igitur alia miracula sine oratione fecit, dicens: Dico tibi, Demonium, exi ab eo. Mc. 1.c. Et: Volo, mundare. Mt. 8.a. Et surgens tolle grabatum tuum et dimittuntur tibi peccata tua. Mt. 9.a. et Mc. 2.e. Et mari dixit: sile et compescere. Mt. 8.c. Item quid habuit Christus plus Apostolis, si et ipse oratione indiguit, sicut ipsi. Magis autem, neque ipsi cum oratione omnia faciebant, sed et sepe sine oratione mirificabant nomen Iesu invocantes. Si autem nomen eius tantam habebat fortitudinem in Apostolis, qualiter ipse oratione indigebat ? Videamus autem et que sit oratio.
marg.| {f} Pater gratias ago tibi, quoniam audisti me Quis ita oravit unquam, antequam roget quid, ut fiat ? Gratias ago, ait, per hoc ostendens, quod non indiget oratione, quia omnia facit Pater, que vult Filius, quorum una est mens. Unde sequitur.
Numérotation du verset Io. 11,42 
marg.| {h} Ego autem sciebam, quia semper me audis quasi dicat: oratione non indigeo ad hoc, ut fiat mea voluntas, quia una est tibi et mihi voluntas. Et hoc est.
marg.| {i} Quia semper me audis id est nihil est contrarium mihi in te. Quare ergo formam orationis assumit ? Audi, quid dicat.
marg.| {k} Sed propter populum, qui circumstat, dixi hec, id est propter imbecilliores et infirmiores.
marg.| {l} Ut scilicet credant, quia tu me misisti id est ideo oro ad te, ne credant, me esse contrarium tibi, vel ne credant, quod opus, quod facio, non sit ex Deo. Hoc enim dicere soliti erant. Non est hic homo ex Deo etc. infra 9.c. Et nota quod non dicit: ut credant, quoniam ego minor sum: vel quod ego non possim illud per me facere sine oratione, nec dicit: ut credant, quod tu me misisti imbecillem, sed simpliciter, misisti: ut per hoc significet non esse contrarium ei. Ostensa ergo humilitate per verba, ostendit potestatem per opera. Unde sequitur.
marg.| {m} Hec cum dixisset, voce magna clamavit ut o mnes audirent.
marg.| {n} Lazare, veni foras Chrysostomus Propter quid non dixit. In nomine Patris mei veni foras ? Item cur non dixit, resuscita eum, Pater. Respondemus ? Hoc Sapientie sue est, per verba condescensionem ; per res vero potestatem ostendere.
marg.| Item non dixit sic: resurge ; sed, veni foras: ut viventi enim loquitur ei et loquitur potestative. Quid enim huic potestati par est ? Unde sequitur.
marg.| {q} Et statim prodiit, qui fuerat mortuus Ecce opus attestans ei auctoritatem. Hoc est, quod dicit Ps. 67. Dabit voci sue vocem virtutis. Hoc est, quod dicitur supra 5.c. Venit hora et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei: et qui audierint, vivent.
marg.| {r} Ligatus pedes et manus institis secu ndum mortem Iudeorum. Sed quomodo ligatus potuit ire, vel surgere ? Respondemus: In hoc miraculum fuit.
marg.| {s} Et facies illius sudario est ligata id est panno involuta. Et sicut illam involutionem vocat ligationem: ita forte {6. 357d} institos vocat illos pannos, quibus involuti erant pedes et manus.
marg.| {t} Dicit eis Iesus: solvite eum etc.  Ne p utaretur phantasia esse res ista ; nam hoc, id est exisse ligatum non minus videbatur esse, quam resuscitare: ideo iussit, ut solvant eum, ut tangentes prope eum accedentes certissime cognoscant, quoniam vere ille est.
marg.| {u} Et sinite abire ut e x gressu probatur vere resuscitatus. Vel hoc dicit, ut doceat fugere gloriam. Unde Chrysostomus Vide ingloriationem, non ducit eum, neque iubet secum ambulare, ut monstretur: facto vero miraculo aliis quidem est odor vite, aliis odor mortis.
marg.| Δ Unde sequitur.
marg.| {a} Cuius frater Lazarus infirmabatur peccato, vel corpore.
marg.| {b} Miserunt ergo sorores eius ad eum dicentes. Domine, ecce quem amas, infirmatur Simi liter et boni claustrales pro fratre, qui est in acedia, vel peccato, debent mittere nuntium ad Dominum, id est devotam orationem, quia sicut dicit Cassiod. sup. illud Ps. 87. Intret in conspectu tuo oratio mea. Magna est virtus pure orationis, que quasi quedam persona ad Deum intrat et mandata peragit, quo caro pervenire nequit. Ecclesiastici 35.c.a : « Oratio humiliantis se nubes penetrabit ». Iac. 5.c. Infirmatur quis in vobis, inducat Presbyteros Ecclesie et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini: et oratio fidei salvabit infirmum. Eccles. 38.b. Ipsi enim Dominum deprecabuntur, ut dirigat requiem eorum et sanitatem propter conversationem eorum. Pro se etiam debet orare acediosus. Unde Iac. 5.c. Tristatur aliquis vestrum ? oret: equo animo est ? psallat.
a Sir. 35, 21
marg.| Item Ecclesiastici 38.a. Fili, in tua infirmitate, ne despicias teipsum, sed ora Dominum: et ipse curabit te. Et nota quod dicunt Ecce quem amas etc.  Domi nus enim etiam peccatorem fetentem diligit. Mt. 9.b. Non veni vocare iustos, sed peccatores. Lc. 15.b. Gaudium est in celo super uno peccatore etc. Sap. 12.d. Nihil odisti eorum, que fecisti etc.
marg.| Et nota quod est triplex amor maximus et quolibet eorum maior est amor, quem habet Deus ad peccatorem. Est enim amor sponsi ad sponsam ; sed maior Dei ad nos. Unde Ier. 3.a. vulgo dicitur. Si dimiserit vir etc. tamen revertere ad me dicit Dominus et ego suspiciam te. Is. 30.e. Erunt aures tue audientes verbum post tergum monentis. Item est amor matris ad filium, quo etiam maior Dei ad nos peccatores. Unde Is. 49.d. Numquid potest oblivisci mater etc. Ps. 68. Memor ero Raab et Babylonis scientium me, id est illi, qui me, cognoscunt, hoc sciant. Per Raab intelliguntur peccantes ex fragilitate, per Babylonem illi, qui ex certa malitia.
marg.| Item est amor corporis ad animam, quo maior est amor Dei ad peccatorem. Unde Ier. 12.b. Dedi dilectam animam meam in manus inimicorum meorum. Item sup. 10.b. Animam meam pono pro ovibus meis. Rm. 5.c. Commendat Deus suam caritatem in nobis: quia cum adhuc peccatores essemus, pro nobis mortuus est.
marg.| {d} Audiens au. Ie. di. eis. In. hec non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glori. Fi. Dei per eam Item Dominus dat spem orantibus pro peccatoribus, quod eis cooperatur infirmitas in bonum, sicut dicitur Rm. 8.e. Omnia eis cooperantur in bonum etc. Et dicit Glossa Etiam casus mortalis peccati.
marg.| {h} Diligebat autem Iesus Martham id est activos.
marg.| {i} Et sororem eius Mariam id est contemplativos.
marg.| {k} Et Lazarum id est peccatores et infirmos, ideo Dominus libenter bonos exaudivit pro eis rogantes.
marg.| {l} Ut ergo audivit, quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus Audi tis nuntiis, id est orationibus non statim liberat Dominus peccatorem, vel tentatum ; sed differt quandoque, ut ipsa dilatio stimulet peccatorem ad conversionem. Rm. 2.a. An ignoras, quia benignitas ad penitentiam te adducit. Bar. 2.g. Populus enim dure cervicis est, in terra captivitatis sue redibunt ad cor suum. Ps. 15. multiplicate sunt infirmitates eorum.
marg.| Item quia gratior est sanitas post longam infirmitatem. Ps. 106. Statuit procellas eius in auram et siluerunt fluctus eius, id est tentationes ? et letati sunt, quia siluerunt.
marg.| Item ut homo alias sit cautior contra casum: quia facilitas venie incentivum est delinquendi. Is. 26.b. misereamur impio et non discet facere iustitiam. Item in eodem c. Indulsisti, Domine, Genti, indulsisti Genti. Numquid glorificatus es.
marg.| {a} Deinde post hec dicit Discipulis suis, eamus in Iudeam iterum In q uo commendatur frequentia confessionis. Unde Ps. 74. Confitebimur tibi, Deus, confitebimur. Bis dicit, quia sepe eundum est ad confessionem. Unde et ad hoc monet hic Dominus discipulos, ne debeant timere: quia Dominus semper socius est eorum in via.
marg.| {c} Dicunt ei Discipuli: Rabbi, nunc querebant te Iudei lapidare et iterum vadis illuc ? Ita multi sunt, qui timent ire ad confessionem propter dilapidationem Iudeorum, id est adulatorum, vel {6. 355b} detractorum, qui adulando, vel detrahendo bonos impugnant.
marg.| {e} Respondit Iesus: nonne duodecim sunt hore diei ? si quis ambulaverit in die id est in me, sive mecum.
marg.| {h} Non offendit quasi dicat: non timeatis alios ; quia ego vobiscum sum.
marg.| {i} Quia lucem huius mundi videt supr a 8.b. Ego sum lux mundi etc. Christus est dies, vel lux, de qua dicitur in Ps. 117. Hec dies, quam fecit Dominus. Ante adventum eius erant tenebre in mundo. Unde in Nativitate eius cantatur. Dies sanctificatus illuxit nobis. Et solet queri: quare ergo in Nativitate non cantatur: Hec dies, quam fecit Dominus: sed in Resurrectione ? Solutio: quia in Nativitate illuxit quasi Aurora ; sed in Resurrectione quasi magna dies et preclara. De hac dicitur Ioel. ultim. d. In die illa stillabunt montes dulcedinem. Duodecim hore sunt duodecim Apostoli, quos illuminavit et per quos etiam mundum illuminavit. Hi sunt duodecim fontes Elim. Ex. 15.d. De quibus Is. 12.b. Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris. Hi sunt duodecim boves 3Rg. 7.d. deferentes mare, id est Baptismum, in quo oportet lavari eos, qui volunt intrare Ecclesiam. Hi sunt duodecim porte civitatis de singulis margaritis. Apc. 21.f. Per doctrinam enim Apostolorum et exemplum lucidum vite eorum ingredimur Paradisum.
marg.| {k} Si autem ambulaverit id est vixerit, vel operatus fuerit.
marg.| {l} In nocte in t enebris ignorantie, vel peccatorum.
marg.| {m} Offendit, quia lux non est in eo id est ego, vel gratia mea. Ps. 34.a. Via illorum tenebre et lubricum. Et alibi. Ps. 81. Nescierunt, neque intellexerunt: in tenebris ambulant, infra 12.f. Qui ambulat in tenebris, nescit, quo vadat. Prv. 4.c. Via impiorum tenebrosa.
marg.| {n} Hec ait et post hec dicit: Lazarus amicus noster dormit Ita conqueritur Dominus de peccatoribus: quia dormiunt somno peccati, vel torporis: vocat enim eos, nec audiunt. Eph. 5.d. Exsurge, qui dormis. Prv. 6.b. Usquequo, piger, dormis. Dormiens sibi fingit multa mirabilia, divitias, potestates et honores ; sed omnia somnia sunt: ita peccator. Unde Ps. 75. Dormierunt somnum suum et nihil invenerunt etc.
marg.| {q} Sed vado, ut a somno excitem eum In h oc potest percipi, qui verum amicum habent, si eos a peccatis excitet, in quibus dormiunt cum Diabolo. Unde et Christus venit excitare amicum suum Lazarum. Et nota quod multipliciter excitatur peccator a somno peccati. Quandoque ad strepitum, id est turbationem et tribulationem mundi. Ps. 106. Turbati sunt et moti sunt sicut ebrius. Item clamore, id est exhortatione et predicatione. Is. 58.a. Clama, ne cesses. Sic David excitavit Saul. Reg. 16.c. clamans Abner. Numquid non vir tu es ? et quis alius similis in Israel ? quare ergo non custodisti Dominum tuum Regem ? Clamor est predicatio, que debet fieri ab Abner, qui interpretatur pater lucerne, id est ad rationem, que debet redargui, quia non custodit Dominum suum, id est spiritum. Tertio excitatur in pulsu flagellorum, vel punctione. Act. 12.a. Percussoque latere Petri excitavit. Ps. 31. Conversus sum in erumna mea, dum configitur spina. Sed multi sunt lethargici, de quibus dicitur Prv. 23.d. Et eris sicut dormiens in medio mari et quasi sopitus gubernator amisso clavo et dices: verberaverunt me et non dolui, traxerunt me et ego non sensi. Tales somnum morti sociant, id est peccatum usque ad supplicium continuant.
marg.| {r} Dixerunt ergo discipuli eius, Domine, si dormit, salvus erit Sicu t dicunt quidam de Magnatibus, quando dormiunt in peccatis. Nolite ita dure increpare Dominum meum de prebendis suis, quia si dormit, salvus erit, id est ex quo quiescit in hoc, nec malam conscientiam habet, non erit ei ad damnationem. Tales significantur per Abner, qui dici ad David 1Rg. 26.c. Quis es tu, qui clamas et inquietas Dominum meum Regem ? Dicunt enim. Multi fuerunt apud Dominum meum, quia non imputabant ei hoc ad peccatum. Tales sunt servi Diaboli, custodientes, ne quis eum excitet dormientem in cordibus talium. Iob. 40.c. Sub umbra dormit in secreto calami. Sed e contra boni excitant eum. Vide Iob. 3.b. Qui parati sunt suscitare Leviathan. Sequitur.
marg.| {a} Tunc ergo dixit eis Iesus: Lazarus mortuus est Sic debet dici aperte Magno peccatum suum. Sequitur.
marg.| {i} Eamus et nos, ut moriamur cum eo Pauc i hoc dicunt ; Sed tamen Paulus hoc dicit 2Cor. 11.g. Quis infirmatur et ego non infirmor ? quis scandalizatur et ego non uror ? Item Petrus dicit Lc. 22.d. Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire. Apc. 1.c. Socius in tribulatione et regno. 1Tim. 2.c. Si commortui fuerimus et convivemus. Sed multi sunt sicut filii Zebedei, qui volunt honorem et non dolorem.
marg.| {6. 355d} {k} Veni t itaque Iesus et invenit eum quatuor dies iam in monumento habentem
marg.| Quatuor dies mortis sunt quatuor etates, in quibus peccant etiam in decrepita etate. Unde Is. 46.b. Usque ad senectam ego ipse et usque ad canos ego portabo. Vel quatuor dies, peccatum cordis, oris, operis et consuetudinis. Vel quatuor dies sunt secundum Glossa contractio peccati originalis. Omnes enim nascuntur filii ire. Eph. 2.a. Transgressio legis naturalis, Mosaice et Evangelice.
marg.| {l} Erat autem Bethania iuxta Hierosolymam quasi stadiis quindecim Per hoc significatur, quod obedientia est prope pacem. Soli enim obedientes habent pacem pectoris et exspectant pacem eternitatis. Vel per hoc significatur, quod claustralis vita propinqua est et similis celesti et Angelice vite, sicut dicit Hieronymus: In carne preter carnem vivere, Angelice vite potius est, quam humane. Quindecim autem gradus, per quos itur de Bethania ad Hierusalem, id est de mundo ; vel claustro ad celum, sunt quindecim virtutes, que per quindecim Psalmos graduum designantur. Videlicet, septem dona, de quibus habetur Is. 11.a. Requiescet super eum Spiritus Domini, Spiritus sapientie et intellectus etc. Et quatuor Cardinales, de quibus habetur Sap. 8.b. Sobrietatem et prudentiam docet et iustitiam et virtutem. Deinde tres Theologice. Fides, spes et caritas, de quibus habetur 1Corinth. 13.d. Et ita habemus quatuordecim virtutes. Et quindecima est humilitas, que est caput et custos omnium, ut dicit Ambrosius. super Ps. Et Gregorius. super 1Rg. 15. Qui sine humilitate virtutes congregat, quasi pulverem inventum portat. Vel quindecim stadia sunt veteris et Novi Testamenti observantia. Ecclesiast. 11.a. Da partes septem, necnon et octo. Vel quindecim stadia, septem opera misericordie, quantum ad activam: et octo opera spiritualia quantum ad contemplativam, quorum quatuor pertinent ad intellectum, scilicet cognitio, meditatio, contemplatio, revelatio et quatuor ad affectum, scilicet mentalis oratio, laudatio, contritio, delectatio, sive gustatio, que paucis conceditur. De qua dicit Ps. 33. Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus.
marg.| {m} Multi autem ex Iudeis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo Per Martham et Mariam significantur boni activi et contemplativi, qui lugent de morte peccantium et nolunt consolari, nisi resurgant et habeant signum Tau in frontibus. Ez. 9.b. De his dicitur Ier. 31.c. Vox in Rama audita est, ploratus et ululatus multus etc. Os. 13.d. Consolatio abscondita est ab oculis meis. Ier. 9.a. Quis dabit capiti meo aquam etc. Iudei, qui volunt eas consolari, sunt adulatores, qui consolationes vanas proponunt Iustis.
marg.| Vel aliter. Per Martham et Mariam significantur duo, que sunt in anima etiam peccatoris. Martha, interpretatur Dominus et significat animositatem, sive generositatem anime, qua dedignatur quasi naturaliter esse sub servitute Diaboli et vilitate peccati. Maria stella maris et significat rationem, sive synderesim remurmurantem contra peccatum, ad quam recurrens anima scit, utrum erraverit, sicut naute per stellam. Hec rogat Deum. Unde Rm. 8.c. Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Per istos Iudeos significantur adulatores et consolatores mundi et quedam vane cogitationes. Quando enim plangit et dicit generositas: Tu facta es ad imaginem Dei: tu habes hereditatem celi. Conscientia enim dicit: Tu offendisti Deum: tu meruisti penam inferni et huiusmodi. Tunc e contra dicunt vane cogitationes. Non oportet ita terreri: quia multi maiores peccatores, quam tu, fuerunt: et ita enervantur comminationes Dei et leniuntur timores cordis. Sed Gn. 37.g. dicitur: Congregatis autem cunctis liberis eius, ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere. Tales significantur per consolatores Iob, de quibus habetur Iob. 2.d. Ipse tamen dixit: Hec sit consolatio mea, ut affligens me dolore non parcat. Iob. 6.b. Ps. 76. Renuit consolari anima mea.
marg.| {a} Martha ergo, ut audivit, quia Iesus venit, occurrit illi Anim ositas occurrit Iesu, cum audit, quod presto sit Iesus, id est salus. Spes enim hos rumores affert ei.
marg.| {b} Maria autem id est synderesis, sive ratio.
marg.| {c} Domi sedebat quia domum cordis circumspicit, conquerens et lugens.
marg.| {d} Dixit ergo Martha ad Iesum Anim ositas enim proponit verbum.
marg.| {e} Domine, si fuisses hic per gratiam.
marg.| {f} Frater meus id est spiritus.
marg.| {g} Non fuisset mortuus quia tu es vita, infra 14.a. Ego sum via, veritas et vita. Is. 43.a. Cum transieris per aquas, tecum ero: et flumina non operient te, id est prospera et flamma non ardebit in te, id est adversa non nocebunt. Ps. 65. Transivimus per ignem etc. Item Dn. 3.g. Pueri illesi remanserunt: quia quartus erat inter eos similis Filio Dei.
marg.| {h} Sed et nunc scio, quia quecumque poposceris a Deo ] id est feceris poscere.
marg.| {i} Dabit tibi Deus quas i etiam mortuos in peccatis potest resuscitare, supra 5.d. Sicut Pater suscitat etc.
marg.| {S356b} Vel secundum Glossa Activa vita primo occurrit per misericordie opera. Maria autem domi sedet, quia contemplativi quietem desiderant.
marg.| {k} Dicit illi Iesus, resurget frater tuus quod est, quando Dominus dat peccatori aliquam spem venie et melioris vite.
marg.| {l} Dicit ei Martha, scio, quia resurget in resurrectione in novissimo die id est in senectute, vel decrepita etate, quod est, quando anima sperat ad ultimum penitere. Sed non sufficit ei hoc, sed vult statim resurgere. Unde sequitur.
marg.| {m} Dicit ei Iesus, ego sum resurrectio et vita id est causa sum resurrectionis et vite spiritualis, que est per fidem. Unde sequitur.
marg.| {r} Qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet Abac uch. 2.a. Iustus ex fide vivit. Cetera non mutantur usque ibi:
marg.| {b} Et vocavit Mariam sororem suam Anim ositas enim, sive generositas anime excitat synderesim, vel rationem.
marg.| {c} Silentio quia nemo novit hec, nisi spiritus hominis. Unde dicitur.
marg.| {d} Dicens: Magister adest id est presto est gratia et eruditio divina. Hbr. 12.b. Tamquam filiis vobis offert se Deus. Apc. 3.d. Ecce sto ad ostium et pulso etc.
marg.| {e} Et vocat te beneficiis, flagellis, doctrinis, creaturis et aliis modis. Ps. 68. Laboravi clamans etc.
marg.| {f} Illa, ut audivit, surrexit cito declinando a malo.
marg.| {g} Et venit ad eum faciendo bonum. Et dicit. Cito, quod expedit, quia sicut dicit Prv. 4.b. Currens non habebis offendiculum. Ecclesiastici 5.b.b : « Ne tardes tardes converti ad Dominum ».
b Sir. 5, 8.
marg.| {h} Nondum enim venerat Iesus in castellum id est in mentem per gratiam gratum facientem: quando enim dat gratiam gratis datam, tunc vadit synderesis ad eum quadam voluntate imperfecta.
marg.| {i} Sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha. Donec Maria venit, Christus non procedit: ita donec amando venerit, non intrat Christus ad cor, donec amor venerit. Per Martham enim, que significat timorem, paratur via ; sed per amorem adducitur Deus in animam.
marg.| {k} Iudei igitur, qui erant cum ea in domo et consolabantur eam, cum vidissent Mariam, quia cito surrexit et exiit, secuti sunt eam . Sic carnalia hominis sequuntur spiritualia et obedit caro spiritui, quando spiritus velox et promptus fuerit ad eundum ad Deum. Sic etiam carnales homines et adulatores, qui volunt retrahere a bono et vane consolari in malo, aliquando convertuntur, quando vident alacritatem bonorum.
marg.| {m} Dicentes, quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi Ad m onumentum debet anima, vel conscientia ire et alios ducere, id est ad memoriam peccatorum, vel mortis etiam corporalis: et lugere ibi pro peccatis et pro presentibus miseriis. Ier. 6.g. Luctum unigeniti fac tibi planctum amarum: quia repente veniet vastator super vos. Ex. 12.e. Ortus est clamor maximus in Egypto: quia non erat domus, in qua non erat mortuus primogenitus, id est anima. Sap. 18.b. Omnes uno genere mortis mortuos habebant innumerabiles: quia per peccatum omnia bona et presentia et preterita moriuntur, vel mortificantur.
marg.| {n} Maria ergo cum venisset etc.  Hoc patet usque ibi:
marg.| {r} Infremuit spiritu {s}   et turbavit semetipsum In h oc ostenditur compassio Domini erga peccatores. Ez. 18.g. Nolo mortem peccatoris. Ier. 31.d. Adhuc recordabor eius: idcirco turbata sunt viscera mea.
marg.| Vel aliter. Dominus dicitur fremere et turbari et lacrimari in peccatore, quando facit eum fremere pro horrore peccati, turbari pro domo et lacrimari pro macula, vel pro Dei offensa. Vel fremere toto corpore, turbari mente, lacrimari oculis.
marg.| {t} Et dixit, ubi posuistis eum. Ubi dici t, quod significat, quia nescit peccatorem. Mt. 7.d. et 25.a. Non novi vos. Vel ubi posuistis eum, id est in quo vili loco, quasi considera, in quantis flagitiis posuisti cor tuum. Similiter Gn. 3.b. Adam, ubi es ? Ier. 3.a. Vide, ubi nunc prostrata sis meretrix. Vel Ubi posuistis eum, quasi ego quero eum: et ideo dic mihi. Dominus enim querit nos quasi ovem perditam. Ps. 118. Quere servum tuum etc. Vel Ubi dicit plangendo, sicut mater requirit de filio enico: et sponsa de marito mortuo. Unde sequitur, quod lacrimatus est. Vel Ubi dicit, commissum exigendo. Nobis enim commisit custodiam fratris, id est cordis. Prv. 4.d. Omni custodia serva cor tuum etc. Vel ad litteram, etiam custodiam proximi Sir. 17.b. Unicuique mandavit de proximo suo.
marg.| Ubi vox est
marg.| Nescientis.
marg.| Improperantis.
marg.| Rem sollicite querentis.
marg.| Plangentis.
marg.| Rem commissam instanter exigentis.
marg.| {a} Dicunt ei, veni et vide Ita debemus Dominum vocare ad cor, ut veniat per gratiam ; et videat, id est videre faciat per scientiam, vel fidem.
marg.| {c} Et lacrimatus est Iesus Ter legitur Dominus flevisse. Flevit super civitatem. Lc. 19.f. Et in Passione. Hbr. 5.b. Et hic flevit. Ergo ter, propter ter causas. In Cruce flevit, quia eramus ingrati eius beneficiis et maxime beneficio Passionis. Super civitatem, quia incauti. Unde ibi: Si cognovisses et tu. Super Lazarum, quia damnati. Vel ter flevit. In Cruce, nostram culpam: super civitatem, nostram ignorantiam: super Lazarum, nostram miseriam. Similiter et nos pro mortuis in peccato flere debemus et pro nobis et pro aliis. Pro nobis, quia amisimus Christum, qui est vita: Unde Ruben flevit, quando non invenit puerum Ioseph. Ruben filius visionis, id est intellectus, ut quolibet circumspiciens et rediens ad cor suum, flevit, quando videt se verum Iosepha amisisse. Gn. 37.f. Et in eod. g. dicit Iacob. Fera pessima devoravit filium meum Ioseph et scidit vestimenta sua et flevit sine consolatione. Flendum est etiam pro aliis, sicut et David flevit pro Saul et Ionatha. 2Rg. 1.c. Pro Saul inimico et pro Ionatha amico. Item flet pro Absalon fratricida. 2Rg. 18.a. Absalon, fili mi.
marg.| {d} Dixerunt ergo Iudei, ecce quomodo amabat eum Chri stus intantum nos peccatores dilexit, quod amore nostro non solum lacrimas, sed et vitam dedit, infra 13.b. Maiorem hac dilectionem etc. Mt. 9.b. Non veni vocare Iustos etc.
marg.| {f} Quidam autem ex ipsis dixerunt: non poterat hic, qui aperuit oculos ceci nati, facere, ut et hic non moreretur ? Ita dicunt quidam blasphemi: Non poterat Deus facere, quod homo non peccaret, qui fecit, ut lucem et vitam haberet ? Sic etiam dicunt multi, quando vident aliquem discretum peccare. Iste illuminabat alios spiritualiter et quomodo se et alios non custodit a peccato ? Unde Balaam de se dicit, Nm. 24.c. Dixit homo, cuius obscuratus est oculus et omnipotentis visiones videt et cadens apertos habet oculos. Sic multi Theologi egressus suos non dirigentes, sed quasi ceci de colore disputantis.
marg.| {h} Iesus ergo, rursum fremens in semetipso venit ad monumentum id est ad cor peccatoris venit per duplicem fremitum. Bis enim fremit, significans, quod bis fremere facit. Primo dans gratiam gratis datam, qua fremimus per attritionem. Secundo dans gratiam, qua fremimus per contritionem. Iob. 3.d. Quasi inundantes aque sic rugitus meus. Et Ps. 37. Rugiebam a gemitu cordis mei. Vel duplex fremitus est duplex horror, de culpa et de pena: vel duplex refrenatio, carnis et mentis.
marg.| {k} Erat autem spelunca et lapis superpositus erat ei Spel unca est ipsum peccatum, quod est profundum per desperationem, vel culpe magnitudinem, angustum per conscientie remorsionem, fetidum per parvi exempli corruptionem, clausum est per consuetudinem et obfirmatur per excusationem: quod est, quando lapis excusationis et defensionis superponitur. Lam. 3.f. Lapsa est in lacum vita mea et posuerunt lapidem super me. Dn. 6.e. Adduxerunt Danielem et miserunt eum in lacum Leonum, id est peccatorem in profunditatem peccatorum, allatusque est lapis unus et positus est super os laci.
marg.| {m} Ait Iesus, tollite lapidem id est onus legis removete et gratiam predicate. Ita dicit Dominus Apostolis. Vel lapidem, id est obstinationem cordis, vel excusationem oris, quasi dicat: accusate vos per confessionem.
marg.| {o} Dicit ei Martha soror eius. qui mortuus fuerat: Domine, iam fetet ; quatriduanus enim est Ita dicit animositas conversa in pusillanimitatem ex magnitudine peccati, quasi impossibile est, spiritum resurgere, cum iam peccatum feteat aliis per manifestationem et quatriduanum sit per consuetudinem. De hoc fetore dicitur Ioel. 2.e. Ascendet fetor eius et ascendet putredo eius: quia superbe egit. Amos 4.c. Ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras et non redistis ad me. Zacharie 5.d. dicitur, quod iniquitas deferebatur, ut edificetur ei domus in terra Sennaar. Sennaar enim interpretatur fetor dentium.
marg.| {a} Dicit ei Iesus, nonne dixi tibi, quoniam si credideris, videbis gloriam Dei ? Sic erigitur pusillanimitas peccatoris, quando per fidem promittitur visio glorie Dei. Gloria autem Dei eius misericordia, per quam redditur famosus et laudabilis. Gloria enim est frequens fama cum laude. In hoc ergo apparet gloria eius, quia qui ita liberalis est, quod inimicos suos convertit ad pacem. Is. 42.b. Gloriam meam alteri non dabo.
marg.| {c} Tulerunt ergo lapidem ]   quod est, quando mollitur cor per attritionem.
marg.| {d} Iesus autem elevatis sursum oculis Per hoc docet nos, quod in omnibus debemus gratias agere, postquam exauditi sumus de aliquo. Unde dicit.
marg.| {g} Quoniam audisti me etc.  Ps. 33. Oculi Domini super Iustos et aures eius in preces eorum.
Numérotation du verset Io. 11,43 
marg.| {m} Hec cum dixisset, voce magna clamavit {n}   Lazare veni foras Per hoc docet nos, quod antequam clamemus ad mortuos per predicationem, clamare debemus ad Deum per orationem, vel gratiarum actionem. Et nota quod Dominus clamat voce magna, id est affectuosa per Predicatores suos. Dei magnus clamor magna gratia ad excitandum cor. Et ideo vox magna est necessaria, quia surdi sumus. Unde Is. 58.a. Clama, necesses, quasi tuba exalta vocem tuam et annuntia populo meo scelera eorum etc.
marg.| {o} Veni bona faciendo.
marg.| {p} foras de p eccatis exeundo. Vel
marg.| {o} Veni foras pecc atum confitendo.
Numérotation du verset Io. 11,44 
marg.| {q} Et statim prodiit, qui fuerat mortuus Augustinus Dum peccator contemnit, quasi sepultus iacet: quando penitet, surgit: quando confitetur, prodit quasi de occultis exeundo manifestus. Sed adhuc. r
marg.| Ligatus est pedes et manus institis id est difficultatibus bene operandi et bene volendi. Prv. 5.d. Funibus peccatorum suorum constringitur. Ps. 118. Funes peccatorum circumplexi sunt me.
marg.| {r} Et facies illius sudario erat ligata Per quod intelligitur obscuritas intelligendi et cognoscendi. Ponitur enim velamen super oculos peccatoris. 2Cor. 3.d. Velamen positum est super cor eorum.
marg.| {t} Dicit eis Iesus: solvite eum et sinite abire Sicu t dicit Bernardus. et Augustinus. Christus per se vivificat Iustos ; ministris autem potestatem solvendi tribuit. Unde Mt. 18.c. Que solveritis super terram, erunt soluta et in celis. Hec autem sufficiant quantum ad moralitatem huius capituli.
marg.| {6.358a} Δ Unde sequitur.
Numérotation du verset Io. 11,45 
marg.| {a} Multi ergo ex Iudeis etc. Secunda pars capituli.
marg.| {a} Multi ergo ex Iudeis ] non omnes.
marg.| {b} Qui venerant ad Mariam et Martham et viderant, que fecit Iesus, crediderunt in eum et h i boni.
Numérotation du verset Io. 11,46 
marg.| {c} Quidam autem ex ipsis etc.   Dixe runt autem, ut dicit Glossa sive annuntiando, ut crederent: sive prodendo, ut sevirent. Sed quomodo hoc factum sit.
marg.| {s} {6.358ra} {d} Collegerunt ergo etc.
marg.| In hoc impletum est illud Gn. 49.a. Simeon et Levi, vasa iniquitatis bellantia in consilium eorum etc. De Simeon Pharisei, de Levi Sacerdotes, sicut dicit Ieron. sup. Is. 8.c. Duabus domibus Israel. Item Ier. 11.d. Cogitaverunt super me consilia, dicentes, mittamus lignum in panem eius etc. Hoc dixerunt derisorie, quia dixerat sup. 6.e. Ego sum panis vivus etc.
Numérotation du verset Io. 11,47 
marg.| {d} Collegerunt ergo Pontifices et Pharisei concilium adve rsus eum, Chrysostomus Cum oporteret stupere et admirari audito miraculo, cogitant interficere eum, qui mortuum suscitavit. O de insania, eum, qui in aliorum corporibus mortem superavit, morti tradere estimabant. Et nota quod dicitur resuscitatio Lazari facta nono die ante Ramos Palmarum, scilicet in feria sexta: et Sabbato tractaverunt de morte eius: et propter hoc tunc incipit Domini Passio et dicitur Dominica in Passione.
marg.| {e} Et dicebant ad invicem.||
marg.| {f} Quid facimus quasi, cur pigritamur, cur nobis non providemus ?
marg.| {g} Quia hic homo multa signa facit Chrysostomus Hominem adhuc vocant, qui tantam susceperant Divinitatis eius demonstrationem ; sed invidia nihil videt, sed excecat animam.
marg.| {h} Si dimittimus eum sic id est viventem et signa facientem.
marg.| {i} Omnes credent in eum et adherebunt ei et sequentur eum, quasi Regem et Messiam.
marg.| {k} Et venient Romani Audientes enim hoc dicent, quod fecimus eum Regem contra eos.
Numérotation du verset Io. 11,48 
marg.| {l} Et tollent etc. id est civitatem et templum destruent.
Numérotation du verset Io. 11,48 
moraliter
marg.| {6.358ra} Tollent locum etc.] Nota quod propter oppressionem, quam faciebant Romani Iudeis, facta est dissensio: ita etiam timendum est, ne fiat dissensio ab Ecclesia propter districtionem.
marg.| {m} Et Gentem id est populum occident, vel captivos ducent, vel vendent. Vel aliter. Ipsi conspiraverant iam se negaturos tributum Romananis. Dixerat autem Dominus tributum reddendum Cesari. Mt. 22.c. Item dixerat Mt. 5.f. Si quis percusserit te in unam maxillam, prebe ei et alteram. Et si quis abstulerit tibi tunicam, prebe ei et pallium. Ideo timebant, ne venientibus contra se Romanis propter negationem tributi, nullus auderet se defendere et sic tollerent locum et gentem. Aliter dicit Augustinus Sciebant, quod Christus dicebat templum destruendum et ceremonialia evacuanda: et ideo timebant, ne si omnes crederent in Christum, ne remaneret zelator templi et legis, qui contra Romanos civitatem et templum defenderet. Chrysostomus dicit, quod hoc dixerunt Iudei: Venient Romani etc. non hoc estimantes, sed invidentes et per hoc populum concutere et commovere volentes quasi debentem periclitari a Romanis propter suspicionem tyrannidis.
marg.| Si enim aiunt, viderint eum Romani turbam ducentem, suspicabuntur nos erigi in tyrannidem et destruent nostram civitatem. Sed cuius gratia, dic mihi, suspicarentur hoc Romani ? Non desistentiam a Romanis docuit: non rebellionem predicavit: non pecunias et arma paravit: Nonne censum dari Cesari concessit ? Mt. 22.c. Nonne Regem facere voluistis et fugit ? Igitur hec quidem dixerunt Iudei non estimantes, sed invidentes. Sequitur.
Numérotation du verset Io. 11,49 
marg.| {n} Unus autem ex ipsis Pontificibus, qui dicitur unus, quia inverecundior erat reliquis et in malitia singularis.
marg.| {o} Caiphas nomine, cum esset Pontifex anni illius et ita audacior fuit et primus in loquendo et maioris auctoritatis fuit verbum eius.
marg.| {p} Dixit eis etc. qui de hoc hesitatis, vel remedium apponere tardatis: Certum est consilium.
Numérotation du verset Io. 11,50 
marg.| {q} Quia expedit vobis ut unus moriatur id est occidatur.
marg.| {r} Homo pro populo et non tota Gens pereat a Romanis per ipsum, si vixerit. Chrysostomus"Quod ceteri sub hesitatione et in ordine consilii proposuerant, dicebant enim: Quid facimus quia hic homo etc. Hoc iste inverecunde et nudo capite et cum crudelitate definitive clamavit: Vos nescitis quicquam, nec cogitatis etc. {6.358rb} Et est sensus: Vos sedetis et adhuc rem segnius attenditis et nescitis unius hominis salutem contemnere pro communitate. Hoc autem perniciosa mente dixerat, quantum ad ea, que intellexit in verbis, sed verba in ore eius Spiritus sic ordinavit, ut ad alium intellectum essent congrua.".c
c ¶Fons : Chrysostomus , In Io., hom. 65.1 § 7, 11-12, Burgundionis versio, BnF, lat. 15284, f. 116va ; BAV, Ott. lat. 227, f. 125r-va : «7 Que illi hesitabant et in ordine consilii proposuerant. Dicebant enim: Quid facimus hec ? Hic inuerecunde et nudo capite et cum crudelitate clamauit. Quid enim ait? 8 [...] 11. Quod autem dicit tale est. Vos sedetis et adhuc segnius [Harley 3298, sanguis P15284 Ott227] rem attenditis et nescitis unius hominis salutem pro communi re contempnere. 12. Vides quanta Spiritus sancti uirtus est. A mente perniciosa ualuit verba proferre prophetie plena magne et mirabilis». [MM2022]
Numérotation du verset Io. 11,51 
marg.| {s} Unde sequitur. Hoc autem etc.] id est quod dixit, prophetia fuit, licet non ipse propheta in hoc, quia non intellexit. Chrysostomus Vides, quanta pontificalis potestatis est virtus ; quia enim qualitercumque dignus effectus erat pontificari etsi indignus existens re, prophetavit nesciens, que dicebat. Ore enim eius solum usa est gratia, sive Spiritus sanctus, contaminatum autem cor non tetigit. Multi denique et alii indigni existentes futura dixerunt, ut Nabuchodonosor Dn. 2.c. Pharao. Gn. 41. Balaam. Nm. 24.a. Orietur stella etc.d
d ¶Fons : Chrysostomus , In Io., hom. 65.1 § 9-10, Burgundionis versio, BnF, lat. 15284, f. 116va ; BAV, Ott. lat. 227, f. 125r-va : «9 Vides quanta pontificalis est uirtus potestatis? Quia enim uniuersaliter dignus effectus est pontificatu, etsi indignus existens re, prophetauit nesciens que dicebat. 10 Et ore solum usa est gracia. Contaminatum autem cor non tetigit. Multi denique et alii futura predixerunt indigni existentes: Nabugodonosor, Pharao, Balaam, et omnium causa manifesta». [MM2022]
marg.| Item vides, quanta Spiritus sancti virtus a mente perniciosa valuit verba proferre prophetie plena magne et mirabilis. Non parvum autem hoc erat et inimicum prophetare hec. Hoc et alios attrahere poterat, quando viderunt, quod prophetaverat evenisse, aliter tamen quam intellexerat: quia enim mortuus est Christus, propterea a futuro supplicio eruti sunt fideles. Et hoc est, quod dicitur.
marg.| {t} Prophetavit, quia Iesus moriturus erat pro Gente Iudaica. Gal. Hoc tantum dixerat Caiphas. Sed quia noverat Evangelista fore alias oves, addit.
Numérotation du verset Io. 11,52 
marg.| {u} Et non tantum pro Gente id est pro Iudeis.
marg.| {x} Sed ut filios Dei predestinatione, id est Gentiles.
marg.| {y} Qui erant dispersi per varios errores vel voluptates vel nationes.
marg.| {z} Congregaret in unum ovile, sup. 10.c. sub uno Pastore. Chrysostomus Filios Dei gentes vocat Evangelista, eo quod futurum erat, sicut ipse ait, sup. 10.c. Et alias oves habeo etc. Quid est autem quod dicit: ut congregaret. Respondemus, id est eos, qui prope et eos, qui longe unum corpus fecit. Eph. 2.c. et Is. 57.d. Unde et qui Rome sedet, Indos membrum esse sui ipsius estimat. Ecce unio incomparabilis et omnium caput est Christus.
Numérotation du verset Io. 11,53 
marg.| Sequitur.{a} Ab illo ergo die cogitaverunt vel consiliati sunt, secundum Chrysostomum ut interficerent eum, animati predicto verbo Caiphe.
marg.| Sed contra sup. 7.a. dicitur. Propter hoc querebant eum interficere. Et sup. 8.e. dicit eis Christus. Quid me queritis interficere: non ergo modo primo. Sol, Glossa Ab illo die etc. Non quin et prius, sed modo definite. Idem dicit Chrysostomus Prius quidem querebant ; nunc autem et sententiam firmaverunt et ut proprio opere usi sunt.
Numérotation du verset Io. 11,54 
marg.| {b} Iesus autem iam non in palam apud Iudeos ] ambulabat. Glossa Non quod hoc non posset ; sed docet suos cedere furori persequentium.
marg.| Item occultat se, ut ostendat se verum hominem. Si enim cum eis moraretur et vi divina ab eis eriperetur, solum Deus et non homo putaretur. Item aliquando fugit, ut credatur homo ; aliquando manens se divina virtute ab eo protegit, ut Deus credatur.
marg.| {6. 358c} {Δ}] {a} Sed abiit in regionem iuxta desertum in civitatem, que dicitur Ephrem ] Chrysostomus Ephrata, sed in Greco tamen habetur Ephrem.
marg.| marg.|{S} {6. 358c }
Numérotation du verset Io. 11,moraliter 
marg.| {a} Sed abiit etc.
marg.| Per hoc significatur, quod Iudei, id est Clerici et Religiosi Christum persequuntur ; sed recipitur in laicis, qui sunt inculti, id est deserti. Et dicuntur Ephrem, id est fructuosi in operibus bonis. Ps. 131. Audivimus eam in Ephrata.
marg.| {a} Et ibi morabatur cum Discipulis suis solum. Ipsi enim permanserunt secum in tentationibus suis, ut dicitur Lc. 22.c. Turbe autem convenerant ad diem festum. Unde sequitur.
Numérotation du verset Io. 11,55 
marg.| {c} Proximum autem etc. Iudeorum, id est de tota Iudeorum provincia, vel de regione, in qua erat Iesus iuxta desertum. Ter enim in anno veniebant, secundum preceptum. Ex. 23.b. et Dt. 16.c. {S358c} Chrysostomus
marg.| {d} Multi autem ex regione ascenderunt Hierosolymam purificare seipsos, cohibere, scilicet se a mulieribus, vel ab aliis. Per hoc moraliter significatur, quod illi, qui non purificant se in Pascha, peiores illis Iudeis videntur. Et nota etiam, quod ante Pascha ascenderunt, in quo confunduntur illi, qui differunt confiteri usque in Parascevem.
marg.| {d} Ante Pascha ideo, ut sanctificarent seipsos, id est sanctos et mundos custodirent a cohabitatione mulierum. Vel purificarent se ab immunditiis, quas contraxerant, vel ex contactu menstruate, vel morticini, vel talibus, sicut preceptum erat. Nm. 9. ut sic mundi comederent Pascha. Vel secundum Glossa Ut sanctificarent seipsos, id est ut illius diei celebratione sanctificarentur.
Numérotation du verset Io. 11,56 
marg.| {e} Querebant ergo Iesum male et maxime Pontifices et Pharisei. Chrysostomus Mirabilis purificatio, cum contaminata voluntate, cum homicida mente, cum sanguinolentis manibus.
marg.| {f} Et colloquebantur etc. Maxime custodes templi et Sacerdotes et ita patet, quod templum fecerant speluncam homicidii. Unde Ier. 7.b. Numquid non spelunca latronum facta est domus ista, in qua invocatum est nomen meum etc.
marg.| Idem sup. 2.c. Augustinus Obliti sue sanctificationis tractant de nece Agni.
marg.| {g} Quid putatis id est quam causam putatis.
marg.| {h} Quia non etc. quasi dicat: que est causa more eius, scit ne ipse, quod adversum eum sit firmata sententia ? Chrysostomus ponit aliam litteram. Putatis, quoniam non venit in festo ? Per pascha insidiabantur et tempore festi tempus faciebant occisionis, quasi hic in festo occidi eum et cadere oportet, tempore vocante eum. O de impietate, quando ampliori opus erat religione, quando noxios oportebat dimittere: tunc innocentem venari conantur, id est capere.
marg.| {i} Dederant enim vel autem Pontifices et Pharisei mandatum sive pronuntiatione id est sententiam, vel edictum.
marg.| {k} Ut si quis etc. ad occidendum. Chrysostomus O de insania et nimirum, olim unde apprehendere volentes non solum non profecerunt, sed derisibiles facti sunt. Sepe enim incidens in manus eorum effugit et volentes eum occidere, detinet, ita ut nocere non possint et aporiari facit virtutis demonstratione eos compungere volens et ut cum ceperint eum, discant, quod non captus sit ex ipsorum fortitudine ; sed ex sua concessione. Neque enim tunc capere potuerunt, cum prope esset, scilicet in Bethania ; sed et quando comprehenderunt, proiecit eos resupinos.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Io. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=58&chapitre=58_11)

Notes :