Hugo de Sancto Caro

<58.628b> Prologus Anselmi Laodunensis

Numérotation du verset Io. Prol.628b,1 

AUGUSTINUS. [1] Omnibus divine Scripture paginis evangelium excellit quia, quod lex et prophete futurum predixerunt, hoc completum dicit evangelium. Inter ipsos autem evangeliorum scriptores, Ioannes eminet in divinorum mysteriorum profunditate qui a tempore dominice ascensionis per annos sexaginta quinque verbum Dei absque adminiculo scribendi usque ad ultima Domitiani predicavit tempora1. Sed, occiso Domitiano cum, permittente Nerva2, de exilio redisset Ephesum, compulsus ab episcopis Asie de coeterna Patri divinitate Christi scripsit adversus hereticos qui, eo absente, irruperant in eius Ecclesias3 qui Christum ante Mariam fuisse negabant. [2] Unde merito in figura quatuor animalium aquile volanti comparatur que volat altius ceteris animalibus4 et solis radios irreverberatis aspicit luminibus.a
a ¶Fons : <Revera> [1] ALCUINUS , Epistolae, epist. 213, eMGH Epp 4, p. 354.19-34: « Scire debetis omnibus divinae scripturae paginis merito evangelicam excellere auctoritatem - quia quod lex et prophetae futurum praenuntiaverunt, hoc redditum atque conpletum in evangelio demonstratur - atque inter ipsos evangeliorum scriptores valde beatum Ioannem in divinorum profunditate mysteriorum eminentiorem esse. Quem etiam tradunt, sicut legitur in ecclesiastica historia, usque ad ultimum paene vitae suae tempus absque ullius scripturae indiciis evangelium puro sermone praedicasse. Siquidem a tempore dominicae passionis resurrectionis et ascensionis usque ad ultima Domitiani principis tempora, per annos circiter sexaginta et quinque, absque ullo scribendi adminiculo verbum Dei praedicabat. At ubi a Domitiano, qui secundus post Neronem christianorum persecutor extitit, exilio Pathmos missus est, nancta occasione illius pii patris absentia, inrumpentes in ecclesiam heretici quasi in destituta pastoris ovilia lupi, Marcion Cerinthus et Hebion ceterique antichristi, qui Christum fuisse ante Mariam negabant, simplicitatem fidei evangelicae perversa maculavere doctrina. Sed cum ipse post occisionem Domiciani, permittente pio principe Nerva, rediret Ephesum, conpulsus est ab omnibus paene tunc Asiae episcopis et multarum ecclesiarum legationibus, de coeterna patri divinitate Christi altius facere sermonem; eo quod in trium evangelistarum scriptis, Mathei videlicet Marci et Lucae, de humanitate eius ac de his, quae per hominem gessit, sufficiens sibi viderentur habere testimonium ». [2] ALCUINUS , Epistolae, epist. 213, eMGH Epp 4, p. 356.20-23: « Unde et merito in figura quatuor animalium aquilae volanti conparatur. Cunctis quippe avibus aquila celsius volare, cunctis animantibus clarius solis radiis infigere consuevit obtutus; ita beatus Ioannes sublimius aeternae nativitatis Christi mysteria conspexit ».
1 predicavit t.] inv. CCCM267 |
2 occiso... Nerva] post occisionem Domitiani cum Nerva permittente CCCM267 |
3 irruperant - in eius] inv. CCCM267 |
4 ceteris animalibus] cunctis avibus Maurini CCCM267 |
Numérotation du verset Io. Prol.628b,2 

Ceteri quippe evangeliste qui temporalem Christi nativitatem et temporalia eius facta que gessit in homine sufficienter exponunt, et de divinitate pauca dixerunt quasi animalia gressibilia5 cum Domino ambulant in terra. Hic autem pauca de temporalibus eius gestis6 edisserens sed divinitatis potentiam sublimius contemplans cum Domino ad celum volat. Qui enim supra pectus Domini in cena recubuitb, celestis haustum sapientie, ceteris excellentius de ipso dominici pectoris fonte potavit. Legerat siquidem evangelia trium evangelistarum et approbaverat fidem eorum et veritatem. In quibus deesse vidit aliqua gestarum rerum historie et ea maxime que Dominus gessit primo predicationis sue7 tempore, scilicet antequam Ioannes Baptista clauderetur8 in carcere. Hec ergo quasi dimissa9 ab illis scribit Ioannes que fecit Iesus antequam Ioannes traderetur, sed maxime divinitatem Christi et Trinitatis mysterium10 commendare curavit. Tres siquidem alii11 evangeliste dicta et facta Domini temporalia que ad informandos mores vite presentis maxime valent copiosius consecuti12, circa activam vitam sunt versati. In qua laboratur ut cor mundetur ad videndum Deum. Ioannes vero pauca Domini facta dicit, verba vero Domini que Trinitatis unitatem et vite eterne felicitatem insinuant13 diligentius conscribit, et sic in contemplativa vita virtute commendanda intentionem suam et predicationem tenuit. In qua contemplativa vacatur ut Deus videatur. Iste siquidem est Ioannes quem Dominus de fluctivaga nuptiarum tempestate vocavit et cui matrem virginem virgini commendavit. c
b Cf. Io. 13, 25.
c ¶Fons : [1] [2] = ANSELMUS LAUDUNENSIS, Glossae super Io., prothemata, 4, CCCM 267 <vel> Praefatio incerti auctoris, in AUGUSTINUS , Tractatus in Io., ed. Maurina, t. 3, Paris, 1780, p. 287. Nota : En tête de la Glose laonnoise sur Jean, ce texte circule tantôt sous l’autorité d’Augustin (Glossa ordinaria), tantôt sous celle d’Alcuin (Catena aurea in Io., prol.), tantôt sous celle d’Anselme de Laon qui semble en être l’auteur et l’avoir forgé à partir de la préface d’Alcuin (CCCM). Ce recours à Alcuin indique l’intention d’Anselme de prendre le relai du commentaire alcuinien qui avait servi depuis le 9e siècle à gloser l’évangile de Jean (par ex. Reg307, f. -97r). Le texte édité dans l’édition princeps de la Glose (Rusch) concorde pour l’essentiel avec celui que les mauristes ont imprimé en tête des Tractatus in Ioannem d’Augustin. Certaines variantes (animalibus ou avibus) attestent que les copistes ont parfois eu recours à l’original d’Alcuin, choisissant chez lui tantôt une expression, tantôt l’autre. [MM2019]
¶Codd. : CCCM267 Maurini Rusch ; Non contuli: Sem8 etc. ; om. CorS1 CorS2
5 gressibilia] om. CCCM267 |
6 gestis] actibus CCCM267 |
7 predic. sue] inv. CCCM267 |
8 clauderetur] poneretur CCCM267 |
9 dimissa] omissa CCCM267 |
10 Tr. mys.] inv. CCCM267 |
11 alii] om. CCCM267 |
12 consecuti] prosecuti Maurini, persecuti CCCM267 |
13 insinuant] insinuent CCCM267 |

<58.628b> Hugonis expositio prologi Augustini in Ioannem

marg.| {6.279ra} Omnibus 1   divine Scripture paginis etc. Hic est Prologus Augustini, in quo commendat Evangelium, eo quod impletum ostendit illud, quod Prophetia futurum predixit. Evangelium vero Ioannis commendat specialiter in profunditate mysteriorum super cetera Evangelia. Dividitur autem in quatuor partes. In prima ostenditur, quod Evangelium communiter excellit omnes alias Scripturas et Evangelium Ioannis alia Evangelia. In secunda redditur ratio, quare Ioannes Aquile comparetur, scilicet propter materie altitudinem et modum tractandi, ibi, unde merito etc. in tertia ostenditur, quare Ioannes scripsit Evangelium, scilicet ad supplementum aliorum, qui multa et magna omiserant, que Ioannes supplevit, ibi legerat siquidem etc. In quarta et ultima commendatur Ioannes, ex eo quod fuit evocatus a nuptiis et quod matrem Domini custodiendam suscepit, ibi Iste siquidem est Ioannes. Dicit ergo:
1 omnibus] Eiusdem Reverendissimi Patris, Domini Hugonis Cardinalis etc. Prologi Sancti Augustini in Evangelium secundum Ioannem expositio.XXIII. (!) praem. Ed1703
marg.| {a} Omnibus divine etc. excellit dicta et gesta Christi continens et recitans manifeste. Et patet ratio huius. Cum vetus Testamentum et novum de eodem tractent et loquantur: tamen vetus in figura et in umbra, novum vero manifeste. Item Vetus Testamentum futuram veritatem predixit: novum vero factam veritatem ostendit: et ideo novum excellit. Sed numquid maius est futura predicere, quam monstrare, vel narrare presentia, vel preterita ? Ita videtur, quia donum speciale datur ad illud, scilicet spiritus prophetie et non ad hoc. Ad hoc dicunt quidam, quod novum ideo dicitur excellere propter certitudinem, quia presentia et preterita certiora sunt, quam futura. Sed hoc non videtur, quia futura inquantum sunt prophetata, vel predicta a Spiritu sancto, sunt immobilis veritatis, nec solvi possunt, ut dicitur Mt. 5.b. Ideo dicimus, quod novum Testamentum in hoc excellit, quia vetus Testamentum {6.279rb} ordinatur ad novum, in quo completur: et in hoc, quod licet eadem sit veritas utriusque ; tamen nobilior est veritas in luce propria, quam in umbrarum obfuscatione considerata. Item quod inter scripturas novi Testamenti excellat Evangelium, manifestum est, quia Evangelium agit de capite: Epistole vero et Actus et Apocalypsis de membris et propter Evangelii explanationem hec scripta fuerunt et ideo inferiora sunt respectu Evangelii. Subdens ergo Augustinus rationem, quare Evangelium excellit. Vetus Testamentum, dicit:
marg.| {b} Quia quod lex et Prophete futurum predixerunt, hoc completum dicit Evangelium Et licet Vetus Testamentum tria contineat, id est legem, Prophetas et historiographa, quia gesta Patrum Christum prophetaverunt. Sed quare non facit mentionem de libris aliis novi Testamenti, quos excellit Evangelium, sicut et illos veteris Testamenti ? Respondeo. Forte Augustinus appellat Evangelium totum novum Testamentum, quod fuit additum tempore gratie revelate. Vel potest dici, quod Scripture non habent comparationem proprie, nisi que loquuntur de eodem, sicut vetus Testamentum et novum de Christo. Illud in umbra, istud in luce: ideo hec habent proprie comparationem. Alie vero Scripture novi Testamenti ab Evangelio, scilicet Epistole, Actus, Apocalypsis, non de Christo, sed de Ecclesia loquuntur: et ideo proprie non habent comparationem. Sequitur.
marg.| {c} Inter ipsos autem Evangeliorum Scriptores sive tantum tres ponantur, id est Mattheus, Marcus, Lucas: sive plures, ut Bartholomeus et Nazarei.
marg.| {d} Ioannes vel Ioannis scilicet Evangelium eminet in divinorum mysteriorum profunditate Et reddit rationem, quare Ioannes profundius scripsit, dicens.
marg.| {e} Qui id est quia ille:
marg.| {f} A tempore Dominice Ascensionis per annos sexaginta quinque verbum Dei absque adminiculo scribendi usque ad ultima Domitiani predicavit tempora quasi dicat: ex quo tempore tam longo sine adminiculo predicavit, probabile est, quod plenius novit facta Christi, quam alii, qui adminiculo Scriptorum, vel relatione aliorum noverunt facta Christi. Sicut Marcus et Lucas.
marg.| {g} Sed occiso Domitiano a Senatu Romano.
marg.| {h} Cum permittente Nerva Imperatore.
marg.| {i} De exilio ubi missus fuerat.
marg.| {k} Rediisset Ephesum Metropolim Asie.
marg.| {l} Compulsus ab episcopis Asie, de coeterna Patris Divinitate Christi scripsit hoc Evangelium.
marg.| {m} Adversus hereticos predictos.
marg.| {n} Qui eo absente irruperant in eius Ecclesias predicando errores eius. Ecclesias dicit omnes Ecclesias Asie, quarum ipse erat Metropolitanus et Apostolus.
marg.| {o} Qui Christum ante Mariam fuisse negabant ] hic erat error Nestorii et Claudii. Unde merito Secunda pars, ubi assignatur nova ratio, quare Aquile comparatur Ioannes, quasi dicat: ipse rogatus scripsit de Christi Divinitate et coeternitate: Unde merito in figura quatuor animalium, que vidit Ez. 1.c. et Ioannes Apc. 4.c.
marg.| {q} Aquile volanti comparatur, que volat altius ceteris avibus sic Ioannes ceteris Evangelistis altius inchoavit, id est a verbi Divinitate, ceteri circa humanitatem magis versati sunt.
marg.| {r} Solis radios irreverberatis aspicit luminibus Sic Ioannes subtilius vidit secreta Dei. Sed tamen Philosophus dicit in libro de animalibus, quod hoc non est verum, nisi de uno genere Aquile, quod ipse vocat Herodium. Unde etiam narrat ibidem, quod pullos probat, cum adhuc parvi sunt trahens eos contra rotam Solis: et si alicuius eorum oculi lacrimantur, statim proiicit illum extra nidum. Sequitur:
Numérotation du verset Io. Prol.628b,2 
marg.| {s} Ceteri quippe Evangeliste etc. usque ibi que gessit in homine id est existens homo mortalis.
marg.| {t} Sufficienter exponitur tamen aliqua omiserunt, que Ioannes apposuit.
marg.| {u} Et de Divinitate pauca {6. 279va}   dixerunt ] tamen omnia miracula, que ipsi narrant, sunt indicia Divinitatis Christi.
marg.| {a} Quasi animalia gressibilia cum Domino ambulant in terra id est terrena, id est humana eius facta narrant.
marg.| {b} Hic autem id est Ioannes.
marg.| {c} Pauca de temporalibus eius gestis edisserens, sed Divinitatis potentiam sublimius quam alii.
marg.| {d} Contemplans, cum Domino ad celum volat id est narrat secreta eius celestia. Et quare Ioannes altius ceteris intellexerit, subdit causam dicens.
marg.| {e} Qui enim supra pectus Domini in cena recubuit, celestis haustum Sapientie ceteris excellentius de ipso Dominici pectoris fonte potavit. Dicunt tamen quidam, quod non vere recubuit ; sed cum propinquius sederet in cena, inclinavit se ad Iesum et quesivit secreto, quis esset eum traditurus. Sed sive hoc, sive illud sit, certum est, quod Ioannes non habuit ex ipso recubitu materiali illam prerogativam intelligentie, sed ex spiritualis recubitu contemplationis, ubi caput anime, id est mens requiescit in iugi meditatione divine Sapientie, que in pectore designatur.
marg.| {f} Legerat siquidem etc. Tertia pars, ubi ostendit Augustinus, quod Ioannes ad supplementum aliorum scripsit hoc Evangelium. Unde quasi quis quereret, quare scripserit Ioannes, respondet:   Legerat siquidem Evangelia trium Evangelistarum Mt. Mc. Lc. .
marg.| {g} Et approbaverat fidem eorum scilicet fidelitatem in scribendo.
marg.| {h} Et veritatem quia sine admixtione falsitatis dixerunt rei geste veritatem.
marg.| {i} In quibus deesse vidit aliqua gestarum rerum historie et ea maxime, que Dominus gessit primo predicationis sue tempore, scilicet antequam Ioannes Baptista clauderetur in carcere ab Herode Tetrarcha, Mt. 14.a. Mc. 6.c. Hic distinguit Augustinus duo tempora Dominice predicationis.
marg.| Primum a Baptismo suo usque ad Ioannis incarcerationem, in quo non palam predicavit Dominus, nec palam miracula fecit ; sed paucos Discipulos vocavit et hoc omiserunt alii Evangeliste.
marg.| Secundum tempus fuit a carcere Ioannis usque ad Passionem Domini et huius temporis facta alii plane narraverunt, sed precipue ea, que pertinent ad humanitatem. Unde vult dicere Augustinus, quod in duobus supplevit defectum aliorum, scilicet in miraculis primi temporis: et in his, que pertinent ad Divinitatem Christi. Unde sequitur.
marg.| {k} Hec ergo, quasi dimissa ab illis, scribit Ioannes, que fecit, antequam Ioannes clauderetur id est incarceraretur.
marg.| {l} Sed maxime Divinitatem Christi et Trinitatis mysterium commendare curavit
marg.| quod heretici corruperant.
marg.| {m} Tres siquidem alii Evangeliste dicta et facta Domini temporalia, que ad informandos mores vite presentis maxime valent, copiosius prosecuti circa activam vitam {6. 279vb} sunt versati
marg.| quia per hec facta activa vita regitur et informatur.
marg.| {n} In qua laboratur, ut cor mundetur ad videndum Deum . Contra Lc. 10.g. Martha, Martha solicita es et turbaris erga plurima. Ergo activa non mundat cor, sed turbat.
marg.| Item Gn. 29.d. Lia lippa oculis describitur, per quam activa vita significatur. Solutio. Quidam dicunt quod activa vita ratione operum mundat cor. Unde Augustinus super illud Ps. 118. A mandatis tuis intellexi, dicit: Nisi super obedientiam mandatorum non venitur ad sapientiam occultorum. Dicunt etiam, quod activa mundat a reliquiis peccatorum, a multitudine iniquarum cogitationum, ab instantia Demonum, a vanitate phantasmatum, ab allectione creaturarum, quorum etiam merito revelantur secreta. Quod autem lippitudo et turbatio est in activa, dicunt esse non ab ipsis operibus, sed a statu. Sed hec omnia magis videntur effectus contemplative, ubi precipue revelantur secreta. Unde dicimus, quod aliud est mundatio cordis, aliud munditia cordis.
marg.| Mundatio cordis est ab activa, que per opera virtutum excidit radices peccatorum et sic mundat cor. Munditia cordis est in contemplativa, que videt Deum ad quod disponit ipsa munditia. Unde Mt. 5.a. Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Et ita in activa laboratur, ut cor mundetur ad videndum Deum in contemplativa. Sequitur.
marg.| {o} Ioannes vero pauca Domini facta dicit: verb a vero Domini, que Trinitatis unitatem et vite eterne felicitatem insinuant, diligentius conscribit et sic in contemplativa vita virtute commendanda, intentionem suam et predicationem tenuit, in qua contemplativa vacatur, ut Deus videatur
marg.| {p} Iste siquidem etc.  Quar ta pars, in qua commendatur Ioannes a duobus, id est a vocatione de nuptiis et quia Matrem Domini custodiendam suscipit. Dicit ergo Iste siquidem est Ioannes, quem Dominus de fluctivaga nuptiarum tempestate vocavit et cui Matrem Virginem virgini commendavit.
prol.| Prologi Sancti Augustini in Evangelium secundum Ioannem Expositio explicit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Io. Hugonis expositio prologi Augustini in Ioannem), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=58&chapitre=58_Prol.628b)

Notes :