Hugo de Sancto Caro

Capitulum 13

Numérotation du verset Io. 13,1 

Ante diem1 festum Pasche,
1 diem CorS1 P14417 Rusch Clementina ] + autem Li449@ Li449 Weber
sciens Iesus quia venit hora eius2
2 hora eius Li449@ Li449 Rusch ] inv. ΩJ Weber
ut transeat
ex hoc mundo
ad Patrem, cum dilexisset suos
qui erant in mundo
in finem dilexit eos.
Numérotation du verset Io. 13,2 

Et cena facta,
cum diabolus iam misisset3
3 misisset CorS1* ] inmisisset Φ, misit CorS1 ²
in cor4
4 cor Li449@ CorS1 Rusch ] corde Weber , + Iude ΩJ* (rubr. cancel.)
ut traderet5 eum
5 traderet] tradat CorS1
Iudas Simonis Scariothis,
Numérotation du verset Io. 13,3 

sciens6 quia omnia dedit ei Pater in manus
6 cum diabolus... Scariothis sciens] in cor Symonis Iude Schariotis ut traderet eum sciens CorS1 (grec. sic habet ), in cor Iude Symonis Scariotis ut traderet eum sciens etc.) Cor3
et quia a Deo exivit
et ad Deum vadit,
Numérotation du verset Io. 13,4 

surgit a cena
et deponit7 vestimenta sua. Et cum accepisset linteum
7 deponit Rusch ] ponit Li449@ Li449 Weber
precinxit se.
Numérotation du verset Io. 13,5 

Deinde misit8
8 misit Li449@ Li449 Rusch ] mittit Weber
aquam in pelvim et cepit lavare pedes discipulorum
et extergere
linteo
quo erat precinctus.
Numérotation du verset Io. 13,6 

Venit ergo ad Simonem Petrum
et dicit ei Petrus:
Domine,
tu mihi
lavas pedes?
Numérotation du verset Io. 13,7 

Respondit
Iesus et dixit9 ei: Quod ego facio
9 dixit Li449@ Li449 Rusch ] dicit Weber
tu nescis modo. Scies autem postea.
Numérotation du verset Io. 13,8 

Dicit ei Petrus: Non lavabis mihi pedes in eternum.
Respondit ei Iesus10:
10 ei Iesus Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
Si non lavero te
non habebis11 partem mecum.
11 habebis Li449@ Li449 Rusch ] habes Weber
Numérotation du verset Io. 13,9 

Dicit ei Simon Petrus:
Domine, non tantum pedes meos
sed et manus
et caput.
Numérotation du verset Io. 13,10 

Dicit ei Iesus: Qui lotus est
non indiget nisi ut pedes lavet12 sed est mundus totus.
12 nisi ut pedes lavet Li449@ Li449 Rusch ] ut lavet Weber
Et vos mundi estis sed non omnes.
Numérotation du verset Io. 13,11 

Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum. Propterea dixit: Non estis mundi omnes.
Numérotation du verset Io. 13,12 

Postquam ergo lavit pedes eorum
accepit vestimenta sua.
Et13 cum recubuisset
13 Et Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber
iterum dixit eis:
Scitis quid fecerim vobis?
Numérotation du verset Io. 13,13 

Vos vocatis me magister et Domine et bene dicitis,
sum etenim.
Numérotation du verset Io. 13,14 

Si ergo ego lavi pedes vestros14
14 pedes vestros Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber
Dominus
et magister
et vos debetis alter alterius lavare pedes.
Numérotation du verset Io. 13,15 

Exemplum enim dedi vobis ut quemadmodum ego feci vobis
ita et vos faciatis.
Numérotation du verset Io. 13,16 

Amen amen dico vobis15,
15 Amen dico vobis CorS2 ( Paris. et al. sic ) ] Amen dico CorS2 ( Senonensis ubique: AMEN DICO )
non est servus maior domino suo, neque16 apostolus maior eo qui misit illum.
16 neque Li449 Rusch Weber ] nec Li449@
Numérotation du verset Io. 13,17 

Si hoc17 scitis
17 hoc Rusch ] hec Li449@ Li449 Weber
beati eritis si feceritis ea.
Numérotation du verset Io. 13,18 

Non de omnibus vobis dico.
Ego scio quos elegerim,
sed ut adimpleatur18 Scripturaa: Qui manducat meum19 panem levabit20 contra me calcaneum suum21 .
0 Cf. Ps. 40, 10.
18 adimpleatur Li449@ Li449 Rusch ] impleatur Weber |
19 meum Li449@ Li449 ΩJ CorS1 (grec. [μου: ℵ B C L 33 8921241 pc ]) Rusch ] mecum CorS1 (al.) Cor3 (grec. [μετ εμου: Papyrus66 ℵ A D W Θ Ψ etc.]) Weber |
20 levabit Li449@ Li449 Rusch ] levavit Weber |
21 contra me - calcaneum suum Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449 |
Numérotation du verset Io. 13,19 

Amodo dico vobis
priusquam fiat ut cum factum fuerit credatis22 quia ego sum.
22 cum factum fuerit - credatis Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Io. 13,20 

Amen amen dico vobis,
qui accipit
si quem23 misero me accipit. Qui autem me accipit accipit eum qui me misit.
23 quem] que Li449@
Numérotation du verset Io. 13,21 

Cum hec dixisset
Iesus turbatus est spiritu
et protestatus est
et dixit:
Amen amen dico vobis, quia unus
ex vobis
tradet me24.
24 tradet me Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 13,22 

Aspiciebant ergo ad invicem discipuli25 hesitantes de quo diceret.
25 ad invicem - discipuli Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 13,23 

Erat ergo recumbens unus ex discipulis eius
in sinu Iesu
quem diligebat Iesus.
Numérotation du verset Io. 13,24 

Innuit ergo huic Simon Petrus et dixit26 ei:
26 dixit Rusch ] dicit Li449@ Li449 Weber
Quis est de quo dicit?
Numérotation du verset Io. 13,25 

Itaque cum recubuisset ille supra pectus Iesu
dicit ei: Domine, quis est?
Numérotation du verset Io. 13,26 

Respondit Iesus: Ille est cui ego intinctum panem27 porrexero et cum intinxisset panem,
27 panem Li449@ Rusch Weber] + ego Li449@
dedit Iude
Simonis Scariothis.
Numérotation du verset Io. 13,27 

Et post buccellam introivit28 in eum29 Satanas.
28 introivit Li449@ Rusch ] tunc praem. Li449 Weber |
29 eum Rusch ] illum Li449@ Li449 Weber |
Et dixit30 ei Iesus: Quod facis, fac citius.
30 Et dixit Rusch ] Et dicit Li449@ Li449 , dicit Weber
Numérotation du verset Io. 13,28 

Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei.
Numérotation du verset Io. 13,29 

Quidam enim putabant quia loculos habebat
Iudas quod dixisset31 ei Iesus: Eme ea que opus sunt nobis ad diem festum aut egenis ut32 aliquid daret.
31 quod dixisset Li449@ Rusch ] quia dicit Li449 Weber |
32 egenis ut Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449 |
Numérotation du verset Io. 13,30 

Cum ergo accepisset ille
buccellam
exivit continuo.
Erat autem nox.
Numérotation du verset Io. 13,31 

Cum ergo exisset dixit33 Iesus: Nunc clarificatus est Filius hominis
33 dixit Rusch ] dicit Li449@ Li449 Weber
et Deus clarificatus est in eo.
Numérotation du verset Io. 13,32 

Si Deus clarificatus est in eo
et Deus clarificabit34 eum in semetipso et continuo clarificabit eum.
34 clarificabit Rusch Weber ] clarificavit Li449@
Numérotation du verset Io. 13,33 

Filioli,
adhuc modicum vobiscum sum. Queretis me
et sicut dixi Iudeis
quo ego vado
vos non potestis venire.
Et vobis dico
modo.
Numérotation du verset Io. 13,34 

Mandatum novum do vobis,
ut diligatis
invicem sicut dilexi vos ut et vos diligatis invicem.35
35 Et vobis dico... invicem CorS1 (habet totum in greca littera)
Numérotation du verset Io. 13,35 

In hoc
cognoscent omnes quia discipuli mei estis36 si dilectionem habueritis ad invicem.
36 ut diligatis... discipuli Cor3 (hoc totum in greca littera) | discipuli mei estis ΩJ Rusch ] mei estis discipuli Li449@ Li449 , mei discipuli estis Weber
Numérotation du verset Io. 13,36 

Dicit ei Simon Petrus: Domine, quo vadis?
Respondit37 Iesus:
37 Respondit Rusch Weber ] + ei Li449@ Li449
Quo ego vado non potes38 me modo39 sequi
38 potes] potestis Li449 |
39 modo] mudo cacogr. Rusch |
sequeris autem postea.
Numérotation du verset Io. 13,37 

Dicit autem40 Petrus: Quare non possum te sequi modo41? Animam meam pro te pono42.
40 autem Rusch] ei Li449@ Li449 Weber |
41 te sequi modo Rusch ] te modo sequi Li449@ Li449 , sequi te modo Weber |
42 pono Catena (Cbg133 Li449) Rusch] ponam Catena@ (Cbg Li449) Weber |
Numérotation du verset Io. 13,38 

Respondit Iesus:
Animam tuam pro me pones43?
43 pones Li449@ Li449 Rusch ] ponis Weber
Amen amen dico tibi, non cantabit gallus
donec ter me44 neges45.
44 ter me P696 Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber |
45 neges CorS2 (aliqui)] negabis P696 CorS2 (vel pr. m., sec. cancel. ‘ VEL’ et add. marg.: NON ) |

Capitulum 13

Numérotation du verset Io. 13,1 
marg.| Ante diem festum Pasche etc.  In p recedenti capitulo narravit Evangelista ea, que acta et dicta sunt in Hierusalem Dominica in Ramis Palmarum: Hic transit ad ea, que acta sunt in quinta feria proxima ante Passionem Domini. Et dividitur hoc capitulum in quinque partes.
marg.| {6.364rb} Chrysostomus Ante diem festum Pasche videns, quoniam venit hora eius, ut transeat ex mundo hoc ad Patrem, amans proprios usque in finem mundi amavit eos.1
1 sententia inclusa Ed1703
marg.| Primo agit de cena cum Discipulis et ablutione pedum.
marg.| Secundo de admonitione Domini ad eandem humilitatem et promissionem beatitudinis facientibus, ibi: Post quam ergo lavit etc.
marg.| Tertio excipit Dominus Iudam ab aliis ; et notat eum multoties et verbo et signo, non intelligentibus alii Discipulis, ibi: Non de omnibus vobis dico etc.
marg.| Quarto exeunte Iuda Christus clarificatur et Discipulos consolatur et preceptum dilectionis commendat, ibi: Cum ergo accepisset ille buccellam etc.
marg.| Quinto Petrus querit, quo vadat et offert se ad sequendum: Christus autem respondet eum se negaturum, ibi: Dicit ei Simon Petrus etc. Dicit ergo.
marg.| {z} Ante diem festum Pasche id est diem festum Paschalem, id est ante quintam decimam Lunam, quarta decima, scilicet Luna.
marg.| marg.|{Δ} {a} Scie ns
Numérotation du verset Io. 13,moraliter 
marg.| {z} Antediem festum Pasche etc.  Chri stus in die festo patitur et transit et pridie cenam facit: in quo datur forma ante obitum communicandi et viaticum sumendi.
marg.| Pascha autem, ut dicit Augustinus in Greco Passionem, in Hebreo transitum sonat. Dies ergo festus debet nobis esse, cum patimur in hac peregrinatione, vel cum transimus in morte. Hec est dies festus Pasche, id est tribulatio,
marg.| vel mors
marg.| marg.| {6. 364c} {Δ}] {a} Sciens Iesus
marg.| non tunc primum, sed ab eterno.
marg.| {b} Quia venit hora eius id est a se ordinata.
marg.| {c} Ut transeat ex hoc mundo ad Patrem per Crucem Ecce veritas illius figure: Pascha enim legale significabat istum transitum, secundum Augustinum et est Hebreum, non Grecum. Sed secundum Ambr. hoc nomen Pascha, Grecum est et sonat passionem, qui enim patitur, Grece paschin dicitur. Secundum Ieron. vero Phase Hebreum sonat transitum.
marg.| {d} Cum dilexisset suos in v ita sua, suos autem dicit secundum familiaritatis rationem.
marg.| {e} Qui erant in mundo ideo eius dilectione et conversatione indigebant. Vel secundum Chrysostomum hoc addit ad differentiam Abraham, Isaac et Iacob et aliorum, qui erant sui etiam extra mundum.
marg.| {f} In finem dilexit eos quas i quos dilexit in vita, dilexit in morte. Chrysostomus Quid est in finem mansit ? scilicet amans continue et semper, quod est argumentum veri amoris. Prv. 17.c. Omni tempore diligit, qui verus amicus est. Vel in finem dilexit eos, id est omnino, nihil derelinquens eorum, que facere decens esset eum, qui valde amat. Is. 5.b. Quid est quod ultra debui facere vinee mee et non feci ei ? Vel In finem dilexit, id est maiora in fine dilectionis signa demonstravit et vehementiorem amorem ostendit in ablutione pedum et traditione sui corporis. Unde querit Chrysostomus Cur hoc a principio non fecit ? Et ad hoc respondet, quod ea, que maiora sunt ultimo adiecit, ut Discipulorum intendat familiaritatem in se et multam eis det consolationem contra ea, que supervenire debebant adversa. Augustinus sic legit.
marg.| {f} In finem dilexit eos id est in se, qui est finis consummans et fecit eos transire sua dilectione. Vel In finem, id est in mortem, non quod morte terminetur eius dilectio ; sed in tantum dilexit, quod usque ad mortem eum dilectio perduxit, Infra 14.b. Maiorem hac dilectionem nemo habet etc. Ct. 8.b. Fortis est ut mors dilectio: Immo fortior morte. Et nota quod predicta verba Ioannis: Ante diem festum Pasche etc. Ministraverunt Grecis fomitem erroris. Dicunt enim in Parasceve Lunam fuisse quartam decimam et ita in vespera ipsius fuit Pascha. Dominus autem sciens se passurum ea die in vespera antecedenti, anticipavit comedere Pascha, id est Agnum, ut dicunt. Et quia ea nocte licite potuit Dominus comedere fermentatum, quia Luna erat tertiadecima, ut dicunt ; ideo de fermento conficiunt corpus Domini. Quod si etiam verum sit, credibile est, Dominum comedisse Agnum, ut preceptum erat in lege, Ex. 12.c. et azyma comedisse et sic etiamsi constet, quod dicunt, errant consecrando fermentatum.
marg.| Item Numer. 9.b. habetur casus, in quo posset differri Pascha usque in secundum mensem et tunc etiam fiebat in quartadecima Luna esus agni. Casum autem non invenimus, in quo posset anticipari Pascha: Ergo probabile est, quod Dominus non anticipavit horam a lege statutam.
marg.| Item sapientes Grecorum dicunt quod Christus suo tempore fecit Pascha. Unde Chrysostomus qui fuit maximus inter Grecos, dicit super Mt. 26. Iudei tenuerunt secundum ipsam noctem, secundum quam Pascha comedere debebant. Idem. Neque utique Christus prevaricatus est tempus Pasche: Sed illi, qui omnia audebant, tunc non comederunt Pascha, sed altera die comederunt et legem prevaricati sunt.
marg.| Item per tabulam computi, si retro curratur, potest hoc probari.
marg.| Item hoc probatur per verba Mc. 14.b. Et primo die Azymorum, quando Pascha immolabatur, dixerunt Discipuli ad Iesum: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha ? Ergo quando Iesus comedit Pascha, erat prima dies, id est prima dies, quando comedebatur Azyma, Ergo Luna erat quartadecima. Sic enim dicitur Ex. 12.c. Quartadecima dies ad vesperam comedetis Azyma.
marg.| Item Lc. 22.a. Venit dies Azymorum, in quo necesse erat occidi Pascha et misit Petrum et Ioannem, dicens: Euntes etc. Ergo quando fecit Iesus Pascha, necesse erat occidi Pascha: ergo Luna erat quartadecima.
marg.| Item Ecclesia Romana, que omnium Ecclesiarum mater {6. 364d} est et magistra, conficit de Azymo, que hoc habuit ab Apostolis, qui fuerunt cum Domino, quando fecit Pascha, ergo conficiendum est de Azymo.
marg.| Iste rationes sunt contra Grecos, qui in tantam insaniam versi sunt, quod non erubescunt dicere, Evangelistas illos esse mentitos, qui dicunt Dominum communiter cum aliis Pascha comedisset: Ioannem vero Evangelistam dicunt correxisse eos, tamquam qui ultimo scripsit, unde adherent verbis Ioannis. Quorum opiniones habentur in historiis et super quartum sententiarum: Et ideo hic pretermitti possunt. Magister in historiis: Quidam dicunt quod tertiadecima Luna, quarta feria, scilicet cenavit Dominus cum Discipulis suis et lavit pedes eorum, quod narrat solus Ioannes et in quartadecima Luna, scilicet in quinta feria comedit agnum Paschalem et dedit Discipulis corpus suum, de quo alii agunt. Sed usus Ecclesie contra est, que ante Parasceven pedes pauperum lavat.
marg.| {g} Sequitur: Et cena facta Augustinus id est parata, nondum transacta {6. 365a} Δ quia postea recubuit et buccellam Iude dedit. Vel Cena facta, quantum ad Agnum Paschalem, quia iam comederant Agnum, ut dicunt quidam.
marg.| Unde nota ordinem eorum, que tunc facta sunt in vespera, scilicet ante Parascevem. Primo enim comedit Agnum Paschalem cum Discipulis. Secundo surrexit a cena et lavit pedes omnium Discipulorum et tersit. Tertio recubuit et docuit eos. Item et tradidit eis corpus suum in Sacramento, etiam Iude. Quarto surrexit Iudas et ivit ad Principes Sacerdotum, ut venderet eis Dominum: et dum esset in via, Dominus fecit aliis sermonem illum, qui sequitur postea et durat usque ad principium decimiseptimi capituli: et in decimoseptimo capitulo incipit oratio illa gloriosa, quam fecit ad Patrem. Quia vero in die cene dedit Discipulis potestatem conficiendi et eos ordinavit, inde inolevit consuetudo in Ecclesia, quod illa die conficitur chrisma et benedicitur, unde inunguntur ordinandi in Sacerdotes et baptizandi. Et quia post ordinationem Discipulorum fecit sermonem: ideo episcopi post ordines faciunt sermonem ordinatis, vel admonitionem loco sermonis, ut digne se custodiant et administrent:
marg.| Et quia Dominus post sermonem fecit orationem: ideo faciunt similiter Predicatores post predicationem. Dicit Ergo.
marg.| {a} Et cena facta, cum diabolus iam misisset spir ituali suggestione. Ps. 77. Immissiones per Angelos malos.
marg.| {6.365ra} Quidam dicunt quod diabolus immittit mala non proprie, sed immittere dicitur imaginationes imprimendo in vi imaginativa. 2
2 sententia inclusa Ed1703
marg.| Item loquendo ad spiritum suo modo et sic suggerendo mala. Et tertio modo immittendo quedam fomenta corpori, dum dormit homo ad calefaciendum et frigefiendum: unde quandoque subito reperit se homo, dum evigilat, calidum, aut frigidum.
marg.| {c} In cor Iude consentiens iniquitati.
marg.| {d} Ut traderet eum Iudas Fili us Simonis Scariothis, qui non credebat eum esse Deum, ut dicit Augustinus
marg.| {e} Sciens Iesu s quia omnia dedit ei Pater in manus id est omnia habentem, sive omnipotentem genuit. Vel ei hoc secundum illud Mt. capit. 11.d. Omnia mihi tradita sunt a Patre. Et dicit omnia Augustinus, etiam traditorem ; quo utitur, ut vult et de malo facit bonum: omnia enim tradita sunt in usum, mala in effectum bonum.
marg.| {f} Et quia a Deo exivit non eum deserens.
marg.| {g} Et ad Deum vadit non suos relinquens. Vel A Deo exivit, missus in carnem. Et ad Deum vadit, per Crucem et mortem. Vel A Deo exivit, per eternam generationem. Et ad Deum vadit, per gloriosam Ascensionem.
marg.| {h} Surgit a cena et ponit vestimenta sua id est deponit, ut expeditius serviret. Et est sensus: Quamvis Christus sciret proditoris malitiam, suam omnipotentiam et quod eternus est Filius Patris secundum Deitatem et secundum hominem in proximo glorificandus per Resurrectionem et Ascensionem ; nihilominus se humiliavit ad pedum ablutionem.
marg.| {k} Et cum accepisset linteum, precinxit se ad m odum servientis.
marg.| {l} Deinde misit aquam in pelvim ]   et o stendit, ad quid utrumque fecerat, dicens:
marg.| marg.|{Δ} {a} Et c epit
prol.| vel mors festina. Iac. primo a. Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationes varias incideritis. Ps. 126. Cum dederit dilectis etc. Iob. 3.a. Gaudent vehementer, cum invenerint sepulchrum. Prv. 14.d. Sperat Iustus in morte sua. Phil. 1.d. Desiderium habens dissolvi et esse cum Christo, Iona 4.a. Nunc, Domine, queso tolle animam meam a me: quia melior est mihi mors, quam vita.
marg.| Item 3Rg. 13.a. Sufficit mihi, Domine, tolle animam meam. Tb. 3.a. Fac mecum misericordiam et precipe in pace recipi spiritum meum, 2Cor. 5.b. Audemus et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore et presentes esse ad Deum.
marg.| {a} Sciens Iesus, quia venit hora eius id est a se ordinata ut transeat Ordinavit enim mori in die festo Pasche, ut veritas responderet umbre.
marg.| Item, ut in patiendo doceret nos gaudenter et festive agere.
marg.| Item, ut ostenderet Passionem suam esse nostrum gaudium et redemptionem. Ps. 110. Redemptionem misit Dominus populo suo etc. Item, ut ostendat, quod festivitas convertitur in luctum, ideo patitur in festo. 1Mcc. 9.d. Converse sunt nuptie in planctum et vox Musicorum in luctum.
marg.| Item ad litteram, in die festo, ut magis, haberetur in spectaculo et ludibrio: et hoc pro loco, quia in Hierusalem Metropoli et umbilico terre et profesto, ad quod omnes convenerant. Ps. 73. Operatus est salutem in medio terre.
marg.| {c} Ut transeat quia non est morte detentus ex hoc mundo ad Patrem Augustinus
marg.| Qui transit cum mundo, transit ad hostem ; qui transit de mundo, transit ad Patrem. Ideo Sancti desiderant mortem, Philippens. 1.d. De hoc transitu dicitur Gn. 32.c.
marg.| In baculo meo transivi Iordanem istum etc. id est solus in Cruce.
marg.| Via enim fuit ita stricta, id est Passio tam acerba, quod nullus potuit cum eo transire, nec eum sequi, Ps. 140. Singulariter sum ego, donec transeam. Is. sexagesimotertio a. Torcular calcavi solus. Ecclesiastic. ultim. b. Respiciens eram ad adiutorium hominum et non erat. Mt. 26.f. Tunc relicto eo omnes fugerunt.
marg.| {d} Cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos In f inem, id est in consummationem, quia perfecta dilectione dilexit eos. Ps. 118. Omnis consummationis vidi finem, latum mandatum tuum nimis, quasi dicat: consummatio est caritatis dilatatio etiam ad inimicos, infra 15.b. Maiorem hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Bernardus.: Maiorem, Domine, habuisti etc. Aurum enim terre Evilath optimum est, Gn. primo b.
marg.| {g} Et cena facta, cum Diabolus iam misisset in cor etc.  Domi nus presciens suum obitum, cenavit cum Discipulis, sicut quando homines debent peregrinari, faciunt convivium amicis. Unde Sir. 29.d. Transi, hospes et orna mensam. Et bene dicitur pena, triplici ratione, quia in vespere facta, quia specialissimis amicis exhibita et quia delicatissimo cibo referta. Christus enim in vespere temporis et legis et etatis mundi et etiam sue etatis, id est circa finem sue vite hanc cenam fecit et nobis in vespere prosperitatis et iucunditatis representandam reliquit.
marg.| Ps. 55.
marg.| Ps. 55. Ab altitudine diei timebo Iob. capitulo tertio, a. Pereat dies, in qua natus sum: et nox, in qua dictum est: conceptus est homo. Ieremie capitulo vigesimo, d. Maledicta dies, in qua natus sum: dies, in qua peperit me mater mea etc. Lc. ultim. e. Mane nobiscum, quoniam advesperascit et inclinata est iam dies, Cenam ergo istam debemus sumere in tali vespere et postea ad somnum orationis et contemplationis ire, non ad locutiones et dissolutiones, vel ad alia etiam peccata maiora, quod peius est: Sicut conqueritur Dominus Os. capitulo undecimo, b. Declinavi ad eum, ut vesceretur, non revertetur in terram Egypti. Tales significantur per Iudam, qui post cenam ivit, ut proderet Dominum. Secunda ratio, quare benedicitur cena, est, quia servatur specialissimis amicis. Ad prandium enim, in quo dantur grossa cibaria, id est bona temporalia, vocantur a Domino omnes et boni et mali. Mt. capitulo quinto, g. Qui Solem suum facit oriri super bonos et malos.
marg.| Sed ad hanc cenam vocantur tantum digni et amici. Ct. 5.a. Comedite, amici, bibite et {6. 365b} inebriamini, carissimi. Unde inebriatus fuit Ioannes in ista cena, quando nescivit ire ad lectum suum, sed super pectus Domini recubuit. Gn. 43.d. dicitur, quod Ioseph invitavit fratres suos in meredie: sic Christus in fervore caritatis ad hanc cenam Discipulos vocavit. Unde dicitur: Cum dilexisset suos, in finem dilexit eos, per hoc etiam significans, quod in servore caritatis debet agi hec cena a nobis, quia panis est filiorum, non canum. Mt. 15.c. Non est bonum sumere panem filiorum et dare canibus. Tertia ratio, quare dicitur cena, est, quia cibo delicatissimo est refecta, cibo filiorum, cibo Angelorum. Ps. 47. Panem Angelorum etc. Genesit 49. Aser pinguis panis prebebit delicias Regibus: quia iste panis est Regum, non rusticorum.
marg.| Item iste cibus sanus est, sed sanis. Sir. 15.a. Cibavit illum pane vite et intellectus, quia illuminat intellectum et vigorat affectum.
marg.| {b} Cum diabolus iam misisset in cor, ut traderet eum Iudas Simoni Scariothis Unde nota quod Iudas antequam reciperet corpus Christi, in ipsa receptione habuit propositum tradendi eum. Ita multi communicant cum proposito peccandi. Ps. 49. Etenim homo pacis mee, qui edebat panes meos etc. Item Ps. 54. Qui simul mecum dulces capiebas cibos etc.
marg.| {e} Sciens, quia omnia dedit ei Pater in manus ]   et q uia a Deo exivit et ad Deum vadit, surgit a cena.   Per hoc dans exemplum quod quanto maior est homo in potestate, quia omnia data sunt ei: et auctoritate, quia a Deo exiit et in sanctitate, quia ad Deum vadit: tanto debet se humiliare. Ecclesiastic. 3.c. Quanto magnus es, humiliare in omnibus. Ecclesiastic. 32.e. Rectorem te posuerunt etc. Is. 44. Ego primus et ego novissimus. Apc. 1.b. Ego sum alpha et omega.
marg.| {h} Surgit a cena Hoc est contra Sacerdotes, qui nolunt surgere a cena, vel prandio suo, quando habent, vel confessiones audire infirmorum, vel viaticum eis prebere.
marg.| {i} Et ponit vestimenta sua et cum accepisset linteum etc.  Myst erium patet in Glossa
marg.| Moraliter autem nota quod in hac cena fecit Dominus quinque, que debemus imitari, sicut ipse dicit postea: Exemplum dedi vobis etc.
marg.| Primum est, quod surrexit a cena: secundum, quod deposuit vestimenta sua: tertium, quod precinxit se linteo: quartum est, quod aquam misit in pelvim ; quintum est, quod lavit pedes Discipulorum.
marg.| Et hec facta sunt ante institutionem Sacramenti Eucharistie et ante sumptionem, in signum, quod nos debemus hoc facere, antequam sumamus Eucharistiam.
marg.| Primo enim debemus surgere a cena nostra, id est relinquere peccata et quantum ad actum et quantum ad voluntatem faciendi ; aliter non possumus esse commensales Domini. 1Corinth. 10.e. Non potestis mense Domini participes esse et mense Demoniorum. Quod significatum est Ex. 16.c. ubi dicitur, quod datum est eis manna, per quod corpus domini significatur.
marg.| Et dicitur, quod non habuerunt manna, quousque defecit farina, quam asportaverant de Egypto, id est peccatum, sicut dicit Iosephus. Sunt autem in mensa diaboli diversa fercula. Quidam ibi comedunt lutum et feces proprias, scilicet carnes putridas, ut luxuriosi. Prv. 5.b.
marg.| Ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeli, ne forte impleantur extranei viribus tuis et labores tui sint in domo aliena et gemas in novissimis, quando consumpseris carnem et corpus tuum. Alii ibi comedunt ferrum, es, argentum et aurum et ideo mirabile est, quod dentes eorum non confringuntur. Lam. 4.a. Filia populi mei crudelis, quasi struthio in deserto. Iracundi, ibi pascuntur proprio corde et visceribus suis. Is. 9.d. Unusquisque carnem brachii sui vorabit. Odiosi et detractores pascuntur stercoribus humanis. Unde obsessi in Samaria vescebantur stercoribus columbarum.
marg.| 4Rg. 6.f.
marg.| {6. 365c} {Δ}] {a} Et cepit lavare pedes Discipulorum
marg.| incipiens a Petro, ut dicit Augustinus.
marg.| {b} Et extergere linteo, quo erat precinctus Nota , Christus in Incarnatione accepit formam servi, Phil. 2.a. in cena formam servuli: in Passione formam latronis. Unde Is. 53.d. Et cum sceleratis reputatus est. Chrysostomus
marg.| Vide humilitatem, non lavit, antequam recumberet, sed illis sedentibus ille surgit, nec simpliciter lavat, sed vestimenta deponit nec hoc sufficit ei, sed et linteum precinxit et ipse pelvim implevit, non alii implere precepit, per hec omnia docens, quod non execrabiliter, sed cum omni desiderio oportet facere, cum bene fecerimus.
marg.| {c} Venit ergo ad Simonem Petrum quasi dicat: cepit lavare pedes Discipulorum, ut dictum est et quando cepit: venit ad hunc, a quo cepit: vel quod dictum est ante, per anticipationem dictum est. Unde sic legatur:   Venit ergo ad Simonem Petrum et cepit lavare pedes Discipulorum etc.  Inci piens a Petro, ut dicit Augustinus. Unde nota quod secundum Augustinum incepit lavare a primo Apostolorum: ut ei, qui maior erat, precipue daret exemplum humiliandi se: Secundum illud Ecclesiast. 3.c. Quanto magnus es, humilia te in omnibus. Secundum Chrysostomum incepit a Iuda proditore, ut nobis ostenderet etiam inimicis officium humilitatis et humanitatis exhibendum. Dicit enim Chrysostomus sic: Mihi videtur proditoris primo lavisse pedes: Incepit enim lavare ab ultimis et tunc venit ad Petrum. Nam quod aliquem ante Petrum laverit, videtur per hoc, quod dicit:   Venit ergo ad Simonem Petrum Nam premiserat, cepit lavare. Unde per hoc insinuat Evangelista, quod alium aliquem ante lavit, scilicet Iudam. Sed non est vehemens
marg.| Δ accusator
prol.| 4Rg. 6.f. Thenor 4.a. Qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora. Sed Ezechiel noluit cibum suum defedari stercore humano. Ezechiel. 4.d. Isti etiam detractores comedunt carnes humanas Ieremie 19.c. Unusquisque carnes amici sui comedet in obsidione et angustia, in qua concludent eos inimici eorum et qui querunt animas eorum. Prv. 23.c. Noli esse in conviviis potatorum, neque in comessationibus eorum, qui carnes conferunt ad vescendum. Iob. 31.d. Si non dixerunt viri tabernaculi mei, quis det de carnibus eius, ut saturemur ? Invidi pascuntur alienis afflictionibus et damnis, quasi spinis et tribulis. Unde Iob. 30.a. Radix iuniperorum cibus eorum. Superbi et gulosi pascuntur ibi vento. Os. 12.a. Ephraim pascit ventum. Sed solus acediosus ibi tabescit ieiunus, Iob. 30.a. Egestate et fame steriles, qui rodebant in solitudine squalentes calamitate et miseria. Ab hac ergo cena surgendum est: que recte cena dicitur, quia debet esse ultimum prandium, ut amplius non redeat homo ad peccatum.
marg.| Secundum est, quod deposuit vestimenta sua: sic nos mali speciem, vel veterem hominem et primam conversationem et consuetudinem. 1. Thessalon. 5.d. Ab omni specie mala abstinete vos. Eph. 4.e. Deponite vos secundum pristinam conversationem veterem hominem. Ione 3.c. Pervenit verbum ad regem Ninive, verbum, scilicet communicationis ad rationem et surrexit Rex de solio suo, id est de peccato, in quo prius gloriabatur et letabatur: et abiecit vestimentum suum a se, id est peccati speciem, vel consuetudinem.
marg.| Et in Canonica Iude, g. Odientes eam, que carnalis est, maculatam tunicam. Et Gn. 41.b. Protinus ad Regis imperium, id est ad gratiam Dei, eductum de carcere peccati totonderunt Ioseph, id est peccatum dimisit, ac veste mutata obtulerunt ei, id est consuetudine, vel conversatione mutata. Za. 3.b. Auferte ab eo vestimenta sordida: Et dixit ad eum, ecce abstuli a te iniquitatem tuam et induit te mutatoriis. Sed quidam induunt se consuetudine prava, non sicut vestimento, quod potest auferri ; sed sicut pelle sua, que vix potest exui.
marg.| Ieremie 13.d. Si potest Ethiops mutare pellem suam et pardus varietates suas: et vos poteritis bene facere, cum didiceritis mala.
marg.| Tales raro exuunt pellem, aut numquam, nisi ponant se in arcto religionis, vel penitentie, ut sint, sicut dicitur Mt. {6. 365d} decimo, b. prudentes sicut serpentes etc. Et sicut accipitres, qui ponuntur in mutatorio, id est in claustro et datur eis cibus venenosus: quia tales ideo intrant religionem, quia vident, quod in seculo non possunt bene deponere malam consuetudinem et ibi utuntur fabis et pisis, que prius reputabant venenosa. Unde Iob. 6.b. Que prius nolebat tangere anima mea, nunc pre angustia cibi mei sunt.
marg.| Tertium est, quod depositis vestimentis, debet se precingere linteo, id est deposita veteri consuetudine, debet indui nova et candida. Glossa 3.b. Expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis et induentes novum eum, qui renovatur in agnitione Dei: Aliter enim non agnoscit Deus hominem, nisi nova veste indutum. Mt. 22.b. Amice, quomodo huc intrasti etc. Hec vestis candida est innocentia in his, qui non peccaverunt, vel penitentia in aliis. Hac debemus ex omni parte cingi et indui. Ps. 17. Qui precinxisti me virtute ad bellum. Linteum enim tergit et tegit: sic penitentia tergit maculam peccati et tegit offensam Dei, ne Deus memoretur et videat ad puniendum. Ps. 31. Beati, quorum remisse sunt iniquitates, id est quorum absterse sunt sordes per penitentiam.
marg.| De tegimento autem subdit: Et quorum tecta sunt peccata. Ez. 10.a. habetur, quod vir indutus lineis, id est penitentia, accepit prunas in manibus suis de medio quatuor rotarum, id est iram et indignationem contra peccatum, de quatuor Evangelistis et proiecit super civitatem et succendit eam, id est edificium diaboli, quod est destruendum.
marg.| Sed nota quod ibi erant etiam sex alii viri, qui interficiebant, sicut dicitur Ez. 9.c.
marg.| Per quos significantur sex opera misericordie, vel sex opera discipline, ieiunium, discipline, vigilie, peregrinatio, sive deambulatio laboriosa, opera manualia et compunctio lacrimosa, que veterem hominem interficiunt.
marg.| Quarto misit aquam in pelvim, id est compunctionem interiorem de peccatis in exteriori confessione. Et sicut pelvis sine aqua parum, aut nihil valet e converso: sic nec confessio sine compunctione vel e converso. Lam. 2.f. Effunde sicut aquam cor tuum. Et nota quod sicut ursus excecatur, quando ponitur pelvis calida et candens ante oculos eius: sic diabolus, quando confessio fervens et sicut pelvis est calida et aqua: ita confessio et compunctio lacrimosa, per quam excecatur diabolus. Unde hanc aquam maxime timet diabolus: Quod significatum est 3Rg. 18.g. Iunge currum et fuge, ne te occupet pluvia, dicitur ad Achab, per quem diabolus, Iob. 28.a. Lapis solutus calore in es vertitur, id est cor solutum dolore et lacrimis convertitur ad confitendum peccatum, vel revolvitur in confessione, sicut aqua in lebete. Ecce aqua in pelvi, lacrima in confessione.
marg.| Quinto lavit pedes, quia post penitentiam peractam et confessionem lacrimosam ploranda sunt etiam quotidiana peccata. Ier. 4.d. Lava a malitia etc.
marg.| Item Ier. 31.b. Et erit anima eorum quasi hortus irriguus et sicut fons, cuius non deficiunt aque.
marg.| Et nota quod dicitur, quod lavit pedes, minorem vim facit quis de pede, si inquinetur, quam de alio membro: per quod significatur, quod etiam minora peccata, de quibus parum a multis curatur, lacrimis sunt delenda. Pedes enim Discipulorum contrahunt sordes, quia etiam disciplinati motus mentis aliquando inquinantur, vel in extremitate intentionis aliquo pulvere vanitatis surripientis. Vel aliter possunt hec quinque exponi, ut per cenam intelligatur studium sacre Scripture. Ille ergo surgit a cena, qui de studio assumitur ad prelationis culmen, vel predicationis officium. Deponit vestimenta, cum mutat mores et conversationem, secundum quod exigit officium. Precingit se linteo, id est per continentiam se restringit. Deinde ponit aquam in pelvim, quod est, quando Predicator compassionis lacrimas in predicatione fundit. Per aquam enim intelligitur compassio: Per pelvim humilis et distincta predicatio et de eternis. Pelvis enim habet rotunditatem et vacuitatem in forma et es pro materia: sic predicatio debet esse pro eternis et in humilitate et distincte et aperte facta: es enim sonorum est. Vel aqua in pelvim, est doctrina transformata in exempla. Hac aqua abluerere debet Prelatus, vel Predicator pedes Discipulorum, id est sordes subditorum, infra 15.a.
marg.| Vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis. Unde dicit.
marg.| {a} Et cepit lavare pedes Discipulorum aqua , scilicet doctrine, vel lacrimarum.
marg.| {b} Et extergere linteo, quo erat precinctus Alit er aqua parum valet doctrine.
marg.| nisi
prol.| {6. 366a} Δ accusator proditoris Evangelista, ideo non nominat eum hic, sed dicit communiter. Cepit lavare pedes Discipulorum.
marg.| Item Chrysostomus Etsi Petrus prior erat dignitate, tamen decens erat proditorem ante verticem, id est Petrum recubuisse: Etenim aliunde eius stultitia ostenditur, cum intingat cum Magistro, Mt. 26.b. Et cum redargutus, id est notatus a Christo, qui et intingit etc. non compungitur ; sed Petrus quidem semel increpatus, Mt. 16.d. de cetero timuit interrogare: unde et utitur alio ad interrogationem, scilicet Ioanne, infra eodem, c. Iste autem continue correctus, non sentiebat. Secundum hoc ergo legitur sic: Cepit lavare pedes Discipulorum etc.  ab u ltimo, scilicet a Iuda et post Iudam   venit ad Simonem Petrum ut a blueret eius pedes.
marg.| {a} Et dicit ei Petrus: Augustinus expavescens, quod Deus lavat pedes homini.
marg.| {366ra} Augustinus: Quid est tu qu id est mihi ? Cogitanda sunt hec potius, quam dicenda, ne forte quod ex his verbis aliquatenus dignum concepit anima, non explicet lingua. 3
3 sententia inclusa Ed1703
marg.| {b} Domine, tu mihi lavas pedes id est vis lavare ? quasi dicat: non lavabis. Chrysostomus: Multam habet ostensionem hoc tu nec opus fuit ei plus dicere, quasi dicat: tu meos pedes lavas manibus, quibus cecos illuminasti, leprosos mundasti et mortuos suscitasti. Sed queritur, cur non alius prohibuit, sed solus Petrus ? Respondemus. Hoc signum erat magni amoris et verecundie et venerationis.
marg.| Item Chrysostomus Mihi videtur primo proditorem lavisse et ille tamquam arrogans non renuit: deinde ad Petrum venisse et per eum alios castigatos. Qualiter autem Petrus castigatus sit, subditur.
marg.| {d} Respondit Iesus et dixit ei: quod ego facio, tu nescis modo id est mysterium huius rei, sive lucrum et utilitatem huius ablutionis.
marg.| {e} Scies autem postea quas i postea dicam tibi, sicut postea habetur. Exemplum dedi vobis etc. Vel Scies postea, cum a spiritu didiceris in Pentecoste.
marg.| {f} Dicit ei Petrus: non lavabis mihi pedes in eternum id est numquam. Et nota quod non dixit Petrus: Doce me, ad quid facis et sic dimittam te ; sed neque dicere sustinuit.
marg.| {g} Respondit ei Iesus terr ens de periculo salutis.
marg.| {h} Si non lavero te id est tuos pedes. Augustinus Te enim pro solis pedibus dicit per synecdochen.
marg.| {i} Non habebis partem mecum in r egno, scilicet si ex contemptu et rebellione, vel inobedientia et pertinaciter recusaveris hanc ablutionem. In quo
Numérotation du verset Io. 13,mystice 
marg.| notatur, ut dicit Glossa quod, qui non est lotus per Baptismum et confessionem penitentie, non habet partem cum Iesu. Hic querit Chrysostomus, quare Dominus non dixit Petro, cuius gratia faciebat hoc, sed minas imposuit ? Et respondet ad hoc, quia Petrus persuasus non fuisset: Si enim dixisset, ego ideo facio, ut vos humilia sapiatis, promisisset se utique Petrus humiliter sapere, ut non per hoc lavaret ; nunc autem hoc dicit, quod maxime timebat Petrus, scilicet separari ab eo: Ideo ipse querit, Infra eod. d. Domine, quo vadis. Et Lc. 22.d. Paratus sum tecum in carcerem et in mortem ire. Et supra 6.g. Domine, ad quem ibimus etc.
marg.| {l} Dicit ei Simon Petrus. Domine, non tantum pedes meos, sed et manus et caput Augustinus Tertius de Domini responsione totum se offert ad abluendum, turbatus amore et timore, id est turbatus timore separationis, que est ex amore et desiderio coniunctionis. Chrysostomus Quid hic respondet calidus et ardens et in refutatione vehemens et in concessione vehementior, alterutra enim ex amore.
marg.| {p} Dicit ei Iesus: qui lotus est a pe ccatis per Baptismum, vel ab errore erutus per fidem.
marg.| {r} Non indiget, nisi ut pedes lavet in q uo tangit mysterium sue ablutionis, quasi dicat: ideo lavo pedes, ut significem, quod abluti a gravibus peccatis per Baptismum, opus habent lavare pedes, affectus a venialibus. Pulvis enim adheret pedibus Apostolorum, ut dicitur Mt. 10.b. Excutite pulverem pedum vestrorum. Lam. 1.c. Sordes eius in pedibus eius. De Christo enim solum potest vere {6. 366b} dici illud Is. 41.a. Semita in pedibus eius non apparebit. Et hoc modo exponitur secundum illum Glossa Augustini. Qui lotus est, scilicet Baptismo etc. Ex his autem verbis intelligimus baptizatos Apostolos ; etsi non legamus, ubi, vel quando.
marg.| {s} Sed est mundus totus pret er pedes, quibus terram tangit. Vel Mundus totus, a peccatis mortalibus, in quo innuit, quod alia immunditia non facit simpliciter immundum. Et vos mundi estis toti, scilicet per Baptismum. Sed non omnes quia Iudas fictus erat et ideo non mundatus. Chrysostomus, sic legit.
marg.| {q} Qui lotus est illa lotione, de qua dicitur Is. 1.e. Lavamini, mundi estote, auferte iniquitates ab animabus vostris.
marg.| {r} Non indiget, nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus quasi dicat: non abluo vos in signum ablutionis a peccatis, quia iam mundi estis ; sed in exemplum humilitatis: ideo non totum corpus abluo, quia mundi estis a peccatis, cuius signum est ablutio corporis: Sed ad illam partem descendo, que dehonorabilior esse putatur, id est ad pedes, ut commendem vobis opera humilitatis. Unde sequitur.
marg.| marg.|{Δ} {a} Et v os
marg.| nisi sequatur exemplum munde vite. Pedes enim abluti et non tersi magis vicini sunt inquinationi.
marg.| {c} Venit ergo ad Simonem Petrum Hoc fit, quando predicatur Clericis, vel Religiosis, qui sunt agnoscentes et litterati et magne scientie.
marg.| {a} Et dicit ei Petrus: Domine, tu mihi lavas pedes ? Ita dicit Religiosus litteratus contra Abbatem simplicem: vel nobilis contra ignobilem: vel Clerici magni contra simplices Correctores.
marg.| {c} Tu mihi lavas pedes quas i, tu me doces ? Ita etiam dicunt laici aliquando Sacerdotibus: Qui predicas non furandum, furaris, sicut dicitur Rm. 2. Simile supra 9.f. In peccatis natus es totus et tu doces nos ? Et Ecclesiastic. 34.a. Ab immundo quid mundabitur ?
marg.| {d} Respondit Iesus et dixit ei: quod ego facio, tu nescis modo id est modo nescis fructum et mysterium correctionis.
marg.| {e} Scies autem postea Corr ectio enim est sicut palma, cuius fructus dulcis editur post centum annos. Hbr. 12.c. Omnis disciplina in presenti quidem videtur non esse gaudii, sed meroris etc.
marg.| {f} Dicit ei Petrus: non lavabis mihi pedes in eternum Sic dicunt, qui obstinati in malitia abominantur correctiones, Amos 5.c. Odio habuerunt corripientem Petrus erat oculus et interpretatur agnoscens: Sic illi, qui sunt oculi aliorum quantum ad scientiam, minime se permittunt tangi: sicut nec oculus permittit se tangi. Caput etiam in animalibus est membrum difficilius ad excoriandum: in quo significatur, quod maiores isti sunt difficiliores ad recipiendum correctionem. Sed tamen eis dicitur.
marg.| {h} Si non lavero te, non habebis partem mecum corr ectione, flagellatione, infirmitate, vel tentatione: quia sicut dicitur Is. 35.c. Non transibit per eam pollutus et immundus: Et Apc. ult. c. Foris canes et venefici etc.
marg.| {k} Mecum in h ereditare eterna. De temporalibus habent, sed non est pars, quia non est hereditas, sed mobile.
marg.| {l} Dicit ei Simon Petrus ; Domine, non tantum pedes etc.  Ecce iste non fuit pertinax. Et utinam tales essemus ad correctionem. Et dicit tria.
marg.| {m} Non tantum pedes meos id est affectiones mentis.
marg.| {n} Sed et manus id est operationes.
marg.| {o} Et caput id est intelligentiam, vel sensus ; quia sedes omnium sensuum est in capite. Unde triplicem significat munditiam, mentalem, corporalem et sensualem.
marg.| {p} Dicit ei Iesus ; qui lotus est id est mundus quantum ad munditiam sensuum et operationum.
marg.| {r} Non indiget, nisi ut pedes lavet id est affectiones, quia adheret pulvis etiam pedibus Apostolorum et predicantium ; quia sicut dicit Augustinus veritas sine periculo auditur, sed sine periculo non predicatur. Ideo dicitur Iac. 1.c. Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus ad loquendum et tardus ad iram. Item Iac. 3.a. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir.
marg.| {s} Sed mundus est totus quia talis immunditia, que surripit, non facit immundum simpliciter.
marg.| {a} Et vos {6. 366c} {Δ}] {a} Et vos mundi estis
marg.| Iam enim Apostoli omnem iniquitatem abiecerant ab anima et cum sinceritate cordis erant cum eo, non quod hostia esset oblata pro peccatis ; sed quia iam fidem susceperant per Christi sermonem. Unde, infra 15.a. dicit: Vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis, non per hostie oblationem adhuc.
marg.| {b} Sed non omnes quia Iudas eum Deum esse non credebat, quem hic notat, ut convertatur et erubescat. Quare autem hoc dixerit Dominus, exponit Evangelista.
marg.| {c} Sciebat enim, quisnam esset, qui traderet eum: propterea dixit: non estis mundi omnes Chrysostomus Difficile est in profundum malorum venisse: de cetero enim anima quasi incorrigibilis fit. Vide enim quanto Iudas potitur auxilio ; et tamen non erigitur, ut supra 6.g. Unus ex vobis diabolus est. Hic etiam notat eum, ut erubescens confundatur et resipiscat. Sequitur.
marg.| {d} Postquam ergo lavit pedes eorum depo nens linteum.
marg.| {e} Accepit vestimenta sua id est resumpsit, que prius deposuerat.
marg.| {f} Et cum recubuisset iterum ad m ensam cum discipulis.
marg.| {g} Dixit eis Sicu t prius exemplo, sic etiam nunc verbo instituens eos Magister veritatis.
marg.| {h} Scitis, quid fecerim vobis id est mysterium, vel lucrum eius, quod feci ? Et hoc querit non nesciendo, sed invitando ad sciendum, quod prius nesciebant.
marg.| {i} Vos vocatis me Magister ab e fficacia et sapientia docendi.
marg.| {k} Et Domine a po tentia et virtute miraculandi.
marg.| {l} Et bene dicitis quia verum est.
marg.| {m} Sum etenim Chrysostomus Mt. 23.a. dicit: Patrem nolite vocare super terram. Et in eodem: Ne vocemini Magistri. Si ergo Magistrum solum dicit Patrem, qualiter dicit: Sum etenim ? Solutio. In hoc ostendit se Patri consubstantialem. Et nota quod primo dicit: Vos vocatis me, Magister et Domine et bene dicitis.
marg.| Primo enim iudicium eorum assumit. Sed ne putentur gratie illorum esse verba, subiungit: Sum etenim.
marg.| Item per hoc, quod ab eorum sententia inducit sermonem, facit non esse eis onerosum ? quod autem inductum sermonem a se firmat, facit insuspicabilem.
marg.| {n} Si ergo lavi pedes vestros Dominus quia Deus.
marg.| {o} Et Magister quia veritas.
marg.| {p} Et vos debetis alter alterius lavare pedes ad l itteram vel alter alteri officia humanitatis et humilitatis impendere.
marg.| Vel secundum Glossa alter alteri peccata dimittere et pro invicem orare. Hoc enim Deus fecit in exemplum humilitatis et in typum dimittendi iniurias et mutuo subveniendi peccantibus orando pro eis. Unde et subdidit: Beati eritis, si feceritis ea, quod de sola ablutione pedum non dixisset.
marg.| Et nota quod sicut dicit Chrysostomus consequens erat dicere: Si ego lavi pedes vestros Dominus et Magister, quanto magis vos, qui servi estis, debetis alter alterius lavare pedes ; sed hoc commisit conscientie auditorum.
marg.| {q} Exemplum enim dedi vobis imit ande humilitatis. Unde subdit.
marg.| {r} Ut quemadmodum ego feci humi liter et humilitatis opus.
marg.| {f} Ita et vos faciatis Augustinus manu, vel corde. Mt. 12.d. Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. 1Corinth. 5.d. Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Et nota quod humilitatem cordis excitat frequenter humiliatio corporis. Unde Augustinus Qui ad pedes inclinatur, humilitas ei in corde excitatur. Chrysostomus Ubi sunt, qui despiciunt conservos ? ubi sunt, qui honores expetunt ? Proditoris Dominus pedes lavit sacrilegi et furis et in tempore proditionis: et tu magna sapis et supercilia erigis ? Pedes igitur lavemus invicem etiam famulorum.
marg.| Item Chrysostomus Quem tumorem non destruet, quod qui sedet super Cherubin, pedes lavit proditoris ? Tu vero, homo, lutum, pulvis et cinis teipsum extollis et magna {6. 366d} sapis. Sed quid est quod dicit: Ita et vos faciatis Non enim idem est: Nam ipse Dominus et Magister ; nos autem conservi invicem. Solutio. Ita, id est cum eodem studio secundum modum vestrum. Propterea a maioribus rebus accipit exempla, ut saltem, quod minus est, operemur. Etenim Magistri Scriptores pueris litteras cum multa pulchritudine scribunt, ut saltem ad deficientius veniant imitatione.
marg.| {t} Amen, amen dico vobis, non est servus maior Domino suo: neque Apostolus maior est eo, qui misit illum quasi dicat: ideo debetis facere, quod ego, quia.
marg.| {u} Non est servus maior Domino suo: neque Apostolus maior est eo, qui misit illum quasi dicat: ego Dominus, vos servi: ego Doctor habens auctoritatem, vos Discipuli missi, vel mittendi a me: et ideo sicut patior, sic et patimini: et sicut me humilio, ita vos humiliamini. Mt. decimo, c. Non est Discipulus super Magistrum, neque servus super Dominum. Et respondet ad hoc, quod predixit: Vos vocatis me, Magister et Domine, Chrysostomus Quia commissurus erat eis mundum regendum,
marg.| Δ et unus
marg.| {a} Et vos mundi estis, sed non omnes Nota quod olim Ecclesia fuit munda in capite et in membris, nisi quod in pedibus, id est in infirmis habuit aliquam immunditiam. Unde Lam. primo, c. Sordes eius in pedibus eius ; sed modo in capite et in membris multis videtur habere immunditiam. Is. primo, b. A planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas. Ieremie sexto, c. A minori usque ad maiorem omnes avaritie student.
marg.| {c} Sciebat enim, quisnam esset, qui traderet eum: propterea dixit: non estis mundi omnes Fami liares enim Domini, qui ei in mensa Scripture et in mensa pascue uberrime, id est Eucharistie et in mensa fortune participant: quia habent patrimonia Crucifixi, illi sunt frequenter proditores Domini et vendunt eum pro pecunia. Unde Bernardus.: Malus, qui suscipit reconciliationis officium et nomen mediatoris, proditoris scelere inimicitias cumulat: ut merito iam non hostis, sed ut traditor iudicetur, ut Iudas utique, non ut Saulus.
marg.| {d} Postquam ergo lavit pedes eorum, accepit vestimenta sua Per hoc: quod Christus post lotionem induit se et recubuit iterum, significat, quod predicatores post predicationem ad necessaria corporis possunt descendere et vestitum et victum a subditis sumere, Timet. 6.b. Habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti simus.
marg.| {f} Et cum recubuisset, iterum dixit eis: scitis, quid fecerim vobis etc.  Per hoc, quod Christus recumbens, eos iterum docet, significat, quod etiam in mensa Predicatores debent loqui de Deo et edificatione animarum, non de trufis et de frivolis: Contra illos, qui ranas habent in reliquiis suis. Ex. 8.b. 1. Petri 4.c. Si quis loquitur quasi sermones Dei, Eph. 4.g. Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat etc.
marg.| {i} Vos vocatis me: Magister et Domine: et bene dicitis: sum etenim Pred icator, vel Prelatus debet esse Magister verbo et Dominus facto: Aliter enim non est Dominus Discipulorum, nisi faciat, quod dicit.
marg.| {n} Si ergo ego lavi pedes vestros Dominus etc.  Hec patent secundum priorem expositionem, ubi satis habetur de humilitate. Sequitur.
marg.| {t} Amen, amen dico vobis quas i vere dico vobis, quod ad exemplum meum debetis predicta facere, quia.
marg.| {u} Non est servus maior Domino suo etc.  Et l icet sic iuret Dominus, vix possumus credere, quod hoc sit verum: quia omnes volumus esse maiores aliorum, qui nolumus in verbis habere contradictores, nec in factis persecutores ; ipse tamen cum Magister esset et Dominus, voluit habere utrumque. Pauper fuit et in laboribus et nos volumus ditari et deliciari.
marg.| marg.| Sed
prol.| {6. 367a} Δ et unus quidem maiorem accepturus erat potestatem ; alius vero minorem: ideo hic docet eos verbo et exemplo humilitatem: Sicut Luce 22.c. cum quererent, quis eorum esset maior, omnium eorum submisit minorem.
marg.| {a} Si hec scitis que feci et doceo, id est spiritualiter intelligitis et benigne recipitis.
marg.| {b} Beati eritis dumm odo scientia non sit otiosa. Unde subdit.
marg.| {c} Si feceritis ea Iac. 1.d. Estote factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmetipsos etc. Ideo non iungit beatitudinem cum nuda scientia, sed cum operosa. Scientia enim potius aggravat, si non fiat. Iac. 2.c. Sic loquimini et sic facite, sicut per legem libertatis incipientes iudicari. Luce 12.f. Servus, qui cognovit voluntatem Domini sui et non faciens, vapulabit multis. Eccl. 1.d. Qui apponit scientiam etc. Gregorius. Ubi maius est donum scientie, ibi transgressus maiori subiacet culpe.
marg.| {d} Non de omnibus vobis dico id est non omnes vos beatos dico, nec omnes vos acturos, unde beati sitis. Chrysostomus O de innocentia, nusquam palam proditorem redarguit, sed obumbrat rem, dans ei penitentie locum. Et ne in multis circumsistat timorem, quasi plures sint proditores, ideo subdit.
marg.| {e} Ego scio, quos elegerim ad p ermanendum, vel ad sequendum me.
marg.| {f} Sed ut impleatur Scriptura etc.   Et l ege sic. Scio, quos elegerim ad sequendum me. (Sed) unus sequentium.
marg.| {h} Qui manducat mecum panem non plures ; sed unus singulariter, in quo submittit suspicionem pluralitatis.
marg.| {i} Levabit contra me calcaneum suum id est conculcationem meam et mortem machinabitur. Et hoc.
marg.| {g} Ut impleatur Scriptura id est in hoc implebitur prophetia David. Ut enim ponitur consecutive. Est ergo sensus.
marg.| {i} Levabit contra me calcaneum id est me calcabit, sicut equus subito levans calcaneum percutit. Chrysostomus Ideo ita aperte dicit (Qui manducat meum panem etc.) ut faciat Iudas, quoniam non ignorat Christus eius proditionem, quod maxime sufficiens erat eum detinere a proditione et convertere. Et non dixit, tradet me, sed (levabit super me recalcitrationem) vel (calcaneum) dolum et fraudem et occultationem insidiarum representare volens. Et sumitur hoc de Ps. ubi alia littera habet: Dolose aget contra me.
marg.| {k} Amodo dico vobis prius quam fiat quas i hucusque toleravi et tacui ; sed iam noto proditorem, antequam fiat, quod mox faciendum est.
marg.| {l} Ut cum factum fuerit, credatis, quia ego sum ille , de quo Scriptura illa predixit.
marg.| {m} Amen, amen dico vobis, qui accipit vel suscipit, si quem misero id est recipit in hospitio, vel credit ei.
marg.| {o} Me accipit vel suscipit secundum Chrysostomum. Michee25.d. Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi etc. In quo unitas Christi et Ecclesie commendatur, non nature, sed gratie. Et ne hoc parvum credatur, subdit de Patre.
marg.| {p} Qui autem me accipit in m embris.
marg.| {q} Accipit eum, qui me misit In q uo unitas substantie commendatur.
marg.| Item dicitur, ut supra 12. et Mt. 10.d. Chrysostomus Sed que consequentia horum ad precedentia ? Multa quidem. Dixerat enim superius: Beati eritis, si feceritis ea: meo, scilicet exemplo humiles fueritis et patientes ad malos, sicut ego, qui proditorem patior. Quia enim debebant ire ad predicandum per mundum et multa mala pati: ideo eos consolatur duobus modis. Uno quidem modo per suum exemplum, quod proposuerat ; alio modo per aliorum beneficium, quasi dicat: si Passionem meam semper habebitis in memoria et mea exempla circumferentes, facile sustinebitis mala. Preterea etiam ab aliis multam invenietis procurationem, qui vos suscipient pro me:
marg.| Δ Ideo dicit.
prol.| Sed non sic Urias, qui ait ad David. 2Rg. 11.b. Arca Dei et Israel et Iuda habitant in papilionibus et Dominus meus Ioab et servi Domini mei super faciem {6. 367b} terre manent: et ego ingrediar domum meam, ut comedam et bibam et dormiam cum uxore mea ? non faciam rem hanc, quasi dicat: non debet esse servus maior Domino suo. Ideo dicitur Idc. 9.f. de Abimelech, id est Christo, qui accepta securi precidit arboris ramum, id est Crucem, impositamque ferens humero, dixit ad socios: quod me vidistis facere, cito facite. Igitur certatim ramos de arboribus precidentes sequebantur Ducem.
marg.| {a} Si hec scitis, beati si feceritis ea Ps. 110. Intellectus bonus omnibus facientibus eum. Iac. 1.d. Estote factores verbi et non auditores etc. Gregorius. Auctoritas vocis perditur, quando vox opere non adiuvatur.
marg.| {d} Non de omnibus vobis dico quod facturi sint ea: Operarii enim pauci, sed multi locuturi.
marg.| {e} Ego scio, quos elegerim pauc os, scilicet Mt. 20.b. Multi sunt vocati, pauci vero electi. 2Tim. 2.c. Cognovit Dominus, qui sunt eius. Pauperis enim est numerare pecu: quia pauca habet pecora, ut supra decimo c. Ego cognosco oves meas.
marg.| {f} Sed ut impleatur Scriptura, qui manducat meum panem, levabit contra me calcaneum suum Hoc est, quod maxime offendit et constringit homines: sic et Deum, quando in domesticis suis non invenit fidum. Mi. 7.b. Inimici hominis domestici eius. Prv. vigesimo, a. Virum fidelem quis inveniet ; Duo sunt genera hominum, qui specialiter manducant de mensa Domini, illi, scilicet qui vivunt de patrimonio Crucifixi, ut Clerici et Religiosi et qui vivunt de mensa Scripture et Eucharistie, ut Magistri et Sacerdotes. De his conqueritur Dominus hic et in Ps. 40. Et Os. septimo, d. Ego erudivi eos et confortavi brachia eorum et in me cogitaverunt malitiam, reversi sunt, ut essent absque iugo, facti sunt, quasi arcus dolosus. Item Ier. quinto, b. Saturavi eos et mechati sunt et in domo meretricis luxuriabantur. Item Ier. quinto, g. Magnificati sunt et ditati et incrassati sunt et impinguati: et preterierunt sermones meos pessime. Laici enim dum peccant, male pretereunt mandatum Domini: qui de patrimonio Christi vivunt, peius: sed qui scientiam et patrimonium Christi habent pessime. Sequitur.
marg.| {n} Qui accipit, si quem misero, me accipit: qui autem me accipit, accipit eum, qui me misit Item Mt. decimo, d. ut supra 12.g. necessaria ministrando et libenter audiendo. De primo Mt. vigesimoquinto, d. Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Et dicitur vulgariter: Qui me amat et canem meum amat. De secundo dicitur. Lc. decimo, c. Qui vos audit, me audit. Ezechiel. tertio, b. Domus Israel nolunt audire te, quia nolunt audire me. Sed forte respondebunt, qui eos deberent recipere, quomodo cognoscemus eos, qui missi sunt a Domino amice ? Per litteras Domini et sigillum et scutum. Verus enim Apostolus, qui vita et fide imitatur Dominum suum, habet hec tria. Habet litteras, id est scientiam fidei et doctrinam morum, quas mittit Dominus per eum ad sponsam suam. Habet et sigillum imitationis, id est impressionem conversationis et vite bone. Et scutum patientie. Sed de sigillo dicitur: Signa nostra non vidimus, iam non est Propheta, id est Doctor fidei et scientie. De scuto patientie dicitur Lam. 3.g. Dabis eis scutum laborem tuum. In isto scuto bene custodiuntur littere: quia per patientiam robur habet scientia et doctrina. Unde Ps. 91. Bene patientes erunt, ut annuntient. Sed nota quod scutum debet habere signum Regis, cuius sunt littere. Scutum cum signo regio, est patientia pro Christo. Unde 1Pt. 4.d. Nemo vestrum patiatur tamquam fur etc. quasi nemo habeat scutum sine signo. Et in eodem, c. Si exprobrabimini in nomine Christi, beati eritis. Lc. 6.d. Beati eritis, cum vos oderint homines etc. propter Filium hominis. De his tribus insimul habetur in Ps. 118. Bonitatem et disciplinam et scientiam doce me. Bonitas est dulcedo animi, ut dicit Glossa super Gal. 6. Hec est, in qua debemus pati: quia cum dulcedine animi pati debemus: et hoc refertur ad scutum, disciplina ad sigillum, scientia ad litteras.
marg.| {g} Mandatum
marg.| {6. 367c} Δ Ideo dicit. Qui accipit, si quem misero, me accipit: qui autem me accipit, accipit eum, qui me misit Vel aliter. Supra promisit beatitudinem in futuro: Beati eritis, si feceritis ea. Hic autem de presenti etiam dat consolationem dicens et quasi iurando affirmans.   Amen, amen dico vobis, qui accipit, si quem misero, me accipit: qui autem me accipit, accipit eum, qui me misit Unde Chrysostomus Omnium, eis aperuit domos, ut et ex morum Philosophia, quod tangit, cum dicit.   Si feceritis ea et e x eorum, qui procurant eos providentia, quod tangit hic.   Qui accipit, si quem misero, me accipit: qui autem me accipit, accipit eum, qui me misit dupl icem habeant consolationem. Sequitur.
marg.| {a} Cum hec dixisset Iesus, turbatus est spiritu id est non fictive, sed vere. Vel Spiritu id est voluntarie, non coactus. Voluntarie enim assumpsit turbationem, ne desperet servus turbatus necessitate. In hoc etiam, quod turbatur spiritu, significat, quod etiam aliquando spirituales turbantur. Vel quod etiam spiritualiter turbari debemus, id est pro spiritualibus damnis, non temporalibus, cum scilicet zizania a tritico ante messem cogitur Ecclesia separare, ut dicit Glossa: Causam autem sue turbationis dicit Augustinus in Glossa, quod turbavit eum imminens Passio et proximum periculum proditoris: Sicut et supra 12.d. dixit: Nunc anima mea turbata est, propinquitate ; scilicet Passionis. Chrysostomus, dicit, quod quia his, que promiserat Discipulis proditor Iudas privaretur: hec cogitans Christus turbatus est. Et quod propter illum turbatus sit, ostendit Evangelista subdens.
marg.| {b} Et protestatus est quod occultum fuerat.
marg.| {c} Et dixit: Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis Glossa exiturus, secundum illud 1Io. 2.c. Ex nobis exierunt. Vel Unus ex vobis Glossa numero, non vinculo spiritus me tradet In hoc autem, quod dicit. Unus ex vobis me tradet in omnes constituit timorem, eo quod non nominatim dixit. Unde Chrysostomus Quod dicit. (Unus) timorem minuit: quod dixit (ex vobis) omnes conturbavit. Unde sequitur.
marg.| {d} Aspiciebant ergo adinvicem discipuli hesitantes, de quo diceret Sicu t dicit Augustinus: Quia etsi cuique nota esset sua conscientia ; alterius tamen erat ignota. Chrysostomus, dicit. Quod licet nullius conscii essent mali ; propriis tamen cogitationibus Christi enuntiationem credibiliorem putabant: Ideo hesitabant adinvicem respicientes. 1Corinth. 4.a. Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum. Hic autem pretermittit Ioannes questionem Apostolorum: Numquid ego sum, Domine ? Et qualiter etiam Dominus respondit Iude, quod alii Evangeliste dixerunt.
marg.| {e} Erat autem vel ergo recumbens unus ex Discipulis eius De se quasi de alio dicit, ut gestarum rerum Scriptor, non sui predicator, ut dicit Glossa.
marg.| {f} In sinu Iesu Dici t Magister in historiis, quod hic non aliter creditur recubuisse, nisi quia discumbebat inclinatus ante pectus Domini. Vel secundum Interlinearem per sinum significat secretum. Dicitur ergo recumbere in sinu, id est Secretarius eius esse, secundum illud Mi. 7.b. Ab ea, que dormit in sinu tuo, custodi claustra oris tui etc. id est que familiaris est tibi. Et supra primo b. Unigenitus, qui est in sinu Patris, id est Secretarius Patris. Chrysostomus dicit, quod omnibus aliis Apostolis agoniam et timorem patientibus et trementibus et Petro vertice etiam formidante, Ioannes velut voluptans recumbit in sinu Iesu et non solum recumbit, sed et pectori incidit. Et ut significet, quod ex familiaritate erat ille recubitus, subdit.
marg.| {g} Quem diligebat Iesus fami liarius. Augustinus. Diligebat non plus omnibus, sed familiarius, ut per pacem exiret de vita, non per Passionem. Cuius causa fuit, ut dicit Hieronymus:, prerogativa virginitatis.
marg.| {h} Innuit ergo huic Ioan ni Simon Petrus etc. Chrysostomus {6. 367d} Alii invicem aspiciebant hesitantes ; sed Petrus, qui ubique fervens erat, innuit Ioanni. Quia enim increpatus fuit, ut supra eodem a. in ablutione pedum: Et Mt. decimosexto, d. Et ubique invenitur ab amore impetum faciens et criminatus est, huius gratia formidans: neque siluit, quia innuit Ioanni: neque locutus est ad Christum vel aperte, sed per medium Ioannem vult discere, quis sit proditor. Dicit ergo. Innuit ergo huic Simon Petrus Augustinus. Non loquendo, sed prius innuendo motu corporis, sed post idem sono vocis. Unde sequitur.
marg.| {i} Et dixit ei subm issa voce, ut querat.
marg.| {k} Quis est, de quo dicit Chri stus, id est quis est proditor ?
marg.| {l} Itaque cum recubuisset ille supra pectus Iesu Hoc est, quod supra dixit sinum.
marg.| {m} Dicit ei: Domine, quis est qui scilicet te tradet ?
marg.| {n} Respondit Iesus Ioan nis submissa voce.
marg.| {o} Ille est, cui intinctum panem porrexero Chrysostomus Nunc primum notabiliter redarguit Dominus Iudam, sed neque nunc nominatum. Et est modus redargutionis conversivus, sive hortativus: quoniam neque per mensam verecundatus est, eodem pane secum communicans. Unde non solum auditis pluribus redargutionibus Iesu, non volens averti a traditione ; sed etiam assumpsit porrectum panem: idcirco et Satanas tunc intravit in eum. Unde sequitur.
marg.| {p} Et cum intinxisset panem dedit Iude Simonis Iscariote Augustinus. Non ut quidam putant tunc corpus Christi Iuda accepit. Sciendum enim est, quod omnibus iam distribuerat Dominus Sacramentum corporis sui et sanguinis, inter quos et Iudas fuit. Deinde per buccellam intinctam exprimitur traditor, non tamen aperte. Panis autem intinctio significat fictionem Iude, qui fictus amicus venit ad cenam. Sed queritur, quia videtur secundum hoc, quod Dominus prodiderit Iudam: ergo et nos similiter possumus prodere malos. Sed contra est illud Mt. decimooctavo, b. Si peccaverit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum etc. Sed ad hoc solvitur secundum quosdam: quia in hoc, quod panem porrexit ei, non prodidit eum, quia aliis similiter fecit. Vel dicendum est, quod sive dederit aliis intinctum panem, sive non, non prodidit eum, quia cum Deus esset, bene sciebat, quod Apostoli factum illud non attenderent ; hoc autem nescimus et ideo non debemus simile facere. Chrysostomus dicit, quod latenter dixit Ioanni illud. (Ille est, cui ego intinctum panem porrexero,) ideo alii nescierunt. Etenim Ioannes propterea ad pectus recidens interrogat quasi ad aurem silenter, ut nullus audiret et non fieret proditor manifestus. Preterea Ioannes etiam, cui Dominus dixerat, hoc non intellexit, nisi quod Dominus dicebat, quod aliquis eorum, cui erat ita beneficus, ut panem porrigeret ad comedendum, eum esset proditurus. Ioannes autem nequaquam putavit, quod discipulus in tantam iniquitatem exiret: quia enim procul a tali iniquitate erat, neque de aliis talia suspicari poterat. Et quia sepe dixerat Dominus talia, ut ibi: Non de omnibus vobis dico. Et unus ex vobis Diabolus est, ut supra sexto g. Et nusquam Iudam a collegio absciderat: ideo et hic estimaverunt de alio dici. Preterea quando dixit Ioanni. Ille est, cui ego intinctum panem porrexero non dixit, quando porrigeret: nec statim post hoc verbum forte porrexit, nec soli illi, sed aliis etiam.
marg.| Item nota quod comedere cum homine, signum est amoris et familiaritatis ; sed buccellam ei scindere et porrigere maioris ; buccellam autem intinctam et paratam offerre maximi. Unde per hoc, quod Dominus buccellam intinctam porrexit Iude, voluit eum trahere et aliis Discipulis voluit proditionem occultare per signum dilectionis. Et nota quod quia buccellam intinctam Iude porrexit, inde est, quod Eucharistia non datur intincta et etiam pro heresi tollenda, que dogmatizavit Christum esse sub utraque specie totum {6. 368a} simul, ita quod sub neutra tantum. Sequitur.
marg.| {a} Et post buccellam introivit in eum Satanas id est magis instigavit, ut Dominum traderet, quia iam habebat in proposito. Inter linearis. Tunc introivit, ut plenius possideret, in quem prius intraverat, ut deciperet. Augustinus dicit, quod hoc dicitur, quia beneficio Domini male usus est et hec presumptio auxit peccatum. Chrysostomus dicit, quod quia ad tantum signum amoris, id est ad porrectionem buccelle non est conversus a proditione: ideo, Satanas tunc intravit in eum, deridens eum ob inverecundiam: Donec enim sineret collegium, non audebat Diabolus insilire in eum, sed extrorsum immittebat.
marg.| {b} Et dicit ei Iesus: quod facis id est quod proponis facere, vel habes facere.
marg.| marg.|{S368a} Augustinus.
marg.| {c} Quod facis, fac citius O ve rbum libentius parati, quam irati ! O verbum non tam penam exprimens proditoris, quam mercedem significans Redemptoris.
marg.| {c} Non precipit, sed predicit Iude malum ; nobis bonum: quia hoc vult cito fieri, non tam festinando in illius penam, quam in salutem fidelium. Chrysostomus Non est precipientis, neque consiliantis ; sed exprobrantis et ostendentis: quoniam ipse quidem volebat eum corrigere ; sed quia incorrecte se habebat, dimittit eum. Item nota quod secundum Chrysostomum, hoc dicit. Quod facis, fac citius sign ificans, quod sine suo consensu non poterat eum Iudas morti tradere, sicut supra decimo d. dixit: Nemo tollit animam meam a me. Quando vero voluit, tunc facile fuit: unde et Iudas tunc potuit, qui prius proposuerat et non poterat. Unde et nunc dicitur Diabolus intrasse in eum, quia nunc propositum perduxit ad affectum. Et nota quod hic apertius notavit Iudam et alte etiam dixit verba ; et tamen non intellexerunt alii. Noluit enim manifestum eum fieri, fortassis enim eum quatefecisset Petrus et divulsisset. Unde sequitur.
marg.| {d} Hoc autem nemo scivit discumbentium, ad quid dixerit ei Nequ e Petrus, neque etiam Ioannes, ut dicit Chrysostomus, notaverunt Iudam de proditione.
marg.| {e} Quidam enim putabant, quia loculos habebat Iudas in c ustodia, ut dicitur supra duodecimo a. in quibus oblata servabantur suorum necessitatibus et aliis indigentibus.
marg.| {f} Quod dixisset ei Iesus id est per illa verba significaret hoc, scilicet.
marg.| {g} Eme ea, que opus sunt nobis ad diem festum id est ad usum nostrum in die festo.
marg.| {h} Aut egenis ut aliquid daret Augustinus. Habebat enim Dominus loculos et a fidelibus oblata conservans et suorum necessitatibus et aliis indigentibus tribuebat. Tunc autem primum ecclesiastice pecunie forma est instituta, ubi intelligeremus, quod precepit non cogitandum esse de crastino. Mt. sexto d. non ad hoc fuisse preceptum, ut nihil pecunie servetur a Sanctis, sed ne Deo pro ista serviatur et propter inopie timorem iustitia deseratur. Nam et Apostolus in posterum providens ait: Si quis fidelis habet viduas, sufficienter tribuat eis, ut non gravetur Ecclesia, quo veris viduis sufficere possit. primo Timoth. quinto c. Sequitur.
marg.| {i} Cum ergo accepisset ille buccellam et D iabolus subintrasset fortius instigando et Dominus dixisset: Quod facis, fac citius, permittendo explere, quod ante non poterat.
marg.| {k} Exivit continuo de c ollegio.
marg.| marg.|{S368a} Augustinus.
marg.| {l} Erat autem nox Nox congruit Sacramento: Erat enim, qui exiit filius tenebrarum faciens opera tenebrarum, infra 17.b. primo Thessal. 5.a.
marg.| {l} Erat autem nox Temp us autem dicit Evangelista, ut discas Iude temeritatem, quoniam neque nox eum detinuit ab impetu ; sed neque hoc, quod sic nocte exivit, manifestum eum fecit aliis: Etenim timore detenti et agonia multum tunc turbati fuerant: ideo nesciebant veram causam {6. 368b} eorum, que dixerat Iesus, scilicet. Quod facis, fac citius. Nec advertebant, ad quid exiret tali hora. Noluit enim Dominus etiam usque ad ultimam diem eum traducere et propalare: hoc et nos facere oportet, nec divulgare, nec diffamare coexistentium nobiscum peccata. Etenim et venienti ad tradendum osculum dedit et amicum vocavit.
marg.| {m} Cum ergo exisset nox dixit Iesus lux.
marg.| {n} Nunc clarificatus est Filius hominis Clar ificatur quis, quando macula aufertur ab eo. Ideo ergo dicit se clarificatum, quia Iudas maculatus labe peccati, ab eo erat separatus. Unde Augustinus. Nunc clarificatus, quasi absente palea, iam triticum quodammodo est purgatum. Vel Nunc clarificatus est Filius hominis id est nunc figuratur clarificatio eius, in qua separatis malis manebit in eternitate cum Sanctis: Nec dicit: Nunc figurata est eius clarificatio, sed Nunc clarificatus est quia talis est modus Scripture, quod res significantes, quasi significatas appellat, ut 1Corinth. decimo a. Petra erat Christus, non dicit, figurat Christum Mt. decimotertio e. Bonum semen sunt filii regni. De illa autem clarificatione futura dicit. Nunc clarificatus est Filius hominis prophetica certitudine. Et loquitur de clarificatione cum Sanctis in eternitate, separatis malis. Vel de gloriosa Resurrectione, que cito erat futura: ideo dicit, quia mox erat futurum. Et subdit.
marg.| {o} Et id est quia.
marg.| {p} Deus clarificatus est in eo quasi dicat: ideo clarificabitur Filius hominis in eternitate, vel in proxima resurrectione, quia Deum Patrem clarificavit in sua conversatione. Quod quasi exponens subdit.
marg.| {q} Si Deus clarificatus est in eo quia non quesivit voluntatem suam, vel gloriam, sed Patris.
marg.| {r} Et Deus clarificavit id est clarificabit.
marg.| {s} Eum in semetipso ut n atura humana, in qua est Filius hominis, que a verbo eterno suscepta est, etiam immortali eternitate donetur. Et hec clarificatio continua est.
marg.| {t} Et continuo clarificabit eum quasi dicat: non differetur Resurrectio in finem, sicut aliorum. De qua claritate, vel gloria dicitur, ut supra septimo f. Nondum erat Spiritus datus, quia nondum erat Iesus glorificatus. Vel aliter secundum Chrysostomum.
marg.| {n} Nunc clarificatus vel glorificatus est Filius hominis Hoc dixit, postquam exiverat Iudas ad tradendum, per hoc volens eos consolari de morte sua et suadens non solum non tristari, sed et letari: ideo et mortem suam gloriam vocat, quasi dicat: mors mea erit gloria: quia morte superare mortem, gloria magna est. Et hoc est, quod dixit, ut supra octavo d. Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis, quia ego sum.
marg.| {o} Et Deus clarificatus est in eo id est sua Deitas apparebit in eius morte, cui prevalebit ex Deitate. Vel Deus clarificatus est in eo quia Pater per Filium missum in carnem innotuit. Unde supra primo b. Unigenitus, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.
marg.| {q} Si Deus Pate r clarificatus est in eo id est per Filium, ut dictum est.
marg.| {r} Et Deus clarificavit vel secundum Chrysostomum, glorificavit eum in semetipso Chrysostomus, id est per seipsum, non per alium. Et ne tedeat dilatio subdit.
marg.| {t} Et continuo vel confestim glorificabit eum id est simul cum Cruce, id est in ipsa Cruce, quasi dicat: nec differetur Resurrectio. Nec etiam solum in Resurrectione clarificabitur, sed etiam in ipsa Passione clara apparebunt. Sol namque obscuratus est, petre scisse sunt, velum scissum est et multa corpora eorum, qui dormierant, surrexerunt. Mt. vigesimoseptimo, f. Sepulchrum etiam signacula habebat et custodes assidebant et iniacente corpori lapide suscitatum est corpus. Item post quinquaginta dies Spiritus traditus est: et tunc omnes statim eum preconizati sunt. Hoc est, quod dicitur. Glorificabo eum in semetipso et confestim glorificabit eum non per Angelos et Archangelos, neque per aliam aliquam virtutem ; sed per seipsum. Omnia enim egit, que sunt ad gloriam {6. 368c} Filii Dei. Sed contra. Filius ipse hoc egit et se resuscitavit, quare ergo dicit de Patre hoc ? Solutio. Patri auctoritatem attribuit, a quo est. Sequitur.
marg.| {a} Filioli, adhuc modicum vobiscum sum Quia dixerat, quod Deus cito clarificaturus est eum, ne putarent, quod non ultra iungeretur eis conversando in terra, addit.
marg.| {b} Adhuc modicum vobiscum sum id est in infirmitate carnis, sicut vos. Simile infra dicit post Resurrectionem: Cum esse vobiscum, in carne mortali, Vel sic continua. Dixerat se cito clarificandum in Resurrectione: ideo subdit de antecedenti, scilicet de eius Passione cito futura. Unde dicit. (Adhuc modicum vobiscum sum,) id est cito moriar. Vel (modicum vobiscum sum,) et si non in eadem qualitate corporali ; tamen in terrena conversatione post Resurrectionem quadraginta diebus, scilicet. Et postquam abiero.
marg.| {c} Queretis me vole ntes sequi etiam moriendo. Vel (Queretis me) ad sepulchrum.
marg.| {d} Et sicut dixi Iudeis ut s upra septimo e.
marg.| {e} Quo ego vado, vos non potestis venire Sed Iudeis dixi, quod numquam venient ad immortalitatem gloriosam, ad quam vado.
marg.| {f} Et vobis dico modo quas i idem dico vobis, quod Iudeis, nisi quod addo modo Nunc enim corruptibiles non potestis venire modo ad incorruptionem. Vel (Modo) id est adhuc non confirmati, non potestis me sequi, id est pro iustitia mori ; sed postea poteritis. Ideo enim dicit (modo) ne desperent de futuro. Quomodo autem idonei possunt esse et pergere, quo ille precessit, docet. (Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem.) Chrysostomus sic legit ab illo loco.
marg.| {a} Filioli, adhuc modicum vobiscum sum Hoc idem dixerat Iudeis, ut supra septimo e. Ideo premisit hic. (Filioli) ut audientes sicut dixit Iudeis, non estiment sibi similiter dictum esse. Iudeis enim hoc dixit ad terrorem ; istis autem ad consolationem, ut inopinabilia mala ventura non vos conturbent.
marg.| {c} Queretis me id est cum fuero mortuus, positi in tribulatione, desiderabitis me vobiscum habere et optabitis.
marg.| {d} Et sicut dixi Iudeis, quo ego vado, vos non potestis venire In q uo ostendit, quod mors eius translatio quedam est et transpositio melior ad locum, corpora non suscipientem corruptibilia. Hoc autem dicit, ut amorem Discipulorum in se ardentiorem faciat. Cum enim videmus dilectissimos longe discedentes, maxime exardescimus: et cum videmus eos abeuntes in locum, in quem non possumus abire. Iudeos ergo terrens hoc dixit, ut supra septimo e. Discipulis autem dicit ad amorem accendens.
marg.| {e} Quo ego vado, vos non potestis venire quasi dicat: talis et tam arduus est locus, ut non solum illi, sed neque vos, qui estis dilectissimi mei, possitis ire, in quo etiam altitudinem loci et sui dignitatem designat. Sed quare dicit hoc. (Et sicut dixi Iudeis ?) Respondemus, ac si diceret: Non credatis, quoniam meum recessum predico modo vobis coniecturando ex malis imminentibus: Iam enim longe ante hoc Iudeis predixi, vobis audientibus.
marg.| {f} Et sicu t dixi, tunc eis ; ita (vobis dico modo) commemorando, quod alias dixi, quia modo instat et in proximo est futurum. Vel (Vobis dico modo) id est cum aliis, sed aliter illis et aliter vobis et alia de causa. Illis propter infidelitatem, vobis in consolationem: ut non improvisa superveniant mala. Illis ad terrorem, vobis ad amorem.
marg.| {g} Mandatum novum do vobis Quia audientes se deseri turbabantur, consolatur eos, caritatem omnium bonorum radicem et immunitionem inducens, quasi dicat: doletis abeunte me ; sed si amaveritis invicem, fortiores eritis. Ideo dicit. (Mandatum novum do vobis) in consolationem.
marg.| {h} Ut diligatis invicem et s ic omnia vincetis. Fortis enim, ut mors dilectio. Ct. octavo b. Dicitur autem caritas mandatum novum, secundum Augustinum, non quia non sit in antiqua lege datum. Lv. decimonono d. Dilige proximum tuum tamquam teipsum ; sed quia facit hominem novum et expellit vetustatem. Sed ne intelligatur de dilectione naturali, que est inter coniuges, patres et filios et huiusmodi: vel de turpi, {6. 368d} que est inter amatores, addit.
marg.| {i} Sicut dilexi vos sinc era et gratuita dilectione. Que dilectio Christi facit nos invicem diligere. Unde subdit.
marg.| {k} Ut et vos diligatis invicem quia sua dilectio causat nostram. Chrysostomus Mandatum in veteri Testamento positum, ipse fecit novum modo, quia induxit. Sicut dilexi vos quasi non debitum vobis reddidi ; sed incepi. 1Io. quarto b. Prior dilexit nos. Ita et nos facere oportet etiam inimicis. Unde sequitur.
marg.| {l} In hoc id est per hoc signum, non per alia, que et mali habent vobiscum. m
marg.| marg.| Cognoscent {Δ} {o}{m} {n}{e} {s}, {a} quia
marg.| {g} Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem Hec est via, qua imus ad Christum et post Christum, sicut dicit Augustinus prima Corinth. duodecimo d. Adhuc excellentiorem viam vobis demonstro. Et nota quod hic sumitur antiphona, que cantatur in lotione pedum in principio: et ideo ipsa lotio dicitur mandatum. Dicitur autem mandatum novum, quia facit de veteri homine novum, non quia de novo datum, ut dicit Augustinus. Unde 1Io. 2.a. Non mandatum novum scribo vobis, sed mandatum verus. Et postea: Mandatum novum scribo. Est ergo vetus, quia ab antiquo datum. Lv. decimonono d. Diliges proximum tuum sicut teipsum. Novum, quia innovat. Unde Ps. 103. Emitte Spiritum tuum, id est caritatem et creabuntur et renovabis faciem terre: Que inveteratur in hieme propter frigus, sed in fervore estatis, id est caritatis renovatur. Et hoc multipliciter. Renovari enim dicitur terra, quando herbe pullulant. Unde Ps. 146. Qui producit in montibus fenum et herbam servituti hominum. Per herbam, voluntas faciendi opera misericordie: per fenum, ipsa opera. Herba enim est, propositum bonum: fenum ipsum opus misericordie, quod ministratur iumentis, id est pauperibus in pabulum. Item renovatur per flores, id est per orationes et operationes contemplative. Unde Ct. 2.c. Flores apparuerunt in terra nostra. Item quando folia scientie, locutionis et predicationis apparent. Prv. 11.d. Iusti quasi virens folium germinabunt.
marg.| Item per virorem fidei et aliarum virtutum. Is. 35.c. In cubilibus, in quibus habitant dracones, viror calami et iunci orietur. Item renovatur, quando gelicidium peccati resolvitur in aquas, id est in lacrimas, flante austro. Ps. 147. Flavit spiritus eius et fluent aque. Item renovatur, quando aque occupantes agros desiccantur: aque, id est delectationes carnales. Gn. 8.a. Adduxit Dominus spiritum super terram et imminute sunt aque. Illas, scilicet innovationes habes, ut supra 20.e. Facta sunt autem encenia etc. Item dilectio dicitur mandatum novum: quia semper innovari debet et semper esse initio. Unde Rm. 13.c. Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis. Ubi dicit Augustinus Sola caritas est, que etiam reddita semper detinet debitorem. Ad idem facit illud, quod dicit in libro de doctrina Christiana: Omnis res, que dando non deficit, dum habetur et non datur, nondum habetur, quomodo habenda est: Talis autem res est caritas, doctrina et scientia. Et ponit exemplum de panibus multiplicatis a Domino. Illi, inquit, panes quinque erant, aut septem, antequam inciperent dari esurientibus: quod cum fieri incepit, duodecim cophinos, vel sportas satiatis hominum tot millibus impleverunt. Eodem modo caritas, statim ut reddi inceperit, incipit et augeri. Hoc est maximum debitum, in quo omnia alia debentur: sicut ipsa est donum, in quo omnia alia debentur. Vel etiam ideo dicitur mandatum novum quia de novo facit, quod debitum sit donum ; et e converso, quod est novum et mandatum secundum naturam. Primum enim donum, in quo alia dantur, est caritas. Ex hoc ergo, quod caritas sit preceptum, fit debitum donum et e converso. Item dicitur   mandatum novum quoa d modum diligendi, ut dicit Chrysostomus, qui est (sicut dilexi vos.) Iste modus non fuit expressus in veteri Testamento, ut poneretur vita pro proximo. 1Io. 3.c. In hoc cognoscimus caritatem Dei: quoniam ille animam suam posuit pro nobis: et nos debemus animas pro invicem ponere. Et de hoc precepto habetur, Infra 15.b. Hoc est preceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos, id est intense, gratis, sincere, affectuose: non verbo tantum sed opere et veritate, ut dicitur 1Io. 3.d. m
marg.| In hoc cognoscent   *   om nes etc.
marg.| {6. 369a} {Δ}] {o}] {m}] {n}] {e}] {s}] {a} quia Discipuli mei estis qui vos docui et commendavi hanc doctrinam dilectionis.
marg.| {b} Si dilectionem habueritis adinvicem Augustinus. Hic est enim fons, cui non communicat alienus, ut dicit Salomon Prv. 5.d. Et non dicit, si miracula fecerint, magis enim edificavit Ecclesiam caritas Apostolorum quam miracula. (In hoc cognoscent omnes, quia Discipuli mei estis,) quasi universi vos laudabunt, cum viderint vos imitantes meum amorem. Mt. 7.c. Nonne in nomine tuo Demonia eiecimus etc. Lc. 10.c. Ne letemini, quoniam Demonia vobis obediunt. Unde sequitur.
marg.| {c} Dicit ei Simon Petrus, Domine, quo vadis ? Resp ondet ad hoc, quod dixerat Dominus. Quo ego vado, vos non potestis venire. Multum enim movit Petrum, quod dixerat. Unde Chrysostomus Magnum quid est amor et igne ipso vehementius et ad ipsum reducit celum: et nulla est prohibitio, que eius promptum impetum detinere possit. Ardentissimus denique Petrus audiens, quoniam: Quo ego vado, vos non potestis venire, quid ait ? (Domine, quo vadis.) Hoc autem dixit, non tam discere volens, quo iret, quam sequi concupiscens ; non est tamen ausus dicere aperte. Venio tecum, sed ait. (Quo vadis.) Christus autem non ad verba, sed ad mentem respondit. Unde sequitur.
marg.| {d} Respondit Iesus, quo ego vado, non potes me modo sequi corr uptibilis ad incorruptionem: vel adhuc infirmus ad passionem sustinendam. Glossa quasi dicat: non festines modo, quia non es indutus virtute ex alto. Lc. ult. g.
marg.| {e} Sequeris autem postea quas i ne tamen desperes, quia postea sequeris. Sed hoc non suffecit Petro, nisi sequeretur modo. Unde subditur.
marg.| {f} Dicit ei Petrus, quare non possum te sequi modo ? quas i non stabit in me, quia.
marg.| {g} Animam meam pro te ponam quas i immo possum sequi: quia paratus sum pro te et tecum mori. Chrysostomus Quia audierat a Christo, quoniam maiorem hoc amorem nemo habet, insiliit, confestim insanabilis existens et ad extremitatem et ad consummationem amoris devenire volens. Item nota quod sicut vehemens erat in amore, quod licet Dominus bonam spem sequendi ei dedisset ; tamen neque ita desiderium potuit refrenare. Audacior etiam fuit ad loquendum, quia Dominus excusserat ab eo timorem proditionis, cum dixerat. (Sequeris autem postea.) Per hoc enim significavit,
marg.| Δ quod Petrus
marg.| *   omnes etc. quasi dicat: per hoc mandatum servabitis bonam conscientiam ad me, quia facietis, quod precipio et bonam famam ad illos, qui (in hoc cognoscent omnes,) etiam Ethnici et Gentiles.
marg.| {a} Quia Discipuli mei estis etc.  Is. 61.d. Omnes, qui viderint eos, cognoscent eos: quia isti sunt semen, cui benedixit Dominus. Est bonum Thema ad claustrales, vel quando est discordia inter aliquos. (In hoc,) signo. Hoc est enim signum, de quo dicitur Apc. 7.a. Nolite nocere terre et mari, neque arboribus, quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum. Et 2Tim. 2.c. Firmum fundamentum Dei stat habens signaculum hoc. Novit Dominus, qui sunt eius: quomodo nescit dilectione, quia eos signavit ? Ez. 9.c. soli salvati sunt, qui signum Tau habebant in frontibus. Tau idem est, quod consummavit. Hec est caritas, de qua. 1Tim. 1.b. Finis precepti est caritas. Glossa Finis, id est consummatio. Rm. 13.c. Qui diligit proximum, legem implevit. Et in eodem. Plenitudo legis est dilectio. Hoc signum debet esse in fronte. Vult enim Dominus, quod exterius ostendatur signum dilectionis, que est in corde. Contra illos, qui dicunt. Ego diligo eum, sed nolo loqui ei.
marg.| {b} Si dilectionem habueritis adinvicem Non dicit. Si ieiunatis, quia nec Demones comedunt, nec damnati. Unde Is. 65.c. Servi mei comedent et vos esurietis etc. Nec dicit: Si vigilaveritis, quia nec Diabolus dormit, sed semper circuit querens, quem devoret, sicut dicitur, 1Pt. 5.b. Nec dicit. Si afflicti fueritis, quia nec illi quiescunt et mali etiam: ut inique agant, laborant, ut dicitur Ier. 9.b. Ideo dicitur 1Corinth. 13.b. Si tradidero corpus {6. 369b} meum, ita ut ardeam ; caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Item nec dicit. Si miracula feceritis, quia et hoc mali faciunt. Unde Mt. 7.c. Nonne in nomine tuo Demonia eiecimus etc. Chrysostomus Dimittens dicere miracula, que erant facturi, ab amore eos designat. Hoc enim maxime est, quod ostendit homines Sanctos: omnis enim virtutis materia amor est: per hunc maxime salvamur omnes. Hoc enim est, ait, esse Discipulum, ita vos universi laudabunt, cum viderint vos imitantes meum amorem. Item Chrysostomus Miracula facere, hoc orbem terrarum induxit ad fidem, quia et amor preerat ; si vero amor non esset, neque et hoc permansisset, scilicet miracula facere. Hoc denique confestim fecit bonos sine miraculis et optimos, scilicet esse omnium cor unum et animam unam. Act. 4.f. Si vero abinvicem discessissent, odio anime periissent. Non illis autem hoc dicebat solum, sed et omnibus, qui debebant credere in eum: quia et nunc nihil aliud est, quod scandalizat Gentiles, quam quod non est amor inter Christianos. Sed ubi amorem adinvicem ostenderunt Apostoli ? Respondemus. Vides Petrum et Ioannem inseparabiliter se habentes adinvicem ad templum ascendentes. Act. 3. et 4. Vides et Paulum, ita ad eos dispositum, cum venit, ut videret Petrum et Iacobum et Ioannem. Gal. 2.b. Si enim alia habebant Apostoli, multo magis habebant matrem omnium bonorum amorem. Ab anima enim virtuosa hec res vegetatur, scilicet amor. Ubi enim est nequitia, exsiccatur hec planta. Cum enim multiplicata fuerit iniquitas, frigebit amor. Mt. 24.b. Sed et Ethnicos non ita inducunt signa, ut vita ; vitam autem nihil ita facit claram ut amor. Miracula enim facientes multoties seductores nominaverunt ; vitam autem puram reprehendere non habent. Item Chrysostomus Nihil ita convertit Gentiles, ut virtus: nihil ita scandalizat, ut malitia. Cum enim viderint avarum rapientem contra Deum, qui contraria iubet: et his, qui eiusdem Tribus sunt, tamquam feris utentem contra eum, qui iubet et inimicos amare et dicunt hoc irrationabile esse. Cum autem viderint trementes, qualiter suscipient eos, qui de immortalitate sunt sermones ? Cum viderint nos diligere principatum et aliis servientes passionibus vitiorum, firmius in suis remanent dogmatibus. Nos enim sumus causa manendi eos in errore: nam dogmata sua olim contempsissent, sed et nostra admirarentur ; ex vita autem nostra prohibentur: nam verba quidem philosophari facile est. Multi enim et apud eos hoc fecerunt ; inquirunt autem eam, que per opera demonstratio est. Ostende mihi, aiunt, fidem tuam per opera tua. Iac. d. Cum autem magis, quam fera divellimus proximorum substantias, iacturam nos vocant orbis terrarum. Nos ergo vindictam dabimus, non solum pro quibus male agimus, sed et quia nomen Domini per nos blasphematur. Rm. 2.d. et Is. 52.b.
marg.| {c} Dicit ei Simon Petrus, Domine, quo vadis ? Sic querit anima Iusti, ut sciat viam, qua sequatur Dominum. Unde Ps. 23. Vias tuas, Domine, demonstra mihi. Et est, ac si dicat. Domine, trahe me post te et ad te. Ct. 1.a. d.
marg.| {d} Respondit Iesus, quo ego vado, non potes me modo sequi quasi dicat: per tuam contemplationem non potes pervenire ad plenam fruitionem in presenti. Ex. 33.d. Non videbit me homo etc. Non videntur enim hic, nisi eius posteriora, quia exempla videmus ; sed ad premium non pertingimus. In contemplatione quidem pregustatur, sed parva est refectio in respectu et rara hora et parva mora. Ct. 5.b. Pessulum ostii mei aperui Dilecto meo, quod est quando preparat se ad contemplationem et habet aliquam delectationem. At ille declinaverat et transierat, cum anima mea liquefacta est, ut Dilectus locutus est, quesivi et non inveni eum, id est delectationem, quam habui in eo in principio, modo non invenio. Unde dicit illud Iob. 30.c. Mutatus es mihi in crudelem. Tunc dicunt adolescentule. Quo abiit Dilectus tuus, o pulcherrima mulierum: et queremus eum tecum ? Ct. 5.d.
marg.| {e} Sequeris autem postea id est post hanc vitam, perfecte comprehendens. Ct. 2.c. En ipse stat post parietem.
marg.| {f} Dicit ei Petrus, quare non possum te modo sequi id est in presenti tuam suavitatem plenius experiri ?
marg.| {g} Animam   *   me am
marg.| {6. 369c} Δ gnificavit, quod Petrus non esset ille traditor, de quo dixerat.
marg.| {a} Respondit Iesus, animam tuam pro me pones ? quas i non. Vel remissive. Pones quandoque sed non modo, quia.
marg.| {b} Amen, amen dico tibi Iura t, ut credat, quod tamen quasi impossibile reputabat Petrus.
marg.| {c} Non cantabit gallus bis, ut dicit Mc. 14.d. In hac nocte.
marg.| {d} Donec ter me neges vel negabis id est nunc confestim negabis. Non enim multum spatium ab hora, qua Christus dixit hoc, usque ad galli cantum. Intempesta enim hora noctis disputabat cum eis et prima et secunda custodia erat transiens. Vel
marg.| {c} Non cantabit Gallus etc. id est donec trinam negationem inchoes. Et hoc dicunt Mt. et Lc. Antequam gallus cantet, ter me negabis. Sed Mc. dicit apertius. Priusquam gallus bis vocem dederit, ter me es negaturus. Post primam enim negationem Petri, statim gallus cantavit ; sed ante secundum galli cantum iterum bis negavit. Et ita Trina negatio Petri ante primum galli cantum inchoata est ; ante secundum completa.
marg.| *   meam pro te ponam quas i paratus sum deponere sensum et rationem et intellectum in contemplatione tui: et tunc est quasi non esset. Tunc enim deficit anima in Salutare Dei. Augustinus Quasi animam deponit, qui perfecte desiderat.
marg.| {c} Non cantabit gallus id est gratia, que cantat, quando monet hominem ad opus et excitat.
marg.| {d} Donec ter me neges Prim a negatio post contemplationem est per negligentiam, secunda per torporem et ignaviam, tertia per implicationem secularium et curam: et tunc Dominus depressam animam, quam dimisit ad sui humiliationem, revocat gallo cantante, id est gratia eam excitante, vel aliquo excitatore.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Io. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=58&chapitre=58_13)

Notes :