Hugo de Sancto Caro

Capitulum 15

Numérotation du verset Io. 15,1 

1 Ego sum vitis
1 Hic incipit cap. 15 ΩJ ΩP Catena@ ( et passim )
vera
et Pater meus
agricola est.
Numérotation du verset Io. 15,2 

Omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum
et omnem qui fert fructum
purgabit eum ut fructum plus
afferat.
Numérotation du verset Io. 15,3 

Iam vos mundi estis
propter sermonem
quem locutus sum vobis.
Numérotation du verset Io. 15,4 

Manete in me
et ego in vobis.
Sicut palmes non potest facere2 fructum a semetipso nisi manserit in vite, sic et3 nec vos nisi manseritis in me4.
2 facere Rusch ] ferre Li449@ Li449 Weber |
3 et Rusch] om. Li449@ Li449 Weber |
4 manseritis - in me Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber |
Numérotation du verset Io. 15,5 

5Ego sum vitis, vos6 palmites.
5 Hic incipit cap. 15 ΩF ΩS ΩV iuxta capitala Stephani Langton (“.XIIII.” perpera) |
6 vos ΩF ΩS Rusch Weber] et praem. ΩV Li449@ Li449 |
Qui manet in me et ego in eo
hic fert fructum multum
quia sine me nihil potestis facere.
Numérotation du verset Io. 15,6 

Si quis
in me
non manserit
mittetur foras sicut palmes et arescet7 et colligent eum8
7 arescet Li449@ Li449 Rusch ] aruit Weber |
8 eum Li449@ Li449 Rusch ] eos Weber |
et in ignem mittent et ardet9.
9 mittent et ardet Li449@ Li449 Rusch ] mittunt et ardent Weber
Numérotation du verset Io. 15,7 

Si manseritis in me
et verba mea in vobis manserint,
quodcumque volueritis
petetis et fiet vobis.
Numérotation du verset Io. 15,8 

In hoc clarificatus est
Pater meus ut fructum plurimum10 afferatis
10 fructum plurimum Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
et efficiamini
mei discipuli.
Numérotation du verset Io. 15,9 

Sicut dilexit me Pater et ego dilexi vos.
Manete
in dilectione mea.
Numérotation du verset Io. 15,10 

Si precepta mea servaveritis,
manebitis in dilectione mea
sicut et ego precepta Patris mei11 servavi et maneo in eius dilectione.
11 precepta - Patris mei Li449@ Rusch ] inv. Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 15,11 

Hec locutus sum vobis ut gaudium meum
in vobis sit12
12 in vobis – sit Rusch Clementina Weber ] inv. Li449@
et gaudium vestrum impleatur.
Numérotation du verset Io. 15,12 

Hoc13
13 Hoc est] + autem CorS1=Cor3 (grec.)
est preceptum meum
ut diligatis invicem sicut dilexi vos.
Numérotation du verset Io. 15,13 

Maiorem hac dilectionem
nemo habet quam14 ut animam suam ponat
14 quam Li449@ ΩJ* Rusch ] om. Li449 ΩJ² (rubr. cancel.) Weber
quis15 pro amicis suis.
15 ponat quis Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Io. 15,14 

Vos amici mei estis, si feceritis que ego precipio vobis.
Numérotation du verset Io. 15,15 

Iam non dicam16
16 dicam Rusch ] dico Weber
vos servos quia servus nescit quid faciat17 dominus eius.
17 faciat Li449@ Li449 Rusch ] facit Weber
Vos autem dixi amicos quia omnia quecumque
audivi a Patre meo nota feci vobis.
Numérotation du verset Io. 15,16 

Non vos me elegistis
sed ego elegi vos
et posui vos
ut eatis
et fructum afferatis
et fructus vester maneat
ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo det vobis.
Numérotation du verset Io. 15,17 

Hec mando vobis
ut diligatis invicem.
Numérotation du verset Io. 15,18 

Si mundus vos odit
scitote quia me priorem vobis
odio
habuit.
Numérotation du verset Io. 15,19 

Si de mundo
fuissetis, mundus quod suum erat
diligeret.
Quia vero de mundo non estis,
sed
ego elegi vos de mundo.
Propterea odit vos mundus.
Numérotation du verset Io. 15,20 

Mementote sermonis mei
quem ego dixi vobis.
Non est servus
maior domino suo,
si me persecuti sunt et vos persequentur.
Si sermonem meum servaverunt
et vestrum servabunt.
Numérotation du verset Io. 15,21 

Sed hec omnia
facient vobis propter nomen meum,
quia nescierunt18 eum
18 nescierunt Rusch ] nesciunt Li449@ Weber
qui misit me.
Numérotation du verset Io. 15,22 

Si non venissem
et locutus fuissem eis19 peccatum non haberent.
19 fuissem eis Rusch Weber ] eis non fuissem Li449@ Li449 ΩJ* Cor3 (grec. omnino ita), eis fuissem CorS1 (grec. omnino ita) Cor3 (grec.)ΩJ² ( NON rubr. cancel. ),
Nunc autem excusationem
non habent de peccato20.
20 peccato Rusch ] + suo Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 15,23 

Qui me odit
et Patrem meum odit.
Numérotation du verset Io. 15,24 

Si opera non fecissem in illis21
21 illis Rusch ] eis Li449@ Li449 Weber
que nemo
alius facit22 peccatum non haberent.
22 facit Rusch ] fecit Li449@ Li449 Weber
Nunc autem et viderunt
et oderunt et me et Patrem meum.
Numérotation du verset Io. 15,25 

Sed ut impleatur sermo qui in lege eorum
scriptus esta:
0 Ps. 34, 19.
Quia odio habuerunt me23 gratis.
23 habuerunt me Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Io. 15,26 

24Cum autem venerit
24 Hic incipit capitulum CorS2 ( CUM AUTEM VENERIT PARACLITUS 2° non. an. HEC LOCUTUS ubi paris. incipit capitulum)
Paraclitus
quem ego mitto25
25 mitto Rusch ] mittam Li449@ Li449 Weber
vobis a Patre
Spiritum veritatis
qui a Patre procedit,
ille testimonium perhibebit de me,
Numérotation du verset Io. 15,27 

et vos testimonium
perhibetis
quia ab initio mecum estis.

Capitulum 15

Numérotation du verset Io. 15,1 
marg.| {6.374va} [¶Cave : capitulum Io. 15 in postilla incipit supra Io. 14, 31]
marg.| {c} a Ego sum vitis vera Quia iturus erat ad Passionem, ne scandalo Passionis separarentur a fide et dilectione eius ; ideo monet eos per similitudinem vinee, ne separent se, sed maneant in eo, sicut palmes in vite.
a Hic incipit capitum 15 secundum ΩJ.
marg.| Vel secundum Chrysostomum Ne dicant: omnibus nos inimicos constituisti et tunc nos deseris et recedis, ostendit, quod non dimittit eos: sed ita conglutinatus eis est, ut palmes in vite, si voluerint.
marg.| Item, quia rudes erant ad intelligendum, ideo parabolam proponit et per ipsam parabolam vult ostendere, quod eis, qui non attendunt his, que dicuntur, non est vivere, sicut nec palmes sine vite. Item, quia dixerat supra 14.b. Qui credit in me, opera, que ego facio et ipse faciet etc. ideo ostendit hic, quod signa, que facturi erant, sua virtute facerent, sicut palmes habet fructum ab humore vitis.
marg.| {c} Dicit ergo: Ego sum vitis Augustinus Vitis dicitur per similitudinem, non per proprietatem, quemadmodum dicitur ovis, agnus, leo, petra angularis. Dicitur etiam Christus vitis et discipuli palmites, secundum quod est caput Ecclesie, nosque membra eius, unius, scilicet nature cum palmitibus.
marg.| {d} Vera ad d ifferentiam illius umbratice vinee, que conversa est in amaritudinem vitis aliene. Is. 5.a. et Ier. 2.d.
marg.| marg.|{Δ} {a} {6.375ra} Et Pater meus agricola est cum quo ipse Filius est idem agricola, inquantum Deus. Sed de Patre dicit condescensive, de quo maiorem habebant opinionem, in quo dat eis fiduciam, cum Pater habeat eorum curam et diligentiam. Et cum Pater habeat eorum curam et quod faciant ipsi, quod in se est et non resupini fiant, pigris comminatur precisionem, dicens.
Numérotation du verset Io. 15,1 
moraliter
marg.| Sequitur {c} Ego sum vitis vera quasi dicat: eis, qui surrexerint et fuerint, dabo vinum. Viatores enim solent bibere vinum. Mt. 11.d. Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos. Ct. 5.a. Comedite, amici, bibite et inebriamini, carissimi. Eccles. 24.c. Venite ad me omnes, qui concupiscitis me: et a generationibus meis adimplemini. Ipse enim dicit se vitem, ibidem: Ego quasi vitis fructificavi.
marg.| Dicitur autem Christus vitis multis rationibus. Prima est, quia sicut mediante vite, mutatur aqua in vinum: sic per Christum factum est ad litteram, supra 2.b. Sic etiam per ipsum aqua carnalis sensus mutatur in vinum spiritualis intellectus ; Sic etiam per ipsum aqua tribulationis et angustie convertitur in vinum iucunditatis et letitie. Unde infra 16.c. Tristitia vestra vertetur in gaudium. Ps. 93. Secundum multitudinem dolorum etc. 2Cor. 1.a. Sicut abundant Passiones Christi in nobis ; ita et per Christum abundat consolatio nostra. De hoc vino dicit Ps. 103. Vinum letificat cor hominis. Est. 1.b. Vinum quoque, ut magnificentia regia dignum erat abundans et precipuum ponebatur. Is. 55.a. Venite, emite absque ulla commutatione vinum et lac.
marg.| Secunda ratio, quare dicitur vitis, est abundantia sue liberalitatis ; vitis enim totum dat palmiti et nihil ab eo recipit. Sic Christus dat nobis gratis humorem gratie et nihil recipit a nobis. Unde dicit <Glossa> interlinearis. infra eodem. Ego sum vitis, totum vobis dans, nihil a vobis accipiens. Ps. 15. Bonorum meorum non eges. Iob. 22.a. Quid prodest Deo, si iustus fueris.
marg.| Tertia ratio est, quia sine ipso non possumus fructum facere. Vel sicut dicit infra eodem. Sine me nihil potestis facere. Et de hoc habebitur postea.
marg.| Quarta ratio est, quia sicut de vite vinum: sic de latere Christi sanguis, qui sub specie vini conficitur in altari, sicut dicitur infra 19.f.
marg.| Ideo non solum dicitur vitis, sed etiam uva. Vitis enim dicitur, secundum quod ex ipso nascitur Ecclesia et propagatur spiritualiter. Dicitur uva, sive racemus, secundum quod natus est de Synagoga secundum carnem, quia et ipsa dicitur vinea. Is. 5.c.
marg.| Vel melius dicitur uva, secundum quod beata Virgo dicitur vinea, ex qua ortus est secundum carnem. Hec uva pressa est in torculari Crucis a Iudeis, sua autem voluntate, secundum quod ipse dicit Is. 63.a. Torcular calcavi solus. De isto torculari habetur Idc. 7.g. Quod Gedeon duos reges Madian, Oreb et Zeb interfecit. Oreb in petra et Zeb in torculari. Per istos duos significatur Diabolus. Dicitur enim Oreb, id est tentans ; et Zeb, id est rapiens, sive devorans. Tentat enim ad culpam et rapit ad penam. Gedeon, id est Christus in petra et in torculari Diabolum occidit. In petra notatur Christi patientia, in torculari eius angustia.
marg.| Per patientiam vicit tentatorem, per angustiam depredatus est raptorem. Ad hec duo venit ad eum Diabolus, ut tentaret eum de errore mortis: vel forte, ut impatientem redderet et ut raperet animam eius ; si quid iuris in eo habere possit. Unde ipse dicit supra 14.d. Venit Princeps mundi huius et in me non habet quicquam. Sed Christus ex patientia resistit tentationi. Unde dicentibus membris Diaboli: Si filius Dei es, descende de Cruce, Mt. 27.e. et Lc. 23.e. Ipse non descendit, sed patiens perstitit et ex angustia raptorem expoliavit, quia ex angustia, sive pressura Crucis exivit sanguis redemptionis, quo redempta est preda, que a predone tenebatur captiva: Secundum quod dicitur 1Pt. 1.c. Pretioso sanguine Agni. Et 1Cor. 6.d. Empti estis pretio magno etc.
marg.| Et nota quod ex una parte corporis exivit vinum tantum, ut a pedibus et a manibus ; ex alia parte exivit vinum et aqua, scilicet a latere, id est sanguis et aqua. Et per hoc spiritualiter notatur, quod Dominus quibusdam exhibet vinum: quibusdam vero vinum et aquam, quia due sunt partes Ecclesie, ut dicit Glossa super illud Mt. 12.d. Viri Ninivite etc. Una, que peccare nescit ; altera, que peccare desistit. Primi sunt innocentes, secundi penitentes. Primi designantur per Reginam Austri, de cuius peccato non legitur, secundi per Ninivitas. Primi bibunt vinum purum, quia Dominus talibus infundit et confert spiritualibus et purius gaudium. Talibus dicit ; Inebriamini, carissimi. Aliis autem dat vinum cum aqua: quia sicut debent gaudere de venia, ut tamen semper doleant et recogitent preterita male acta. Unde Eccles. 5.b. De propitiatu peccatorum noli esse sine metu. Talibus dicit ; Bibite, amici. Ct. 5.a. Ps. 74. Calix in manu Domini vini, meri, quoad primos ; plenus mixto, quoad secundos. Sequitur.
marg.| {a} Et Pater meus agricola est Ager Christus. Hunc agrum coluit Pater, Gn. 27.d. Ecce odor Filii mei, sicut odor agri pleni, benedixit Dominus. Iste ager, sive hec vinea precepto et dispositione Patris fuit fossa in Passione, secundum illud Ps. 21. Foderunt manus meas et pedes meos etc. Is. 2.c. Ingredere in petram, abscondere in fossa humo, 4Rg. 3.c. Facite alveum torrentis huius in fossas et fossas.
marg.| Item paxillata fuit, quando Christus ligatus est ad palum, sive ad columnam.
marg.| Item putata fuit in palmitibus, id est Discipulorum recessione ab eo. Ideo dicitur Ct. 2.c. Tempus putationis advenit. Mt. 26.f. Tunc Discipuli relicto eo omnes fugerunt. Iob. 6.c. Necessarii mei recesserunt a me. Et 19.b. Noti mei, quasi alieni, recesserunt a me.
marg.| Item flevit hec vinea in sudore, vel ad litteram, in Cruce, sicut dicuntur flere vinee. Hbr. 5.b. Cum clamore valido et lacrimis offerens exauditus est.
marg.| Item propagines emisit in manuum extensione. Unde Is. 63.a. Tota die expandi manus meas ad populum incredulum, quia graditur in via non bona.
marg.| Item floruit in sanguinatione. Fructum tulit in anime emissione. Emisit enim spiritum quasi nostre redemptionis pretium et fructum, de quo fructu dicit Apostolus 1Cor. 1.d. Factus est nobis Sapientia a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio.
Numérotation du verset Io. 15,2 
marg.| {b} Omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum ut a gricula. In quo insinuat, quod sine operibus non possunt manere in eo ; sed oportet, quod manentes in se mandata eius faciant et adversa sustineant.
marg.| Item in hoc notat Iudam, quod pro infructuositate sua sit abscissus. Et quia in hoc terruerat, in sequenti mulcet, dicens.
marg.| {c} Et omnem, qui fert fructum oper um adherens viti per fidem et caritatem.
marg.| {d} Purgabit eum vel purgat, id est excolit et germinabiliorem fecit circumcidendo superfluitatem. Vel Purgabit, hoc quantum ad tribulationes eorum, dictum est. Augustinus Purgabit mundando corda Spiritum veritatis et caritatis infundendo.
marg.| {e} Ut fructum plus afferat Ecce utilitas purgationis, id est tribulationis, in quo consolatur eos, ostendens, quod tribulatio eorum fluctuosa. Et nota quod non dicit purgandam vitem, sive radicem excolendam ; sed, eum, id est palmitem et tamen radices etiam vinearum solent excoli et terra circumfodi: quare ergo non dixit hoc de vite ? Solutio: Per hoc ostendit, quod ipse sibi sufficit ; Discipuli vero indigent purgatione et agricole auxilio. Unde Christus non se dixit vitem, quia indigeret cultura ; sed propter hoc tantum, ut sciant, quoniam sine eius virtute nihil operari possunt: et quoniam eos, ita unitos esse oportet fidei eius, ut palmites viti. Sequitur.
Numérotation du verset Io. 15,2 
moraliter
marg.| {h} Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum ; et omnem, qui fert fructum, purgabit eum Quid am enim per tribulationem tolluntur et abscinduntur ; quidam vero purgantur: sicut vas reprobum in igne crepat ; sed vas bonum ibi consolidatur. Mal. 3.a. Purgabit filios Levi. Non dicit filios Babylonis, quia bonos probat et examinat. Prv. 3.b. et Hbr. 12.b. Flagellat omnem filium, quem recipit. Sicut ancilla lavat vas integrum, sed non confractum, immo proiicit ; et sicut agricola curam habet terre fructifere et non sterilis.
marg.| {e} Ut fructum plus afferat quia in tribulatione crescit fructus. Unde Is. 27. secundum aliam litteram. Tribulatio super tribulationem, spes super spem. Iacob 1.a. Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationes varias incideritis. Et subdit fructum ; Scientes quoniam probatio fidei vestre patientiam operatur ; patientia autem opus perfectum habeat.
Numérotation du verset Io. 15,3 
marg.| {f} Iam vos mundi estis etc.  Quia dixerat metaphoram et non expresserat, de quibus diceret: ideo non dicant, de quibus hoc dicis: et ita in sollicitudinem mittantur: ideo metaphoram ad eos aptat, dicens ; Iam vos mundi estis etc. quasi vos estis palmites, de quibus dixi. Vel ita continua. Dixerat se vitem et agricolam Patrem: ne ergo crederetur Filius indigere cultura, sicut vitis: et non esse agricola, sicut Pater.
marg.| {f} Iam vos mundi estis id est purgati in parte, sicut palmes.
marg.| {g} Propter sermonem, quem locutus sum vobis quasi dicat: si Pater est agricola et purgator: et ego purgo, qui idem Deus sum cum eo. Tertio continuatur sic. Dixerat, quod quidam palmites abscinduntur, quidam purgantur: ne ergo credant se esse de abscissis, dicit.
marg.| {f} Iam vos mundi estis quas i vos estis illi purgati et fructificantes: qui tamen purgamini adhuc, propter sermonem, quem locutus sum vobis, id est eruti estis ab errore Iudaico et ab iniquitate per meam doctrinam, secundum Chrysostomum et secundum Augustinum loquitur de mundatione Baptismi, que fit per sermonem. Non dicit aquam, quia et ipsa sine verbo est aqua solum ; sed per verbum fit Sacramentum.
Numérotation du verset Io. 15,4 
marg.| {h} Manete in me id est facite, quod in vobis est, non abscindamini a me per timorem.
marg.| {i} Et ego in vobis quasi dicat: vos estis palmites et potestis tolli, vel dimitti in vite, si vultis ; sed ego semper maneo sicut stipes manet. Chrysostomus Ut non pro trepidatione abscindantur ab eo laxatam eorum timore animam restringit et sibi ipsi conglutinare intendit ; et ideo benignam ostendit spem, dicens ; Et ego in vobis, quasi dicat: radix quidem manet, tolli vero et dimitti palmitum est. Vel.
marg.| {h} Manete in me quasi dicat: feci, quod in me est, facite ergo quod in vobis. Ego vos purgavi ; vestrum est de cetero fructificare. Sed ut hoc possitis, oportet in me manere.
marg.| {h} Manete ergo , in me, id est mihi adherete per fidem et ne recedatis per tribulationem.
marg.| {i} Et ego in vobis id est vobis adherebo et subministrabo humorem. Et hoc oportet, quia.
marg.| {h} Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite quia per adhesionem recipit a stipite et radice vitis humorem.
marg.| {l} Sic nec vos pote stis fructum facere.
marg.| {m} Nisi in me manseritis fide et amore. Et hoc patet, {6. 375b} quia.
Numérotation du verset Io. 15,5 
marg.| {n} Ego sum vitis id est ad similitudinem vitis, que totum dat palmitibus et nihil ab eis accipit.
marg.| {o} Vos palmites Hoc dicit, ut dicit Chrysostomus ne crederent Discipuli, quod eorum ministerio Christus indigeret.
marg.| Item ut sciant, quod miracula non faciant, nisi eius virtute, nec alia bona. Ideo etiam quod dixerat superius se esse vitem, repetit propter impressionem in mente eorum et explanatione. Unde adhuc subdit, idem, sed aliis verbis confirmat in eis, quod dixerat.
marg.| {p} Qui manet in me quasi dicat: non solum vos specialiter, sed et generaliter, quicumque manet in me, faciendo quod in se est, ut a me non disiungatur.
marg.| {q} Et ego in eo faci endo, quod in me
marg.| Δ est et perfi-
Numérotation du verset Io. 15,3 
moraliter
marg.| {f} Iam vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis Illi igitur, qui non possunt agere magnas penitentias, saltem debent libenter audire verbum Dei et facere pro posse ; quia si non possunt ferre purgationem tribulationis, possunt mundari per verbum predicationis. Sermo enim Dei est aqua. Unde supra 7.f. Si quis sitit, veniat ad me et bibat. Sed quare non sunt mundi illi, qui tot audiunt sermones, maxime Theologi ? Apostoli enim non nisi per tres annos ad plus audierunt. Sed ipsi sicut panni, in quibus ponuntur cineres, qui sordidantur, unde alii lavantur. Item nota quod quantumcumque fit bona lixivia, numquam propter hoc lavantur panni, nisi ponantur in ea et moveantur et fricentur. Similiter, quia cor, id est affectionem non ponunt in verbis Domini, nec confricant ibi, ideo non lavantur.
marg.| {h} Manete in me et ego in vobis 2Io. 4.c. Deus caritas est et qui manet in caritate etc.
marg.| {k} Sicut palmes etc.  sic nec vos, nisi in me manseritis quia aliter humorem gratie non recipitis. Is. 59.a. Peccata vestra diviserunt inter vos et Deum vestrum. Ideo dicitur Eph. 3.d. In caritate radicati et fundati.
marg.| {n} Ego sum   *   vi tis etc.
marg.| {6. 375c} Δ est et perficiendo quod sibi deest.
marg.| marg.|a
marg.| Hic fert fructum multum per me subministrantem humorem gratie.
marg.| {b} Quia sine me nihil potestis facere nec parum, vos etiam Apostoli, qui tanti estis, multo magis nec alii: et hoc est magnum damnum carere fructu. Sed ne credatur hoc sufficere in penam non manentium in eo, ideo ulterius produxit sermonem ad supplicium dicens.
marg.| {c} Si quis in me non manserit quod est in libertate arbitrii, id est si non fecerit, quod in se est, ut maneat in fide.
marg.| {d} Mittetur foras id est non excoletur ultra, manu agricole et cura eius et diligentia carebit.
marg.| {e} Sicut palmes abscissus proiicitur {f}   Et arescet Chrysostomus siccatur id est si quid habebat radicis, deponit, id est gratiam et denudatur ea. Et quis ultimus finis ? Ecce.
marg.| {g} Et colligent eum ] Glossa messores Angeli, ut dicitur Mt. 13.e.
marg.| {h} Et in ignem mittent gehe nne.
marg.| {i} Et ardet vel ardebit. Glossa vel in vite sunt, vel in igne. Et nota quod intentio Domini est hortari Discipulos, ut non recedant ab eo tempore tentationis. Unde ponit exemplum vitis, monet eos blandis et tristibus. Promittit enim fructum manentibus ; recedentibus vero comminatur carentiam fructus, cum dicit. Sicut palmes non potest facere fructum etc. Et ibi: Sine me nihil potestis facere. Comminatur etiam ignis supplicium, ut ibi: In ignem mittent et ardet. Et quia dixerat manendum in se, ostendit, quid sit in se manere, dicens.
marg.| {k} Si manseritis in me pro, id est si verba mea in vobis manserint Querit enim Dominus eam, que per opera, ostensionem, quia sponte. Augustinus Tunc verba dicuntur manere in nobis, quando facimus, que precipit: et diligimus, que promittit, qui non facit, eum tangit, sed non coheret.
marg.| {m} Quocumque volueritis, petetis  : quia tales inquantum tales, non volunt, nisi que sunt salutis.
marg.| {n} Et fiet vobis etsi non aliis, pro quibus oratis. Et nota quod premisit meritum, sicut etiam sup. 14.b. dicens. Quoniam quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam, induxit: Si diligitis me, mandata mea servate. Item nota ad continuationem, quod supra terruerat, dicens. Si quis in me non manserit, mittetur foras etc. Ideo hic consolatur statum, subdens. Si manseritis in me etc. Item in predicto verbo notavit Iudam et Iudeos insidiatores, quasi dicat: illi ardebunt ; sed vos manebitis in me et fructificabitis. Illi ergo timere debent et formidare: non vos, qui estis in me: Vos enim estis inexpugnabiles, quia Patri placetis. Unde ait.
marg.| {o} In hoc clarificatus est vel glorificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis. Chrysostomus Sermonem, quem prius dixerat: Quodcumque volueritis, petetis   et c etera, dignum fide facit per hoc, quod subdit. In hoc glorificatus est Pater meus et cet. Si enim fructificare pertinet ad gloriam Patris, non contemnet Pater gloriam suam ; sed faciet, quod petitis utile ad fructum. Nehem. 8.c. Gaudium Domini est fortitudo vestra. Et est sensus: In hoc glorificatus est Pater meus etc. id est letatur ; si in me maneatis et fructum feratis: et amat vestrum fructum. Si ergo amat vos, confidite ; si est Patris gloria fructificatio vestra, nihil suspicemini, vel timeatis malitiosum.
marg.| Item nota quod quia dixerat superius: Manete in me. Et iterum ; Qui manet in me et ego in eo. Et iterum: Si manseritis in me et verba mea in vobis manserint etc. et non expresserat, manete in Patre, ne propter hoc crederent eum Patrem excludere et minus considerent in Filio tamquam minus forti eos sine Patre continere, ideo dicit: In hoc glorificatus est Pater meus id est in hoc apparet gloria Patris.
marg.| {p} Ut fructum plurimum afferatis Eius enim gloria, cuius gratia vos fructum habetis: in quo ostendit, quod sicut a se, ita et a Patre habent, unde fructificent. Per hoc etiam ostendit, quod non opera Iudeorum gloria sunt Patris ; sed ea, que facturi erant ipsi Discipuli.
marg.| {q} Et efficiamini mei Discipuli quasi dicat: fructum facere, hoc est Discipulum esse. Et sicut est gloria Patris vester fructus ; ita est gloria Magistri, id est mei, cuius est donum. Eph. 2.b. Dei donum est ex operibus, ut ne quis glorietur: ipsius enim sumus factura, creati in Christo Iesu {6. 375d} in operibus bonis. Sed ne dicant, cecidimus a paternis auxiliis, derelicti sumus nudi et deserti ab omnibus facti sumus: ideo subdit.
marg.| {r} Sicut dilexit me Pater et ego dilexi vos quasi dicat: in
marg.| Δ me aspicite,
marg.| *   vitis etc.  Hoc patet.
marg.| {b} Quia sine me nihil potestis facere nec etiam bene cogitare. Unde 1Corinth. 4.b. Quid habes, quod non accepisti ? si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis ?
marg.| Item 2Cor. 3.b. Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est.
marg.| Item, nec loqui bene est a nobis. Prv. 16.a. Hominis est animam preparare et Domini gubernare linguam. Et Ps. 44. Lingua mea calamus scribe. Mt. 10.c. Non enim vos estis, qui loquimini.
marg.| Item, nec bene operari. Is. 26.c. Omnia opera nostra operatus es in nobis. Ier. 10.d. Scio, Domine, quia non est in homine via eius: nec viri est, ut ambulet et dirigat gressus suos.
marg.| {c} Si quis in me non manserit ]   in p resenti per fidem et constantiam in penitentia, vel tentatione.
marg.| {d} Mittetur foras in f uturo a Sanctorum societate. Erit enim cum hedis, non cum agnis in iudicio. Mt. 25.c.
marg.| Item Apc. ult. c. Foris canes.
marg.| {f} Et arescet id est omni bono deficiet.
marg.| {g} Et colligent eum vel eos, per fasciculos.
marg.| {h} Et in ignem mittent ]   et a rdet, secundum illud Is. 33.b. Spine congregate igni comburentur. Mt. 25.d. Ite, maledicti, in ignem eternum. Et nota quod collecti dicuntur mitti in ignem: quia corpore et anima suscitati damnabuntur. Vel collecti dicuntur, quantum ad consimiles penas et culpas. Unde Mt. 13.d. Colligite primum zizania et alligate ea in fasciculos ad comburendum. Ibi dicit Glossa Non in unum fascem, quia pro modo perversitatis sue unusquisque punietur.
marg.| Item ISIDORUS. Consimilis culpe reos, consimilis cruciatus constringet. Mt. 3.c. Paleas comburet igni inextinguibili. De quo igne habetur Is. 66.g. Ignis eorum non extinguetur. Hoc est ergo iudicium vitis inutilis, ut ardeat, id est pravorum Christianorum et maxime pravorum Theologorum, qui deberent ferre vinum bone doctrine et meliores deberent esse ceteris et sunt peiores. Unde Glossa Sarmenta precisa ceteris lignis viliora sunt: quia nullis usibus deputantur, sed ignis, vel in igne sunt, vel in vite. Ez. 15.a. Fili hominis, quid fiet de ligno vitis ? Et postea dicitur. Quomodo lignum vitis inter ligna silvarum, quod dedi igni ad devorandum ; sic tradam habitatores Hierusalem et ponam faciem meam in eos. De igne egredientur et ignis consumet eos.
marg.| Mali dicuntur comburendi, sicut.
marg.| Spine, propter avaritie asperitatem et compunctionem.
marg.| Palee, propter superbiam et levitatem.
marg.| Naphta, propter invidiam et ire et odii discordiam.
marg.| Sarmenta, propter sterilitatem et acediosam fructuositatem.
marg.| {k} Si manseritis in me per amorem.
marg.| {l} Et verba mea in vobis manserint per operis expletionem.
marg.| {m} Quocumque volueritis, petetis et fiet vobis Quia ergo nihil impetramus a Deo, ex hoc est, quia non manemus in eo, nec verba sua in nobis. Multum enim valet deprecatio Iusti, non dicit iniusti. Iac. 5.d. Is. 1.d. Cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis ; et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam ; manus enim vestre sanguine plene sunt, sup. 9.f. Deus peccatorem non audit.
marg.| {o} In hoc clarificatus est Pater meus, ut plurimum fructum afferatis et efficiamini mei Discipuli quasi dicat: Deus letatur de fructu vestro et disciplinatu, id est de gloria vestra in futuro et disciplina in presenti. Nehem. 8.c. Gaudium Domini est fortitudo vestra.
marg.| {r} Sicut dilexit me Pater et ego etc.  Hoc patet usque ibi:
marg.| {o} Hoc est preceptum
marg.| {6. 376a} Δ me aspicite, qui amatus sum a Patre ; sed tamen patior. Neque enim quod interficior, argumentum est, quod non amor a Patre: neque si vos pati, vel etiam mori permittam, argumentum est, quod non amen vos, vel Pater ; sed potius signum est amoris. Prv. 3.b. et Hbr. 12.b. Flagellat omnem filium, quem recipit. Ex quo ergo diligo vos.
marg.| {a} Manete etia m inter adversa.
marg.| {b} In dilectione mea id est a me amando non recedatis. Qualiter autem hoc fit, subdit.
marg.| {c} Si precepta mea servaveritis adve rsa sustinendo, mortem non timendo, sicut dixi vobis, Mt. 10.d. Nolite timere eos, qui occidunt corpus.
marg.| {d} Manebitis id est ostendetis vos manere.
marg.| {e} In dilectione mea id est mei, ut me ametis.
marg.| {f} Sicut et ego precepta Patris mei servavi volu ntarie patiendo et moriendo.
marg.| {g} Et per hoc, maneo, id est manere me ostendo.
marg.| {h} In eius dilectione sicu t dicit supra 14.d. Ut cognoscat mundus, quia diligo Patrem. Et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Chrysostomus
marg.| {c} Si precepta mea etc.  manebitis etc.  Per hoc ostendit, quod si vitam ostenderint puram, nullus eos superare poterit. Et nota quod humane loquitur. Non enim Legislator sub mandato debebat poni ; sed ad imbecillitatem et suspicionem audientium multa dicit: ideo ne credatur propter verba condescensionis esse inferior, auctorabilius loquens premisit: Manete in dilectione mea, non dicit Patris. secundum Augustinum sic legitur ab illo loco.
marg.| {r} Sicut dilexit me Pater et Ego dilexi vos quasi dicat: ecce plurimus fructus est vobis ex dilectione. Sed unde dilectio ? Quia prius dilexi vos, sicut dicitur 1Io. 4.b. Sicut dilexit me Pater, non quod li, sicut, dicat equalitatem nostre nature et sue, sicut est in Patre et in Filio ; sed conformitatem gratie. Et quia dilexi vos.
marg.| {a} Manete in dilectione mea quia diligo vos, id est perseverate in gratia, quam dedi vobis, que fuit effectus vestre dilectionis. Et quomodo ? Ecce.
marg.| {c} Si precepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea id est ostendetis vos manere in gratia per bona opera, vel ipsa opera habentibus gratiam, augmentant in eis gratiam et conservant, sicut cibus ignis sunt ligna.
marg.| {f} Sicut et ego precepta Patris mei servavi et maneo in eius dilectione id est per hoc ostendor diligi a patre meo ego homo. Sequitur.
marg.| {i} Hec locutus sum vobis exho rtando et docendo.
marg.| {l} Ut gaudium meum in vobis sit id est gaudeam de vobis, quod est, quando gratiam prestat, quasi dicat: hec dixi vobis, ut maneatis in gratia in presenti.
marg.| {n} Et gaudium vestrum impleatur in f uturo, dum per gratiam venietis ad consortium et gloriam meam, secundum illud Mt. 25.b. “Intra in gaudium Domini tui”.
marg.| Item infra 16.e. Petite et accipietis, ut gaudium vestrum plenum sit. Et ut hoc impleatur. Hoc est preceptum meum etc. Chrysostomus legit sic.
marg.| {i} Hec locutus sum vobis etc.  Disc ipuli antequam scirent appropinquare Passionem Domini, gaudebant in eo et exultabant in doctrina et miraculis eius. Sed audita morte eius tristati sunt et amplius etiam tristandi in eius morte: ideo Dominus in consolationem eorum et ut predictam tristitiam amoveret, plura locutus, ut letitiam in eis restitueret. Et hoc est, quod dicit.
marg.| {i} Hec pred icta consolatoria et mitigatoria.
marg.| {k} Locutus sum vobis, ut gaudium meum id est gaudium in me habitum, sive quod habebatis prius in me et de me.
marg.| {m} In vobis maneat id est persistat et non interrumpatur per tristitiam, nec abscindamini a me per pusillanimitatem.
marg.| {n} Et gaudium vestrum impleatur in f uturo, gaudium in retributione, quod erit, si continuetur hic a nobis gaudium in tribulatione. Chrysostomus Omnia bona tunc habent mercedem, cum in finem venerint decentem, si vero intercidantur in medio, naufragium fit: quemadmodum navis onusta infinitis divitiis, si ad portum non pervenerit, sed in medio submersa fuerit pelago, nihil profuit {6. 376b} ex multis divitiis ; sed et tanto maiorem facit calamitatem, quanto et plura habuit et ampliores sustinuit labores: ita est de animabus, que in mediis excoluntur agonibus. Propterea Paulus gloriam et honorem et pacem dixit obviatura esse his, qui secundum patientiam bonorum operum currunt. Rm. 2.b. Reddet unicuique secundum opera sua: his quidem, qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem querentibus vitam eternam.
marg.| Et Mt. 10.c. et 24.b. Qui perseveraverit usque in finem etc.
marg.| Et 1Corinth. 9.d. omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium ; ille, scilicet qui non interrumpit cursum.
marg.| Ut autem melius continuent gaudium in tribulatione et sic perveniant ad gaudium glorie, monet eos, habere concordiam et caritatem inter se, per quem omnia vincent et contemnent adversa. Et hoc est, quod sequitur.
marg.| {o} Hoc est preceptum meum, ut diligatis invicem in q uo intelligitur dilectio Dei, sicut etiam predixerat. Manete in dilectione mea. Unde Chrysostomus Vides Dei amorem nostro amori velut catena copulatum. Ideo quandoque duo dicuntur mandata, quandoque unum. Non est enim possibile, habentem primum, non habere secundum mandatum. Nam quandoque quidem ait. In hoc pendet lex et Prophete. Mt. 22.d. Quandoque vero dicit. Quecumque vultis, ut faciant vobis homines et vos eadem facite eis.
marg.| Hec est enim lex et Prophete. Mt. 7.b. et alibi. Plenitudo legis est dilectio. Rm. 13.c. Item. Omnis lex in uno sermone impletur. Gal. 5.c. Quod et hic dicit: Hoc est preceptum meum ut tunc diligatis invicem quas i in isto complebitis omne preceptum, 1Tim. 1.b. Finis precepti est caritas, id est consummatio.
marg.| Et non simpliciter amorem, sed et modum ostendit, dicens.
marg.| marg.|{Δ} {a} Sicu t dilexi vos]
marg.| {o} Hoc est preceptum meum, ut diligatis invicem Domi nus mittens Apostolos in exercitu contra diabolum, in quo necessaria est concordia, ne unus prodat alium et ut concorditer et unanimiter aggrediantur pugnam: tradidit eis preceptum dilectionis, que est mater concordie et per consequens victorie: quia omnis pugna unanimiter aggressa victoriam parit. Ideo Ecclesia dicitur terribilis, ut castrorum acies ordinata. Ct. 6.a. De qua dilectione dicitur. Col. 3.c. Super omnia hec caritatem habentes, que est vinculum perfectionis. Ad quam tenentur specialiter et principaliter claustrales et Religiosi. Que est in tribus, de quibus Mt. 16.d. Si quis vult venire post me, abneget semetipsum etc. Et alibi etc. Lc. 14.g. Nisi quis renuntiaverit omnibus, que possidet etc. Se enim et sua et suos debet abnegare homo: quia tria facit dilectio Dei, dilectio sui, dilectio proximi. Dilectio Dei facit negare sua. Unde 2Cor. 8.b. Scitis gratiam Domini nostri Iesu Christi: quoniam cum dives esset, propter nos egenus factus est. Sed unum beneficium petit aliud consimile. Unde si eum diligimus, iustum est, ut et nos propter dilectionem eius nostra relinquamus. Quod significatum est, 1Rg. 24.a. ubi habetur. Abiit David et fugit in speluncam Odollam, quod cum audissent fratres eius et omnis domus patris eius, descenderunt ad eum ilLc. Unde propterea exheredaverunt se cum eo. Odolla autem interpretatur testimonii probatio. Quando enim homo sequitur Christum et exheredat se pro eo, testimonio probat, quod ipse diligit Deum. Sicut enim mulier habens munuscula ab adultero proiicit ea, ne displiceat viro suo ; sic munera mundi proiicere debet, ne Christo displiceat et maxime Religiosi hoc facere debent: quia sicut dicitur 2Mcc. 12.g. Invenerunt sub tunicis interfectorum de donariis idolorum, que apud Ianniam fuerunt, a quibus lex prohibet Iudeos. Et sequitur ibi, quod omnibus manifestum factum est, eos ob hanc causam corruisse. Iannia interpretatur mare et significat mundum, cuius donaria sunt Iudeis, id est Religiosis mortifera. Unde per istos significantur illi, qui
marg.| moriuntur in
marg.| {6. 376c} {Δ}] {a} Sicut dilexi vos id est gratuito et sancto et affectuoso amore, non sicut homines invicem se diligunt, vel naturaliter, vel carnaliter, vel vocaliter. Unde Augustinus Definit plenitudinem mutue dilectionis, quam nos habere precipit, dicens.
marg.| {b} Maiorem hac dilectionem nemo habet id est maius signum, vel effectum dilectionis.
marg.| {c} Quam ut animam suam ponat quis pro amicis, suis id est pro illis, quos amant. Augustinus quasi dicat: hanc habui et volo vos habere, ut sicut posui animam pro vobis: ita vos pro fratribus, ut me imitemini, sed non mihi comparemini. Chrysostomus Per hoc ostendit, quod hec recessio non est odii, sed amoris, quasi dicat: admirari et laudare oporteret, non tristari, vel tremere: quia pro vobis est, quod primo animam, supra 10. bonus Pastor animam suam dat pro ovibus suis.
marg.| {d} Vos amici mei estis Sic continua. Dixerat, quod animam suam ponit pro amicis suis, possent ergo dicere: nos sumus servi, non amici, ideo dicit. Vos amici mei etc. Vel sic.
marg.| Pro amicis pono animam, quia mea Passio erit utilis amicis tantum et illis, qui voluerint ad amicitiam meam reverti: sitis ergo amici, id est amantes me et hoc per mandatorum observationem. Et hoc est, quod dicit.
marg.| {d} Vos amici mei estis id est vos esse ostenditis.
marg.| {e} Si feceritis, que ego precipio vobis Prob atio enim dilectionis, exhibitio est operis, supra 14.c. Si quis diligit me, sermonem meum servabit. Vel sic.
marg.| {d} Vos amici mei estis id est ego amo vos.
marg.| {e} Si feceritis, que ego precipio vobis id est si amatis invicem: et alia, que iussero, feceritis. Et quia iam fecerant mandata et facere proponebant, subdit signa sue dilectionis ad eos.
marg.| {f} Iam non dicam vos servos vel dico, sicut Iudei, qui serviliter fecerunt mandata Dei. Et loquitur de Apostolis pro tempore, quo fuerunt a Spiritu Sancto inflammati ad amorem.
marg.| {g} Quia servus, nescit quid faciat Dominus eius id est secreta Domini sui, Rm. 8.c. Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore etc.
marg.| marg.|{Δ} {a} Vos autem
marg.| moriuntur in proprietate. Et habetur de hoc Iosue 7.a. de Achor, scilicet quod tulit de anathemate Ierico. Et dicitur in eodem 7.d. quod tulit pallium coccineum valde bonum et ducentos siclos argenti, regulam quoque auream.
marg.| Per que designantur tria genera proprietatum in Religiosis, in vestibus inordinatis, in pecunia, in libris. Dilectio ergo Dei faciat huiusmodi abnegare. Dilectio sui facit, ut abneget se: sicut quando aliquis castrum habet, quod non tenet de aliquo: et diligit illud et timet perdere: quando non potest illud defendere per se, accipit illud ab aliquo Potente faciens ei homagium, ut iuvet eum.
marg.| Dicit autem communiter, bonum castrum custodit, qui corpus suum custodit. Dico autem, quod multo melius castrum custodit, qui voluntatem suam et cor custodit, quam si non habeat, inimicus noster diabolus nihil potest contra nos. Unde Ps. 118. Me exspectaverunt peccatores, ut perderent me Nm. 21.f.
marg.| Ignis egressus est de Esebon, quid interpretatur cogitatio meroris et flamma de Seon, quod interpretatur germen voluntatis. Ponat ergo claustralis castrum voluntatis in manu alterius: numquam enim peccabit, quandiu habebit castrum illud in alterius custodia ; sed diabolo tentanti dicere poterit: vade ad Prelatum meum, qui castrum illud possidet et clavem habet. Sed quidam sunt, qui statim quando commiserunt suum castrum alii et fecerunt homagium, volunt illud rehabere.
marg.| De quibus Beatus Bernardus. Quid semel vos nobis commisistis ? quid iterum de vobis vos intromittetis ? Dilectio proximi facit suos abnegare, sicut quando guerram habet aliquis et timet, ne amici sui aliquid amittant, si se cum eo teneant, abiurat eos: vel facit, quod sui se abiurent. Quod significatum est, 1Rg. 22.a. ubi dicit David ad Regem Moab. Maneat oro Pater meus et mater mea vobiscum, donec sciam, quid faciat mihi Deus. Et reliquit eos ante faciem Regis Moab. Sic debet relinquere suos, qui vult salvari: quia amici sunt impedimento fugientibus.
marg.| {6. 376d} Unde Exod: 4.f. quando Moyses secum tulit uxorem suam et filios suos, cum esset in itinere in diversorio, occurrit ei Dominus et volebat eum occidere: et ideo remisit eos. Unde Dominus, infra 19.e. Dimisit matrem et suos Discipulos, quando ascendit in Crucem: sic debet facere, qui Crucem penitentie, vel religionis ascendere vult. Et hoc est, quod addit.
marg.| {a} Sicut dilexi vos quia propter nos semetipsum abnegavit et sua et suos. Semetipsum. Phil. 2.a. Exinanivit semetipsum formam servi accipiens.
marg.| Item sua. 2Cor. 8.b. Propter nos egenus factus est.
marg.| Et super illud, supra 14.d. Venit Princeps mundi huius et in me non habet quicquam, dicit Glossa Noluit Dominus habere, quod perderet: pauper enim venit, ne haberet diabolus, quid auferret. Mt. 8.c. Filius hominis non habet, ubi caput suum reclinet. Suos etiam reliquit et quasi abnegavit propter nos. Mt. 12.g. Que est mater mea et qui sunt fratres mei ? De his dicitur Ier. 12.b. Reliqui domum meam, id est cogitationem meam, meos, scilicet dimisi hereditatem meam, meam, scilicet dedi dilectam animam in manus inimicorum eius, id est vitam. De quo.
marg.| {b} Maiorem hac dilectionem nemo habet etc.  Et p onuntur in hac serie signa plura dilectionis Christi ad nos, sicut in prima expositione diximus.
marg.| Hoc etiam debemus facere pro Christo, ut animam, id est voluntatem propriam deponamus pro eo, quod inter omnia difficillimum est.
marg.| In hoc enim tertio signo defecerunt Magi, id est magni et sapientes in claustro. Ex. 8.e. Et 1Rg. 7.f. Tulit ergo David unum lapidem et funda iecit et circumducens percussit eum in fronte.
marg.| Per quinque lapides quos accepit David, intelliguntur quinque, que sunt principaliter in religione. Tres primi sunt abrenuntiatio trium in voto.
marg.| Quartus lapis est cultus divini diligens observantia ad quod pertinet, quicquid constitutum est in religione de officio divino.
marg.| Quintus est conversationis cauta et superabundans honestas, ad quod pertinet quicquid est in victu, vestitu, receptione hospitum et huiusmodi. His lapidibus debet armari David, id est qui intrat claustrum pugnaturus contra diabolum. Sed uno istorum, id est abrenuntiatione proprie voluntatis occiditur Philistheus, id est diabolus ipse.
marg.| {d} Vos amici mei estis si f eceritis, que ego precipio vobis.
marg.| De hoc dicitur satis, supra 14.c. Si quis diligit me, sermonem meum servabit etc. Et nota etiam, quod hic ponuntur tria signa dilectionis. Primum est anime dispositio, ibi: Maiorem hac dilectionem. Secundum preceptorum observatio, ibi: Vos amici mei etc. Tertium est secretorum Domini participatio, ibi: Vos autem dixi amicos: quia omnia etc. Primum est in patientia et sustinentia malorum, etiam mortis pro amico. Secundum in operatione bonorum. Tertium est in receptione spiritualium consolationum.
marg.| De primo dicitur. Lc. 21.d. In patientia vestra possidebitis animas vestras. Idc. 5.a. Qui sponte obtulistis animas vestras periculo, benedicite Deo. Is. 49.d. secundum aliam litteram. Sanctificate eum, qui despicit animam pro amico suo. Et hec est vera amicitia. Unde Sir. 22.d. A facie amici non me abscondam: et si mala mihi evenerint, per illum sustinebo. Ecce primum, scilicet mala pati, etiam mortem pro amico. Ecclesiast. 7.d. Mortuo non prohibeas gratiam. Secundum est mandata eius agere. Caritas enim non solum patiens est ad sustinendum ; sed benigna ad agendum. Hoc requirit Dominus, dicens.
marg.| {d} Vos amici mei estis, si feceritis, que ego etc.  1Io. 3.d. Non diligamus verbo et lingua ; sed opere et veritate. Tertium est secreti amici participare.
marg.| Prima duo pertinent ad meritum: hoc tertium est pregustatio premii, quando Dominus in oratione revelat secreta sua et dat consolationes suas. Os. 2.c. Et ducam eam in solitudinem: et loquar ad cor eius. De hoc dicitur.
marg.| marg.| * {a} Vos autem
marg.| {6. 377a} {Δ}] {a} Vos autem dixi amicos, quia omnia, quecumque audivi a Patre meo
marg.| ego homo ad opus hominum.
marg.| {c} Nota feci vobis Vera enim amicitia apparet in revelatione secretorum. Unde Amos 3.b. Num faciet Dominus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos Prophetas. Gn. 18.c. Num celare potero quicquam Abraham ? Sed quid est quod dicit: Omnia quecumque etc. Contrarium enim videtur illud infra 16.c. Multa habeo vobis dicere ; sed non potestis portare modo. Solutio: Sicut dicit. Chrysostomus nihil aliud per hoc, id est (omnia,) et per hoc, id est (audivi,) construit, quam quoniam nihil alienum a Patre loquitur, sed que sunt Patris: quia vero hoc maxime videtur esse discipulorum et amicorum, scilicet ineffabilia, id est secreta dicere et hac ait digni effecti estis communione. Omnia, autem cum dicat, quecumque eos audire oportebat, dicit. Augustinus dicit: Omnia, quecumque audivi etc. loquitur pro tempore futuro. Dicit enim se fecisse, que scit se facturum in Resurrectione, ubi beati erunt in anima et in corpore. Et est sensus.
marg.| {b} Omnia, que audivi a Patre meo, nota feci id est nota faciam, vobis, id est meipsum, qui sum a Patre et in me omnia vobis revelabo. <Glossa> interlinearis sic legit.
marg.| {b} Omnia, que audivi ego homo ad opus hominum, id est omnia necessaria vobis. Solet etiam sic exponi.
marg.| {b} Omnia, quecumque audivi id est omnia, quecumque vobis nota feci, audivi a Patre. Deinde ponit aliud signum, sive argumentum dilectionis sue, dicens.
marg.| {d} Non vos me elegistis priu s diligendo.
marg.| {e} Sed ego elegi vos id est dilectioni vestre precucurri, 1Io. 4. Prior dilexit nos.
marg.| {f} Et posui vos id est plantavi in me. Et servat adhuc metaphoram
marg.| marg.|Δ vitis.
marg.| marg.|{a} Ut eatis]
marg.| Vel {e} Ego elegi vos de p eccato, vel de massa malorum, vel de Synagoga Iudeorum separando.
marg.| {f} Et posui vos in gratiamΔ Vel in Apostolatum.
marg.| {a} Ut eatis id est extendamini per orbem universum, secundum illud Ps. 79. Extendit palmites suos usque ad mare.
marg.| {b} Et fructum afferatis per conversionem hominum.
marg.| {c} Et fructus vester maneat id est inde habeatis gaudium et premium eternum. Vel secundum Chrysostomum, id est stabilis sit fides eorum, quos convertitis, quasi dicat: non solum dilexi vos ; sed etiam ubique terrarum benefici palmitibus vestris et stabiles faciam. Confidite ergo, quia si {6. 378a} Δ fructus vester manet, multo magis vos.
marg.| {a} Ut quodcumque petieritis etc. quasi dicat: dico, ut fructum afferatis: ut sic merito operum et laborum exaudiamini. Et hoc est. Ut quodcumque petieritis Patrem, apud quem principii auctoritas.
marg.| {b} In nomine meo Hoc dicit, ne credatur in Filio minoritas.
marg.| {c} Det vobis vel secundumChrysostomum. Idem vobis. Unde dicit Chrysostomus Eius, qui petitur est facere, vel dare: si ergo petitur Pater, qualiter Filius dat, vel facit ? Respondemus: ut discas, quoniam non minor Filius, sed equalis. Et habetur simile sup. 13.b. Quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam. Et nota quod per multa ostendit Dominus amorem suum ad eos.
marg.| Primo in patiendo pro eis, que patiebatur tunc, ibi Maiorem hac dilectionem etc.
marg.| Secundo in dicendo secreta Patris, ibi: Omnia, quecumque audivi etc.
marg.| Tertio in precurrendo ad amicitiam, ibi: non vos me elegistis etc.
marg.| Quarto in largiendo eis magna bona et conservando fructum eorum et propagando, Ibi: Posui vos, ut eatis et fructum etc.
marg.| Quinto in exaudiendo eorum preces et desideria, ibi: Ut quodcumque petieritis etc. Ostensa ergo sua dilectione et modo diligendi nos, exigit nostram, dicens.
marg.| {d} Hec mando vobis, ut diligatis invicem sicu t ostendi vobis me diligere vos. Chrysostomus ponit hanc litteram. Hec locutus sum vobis, ut ametis vos invicem, quasi dicat: hec, que dico vobis, quod, scilicet animam meam pono pro vobis: et quod ad vos primus cucurri et alia signa dilectionis: non dico exprobrando ; sed magis, ut in dilectionem vos inducam.
marg.| {e} Si mundus vos odit etc. Augustinus. Cur ergo se membrum supra verticem extollit ? Recusas esse in corpore, si non vis odium mundi sustinere cum capite. Vel: Si mundus vos odit etc. quasi dicat: dico, ut diligatis invicem: etiam inimicos diligite et sufferte, scientes, quia et ego mundum dilexi, a quo tamen odia sustinui. Et hoc est ; Si mundus etc. Vel aliter. Prius monuit eos, ut se diligerent ; hic monet, ut inimicos letanter exemplo suo tolerent. Vel sic. Prius monuit eos ad dilectionem ; sed quia caritas patiens est et benigna: ideo monet eos hic ad patientiam. Chrysostomus Prius ad dilectionem induxit: deinde quia persecutionem pati a multis et exprobrari difficile erat et sufficiens, ut animam excelsam humiliaret: et pauci existentes turbabantur plebis tante debentes prelium suscipere, preliniens et resuscitans animas eorum, dicit.
marg.| {e} Si mundus vos odit, scitote id est recogitate.
marg.| {f} Quia me priorem vobis odio habuit quasi dicat: non oportet dolore, sed letari de hoc, quod odiunt vos Iudei, quia per hoc communicatis Passionibus. Et est argumentum amoris, scilicet quod me amatis et amo vos ; et e contrario dolere vos oportebit, si diligeremini a mundo: quia hoc esset signum amoris et conformitatis mundi. Unde subdit.
marg.| {g} Si de mundo fuissetis, mundus utiq ue, quod suum erat, id est sibi consonum, diligeret: quia simile applaudet suo simili et diligit. Itaque si diligeremini a mundo, per interiora offerretis signum et ostensionem, diligeret, falsa dilectione, qua se falso diligit ; sed vere odit, quia odit naturam, diligit vitium. Simile supra 7.a. Non potest vos odisse mundus: me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo.
marg.| {h} Quia vero de mundo non estis id est non estis mundanis in malitia conformes.
marg.| {i} Sed ego elegi vos ] gratis separavi.
marg.| {k} De mundo ] de quo aliquando fuistis.
marg.| {l} Propterea odit vos mundus ] quasi dicat: iustitia vestra est mundani odii causa.
marg.| {m} Mementote sermonis mei ] Augustinus. Quia exemplo sui, quo alius melior non est, monuit ad ferenda odia mundi: subdit, quare eum in hoc debeant imitari: quia, scilicet ipse est Dominus, illi servi: ideo commemorat, quod a principio sermonis eius dixerat, dicens: Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis, supra 13.b. Et sicut tunc {6. 378b} dixi invitando ad humilitatem: ita et modo dico invitando ad sustinendam persecutionem. Et quis est ille sermo ? Ecce non est servus etc. Vel Sermonis mei, illius, scilicet superioris, scitote, quia me priorem odio habuit. Et subdit causam, quia.
marg.| {n} Non est servus maior Domino suo ] Et ita, si me Dominum, persecuti sunt: et vos servos, persequentur, in quibus etiam me persequuntur. Chrysostomus Ostendit eos zelotes sui ; id est imitatores maxime esse in hoc. Quamdiu enim fuit Christus in carne, prelium habuerunt ad eum Iudei ; quia vero translatus est ad eos, rursus venit bellum, tamquam ad heredes et imitatores eius. Et non solum persequentur factis ; sed et insidiabuntur verbis. Unde subdit.
marg.| {p} Si sermonem meum ] qui sum Magister.
marg.| {q} Servaverunt ] id est observaverunt, ut scilicet caperent me in sermone: r
marg.| Et vestrum servabunt ] qui estis Discipuli, id est observabunt, secundum illud Ps. 36. Observabit peccator Iustum. Hoc enim de Christo dicitur, Mc. 3.a. et Lc. 14.a. Et {6. 378c} Δ illi observabant eum. Et subdit illam consolationem dicens.
marg.| {a} Sed hec omnia odia , scilicet cordium, persecutionem factorum, observationem verborum.
marg.| {b} Facient vobis propter nomen meum id est  p ropter odium nominis mei, quasi dicat: me in vobis odibunt et persequentur sermonem vestrum, quia meus est, contemnent et observabunt. Tanto igitur miseriores, qui propter hoc nomen ista faciunt: quinto beatiores, qui propter hoc nomen ista patiuntur. Sicut alibi ipsi dicit. Mt. 5.a. Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam. Secundum hoc sic exponitur.
marg.| {b} Facient vobis propter nomen meum id est propter amorem nominis mei, id est quia me amatis, ideo vos persequentur. Sed quare odiunt ipsi nomen tuum: vel quare non amant te ? Ecce.
marg.| {c} Quia nesciunt eum, qui misit me id est non credunt me, missum a Patre, nec habent veram fidem de Patre: quia si haberent, Filium non odirent. Et hoc dicit in consolationem Discipulorum, quod non solum Filius ; sed et Pater contumeliam patitur cum eis. Nec solum Filio, sed et Patri iniuriantur Iudei ; unde et venia eos et excusatione privans, subdit etiam aliam mitigationem, dicens.
marg.| {d} Si non venissem etc.  quas i carent venia et excusatione, quia scienter persequentur veritatem in vobis. Vel sic continua: Misit me, dico ; sed si non venissem etc. Vel sic Dixerat generaliter. Odit vos mundus. Item vos persequentur ; sed non specificaverat de Iudeis: ideo specialiter hic determinat Iudeos, ad quos missus est ipse Christus, dicens.
marg.| {d} Si non venissem carn em assumendo.
marg.| {e} Et locutus fuissem eis doce ndo, tam signis, quam verbis et beneficiis.
marg.| {f} Peccatum non haberent Non quod non haberent peccatum, antequam venisset ; sed peccatum dicit antonomastice illud peccatum, quod non crediderunt in Christum. Vel peccatum, tantum.
marg.| {g} Nunc autem quia veni et locutus sum eis.
marg.| {h} Excusationem non habent de peccato suo infi delitatis. Et nota quod multis modis consolatur Discipulos contra odia et persecutiones mundi. Primo exemplo sui, ibi: Scitote, quia priorem me odio habuit. Secundo, quia signum est iniquitatis diligi a mundo, ibi: Si de mundo fuissetis etc. Tertio, quia signum est virtutis odiri ab eo, ibi: Quia vero de mundo non estis etc. Quarto, quia de iure pati debet servus cum Domino, ibi: Non est servus maior Domino suo. Quinto, quia amore sui patiuntur, ibi: Propter nomen meum. Sexto, quia etiam in hoc iniuriantur Patri, ibi: Quia nesciunt eum, qui misit me. Septimo, quia venia carent et excusatione, ibi: Si non venissem etc. Non enim parva erat consolatio presonare eorum supplicium, ut dicit Chrysostomus Unde adhuc subditur.
marg.| {i} Qui me odit et Patrem meum odit Ne e nim dicerent, licet non credant in te, nec diligant ; tamen credunt et diligunt Patrem: et ideo excusabiles sunt: zelantes enim Patrem te persequuntur: ideo destruens eorum excusationem, dicit.
marg.| {i} Qui me odit sicu t Iudei.
marg.| {k} Et Patrem meum odit id est ad modum odientis se habet id est eum offendit, qui me offendit. Unde inexcusabiles {6. 379a} Δ sunt, quia et me et in me Patrem offendunt. Et adhuc ostendit, quod ex malitia eum oderunt: quia non solum verba dixit ; sed opera fecit, que nemo alius fecit. Unde dicit:
marg.| {a} Si opera non fecissem in eis Glossa Non inter eos, vel coram eis, sed in eis: quia eos sanavit, pro quibus debuerant eum amare, non odisse.
marg.| {b} Que nemo alius fecit ut q uod pavit tot millia de panibus paucis, sup. 6.b. quod super aquas ivit et Petrum ire fecit: Mt. 14.c. et alia huiusmodi, que propria auctoritate fecit.
marg.| {c} Peccatum non haberent Illu d magnum infidelitatis est. Chrysostomus Destruit excusationem eorum: a sermonibus enim tribuit doctrinam. Et numquam sic locutus est homo, sup. 7.g. Adiecit et eam, que est ab operibus secundum legem Moysi: Dt. 18. Qui ab illo, qui hoc facit et dicit, persuaderi universos iussit, cum ad pietatem ducat et miracula tribuat maxima et non simpliciter signa ; sed que nullus alius fecit. Et de hoc etiam ipsi fuerunt testes, dicentes: Numquam sic apparuit in Israel. Et etiam: A seculo non est auditum, ut quis aperuerit oculos cecinati, sup. 9.f. Item de Lazaro, sup. 11.f. Et mirificationis modus novus est.
marg.| {S379a} Dt. 18.d. Si tacita cogitatione responderis: quomodo possum intelligere verbum, quod non est locutus Dominus ? hoc habebis signum. Quod in nomine Domini ille Propheta predixerit et non evenerit: hoc Dominus non est locutus.
marg.| {d} Nunc autem et viderunt illa opera.
marg.| {e} Et tame n oderunt me etc. quia impugnant veritatem, que est eadem in me et Patre, vel in quo offenditur Pater et Filius. Confirmat autem, quod dixerat per Scripturas, dicens.
marg.| {f} Sed ut etc.]   Et p onitur li   ut cons ecutive, sive eventus.
marg.| {g} Qui in lege eorum scriptus est id est in lege eis data, vel id est in Psalmis.
marg.| {h} Quia odio etc. id est sine culpa mea, vel sine causa, vel sine utilitate sua. Augustinus. Gratis odit, qui nullum ex odio commodum querit, vel incommodum fugit. Sic impii oderunt Christum. Sic Iusti diligunt gratis, non propter aliud, sed propter ipsum. Chrysostomus dixit causam odii, scilicet nequitiam eorum. Sed neque in hoc stat, sed et Prophetam inducit hoc idem antiquitus resonantem et dicentem: quoniam, scilicet oderunt me gratis. Sic et Paulus facit, Rm. 11. Multis enim admirantibus, quare Iudei non crediderunt. Prophetas inducit predicentes antiquitus et causam ostendentes, quoniam nequitia eorum et despectio infidelitatis fuit eis causa. Sequitur.
marg.| {i} Cum autem venerit Paracletus, quem ego etc. Chrysostomus Poterant dicere Discipuli, si sermonem tuum servaverunt et nostrum servaverunt, ut tu dicis: si te persecuti sunt et nos persequentur, si signa viderunt in te, que nullus fecit: si verba audierunt, que nullus dixit et nihil profecerunt: si patrem tuum odiunt et te cum illo: qualiter igitur nos immittis ad eos ? qualiter nos fide digni erimus ? qualiter attendent nobis, qui eiusdem sunt Tribus et generis nobiscum ? Ut igitur non hec cogitantes turbentur, vide, quam inducit consolationem cum venerit Paracletus, quem ego etc. quasi dicat: ille dignus fide testis erit: ideo vocat eum Spiritum veritatis, non Spiritum sanctum. Ideo etiam dicit: qui a Patre procedit quasi qui omnia certissime novit, sicut ipse discat, quoniam novi, unde venio et quo vado. Et nota verba singula.
marg.| {i} Cum autem venerit spon te, ut Deus non credatur minor, quia missus.
marg.| {k} Paracletus id est consolator. Hoc dicit: ut sit fiducia consolationis, vel Advocatus: ut sciant, quod vincent in causa contra Iudeos.
marg.| {l} Quem ego mittam vobis Ecce quod filius mittit Spiritum sanctum, sicut Pater. Unde etiam dicitur Spiritus filii. Gal. 4.a. Misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra etc. Item 1Pt. 4.c. Qui est eius Spiritus, super vos requiescet. Item Rm. 8.b. Si quis Spiritum Christi non habet, hic non est eius.
marg.| {m} A patre Fili us dicitur mittere a Patre, a quo habet et esse. Chrysostomus non habet, a Patre et dicit: Ecce non adhuc Pater solus, sed et Filius est, qui mittit Spiritum sanctum.
marg.| {n} {6. 379b} Spiritum veritatis
marg.| Hoc dicit, ut sic fiducia predicationis. Vel veritatis, contra umbras legales. Vel veritatis, quasi non vos decipiet.
marg.| {o} Qui a Patre procedit Ecce quod et Pater mittit.
marg.| {p} Ille testimonium perhibebit de me quasi dicat: eadem dicet vobis, que ego. Per quod patet, quod non dico hec blandiens vobis, vel pro gratia vestra. Ille autem erit fide dignus, quia Spiritus veritatis et a Patre procedet et ita non fallet. Item, testimonium perhibebit de me, non solum apud vos, sed apud Iudeos, sive contra eos manifestatione signorum, que in adventu Spiritus sancti facietis in nomine meo. Unde subdit.
marg.| {q} Et vos Apos toli per eum illustrati et confortati.
marg.| {r} Testimonium perhibebitis de m e, quod modo non auderetis. Is. 43.b. Vere vos testes mei, dicit Dominus. Et bene poteritis testimonium perhibere de me: quia audistis meam doctrinam et vidistis vitam.
marg.| {s} Quia ab initio mee predicationis.
marg.| {t} Mecum estis Chrysostomus, quasi dicat: vos habebitis credulitatem et fide digni eritis et per adventum Spiritus et quia mecum morati estis: quia non ab aliis, sed a meipso audistis. Ex hoc enim et ipsi Discipuli certificant et confirmant sermonem suum, dicentes: quia manducavimus et bibimus cum illo, sicut dicit Petrus Act. 10.f. Dedit eum manifestum fieri non omni populo ; sed testibus preordinatis a Deo, nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo. Item Actuum 4.d. Non possumus, que audivimus et vidimus, non loqui. Item 1Io. 1.a. Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus et manus nostre contrectaverunt etc. Item Lc. in Prologo: Sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt sermonis.
marg.| {a} Vos autem dixi amicos: quia omnia, quecumque audivi etc.  Domi nus enim seipsum et omnia in se necessaria revelat. In hoc statu amicitie erat Isaias, cum dicebat. Is. 14.c. Secretum meum mihi etc. Ps. 147. Non fecit taliter omni nationi et iudicia sua etc. Amos 3.b. Non faciet Dominus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos Prophetas. Gn. 18.c. Num celare potero Abraham et Bar. 4.a. Beati sumus, Israel: quia que Deo placent, manifesta sunt nobis. Sed maxima ingratitudo et proditio est, quando aliquis prodit secreta amici.
marg.| Ita faciunt illi, qui divinas consolationes in oratione recipiunt et statim aliis ad ostentationem produnt. Contra quod dicitur Prv. 25.a. Gloria Dei est celare verbum. Ideo dicebat Isaias. Secretum meum mihi retinebo, scilicet Eccl. 22.d. Est concordatio ad amicum, excepto convicio et improperio et superbia et mysterii revelatione et plaga dolosa, Prv. 20.c. Et, qui revelat mysteria et ambulat fraudulenter et dilatat labia sua, ne commiscearis.
marg.| Vel aliter possunt hec tria assignari: ut mandatorum observatio pertineat ad incipientes et est satis de decem preceptis. Consiliorum revelatio, ad proficientes et dicantur consilia Domini, que abscondita erant in veteri lege, que dicit Dominus Mt. 5.a. Beati pauperes spiritu etc. Beati, qui lugent etc.
marg.| Hec enim secreta ignoravit mundus et adhuc ignorant mundani.
marg.| Tertium, id est anime expositio, ad perfectos et pervenientes.
marg.| Et nota quod circa istum locum loquitur Chrysostomus, de amore Domini et per contrarium de avaritia et amore mundi dicens: Quia magnum quid est et inexpugnabile amor et non verbum nudum ostendamus. Per opera enim ipse Christus inimicos existentes reconciliavit: nos amici facti in amore eius: ipse incepit ; nos saltem sequamur ipsum: in proprium locum amat nos ; nos saltem in id quod expedit nobis, amemus eum: ipse inimicos existentes dilexit ; nos saltem amicum existentem amemus. Sed nos contraria facimus. Propter nos enim blasphematur Deus: propter rapinas et avaritias nostras orbem terrarum assumpsit universum hec egritudo avaritie et omnium detinet animas. Ier. 9.c. A minori usque ad maiorem etc. A Christo redempti sumus et auro servimus: {6. 377b} Christi damnationem profitemur ; et mammone omni desiderio obedimus: et genus et delectationem et naturam et leges et omnia ignoramus propter aurum.
marg.| {S377b} Chrysostomus Forte aliquis vestrum dicet, per unamquamque diem de avaritia disputas ? Utinam et secundum unamquamque noctem possem hoc facere: utinam et in forum assequentem et in mensam et uxores et amicos et filios et famulos et agricolas et rusticos et ipsum pavimentum et parietes esset possibile hanc semper resonare vocem: ut saltem parum ita remitteremus avaritias.
marg.| Si concupiscibile aurum honoratos facit, multo magis celum. Sed dicet aliquis, deridetur inops, etiamsi virtuosus fuerit. Sed non apud homines deridetur ; sed apud insensibiles et irrationales. Ideo neque enim si deriderent quidem te asini et acclamarent eolii, sapientes vero omnes laudarent, curares ; si Rex terrenus te laudaret, parvam curam haberes de hominibus vilibus, si te deriderent. Si ergo Dominator te laudat, cur cachadorum et caponum laudationes inquiris ?
marg.| Item usquequo in gurgite vertimur ; usquequo stultos et gulosos statuimus nostros Iudices et consideratores ? Tales, scilicet gulosi et stulti eos, qui in alea ludunt et ebrios et eos, qui ventri vivunt, examinare possunt ; virtutem autem et malitiam neque somno imaginari possunt ? Quomodo ergo tales facimus examinatores virtutis ? Propterea numquam perveniemus ad arcem virtutis, quia inexpertis et indoctis concedimus nostra iudicare. Illi vero non secundum rationem, sed secundum propriam indisplicibilitatem examinant et iudicant.
marg.| Item Chrysostomus Sapientie et patientie et omnis Philosophie magistra nobis est inopia, quia et Lazarus cum inopia vivebat et coronatus est. Lc. 16.f. Et Iacob pane solo potiri cupiebat. Gn. 28.d. Et Ioseph in ultima inopia factus est ; sed non solum servus erat, sed et vincantus: et propterea magis eum admiramur: et non ita eum laudamus, cum frumentum distribuat ; ut cum carcerem habitabat: non cum diadema circumferebat ; sed cum catenam: non cum in throno sedebat ; sed cum insidias patiebatur et vendebatur. Sequitur.
marg.| {d} Non vos me elegistis priu s diligendo.
marg.| {e} Sed ego elegi vos id est a culpa separavi.
marg.| {f} Et posui vos id est in statu gratie plantavi.
marg.| marg.| * {a} Ut ] sic   eatis bene
marg.| Vel aliter {e} Sed ego elegi vos etc. Predicatores enim debent esse electi, ut cunctos in vita transcendant: et positi, id est plantati et firmi in adversis: ut omnia in patientia superent et vincant. De primo dicitur 1Rg. 10.d. Stetit Saul in medio populi et altior fuit universo populo ab humero et sursum. Et ait Samuel ad omnem populum, certe videtis, quem elegit Dominus, quod non sit similis ei in omni populo. De secundo habetur 1Th. 3.a. Nemo moveatur in tribulationibus istis. Ipsi enim scitis, quod in hoc positi sumus. Locus ergo Iustorum est tribulatio. Eccles. 10.a. Locum tuum ne dimiseris, recedendo, scilicet ab eo, vel cadendo in eo, sicut malus
marg.| marg.|Θ miles est, qui
prol.| Item potest hoc esse thema in electione.
marg.| {e} Ego elegi vos et posui vos etc.  Elig itur quis per communem assensum, ponitur per confirmationem. Et nota quod quidam non eliguntur a Domino ; sed a seipsis, vel se ingerunt et violenter intrudunt in prelationem, qui dicunt Amos 6.d. Numquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua ? Alii ab homine propter commodum temporale. Unde Is. 3.a. Vestimentum tibi est, Princeps esto noster. Et supra 6.b. Voluerunt eum rapere in Regem, quia saturaverat eos panibus. Alii eliguntur ex diabolo, ut qui ex invidia eliguntur, ut alius expellatur: Sicut Ieroboam electus fuit et Roboam expulsus, 3Rg. 12.c. Alii eliguntur a carne, quia nepos, vel cognatus: Et talis fuit Abimelech. Idc. 9.a. Considerate, quia os vestrum et caro vestra sum. Alii eliguntur a mundo: sicut Saul, 1Rg. 8. dicitur, quod querebat asinas patris sui et electus est in Regem. Ita multi dicunt, iste bene custodiet iura Ecclesie nostre et bene procurabit negotia nostra, bene queret asinas, non animas: et nostra defendet, quia potens est, vel nobilis, vel magnus placitator. Hi licet non directe a Domino eligantur ; tamen aliquando a Domino ponuntur, quando, scilicet confirmantur ab aliis bona intentione. Aliunde autem a Domino eliguntur aliqui, quando ab aliis electi bona intentione, ipsam electionem habent in patientia. Sed tamen quandoque non ponuntur a Domino, ut quando confirmantur timore, vel precibus, que secundum Deum peius est muneribus. Sed quidam a Domino et eliguntur et ponuntur. De quibus Ps. 64. Beatus, quem elegisti etc. Et de his dicit.
marg.| {f} Et posui vos - ]   Δ sui vos,
marg.| marg.| {6. 377c} {Δ}] viti s
marg.| {a} Ut eatis id est crescatis in virtute, sicut dicitur planta ire, id est crescere et propagines mittere. Unde Os. 14.c. Ibunt rami eius ut Libani.
marg.| {b} Et fructum afferatis vel secundum Chrysostomus feratis, in operatione, scilicet.
marg.| {c} Et fructus vester maneat in c elesti retributione.
marg.| marg.| * {a} Ut sic, eatis, bene volendo.
marg.| {b} Et fructum afferatis bene operando.
marg.| {c} Et fructus vester maneat pers everando. Istud autem potest dici Predicatoribus, in quo notatur, quales debent esse et quid debeant agere. Quales debeant esse, quia debent esse electi et positi, sive plantati. Electi, id est separati ab omni carnalitate et unitate, plantati et firmati in veritate. Electi a malo, positi in bono ; separatum esse a peccato oportet, qui predicat peccata vitanda. Unde Rm. 2.d. Qui predicas non furandum, furaris: qui dicis non mechandum, mecharis: qui abominaris idola, sacrilegium facis. Item.
marg.| Turpe est Doctori, cum culpa redarguit ipsum.
marg.| Item, qui predicat bonum faciendum, debet et ipse facere et in hoc positus esse. Act. 1. Cepit Iesus facere et docere: Is. 42.d. Qui vides multa, nonne custodies.
marg.| Item Is. 48.b. Infrenabo te laude mea, id est predicatione, ne intereas, id est ne facias oppositum eius, quod predicas. Iob. 39.c. Circumdabis collo eius hinnitum, id est predicationem, que ligat hominem. Prv. 6.a. Illaqueatus es verbis oris tui. Rm. 5.d. Nihil audeo loqui eorum, que per me non efficit Christus.
marg.| marg.|Θ miles est, qui deiicitur ad ictum mollis casei. Sic ergo patet, quales debent esse. Quid autem debeant agere, subditur.
marg.| {a} Ut eatis ] scilicet predicando.
marg.| {b} Et fructum afferatis per confessiones audiendo.
marg.| {c} Et fructus vester maneat quasi dicat: facite, ut stabilis sit fructus conversorum pro eis intercedendo. Et nota quod dicit, eatis, in mundum, scilicet ad predicandum, sicut Iacob misit filios suos in Egyptum propter frumentum. Gn. 42.a. Audivi, quod triticum venundetur in Egypto: quare negligitis ? descendite et emite. Sicut etiam Moyses misit exploratores in terram Canaan, Nm. 13.b. Confortamini et afferte nobis de frugibus terre. Et nota quod Beniamin non ivit, quia iuvenis et ei timebatur a patre.
marg.| Item nota quod numquam Isaac ivit in Egyptum ; sed Iacob ivit: in quo notatur, quod ad predicandum non debent mitti, nisi maturi etate et moribus, sive conversatione. Unde et per Beniamin, qui non mittitur, sed domi tenetur, significantur iuvenes etate. Per Isaac, qui interpretatur risus, significantur dissoluti moribus et conversatione.
marg.| Item nota quod unus e fratribus in Egypto retinetur, aliis redeuntibus et referentibus frumentum: per quem significantur quidam Predicatores qui, convictu secularium maculantur et non revertuntur ; sicut corvus ad cadaver illectus non rediit ad arcam. Sic ergo habes tria genera filiorum Iacob. Unus domi retinetur, alii missi fructum deferunt, quidam ab Egyptiis detinetur. Ille, qui domi retinetur, significat illos, qui officio divino et contemplationi relinquuntur: illi, qui vadunt et fructum afferunt, bonos Predicatores: ille, qui remanet in Egypto, Predicatores secularibus irretitos. Hi significantur per illos tres, supra 11. Mariam, Martham et Lazarum. Per Mariam significantur penitentes, vel contemplativi. Per Martham, que ministrat, Predicatores boni. Per Lazarum infirmum, vel ligatum institis in sepulchro carnalis voluptatis Predicatores infructuosi. Dicit ergo: Posui vos, quod est contra illos, qui officio predicationis se ingerunt. Ier. 23.d. Ipsi narrabant et non misi eos. Rm. 10.c. Quomodo predicabunt, nisi mittantur ; Hbr. 5.a. Nemo assumit sibi honorem ; sed qui vocantur a Deo tamquam Aaron. Iob. 38.a. Numquid mittes fulgura et ibunt etc.
marg.| {6. 377d} {a} Ut eatis ] quod est contra illos, qui in locis propinquis et civibus, ubi sunt, predicare volunt: nec extra procul, ubi sunt ignota hospitia.
marg.| Quod est contra illud Mt. 9.d. Circumibat Iesus civitates et castella. Ier. 31.b. Annuntiate in Insulis, que procul sunt: et dicite etc.
marg.| {b} Et fructum afferatis ] vel, secundum Chrysostomum,   feratis .
marg.| Quidam enim afferunt fructum, sed non ferunt, qui Deum laudant de alienis bonis. Quidam autem ferunt, sed non afferunt, qui de bonis suis Deum non laudant ; sed propriam gloriam querunt.
marg.| Et sunt sicut pavo, omnia ova sua et fetus suos comedit, quando potest: ita faciunt, qui mercedem suam statim querunt de suis operibus. Unde Mt. 6. Amen dico vobis: receperunt mercedem suam. Debemus ergo ferre fructum operando et alios pro posse ad penitentiam convertendo et fructum afferre ex omnibus laudando. Ez. 1.d. Animalia ibant et revertebantur.
marg.| Vel aliter. Quidam mittunt fructum Domino ; sed non afferunt, illi, scilicet qui alios salvantes detrimentum sui faciunt. Sed ille affert fructum, qui se et alios salvat, Gn. 4.a. secundum aliam litteram. Nonne si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti. Gn. 24.a. Affer mihi de venatione tua. Qui enim affert, cum re venit, quam affert. Sic docet Apostolus fructum afferre. 1Tim. 4.d. Attende tibi et doctrine insta in illis. Hoc enim faciens et teipsum salvum facies et eos, qui te audiunt.
marg.| {c} Et fructus vester maneat ] Contra illos, qui fructum, quem fecerunt, statim amittunt per ostentationem et gloriationem. Unde Ps. 77. Dedit erugini fructus eorum et labores eorum locuste. Os. 7.c. Comederunt alieni robur eius.
marg.| Item Dt. 28.d. Fructus terre tue et omnes labores tuos comedet populus, quem ignoras.
marg.| marg.|Δ sui vos, Ut eatis non dicit sed eatis, vel iaceatis ; sed eatis. In quo notatur labor, ad quem eliguntur.
marg.| {b} Et fructum afferatis in q uo notatur, quod debet esse labor eorum fructuosus. Sap. 3.d. Bonorum laborum gloriosus est fructus.
marg.| {c} Et fructus vester maneat ] In quo notatur, quod debet esse labor perseverans et assiduus. Ad laborem ergo fructuosum et continuum vocantur, qui preficiuntur et eliguntur a Deo. Ad fructuosum, contra illos, qui laborant in litibus et causis, vel in lucris, vel in peccatis. Ex. 10.c. Stulto labore consumeris tu et populus iste etc. Ecclesiast. 10.c. Labor stultorum affliget eos.
marg.| Item Eccl. 6.c. Omnis labor hominis in ore eius: et anima eius non implebitur bonis.
marg.| Item ad continuum laborem vocantur, contra remissos et desides.
marg.| De quibus dicit Ps. 75. Dormitaverunt, qui ascenderunt equos, id est postquam dignitates obtinuerunt, cum tamen alibi dicatur. Ps. 120. Non dormitabit, neque dormiet, qui custodit Israel. Act. 13.a. Segregate mihi Paulum et Barnabam in opus, ad quod assumpsi eos. In opus dicit, non in otium.
marg.| Item 1Tim. 3.a. Qui episcopatum desiderat, bonum opus desiderat.
marg.| Et dicit Gregorius in pastorali, Notandum, quod illo tempore hoc dictum est, quod plebibus quisquis preerat, primus ad martyrii tormentum ducebatur: tunc ergo laudabile fuit episcopatum querere, quando per hunc quemque dubium non erat ad supplicia graviora pervenire. Idc. 11.a. Veni et esto Princeps noster et pugna contra filios Ammon. Ad pugnandum enim assumuntur, non ad pausandum.
marg.| {b} Et fructum afferatis anim arum, non temporalium. Os. 8.b. In telis aranearum erat vitulus Samarie.
marg.| Item, Fructum afferatis non auferatis, vel colligatis, quia subditis deberent dare, non auferre. Sed multi sunt tonsores, non Pastores, cum tamen dicatur Petro: Pasce oves meas, non tonde, infra 12.e. Unde Prelatis nostri temporis potius debet poni in manu falx, quam baculus pastoralis: quia ad metendum sunt electi, subditos metunt.
marg.| Vel Fructum afferatis bona opera faciendo. Sed multi sunt, qui nec alios facere permittunt bona. Mt. 23.b. Vos enim non intratis, nec introeuntes finitis intrare.
marg.| {c} Et fructus vester maneat cont ra quosdam, qui in primo anno prelationis boni sunt et ferventes et solliciti circa gregem suum ; sed in secundo tepescunt, in tertio autem omnino tepidi facti sunt. Et tunc invadit diabolus gregem. Dn. 1.a. Anno tertio IoachimΔ Regis Iude venit Nabuchodonosor Rex Babylonis in Hierusalem et obsedit eam.
marg.| {a} Ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis ]   Qui fructuosus esset in operibus, exaudiretur de facili in orationibus. Iac. 4.a. Petitis et non accipitis, eo quod male petatis, ut in concupiscentiis vestris insumatis. Et require supra eodem a. de hoc. Si manseritis in me et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis, petetis et fiet vobis.
marg.| {a} Hec mando vobis, ut diligatis invicem Chrysostomus Cuius gratie, ubi amorem ita extollit, quoniam in hoc est ostensio Discipulorum, hoc est, quod applaudit virtuti. Propterea et Paulus tot de eo, id est de amore ait, 1Corinth. 13. tamquam Discipulus existens naturalis Christi et experientiam ipsius accipiens. Sequitur.
marg.| {e} Si mundus vos odit, scitote, quia me priorem vobis odio habuit Nota quod mali odiunt bonos multis de causis. Prima, quia sunt eis dissimiles. Sap. 2.c. Dissimilis est aliis vita illius et immutate sunt vite eius. E contrario enim simile diligit sibi simile. Eccl. 13.c. Omne animal diligit sibi simile: sic et omnis homo proximum sibi. Et 27.b. Volatilia ad similia aggregantur. Et hec causa notatur, ibi:
marg.| {g} Si de mundo essetis etc. id est similes mundanis. Secunda causa est, quia odiunt Deum eorum. Et hec causa notatur, ibi: Et hec omnia facient vobis propter nomen meum. Et ibi: Me priorem vobis odio habuit, 2Rg. 3.a. Facta est longa concertatio inter domum David et domum Saul, id est inter familiam Dei et familiam mundi, tertia causa est, quia corripiuntur ab eis. Unde Amos 5.c. Odio habuerunt corripientem. Prv. 15.b. Non amat pestilens, qui se corripit. TULLIUS. Obsequium amicos, odium veritas parit. Quarta causa est, quia mundus videt se deseri et despici a bonis: Ideo indignatur contra eos. Phil. 3.b. Omnia arbitratus sum ut stercora. Ps. 61. Divitie si affluant, nolite cor apponere et hec causa notatur, ibi: Quia vero de mundo non estis. Non sunt enim de mundo, sed mundum despicientes relinquent. Item qui mundum dicunt esse illusorem et prestigiatorem, 1Corinth. 7.f. Preterit figura huius mundi. Et 1Io. 2.c. Transit mundus et concupiscentia eius. Prestigiose ergo pretendit mundus stabilitatem. Item quia mundum ostendunt proditorem. Unde Lc. 22.e. Iuda, osculo Filium hominis prodis ? Quod est, quando mundus amplectitur aliquem promovendo ad honorem. Quod significatur 2Rg. 20.c. Ioab interfecit Amasam osculando.
marg.| Item, quia ostendunt esse mendacem in promissis. Prv. 25.b. Nubes et ventus et pluvie non sequentes, vir gloriosus et promissa non complens. Propter hoc igitur sicut canes domestici extraneos dilacerant: sic mundus bonos. Phil. 3.a. Videte canes, videte concisionem. Mali enim sunt domestici mundi ; boni autem peregrini. Unde Ps. 38. Advena ego sum apud te et peregrinus. Sequitur.
marg.| {n} Non est servus maior Domino suo id est non decet membrum esse delicatum sub capite spinato.
marg.| {o} Si me persecuti sunt etc.  Si sermonem meum servaverunt etc.  Hoc est, quod dicitur 2Rg. 10.a. Tulit Anon servos David, rasitque dimidiam partem barbe eorum et precidit vestes eorum medias usque ad nates et dimisit eos, Anon, qui interpretatur gratis iniquus, id est mundus radit dimidiam partem bonorum, quia capit eos in verbis.
marg.| Vestimenta eorum scindit, quia persequitur eos in factis, expolians, scilicet eos rebus suis.
marg.| {a} Et hec omnia pred icta, scilicet odia cordium, persecutiones verborum.
marg.| {b} Facient vobis propter nomen meum Hec tria habentur Lc. 6.d. Beati eritis, cum vos oderint omnes homines et cum separaverint vos et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis. Simile Mt. 5.a. 1Pt. 4.d. Nemo vestrum patiatur quasi homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum concupitor: si autem ut Christianus, non erubescat. Item in eodem c. Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis: quoniam quod honoris glorie et virtutis Dei et qui est eius Spiritus, super vos requiescet.
marg.| {c} Quia nesciunt eum, qui misit me Patr em. In hoc est consolatio Iustorum, quod propter Filium et Patrem patiuntur: nam bona causa inducit constantiam. Unde Chrysostomus Sufficiens erat erigere eos et confortari causa eorum, que in ipsos fiebant: propterea eam sepe revolvit, dicens: Non cognoverunt me et quoniam propter me facient et propter nomen meum et propter Patrem. Et postea subdit: Hec et nos intentionibus revolvamus, cum a perniciosis {6. 378d} aliquid patimur hominibus, ad Principem nostrum respicientes et consummatorem fidei. Hbr. 12.a. Et consideremus, quoniam a malis hominibus et quoniam propter virtutem et quoniam propter eum patimur: si hec cogitemus, omnia facilia erunt et portabilia. Si enim pro amabilibus, quos patiens etiam gloriatur, propter Deum si quis patiatur quid, quem suscipiet sensum ? Nullum, scilicet malorum. Si enim ipse Christus rem exprobrabilissimam, videlicet, Crucem gloriam vocabat, multo magis nos ita disponi oportet. Unde Gal. 6.d. Mihi absit gloriari, nisi in Cruce Domini etc. Rm. 5.a. Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus. Eccles. 23.d. Magna sequi Dominum.
marg.| Item Chrysostomus Cum quid patimur indelectabile, non laborem, sed et coronam oportet cogitare. Sicut negotiatores non solum pelagus, sed et lucra reputant: sic et nos celum in tribulatione: si onerosum fuerit inopibus dare, traduc mentem ad messem ex semine: si dura videtur tibi virtus, opponas eius vultui promissorum magnitudinem.
marg.| Item Chrysostomus Qualiter non inconveniens est nos quidem ad mensas sedere ridentes et voluptantes ; pauperes vero per bivia transeuntes audire ululantes: neque nos convertere ad eorum ululatum ; sed et gravari et indignari contra eos et deceptores vocare: quid dicis, o homo, propter panem unum quis deceptionem complicat ? Utique ait. Propter hoc ergo maxime misericordiam consequatur et ab hac necessitate eripiatur. Si vero non vis dare, saltem ne convicieris: si non vis solvere eius naufragium, ne impellas in baratrum ; excogita, quod cum expuleris inopem, qualis erit tibi Deus. Qua enim mensura mensuraveritis, remetietur vobis. Lc. 6.f. Excogita, qualiter pauper contritus abiit, inferius incurvatus lugens cum inopia etiam tuo convicio percussus. Si enim etiam mendicare maledictionem vos ponitis, petentem eleemosynam non suscipere et contumeliam suscipientem abire, intuere quantam tempestatem et dolorem facit, usquequo feris assimilati sumus et naturam ipsam propter avaritiam ignoramus ? Excogita diem illam, quando presentabimur ante tribunal Christi et cum deprecabimur misericordiam: quando et in medium ducens pauperes suos Christus dicet ad nos: quoniam propter panem unum et obolum unum tantam in animabus ipsorum pauperum fecistis angustiam et fluctuationem. Mt. 25.d. Quod uni ex minimis meis non fecistis etc. Item Chrysostomus Quam excusationem habemus, cum quidem nobis celum promittit ? nos autem neque ei panem tribuimus: cum ipse quidem tibi Solem oriri faciat et omnis creature tribuat ministrationem ; tu vero neque vestimentum ei des, etiam vestimentum superfluum, neque tectum. Et quid dico, tectum, Solem et creaturam, immo et corpus proprium tibi apposuit et sanguinem pretiosum dedit ; tu vero neque calicem aque das ei. Sed dedi semel, ait quis. Sed non est hoc misericordia, scilicet dare semel, donec enim habens aliquid eius non suffeceris: nondum omne complesti, quia et virgines lampades habentes habebant oleum, sed non copiosum: Mt. 25.a. Item Chrysostomus Oportet, etiamsi ex tuis tribueres, neque ita parcum esse ; nunc autem ea, que sunt Dominatoris dans, cuius gratia pusillanimis es. 1 Par. 29.d. Tua sunt omnia et que de manu tua accepimus, dedimus tibi. Item Chrysostomus Dicam causam huius inhumanitatis, avaritia hec est. Qui enim ab avaritia didicit lucrari, consumere et largiri, non novit. Qui enim aliena rapit, qualiter sua erogabit ? Etenim canis meditans carnes gustare, custodire non ultra potest gregem. Propterea tales etiam interficiunt Pastores. Sequitur.
marg.| {d} Si non venissem et locutus fuissem eis, peccatum non haberent etc.  Hoc est, contra litteratos, ad quos venit Dominus per beneficia et loquitur eis per Scripturas. Unde improperat eis. Prv. 1.c. Extendi manum meam in largiendo redditus, quos habetis. Despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis, in Scripturis, scilicet. Sed timeant, quod sequitur. Ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo etc.
marg.| {g} Nunc autem excusationem non habent de peccato suo quia peccata litteratorum convertuntur quasi in peccatum in Spiritum sanctum, eo quod videntur peccare ex certa malitia, Lc. 12.f. Servus sciens etc. 2Pt. 2.d. Melius erat illis non cognoscere viam iustitie, quam post agnitionem retrorsum converti.
marg.| {a} Si opera non fecissem in eis etc.  Dt. 4.a. En populus sapiens et intelligens, Gens magna: nec est alias natio tam grandis, que habeat Deos appropinquantes sibi, sicut Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris. Item Dt. 1.e. Portavit te Dominus Deus tuus, ut solet homo gestare parvulum filium suum, in omni via, qua ambulasti. Litteratos enim quasi tenendo manus eorum portat: quia sine labore habent bona Ecclesie. Alii enim laborant et nos in labores eorum introimus, supra 4.e. Et ideo subdit.
marg.| {h} Quia odio habuerunt me gratis id est sine causa, quia in nullo possunt conqueri de Domino. Is. 5.b. Quid est quod amplius debui facere etc.
marg.| {i} Cum venerit Paracletus, quem ego mittam vobis a patre etc.  Hic notantur quedam in adventu Spiritus sancti. Venit enim ad consolandum: ideo dicitur Paracletus. Venit etiam ad docendum: ideo dicit Spiritum veritatis. Venit etiam ad perhibendum de Filio Dei testimonium: ideo dicit, iste testimonium perhibebit de me. Consolatur autem nos in tribulationibus nobis assistendo. Unde Ps. 90. Cum ipso sum in tribulatione. Is. 43.a. Cum transieris per aquas, tecum ero etc. Item cum ambulaveris in igne, non combureris. Per aquam et ignem intelligitur tentatio prosperitatis et adversitatis. Item, supra 14.b. Et ego rogabo Patrem et alium Paracletum dabit vobis, ut maneat vobiscum in eternum. Et postea: Apud vos manebit et in vobis erit. Item consolatur in tribulationibus refrigerium prestando. Dn. 3.e. Fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem. Item mentem dulcedine celesti inebriando. Sir. 24.b. Spiritus meus super mel dulcis. Item ipsas tribulationes dulcedine respergendo. Dt. 33.c. Inundationes maris quasi lac suget. Item utilitatem ipsarum tribulationum interius ostendendo, sicut ille, qui dicebat: Si exsurgat adversum me prelium, in hoc ego sperabo, supra eodem a. Purgabit eum, ut fructum plus afferat. Item audaciam et fortitudinem prebendo, Iob. 39.c. Numquid prebebis equo fortitudinem, aut circumdabis collo eius hinnitum ?



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Io. Capitulum 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=58&chapitre=58_15)

Notes :