Capitulum 9
Numérotation du verset
Io. 9,1
Et preteriens
Iesus1 vidit
1 Iesus ΩS ΩV² Li449@ Li449 CorS1 Rusch] om. ΩV* P14417 Weber
hominem cecum a nativitate.
Numérotation du verset
Io. 9,2
Et interrogaverunt eum discipuli eius2: Rabbi,
2 eius
Li449@
Li449
Rusch
] sui
Weber
quis peccavit3? Hic aut4 parentes eius ut cecus nasceretur?
3 quis peccavit =
|
4 aut
Rusch Weber
] an
Li449@
Li449
|
Numérotation du verset
Io. 9,3
Respondit Iesus: Neque hic peccavit,
neque parentes eius, sed ut manifestentur5 opera Dei in illo.
5 manifestentur
Rusch
] manifestarentur
Li449@
, manifestetur
Weber
Numérotation du verset
Io. 9,4
Me
oportet operari
opera eius
qui misit me
donec
dies est.
Venit nox quando nemo potest operari.
Numérotation du verset
Io. 9,5
Quamdiu sum in mundo6 lux sum mundi.
6 sum-in mundo
Li449@
Li449
Rusch
] inv.
Weber
Numérotation du verset
Io. 9,6
Hec cum dixisset
expuit in terram et fecit lutum
ex sputo
et linivit7 lutum super
7 linivit
Li449@
Li449
Rusch
] linuit
Weber
oculos eius.
Numérotation du verset
Io. 9,7
Et dixit ei: Vade et8 lava
8 et Li449@ Li449
Rusch
]
om.
Weber
in natatoria Siloe
quod interpretatur ‘Missus’. Abiit ergo et lavit et venit videns.
Numérotation du verset
Io. 9,8
Itaque vicini et qui viderant9 eum prius, quia mendicus erat. Dicebant: Nonne hic est qui sedebat et mendicabat? Alii dicebant: Quia hic est.
9 viderant
Li449@ Rusch
] videbant
Weber
Numérotation du verset
Io. 9,9
Alii autem nequaquam sed similis est eius.
Ille vero10 dicebat: Quia ego sum.
10 vero
Rusch
] autem
Li449@
Li449,
om. Weber
Numérotation du verset
Io. 9,10
Dicebant ergo ei: Quomodo aperti sunt tibi oculi11?
11 tibi oculi
Rusch
]
inv. Weber
| oculi] + tui
Li449@ Li449
Numérotation du verset
Io. 9,11
Respondit:
Ille homo qui dicitur Iesus, lutum fecit et unxit12 oculos meos et dixit mihi: Vade ad natatoriam Siloe et lava et abii et lavi et video13.
12 unxit
Rusch Weber
] linivit
Li449@
Li449
|
13 video
Rusch
] vidi
Li449@
Li449
Weber
|
Numérotation du verset
Io. 9,12
Et14 dixerunt ei:
14 Et Li449@ Li449
Rusch
]
om.
Weber
Ubi est ille? Ait: Nescio.
Numérotation du verset
Io. 9,13
Adducunt eum ad Phariseos qui cecus fuerat.
Numérotation du verset
Io. 9,14
Erat autem sabbatum quando lutum fecit Iesus et aperuit oculos eius.
Numérotation du verset
Io. 9,15
Iterum ergo interrogabant15 eum Pharisei quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: Lutum posuit mihi super oculos et lavi et video.
15 interrogabant
Rusch Weber
] interrogaverunt
Li449@
Numérotation du verset
Io. 9,16
Dicebant ergo ex Phariseis quidam:
Non est hic homo
a Deo quia sabbatum non custodit. Alii autem16
16 autem Rusch] om. Li449@ Li449 Weber
dicebant: Quomodo potest homo peccator hec signa facere? Et schisma erat inter eos17.
17 inter eos
Li449@ Li449 Rusch
] in eis
Weber
Numérotation du verset
Io. 9,17
Dicunt
ergo ceco iterum: Tu quid dicis
de illo18 qui aperuit oculos tuos19? Ille autem dixit:
18 illo
Li449@
Li449
Rusch
] eo
Weber
|
19 oculos tuos
Rusch Weber
] tibi oculos
Li449@ Li449
|
quia propheta est.
Numérotation du verset
Io. 9,18
Non crediderunt ergo Iudei de illo quia cecus fuisset et vidisset donec20 vocaverunt parentes eius
20 donec] donce
cacogr. Rusch
qui viderat.
Numérotation du verset
Io. 9,19
Et interrogaverunt eos dicentes: Hic est filius vester quem vos21 dicitis quia cecus natus est22? quomodo ergo nunc videt?
21 vos
Rusch
Weber]
om.
Li449@ Li449
|
22 cecus - natus est
Rusch Weber
] inv.
Li449@
Li449
|
Numérotation du verset
Io. 9,20
Responderunt23 eis parentes eius et dixerunt: Scimus quia hic est filius noster et quia cecus est natus24.
23 Responderunt
Rusch Weber
] + ergo
Li449@ Li449
|
24 est natus
Rusch
] inv.
Li449@
Li449
Weber
|
Numérotation du verset
Io. 9,21
Quomodo autem nunc videat nescimus aut quis eius aperuit oculos nos nescimus. Ipsum interrogate,
etatem habet.
Ipse de se loquatur.
Numérotation du verset
Io. 9,22
Hec dixerunt parentes eius quoniam25 timebant Iudeos. Iam enim conspiraverant Iudei ut si quis eum confiteretur Christum extra synagogam fieret.
25 quoniam
Rusch
] quia
Li449@
Li449
Weber
Numérotation du verset
Io. 9,23
Propterea parentes eius dixerunt: Quia etatem habet, ipsum interrogate.
Numérotation du verset
Io. 9,24
Vocaverunt ergo rursus26 hominem qui fuerat cecus27 et dixerunt ei: Da gloriam Deo.
26 rursus Li449
Rusch
] rursum
Li449@ Weber
|
27 fuerat cecus
Rusch Weber
] inv.
Li449@
Li449
|
Nos scimus quia hic homo peccator est.
Numérotation du verset
Io. 9,25
Dicit28 ergo ille: Si peccator est nescio.
28 dicit
Rusch
] dixit
Li449@
Li449
Weber
Unum scio quia cecus cum essem modo video.
Numérotation du verset
Io. 9,26
Dixerunt ergo illi: Quid fecit tibi? Quomodo aperuit tibi oculos?
Numérotation du verset
Io. 9,27
Respondit eis: Dixi vobis iam et audistis quid iterum vultis audire?
Numquid et vos vultis discipuli eius fieri?
Numérotation du verset
Io. 9,28
Maledixerunt ergo29 ei
29 ergo Li449 Rusch] om. Li449@ Weber
et dixerunt: Tu discipulus illius sis30. Nos autem Moysi discipuli sumus.
30 illius sis
Rusch
] eius sis
Li449@ Li449
, illius es
Weber
Numérotation du verset
Io. 9,29
Nos scimus quia Moysi
locutus est Deus.
Hunc autem nescimus
unde sit.
Numérotation du verset
Io. 9,30
Respondit ille homo et dixit eis: In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit et aperuit meos oculos31.
31 meos oculos
Rusch Weber
] inv.
Li449@
Li449
Numérotation du verset
Io. 9,31
Scimus autem quia peccatores Deus non audit. Sed si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit hunc exaudit.
Numérotation du verset
Io. 9,32
A seculo non est auditum
quia quis aperuit32 oculos ceci nati?
32 quis aperuit Li449
Rusch
]
inv. Li449@ Weber
Numérotation du verset
Io. 9,33
Nisi esset hic a Deo
non poterat33 facere quicquam.
33 poterat Li449
Rusch Weber
] non posset
Li449@
Numérotation du verset
Io. 9,34
Responderunt et dixerunt ei: In peccatis natus es totus
et tu doces nos? Et eiecerunt eum foras.
Numérotation du verset
Io. 9,35
Audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et cum invenisset eum dixit ei: Tu credis in Filium Dei?
Numérotation du verset
Io. 9,36
Respondit ille et dixit: Quis est,
Domine, ut credam in eum?
Numérotation du verset
Io. 9,37
Et dixit ei Iesus: Et vidisti eum
et qui loquitur tecum ipse est.
Numérotation du verset
Io. 9,38
At ille ait: Credo, Domine. Et procidens
adoravit eum.
Numérotation du verset
Io. 9,39
Et34 dixit ei Iesus in iudicium
34 et Li449@ Li449
Rusch
]
om.
Weber
ego in hunc mundum veni, ut qui non vident
videant
et qui vident ceci fiant.
Numérotation du verset
Io. 9,40
Et audierunt quidam35 ex Phariseis qui cum ipso erant et dixerunt ei: Numquid et nos ceci sumus?
35 quidam
Li449@
Li449
Rusch
]
om. Weber
Numérotation du verset
Io. 9,41
Dixit eis Iesus36: Si ceci essetis
36 Dixit ΩJ (in ras.)
Rusch Weber
] et
praem.
ΩJ , + ergo
Li449@ Li449
Cor3 (grec.)
non haberetis peccatum.
Nunc vero37 dicitis quia38 videmus
37 vero
CorS1
(al.)
Rusch Wordsworth Weber
] ergo
CorS1
(vel G’)
|
38 dicitis quia ΩJ
Rusch Weber
] inv.
Li449@
Li449
|
peccatum vestrum manet.
Capitulum 9
Numérotation du verset
Io. 9,1
marg.|
{6.
344c} Et preteriens Iesus etc. Hoc capitulum continet miraculum de ceco illuminato. Et dividitur in novem partes. Primo ponitur questio Discipulorum de causa sue cecitatis et responsio Domini. Secundo ponitur eius illuminatio et modus illuminationis, ibi: Hec cum dixisset etc. Tertio admiratio et questio populi, ibi: Itaque vicini etc. Quarto ad Phariseos adducitur et fit dissensio inter eos de eo, ibi: Adducunt eum etc. Quinto a ceco requiritur, quid de Christo sentiat, ibi: Dicunt ergo ceco etc. Sexto a parentibus eius requirunt: ibi: Non crediderunt ergo etc. Septimo iterum vocant cecum, ut pervertant et eo veritatem respondente et eos arguente, maledicunt ei et eiiciunt, ibi: Vocaverunt ergo rursum etc. Octavo eiectum Christus invenit et instruit, ibi: Audivit Iesus etc. Nono Phariseos de cecitate reprehendit et eis reclamantibus pro eo, quod de cecitate carnali intelligebant, ipse eis cecitatem peccati ostendit, ibi: In iudicium ego in hunc mundum veni etc. Dicit ergo.
marg.|
{a}
Et preteriens Iesus vidit hominem cecum a nativitate Nota quod
ea, que dicuntur in hoc capitulo, non post predicta facta sunt, sed ante, ut dicunt quidam: quia sicut diximus in principio precedentis capituli, illa dicta sunt per anticipationem. Glossa autem et Chrysostomus continuat ista ad precedentia, quasi eo ordine facta sint, quo dicta. Unde nota ordinem. In superiori capitulo multa dixerat ; in hoc autem capitulo dicta signis confirmat. Item superius furebant in eum Iudei, ideo secedit ab eis et convertit se ad operationem signi. Duo autem erant in Iudeis, furor seviendi et duritia credendi. Et sicut dicit Chrysostomus absentatione furorem eorum mitigat et operatione signi duritiam mollit. Item his, que dicta sunt, fidem facit per signa et ideo facit signum non contingens, sed tunc primum veniens, ut dicit infra eod. f. A seculo non est auditum, quia quis aperuit oculos ceci nati. Nam ceci forte oculos aperuit quis ; nati autem ceci non adhuc.
marg.|
{b}
Vidit
Chrysostomus id est studiose respexit, ut et Discipulis sensum tribueret. Ab hoc enim respectu studioso ad interrogationem venerunt.
marg.|
{c}
Hominem cecum a nativitate Hoc
dicit ad differentiam aliorum, qui orbantur lumine.
Numérotation du verset
Io. 9,1
mystice
mystice
marg.|
Mystice {a}
Et preteriens Iesus vidit hominem cecum a nativitate Cecu
s iste significat genus hominum, vel specialiter Gentilem populum, quem Christus exiens de templo, id est de figuris Iudeorum illuminavit. Et dicitur cecus a nativitate: quia omnes nascimur filii ire: Eph. 2.a.
Numérotation du verset
Io. 9,1
moraliter
moraliter
marg.|
Per hoc, quod Christus exiens de templo, venit ad sanandum cecum, significatur, quod de templo ad agrum, id est de loco contemplationis et orationis veniendum est ad actionem et predicationem, ut illuminetur peccator. Gregorius In contemplatione hauriunt, quod aliis per predicationem effundunt, Ex. 1.d. Animalia ibant et revertebantur, infra 10.b. Ingredietur et egredietur. Et nota quod quidam excecantur de ortu et genere suo, unde significari possunt per hunc, qui erat cecus a nativitate. Quidam excecantur abundantia temporalium, qui significantur per Tobiam, Tb. 2.b. qui stercoribus hirundinum excecatus est, id est temporalibus, que reputantur stercora ab hirundinibus, id est Sanctis, Philippens. 3.b. Et nota quod de stercoribus calidis, quod est, quando inherent per amorem. Et propter hoc dicit Ps. 61. Divitie si affluant, nolite cor apponere. Pelvis enim frigida non excecat ursum, sed calida. Quidam excecantur honoribus, unde Ps. 48. Homo cum in honore esset, non intellexit, quasi quia in honore non intellexit. Et tales significantur per Eli, 1Rg. 3.a. Caligaverunt oculi eius, nec poterat videre lucernam Domini, id est honorem mundi, donec extingueretur, id est donec amitteretur. Dt. ult. c. dicitur in preconiis Moysi, quod non caligaverunt oculi eius. Quidam excecantur longa peccatorum consuetudine et significantur per Isaac, Gn. 27.a. Senuit autem Isaac et caligaverunt oculi eius et videre non poterat. Unde de huiusmodi senio peccati dicit Ps. 6. Inveteravi inter omnes inimicos meos. Et alibi Ps. 39. Comprehenderunt me iniquitates
{6.
344d} mee et non potui, ut viderem. Item Bar. 3.b. Quid est Israel, quod in terra inimicorum es ? Inveterasti in terra aliena ? Quidam excecantur diversis curis et sollicitudinibus temporalium et significantur per Sedechiam, qui excecatus est in Reblata, que interpretatur multa, hec 4Rg. ult. b. et Ier. 52. Quidam excecantur heresi, vel errore, de quibus Prv. 36.c. Oculum, qui subsannat patrem et despicit partum matris sue, suffodiant eum corvi de torrentibus, id est heretici. Unde 1Rg. 11.a. Naas voluit facere pactum cum filiis Israel, qui erant in Iabes Galaad, ita ut erueret oculos eorum dextros. Naas, serpentinus, id est heretici, qui serpunt velut cancer, qui litteratos libenter excecarent. Iabes enim, civitas litterarum, Galaad, acervus testimonii. Quidam excecantur scientia sua quasi vento, quia nimis presumunt de ea. Ier. 10.c. Stultus factus est omnis homo a scientia sua. Et Rm. 1.c. Dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt. Quidam excecantur nimis perscrutationibus, sicut qui sufflant in pulvere proprio flatu. Rm. 1.c. Evanuerunt in cogitationibus suis, obscuratum est insipiens cor eorum. Ideo dicitur Eccli. 3.c. Altiora te ne quesieris et fortiora te ne perscrutatus fueris. Prv. 25.d. Perscrutator Maiestatis opprimetur a gloria. Is. 38.c. Attenuati sunt oculi mei suspicientes in excelso. Quidam excecantur per zelum, qui non est secundum scientiam, sicut dicitur Rm. 10.a. significantur per Paulum, Act. 9.b. Quidam excecantur per iram, quia impedit ira animum, ne possit cernere verum et significantur per Lamech: Gn. 4.d. Qui interpretatur percussus, vel percutiens: Primo enim percutitur, qui alium vult percutere. Et hoc competit irato, quia sicut dicitur Mt. 5.c. Super illud: Qui irascitur fratri suo etc. Ita est motus animi ad vindictam. Iste autem cecus a nativitate potest notare cecos per ignorantiam innatam.
marg.|
Multe autem rationes sunt, per quas manifestum est quod peccatores ceci sunt: Primo quia nesciunt dirigere gressus suos. Unde Ps. 106. Erraverunt in invio et non via. Et alibi: Erraverunt in solitudine, viam civitatis habitaculi non invenerunt. Unde Diabolus de peccatore servum facit et capit stultum. Nobis enim positus est terminus, vita eterna, ad quam qui magis approximat, effugit illusionem Diaboli.
marg.|
Secundo, quia non cavent ab offendiculis, vel precipitiis mundi et peccati, que si viderent, fugerent. Na. 3.b. Omnis, qui viderit te, resiliet a te. Sed non vident, ideo cadunt per ea. Unde offendenti dicitur: Numquid habes oculos ? Trenor. 4.d. Lubricaverunt vestigia nostra in itinere platearum nostrarum. Ita est de ceco, etiam in via plana offendit: ita peccator in Dei creatura. Sap. 14.b. Creature Dei in odium facte sunt et in tentationem anime hominum etc. Prv. 14.c. In itinere contemptorum vorago. Is. 24.c. Formido et fovea et laqueus super te, qui habitatores terre: et erit, qui fugerit a facie formidinis, cadet in foveam: et qui se explicuerit de fovea, tenebitur laqueo. Sed Prv. 1.b. Dicitur: Frustra iacitur rete ante oculos pennatorum. Non enim ceci, nec habitatores terre, sed celi ; ideo non capiuntur a terrenis, Philippens. 3.d. Nostra conversatio in celis est.
marg.|
Tertio, quia audaces sunt mali ad modum ceci equi, qui audacter impingunt in gladium peccati, quia non vident. Sic Balaam audacter ibat contra gladium Angeli ; sed asina, que vidit periculum, restitit. Nm. 22.e. Iob. 4.b. Tigris periit, eo quod non haberet predam. Cum enim deficit ei preda, exponit se periculo et impingit in venabulum amore fetuum suorum.
marg.|
Quarto, quia unus sequitur alium in peccato, sicut ceci invicem se sequuntur et aliquando cadunt in precipitium, Mt. 15.b. Si cecus ceco ducatum prebeat, ambo in foveam cadunt. Lam. 4.c. Erraverunt ceci in plateis. Et postea sequitur: Tenuerunt lacinias suas, id est conversationem peccatorum. Unus enim peccator adheret malo exemplo alterius.
marg.|
Quinto, quia dicunt dextrum sinistrum et e converso. Et sursum deorsum et e converso. Unde Is. 5.e. Ve, qui dicitis malum bonum et bonum malum etc.
marg.|
Sexto, quia volentes baculo percutere porcum, homines percutiunt: sicut fit in aggregatione porcorum. Dominus enim dedit arma ad impugnandum porcum, id est Diabolum, vel peccatum in peccatore. Sed multi quando debent in se, vel in aliis percutere peccatum, percutiunt naturam. Quod significatum est in Lamech, Gn. 4.d. qui credens interficeret feram, interfecit Cain. Sed vitia extinguenda sunt, non natura. Unde Abraham ex precepto Domini arietem mactavit ; sed filium reservavit, Gn. 22.c. Item quidam sunt, qui in se et in aliis deberent damnare peccatum et malam voluntatem: et damnant naturam et per consequens in auctorem refundunt culpam. Ps. 140. Non declines cor meum in verba malitie etc. Item dicit alibi 2Rg. ult. b. Ego sum, qui peccavi, ego inique egi. Septimo, quia nesciunt discernere, sicut in comestione cecorum, quando cecus debet ponere in ore alterius, tunc ponit in ore. Sic faciunt multi in predicatione, qui quando debent predicare ad pastum cordium, predicant ad pruritum aurium et ad favorem. Is. 30.c. Loquimini nobis placentia etc. 2Tim. 4.a. Ad sua desideria coacervabunt sibi Magistros prurientes auribus ; et a veritate quidem auditum avertent ; ad fabulas autem convertentur. Sed Is. 40.a. dicitur: Loquimini ad cor Hierusalem, non ad aures. Ridiculum est ponere cibum in aure et non in ore: ita ridiculum est ad favorem predicare et non ad utilitatem. Sequitur.
Numérotation du verset
Io. 9,2
marg.|
{6.345ra}
{Δ} {a}
Et interrogaverunt eum discipuli eius
non tentantes, sed dicere volentes, unde et Magistrum vocant.
marg.|
{b}
Rabbi, quis
id est in quo, vel quis peccavit, hic cecus, aut parentes eius, ut cecus nasceretur ? Quia supra 5.c. dixerat sanato: Ecce sanus factus es, iam amplius noli peccare, intellexerunt peccatum esse causam infirmitatis propter hoc requirunt, pro quo peccato iste puniatur, suo, an propinquorum. Vel aliter etiam secundum Chrysostomum
marg.|
{c}
Qui peccavit
etc.
dixi
t enim Chrysostomus quod sicut cum videmus puerum mala facientem, dicimus, quid fecit puer, non interrogantes, sed aporiantes, id est compatientes: ita et hic discipuli, non solum interrogantes, sed aporiantes loquebantur.
Numérotation du verset
Io. 9,2
moraliter
moraliter
marg.|
{a}
Et interrogaverunt eum discipuli
etc.
neque hic peccavit, neque parentes eius]
Per istos Iudeos, qui ceci huius cecitatem peccatis suis, vel parentum attribuebant, significantur quidam, qui ignorantiam aliorum peccatis eorum attribuunt. Vel illi, qui simplices et idiotas ita vilipendunt, ac si essent peccatores, vel in hoc culpabiles. Sed Dominus dicit, quod non peccavit, neque parentes eius.
Numérotation du verset
Io. 9,3
marg.|
{d}
Respondit Iesus: Neque hic peccavit, neque parentes eius Repe
te, ut cecus nasceretur, sicut vult Chrysostomus et Augustinus quasi dicat: peccaverunt quidem ; sed non illorum peccato factum est, ut cecus nasceretur.
marg.|
{e}
Sed hec
est causa ut manifestentur opera Dei id est potentia Dei ad operandum.
marg.|
{f}
In illo
id est in eius illuminatione operum manifester esse Deus, qui hoc operor. Chrysostomus habet hanc litteram: Sed ut manifestetur gloria Dei in illo. Chrysostomus: De se ait, non de Patre. Illius enim gloria manifesta, quia enim audierant, quoniam Deus hominem de pulvere terre fecit, propter hoc et hic de luto eum illuminavit. Dicit ergo, Gloria Dei, id est mei. Unde de se subdit.
Numérotation du verset
Io. 9,3
moraliter
moraliter
marg.|
{e}
Sed ut manifestentur opera Dei in illo Quan
doque enim videmus, quod per tales, qui quamdiu fuerunt in scholis, fuerunt obtusi, facit Dominus magnum fructum. Unde Secunde Petri 2.d.a Correptionem habuit sue vesanie subiugale mutum animal in hominis voce loquens prohibuit prophete insipientiam, 1Cor. 1.d. Videte vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes: non multi nobiles etc. Sequitur.
a 2Pt. 2, 16.
Numérotation du verset
Io. 9,4
marg.|
{g}
Me oportet
etc. Chrysostomus: Aiunt autem quidam quod hoc
ut
non est causativum sed eventus, sicut infra eod. g. « In iudicium veni in mundum ut qui non vident, videant et qui vident, ceci fiant ».
marg.|
Item Rm. 5.d. Lex subintravit, ut abundaret delictum.
marg.|
Item Rm. 1.c. Deus illis manifestavit, ut inexcusabiles sint. Nota tamen, quod li, ut, potest esse causativum finale. Nec facta est iniuria illi puero, si cecus natus est propter gloriam Dei. Unde Chrysostomus querit: Numquid sine huius supplicio non licebat manifestari gloriam Dei. Licebat utique. Quid igitur multa passus est propter gloriam Dei ? Solutio. Quam dicis iniustitiam, si eum omnino producere voluisset ? Ego autem et beneficium eum accepisse aio a cecitate. Interioribus enim oculis aspexit, quod non Iudei. Sed obiicimus de hoc, quod dicitur: Neque hic peccavit etc. Secundum hoc enim videtur, quod pena cecitatis non venerit ei ex peccato. Contra quod est illud Ier. 4.d. Vie tue et cogitationes tue fecerunt hec tibi.
marg.|
Et dicit ibi Hieronymus: Quicquid nobis accidit mali, vitii nostri est, non Dei: Intellige de malo pene.
marg.|
Item super illud Ier. 5.d. Percussisti illos et non doluerunt, dicit Gregorius. Omnis divina percussio, aut purgatio est nobis vite presentis, aut initium pene sequentis. Sed constat, quod pena, que est ad purgationem, est ex peccato et alia similiter, que est ad damnationem, ergo omnis pena est ex peccato. Tamen contrarium videtur Beda dicere super illud Mc. 2.a. Dimittuntur tibi peccata, dicit enim sic: Quinque de causis affliguntur homines molestiis carnis: Aut propter merita augenda, ut Iob et Martyres. Aut propter humilitatem conservandam, ut Paulus, 2Cor. 12.b. Aut ob peccata intelligenda et corrigenda, ut Maria soror Moysi, Nm. 12.c. et paralyticus, Mc. 2.a. Aut ad gloriam Dei, sicut cecus hic et Lazarus infra 11.f. Aut ad initium eterne damnationis, ut Herodes, Act. 12.d. Ergo isti ceco est malum inflictum propter gloriam Dei et non propter peccatum suum, quod quidem verum est, sicut dicit textus.
marg.|
Ad illud ergo Hieronymi: Quicquid nobis accidit, vitii nostri est, id est peccati originalis, non merito illius, quia nihil eo demeremur, sed corruptione, vel vitii nostri est: quia nisi nos, vel Adam, peccassemus, nullam penam sustineremus.
marg.|
Ad illud Gregorii: Omnis divina percussio
et c
etera, dicendum, quod omnis pena in hac vita est ad purgationem, quantum est de intensione percutientis: et intelligitur de purgatione a quocumque peccato, vel corruptione, que est in quolibet iusto ; sed ex voluntate hominis perversa fit ei ad damnationem.
marg.|
Ad divisionem Bede dicendum, quod ipse assignat secundarias causas inflictionis pene: Gregorius. autem primas et principales: et ideo non est contrarietas inter illos. Sequitur.
Numérotation du verset
Io. 9,4
aliter
aliter
marg.|
{6.345rb}
{g}
Me oportet operari opera eius, qui misit me]
id est opera ad gloriam patris quasi dicat: iste cecus natus est, ut gloria Dei Patris in eo ostendatur: decet enim me talia operari, in quo glorificetur Pater.
marg.|
{h}
Donec dies est
id est dum ego sum in mundo.
marg.|
{i}
Venit nox
id est persecutio Apostolorum, vel persecutio Antichristi. Vel nox, id est mea mors et turbatio Apostolorum.
marg.|
{k}
Quando nemo potest operari quia
in tempore Passionis Apostoli nihil fecerunt predicando, vel miraculando ; sed tantum latuerunt. Chrysostomus sic legit.
marg.|
{e}
Ut manifestetur gloria Dei
id est mei, qui sum Deus. De se enim dicit, non de Patre. Unde subditur.
marg.|
{g}
Me oportet operari opera eius, qui misit me
id est me oportet manifestare meipsum et facere ea, que possunt me ostendere eadem cum Patre facientem, non talia, sed eadem, quod melioris est inalterabilitatis, in quo ostendit se parem Patri et consubstantialem. Non enim plasmavit oculos in ceco, sed neque aperuit ; sed et videre largitus est, quod argumentum est eius, quod et animam insufflaverat. Anima enim non agente in oculo, oculus etsi expletus fuerit, nequaquam videbit. Sed quia non solum tunc, sed quotidie operatur, ut credamus, subdit.
marg.|
{6.345rb} Chrysostomus: Ne enim aliquis dicat, quoniam, ut laudetur, hoc facit, ostenditur, quoniam ignoscens eis omnia operatur, id est providens illis, ut crederent, quamdiu tempus est credendi.1
1 sententia inclusa
Ed1703
marg.|
{h}
Donec dies est
id est vita presens, quasi dicat: donec licet hominibus credere in me, donec vita hec consistit, oportet me operari.
marg.|
{i}
Venit nox
id est futurum tempus.
marg.|
{k}
Quando nemo potest operari
id est credere. Non dicit, quando non possum operari, sed quando {6.345vb} Δ nemo, quia non ultra fides est, nec labores, nec pecunia. Ecclesiast. 9.c. Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare: quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas. Fides autem dicitur opus, sicut supra 6. Hoc est opus Dei, ut credatis in eum, quem misit ille. Modo autem tempus est operandi, quia modo lux est. Unde sequitur.
Numérotation du verset
Io. 9,4
moraliter
moraliter
marg.|
{g}
Me oportet operari opera eius, qui misit me, donec dies est
id est quamdiu est presens vita.
marg.|
{l}
Venit nox
id est mors, vel futura vita.
marg.|
{k}
Quando nemo potest operari
id est mereri. Presens vita dicitur dies et mors dicitur nox, vel futurus status, quia dies dati sunt ad operationem et noctes ad quietem. Ita in presenti vita debemus operari, ut postea in alia vita quiescamus et leti dormiamus. Apc. 14.c. A modo iam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis: opera enim illorum sequuntur illos.
marg.|
Item bonus operarius de die parum comedit et multum operatur, ut de nocte possit et melius comedere et letius quiescere. Ps. 127. Labores manuum tuarum, quia manducabis: beatus es et bene tibi erit. Eccl. 5.c. Dulcis est somnus operanti, sive paruum, sive multum comedat.
marg.|
Item Prv.3.c. Quiesces et suavis {6.345vb} erit somnus tuus. Sir. 31.c. Somnus sanitatis in homine parco. Ier. 31.c. Somnus meus dulcis mihi.
marg.|
Et nota quod non est salubre dormire de die infirmis, id est in presenti vita non est bonum torpere, nec quietem querere, sed operari. Prv. 10.a. Egestatem operata est manus remissa etc.
marg.|
Item in eodem, b. Qui congregat in messe, filius sapiens est ; qui autem stertit estate, filius confusionis est. Modo ergo tempus est operandi, quia dies est, nature, vite, gratie, doctrine. Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, Gal. ult. c.
marg.|
Item Ecclesiastes 9.b Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare. Et dicit: Opera eius, qui misit me: non opera nostra debemus agere, sed mittentis et ad honorem eius. Omnes enim misit et maxime litteratos in vineam suam (Mt. 20.a.c).
b Qo. 9, 10.
c Cf. Mt. 20.
Numérotation du verset
Io. 9,5
marg.|
{a}
Quamdiu sum in mundo]
id est usque ad consummationem seculi.
marg.|
{b}
Lux sum mundi]
monens bonos et terrens malos dicit Glossa Sicut lux monet bonos operarios ad surgendum ad opus et terret fures. Unde Ps. 130. Ortus est Sol et congregati sunt et in cubilibus suis collocabuntur. Exibit homo ad opus suum et ad operationem suam usque ad vesperam. Ecclesiastici 43.a.d Sol in aspectu annuntians exitum, vas admirabile, opus Excelsi, in meridiano exurit terram: et in conspectu ardoris eius quis poterit sustinere ?
d Sir. 43.
marg.|
{a}
Quamdiu sum in mundo
etc. Mt. ult. d. Vobiscum sum usque ad consummationem seculi, infra 12.d. Dum lucem habetis, credite in lucem.
Numérotation du verset
Io. 9,5
moraliter
moraliter
marg.|
{6.345vb}
{a}
Quamdiu sum in mundo, lux sum mundi]
Supra 8.b.e « Ego sum lux mundi ». Ibi require effectus lucis.
e Io. 8, 12.
Numérotation du verset
Io. 9,6
marg.|
{b}
Hec cum dixisset ]
ut probaret per signum, quod dixerat.
marg.|
{d}
Exspuit in terram
vel deorsum
et fecit lutum ex sputo
id est per admixtionem sputi fecit de pulvere lutum. Et dicit Glossa collyrium.
marg.|
{f}
Et linivit lutum super oculos eius
id est super locum oculorum eius. Chrysostomus: Ostendit Evangelista, quomodo sermonem, quem Christus dixerat. Ut manifestentur opera Dei in illo
et c
etera credi per opera fecit, ostendens se Deum ex operibus. Quia enim Deus lutum de pulvere terre fecit, faciens hominem: ideo Christus lutum facit, quasi dicat: ego sum, qui feci Adam de luto. Hoc autem non per verba dicit, sed per opus ostendit, ne videatur se inaniter iactare. Unde significare se maluit auctorem facto, quam dicere verbo. Per hoc autem, quod oculum restauravit, se totius hominis Conditorem probavit, sicut dicit Chrysostomus, ut a parte totum credatur. Etenim que de maiori est fides, etiam quod minus est, certiorat. Creatorum enim honorabilior est homo: et eorum, que in nobis sunt, membrorum honorabilior est oculus: ideo illo modo oculos condidit in alio, scilicet super alia membra et sensus. Etsi enim parvum est magnitudine membrum hoc: in toto corpore magis necessarium est. Et hoc ostendens Paulus prima ad Corinthios, duodecimo, c. Si dixerit auditus, quoniam non sum oculus, non sum de corpore: num ideo non est de corpore.
marg.|
Item Chrysostomus: Omnia nostra membra Dei sapientie sunt demonstratio. Hoc enim totum gubernat corpus, hoc omni corporali pulchritudini operatur, hoc ornat visum, hoc lucerna est omnium membrorum. Quod enim Sol in orbe, hoc oculus in corpore. Si extinxeris Solem, omnia perdis et turbas: sic si extinxeris oculos et pedes inutiles sunt et manus et anima. Discedit enim cognitio, excecatis oculis. Invisibilia enim Dei a creatura mundi per ea, que facta sunt intellecta conspiciuntur. Rm. 1.c. Non igitur corporis lucerna solum est oculus, sed et anime: Idcirco ut in quodam regali loco collocatur, superiorem quietem sentiens et aliis sensibus presidens.
marg.|
Item nota quod dicit:
Fecit lutum ex sputo
Chrysostomus Cur non aqua utitur, sed puto ad lutum faciendum ? Respondeo: Debebat mittere ad Siloam, ut igitur nihil inscribatur fonti, sed discas, quoniam hec, que ore exivit, virtus psalmavit et aperuit oculos ceci, ideo exspuit in terram.
marg.|
Item ne videretur {6.346ra} Δ emplastrum de terra hanc sanitatem conferre et ne crederetur indigentie gratia usus materia luti ; sed magis ut ostenderet se esse Conditorem eundem, qui in principio usus est luto, iussit lavare. Unde sequitur:
Numérotation du verset
Io. 9,6
mystice
mystice
marg.|
Mystice {c}
Hec cum dixisset, exspuit in terram et fecit lutum ex sputo et linivit lutum super oculos eius
] Deus in terram exspuit, cum in mundum Divinitas descendit: et sic de saliva lutum fecit, quando verbum caro factum est et habitavit in nobis. Saliva enim est Dei Sapientia, que ex ore Altissimi prodivit, Sir. 24.a. Terra est caro Christi. Lutum ex sputo et terra, est Christus in utraque natura, Deus, scilicet et homo. In huius fide cecus, id est humanum genus, vel Gentilis populus a cecitate infidelitatis et peccati liberatur. Lutum ergo super oculos habet, qui utramque naturam in Christo credit, sicut catechumeni. Sicut non sufficit fides sine Baptismo ; ideo mittitur, ut lavetur in Siloa, id est in misso, id est in Christo, id est in Baptismo tradito a Christo: quia in Baptismo non aqua lavat, sed Christi gratia. Propter quod et nomen piscine interpretatur Evangelista.
Numérotation du verset
Io. 9,6
moraliter
moraliter
marg.|
Cecus a nativitate, id est ille, qui excedit per superbiam de nobilitate stirpis sue, illuminatur per duo, per sputum et lutum, si apponat ad oculos suos. Considerare enim debemus vilitatem nostram, que significatur per sputum: et fragilitatem, que significatur per terram. Hec duo sunt collyrium oculorum, ut homo se videat et cognoscat. Vel aliter: Per sputum intelligitur exspuitio, sive exprobratio peccati. Dt. vigesimoquinto, c. Qui ducebat repudiatam, spuebat in faciem repudiantis. Et Numer. duodecimo, d. Si pater eius spuisset in faciem illius, nonne debuerat saltem septem diebus rubore suffundi ? Quia exprobrationem peccati debet sequi rubor penitentie, de quo dicitur Ecclesiastici quarto, c. Est confusio adducens ad gloriam et gratiam. Ecclesiastici vigesimo, a. Quam bonum est correptum manifestare ad penitentiam. Indicium penitentie est rubor verecundie. Philosophus: Erubuit, salva res est. Per terram intelligitur peccatum, quia ponderosa est et frigida et mari circumdata. Sic peccatum ponderosum est et ad imum trahit, id est ad infernum. Is. 24 c. Verumtamen in profundum detraheris usque ad fundamentum laci. Iob. decimoseptimo, d. In profundissimum infernum descendent omnia mea. Ideo dicitur. Hebreorum capite duodecimo, a. Deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen
et c
etera.
marg.|
Item frigidum est peccatum. Ieremie capite sexto, b. Sicut frigidam facit cisterna aquam suam: sic frigidam facit malitiam suam.
marg.|
Item mari circumdatur, quia peccatum multis amaritudinibus respergitur. Iob. decimoseptimo, a. Peccavi et in amaritudinibus moratur oculus meus. Os. decimosecundo, d. Ad iracundiam provocavit me Ephraim in amaritudinibus suis. Terra autem dum est arida, videtur munda ; sed admixta sputo sordidatur. Sic quando peccatum exprobratur, apparet sordidum. Dicit ergo.
marg.|
{d}
Exspuit in terram quod
est, quando Predicator detestatur peccatum.
marg.|
{e}
Et fecit lutum ex sputo quan
do ex ipsa exprobratione peccati apparet ipsa immunditia peccati.
marg.|
{f}
Et linivit lutum super oculos eius quod
est, quando ipsa vilitas peccati cum diligentia magna ostenditur peccatori.
marg.|
{a}
Et dixit ei: Vade]
a peccato recedendo.
marg.|
{b}
Et lava te in natatoria Siloe cum
dolore et lacrimis peccatum confitendo. Aqua enim lacrimarum est natatoria Siloe, que per intervalla datur a Deo et raro, non quotiescumque volumus et secreto, sicut aque Siloe, que fluunt cum silentio. Is. 8.b. Unde et dicuntur aque Siloe, quia mittuntur a Deo: Ieremie 4.d. Lava a malitia cor tuum, Hierusalem. Is. 1.e. Lavamini, mundi estote. Unde Naamam leprosus septies lavit se in aquis Iordanis, id est in aquis gratie, que ad humiles descendunt, secundum illud Ps. 103. Inter medium montium pertransibunt aque, 1Pt. 5.b. Humilibus dat gratiam.
marg.|
Et nota quod super hoc, quod predictum est hic: Me oportet operari opera eius, qui misit me, donec dies est etc. dicit Chrysostomus, quod propter alias proprietates diei et noctis, ut dicit Apostolus Rm. 14.d. Nox precessit ; dies autem appropinquavit. Diem enim vocat futuram vitam, ubi erunt omnia merita clara, ubi nihil absconditum, quod non reveletur. Noctem autem vocat tempus presens, propter illos, qui in presenti versantur in tenebris malitie et infidelitatis, vel pro comparatione ad illam diem, id est ad eternam diem. Et loquitur hic Chrysostomus de gloria, sicut nunc pro habendo lucidas domos in mundo et bene aeri patulas, infinitas consuevimus pecunias fabricantes afflicti dare. Excogita, qualiter oportet nos non solum pecunias, sed et corpora ipsa consumere pro edificando nobis preclaras in celis domos, ubi lux ineffabilis. Et ponit plures rationes, quare ibi potius, quam hic debemus edificare.
marg.|
Primo, quia ibi non est invidia, neque livor, neque altercatio de terminorum positione ; hic autem bella et rixe circa terminos et parietes. Unde Gn. 13.b. Erat substantia eorum multa et non quibant habitare communiter: unde et facta est rixa inter pastores gregum Abraham et Loth. Et Gn. 26.e. Philisthiim rixati sunt pro puteis aque.
marg.|
Item Os. 5.c. Facti sunt Principes Iuda quasi assumentes terminum.
marg.|
Secunda ratio, quia presentes domos et mansiones relinquere necesse est ; illa autem semper remanet homini. Dt. 28.c. Domum edifices et non habitabis in ea. Ez. 26.c. Domos preclaras tuas subvertent.
marg.|
Tertia ratio, quia presens habitatio marcescit ; illa autem manet insenescibilis. Mi. 1.c. Transite vobis habitatio pulchra, confusa ignominia, 2Cor. 5.a. Scimus, quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur, quod edificationem ex Deo habemus domum non manufactam ; sed eternam in celis, 1Pt. 1.a. Secundum misericordiam suam magnam regeneravit nos in spem vivam in hereditatem incorruptibilem et incontaminatam et immarcescibilem conservatam in celis.
marg.|
Quarta ratio Chrysostomi est, quia hanc inops non est potens fabricare, illam vero per duos obolos est fabricare, sicut vida Lc. 24.a. Propterea suffocor, quoniam tot nobis propositis bonis pigritamur et desides sumus: et qualiter quidem hic claras possideamus domos, omnia agimus: qualiter autem in celis saltem parvum habeamus domicilium, non curamus, neque solliciti sumus.
marg.|
Quinta ratio, quia in loco bono et in bona et famosa civitate bonum est edificare, non in deserto, id est in mundo. Unde Chrysostomus: Dic mihi, non velles habere domum hic, vel in deserto, vel in una parvarum civitatum ? Estimo, quod in regalissimis civitatibus et ubi maior est copia. Ego autem te in civitatem duco talem, cuius fabricator et conditor Deus est, Hbr. 11.c. Illic domum pure fabricant manus.
marg.|
Sexta ratio est, quia ibi est bonus Rex et bona lex et boni vicini et inhabitores. Unde Chrysostomus Artifex est optimus et valde curat de his, que tibi prosunt, nemo tibi edificanti invidet. Illic vero cives habes omnes Martyres, plebem Angelorum et Archangelorum. Propter hoc igitur omnia in pauperes evacuemus, ut illis fruamur tabernaculis, Lc. 16.c. Facite vobis amicos de mammona iniquitatis etc.
Numérotation du verset
Io. 9,7
marg.|
{a}
Et dixit ei: Vade et lava vel
lavare, quasi lutum ablue et remove, ut videas: quoniam non luto indigeo ad faciendum oculos.
marg.|
{c}
In natatoria Siloe
id est in piscina, que dicitur Siloe. Et nota quod fons est in Hierusalem cunctis horis ebulliens, cuius aqua ita recipiebatur in quadam piscina, que dicta erat natatoria per antiphrasim, quia nihil natabat in ea: sicut et piscina dicitur, quia caret piscibus. Sed queritur, cur eum non curat statim, sed mittit ad Siloam ? Solutio Chrysostomi, ut discas ceci fidem et ut destruatur Iudeorum invidia semper derogantium miraculis. Decens enim erat, omnes videre abeuntem, lutum habentem super oculos unctum. Inopinabili enim unctione omnes convertit ad seipsum respiciendum. Quia enim non est facile cecum cognoscere, postquam illuminatus est, multos facit prius fieri testes per longam viam et diligentes inspectores inopinabilitate considerationis, vel attentiores facti non possint dicere: hic est: non est hic. Item per hoc vult ostendere, quod non est alienus a lege mittens ad Siloam. Etenim multi solebant illuc mitti ad ablutionem ; sed nullo potiti sunt dono. Unde per hoc ostenditur, quod non in fonte erat virtus ; sed a Christo, cuius virtus ibi operabatur. Propter hoc Evangelista interpretationem adiecit.
marg.|
{d}
Quod interpretatur missus]
quasi dicat: ibi misit Christus virtutem suam. Vel Christus fuit illa Siloa, id est missus, qui ibi eum curavit. Vel Christus missus in mundum ibi eum curavit, sicut Paulus ait: Bibebant omnes de spirituali consequente eos petra: Petra autem erat Christus, 1Cor. 10.a. Sicut enim spiritualis petra erat Christus: ita spiritualis Siloa erat.
marg.|
{e}
Abiit ergo et lavit]
Chrysostomus: Vide ceci mentem obedientem et credentem, non excogitavit: lutum imponere, hoc magis excecare est, nec dixit: non potuit prius presens curasse et tunc misisse ad Siloam: si quam virtutem haberet, presens curasset, quod et Naaman ad Eliseum dixit 4Rg. 5.c. Nec cogitavit, multoties ibi lavi et nullo potitus sum beneficio. Nec iterum dixit: si sputum, vel lutum tribuit videre, quid opus est Siloa ? vel si opus est Siloa, quid opus est luto ? sed in omnibus obedivit et nihil scandalizabat.
marg.|
{6.346ra} Chrysostomus: Mihi videtur repentina aque Siloe presentia insinuare mysterium nobis ineffabile, quale utique hoc inopinabile Epiphanie, id est manifestationis et preter spem omnem, id est Incarnationem Christi: Nulli enim tunc nativitatem sperabant.2
2 sententia inclusa
Ed1703
marg.|
{f}
Et venit videns]
Non solum fecit in eo oculos Christus, sed et visum dedit in oculis et venas et arterias et sanguinem et visum: que argumentum sunt, quod Creator est animarum. Chrysostomus: Si quis querit, qualiter respexit lutum deponens, nihil audiet a nobis, quam quoniam modum nescimus ; neque enim Evangelista novit ; sed ipse, qui curatus est: sed quod quidem est, noverat ; modum autem comprehendere non potest. Hoc autem et interrogatus dixit infra eodem: Lutum superposuit oculos meos: et lavi et video. Qualiter autem hoc factum est, non poterant dicere, etsi infinite interrogaverint.
Numérotation du verset
Io. 9,8
marg.|
{g}
Itaque vicini qui
eum ex cohabitatione noverant. Sed quia aliunde magis erat notus, quam ex cohabitatione, subdit.
marg.|
{h}
Et qui viderant eum prius cecu
m, scilicet.
marg.|
{i}
Quia mendicus erat et i
deo a multis notus.
marg.|
{k}
Dicebant: Nonne hic est, qui est, qui sedebat et mendicabat
id est sedens ad ostium templi mendicabat. Chrysostomus Non eorum pauperum, qui circumibant ; sed eorum, qui sedebant ad ostium templi erat iste: et ideo magis notus. Sed quare sanavit Dominus plures pauperes, quam divites ? Quia aliam habent gratiam divites, id est opes. Unde Chrysostomus: Pape ! de Dei clementia, ad quos descendebat, in hoc Iudeos obstruens, quoniam non preclaros, neque insignes, neque Principes eligens,
{6.
346b} sed et ignobiles eadem dignabatur providentia. Etenim in salutem omnium venerat, non divitum tantum.
marg.|
{6.
145ra} Δ quietem ? Sequitur.
Numérotation du verset
Io. 9,9
marg.|
{b}
Alii autem,
dicebant scilicet,
nequaquam,
sed similis est eius. Chrysostomus Inopinabilitas in incredulitatem ducebat. Et sit sicut dicit Augustinus quia oculi aperti vultum eius mutaverant.
marg.|
{c}
Ille vero dicebat, quia ego sum ille
cecus scilicet Vox grata, ne damnaretur ingratus id est per ingratitudinem, sicut Ezechias fuit ingratus: Is. 39.c. Chrysostomus Non verecundatus est iste de priori cecitate, neque formidavit furorem plebis, neque ostendere seipsum, ut predicet benefactorem.
Numérotation du verset
Io. 9,10
marg.|
{d}
Dicebant ergo ei: Quomodo aperti sunt tibi oculi ?
id est quomodo vides ?
marg.|
{e}
Respondit nesc
iens modum, sed factum.
marg.|
{f}
Ille homo, qui dicitur Iesus, lutum fecit
etc. Chrysostomus Quid dicis, homo talia operatur ? Sed nihil magnum interim noverat de eo, ideo hominem vocat. Et nota quod iste non noscebat Christum, sicut nec paralyticus, sup. 5.b. Hoc autem fiebat, quia semper recedebat curans Iesus, ut omnis suspicio signorum tolleretur. Qui enim ignorabant eum, non predicarent, neque laudarent eum, nisi per facta miracula.
marg.|
{g}
Lutum fecit et unxit oculos meos
Chrysostomus Vide quam verax est, non dicit, unde fecit lutum: quod enim non noverat, non dicit: neque enim scivit, quod in terram expuerit, sed quod unxit, tactu didicit.
Numérotation du verset
Io. 9,11
marg.|
{h}
Et dixit mihi: Vade ad natatoriam Siloe et lava Et h
oc auditus testatus est. Sed unde cognovit eius vocem ? Disputatione, que fiebat ad discipulos, quando quesierunt, quis peccavit, hic, aut parentes eius etc.
marg.|
{i}
Et abii et lavi]
secundum preceptum eius et video: Ecce factum dicit, non modum.
Numérotation du verset
Io. 9,12
marg.|
{k}
Et dixerunt ei: Ubi est ille ?
Chrysostomus Hoc autem dicebant iam occisionem meditantes adversus eum.
marg.|
{l}
Ait: Nescio]
Ecce qualiter omnia cecus veraciter respondet, non enim noverat eum. Christus enim recesserat, cum ei lutum imposuisset, propter quod redditur insuspicabile testimonium ceci, qui etiam ignoto testabatur.
marg.|
Item Chrysostomus Christus non aderat his, qui curabantur in morando ; non enim gloriam fructificare volebat, neque turbam sanatorum ducere secum, neque ostentari, in quo docet nos, vanam gloriam fugere.
Numérotation du verset
Io. 9,13
marg.|
{m}
Adducunt eum ad Phariseos, qui cecus fuerat ut e
orum iudicio factum probaretur, ut dicunt quidam. Sed verius est, quod ut reprobaretur iterum. Unde Chrysostomus Volebant Christum invenire et capere, ut ducerent eum ad Sacerdotes, unde et quesierunt: Ubi est ille ? Sed quia hoc non sunt potiti, ducunt ipsum cecum ad Phariseos, quasi vehementius interrogaturos. Propterea et Evangelista dicit:
Numérotation du verset
Io. 9,14
marg.|
{n}
Erat autem Sabbatum, quando lutum fecit Iesus et aperuit oculos eius per
hoc ostendens perniciosam eorum mentem et causam, propter quam querebant Christum, quia habebant occasionem reprehendendi et detrahendi miraculo per estimatam legis prevaricationem. Et quod calumniari occasione Sabbati vellent, patet, quia Pharisei videntes eum, statim querunt, qualiter aperuerit oculos eius. Unde sequitur:
Numérotation du verset
Io. 9,15
marg.|
{o}
Iterum ergo interrogabant eum Pharisei, quomodo vidisset iube
ntes respondere, quid egisset in eo, ut sic occasionem sumerent detrahendi ab operatione.
marg.|
{p}
Ille autem dixit eis: Lutum posuit mihi super oculos et lavi et video Succ
inctius loquitur illis, quam prius plebi: quia iam audierant, unde neque nomen Iesu dicit, neque preceptum. Chrysostomus: Coram turba prius sine periculo interrogabatur, non ita magnum erat veritatem dicere: sed mirabile est, quod nunc coram Phariseis in ampliori timore constitutus neque negat, neque contrarium dicit prioribus. Ad hoc
{6.
346d} enim adduxerant eum coram Phariseis, ut negaturum coram eis. Contrarium autem passi sunt, quia quod nolebant, certius didicerunt per iterationem.
Numérotation du verset
Io. 9,16
marg.|
{q}
Dicebant ergo ex Phariseis quidam
Glossa non omnes, quia quidam inungebantur ; sed isti nec videntes, nec inuncti erant.
marg.|
{r}
Non est hic homo a Deo vel
ex Deo, qui, id est quia, Sabbatum non custodit: Maligne loquebantur, quia factum silentes, eam, que estimabatur, legis prevaricationem in medium ferunt. Non enim dicunt, quoniam in Sabbato curat: sed quoniam Sabbatum non custodit.
marg.|
{s}
Alii autem dicebant quas
i opponentes predictis.
marg.|
{t}
Quomodo potest homo peccator hec signa facere ? Imbe
cilliter respondent: A signis enim solum inducebantur, non a doctrina. Adhuc enim hominem estimabant purum: quia nisi purum hominem crederent, haberent aliter respondere, scilicet quod Sabbati Dominus erat et quod Sabbatum fecerat ; sed nondum hanc habebant mentem, quod Deus esset. Item nullus eorum audebat ea, que credebat, manifeste dicere, neque in enuntiatione, sed cum ambiguitate et sub interrogatione. Unde dicunt. Quomodo potest etc. Maiores quidem propter amorem principatus, ne, scilicet eum amitterent et eiicerentur de Synagoga et publice notarentur. {S346d} Chrysostomus Hec veritatis est natura, per que putatur ab hominibus insidias pati, per hec fortior fit: per hec claret, per que obumbratur. Si enim non hec facta essent studia eorum, saltem in suspicionem, quod non esset cecus prius, non venisset apud multos miraculum ; nunc autem, ut studentes denudare veritatem, omnia agunt et nequaquam aliter fecissent, si demum pro Christo omnia facerent.
marg.|
{u}
Et schisma erat inter eos
id est dissensio. Chrysostomus Hoc schisma primum incepit a populo, deinde in Principibus. Et hi quidem dicebant: quoniam bonus est: alii vero: nequaquam, sed seducit turbas, supra 7.b.
Numérotation du verset
Io. 9,17
marg.|
{x}
Dicunt ergo ceco iterum]
querentes calumniam, ut ille de Synagoga pelleretur, ut dicit Glossa Sed secundum hoc exponitur de incredulis Phariseis et Magnatibus. Sed secundum Chrysostomum illi loquuntur, qui dixerunt: Quomodo potest homo peccator hec signa facere ? Non audentes enim ipsi defendere Christum verbo suo, eum, qui virtutis experientiam susceperat, in medium ducunt et interrogant: ut ipse testetur, non ipsi: Unde dicunt.
marg.|
{y}
Tu quid dicis de illo, qui aperuit oculos tuos ? Non
dicunt, sicut alii: Qui Sabbatum non custodit.
marg.|
{z}
Ille autem dixit eis
quia Propheta est Constanter exprimit, quod sentit: tamen nondum inunctus, ut crederet filium Dei, ut dicit Glossa
Numérotation du verset
Io. 9,18
marg.|
{a}
Non crediderunt ergo Iudei de illo, quia cecus esset et vidisset, donec parentes eius vocaverunt, qui viderat
id est eius, qui cecus fuerat et viderat. Et vide, quot modis tentant miraculum obumbrare et destruere. Etenim conati sunt per modum illuminationis subvertere cecum, dicentes: qualiter aperuit oculos tuos, numquid prestigio aliquo ? Alibi enim in facto nihil habentes detrahere, conantur detrahere modo curationis, dicentes: Non eiicere eum Demonia nisi in Beelzebub, Mt. 12.b. Et hic similiter nihil aliud habentes dicere, ad tempus designant, dicentes: Quoniam solvit Sabbatum et ideo peccator est et non ex Deo. Sed quia hoc inane apparuit crimen quibusdam, qui aderant, undique compediti ad aliud veniunt stultius et inverecundius, ut dicant eum non fuisse cecum et vidisse. Et hoc est, quod dicit Evangelista: Non crediderunt etc. Sed si non credebant eum fuisse cecum et illuminatum, qualiter incusabant, quod Sabbatum non observat, quia in Sabbato curabat ? Ecce mendacium ubique sibiipsi obviat et per ea, que nocere veritati videntur, ipsam clariorem ostendit, quod utique et nunc factum est. Prius enim a vicinis et qui eum viderant, inquisierant. Et quia posset aliquis dicere, vicini de eo
{6.
347a} forte erant decepti similitudine, sicut et quidam dixerunt: Nequaquam, sed similis eius est, supra eod. b. ducunt in medium parentes eius. A parentibus quidam volentes abortivum facere miraculum. Sed ex hoc magis est confirmatum, quia confessi sunt, quod filius eorum erat et cecus natus.
Numérotation du verset
Io. 9,19
marg.|
{a}
Et interrogaverunt eos
Chrysostomus Vocantes et statuentes in medium, ut agoniam et timorem immitterent eis, cum multa vehementia et furore inducunt interrogationem.
marg.|
{b}
Dicentes: Hic est filius vester.
etc.
est Non
dicunt, qui quandoque cecus fuit, sed quem vos dicitis etc. quasi dicat: vos ita fingitis malignantes contra nos et Christo applaudentes. Nec dicunt, quem vos fecistis cecum ; sed dicitis, quasi providistis ubique sermonem hunc. Chrysostomus O inquinati et quis utique eligeret pater talia mentiri de filio ?
marg.|
{c}
Quomodo ergo nunc videt si c
ecus ut dicitis, natus est ? Chrysostomus Duobus his eos in negationem inducere conantur, in dicendo, scilicet: Quem vos dicitis: et in dicendo: Qualiter igitur videt modo.
Numérotation du verset
Io. 9,20
marg.|
{d}
Responderunt eis parentes eius
, ceci et dixerunt: Scimus, quia hic est filius noster et quia cecus natus est. Quomodo autem nunc videat, nescimus Mentiuntur forte pro timore Iudeorum, vel quia nesciebant modum.
Numérotation du verset
Io. 9,21
marg.|
{e}
Aut quis eius aperuit oculos, nos nescimus bene
sciebant ; sed dicere non audebant.
marg.|
{f}
Ipsum interrogate ut i
nstruamini ab eo. Iosue 7.c. quasi quid nobis calumniamini.
marg.|
{g}
Etatem habet et i
deo.
marg.|
{h}
Ipse de se loquatur quas
i non est opus nos loqui pro eo, quasi pro infante. Chrysostomus Tribus interrogationibus factis, si filius eorum esset, si cecus natus et qualiter respexerit. Duas illas confitentur, scilicet quod filius eorum esset et quod cecus natus, tertiam vero non adiiciunt, scilicet qualiter videt. Sed et hoc pro veritate factum est, ut nullus alius, quam is, qui curatus est et dignus fide erat, hoc confiteretur.
Numérotation du verset
Io. 9,22
marg.|
{i}
Hec dixerunt
etc.
Iudeos ]
Hic Evangelista opinionem eorum et mentem in medium ducit, quia, scilicet propter timorem hoc dixerunt. Et subdit causam timoris.
marg.|
{k}
Iam enim conspiraverant Iudei
id est conspirando statuerant.
marg.|
{l}
Ut si quis eum confiteretur Christum, extra Synagogam
etc.
quas
i ethnicus et publicanus.
Numérotation du verset
Io. 9,23
marg.|
{m}
Propterea
scilicet ne extra Synagogam fierent. {6.347a} Nam parentibus quidem dicere: Negate, quia filius vester est et quoniam cecum genuistis, valde videbatur derisibile esse ; ipsi vero ceco rursum dicere ; hoc manifesta erat inverecundia, ideo hoc quidem non dixerunt ; aliter autem illud idem argumentantur. 3
3 sententia inclusa
Ed1703
marg.|
{n}
Parentes eius
etc.
interrogate
quasi dicat: non est puer, neque imperfectus, sed sufficiens sibi testari.
Numérotation du verset
Io. 9,24
marg.|
{o}
Vocaverunt
etc.
cecus quas
i, quia parentes miserunt eos ad eum qui curatus fuerat, rursus vocaverunt eum. Et nota perversitatem istorum. Supra enim quia cecum attonitum et timidum facere nequiverunt ; sed videbant eum propalatione benefactorem predicantem, venerunt ad querendum ad parentes eius putantes per ipsos abortivum facere miraculum: et quamdiu putabant parentes renuere et negare, nihil ceco dicebant ; quia vero viderunt nihil eis plus ex colloquio parentum factum esse, ad cecum rursus venerunt.
marg.|
{p}
Et dixerunt ei
etc. Chrysostomus: Manifeste quidem et inverecunde non dicunt: nega, quoniam Christus te curavit, sed sub velamine et pretextu religionis hoc idem
{6.
347b} constituere volunt, dicentes: Da gloriam Deo. Et est sensus, id est confitere, quoniam hic nihil operatus est, sed solus Deus. Vel aliter:
marg.|
{p}
Da gloriam Deo
id est dicte mentitum fuisse de hoc, quod dixisti eum Prophetam esse et te curasse: et sic cognosce peccatum tuum, quod est dare gloriam Deo. Et habetur simile Iosue 7.c. Da gloriam Deo et confitere peccatum tuum.
marg.|
{q}
Nos scimus quia hic homo peccator est:
quasi dicat: potes secure dicere, quod hic non curavit te, sed Deus.
Numérotation du verset
Io. 9,25
marg.|
{r}
Dixit ergo ille: Si peccator est, nescio
id est non definio modo. Et hoc dicit, ut nec os pateat calumnie, nec veritatem celet. Unde subdit:
marg.|
{s}
Unum scio
etc.
Sed
querit Chrysostomus Numquid timuit cecus ? Absit. Qualiter ego, qui supra dixerat, propheta est, modo dicit, si peccator est, nescio ? Solutio. quasi dicat: nihil pro eo dico: nunc ipsum beneficium vos condemnat et eum non esse peccatorem probat. Unde dicit: Unum scio, quia cecus cum essem, modo video, quasi dicat: de me dico ; sed ipsum opus, quod scio eum fecisse, ostendit, quod non est peccator. Unde per hoc insuspicabilem seipsum fecit testimonium incorruptum, ut non gratificans, sed a re testans.
Numérotation du verset
Io. 9,26
marg.|
{t}
Dixerunt ergo illi: Quid fecit tibi ?
Chrysostomus Quia nequiverunt evertere, neque destruere, quod factum est, miraculum: rursus ad prius veniunt, secundum modum curationis circumscrutantes, quemadmodum quidam canes venatici fallaciter conclusam bestiam undique investigantes: et nunc quidem huc, nunc autem illuc circumcurrentes, ad priores redeunt sermones et dicunt: Quid fecit tibi ? Quomodo aperuit tibi oculos, quasi, num prestigio aliquo ? Sicut dicebant Mt. 12.b. In Beelzebub Principe demoniorum etc.
Numérotation du verset
Io. 9,27
marg.|
{u}
Respondit eis: Dixi vobis iam et audistis: Quid iterum vultis audire ?
quasi dicat: non respondebo non attendentibus et inaniter interrogantibus, non pro discendo, sed pro cavillando. Augustinus Stomachatur iam contra duritiam eorum et cecos iam non ferens.
marg.|
{6.347b} Chrysostomus Quod erat anime propalantis et recte contemplantis eorum insaniam et ostendentis Christi magnam dignitatem, in qua vehementer confidebat. 4
4 sententia inclusa
Ed1703
marg.|
{x}
Numquid et vos vultis Discipuli eius fieri qui
ita inquiritis de eo ? Et supplendum est, sicut et ego volo Discipulus eius fieri, per hoc enim quod dicit et vos, seipsum in Discipulorum cetu ordinat.
marg.|
Item in hoc versu conviciatus est eis et percussit sufficienter: quia enim noverat, quoniam hoc eos valde percutiebat, tangere eos cum superabundantia voluit. Chrysostomus Vides propalationem † mendici ad omnes Scribas et Phariseos, ita forte et patens quid est veritas, ita imbecille mendacium. Nam veritas etsi contingentes, id est viles assumpserit, claros victores ostendit: Mendacium vero etsi cum fortibus fuerit, qui tuentur illud, imbecilles eos monstrat.
Numérotation du verset
Io. 9,28
marg.|
{y}
Maledixerunt ergo ei et dixerunt: Tu Discipulus illius sis Et s
ecundum cor suum, id est secundum opinionem suam maledixerunt ei in hoc, quod dixerunt: Tu Discipulus illius sis, ut dicit Glossa Vel aliter secundum litteram.
marg.|
{y}
Maledixerunt ergo ei Et h
oc etiam dixerunt ei: Tu Discipulus etc. Hic dicit Augustinus in originali: maledictio hec super nos veniat et super filios nostros, Gn. 27.b. In me sit hec maledictio, fili mi.
marg.|
{z}
Nos autem Moysi Discipuli sumus In h
oc volunt ostendere, quod Christus contrarius sit Moysi et cecus, si Christo adheret: sed mentiuntur, quia si Discipuli Moysi essent, Christo crederent, quem Moyses nuntiavit, Dt. 18.c. Unde supra 5.g. Si
{6.
347c} crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi. Causam autem subdunt, quia potius adherendum est certo, quam incerto. Unde dicunt.
Numérotation du verset
Io. 9,29
marg.|
{a}
Nos scimus, quia Moysi locutus est Deus
id est quod Moyses docuit, a Deo accepit.
marg.|
{b}
Hunc autem nescimus unde sit
id est cuius auctoritate dicit et facit hec, que dicit et facit sup. 7.d. dixerunt: Hunc scimus, unde sit: hic dicunt se nescire. Sed nescire dicimus, que abiicimus.
marg.|
{6.347va} Chrysostomus Nos novimus etc. non dicunt audivimus: et tamen ea audierunt, non noverunt. 5
5 sententia inclusa
Ed1703
marg.|
Vel nesciebant eius Divinitatem, vel mittentis auctoritatem dicebant se nescire: cum tamen noscerent eius ortum secundum carnem. Unde Chrysostomus Quomodo scitis, quoniam Moysi locutus est Deus ? A progenitoribus ait: vos ea, que ex auditu sunt, ut scientes certificatis ; ea vero, que a visu, minora putatis et nimirum illa quidem novistis ; sed non audistis ; hoc autem non audistis, sed videtis. Unde de hoc irridet eos cecus, sicut statim dicitur.
Numérotation du verset
Io. 9,30
marg.|
{c}
Respondit ille homo et dixit eis: In hoc enim mirabile est, quia vos nescitis, unde sit
id est nescire vos dicitis. Vel nescitis, id est non creditis, vel approbatis, quod a Deo sit, vel quod Deus.
marg.|
{d}
Et tame
n aperuit oculos meos Chrysostomus Ubique signum circumvertitur, quia hoc falsificare non poterant. Ad hoc syllogizat, quasi dicat: mirum est, quod vos non novistis, unde sit, cum tot et talia signa facit, que nemo quantumcumque insignis, vel illustris et glorificatus apud vos, facere potest, vel potuit.
Numérotation du verset
Io. 9,31
marg.|
{e}
Scimus autem quia peccatores Deus non audit
id est merita eorum non exaudit Chrysostomus Quia dixerant supra: Qualiter potest homo peccator talia signa facere, illorum assumit iudicium propriorum reminiscens verborum, quasi dicat: opinio hec et mea et vestra est communis: in hoc permanere.
marg.|
{f}
Sed si quis Dei cultor est vel
in Deum pius est per fidem. Et quia in Deum se esse pios Iudei dicebant, adiecit:
marg.|
{g}
Et voluntatem eius facit quia
non sufficit fides sine operibus, Iac. 2.d.
marg.|
{h}
Hunc exaudit Ex h
oc intendit concludere, sed relinquit eis conclusionem, quod ex quo eum Deus exaudivit, non est peccator. Ad hoc facit illud Prv. 15.d. Longe est Dominus ab impiis ; et orationes Iustorum exaudiet. Item Ps. 33. Oculi Domini super Iustos et aures eius in preces eorum. Item Sir. 15.c. Non est speciosa laus in ore peccatoris. Item Ps. 65. Iniquitatem si aspexi in corde meo, non exaudiet Dominus. Sed contra 4Rg. 13.a. Deprecatus est Ioachaz faciem Domini et audivit eum Dominus. Et infra dicitur: Verumtamen non recessit a peccatis Ieroboam. Item 2 Par. 6.g. Si peccaverint et oraverint, dimittas populo tuo, quamvis peccatori: Tu es enim Deus meus. Item Interl. dicit hic: Deus peccatores etc. Adhuc iunctus, quia peccatores audit, ut Publicanum confitentem, Lc. 18.c. Solutio: Deus peccatores penitentes audit ; sed peccatores manentes non audit, id est merita eorum non exaudit ; nec enim merentur exaudiri, licet aliquando Dominus eis tribuat sua gratia, quod petunt. Sequitur:
Numérotation du verset
Io. 9,32
marg.|
{i}
A seculo non est auditum, quia quis aperuit oculos ceci nati Ceci
forsitan aperuit quis, sed non ceci nati, quasi dicat: res magna est et nova. Unde,
Numérotation du verset
Io. 9,33
marg.|
{k}
Nisi esset hic a Deo miss
us, vel aliquid divinum habens. Non poterat facere quicquam tale, quale scilicet nemo alius unquam fecit. Simile sup. 3.a. Nemo potest hec signa facere, que tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. Nec obest, quod dicitur malis, Mt. 7.c. Nonne in nomine tuo prophetavimus etc. Christus enim in potestate et propria auctoritate faciebat miracula, qualia nemo fecit ; sed mali miracula faciunt ministerio.
Numérotation du verset
Io. 9,34
marg.|
{m}
Responderunt et dixerunt ei
Chrysostomus Donec exspectabant eum negaturum, fide dignum reputabant et semel et secundo vocantes eum: quia vero veritatem locutus est in nullo confusus, quando eum maxime admirari oportebat, tunc condemnant dicentes ?
marg.|
{6.347c} Chrysostomus Elevat et ex tollit miraculum, dicens: A seculo etc. Si ergo confitemini, quod Deus peccatores non audit ; hic autem miraculum fecit et miraculum tale, quale nullus hominum fecit: manifestum est, quod omnia vincit virtute et quod maior est, quam secundum hominem virtus. 6
6 sententia inclusa
Ed1703
marg.|
{6.
347vb} {n}
In p
eccatis
natus es totus
] id est natus es cecus pro peccatis parentum, ut dicit Glossa secundum quod illi putabant.
marg.|
{o}
Et tu doces nos quas
i indignum est, ut tu peccator et a pectoribus doceas nos. Chrysostomus Quid est in peccatis natus es totus. In hoc cecitatem exprobrant irremisse ac si dicerent, a prima etate in peccatis es tu, ostendentes, quoniam propterea factus est cecus, quia rationem non habeat. Et vide qualiter falso de arrogantia eum notant, dicentes. Et tu doces nos. Quid enim dicit homo ? Non enim propriam mentem exposuit, nonne commune iudicium scrutatus est, dicens: quasi novimus, quoniam peccatores Deus non audit ? nonne ea, que ab eis dicta sunt, in medium duxit ?
marg.|
{p}
Et eiecerunt eum foras quas
i non solum conviciati sunt, sed et persecuti sunt turpiter expellentes. Chrysostomus Vides preconem veritatis, qualiter inopia Philosophie prohibitus non fuit, vel facta est prohibitio quanta audivit, quanta passus est et per verba et per opera ; et qualiter nihilominus testatus est. Hec autem scripta sunt, ut nos imitemur.
Numérotation du verset
Io. 9,35
marg.|
{q}
Audivit Iesus, quia eiecerunt eum foras extr
a templum.
marg.|
{r}
Et cum invenisset eum quas
i quesitum. Hoc enim verbo innuit Evangelista, quoniam propter hoc venit, ut scilicet ei loqueretur.
marg.|
{s}
Dixit ei: tu credis in filium Dei ?
Chrysostomus Qui propter {6.348ra} Δ veritatem et Christi confessionem opprimuntur, hi maxime honorantur. Sicut eum, qui divitias perdit, ille invenit: et qui animam odit, ipse est, qui amat: ita qui convicio opprimitur, hic maxime est, qui honoratur. Quod et in isto ceco factum est. Eiecerunt enim eum Iudei ex templo et invenit eum Dominator templi. Eiectus est a consistorio pestilentioso et potitus Salvari. Forte dehonoratus est ab his, qui Christum dehonoraverant: et honoratus est ab Angelorum Dominatore: alia sunt premia veritatis. Sed querit Chrysostomus quomodo interrogat eum, an credat post tot verba fidei ad Iudeos ? Et solvit, quod non ignorans querit de fide eius, sed laudans et volens seipsum notum facere et ostendens, quoniam multum approbat eius fidem, quasi dicat: conviciata est mihi plebs tanta ; sed nulla mihi cura illorum: unius mihi cura est, scilicet ut tu credas: melior est enim unus faciens voluntatem Domini, quam mille iniqui: tu, inquit, credis in Filium Dei, ut presens et acceptans, que dicta sunt ? Ita eum interrogat. Et nota quod in hoc trahit eum ad amorem sui ipsius. Non enim dicit, Crede, quod servis dici potest ; sed interrogando, Credis in Filium Dei ? quod amicis dici solet.
Numérotation du verset
Io. 9,35
moraliter
moraliter
marg.|
{p}
Et eiecerunt eum foras dice
ns. Vides preconem veritatis, qualiter inopia Philosophie facta est prohibitio, vides quanta audivit ex initio et quanta passus est et per verba et per opera et qualiter testatus est. Hec autem scripte sunt, ut et nos imitemur: Si enim qui mendicus erat et cecus, qui neque viderat Christum, tantam continuo propalationem ostendit ante Christi consolationem adversus totam plebem stans occisionem meditantem et demonium habentem et insanientem, ab ipsius voce volentes condemnare Christum et non cessit, neque secessit, sed cum propalatione omni eos obstruxit et voluit eiici foras magis, quam non prodere veritatem: quanto magis nos, qui tanto tempore in fide viximus, qui infinita miracula per fidem vidimus, qui maiora illo beneficia suscepimus et in tantum vocati sumus honorem, omnem propalationem ostendere oportet adversus adversarios nominis Christiani et obstruere eos. Poterimus autem hoc facere, si audaciam habuerimus et Scripturis attenderimus.
marg.|
Et loquitur hic Chrysostomus super illos, qui non veniunt ad sermones, dicens: Si citharedus, vel saltator nos vocaverit, omnes quidem currunt cum studio et gratiam ei de vocatione sciunt et diei integri dimidiam partem consumunt illis attendentes. Deo vero per Prophetas et Apostolos loquente oscitamus, scalpimus et multus estus videtur esse.
marg.|
Item Chrysostomus Plures multis imbribus delatis et vento aquam in oculos proiiciente, stant insanientes in foro, vel in theatro et frigus et pluviam et lutum, nec et longitudinem vie contemnunt et nihil eos detinet, neque illuc ire prohibet ; huc autem et sub tecto et in calore tardant et non concurrunt et hoc in lucro anime. Qualiter hec tabernacula sunt dic mihi ? In vanitatibus sortes existentes, in necessariis pueris sumus imbecilliores.
marg.|
Item Chrysostomus Hec volebam continue dicere ad vos ; vereor autem, ne inaniter odio habeat et absque lucro. Video.n. insanientes non iuvenes solium, sed et senes, super quibus maxime verecundor, quando video virum a canitie reverendum confundentem canitiem et filium ad ludum videndum supertrahentem. Quid enim derisione hac deterius ? quid opere hoc turpius ? Filius a patre docetur deformare seipsum.
marg.|
Item Chrysostomus Sed aiunt, que iactura est, vel quod nocumentum est ludos videre ? Propterea gemo, quoniam neque damnum estimatis rem hanc, neque sensum accipitis malorum: dedit tibi vite terminum Deus ad currendum eum ? tu vero inaniter consumis eam et vane et in nullo utili. Scrutatis adhuc, quod est damnum ? Et si argentum paucum consumpseris, simpliciter damnum revocas ; dies autem tuos consumens integros in Satanicas pompas, nullum putas facere inconveniens, congruo existente in Litaniis et orationibus consumere vitam tuam omnem: Tu vero in clamoribus et tumultibus et turpibus verbis et pugna et iucunditate intemporanea et operibus lascivis vitam tuam consumis et in malo tuo: et post hec omnia interrogas, quod est damnum, nesciens, quod nulli rei magis parcere oportet, quam tempori.
marg.|
Item Chrysostomus Aurum si consumpseris, poteris rursus recuperare ; tempus vero si perdideris, difficile id resumes ; parvum enim tempus est nobis vita presens. Sequitur.
Numérotation du verset
Io. 9,36
marg.|
{a}
Respondit ille
etc.
eum
secundum Augustinum iste adhuc inunctus his verbis ostendit se iam dudum cor ad credendum paratum habuisse ; sed in quem credere deberet, ignorasse. Eccl. 2.b. Qui timent Dominum, preparabunt corda sua. Secundum Chrysostomum videtur, quod crederet prius eum esse Deum et Messiam missum ; sed non noverat eum secundum faciem. Cecus enim erat, antequam veniret ad Christum: et postquam sanatus est in Siloa, trahebantur a Iudeis, ita quod usque modo non viderat Christum: ideo dicit: Quis est, Domine ? Chrysostomus Desiderantis et valde inquirentis anime est verbum: pro quo tot disputavit, hunc ignorat: ut per hoc discas eius amorem veritatis, qui sic pro ignorato disputabat. Non enim viderat eum.
Numérotation du verset
Io. 9,37
marg.|
{b}
Et dixit ei Iesus: et vidisti eum
Chrysostomus personaliter. Sed quia hoc adhuc immanifestum et indeterminatum erat, manifestius inducit.
marg.|
{c}
Et qui loquitur tecum, ipse est Non
dixit: ego sum, sed medie loquitur.
Numérotation du verset
Io. 9,38
marg.|
{d}
At ille ait: Credo, Domine ]
Non dixerat ei Dominus: ego sum qui curavi te, qui dixi tibi: vade, lavare in Siloa ; sed omnia illa tacens ait: Credis in Filium Dei. Et ille ad hoc respondet.
marg.|
{6.348a} Chrysostomus in iudicium, id est in maius supplicium dixit, ostendens, quoniam, qui condemnaverunt eum, ut peccatorem: ipsi sunt, qui condemnati sunt. Hic autem dixit duas responsiones et duas cecitates et sensibilem et intellectualem. 7
7 sententia inclusa
Ed1703
marg.|
{e}
Credo Domine ]
in Filium Dei, in te, scilicet unde qualem credidit, talem adorando indicat. Unde sequitur.
marg.|
{f}
Et procidens adoravit eum]
ut Deum et ut Filium Dei. Chrysostomus Ne quis estimet verbum solum esse, quod dictum est a ceco et non rem, adiecit et opus scilicet adorationem. Item quia dixerat, credo, Domine et non determinaverat in quem, adoratione determinat. Adorante autem eo.
Numérotation du verset
Io. 9,39
marg.|
{g}
Dixit ei Iesus
respondens fidei ipsius ceci et infidelitati Phariseorum.
marg.|
{h}
In iudicium
etc.
mundum veni
id est ad discernendum humiles a superbis: credentes humiles ad infidelibus superbis. Sic sumitur iudicium in Ps. 42. Iudica me, Deus et discerne causam meam etc. Iudicium enim damnationis in fine fiet: Unde supra 8.b. ego non iudico quemquam, vel in iudicium, secundum Chrysostomum in maius supplicium, id est in causam supplicii occasionaliter.
marg.|
{i}
Ut qui non vid
id est
h
umiles ceci, qui se non videre putant.
marg.|
{k}
Videant
id est illuminentur per me lumen.
marg.|
{l}
Et qui vid<ent>]
id est sapientes superbi, ut Pharisei, id est qui per se videre putant et medicum non querunt.
marg.|
{m}
Ceci fiant]
sua infidelitate excecentur. Unde li ut dicit eventum, non causam. Chrysostomus In hoc et cecum vehementiorem circa fidem operatus est: et eos, qui sequebantur eum, notavit. Etenim sequebantur eum Pharisei, de quibus subditur et audierunt quidam etc. Sed nota quod illud, quod dicitur hic de Domino, ut qui non vident etc. dicitur Is. 6.c. Exceca cor populi huius et aures eius aggrava et oculos eius claude etc. Item Is. 26.b. Domine, exaltetur manus tua, ut non videant etc. Ier. 5.e. Audi, popule stulte, qui non habes cor, qui habentes oculos nos videtis, {6.348rb} et aures et non auditis. Item Is. 42.c. Quis cecus, nisi servus meus. Ps. 68. Obscurentur oculi eorum, ne videant. Chrysostomus Hoc et Paulus dicit ad Rm. 9.g. Gentes, que non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam ; Israel vero sectando legem iustitie in legem iustitie non pervenit. Item Rm. 11.b. Israel. non est consecutus ? electio vero consecuta est: ceteri vero excecati sunt, sicut scriptum est.
Numérotation du verset
Io. 9,39
moraliter
moraliter
marg.|
{h}
In iudicium ego in hunc mundum veni
etc.
In i
udicium discretionis id est ad discernendum humiles a superbis, Iac. 4.b. Deus superbis resistit ; humilibus autem dat gratiam, Dominus enim discernit bonos a malis, his dando gratiam, illis non: sicut mulier discernit oves per signationem quarumdam tantum. Unde Ps. 42. Iudica me, Deus et discerne causam meam etc. Item Ps. 4. Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. Sic sumitur hic. In iudicium veni id est dando gratiam discretionis. Unde subdit:
marg.|
{i}
Ut qui non vident
id est
s
e non videre reputant, videant lumine gratie illuminati. Unde 1Cor. 1.d. Que stulta sunt mundi, elegit Deus, ut confundat sapientes. Et hoc est:
marg.|
{l}
Et qui vident
id est videre se reputant: Ceci fiant. Is. 22.g. Aperiet et non erit, qui claudat et non erit, qui aperiat. Aperit, enim humilibus ; et claudit superbis. Item Is. 8.c. Erit vobis in sanctificationem, in lapidem autem offensionis et in petram scandali etc. Lc. 10.d. Confiteor tibi, Domine Pater celi et terre, quod abscondisti hec a sapientibus et revelasti ea parvulis. Ps. 118. Declaratio sermonum etc. Prv. 9.a. Si quis est parvulus, veniat ad me etc. Est autem multiplex iudicium, de quo habes sup. 7.c. Nolite iudicare secundum faciem ; sed rectum iudicium iudicate. Ibi require. Sequitur:
Numérotation du verset
Io. 9,40
marg.|
{n}
Et audierunt hoc quidam ex Phariseis]
illi scilicet qui cum ipso erant. Erant, enim quidam superficie tenus sequentes et facile in contrarium transmutati, sicut et illi, qui prius crediderunt, sup. 6.g. et postea abierunt.
marg.|
{o}
Et dixerunt ei: Numquid et nos ceci sumus sicu
t et alibi dixerunt sup. 8.d. Nemini servivimus unquam et ex fornicatione nati non sumus: ita hic de cecitate corporali intellexerunt et in hac verecundantur solum.
Numérotation du verset
Io. 9,41
marg.|
{p}
Dixit eis Iesus oste
ndens, quoniam melius est cecos esse, quam videntes.
marg.|
{q}
Si ceci essetis
id est
c
ecos et insipientes vos reputaretis:
marg.|
{r}
Non haberetis peccatum quia
curreretis ad Medicum, qui venit tollere peccata mundi.
marg.|
{s}
Nunc vero dicitis, quia videmus
id est
d
e sapientia vos iactatis et iustitia. Et ita.
marg.|
{t}
Peccatum vestrum manet
id est
c
eci permanetis in infidelitate. Chrysostomus Non dixit, videtis, sed dicitis, quia videtis, sicut sup. 8.g. Quem dicitis, quia Deus noster est. Hic autem, quod estimabant laudem esse magnam, hoc ostendit eis supplicium ferre: et de priori cecitate consolatus est eum cecum, quasi dicat: ad bonum tuum fuisti cecus ; et illi ad detrimentum suum videntes.
marg.|
{6.348b} Chrysostomus Monent vos verba mea hec et ego volo vos detineri a dolore, qui per verba, ut ab ea, que per res est, deformitate eruamini.
prol.|
{6.347d} Chrysostomus Quis diligenter ad Ecclesiam conveniat auditurus et si domi non legat, attendat autem his, que dicuntur, sufficiet et annus unus in experientiam, vel peritiam seipsum constituere multam. Non enim nunc quidem has, cras autem alias legimus Scripturas, sed semper et continue easdem.8
8 sententia inclusa
Ed1703
marg.|
{6.347d} Chrysostomus Si aliquis aurigam, vel saltatorem revocaverit, doles et quasi opprobrium abiicis ; si autem ad viles ludos traxerit te, non resilis ; et cuius nomen fugis artis, hanc sequeris fere universam: hic autem et nomen et rem habere debes et esse et vocari Christianus ; nec quid est novisti. 9
9 sententia inclusa
Ed1703
marg.|
Item loquitur Chrysostomus de studio Scripture et de resistendo adversariis fidei super illum locum.
Numérotation du verset
Io. 9,41
moraliter
moraliter
marg.|
{q}
Si ceci essetis, peccatum non haberetis Ceci
, id est simplices et per ignorantiam peccantes non habent tantum peccatum: quia scientia multum aggravat peccatum. Ps. 54. Descendant
{6.
348c} in infernum viventes, id est scientes. 2. Pet. 2.d. Melius esset eis viam veritatis non cognoscere, quam post agnitionem retrorsum converti ab eo, quod eis traditum est sancto mandato. Unde Gregorius: Ubi maius est donum scientie, ibi transgressor maiori subiacet culpe.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Io. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=58&chapitre=58_9)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Io. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=58&chapitre=58_9)
Notes :