Hugo de Sancto Caro

Capitulum 19

Numérotation du verset  19,1 
marg.| 19 Post hec audivi] etc. In prima parte huius visionis que inquam prima pars incepit in principio 18. capituli, et durat usque ad illud :   [Et vidi bestiam] etc. in fine huius 19. capituli agitur de casu Babylonis principaliter. Et divisa fuit in tres partes. In quarum prima actum est de casu ipsius. In secunda de exultatione sanctorum congratulantium Deo de vindicta assumpta de malis : et he due terminate sunt in precedenti capitulo. In tertia agitur, de gratiarum actione, in quam prorumpunt sancti, pro eo, quod separati sunt a malis, et hoc in isto capitulo. Et secundum hoc iam patet, quod hoc capitulum habet duas partes, in quarum prima ponitur gratiarum actio sanctorum. In secunda agitur de pena Antichristi, ibi :   [Et vidi bestiam] etc. Item prima pars habet tres, quia primo agitur de gratiarum actione pro vindicta assumpta de malis. Secundo, gratias agunt Sancti pro sua beatitudine, ibi :   [Gaudeamus] Ut autem ostendatur quantus est ille cui debent gratias agere, propter hoc tertio agit de Iudicio, ubi maxime sua magnitudo, et potestas apparebit, ibi :   [Et vidi celum apertum] etc. Item in prima parte harum trium sic procedit, quia primo ponitur laus minorum, ibi :   [Post hec audivi quasi vocem] etc. Secundo, laus maiorum, ibi :   [Et ceciderunt viginti quatuor seniores] Tertio, agit de mutua eorum provocatione ad laudandum, ibi :   [Et vox] Quarto ponitur ipsa laudatio, ibi :   [Et audivi quasi vocem tube] Agens ergo de laude minorum dicit.   [Post hec audivi] etc. Et dicuntur hic quatuor. Laus primo, ibi :   [Post hec] Secundo, causa laudis, ibi :   [Quia vera, et iusta] Tertio, ostendit iudicia Dei esse vera, ibi :   [Qui iudicavit] Quarto, ostendit iudicium factum de meretrice, ibi :   [Et fumus eius] etc. Dicit ergo :   [Post hec] id est post completam damnationem malorum.
marg.| {z} Audivi quasi vocem magnam] Hoc dicit, quia et vox {7. 418ra} confessionis peccati parva est, id est occulta, et vox orationis parva est, sed vox laudis ipsa est magna, id est manifesta. Za. 2.c. Lauda, et letare filia Sion, quia ecce ego venio, et habitabo in medio tui, dicit Dominus. Is. 12.c. Exulta, et lauda habitatio Sion, quia magnus, etc.
marg.| {a} Tubarum] id est sanctorum, qui dicuntur tube, quia in presenti nos invitant ad spirituale bellum, et in futuro ad solemnitatem epularum. Mich. 4.a. Venite ascendamus ad montem Domini, scilicet ad penitentiam, ecce primum, et ad domum Dei Iacob, id est celestem patriam, ecce secundum.
marg.| {b} Multarum] per hoc notatur quod hec vox est minorum sanctorum, qui sunt in multitudine.   [Audivi ergo in celo] id est in Ecclesia.   [Quasi vocem magnam tubarum multarum dicentium alleluia] Laus est, que humanis verbis explicari non potest, ut dicit Glossa Et est verbum Grecum, ut dicit Beda, quod idem est quod laus : Interpretatur enim laudate Deum, quare ergo hic ponitur laus, cum idem sit   [alleluia] quod prius positum est ? Solut Ad significandum, quod duplex lingua Greca, videlicet, et Latina Deum erat laudatura, tacente tertia, scilicet Hebrea.
marg.| {d} Laus] pro operibus creationis.
marg.| {e} Et gloria] pro operibus recreationis. Lc. 2.b. Gloria in altissimis Deo.
marg.| {f} Et virtus] in Iudicio, quia tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus celi, cum virtute multa, et maiestate.
marg.| {g} Deo nostro est] Vel :
marg.| {d} Laus est Deo nostro] pro operibus propriis.
marg.| {e} Gloria] pro operibus, que per nos facit.
marg.| {f} Et virtus] pro utrisque. Is. 51.b. Gaudium, et letitia invenientur in ea, gratiarum actio, et vox laudis. Vel sic : Deus noster Christus est. Is. 9.b. Et filius datus est nobis.
marg.| {c} Alleluia] igitur ipsius est propria, in quantum est Deus, tria que sequuntur, in quantum est homo.
marg.| {d} Laus] in Ascensione, et Spiritus sancti missione, qui corpora nostra solidavit ad patienter sustinendum omnia pro Christo, corda implevit devotione ad eructandum verbum bonum, et ora aperuit ad laudandum. Sapient. capit. 10.d. Sapientia aperuit os mutorum.
marg.| {e} Et gloria] immortalitatis, et impassibilitatis in Resurrectione, quando deposita vetustate, caro eius refloruit.
marg.| {f} Et virtus] in Passione, quando diabolum devicit.
marg.| {h} Quia vera] Hic ostendit causam laudis.   [Quia vera] in reddendo promissa.
marg.| {i} Et iusta sunt iudicia eius] retribuendo unicuique secundum merita.
marg.| Primum facit in presenti, secundum faciet in futuro. Unde Is. 29.c. In loquela labii quod facit in presenti, et lingua altera loquetur ad populum istum ; hoc erit in futuro, ubi loquetur lingua altera, quia lingua facti.
marg.| {k} Qui iudicavit] Hic ostendit quomodo iudicia Dei sunt vera, per hoc, quod dicit :   [Qui iudicavit] id est iudicavit iudicio condemnationis.
marg.| {l} De meretrice magna] id est Babylone. Ier. 51.f. Vastavit Dominus Babylonem ; et perdidit ex ea vocem magnam. Deinde ostendit quod iusta sunt iudicia Dei de ea, propter tria.
marg.| Primo, quia malo exemplo alios perdidit : unde dicit. [Que corrupit terram]
marg.| Secundo, quia in seipsa vilis, et mala fuit. Unde dicit : [In prostitutione sua] vel, que, scilicet, fuit cuilibet in seipso, vel quam alius in alio exercuit, dicit Glossa. Tertio, quia persequebatur sanctos. Unde dicit.   [Et vindicavit] id est vindicabit.
marg.| {m} Sanguinem servorum suorum de manibus eius] requirens eum, dicit Glossa Interlin. Unde Ez. 3.e. Sanguinem autem eius de manu tua requiram. Deuter. 32.f. Sanguinem servorum suorum ulciscetur. Ez. 18.c. Ubi loquitur de filio latrone, et effundente sanguinem, dicit : Sanguis eius in ipso erit.
marg.| {7. 418rb}
marg.| {n} Et iterum dixerunt alleluia] Per hanc iterationem debemus intelligere laudem esse eternam, ut dicit Glossa Interlinearis Vel primo dictum est pro vindicta peccatorum illorum ; que fecit, vel se prostituendo, vel malo exemplo alios corrumpendo. Secundum dicitur pro vindicta eorum, que fecit sanctos persequendo, quia sicut dicit Ecclesiast. cap. 12.a. Impiis, et peccatoribus reddet vindictam, custodiens eos in die vindicte.
marg.| {o} Et fumus] Hic ostenditur modus pene, cum dicit.   [Et fumus] quasi dicat, vindicavit ;   [et fumus eius] id est pena.
marg.| Ascendit] hoc dicit, quia numquam remittetur saltem post diem Iudicii.
marg.| {p} In secula seculorum] id est in eternum.
marg.| Unde <Glossa> interlinearis. Eternaliter puniti sunt. Per fumum autem designatur pena, quia sicut fumus relinquitur ex applicatione ignis ad ligna, sic pena relinquitur ex applicatione ignis Inferni ad peccata. Per hoc igitur quod fumus semper est continuus igni, designatur quod pena malorum semper est eterna. Supra 9.a. Ascendit fumus putei, sicut fumus fornacis magne. Et supra 14.c. Et fumus tormentorum suorum in secula seculorum ascendet.
Numérotation du verset  19,4 
marg.| {r} Et viginti-quatuor seniores] Hic secundo agit de laude maiorum. Per   [seniores] ergo intelliguntur presules, quorum est iudicare : per animalia predicatores, quorum est alios docere : Dicit ergo :   [Et vigintiquatuor seniores] id est omnes Ecclesie iudices   [ceciderunt]
marg.| {s} Et quatuor animalia] id est universi predicatores. Supra 5.b. Et cum aperuisset librum, quatuor animalia, et viginti quatuor seniores ceciderunt coram Agno habentes singuli citharas, et phialas aureas.
marg.| {t} Et adoraverunt Deum sedentem super thronum] Supra 4.c. Et cum darent illa quatuor animalia gloriam, et honorem, et benedictionem sedenti super thronum viventi in secula seculorum, procidebant vigintiquatuor seniores ante sedentem in throno, et adorabant viventem in secula seculorum.
marg.| {u} Dicentes amen alleluia] Confirmatio pertinet ad minores, unde dicit.   [Amen] Laus ad maiores, unde dicit.   [Alleluia] Maiores enim et seniores laudare debent, et non proprie confirmare. Unde in Ecclesia Carnotensi canonici in choro non respondent   amen ne videantur minores vel idiote. 1Cor. 14.c. « Qui supplet locum idiote, quomodo dicet amen super tuam benedictionem ? ».
marg.| Vel secundum Glossam [Amen alleluia] totum refertur ad minores, quasi dicat. Verum est quod Deus ita gloriosus est, et sic vere laudandus est, quia ita punit inimicos nostros, ut dicit Glossa.
marg.| Notandum, quod etsi utrumque, scilicet, et cadere, et adorare de utrisque dicatur, scilicet, et de senioribus, et animalibus : tamen cadere proprium est seniorum, id est iudicum, et adorare animalium : propter duo : cadere enim est humiliari, et hoc convenit presulibus, quia etsi iudicent, tamen debent esse inter alios humiles, secundum illud Sir. 32.a. Rectorem te posuerunt, noli extolli, esto in illis quasi unus ex illis.
marg.| Predicatorum vero est orare et ante predicationem et post. Ante quidem, ut gratia conferatur, et sibi, et auditoribus : Post vero, ut in audientibus verbum capiat, et firmetur, etsi quid venialiter deliquit in verbo, per orationem purgetur. Item, quia iudicium sine novo dono potest recte exerceri, propter hoc iudici non ita competit orare, sed predicatori quia predicationis effectus sine gratia non potest fieri nec haberi.
marg.| {x} Et vox de throno] Hic tertio agit de mutua provocatione eorum ad laudem, dicens.   [Et vox] id est admonitio.
marg.| {y} Exivit de throno] id est de ecclesiasticis viris qui sunt thronus et sedes Dei.
marg.| {z} Dicens] ad audientiam omnium.
marg.| {a} Laudem dicite] quia ad hoc, scilicet ad laudandum facti estis. Dt. cap. 26.d. Quos creavit in laudem, et nomen, et gloriam suam.
marg.| {b} Deo] qui creavit.
marg.| {c} Nostro] qui redemit. Ecclesiastici 43.d.a Exaltate illum quantum potestis, maior est enim omni laude, exaltate eum, et replebimini virtute. {7. 418va} Is. 42.b. Cantate Domino canticum novum, laus eius ab extremis terre. Et qui debent laudare Deum.
a Sir. 43.
marg.| {a} Omnes sancti eius] vel   [servi] Ecclesiastici 15.c.b « Non est speciosa laus in ore peccatoris ». Ps. 49. Peccatori autem dixit Deus, etc.
b Sir. 15, 9.
marg.| {b} Sancti] iam confirmati, in quibus non est timor separationis. Romanor. 8.f. Quis nos separabit a caritate Dei ?
marg.| {c} Et qui timetis Deum] casto amore, nondum tamen estis ita perfecti.
marg.| {d} Pusilli, et magni] Ex hoc patet, quod hic est mutua provocatio, et admonitio maiorum, et minorum. Is. 42.b. Laus eius ab extremis terre. Hec extrema sunt magni, et parvi sancti Ecclesie. Sir. 24.a. In multitudine electorum habebit laudem. Multitudo similis est magnorum, et parvorum.
marg.| {e} Et audivi] Hic quarto subiungitur communis, et mutua laus, que recte sequitur ad provocationem ; laus autem ista tripliciter nominatur, et dicitur quasi vox tube, quia vocat ad societatem spiritualem :
marg.| Unde dicit : [Et audivi quasi vocem tube] id est eorum, qui ut tuba exaltaverunt vocem suam, predicantes in mundo, et nunc iam exaltant in celo, ut dicit Glossa.   [Tube] singulariter non tubarum, ad innuendum quod omnes communiter laudant.
marg.| Hic expressius ponit laudem maiorum, sicut in principio posuerat expresse minorum sanctorum, supra eodem, cum laudabant omnes, non dixit [tube] sed tubarum, ibi : Post hec audivi quasi vocem tubarum multarum : tube dico.
marg.| {f} Magne] quia Dei potentiam, vel benignitatem respicit. Is. 43.d. Populum istum formavi mihi laudem meam narrabit.
marg.| Item secundo vocatur vox tubarum ad significandum quod ex multis populis sunt collecti ; Unde dicit.
marg.| {g} Et sicut vocem aquarum multarum] Mt. cap. 8.b. Multi ab Oriente, et Occidente venient, et recumbent cum Abraham, Isaac, et Iacob.
marg.| Item tertio vocatur vox tonitrui, ad significandum quod ipsa est terribilis malis : Unde dicit.
marg.| {h} Et sicut vocem tonitruorum magnorum] 1. Regum 4.b. Timuerunt Philisthei dicentes : venit Deus in castra, et ingemuerunt dicentes : Ve nobis.
marg.| Sapient. quinto. a. Videntes turbabuntur timore horribili. Gn. ventesimo octavo b. Quam terribilis est locus iste.
marg.| {i} Dicentium alleluia] id est laudare debemus.
marg.| {k} Quoniam regnavit] nunc aperte, licet ante occulte, et videbantur impii regnare,   [Dominus Deus noster omnipotens] Quater autem ponitur   [alleluia] in hoc capitulo, et hoc secundum triplicem laudem sanctorum minorum scilicet, et maiorum, et communis laudis simul omnium.
marg.| Primo autem duplicavit [Alleluia] ad significandum, quod omnes laudes eorum durabunt in eternum, sic quadrupliciter est positum. Vel posuit quater, propter laudem Trinitatis, et unitatis : Vel quatuor effectus eius circa nos, qui respondent quatuor nominibus, que subiungit dicens.
marg.| {k} Quoniam regnavit Dominus] qui creavit.
marg.| {l} Deus] qui gubernare non desistit.
marg.| {m} Noster] qui nos redemit.
marg.| {n} Omnipotens] qui iudicabit omnes : tunc enim apparebit sua potentia, et propter hoc dies Iudicii dicitur dies Domini.
marg.| {o} Sequitur : Gaudeamus] Secunda pars prime partis capituli, in qua agunt gratias sancti, et laudant pro sua beatitudine, sicut in precedenti laudabant pro malorum ultione. Dicuntur autem hic quinque.
marg.| {7. 418vb} Primo, ponitur laus de particulari singulorum beatitudine.
marg.| Secundo, de communi omnium glorificatione ibi : [Quia venerunt] Tertio, precipitur Ioanni, ut ad illam beatitudinem invitet, et invitationem scribat, ibi :   [Et dixit mihi scribe] Quarto, pro tanto officio revelationis Domini Ioannes obnoxius revelanti cadit, ut eum adoret, ibi :   [Et cecidi] Quinto, prohibetur hoc facere, eique ostenditur quem debeat adorare, et quare, ibi :   [Et dixit mihi] [Vide ne feceris] Dicit ergo :   [Gaudeamus] propter dotes anime.
marg.| {p} Et exultemus] propter dotes corporis.
marg.| {q} Et demus] propter predicta.
marg.| {r} Gloriam ei] quod facimus, si totum bonum quod habemus ei attribuimus, ut auctori Is. 26.c. Omnia opera nostra operatus es in nobis Domine. Glossa Nos habere omnia a Deo reputemus. 1Cor. 4.b. Quid habes, quod non accepisti ? Hic ergo ponitur laus de particulari singulorum beatitudine.
marg.| {s} Quia venerunt] Secundum quod dicitur hic, est laus de communi omnium beatitudine. Et habet tres particulas. Primo enim dicitur de communi gaudio communis beatitudinis. Secundo, ostenditur unde ista communis beatitudo, quia ex preparatione uxoris, ibi :   [Et uxor] etc. Tertio, ostenditur unde preparatio uxori, quia non a se, sed hec etiam data est, ibi :   [Et datum est illi] etc. Dicit ergo :   [Quia venerunt] quasi dicat, etsi pro particulari beatitudine nostra est gaudendum, magis adhuc tamen, et pro communi.   [Quia venerunt nuptie Agni] id est coniuncta est Ecclesia Christo. Harum nuptiarum sponsalia sunt contracta in Incarnatione Filii, solemnitas celebrata est in Passione per causam, et in Ascensione per effectum, modo vero colligitur sponsa in thalamum sponsi particulariter, sed in fine seculi universaliter. He nuptie significate sunt Esther 2.d. Quando rex Assuerus coniuncta sibi Esther, requiem dedit universis provinciis, ac dona largitus est iuxta magnificentiam principalem. Sed modo celebrantur nuptie in Chana Galilee, Io. 2.a. Chana, zelus, vel possessio interpretatur, Galilea volubilis, vel rota. Modo enim homines maritali affectu diligunt temporalia. Unde viri divitiarum dicuntur Ps. 75. Sed ibi deficit vinum, nec habetur nisi per Mariam, id est per vexationem et penitentiam. Vertat Iesus aquam tribulationis in vinum contritionis. Is. 28.e. Sola vexatio tantummodo intellectum dabit : Alioquin vertentur nuptie in luctum. 1Mcc. 9.d.
marg.| {t} Et uxor] Hic est secundum, ubi ostendit unde ista communis beatitudo, quia ex preparatione uxoris. Unde dicit.   [Et uxor eius] id est Ecclesia.
marg.| {u} Preparavit se] id est se fecit idoneam, ut ab eo reciperetur. Amos 4.d. Preparare in occursum Dei tui. Hec preparatio est per libertatem arbitrii. Mt. 25.a. Que parate erant intraverunt cum eo ad nuptias et clausa est ianua. Et hoc, ut sit continuum gaudium in celo, quia boni inde non exibunt, nec mali intrabunt, infra 21.g. Non intrabit in eam aliquid coinquinatum, nec abominationem faciens. Sed quia liberum arbitrium non sufficit ad hoc, propter hoc sequitur.
marg.| {x} Et datum est illi] Et est hic tertium ubi ostendit unde preparatio fiat illi, quia a Deo. Unde dicit.   [Et datum est illi] a Deo, a quo omne datum optimum, etc. Iacob 1.c. Quia. 1Cor. 4.b. Quid habes quod non accepisti ?
marg.| {y} Ut cooperiat se byssino splendenti] Dt. 10.d. Amat peregrinum, et dat ei victum, et vestitum. In signum huius Rebecca tollens pallium cooperuit se. Gn. 24.g. Byssinum autem est vestis de bysso lino Egypti candidissimo. Est ergo operimentum uxoris agni in se candidum, sed ad alios splendidum. Is. 35.a. Gloria Libani data est ei, id est iustificatio anime, et decor Carmeli, hec est bona conversatio exterior. In primo notatur candor in se, in secundo splendor ad alterum. Exponit autem quid sit byssinum, dicens.
marg.| {z} Byssinum enim] etc. quasi bene dixit, quod cooperta est sponsa byssino splendenti :   [Byssinum enim iustificationes sanctorum sunt] Nullis enim maculis fuscatur sanctorum conscientia. Sequitur.
marg.| {a} Et dixit mihi] etc. Hic tertio precipitur Ioanni, ut invitet ad nuptias, et invitationem scribat, dicens.
marg.| {b} Scribe] Et quid ? Hoc.
marg.| {c} Beati qui ad cenam nuptiarum Agni vocati sunt] vocatione, scilicet predestinationis. Lc. 14.d. Beatus qui manducabit panem in regno Dei. Et signanter dicit.   [Ad cenam] quia de cena nullus excluditur, sed de prandio expelluntur multi. Mt.
marg.| {c} . 22.b. Amice quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem ? Prandium est gratia Ecclesie, sed cena erit gloria celestis patrie. Et dicit [Agni] non Herodis, ubi decollatus est Ioannes. Mac. 6.d. et Mt. 14.b.
marg.| {7. 419ra}
marg.| {a} Et dixit mihi] Quia scribere preceperat, et quid esset scribendum dixerat, propter hoc adhuc ostendit, quare scribendum, quia.
marg.| {b} Hec verba Dei vera sunt] Quia igitur,   [vera] scribenda, et quia   [Dei] sunt vera : Mt. 22.b. Magister scimus, quia verax es, et viam Dei in veritate doces.
marg.| {c} Et cecidi] Hic quarto Io. vult reddere gratiam pro gratia, dicens.   [Et cecidi ante pedes eius, ut adorarem eum] quasi dicat ei quem me maiorem intellexi, obedire volui, secundum illud. Maiori cede : Leu. 19.f. Coram cano capite consurge, et reverearis personam senis, et time Dominum Deum tuum.
marg.| Hoc exemplo monuit nos obedire maioribus nostris, sicut et Dominus Lc. 2.g. Et erat subditus illis : Eccl. 4.d. Melior est obedientia, quam stultorum victime, qui nesciunt quid faciunt mali.
marg.| {d} Et dixit mihi. Vide] Hic quinto prohibetur Ioannes adorare Angelum, qui hoc ei ostendebat. Unde dicit.
marg.| {e} Vide ne feceris] quod proposuisti, id est ne me adoraveris. Et quare hoc prohibet ostendit dicens.
marg.| {f} Conservus tuus sum, et fratrum tuorum] quasi ego, et tu, et fratres unius Dei servi sumus. Sed quia sunt fratres natura, et fratres gratia, subiungit de quibus intelligit scilicet, de illis, qui per gratiam sunt fratres, dicens.
marg.| {g} Habentem] scilicet, fratrum,   [testimonium Iesu] id est gratiam que testificatur ipsos esse servos Iesu. Et notandum quod in veteri Testamento Angeli permiserunt se adorare sicut legitur Ios. 5.d. Quod Iosue adoravit Angelum et dixit ei. Noster es, an adversariorum ? Sed in novo non, sicut patet hic. Et queritur quare hoc ? Solutio Quia iam vident nostram naturam super se in Christo homine exaltatam, unde et timent ab homine adorari. Quia vero se adorari prohibuit Angelus, statim ostendit quis sit adorandus, quia Deus et in hoc quodammodo causam exprimit, quare se non permisit ab homine adorari, dicens.
marg.| {h} Deum adora] quem omnipotentem et Demones adorant : Mt. 4.b. Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies, et subdit causam quare Deus sit adorandus.
marg.| {i} Testimonium enim Iesu est spiritus prophetie] id est quicquid dixerunt Prophete testimonium perhibet de Christo ; unde 2Pt. 1.d. Firmiorem habemus propheticum sermonem, cui benefacitis attendentes. Et paulo post. Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed Spiritu sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines. Et Spiritus sanctus de Iesu testimonium perhibet. Io. 15.d. Cum autem venerit Spiritus veritatis, ille testimonium perhibebit de me.
marg.| {k} Et vidi celum apertum] etc. Tertia pars prime partis capituli, in qua agit de Iudicio, ut ostendat quantus est ille, cui gratie sunt agende, scilicet Christus, cuius potestas tunc maxime apparebit. Ut autem quantus sit verius appareat, agit primo de potestate, quam habuit in primo adventu. Secundo de potestate quam habebit in secundo adventu, hoc est, in Iudicio, ibi   [Et de ore eius procedebat gladius] etc. Tertio monentur fideles ut Christo adhereant ut sic possint vitare penas malorum, et adipisci gaudia sanctorum, ibi   [Et vidi unum Angelum stantem in sole] etc. In prima parte dicuntur quatuor. In primo, ponitur effectus adventus Christi in carnem. Secundo commendatur Christus, qui consecutus est hunc effectum, ibi   [Et ecce equus albus] etc. Tertio, ostendit per quid consecutus est, quia per meritum Passionis, ibi   [Et vestitus erat] Quarto qui sunt participes illius effectus, ibi   [Et exercitus qui sunt in celo] etc. Dicit ergo :   [Et vidi] Continuatur pars ista ad precedentia, quia hic agit de potentia Christi, ut sic ostendat quantus et qualis est cui debent gratie agi, vel qui debent laudari, et sic magis excitentur ad laudem. Vel secundum Glossa continuatur ad sequentia sic. Quia dicturus est de damnatione Antichristi et suorum, posset aliquis querere quare damnabuntur.
marg.| Respondet Glossa Quia pugnaverunt contra Christum, qui tam potens est quod eos devicit, et propter hoc ipsius potentiam hic describit. [Et vidi celum apertum] etc. Ad litteram ianuam celi apertam, que prius fuerat clausa : Gn. 3.d. Et collocavit ante paradisum voluptatis Cherubin, et flammeum gladium atque versatilem. Per hoc quod Cherubin {7. 419rb} qui interpretatur plenitudo scientie, ponebatur ante Paradisum ; significatum est, quod ianua non aperiretur, nisi per Filium Dei, qui est Patris sapientia.
marg.| Item quia gladius flammeus, significabatur, quod non nisi per caritatem aperiretur.
marg.| Vel [celum] sanctos in quibus sunt Dei mysteria, quasi in celo celata : Ez. 1.a. Cum essem iuxta fluvium Chobar ; aperti sunt celi. Glossa Mysteria revelata quod homo possit ascendere celum et cognoscere Deum. Et concordat prime expositioni. Sed quis aperuit ? Christus. Unde sequitur.
marg.| {l} Et ecce equus albus] Hic dicuntur quatuor. Primo describitur Christus a conditione utriusque nature, humane, scilicet et divine.
marg.| Secundo, a potentia quam habet secundum utramque naturam, ibi [Et cum iustitia iudicat] Tertio ostenditur, unde habet hanc potentiam, ibi   [Et capite eius diademata multa] etc. Quarto quod in ipse singulariter habet hanc potentiam, ibi   [Habens nomen scriptum] etc. Dicit ergo :   [Et ecce equus] id est ; caro Christi portans ad bellum contra diabolum verbum Dei, quia Is. 19.a. Ascendet Dominus super nubem levem, id est super carnem, sicut super equum.
marg.| {m} Albus] quia sine fuscatione peccati. Ct. 5.c. Dilectus meus candidus, etc. De hoc equo Prv. 21.d. Equus paratur ad diem belli, Dominus autem salutem tribuet, id est divinitas.
marg.| {n} Et qui sedebat super eum] scilicet divinitas super carnem.
marg.| Et in hoc ostenditur quod ipse secundum divinitatem maior est seipso secundum carnem.
marg.| {o} Vocabitur fidelis] in primo adventu.
marg.| {p} Et verax] Hoc magis in secundo, quia tunc plene facient retributiones meritorum, tam bonis, scilicet quam malis. Tamen utrumque referri potest ad utrumque adventum. Dt. 32.a. Deus fidelis et absque ulla iniquitate iustus et rectus : Io. 3.d. Qui autem acceperit eius testimonium, signavit, quia Deus verax est.   [Fidelis] Glossa Quia promissa implet.   [Et verax] quia ipse veritas, et veraces facit.
marg.| {q} Et cum iustitia] Hic describit, vel commendat Christum a potentia quam habet secundum utramque naturam. Et primo, determinat quid possit secundum divinam naturam dicens.   [Et cum iustitia iudicat] Glossa Unicuique reddit iuxta opera sua. Ex vi associative prepositionis potest concludi quod in Iudicio eius iustitia non erit sola. Et hoc est verum, quia etiam in Inferno erit misericordia relaxans etsi non liberans. Sed quia magis apparebit iustitia quam misericordia, propter hoc ponitur in associatione, et cum iustitia nominatur : Rm. 2.a. In die ire et revelationis iusti Iudicii Dei.
marg.| {r} Et pugnat] modo pro membris suis. Ex. 14.f. Fugiamus Israelem, Dominus enim pugnat pro eis contra nos. Et in eod. d. Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis, id est diabolo loquenti vobis non respondebitis : loquitur enim diabolus homini, suggerendo malum, sed homo respondet ei quando consentit. Vel   [pugnat] id est pugnabit in die Iudicii contra malos, condemnando ipsos. Sup. 1.d. Et de ore eius gladius ex utraque parte acutus exibat. Sap. 5.d. Pugnabit pro eo orbis terre contra insensatos.
marg.| {s} Oculi autem eius] Hic determinatur eius potentia secundum humanam naturam, que potentia est plenitudo gratie. Unde dicit   [Et oculi eius] id est dona Spiritus sancti, vel gratia sunt.
marg.| {t} Sicut flamma ignis] comburens vitia, accendens affectum et illuminans intellectum : Za. 3.d. Super lapidem unum septem oculi sunt. De hoc Sup. 1.c. Oculi eius tamquam flamma ignis. Vel   [oculi] sunt prelati, qui debent aliis previdere, sicut oculus previdet toti corpori. Ct. 5.c. Oculi eius sicut columbe super rivos aquarum : ibi enim est columba, ut bibat, et a rapacibus avibus sibi prevideat, et rivi aquarum, sunt flumina scripturarum.
marg.| {u} Et in capite eius] Hic tertio ostendit unde principaliter habet hanc potestatem, quia a divinitate que est caput Christi, 1Cor. 11.a. Caput Christi Deus. Et quicumque aliquid possunt ab ea habent quod possunt : Sap. 5.c. Accipient regnum decoris et diadema speciei de manu Domini. Sap. 18.d. Magnificentia tua in diademate capitis illius scripta erat. Dicit ergo :   [Et in {7. 419va}   capite eius] id est in divinitate.
marg.| {a} Diademata multa] quia venit pugnare contra bestiam, que habebat capita septem, et decem diademata : Sup. 12.a. Et 13.a. Super cornua eius decem diademata.
marg.| Hanc bestiam Christus in sua Passione devicit, secundum quod significatum est, 1. Par. 20.b. Tulit David coronam de capite Melchon, qui interpretatur rex eorum, et significat diabolum, quem humiliavit Christus, et invenit in ea auri pondo talentum et preciosissimas gemmas, et fecit inde sibi diadema. Quasi coronam sibi fecerat diabolus de his quos sub servitute tenebat, quam tulit ab eo Dominus, quando sua Passione genus humanum liberavit, et multos invenit ferventes auro caritatis, et fulgentes pretiositate ceterarum virtutum, quos omnes in filios adoptavit ; et sic quasi diadema sibi fecit. Prv. 17.a. Corona senum filii filiorum.
marg.| Et dicit pluraliter. [Diademata multa] propter sanctos diabolum devincentes per auxilium et virtutem Dei, quorum singuli sunt ei diademata et corone : Ct. 4.c. Coronaberis de capite Amana, qui interpretatur iniquus, de vertice Fanir, qui interpretatur Deus luminis, vel novitatem extollens, et Hermon, qui interpretatur anathema meroris vel tristitie, et significant hec omnia diabolum, de cuius capite coronantur sancti, quando caput eius conterunt, et peccatores ei auferunt.
marg.| {b} Habens nomen] Hic ostendit quod Christus singulariter predictam habet potestatem, nec a Christo eius membra excluduntur.
marg.| Unde dicit [Habens nomen] quod est Deus homo Emmanuel. Is. 7.c. Et vocabitur nomen eius Emmanuel, id est nobiscum Deus.
marg.| {c} Scriptum] Nomen enim Dei scriptum fuit in carne, quando Verbum caro factum est. Io. 1.b. Quod scripsit B. Virgo, cum dixit : Ecce ancilla Domini, etc. Lc. 1.d. Statim enim ad hoc verbum formatus est verus homo Christus in suo utero et Deus unitus humanitati.
marg.| Unde ipsa proprie potest dicere illud. Ps. 44. Lingua mea calamus scribe velociter scribentis.
marg.| Hanc velocitatem scribendi non habent alie mulieres in conceptu suo, quia virtus informativa figuram conferens pueri ante quintam septimanam post receptionem seminis in matrice non agit in ipsum semen ad informationem.
marg.| Et hoc verum est si puer debeat nasci in septimo mense, quia si in nono vel decimo debeat nasci, non incipit informativa agere usque in septima septimana, sicut dicit Macrobius. Nomen dico.
marg.| {d} Quod nemo] Infidelis.
marg.| {e} Novit] vere degustando eius saporis dulcedinem.
marg.| {f} Nisi ipse] et sui per eum. Vel   [nemo novit] plene,   [nisi ipse] Gn. 32.g. Cur queris nomen meum quod est mirabile : Is. 53.c. Generationem eius quis enarrabit ?
marg.| {g} Et vestitus] Tertia particula tertie partis huius totius.   [Et vidi celum] etc. ubi ostenditur per quid Christus hunc effectum est consecutus, quia merito Passionis.
marg.| Unde dicit. [Et vestitus erat veste aspersa sanguine] Ad litteram passa carne : Is. 63.a. Quare rubrum est indumentum tuum.
marg.| Et respondetur : Is. 59.d. Indutus est vestimentis ultionis, et hoc fuit in Incarnatione, et opertus est quasi pallio celi, hoc fuit in Passione. Vel vestem aspersam sanguine, vocat Martyres, qui suum sanguinem fuderunt pro Domino. Ps. 78. Effuderunt sanguinem ipsorum, etc. Et Gn. 49.b. Lavabit in vino stolam suam et pallium suum in sanguine uve.
marg.| {h} Et vocabatur nomen eius Verbum Dei] quo Deus Pater omnia fecit.
marg.| Hoc est verbum per quod facta sunt omnia, scilicet, per ipsum : Io. 1.a. Item hoc est Verbum quod Patrem occultum nobis nuntiavit Io. 1.b. Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris nobis enarravit illum.
marg.| Et Io. 17.a. Pater manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo.
marg.| {i} Et exercitus] Quarta particula, ubi ostendit qui sunt participes illius effectus, dicens   [Et exercitus] Martyrum vel omnium fidelium.
marg.| {k} Qui sunt in celo] id est in Ecclesia et numero et merito. Vel.
marg.| {7. 419vb}
marg.| {i} Exercitus] non qui sunt in pace et requie et otio, sed sunt in militari exercitio, pugnantes contra mundum, carnem et diabolum, et hoc non pro terrenis vel vanis, sed.
marg.| {k} Qui sunt in celo] id est pro celestibus habendis, quia regnum Dei vim patitur, et violenti rapiunt illud. Mt. 11.b. Hi inquam.
marg.| {l} Sequebantur eum] per viam paupertatis, humilitatis, et mansuetudinis, sedentes supple.
marg.| {m} In equis albis] id est servantes summopere munditiam carnis. Sup. 14.a. Hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati, virgines enim sunt, et sequuntur Agnum quocumque ierit. Vel   [In equis albis] id est ad exemplum equorum, sanctorum videlicet Apostolorum qui fuerunt equi Domini frenati per obedientiam, sed albi per innocentiam et munditiam : Za. 10.b. Visitavit Dominus exercituum gregem suum, domum Iuda, et posuit eos quasi equum glorie sue in bello.
marg.| {n} Vestiti byssino] id est corporibus ad iustitiam preparatis.
marg.| {o} Albo] id est albatis per munditiam.   [Et mundo] id est mundis per intentionem rectam.
marg.| {p} Sequitur : Et de ore eius] Hec secunda pars illius totius.   [Et vidi celum] etc. in qua agit de potestate quam habiturus est Christus in secundo adventu, scilicet in iudicio.
marg.| Et dicuntur hic duo. Primo describit quam potentiam habebit tunc Christus. Secundo ostendit quod non solum in divinitate, sed in humanitate habebit eam, ibi [Et ipse calcat] etc. Dicit ergo :
marg.| {r} Et gladius ex utraque parte acutus] id est sententia divina incidens animas et corpora.
marg.| {s} Procedit] id est procedet in die Iudicii,   [de ore ipsius] Christi, scilicet : Ez. 5.a. Sume tibi gladium acutum radentem pilos. Et Ez. 31.b. Gladius exacutus est. Bis dicit gladius, quia in malis, punientur et male cogitationes mentis, et pravi motus corporis, ut dicit Glossa Vel hic gladius, secundum Glossa est scientia utriusque testamenti.
marg.| {t} Ut in ipso percutiat gentes] in presenti, quosdam quidem ad mortem, quosdam ad vitam, ut dicit Glossa Et hoc competit utrique expositioni premisse, quia et gladius Scripture, et gladius extreme sententie, quosdam percutit, et facit timere, et propter hoc corriguntur : quosdam percutit, sed percussi non timent, sed negligunt, et hi occiduntur.
marg.| {u} Et ipse reget eos in virga ferrea] id est inflexibili iustitia. Hoc refertur ad futurum : Eccl. 11.b. Si ceciderit lignum ad Austrum aut ad Aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit. Modo quidem virga Christi lignea est, vel viminea, sed tunc erit ferrea. Vel potest exponi de presenti moraliter, ubi sancti ducuntur de virtute in virtutem per divinam correctionem, mali vero de vitio in vitium ; unde flagellum Domini quo hic regit, sanctis est virga correctionis, sed malis ferrum obstinationis.
marg.| {x} Et ipse calcat] etc. Hic ostendit quod hanc potentiam habebit Christus, etiam in humanitate, ostendens primo causam huius, que est, quia moriens in carne mortem destruxit, et resurgens vitam reparavit. Per   [torcular] autem,   [vini, furoris, et ire] intelligetur penalitas opprimens, quam contrahimus a peccato primi hominis et hec est duplex, scilicet mors eterna et mors temporalis. Prima est vinum furoris, sed secunda vinum ire. Primam destruxit re, quia modo sancti evolant in celum. Secundam destruxit dupliciter, iam re in seipso, sed spe in nobis. Dicit ergo :
marg.| {x} Et ipse calcat] Potest continuari ad precedens sic : Merito puniet tunc malos, qui in presenti potuissent evasisse mortem, si voluissent.   [Et] id est quia,   [ipse calcavit] destruxit, scilicet, aut re, aut spe.
marg.| {y} Torcular vini furoris ire] id est mortem eternam, que dicitur furor, et mortem temporalem, que dicitur ira.
marg.| {z} Dei omnipotentis] Hoc dicit, quia iusto iudicio ex peccato primi hominis venire iudicavit. Vel   [torcular] potest dici fomes peccati, et hoc, quia animam deprimit, unde dicitur lex membrorum. Et dicitur   [vini] quia per aliquam delectationem trahit et decipit, per cuius dominium continuata fuit ira Dei in totum genus humanum. Et furor, secundum Glossa continuatio est ire donec ipsum calcavit Dominus debilitando per virtutem Passionis sue. Unde Is. 63.a. Torcular calvavi solus. Moraliter autem   [Torcular] Secundum Glossa dicitur tribulatio, in qua Dominus dum positos sanctos calcat, in gratia eos ampliat, ut de vino furoris, {7. 420ra} et ire fiant vinum reponendum in cellario Dei.
marg.| {a} Et habet in vestimento eius] Hic ponit effectum cause quam premisit, et quasi concludit, quod quia sic torcular calcavit, meruit in humanitate habere potentiam iudicandi. Unde dicit   [Et] ideo   [in vestimento] id est in humanitate.
marg.| {b} Et] id est.
marg.| {c} In femore suo] id est in carne vel humanitate, quam habuit propagatam ex Patrum progenie, que per femur significatur, habebat.
marg.| {d} Scriptum] indelebiliter hoc quod sequitur.
marg.| {e} Rex regum et Dominus dominantium] quasi secundum humanitatem Rex, Dominus est omnium dominorum.
marg.| Unde Ps. 50. Deus deorum Dominus locutus est : Phil. 2.a. Quia humiliavit se, factus obediens usque ad mortem, dedit illi Deus nomen quod est super omne nomen, et constat quod in humanitate mortuus est, et exaltatus, non in divinitate.
marg.| Vel potest legi copulative sic. [Et habebat scriptum in vestimento] id est in humanitate,   [et in femore] id est in patribus a quibus descendit, scriptum per promissiones, quod ipse esset   [Rex regum et Dominus dominantium] Glossa moraliter appellat vestimenta, corda fidelium, in quibus scriptum est calamo fidei, quod ipse Christus est   [Rex regum] id est sanctorum qui se, et alios bene regunt, quorum tamen ipse est rex, quia omnes sancti ei comparati quasi nihil sunt. Is. 40.d. Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo, et quasi nihilum et inane sic reputate sunt.
marg.| {f} Et vidi unum Angelum] etc. Hec est tertia pars illius totius.   [Et vidi celum apertum] etc. In qua postquam de iudicio locutus est, monentur fideles, ut Christo adhereant, et sic possint vitare penas malorum, et assequi gaudia bonorum. Dicit ergo :   [Et vidi unum Angelum] id est universitatem predicatorum.
marg.| {g} Stantem in sole] id est Predicantes publice. Vel   [stantem in sole] id est plenitudines cognitionis Dei et amoris, vel in lumine intelligentie Scripturarum, et in calore zeli animarum, sicut Sol, et calorem reddit et lumen. Et ei qui talis adhuc non est, non debet aperiri porta predicationis, etiamsi lumen scientie habeat sine calore zeli.
marg.| Unde Neem. 7.a. Non aperiantur porte Ierusalem usque ad calorem Solis.
marg.| {h} Et clamavit] In hoc exprimitur zelus.
marg.| {i} Voce magna] per Scripturas confirmata : illa enim vox predicatoris parva est, que non fulcitur Scripturis.
marg.| {k} Dicens omnibus avibus] id est sanctis qui leves sunt et agiles in promotione boni : Bar. 3.b. Qui in avibus celi ludunt.
marg.| {l} Que volant] pennis virtutum.
marg.| {m} Per medium celi] id est communitatem Catholice fidei que est in celo Ecclesie militantis. Vel   [que volant] alis contemplationis. Que sunt sex. Vacatio, tuitio, admiratio, dilectio, delectatio, anhelatio.   [Per medium celi] ad litteram, discurrendo per ordines Angelorum, et rimando quantus ardor sit in Seraphin, quanta lux Cherubin, quanta discretio in Thronis, et de aliis. Contemplando etiam cuneos Prophetarum, chorum Apostolorum, scriptoria Evangelistarum, cunas Innocentium, turmas Sanctorum, exercitus Martyrum, collegia Confessorum, choreas Virginum, contubernia Matronarum, thoros Coniugatorum, conventus Predicatorum, cenobia Monachorum, inde transire ad mare, quod receptivum est omnium fluminum, id est ad Beatam Virginem, in qua intrant flumina omnium gratiarum, quo transito venitur ad terram promissionis, Dominum, scilicet Iesum Christum, qui revera fluit lacte humanitatis et melle divinitatis. Ibi colligendi sunt fructus qui deferantur ad filios Israel habitantes in tabernaculis, palmites, scilicet cum vite unde eliciatur vinum dilectionis Dei, quo potati et inebriati obliviscamur terrena. Item ficum spiritualis dulcedinis, qua gustata toto animi voto desiderio anhelent ad eterna. Item malogranatum ordinate et fervide conversationis qua festinent ingredi {7. 420rb} in illam requiem, aspirantes ad martyrium, ut sic per multas tribulationes sequantur Dominum ; et tandem introducantur in regnum. Hec tria detulerunt exploratores de terra promissionis ad populum qui erat in Pharan, sicut legitur : Nm. 13. Vel qui volant spirituali intelligentia   [per medium celi] id est per concordiam novi et veteris Testamenti, sicut faciunt sancti Predicatores quia heretici sunt in extremis. Unum tamen extremum tenent Iudei, qui non recipiunt novum Testamentum. Aliud extremum tenent heretici, qui non recipiunt vetus. Unde quia sunt in extremis, cum virtus sit in medio extrema eorum luctus occupabit : Prv. 14.b. Et quid dicunt predicatores, vel quid dicit Angelus. Hoc scilicet.
marg.| {n} Venite] per fidem.
marg.| {o} Congregamini] per bonam operationem. Vel.
marg.| {n} Venite] bene operando : Iac. 4.b. Appropinquate Deo.
marg.| {o} Congregamini] per fidei et spei et caritatis unitatem.
marg.| {p} Ad cenam magnam Dei] intransitive, id est ad ipsum Deum, qui erit cena et refectio magna vobis : ipse enim est panis vivus qui de celo descendit : Io. 6.d.
marg.| {q} Ut manducetis] delectando, non in pena, sed in Dei vindicta.
marg.| {r} Carnes regum] id est maiorum in dignitatibus seculi.
marg.| {s} Et carnes tribunorum] inferiorum in potestate et nobilitate.
marg.| {t} Et carnes fortium] in corpore, vel mediocrium in potestate.
marg.| {u} Et carnes equorum] id est subditorum aliis.
marg.| {x} Et sedentem in ipsis] scilicet Prelatorum Ecclesiasticorum.
marg.| {y} Et carnes liberorum] id est eorum qui a iustitia sunt liberi, quales sunt multi clericorum, qui faciunt suam libertatem velamen malitie.
marg.| {z} Ac servorum] peccati, scilicet.
marg.| {a} Et pusillorum] id est acidiosorum, quales sunt multi Religiosi.
marg.| {b} Ac magnorum] per elationem superbie, aut sua reputatione. Et hoc totum sumptum est de Ez. 39.d. Dic omni volucri celi et universis avibus, cunctisque bestiis agri. Convenite, concurrite, properate undique ad victimam meam, quam ego immolo vobis, victimam grandem super montes Israel, ut comedatis carnes et bibatis sanguinem, carnes fortium comedetis, et sanguinem principum terre bibetis, arietum, agnorum, taurorum et altilium et pinguium omnium, et comedetis adipem in saturitate, et bibetis sanguinem in ebrietate de victima quam ego immolabo vobis, et saturabimini super mensam meam de equo et de equite forti, et de universis viris bellatoribus, ait Dominus Deus.
marg.| {c} Et vidi bestiam] etc. Hec est secunda pars huius capituli et etiam secunda pars huius visionis, que incepit 38. cap. Et agitur in hac parte specialiter de pena Anti-Christi, et suorum. Et dicuntur hic quatuor. Primo causa pene Anti-Christi et suorum, que est pugna eorum contra Dominum. Secundo pena que est mors eterna, ibi   [Et apprehensa est bestia] etc. Tertio modus pene, qui est quod vivi sunt cruciati, ibi   [Vivi missi sunt hi duo in stagnum] etc. Quarto gaudium sanctorum de eorum damnatione, ibi   [Et omnes aves saturate sunt carnibus eorum] Dicit ergo   [Et vidi bestiam] id est Anti-Christum crudelem et effrenatum.
marg.| {d} Et reges terre] id est Apostolos eius sola terrena querentes.
marg.| {e} Et exercitus eorum] id est omnes ei servientes.
marg.| {f} Congregatos ad faciendum prelium cum illo] id est contra illum
marg.| {g} Qui sedebat in equo, id est contra Christum]
marg.| {h} Et cum exercitu eius] id est contra exercitum eius, scilicet, contra sanctos : Dn. 11.f. Magnificabitur adversus omnem Deum, id est adversus sanctos, et adversus Deum deorum loquetur magnifica et dirigetur donec compleatur iracundia.
marg.| Hoc autem prelium erit per tria, scilicet blasphemias, persecutiones et miracula : Mt. 24.b. Surgent enim pseudo-Christi et pseudo-prophete, et dabunt signa magna et prodigia.
marg.| {7. 420va}
marg.| {a} Et apprehensa est] Secunda pars, ubi dicitur pena.   [Et apprehensa est bestia] id est eternaliter punita.
marg.| {b} Et cum illa pseudoprophete] qui bona futura promittebant credentibus in bestiam.
marg.| {c} Et qui facit signa coram ipso] id est quicumque. Et dicit singulariter propter uniformitatem intentionis prave, quam habebunt omnes illi. Unde et sequitur.
marg.| {d} Quibus] signis, scilicet, (seduxit,) id est seorsum a via vite duxit, (eos qui acceperunt characterem bestie,) credentes in eam.
marg.| {e} Et qui adoraverunt imaginem eius] sicut Iudei, qui eum recipient et dicent esse Messiam suum, secundum quod predixit eis Dominus : Io. 5.g. Si alius venerit in nomine suo, illum recipietis. De huius pena dicitur Ier. 51.c. In persona Domini. Ecce ego ad te mons pestifer, ait Dominus, qui corrumpis universam terram, extendam manum meam super te, et evolvam te de petris, et dabo te in montem combustionis, et non tollam de te lapidem in angulum, et lapidem in fundamento, sed perditus eris in eternum, ait Dominus.
marg.| {f} Vivi missi sunt] Tertia pars, ubi ostenditur modus pene, que maior erit quam aliorum ad similitudinem illius, qui vivus comburitur. Dicit ergo :   [Vivi missi sunt hi duo] scilicet bestia et pseudoprophete, vel illi qui previdebant futura, et illi qui facient mirabilia.   [Missi sunt vivi] Ecce modus pene et immensitas.
marg.| {g} In stagnum] Ecce pene immobilitas.
marg.| {h} Ignis] Ecce ardor inextinguibilis.
marg.| {i} Et sulphuris] Ecce fetor intolerabilis. Et per hec duo, ignem, scilicet, et sulphur, notatur pene eternitas, quia sulphur habet potentiam proximam igni. Et unde igni coniunctum sulphur quasi semper ardet. Vivi itaque dicuntur esse missi, quia ex certa malitia illi maiores peccabunt.
marg.| {k} Et ceteri] etc. Deinde subiungit de pena minorum, que quidem minor erit, quia minus peccaverunt. Et recto ordine ligat fortem, id est Anti-Christum, et deinde diripit vasa eius : Mt. 12.c. Quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa eius diripere, nisi prius alligaverit fortem et tunc vasa diripiet ? Dicit ergo   [Et ceteri] scilicet sequaces eius.
marg.| {l} Occisi sunt] id est occidentur in gladio, id est in ictu gladii.
marg.| {n} Sedentis super equum, qui] gladius, scilicet   [procedit de ore ipsius] id est sententia, quam in die Iudicii proferet Christus. Vel secundum : Glossam.
marg.| {k} Ceteri] scilicet, qui non adherebunt ei.
marg.| {l} Occisi sunt] bona occisione, quia mundo moriuntur et vivunt Deo.
marg.| {m} In gladio] id est pro timore gladii, id est sententia Iudicii, ne cadat super eos : Iob. 19.d. Fugite a facie gladii quoniam ultor iniquitatum est gladius.
marg.| {o} Et omnes aves] Hoc est quartum ubi ostendit gaudium sanctorum de vindicta malorum, dicens   [Et omnes aves] id est sancti omnes.
marg.| {p} Saturate sunt de carnibus eorum] id est delectati sunt videndo penas eorum, non in quantum pena, sed in quantum Dei vindicta : Ps. 57. Letabitur iustus cum viderit vindictam, etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam ( Capitulum 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=83a&chapitre=83a_19)

Notes :