Hugo de Sancto Caro

Capitulum 14

Numérotation du verset  14,1 
marg.| marg.| { 405va } Et vidi, et ecce] etc. In precedentibus duobus cap actum est de persecutione Ecclesie tam a diabolo, quam ab Antichristo illata ei. Et quia difficile, imo impossibile est sustinere sine auxilio Dei, propter hoc ne desperarent Sancti, promittitur eis auxilium a Deo ; et hoc in prima parte huius capituli. In secunda vero agitur de iudicio ubi omnes remunerabuntur tam boni, quam mali, ibi :   [Et vidi, et cetera] Item prima pars dividitur in quatuor partes. Primo ostenditur Agnus, et societas eius stare in auxilium Ecclesie. Secundo monetur Ecclesia ad talem auxiliatorem accedere, ibi :   [Et vidi alterum Angelum] In tertia parte monetur Ecclesia ad contemptum mundi, et ut se retrahat ab aliis impedimentis accedendi ad Deum, ibi :   [Et alius Angelus, et cetera] In quarta proponitur premium, et beatitudo Sanctorum, et hoc ut ipsi securius ad auxiliatorem accedant, et ut expeditius impedimenta accedendi fugiant, ibi :   [Et audivi vocem, et cetera] In prima etiam parte dicuntur tria. Primo ostenditur Agnus, et eius societas stantes in auxilium Ecclesie. Secundo ostenditur desiderium Sanctorum quod habent de adiuvando Ecclesiam, ibi :   [Et audivi vocem, et cetera] Tertio dignitas eorum, quia scilicet digni sunt exaudiri, ibi :   [Et vocem quam audivi] Dicit ergo :
marg.| {g} Et vidi] id est intellexi Spiritu revelante.
marg.| {h} Et ecce Agnus] Hic describit Christum dupliciter, in se, et in comparatione. In se dupliciter : In humana natura : unde dicit ;   [Agnus] Item in divina : unde dicit,   [Stabat] ut adiuvans Ecclesiam. Item in comparatione aliorum : unde dicit,   [Supra montem, et cetera] Agnus igitur dicitur Christus, propter innocentiam. Item quia immolatus pro nobis, ut nos redimeret. 1Pt. 1.d. Quasi agni incontaminati, et immaculati Iesu Christi : Incontaminati, quia non habuit originale : Immaculati, quia non habuit actuale. Unde Ex. 12.d. Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed assum tantum igni. Augustinus Crede, et manducasti. Crudum quid, dicit ; quia non habuit originale, unde non fuit natus crudus, sicut nos qui in nascendo, nec scintillam gratie habemus, que aliquantum nos decoquat.
marg.| Item. Nec coctum, aqua concupiscentie : hoc dicit, quia Christus non habuit peccatum actuale ; nos autem per concupiscentiam quasi per aquam decoquimur in peccato. Sed assum tantum igni : hoc dicit, quia plenus fuit omni virtute, que est ignis illuminans non comburens ; lucens non consumens, nisi forte vitia. Unde Dt. cap. 4.d. Deus noster ignis consumens est. Vel assum igne passionis. Unde significatus est per piscem assum appositum sibi post resurrectionem. Lc. ult. f. Obtulerunt ei partem piscis assi. Et Io. ultimo capitulo Viderunt prunas positas, et piscem superpositum, et panem. Caput et pedes cum intestinis vorabitis : Caput est divinitas, que debet per fidem incorporari. Pedes, humanitas in qua nostre redemptionis mysteria implevit, que similiter debent credi. Intestina sunt eius infirmitas quoad carnem, et miseriam, sine peccato tamen, quam debemus nos pro nostro modulo imitari, secundum quod ipse dicit unicuique nostrum. Io. ultimo capitulo : Sequere me. [Agnus] ergo   [stabat] per divinitatem : nam si cecidit secundum humanitatem, stetit tamen semper secundum divinitatem. Io. 1.d. Medius autem vestrum stetit, per divinitatem, quem vos nescitis, occidentes eum secundum carnem.
marg.| {i} Supra montem Sion] id est super omnium Sanctorum universitatem qua omnem Sanctorum excellentiam, et bonitatem precellit. Is. 2.a. Erit in novissimis diebus preparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles.
marg.| {k} Sion] autem dicitur Ecclesia, que est et mons in se proficiendo, et speculum aliis bonum exemplum dando. Vel mons bene operando, et speculum insidias precavendo.
marg.| {l} Et cum illo centum quadraginta quatuor millia] Hic agit de societate Agni, cum quo non sunt latera Aquilonis, sed centum quadraginta quatuor. Hic numerus fit ex duodenario ducto in se, et est signum iustitie abundantis, quia primus est numerus abundans, et sic intelligitur per eum maiores Sancti. Vel secundum Glossam per hunc {7. 406ra} numerum intelliguntur etiam virgines in fide Trinitatis perfecti, ex quatuor mundi partibus collecti,   [Millia] ad significandum perfectionem.   [Cum illo] id est ei conformes et similes. Sed ex hoc sequitur, quod erant supra Ecclesiam, quia Christus est supra eam. Solutio. Christus est supra et positione et dignitate ; Sancti maiores sunt supra dignitate, etsi non positione.
marg.| Quod autem dictum est quod virgines per hunc numerum significantur, hoc est, quia virginitas est perfectissima, et abundans iustitia, quoad seipsam, vel in respectu ad proprium subiectum ; sicut martyrium perfecta est iustitia quoad Deum ; et predicatio quoad proximum.
marg.| {a} Habentes nomen eius] id est Christi, a quo dicuntur Christiani.
marg.| {b} Et nomen patris eius] id est Dii a Deo Patre dicti. Ps. 81. Ego dixi Dii estis, et filii Excelsi omnes.
marg.| Et primo dicit nomen Christi, quia ad partem non possumus venire nisi per ipsum.
marg.| Unde ipse dicit Ioannis cap. 10.b. Ego sum ostium. [Nomen eius] non proprium nomen, sicut multi qui vocaverunt nomina sua in terris suis. Et hi significantur per Absalon. 2Rg. cap. 10.8.a. De quo legitur, quod erexit sibi titulum dum adhuc viveret. Gn. cap. 11.a. Venite faciamus nobis civitatem et turrim, cuius culmen pertingat usque ad celum ; et celebremus nomen nostrum.
marg.| {c} Scriptum in frontibus suis] non tinctum ut possit ad impetum aquarum deleri, id est tribulationum. Ier. 12.c. Numquid avis discolor hereditas mea mihi ? Numquid avis tincta per totum ? Discolores autem sunt heretici vel hypocrite, qui aliud habent in corde, scilicet malitiam, et aliud in facie, scilicet boni apparentiam. Ez. cap. 14.c. Ante frontes pictura palmarum.
marg.| Hoc dicitur propter malos qui picti sunt exterius. Sed ad differentiam malorum dicitur in eodem Ez. 40.f. Quod ante frontes, bonorum scilicet, erat celatura palmarum.
marg.| {d} Et audivi] Secunda pars prime partis, ubi ponitur desiderium Sanctorum, quod habent de adiuvando Ecclesiam. Dicit ergo :   [Et audivi vocem de celo] id est admonitionem a viris celestibus et perfectis ad imperfectos, et minores procedentem.
marg.| {e} Tamquam vocem aquarum multarum] Sicut aque non faciunt tumultum, nisi quando eis aliquid opponitur ; sic Sancti non expetunt vindictam de iniquis, nisi propter hoc quod illi Christo se opponunt : propter hoc dicitur,   [Tamquam vocem aquarum multarum] id est Admonitionem et predicationem Sanctorum.
marg.| Vel [aquarum multarum] id est multorum populorum, de quibus Sancti collecti sunt et congregati. Per aquam enim significantur populi ; quia continue deficimus, nos omnes particulariter, et est signum universalis dissolutionis.
marg.| Et hic particularis defectus est quedam mors, unde per ipsum debemus esse memores mortis universalis. Quod quia non facimus, conqueritur. Ps. 6. Quoniam non est in morte, qui memor sit tui. 2Rg. 14.c. Omnes morimur, et quasi aque dilabimur in terram, que non revertuntur. Eccl. 1.a. Generatio preterit, et generatio advenit.
marg.| {f} Et tamquam vocem tonitrui magni] quia magnum est et terribile desiderium sanctorum, cum non possit non impleri. Ps. 9. Desiderium pauperum exaudivit Dominus. Sap. 5.a. Videntes turbabuntur timore horribili.
marg.| {g} Et vocem quam audivi, et cetera] Tertia pars ubi ostenditur dignitas Sanctorum, propter quam debent a Deo exaudiri.
marg.| Hec autem est triplex : ex operibus, et ex gratitudine, ibi : [Et cantabant] et ex prerogativa meritorum, ibi :   [Et nemo poterat, et cetera] Dicit ergo :   [Et vocem quam audivi] illa, inquam, vox erat sicut vox.
marg.| {h} Citharedorum citharizantium in citharis suis] Cithara { 406rb } lignum habet cum chordis. Per lignum crux, id est penitentia designatur.
marg.| Si quis vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et cetera. Luce cap. nono c. Chorde sunt singula membra hominis, que omnia suam debent habere mortificationem, et sic in ligno extenduntur.
marg.| Ut dicit Apostolus ad Romanos cap. 6.d. Sicut exhibuistis membra vestra servire immunditie, et iniquitati ad iniquitatem ; ita nunc exhibete membra vestra servire iustitie in sanctificationem. Is. 23.d. Sume citharam, voluntarie scilicet non coactus sicut Simon Cyreneus quem angariaverunt ut portaret crucem Domini. Matthei cap. 27.d. Circui civitatem circunspiciendo opera tua. Iob. nono d. Verebar omnia opera mea.
marg.| Bene cane per confessionem : frequenta canticum, quia frequentes et continui sunt defectus tui. Et dicit. [In citharis suis] non sicut illi qui predicant et non faciunt ; qui se nutriunt, alios mortificant. Mt. 23.a. Imponunt onera gravia ; digito autem suo nolunt ea movere. Item   [in citharis suis] non in alienis : Contra illos Abbates, qui ieiunante Conventu suo, et male procurato, comedunt pinguia in suis cameris. Isti cantant in citharis alienis, quia tenent suum ordinem in suis subditis. Talibus dicit Ecclesiastic. 32.a. Rectorem te posuerunt, noli extolli ; sed isto in illis, quasi unus ex illis, scilicet in refectorio et in Ecclesia et in dormitorio.
marg.| {i} Et cantabant] Hic ostenditur gratitudo Sanctorum. Dicit ergo :   [Et cantabant] gratias agendo de acceptis beneficiis, et de integritate anime et corporis.
marg.| {k} Quasi canticum novum] quia numquam veterascet, sed erit in perpetua novitate continuum.
marg.| Vel [quasi novum] dicitur, ut sic imperfectio quedam usque ad glorificationem corporum in animabus sanctis intelligatur ; quia tunc plene erit novum, quando erit glorificatio corporum.
marg.| {l} Ante sedem] id est in presentia Angelorum, in quibus Deus sedet. Ps. 117. In conspectu Angelorum psallam tibi.
marg.| Et dicit [Ante] non post ; quia equiparabitur eis, in quibus Deus iam sedet et quiescit.
marg.| Potest enim homo ad meritum Patriarcharum et Apostolorum ascendere ; quia tantam gratiam dat Dominus, ad quantam se preparat homo.
marg.| {m} Et ante quatuor animalia] Evangelistas scilicet, vel universos Evangelii Predicatores.
marg.| {n} Et Seniores] id est Iudices Ecclesie, vel Veteris Testamenti Patres.
marg.| {o} Et nemo] Ecce tertium, propter quod debent a Domino exaudiri, scilicet prerogativa meriti, quia illud gaudium non habebunt, nisi virgines.
marg.| Unde dicit : [Et nemo poterat dicere canticum] id est de integritate carnis, et anime gaudere.
marg.| {p} Nisi illa centum quadraginta quatuor millia] id est nisi virgines.
marg.| {q} Qui empti sunt de terra] id est de terrenis operibus, id est a peccatis liberati per virtutem baptismi, cuius innocentiam integre servaverunt.
marg.| Et bene dicit, [Qui empti sunt] illi scilicet, qui per baptismum mundati, per sanguinem Christi sunt elevati   [de terra] ita quod post baptismum non peccaverunt. Illi vero redempti, qui per penitentiam a peccatis redierunt.
marg.| Vel [de terra empti] dicuntur, quia per virtutem sanguinis Christi de infirmitate corporis sunt sursum elevati, ut in carne viverent preter carnem. Unde Ambrosius, Supergreditur virginitas conditionem humane nature, per quam homines Angelis assimilantur, Maior enim victoria hominum quam Angelorum.
marg.| Angeli enim sine carne vivunt ; virgines vero in carne triumphant : quia qui in carne virginitatis puritatem servant, super celestibus assimilantur. Quorum virtutem evidentius distinguit dicens.
marg.| {r} Hi sunt qui cum mulieribus] ad litteram ; vel cum aliquibus mundi sordibus   [non sunt coinquinati] Et quare ?
marg.| {s} Virgines enim sunt] mente scilicet, et corpore integri. Quia ergo tanta est prerogativa virginitatis, dicebat Apostolus in epistola prima ad Corinthios cap. 1.e. De virginibus autem, Domini preceptum non habeo ; consilium autem do.
marg.| Et numquid hoc consilium erat a Demonio meridiano ? Non : sed a Spiritu sancto : quia post pauca subiungit idem Apostolus, Puto autem quod Spiritum Dei habeam. Non precipiebat ergo Apostolus : quia non omnes capiunt verbum hoc : sed felices sunt, qui ad hoc attingunt, sed consulebat, et quia sic fecerat Dominus { 406va } Iesus Christus, pius magister. Mt. cap. 19.b. Qui potest capere, capiat. Altior autem est status ille in quo cum preceptis adimplentur consilia, quam ille in quo tantum adimplentur mandata.
marg.| Unde dicit Apostolus prime Corinth. 7.g. Qui iungit matrimonio virginem suam, bene facit : et qui non iungit, melius facit.
marg.| {a} Hi sequuntur Agnum quocumque ierit] Ideo sequuntur ad redemptionem sicut omnes : quia ipse pro omnibus mortuus est : sequuntur ad precepta sicut plures ; quia non omnes servant ea : sequuntur ad consilia sicut pauci.
marg.| Unde Augustinus in libro de doctrina Christiana, et est verbum Cypriani : Nunc nobis ad virgines sermo est, quarum quanto sublimior gloria est, maior est cura.
marg.| Verum est, in custodiendo, quia virginitas si non custodiatur, cito amittitur, et amissa numquam recuperatur ; unde comparatur vitro. Amos quinto a. Cecidit, et non adiiciet ut resurgat virgo Israel. Sequitur de verbo Augustin. Flos iste est Ecclesiastici germinis, decus et ornamentum gratie spiritualis, leta indoles laudis, et honoris, opus integrum atque incorruptum, imago Dei, illustrior portio gregis Christi. Quia [hi sequuntur Agnum quocumque ierit] Sed cum Christus et predicator et martyr fuerit, Sicut et virgo : quare potius dicitur de virginibus quod sequuntur ipsum quam de predicatoribus vel de martyribus ? Solutio :
marg.| Quia nec martyrium nec predicatio signum est generalis innocentie generaliter ; sed integritas virginitatis signum est generale innocentie generalis : quia probabile est quod qui seipsum propter Deum contempsit, contempsit et mundum, et ea que in eo sunt. Unde signanter dicitur quod sequuntur non Christum, sed Agnum, in quo innocentia exprimitur et signatur.
marg.| {b} Hi empti sunt ex omnibus primitie] Sed quare magis quam martyres vel predicatores ? Solutio : Quia non est homo idoneus ad martyrium vel ad predicationem nisi in adulta etate, unde martyres vel predicatores sunt magis decime ; sed ad virginitatem idoneus est a principio vite, unde virgines primitie dicuntur.
marg.| {c} Deo] id est ad honorem Dei patris.
marg.| {d} Et Agno] id est ad honorem et imitationem Christi, ut virgines virginem sequantur, magis delectabiles et iucundi Deo quam ceteri Sancti, sicut primitie fructuum delectabiliores sunt et gratantius recipiuntur quam sequentes fructus.
marg.| {e} Et in ore eorum non est inventum mendacium] quia quod in baptismo promiserunt, hoc opere compleverunt et fide. Non sic illi de quibus conqueritur Dominus Is. 33.b. Irritum factum est pactum : Glossa baptismale.
marg.| {f} Sine macula sunt ante thronum Dei] id est sine operatione prava. Hoc autem dicitur, quia tempore legis erat maledicta sterilis : unde virgines tunc non erant laudabiles ante homines : sed in nova lege melior et laudabilior est status virginitatis quam matrimonium.
marg.| Unde Apostolus 1Cor. cap. 7.b. Volo omnes homines esse sicut meipsum, id est virgines : talis enim erat ipse. Vel per [centum quadraginta quatuor millia] universaliter intelliguntur omnes Sancti, qui dicuntur   [centum] propter fructum centesimum qui debetur maioribus.
marg.| Item per [quadraginta] Sancti mediocres, qui legem, id est legis precepta servant et Evangelium. Item per   [quatuor] minores Sancti qui in quatuor virtutibus sunt exercitati. Per   [millia] perfectio que debet esse in omnibus tam maioribus, quam mediocribus, quam minoribus.   [Canticum novum] est exultatio de generis humani redemptione et adoptione gratie.   [Hi empti sunt de terra] id est terrena conversatione electi. Item   [cum mulieribus non sunt coinquinati] id est muliebri mollitie finaliter non sunt detenti.   [Virgines enim sunt] per puram fidem. De infidelibus enim dicitur. Ier. 2.d. Filii Mempheos et Taphnes constupraverunt te usque ad verticem.   [Hi sequuntur Agnum] quia suam voluntatem divine conformant, vel operibus bonis ei concordant.
marg.| Quia ut dicit Gregorius A me fide discrepat, qui operibus non concordat [Hi empti sunt ex omnibus, vel   ex hominibus primitie] Hoc dicitur per comparationem ad Sanctos qui erunt tempore Antichristi, respectu quorum ipsi sunt primitie, et illi erunt decime.
marg.| Unde per hoc datur consolatio illis qui erunt tempore Antichristi.
marg.| {7. 406vb} Et in ore eorum non est inventum mendacium] quia etsi aliquando fuit, non tamen absconderunt, sed se purgaverunt ; nec invenitur nisi quod erat absconditum.
marg.| {g} Et vidi alterum Angelum, et cetera] Secunda pars prime partis capituli, in qua monetur Ecclesia, ut ad talem et tantum auxiliatorem festinanter accedat, ut dicit Glossa Hec autem habet duas partes : quia in prima ostenditur dignitas admonentis ; In secunda dignitas admonitionis, ibi :   [Timete Dominum] Dignitas admonentis consistit in quinque que sunt necessaria cuilibet Predicatori.
marg.| Primum est auctoritas ; secundum est humilitas, et hec tanguntur cum dicit [Angelum] Tertium est vita, unde dicit.   [Volantem] Quartum doctrina, ibi :   [Habentem Evangelium] Quintum finis bonus, ibi :   [Ut Evangelizaret, et cetera] Hi sunt quinque lapides limpidissimi, quos David, id est Christus posuit in pera pastorali, que pera sunt Predicatores et Prelati a quibus Goliat, id est diabolus interficitur, id est expellitur a corde hominis. primo Reg. cap. 17.f. Dicit ergo :   [Et vidi alterum Angelum] qui interpretatur missus : ecce humilitas. Item cum dicitur missus, intelligitur ab aliquo : ecce auctoritas. Et hec duo recte simul concurrunt, quia auctoritas elevat humilitatem ne sit pusillanimis ; humilitas auctoritatem refrenat ne fiat presumptuosa. Hic Angelus est Ordo Predicatorum : unde et propter hoc dicitur alter, a Christo scilicet.
marg.| {h} Volantem] per vitam contemplativam.
marg.| {i} Per medium celi] quoad vitam activam. Isaia cap. 62.b. Qui sunt isti qui ut nubes volant ? Debent enim volare sicut quatuor animalia. Ezechiel. 1.b. Quatuor penne uni.
marg.| He sunt ale quas ipsi debent habere, scilicet dolor de preteritis peccatis ; timor de futuris suppliciis ; amor virtutis et spes gaudii ; venia de commissis. His alis debent volare saltem illi qui peccaverunt.
marg.| Item debent esse Seraphin. Is. 6.b. Sex ale uni et sex ale alteri, id est sex opera misericordie. Vel sex : duo quoad Deum, scilicet contemplatio et oratio : per contemplationem in Deo quiescimus ; per orationem impedimenta boni a nobis removeri impetramus. Item duo quoad nosipsos, que sunt lectio et meditatio : primum illuminat ; secundum accendit et inflammat.
marg.| Vel duo quoad nosmetipsos, innocentia sine custodia bone conscientie ; et temperantia sive mortificatio carnis. Ps. 36. Custodi innocentiam, et vide equitatem, et cetera. Item duo ad proximum, exemplum bone vite, et exhibitio doctrine. Per duas primas alas volamus ad Deum ; per duas medias volat homo ad seipsum ; per duas ultimas ad proximum. Et si quis esset talis Seraphin caritate ardens posset purgare labia Prophete, sicut dicitur. Is. 6.c. Hoc purgavi labia tua.
marg.| Sed multi hodie sunt magis Cherubin quam Seraphin, magis intendentes scientie quam caritati : aut quod initium dolorum, immo incrementum malorum est, nec Cherubin, nec Seraphin, quia nec studio vacant nec orationi. Dominationes forsitan vellent esse non reverentes Maiores nec obedientes prelatis, et tamen aliis dominantes : vel Throni alios et non se iudicantes : vel Potestates numquam volentes a sua sententia qualicumque reprehendi vel frangi. Hec est magna superbia.
marg.| {i} Per medium celi] id est per mediam Scripturam, ut semper ad docendum et predicandum sint parati. Primum celi sive prima pars est Vetus Testamentum per hoc volant Iudei.
marg.| Ultimum celi est Novum Testamentum, per hoc volant Manichei, qui non recipiunt Vetus Testamentum. Sed medium est concordia utriusque, in hoc medio volant Expositores et Doctores Catholici. [Habentem] Ecce quartum scilicet doctrina vel scientia.   [Habentem] Non dissipantem. Is. cap. 24.a. Transgressi sunt leges, que scilicet sunt ad honestatem ut de vestitu Clericorum et huiusmodi : mutaverunt ius quod posuit Dominus ut nemo intraret nisi per ostium.
marg.| Ioannis 10.d. Ego sum ostium : dissipaverunt fedus sempiternum, id est Evangelium, cuius sepes fuerunt : paupertas scilicet et humilitas.
marg.| {k} Evangelium] non litteras Urie. 2Rg. vigesimo primo c. Litteras Urie portant, qui bene docent, et male vivunt ; {7. 407ra} et hi nuntium portant mortis, non vite. Sed cum Evangelium idem sit quod bonum nuntium : quare sic nominatur ab uno extremo, cum in ipso nuntietur et pena malorum, sicut gloria bonorum ; Solutio. A principali sumit denominationem : Propter hoc enim dicitur Evangelium, quia principaliter annuntiat redemptionem humani generis. Vel sic vocatur, quia finaliter est ad bonum : quia etsi de peccatis vel de penis peccatorum loquitur, hoc est ut caveantur.
marg.| {a} Eternum] quia ei aliud non succedet ; vel quia eterna promittit non transitoria.
marg.| Et hoc dicitur ad differentiam legis Moysi, que promittebat temporalia : Is. 1.e. Si volueritis et audieritis me, bona terre comedetis. Habentem ergo Evangelium eternum, et ad quid ?
marg.| {b} Ut Evangelizaret] Ecce quintum, scilicet finis doctrine : non ut in arca reponeret, non ut in corde solum revolveret sibi soli proficiens : quia ut dicit Hieronymus. Sancta rusticitas sibi soli prodest ; et quantum edificat ex vite merito Ecclesiam Dei, tantum nocet si destruentibus non resistat.
marg.| Item non ut in terra cum servo pigro per terrenam intentionem absconderet ; sed [ut Evangelizaret] 2Tim. 4.b. Opus fac Evangeliste. Quia Is. 52.b. Quam pulchri supra montes pedes annuntiantis, et predicantis pacem, annuntiantis bonum, predicantis salutem. Et ne hoc facere nimis expavescas : vide quid per Ps. 67. Tibi promittitur, Dominus dabit verbum Evangelizantibus virtute multa. Ubi autem et quibus sit predicandum ostendit dicens.
marg.| {c} Sedentibus super terram] id est illis qui sunt super terram, id est super terrena per contemptum eorum, id est sanctis. Et quia parum esset predicare bonis, propter hoc sequitur.
marg.| {d} Et super omnem gentem] ut desuper annuntietur venire bonus nuntius Gentibus, id est predicatio Evangelii ; que legem non receperunt. Abdie 1.a. Legatum ad gentes misit. Et ad quid ? Ad eorum salutem. Unde Prv. cap. 13.c. Legatus fidelis, sanitas.
marg.| {e} Et] scilicet super omnem   [tribum] id est Iudeos, qui dicuntur tribus, quia per tribus fuerunt distincti, et hi habuerunt legem.
marg.| {f} Et linguam] hoc quantum ad Iudeos, qui fuerunt captivati, et tunc multas linguas didicerunt in captivitate. Vel hoc dicit propter nobiles inter utrosque et Iudeos et Gentes, qui filios suos doceri faciunt diversis linguis. Vel hoc dicit propter diversa idiomata, que sub eadem lingua continentur.
marg.| {g} Et populum] id est minores in utrisque, scilicet Iudeis et Gentibus : quasi dicat. Sine acceptione personarum et maioribus et minoribus, et nobilibus et plebeis hominibus debet Evangelium predicari et diversarum linguarum hominibus : contra multos qui nolunt predicare nisi in Latino, et hoc ante Clericos. Et dicit   [super] quia predicator debet omnes excedere per vitam. Is. cap. 40.b. Super montem excelsum ascende tu, qui Evangelizas Sion.
marg.| {h} Dicens] id est persuadens.
marg.| {i} Voce magna] in quo significatur desiderium, et zelus animarum. Is. cap. 10.b. Exalta in fortitudine vocem tuam, qui Evangelizas Hierusalem. Exalta contra timorem humanum et mundanum.
marg.| {k} Timere Dominum] Hic ostensa dignitate admonentis, que est in quinque, ut premissum ostendit dignitatem admonitionis. Hec duo autem maxime erunt necessaria Ecclesie in persecutione, ut scilicet ad cultum Dei admoneatur qui tunc maxime erit necessarius, et ut Ecclesia acquiescat admonenti. Hic igitur admonet Angelus ad cultum Dei, qui est duplex : interior, scilicet motus mentis, honor scilicet et timor ; item exterior motus corporis, scilicet adoratio ; de quo dicit, ibi :   [Et adorate] etc. Dicit ergo :   [Timete Dominum] casto et filiali timore : quia Eccl. 1.b. Initium sapientie, timor Domini. Timor autem Domini initiatur in homine per considerationem iudicii. Unde Ier. 4.d. Vox annuntiantis ad Dan, quod interpretatur iudicium quod incutit timorem.
marg.| {l} Et date] gratis, et ex bona voluntate. Ps. 53. Voluntarie sacrificabo tibi.
marg.| {7. 407rb}
marg.| {m} Illi] id est Deo non Antichristo.
marg.| {n} Honorem] id est ; cultum latrie, qui consistit in fide, spe, et caritate.   [Honorem] Ex. 20.b. Honora patrem tuum, Deum scilicet, et matrem tuam, id est Ecclesiam. Mal. 1.b. Filius honorat patrem ; et servus Dominum suum timebit.
marg.| {o} Quia venit hora iudicii eius] Et hec est causa, quare et timendus est, et honorandus.
marg.| Per hoc quod dicit : [Hora] significatur quod cito terminabitur iudicium. Unde dicit Apostolus 1Cor. 15.g. In momento, in ictu oculi, in novissima tuba. Canet enim tuba, et mortui resurgent, etc. Mal. 4.a. Ecce dies veniet succensa quasi caminus ; et erunt omnes superbi, et omnes facientes impietatem, stipula ; et inflammabit eos dies veniens. Modo enim sunt stipula ante faciem venti, id est tentationis et peccati, cui etsi resistere possunt, nolunt ; sed tunc erunt stipula ante faciem ignis, cui libenter vellent resistere, sed non poterunt.
marg.| {p} Et adorate eum] Hic est motus exterior corporis Mt. cap. 4.b. Dominum Deum tuum adorabis. Ex. 20.a. Non habebis Deos alienos.
marg.| {q} Qui fecit celum, et terram] Hoc dicit ut spem elevet fidelium adorantium : quasi dicat.
marg.| Adorate fideliter, et si timetis casum vel defectum, petite ab eo auxilium, quia potens est. Iac. 1.a. Si quis indiget sapientia, postulet a Deo in fide nihil hesitans : quia ipse est [qui fecit celum et terram] Gn. 1.a. In principio fecit Deus celum et terram.
marg.| {r} Et mare, et omnia que in eis sunt, et fontes aquarum] Ad litteram Bona est divisio, mare non est principium omnium fontium, quod est contra illud Gn. cap. 1.a. Congregentur aque omnes, que sub celo sunt, in locum unum. Ecclesiastic. 1.b. Ad locum unum exeunt flumina, et revertuntur, ut iterum fluant. Solutio. Etsi per meatus subterraneos aque diffundantur per terram, hoc tamen fecit Deus, sed mediante natura. Etsi ergo Deus mare fecerit, unde exeunt omnes aque, et ad quod redeunt omnes ; quia tamen hoc fit per meatus et vias subterraneas, ubi aque que a mari salso exeunt deputantur ut fiant dulces, propter hoc fit copulatio inter mare et fontes. Hec littera plana est contra Manicheos ; quia si Princeps huius mundi non est adorandus, ille autem adorandus, qui fecit celum et terram : ergo princeps huius mundi, scilicet diabolus, non fecit ea que videmus, quod tamen dicunt ipsi.
marg.| {s} Et alius Angelus] Tertia pars prime partis capituli, in qua monetur Ecclesia, ut se retrahat ab impedimentis accedendi ad Deum. Duo autem sunt impedimenta, amor mundi de quo dicit hic.   [Et alius] et timor mundanus vel humanus, de quo dicit, ibi :   [Et tertius Angelus] Postquam ergo monuit ut ad Christum accedamus, ruinam Babylonis, id est mundane confusionis ostendit, ne in mundo confidamus : quasi dicat. In promptu est ut cadat mundus, et ideo nullum debet retrahere ab accessu ad Christum, immo debet contemni ne impediat hunc accessum. Unde dicit.   [Et alius Angelus secutus est] id est Ordo Predicatorum.   [Alius] et ordine docendi, et officio predicandi.   [Secutus] dicit : quia Predicatores sibi invicem succedunt, ut dicit Apostolus 1Cor. 14.f. Quia si aliquid revelatum fuerit sedenti, prior taceat ; potestis enim per singulos prophetare.
marg.| {t} Dicens, Cecidit, cecidit Babylon illa] scilicet civitas malorum, scilicet universitas, et huius seculi malitia et iniquitas. Is. 13 d. Et erit Babylon civitas gloriosa in regnis, inclita in superbia Chaldeorum, subversa sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham. Hec est civitas quam edificavit Cain : Gn. cap. 4.c. Hec est turris quam edificaverunt venientes in terram Sennaar, ab Oriente recedentes, id est illi qui sue nativitatis vilitatem non cognoscunt. Gn. 11.a. Venite faciamus nobis civitatem et turrim, cuius culmen pertingat ad celum.
marg.| Bis dicit, [Cecidit] quia primo cadunt mali per consensum peccati ; secundo per opus. Item primo cadunt per culpam ; secundo per penam. Item, quia primo cadunt in anima, quando scilicet moriuntur ; secundo cadent in corpore et anima, quando post iudicium in utroque damnabuntur.
marg.| {7. 407va}
marg.| {a} Magna] propter multitudinem damnatorum, vel propter superbiam.
marg.| {b} Que a vino ire fornicationis sue] id est idolatria vel quocumque peccato mortali, quod dicitur fornicatio, quia animam separat a vero sponso, sicut fornicatio litteralis separat uxorem a viro. Mt. 19.b. Quicumque dimiserit uxorem suam nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, mechatur.
marg.| {c} Potavit omnes gentes] id est gentiliter viventes, in calice vanitatis, propinans vinum delectationis prave, vel male doctrine. Ier. 51.a. Calix aureus, Babylon in manu Domini, inebrians omnem terram : de vino eius biberunt omnes gentes. Calix est peccatum : quia secundum mensuram culpe mensura erit pene. Hic est in manu Domini permissive. Vinum huius calicis est delectatio peccati : de quo Ioel. 1.b. Expergiscimini ebrii, et flete, et ululate omnes, qui bibitis vinum in dulcedine. Eph. 5.d. Nolite inebriari vino, in quo est luxuria. Primo ergo :   [Cecidit Babylon] pro fornicatione sua ; et secundo, quia potavit Gentes. Et quod preteritum dicitur, de futuro intelligitur prophetica certitudine ; vel quia cito veniet. Mundus igitur quia ruit, contemnendus est, et Deus sequendus.
marg.| {d} Et tertius Angelus] Hic removet secundum impedimentum accedendi ad Deum, quod est timor humanus et mundanus persecutorum. Per tria autem ostendit, quod ipsi non sunt timendi. Primo, quia ipsi cadent sicut et mundus. Secundo, ostenditur pena eorum specialis, propter quod ipsi etiam non sunt timendi, ibi :   [Et cruciabitur] Tertio, quia sancti proficiunt in pena, et persecutione malorum, ibi :   [Hic patientia Sanctorum] Dicit ergo :   [Et tertius Angelus secutus est illos dicens] Tertius dicitur pro fide Trinitatis quam predicant isti. Unde   [tertius] dicitur ordine temporis, non mutatione credulitatis.
marg.| {e} Voce magna] quia timidus, non formidolosus, talium enim est loqui voce submissa ; coarctantur enim spiritus vocales pre timore.
marg.| {f} Si quis adoraverit Bestiam] id est Antichristum : Hoc dicit quantum ad illos qui videntes eum presentialiter adorabunt.
marg.| {g} Et imaginem eius] Hoc dicit quoad divites, qui non adorabunt eum presentialiter, sed eius imaginem habebunt, quam in eius veneratione adorabunt.
marg.| {h} Et acceperit characterem in fronte sua] per apertam eius confessionem. Et hoc dicit quoad pauperes, qui imaginem habere non potuerunt ; signum tamen aliquod in eius venerationem portabunt in aperto ; vel publice confitebuntur se eius esse discipulos.
marg.| {i} Aut in manu sua] id est in prava operatione.
marg.| {k} Hic bibet de vino ire Dei] sicut Babylon, id est de terrena damnatione. Ier. 49.c. Non eris innocens, sed bibens bibes.
marg.| {l} Quod mixtum est mero] id est puro   [in calice ire ipsius] quem scilicet, quia iratus, propinat. Hic calix est vindicta divina que est in mensura. Is. 27.b. In mensura contra mensuram cum abiecta fuerit iudicabo eam. Abiectus est homo in morte, quando moritur in peccato : quia quamdiu vivit, non est abiectus ; quia adhuc liberum habet arbitrium, et potest, si vult, quantuscumque sit peccator, redire ad Dominum. In hoc calice est merum superius, et fex inferius. Per merum pena inflicta ad correctionem, per fecem pena eterna quam potabunt in inferno illi qui modo nolunt bibere merum. Mixtus autem dicitur hic calix, quia utrumque adhuc est in eo, et fex, scilicet et merum : id est tribulatio que modo infligitur potest ad utrumque converti, vel ad commodum scilicet, vel ad damnum. Ps. 74. Calix in manu Domini vini meri plenus mixto. Vinum merum vel purum bibitur in patria : unde dicit Dominus illud Ps. 22. Calix meus inebrians quam preclarus est. In inferno autem erit sola fex. Is. 51.f. Bibisti de manu Domini calicem ire eius : usque ad fundum soporis calicis bibisti, et epotasti usque ad feces. Ez. 23.e. Dolore repleberis, calice meroris et tristitie, calice sororis tue Samarie : et bibes illum et potabis usque ad feces. De his fecibus gloriantur {7. 407vb} se eiectos et erectos Sancti. Ps. 39. Eduxit me de lacu miserie, et de luto fecis. Sed mixtum est in vita presenti, ubi consolationes mixte sunt cum tribulationibus ; et e converso : unde Augustinus , Omnes delectationes meas Domine, amaritudinibus respersisti. Iob. cap. 17.a. Et in amaritudinibus moratur oculus meus : et tamen premiserat non peccavi : in quo notatur gaudium conscientie. 2Cor. 1.c. Gloria nostra hec est testimonium conscientie nostre.
marg.| {m} Et cruciabitur] Hic specialiter determinatur pena eorum : que notatur in quinque. Primum est gravitas, que notatur cum dicit.   [Igne] Secundum, manifestatio, ibi :   [In conspectu] Tertium, universalitas, ibi :   [Et fumus tormentorum] Quartum, eternitas, ibi :   [In secula] Quintum, continuatio, ibi :   [Nec habent requiem] Dicit ergo :   [Et cruciabitur igne et sulphure] id est ardenti fetore, sive fetenti igne. Infra 21.b. Pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure. Et dicit.   [Igne] quia in omni peccato est fervor libidinis vel voluntatis improbe.
marg.| Item dicit, [sulphure] quia omne peccatum suum habet fetorem, quia statim post peccatum anima sentit remorsum. Vel per   [sulphur] quod cito est convertibile in ignem, intelligitur eternitas pene. Gn. 19.e. Pluit super Sodomam ignem et sulphur, id est super peccatores mutos a confessione et a divina laude.
marg.| {n} In conspectu Angelorum sanctorum] id est videntibus Angelis sanctis.
marg.| {o} Et ante conspectum Agni] quem eorum scelera non latebunt, nec abscondentur ab eo pene. Et ponitur hoc secundum, quod erit in pena malorum. Dicitur enim quod Sancti post iudicium etiam videbunt malos in penis, et non mali bonos in gaudiis. Et etiam hoc erit malis generativum doloris maximi, quod scient suam penam manifestam esse et apertam omnibus Sanctis. Ex hoc etiam augmentabitur eorum dolor, et pena, quod scient Christum sufficienter passum pro omnibus, et se privatos per abusum liberi arbitrii gratia redemptionis. Et hic erit vermis conscientie, de quo Is. ultimo g. Vermis eorum non morietur.
marg.| {p} Et fumus tormentorum eorum ascendet] Ecce tertium, scilicet universalitas pene. Ita enim ex omni parte involventur in pena, quod erit super capita eorum : Unde. Ps. 10. Pluet super peccatores laqueos, ignis et sulphur et spiritus, etc. Pluet, ecce abundantia. Super peccatores, ecce universalitas. Laqueos, ecce inseparabilitas. Ignis, sulphur, spiritus procellarum, tres pene contra tria predicta per ordinem, avaritie, luxurie, et superbie Pars calicis eorum, hoc dicit, quia totum calicem determinare non potuit ; sicut nec totum gaudium Sanctorum potest dici. Is. 64.b. Oculus non vidit Deus absque te, que preparasti expectantibus te.
marg.| {q} In secula seculorum] Ecce perpetuitas.
marg.| {r} Nec habent requiem die ac nocte, qui adoraverunt Bestiam et imaginem eius] Ecce continuitas. Posset enim pena esse eterna, et tamen non continua ; sicut tertionarius dicitur semper febricitans, quia semper habet causam, febris, non tamen continue dolens ; sic non erit in eis qui erunt in inferno, quia illi in eternum et continue, id est sine interpolatione dolebunt. Unde exponitur   [die ac nocte] id est continue, non quod sit dies in inferno, sed sola nox, sicut dies sola in celo. Ps. 83. Melior est dies una in atris tuis super millia. Quia autem isti in tanta pena erunt, non sunt ipsi timendi. Nec solum ipsi punientur sic, sed.
marg.| {s} Et] id est etiam :
marg.| {t} Si quis acceperit characterem nominis eius]  ; supple, similiter punietur si quis in signo aliquo se conformaverit ei.
marg.| Propterea bonum consilium est, ut si qui signum portant diaboli, scilicet peccatum per quod conformantur ei, et fiunt socii eius qui non est. Iob. 18.c. Ab eius societate recedant, ne simili cum eo pena involvantur. Unde 1Rg. 15.b. Dixitque Saul Cyneo, Abite, recedite, atque discedite ab Amalech, ne forte involvam te cum eo.
marg.| {u} Hic patientia] Hic tertio ostenditur non esse timendos {7. 408ra} persecutores, quia Sancti in persecutione eorum proficiunt : unde et patientia habenda est in eorum persecutione. Unde dicit,   [Hic] id est in vita presenti.
marg.| {a} Patientia Sanctorum est] in tribulatione positorum, ut sic pena eterna fugiatur. Et eorum.
marg.| {b} Qui custodiunt] opere adimplentes.
marg.| {c} Mandata Dei] Deum, et proximum diligendo. Io. 15.b. Hoc est preceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos.
marg.| {d} Et fidem Iesu] ipsum confitentes Deum verum esse, et corde et ore. Rm. 10.b. Corde creditur ad iustitiam ; ore autem confessio fit ad salutem.
marg.| {e} Et audivi vocem] etc. Quarta pars prime partis, ubi premium Sanctorum proponitur, et beatitudo eorum. Et hoc fit, ut ipsi securius ad auxiliatorem accedant, et ut expeditius impedimenta accedendi fugiant.
marg.| Continuatio : Sic persequuntur mali Sanctos, et Sancti patiuntur ; sed quid ad eorum patientiam sequitur ? Premium celeste, et beatitudo eterna.
marg.| Unde dicit, [Et audivi vocem] etc. id est de celesti, visionem mihi loquentem.
marg.| {f} Scribe] non solum in corde tuo, sed etiam in libro, ut diutius duret, quod ad consolationem Electorum usque in finem perseverare debet. Habac. 2.a. Scribe, et explana eum super tabulas, ut percurrat qui legerit eum quia adhuc visus procul et apparebit in finem, et non mentietur. Argumentum est hic quod scribenda sunt bona maxime que sunt, vel possunt esse ad consolationem multorum. Et quid debeat scribere, subiungit dicens.
marg.| {g} Beati mortui] prius mundo, quis in dissolutione anime, et corporis.
marg.| {h} Moriuntur in Domino] id est in vera confessione Domini.
marg.| Isti inquam beati propter gloriam prime stole quam recipiunt post mortem corporalem ; sed amplius per stolam glorificandi corporis quam recepturi sunt post generalem resurrectionem. Proverbior. ultim. c. Omnes domestici eius vestiti sunt duplicibus.
marg.| Et bene dicit [in Domino] id est in confessione fidei Domini filii Dei. Horum autem quidam sunt perfecti, qui statim evolant in celum sine igne Purgatorii. Et hi sunt, qui moriuntur in terra promissionis, cum Sara in civitate Arbee sepulti in spelunca duplici. Gn. 23.d. Arbee interpretatur quatuor, et significat Ecclesiam, que quatuor Evangeliorum fidelibus documentis est munita.
marg.| In hac ergo civitate moriuntur Sancti, quatuor virtutibus cardinalibus quadrati, prudentia, temperantia, fortitudine et iustitia.
marg.| Hec sunt enim quatuor latera civitatis, de qua dicitur infra 21.e. Quod Civitas in quadro posita est. Hec civitas nihilominus triplici muro est vallata, fide scilicet Trinitatis, vel tribus Virtutibus Theologicis, pro quibus anima recipiet in gloria septem dotes, ut dicatur ter sancta quaterque beata.
marg.| Item quidam imperfecti, qui decedunt penitentiis non peractis in hoc mundo ; et hi purgantur igne Purgatorii secundum plus, et minus, secundum quod magis, vel minus de suis penitentiis perfecerunt, vel secundum quod maiora, vel minora venialia perpetraverunt.
marg.| Et hi moriuntur in Egypto, id est in merore contritionis pro tenebris peccatorum, in quibus fuerunt. De quibus dicitur prime Corinth. primo c. Alii superedificant lignum, fenum, et stipulam. Secundo Machab. primo a. Fratribus, qui sunt per Egyptum Iudeis salutem dicunt fratres, qui sunt Ierosolymis Iudei, et qui in regione Iudea, et pacem bonam.
marg.| Fratres, qui sunt Ierosolymis sunt Sancti iam celestis pacis visione recepti. Fratres, qui in regione Iudea, sunt Sancti in mundo adhuc viventes in confessione vera.
marg.| Fratres per Egyptum sunt Electi, qui sunt in Purgatorio. His et Sancti qui sunt in mundo, et qui sunt in celo dicunt salutem, et pacem, quia pro eis orare non desistunt donec illis impetrent salutem eternam, et pacem, id est suarum penarum absolutionem. Item sunt tertii mali, qui moriuntur in solitudine. Hi sunt qui deserti a gratia Dei {7. 408rb} moriuntur in peccato mortali. Pro istis nullus orat, quia non valeret eis. Ioel secundo d. Post eum solitudo deserti, neque est, qui effugiat eum. Unde et nullius eorum, qui mortui fuerunt in deserto de populo Israel, ossa fuerunt portata in terram promissionis in signum quod nullus redit de inferno.
marg.| Sed illorum, qui mortui sunt in Egypto, sicut ossa Ioseph et duodecim Patriarcharum fuerunt apportata, et in terra promissionis sepulta, sicut in historiis legitur, et infine Gn. in signum, quod illi qui sunt in Purgatorio, peracta penitentia reponentur in Paradiso.
marg.| Et quod beati sunt, qui in Domino moriuntur, hoc probat dicens.
marg.| {i} Amodo] enim   [iam dicit Spiritus] id est Trinitas hoc promittit.
marg.| {k} Ut requiescant a laboribus] post mortem usque in eternum quiescant, primo in animabus : sed tandem ut requiescant simul in utrisque, scilicet, et in corporibus, et in animabus. Glossa. Amplius non patiantur que usque modo passi sunt.
marg.| {l} A laboribus] id est post labores, quia non est quies nisi post laborem. Vel   [a laboribus] id est propter labores, ut sic prepositio sit causalis.
marg.| {m} Suis] non alienis. Parum est enim in aliena cithara citharizare, id est in aliorum bonis confidere, nisi homo faciat se dignum.
marg.| Ubi autem promittit hoc Spiritus sanctus ? Is. 32.d. Sedebit populus meus in pulchritudine pacis, in tabernaculis fiducie, in requie opulenta.
marg.| Propter hoc dicitur Sap. 3.d. Bonorum laborum gloriosus est fructus. Sed quare sunt beati ? Quia.
marg.| {n} Opera illorum sequuntur illos] sicut familia dominum, vel dominam : et hoc significatum fuit per septem puellas datas Esther in servitium. Esther. 2.b.
marg.| {o} Sequuntur] dicit, non precedunt, sicut est in illis, qui ante se portant sua opera, ut scilicet ab illis laudentur. Contra quos dicit Iob. 31.c. Si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare : quasi, Ante me non habui bonum opus. Ille videt opera, qui ante se ea habet. Vel ut dicit Glossa
marg.| {p} Opera] id est merces operum, que reddetur in futuro : quasi dum in mundo erant, maiores tribulationes ad maiorem coronam ingruebant, unde a Deo abiecti reputabuntur, sed iam nihil patientur. Ps. 127. Labores manuum tuarum, quia manducabis, beatus es, et bene tibi erit.
marg.| Hec sequentur tunc, etsi modo videtur multis, quod Sancti amittant sua opera ; sed in futuro invenient ea. Ecclesiast. 11.a. Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quia post multa tempora invenies eum.
marg.| {p} Et vidi, et Ecce nubem candidam, et cetera] Secunda pars capituli, et ultima huius visionis, ubi agitur de iudicio : et dividitur in sex partes.
marg.| Primo, describitur iudex idoneus ad iudicium.
marg.| Secundo, desiderium Sanctorum de iudicio faciendo, ibi [Et alius Angelus exivit, et cetera] Tertio, ostenditur quod Sancti exaudientur, ibi   [Et misit qui, et cetera] Quarto, quod Sancti cum Christo iudicabunt, ibi   [Et alius Angelus exivit de templo] Quinto, ostenditur, quod etsi Sancti iudicabunt cum Christo, tamen auctoritas penes iudicem est, ibi   [Et alius Angelus exivit de altari] Sexto, agitur de obedientia Sanctorum, ibi   [Et misit Angelus falcem, et cetera] Dicit ergo :   [Et vidi] Hic describit iudicem a tribus, que sunt iudici necessaria, a iustitia, scientia, et potentia. Iustitia ponitur ibi   [Nubem] Scientia ibi   [Habentem in capite] Potentia, vel auctoritas ibi   [Et in manu sua, et cetera] Describit autem eum a triplici iustitia. Primo, ab ea quam exhibuit Patri, cum dicit,   [Nubem] Secundo, a iustitia quam exhibuit Christus proprie carni, cum dicit,   [Sedentem] Tertio, a iustitia quam exhibuit sibi Christus in quantum Deus, ibi   [Similem] Dicit ergo :   [Et vidi] id est intellexi.
marg.| {q} Et Ecce nubem candidam] Per nubem significatur passio Christi, quia tunc sol latuit sub nube, sed eclypsis nescius. Ex. 14.e. Eratque nubes tenebrosa, et illuminans noctem, quia ibi operabatur redemptionem humani generis.
marg.| Unde per hoc intelligitur iustitia, quam exhibuit Patri, quia tunc ei obediens satisfecit Patri.
marg.| {r} Et supra nubem sedentem] Hoc est quod dicitur Is. 19.a. Ascendet Dominus super nubem levem. Super hanc nubem sedit Dominus maxime in resurrectione, quando plenam habuit quietem carnis, quando tam gloriose resurrexit. Unde hic tangitur iustitia, quam exhibuit sue carni, que fuit in passione castigata, et sic de ea iustitia facta.
marg.| {7. 408va}
marg.| {a} Similem filio hominis] id est sibi Deo. Hanc iustitiam habuit in ascensione, quia etsi homo ascendit, non tamen, ut homo, sed ut Deus. Et fuit hec iustitia ad personam, id est ad seipsum, quia per ascensionem manifestata fuit sua divinitas.
marg.| {b} Habentem in capite] Hic describit iudicem a scientia, dicens   [Habentem in capite suo coronam auream] Per coronam, eternitas ; per aurum sapientia designatur : unde corona aurea sapientia eterna : Ex. 25.b. Faciesque supra, coronam auream per circuitum : et loquitur de arca per quam significatur Christus. In qua fuit virga, quia ius regni pertinebat ad ipsum. Item tabule ubi erat lex, quia ipse fuit sacerdos, cuius est legem dicere. Item manna, id est dulcedo fruitionis eterne. Hec autem corona super arcam dicitur fuisse, ad significandum, quod divina natura erat unienda humane.
marg.| {c} Et in manu sua falcem acutam] Per hoc quod dicit, quod habet   [in manu sua] intelligitur potentia ; per   [falcem] vero auctoritas, quasi dicat et auctoritatem habet iudicandi, et potentiam, sup. 1.d. Et de ore eius gladius : gladius ibi quod falx hic. Tamen potest dici quod gladius pertinet ad prolationem sententie ; falx vero ad executionem.
marg.| Vel [Coronam] dicitur habere, quia ibi remunerabit bonos. Esther. 2.c. Fuit hoc significatum, ubi dicitur quod in capite Esther posuit Assuerus diadema regni.
marg.| Item [falcem] ut puniat malos Dn. 7.c. Fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie eius. Hic fluvius idem est quod falx predicta.
marg.| {d} Et alius Angelus exivit de templo] Secunda pars, ubi ostenditur desiderium Sanctorum de adventu iudicii. Desiderant autem pro duobus, et pro secunda stola quam tunc recepturi sunt, et pro consortio fratrum quos tunc visuri sunt. Dicit ergo :   [Et alius Angelus exivit de templo] id est universitas Sanctorum, qui in templo conscientie latent modo, sed tunc exibunt, id est tunc apparebunt. Quod fuit significatum in illis, qui cum Domino surrexerunt, de quibus dicitur Mt. 27.f. Quod apparuerunt multis. Omnes autem Sancti singulariter dicuntur   [Angelus] propter uniformitatem fidei, quam tenuerunt.
marg.| {e} Clamans voce magna] Ecce desiderium.
marg.| {f} Ad sedentem super nubem] id est Christum.
marg.| {g} Mitte falcem tuam] id est in tuum agrum quem seminasti, id est in mundum : Mt. 13.d. Simile est regnum celorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo.
marg.| {h} Et mete] id est collige genus humanum tamquam segetem in horreum, ut excussa segete granum reponatur, et palee igni tradantur : Mt. 3.c. Cuius ventilabrum, id est iudicium, in manu eius, et permundabit aream suam, et congregabit triticum suum in horreum suum : paleas autem comburet igni inextinguibili, sup. 11.d. Advenit tempus mortuorum iudicari. Notandum est, quod Deus primo seminavit genus humanum in Paradiso, sed pinguedinem terre homo non sustinuit, sed peccavit, et de Paradiso eiectus, disseminatus est super terram : Gn. 9.c. Tres isti sunt filii Noe, et ab his disseminatum est omne genus hominum super universam terram.
marg.| {i} Quia venit hora] completo, scilicet, fidelium numero tempus est, ut metatur, Consummata est enim malorum malitia, nec iam habet locum. Et quare.
marg.| {k} Quoniam aruit messis terre] vel maturuit, alia littera. Dicitur autem   [messis] malitia, quia est ad utilitatem bonorum : nullum enim malum permittit Deus fieri nisi inde eliciat bonum. Aliquid ergo viriditatis habet maiitia quoadusque numerus Electorum impleatur, quod erit in die iudicii, quia adhuc cedit bonis in utilitatem.
Numérotation du verset  14, moraliter 
marg.| {7. 408vb} Moraliter. Dominus multum seminat, et per se, et per Predicatores suos, sed parum metit Agg. 1.b. Seminastis multum, et intulistis parum. Et hoc est quod ipse dicit Mt. 20.b. Multi sunt vocati, pauci vero electi Io. 4.e. Nonne vos dicitis, quod adhuc quatuor menses sunt et messis venit ? Quatuor menses sunt quatuor defectus Ecclesie universalis usque ad messem generalem, que fiet in die iudicii, scilicet persecutio sub Iudeis, sub tyrannis, sub falsis fratribus, sub Antichristo. Et bene dicit. Quia venit hora, quia multi iam se credunt profectos esse, qui necdum primum gradum perfectionis attigerunt : unde in primo flore leditur botrus eorum : Iob. 15.d. Unde Is. 18.c. Ante messem totus effloruit Ier. 48.b. Date florem Moab, quia florens egredietur. Et propter hoc tales non intelliguntur, ut in horreum Domini reponantur. Et quare ? Causam subiungit : Is. 18.c. Quia immatura perfectio germinavit, id est priusquam sciret quid esset maturitas, vel perfectio, maturum se esse, vel perfectum in corde suo estimavit. Et hoc frequenter accidit in Novitiis, qui propter fervorem Novitiatus quem inexperti sunt, credunt se esse supra id quod sunt.
marg.| Unde monet eos Petrus, 1Pt. 4.c. Nolite peregrinari in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi aliquid novi vobis contingat.
marg.| {l} Et misit] Tertia pars ubi ponitur exauditio Sanctorum. Unde dicit.
marg.| Et misit] ille,   [qui sedebat super nubem, falcem suam in terram] id est desiderium Sanctorum, eorum orationem exaudiendo Ps. 9. Desiderium pauperum exaudivit Dominus, etc. Et omnes homines ad iudicium vocando Ioel. 3.c. Consurgant, et ascendant Gentes in vallem Iosaphat ; quia ibi sedebo, ut iudicem omnes Gentes in circuitu.
marg.| {m} Et messuit eam] id est collegit in unum locum ad disceptandum cum eis, et dividendum malos a bonis. Ipse est enim firmamentum in medio aquarum positum, id est inter bonos et malos, quos ab invicem separabit, sanctos ponens super malos : ita ut congregentur inferiora, id est mali in locum unum, scilicet in infernum, congregationesque aquarum appellentur maria Gn. c. 1.a. quia ibi erit amaritudo maxima. De hac messione dicitur : Am. c. 5.a. Per aperturas exibitis altera contra alteram, quia anima exibit de inferno, et corpus de sepulchro, et intrabit anima in corpus, et tunc de utroque fiet quod sequitur in Amos, Et proiiciemini in Arnon dicit Dominus, id est in infernum.
marg.| {n} Et alius Angelus] etc. Quarta pars, ubi ostenditur, quod Sancti iudicabunt cum Christo.
marg.| Unde dicit [Et alius Angelus exivit de templo] Hic est cetus Apostolorum, et Apostolicorum virorum, qui de templo exeunt, quia merita aliorum in Ecclesia celesti contemplatione transcendunt.
marg.| Unde dicuntur exire, [de templo quod est in celo] Unde Neem. 8.b. Aperuit Esdras librum coram omni populo, super universum quippe Israel eminebat.
marg.| {o} Habens et ipse falcem acutam] sicut Christus, id est potestatem iudiciariam. Sancti enim cum Christo iudicabunt nationes : Sap. 3.b. Et Is. 3.c. Dominus ad iudicium veniet cum senioribus populi, et cum principibus eius.
marg.| Sed quomodo iudicabunt ? Quia nec consilio, nec auctoritate. Solutio : Dicuntur iudicare, quia in altiori loco apparebunt, quam ceteri Sancti minores : ipsi enim proprius assistent iudici.
marg.| {p} Et alius Angelus] Quinta pars, ubi ostendit quod auctoritas iudicii pertinet ad ipsum iudicem. Dicitur autem in hac particula Christus precipere suis Sanctis, ut iudicium faciant secundum quod patet, quod penes ipsum est et auctoritas, et potestas.
marg.| Unde dicit [Et alius Angelus] scilicet Christus, qui est alius ab Apostolis.
marg.| {q} Exivit de altari] et talis qualis est, apparuit, ut dicit Glossa Et bene dicitur de altari exire, quia etsi alii Sancti sint in templo, tamen Christus est in altari, quasi in potioribus bonis patris.
marg.| {r} Qui habebat potestatem] unde precipere poterat.
marg.| {s} Supra ignem, et aquam] id est infligendi omnem penam. Et per hec duo intelligitur universitas penarum, que omnes tunc exercebuntur in damnatos.
marg.| Et horum duorum elementorum qualitates sunt active, magis tamen ignis. Vel [super ignem] id est super potentiores igne invidie, et superbie gehenne ardentes.
marg.| Et super aquam, id est super omnes homines fluidos, ut aqua, et instabiles pro conditione humana : Infr. 17.d. {7. 409ra} Aque quas vidisti, super quas meretrix sedet, populi, sunt et gentes, et lingue.
marg.| {a} Et clamavit voce magna] quasi imperans.
marg.| {b} Ad eum] id est ad Sanctos.
marg.| {c} Qui habebat] id est qui habebant.
marg.| {d} Falcem acutam] id est potestatem iudiciariam.
marg.| {e} Dicens. Mitte falcem tuam acutam] Mt. 23.d. Tempore messis dicam messoribus. Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum ; triticum autem congregate in horreum meum.
marg.| {f} Et vindemia botros vinee terre] quia messis celi sunt illi, qui faciunt fructum celestem ; messis terre illi, qui faciunt fructum terrenum, similiter de botris.
marg.| Vel botri vinee terre sunt maiores mali ; messis autem terre, minores mali.
marg.| Item per botros celi, maiores Sancti ; per messem celi minores Sancti. Hi iubentur vindemiari ab Angelis, id est ab invicem separari. Mt. 13.g. Exibunt Angeli, et separabunt malos de medio iustorum, et mittent eos in caminum ignis ; ibi erit fletus, et stridor dentium. Et quare.
marg.| {g} Quoniam mature sunt uve eius] id est eorum malitia completa, scilicet malorum.
marg.| {h} Et misit Angelus] Sexta pars ubi agitur de obedientia Sanctorum. In hac parte dicuntur quinque.
marg.| Primo ostenditur quomodo ministerio Sanctorum punientur mali, cum dicit. [Et misit]
marg.| Secundo ubi punientur, ibi : [In lacum]
marg.| Tertio modus puniendi, ibi : [Et exivit sanguis]
marg.| Quinto diversitas punitionis, ibi : [Per stadia] Dicit ergo :
marg.| {h} Et misit Angelus] statim post imperium.
marg.| {i} Falcem suam acutam in terram] id est ad indicandum terrenos, et terrena amantes esse puniendos. Unde sequitur.
marg.| {k} Et vindemiavit vineam terre] id est omnes qui delectationes suas finaliter habuerunt in terra. Lc. 6.d. Ve vobis divitibus, qui habetis hic consolationem vestram. Hoc quod dicitur ibi, facient Sancti : ergo Sancti exequuntur sententiam ; sed plus est exequi, quam proferre, ergo magis facient Sancti, quam Christus, quod non est verum. Solutio. Quidquid ibi de Sanctis dicitur, non de executione sententie, vel de prolatione intelligitur, sed de approbatione. Vel potius, quia comparatione eorum iudicabuntur mali. Vel iudicare dicuntur Sancti malos, et eos punire, quia assistent Christo iudicanti, et eos punienti pro meritis. Pena enim iusta est, et a Deo. Vel dicuntur eos punire, quia gaudent non de malorum pena, sed de iusta Dei animadversione, et vindicta.
marg.| {l} Et misit in lacum ire Dei] id est in infernum, in lacum miserie, et in lutum fecis. Sicut enim materialiter in adventu alicuius magni Regis platee mundantur, et feces in lacum vel in aquas mittuntur, sic in adventu Domini mundus purgabitur de malis, et ipsi in lacum inferni proiicientur, Ps. 17. Ut lutum platearum delebo eos.
marg.| {m} Et calcatus est] Hic determinat modum punitionis malorum dicens,   [Et calcatus est lacus] in hoc significatur utilitas, et oppressio. Malac. ult. a. Calcabitis impios cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum in die qua ego facio, dicit Dominus exercituum.
marg.| {n} Extra civitatem] id est extra Ecclesiam, et consortium bonorum. Habet enim Dominus duplex, torcular, Purgatorii, scilicet, et inferni. De primo emittitur purum vinum ; et hoc non est extra civitatem, quia meritis et suffragiis Ecclesie vinum istud citius depuratur. Sed aliud extra civitatem est, quia numquam inde exibunt, sed in pressura perpetua remanebunt.
marg.| {o} Exivit] Hic ostenditur quia sunt puniendi, quia non solum homines pravi, imo etiam Demones, qui significantur per frenos equorum qui sunt homines mali. Vel non solum minores homines, sed et maiores, scilicet, Rectores, et Prelati : primi significantur per equos ; secundi per frenos. Dicit ergo :
marg.| {o} Et exivit] quasi diceret, sit calcabuntur : et pro vino   [exivit sanguis] id est pene infernalis crudelitas exuberavit.
marg.| {p} De lacu] a minoribus, scilicet.
marg.| {q} Usque ad frenos] id est usque ad maiores Prelatos, scilicet {7. 409rb} Reges, et Episcopos. Omnes enim sine differentia dignitatum ibi punientur secundum merita culparum, et maiores amplius, et vilius conculcabuntur : quam minores. Sap. 6.a. Durissimum iudicium his, qui presunt fiet. Durum fiet minoribus, qui non presunt ; durius illis qui presunt sed paucis, durissimum illis qui presunt sed multis. Vel per frenos. Demones qui modo infrenant homines, ut ad libitum suum per peccata sua ducant eos : usque ad eos pena perveniet, quia ipsi sicut homines in eadem pena cruciabuntur. Mt. 25.d. Ite maledicti in ignem eternum, qui paratus est Diabolo, et Angelis eius.
marg.| {r} Per stadia mille sexcenta] id est per diversas penas angustiati secundum quod fecerunt diversa peccata. Unde hic notatur quintum quod dicitur hic, scilicet diversitas penarum. Stadium enim spatium est ubi currebant ; per quod intelliguntur illi, qui subiecti sunt ludis, et vanitatibus seculi, qui querunt coronam, et gloriam in presenti, et non in futuro, sicut qui bene currebant statim recipiebant in stadio coronam. Horum tria sunt genera. Quidam minus perfecti huiusmodi ; qui per sex significantur : alii magis perfecti, qui per centum : alii perfectissimi, qui per mille significantur. His itaque secundum diversitatem statutum reddetur diversitas penarum. De his dicit Apostolus 1Cor. 9.d. Hi qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium ; et hi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, nos vero incorruptam. Sed videtur cum in his tribus visionibus, scilicet secunda, et tertia, et quarta agatur de persecutionibus Ecclesie, et quod aliqua illarum sit superflua, et si non, queritur quomodo distinguantur. Solutio : Nulla superfluit : sic enim diversificantur quod in secunda agitur de persecutionibus Ecclesie in quantum per illam status Ecclesie distinguitur, in tertia vero ut sic Apostoli Anti-Christi caveri doceantur, in quarta vero in quantum persecutiones sunt materia profectus Ecclesie. Et sic patet, quod nulla superfluit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam ( Capitulum 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=83a&chapitre=83a_14)

Notes :