Capitulum 6
Numérotation du verset
6,1
marg.|
{7.385ra}
Et vidi quod aperuisset Agnus]
Hoc est sextum capitulum, et tertia pars huius visionis secunde, in qua ostenduntur Ioanni mysteria Ecclesie que per Christum fuerunt revelata : et continet duo capitula, sextum scilicet, et septimum. Dividitur autem hec pars tota in septem partes, secundum quod ostenduntur hic septem status Ecclesie per septem sigillorum apertionem, quorum apertio est status Ecclesie revelatio. In hoc autem capitulo continetur quinque sigillorum apertio, et in parte apertio sexti : et secundum hoc illud capit. sex habet partes. Prima pars est secundum primum statum Ecclesie, qui fuit tempore Apostolorum qui designantur per equum album, cuius sessor est Christus, qui primum sigillum aperuit in primitivis Patribus prime Ecclesie, scilicet resurrectionem que prius in Scriptura latebat, que Scriptura per arcum significatur. Et hoc fuit necesse ut primo predicaretur resurrectio, quia primi Patres Christum mortuum viderant, unde poterant credere ipsum esse purum hominem, per resurrectionem vero Deum esse apparuit. Unde et tunc fuit resurrectio predicanda, ne inanis esset fides, et vacua. Dicit ergo :
marg.|
{a}
Et vidi quod aperuisset Agnus]
qui potuit hoc facere, quia est Dei virtus, et sapientia. 1Cor. 1.d. Sap. 9. Ipse enim sapientie dux est, et sapientium emendator. Et Sapient. 8.b. Doctrix est enim discipline Dei, et electrix operum illius.
marg.|
{b}
Unum de septem sigillis]
Hoc fecit Christus, dum Spiritum sanctum primitivis Patribus Ecclesie infundendo, promissionem Patris prius latentem, et signatam, in se, et per se adimplevit.
marg.|
{c}
Et audivi unum de quatuor animalibus]
id est primum quod fuit Marcus, qui de resurrectione Domini specialius agit. Contra. Glossa dicit Ioannem. Solutio. Hoc dicit Glossa quia Ioannes altius quam ceteri de divinitate intonuit, cum dicit Io. 1.a. In principio erat Verbum : et virtute sue divinitatis Christus resurrexit, de cuius resurrectione Marcus apertius scripsit. Et per hunc primus Ordo Predicatorum Ecclesie designatur, qui corporalem Christi resurrectionem, et Ecclesie spiritualem predicavit.
marg.|
{
d
}
Tamquam vocem tonitrui]
id est evidentem, et valde audibilem Vel hoc dicit, quia magna, et mirabilia pronuntiaverunt Apostoli, simul cum fragore predicationis miraculis coruscantes, unde et homines quasi stupidi reddebantur. Unde Act. a. Stupebant autem omnes, et mirabantur dicentes. Nonne omnes isti qui loquuntur, Galilei sunt, et quomodo nos audivimus unusquisque linguam suam, in qua nati sumus.
marg.|
{d}
Dicens]
animal scilicet.
marg.|
{
e
}
Veni]
per maiorem attentionem.
marg.|
{g}
Et vide]
per intelligentiam spiritualem. Vel
[Veni]
a figuris, eas relinquendo.
[Et vide]
veritatem, umbras abiiciendo. Hbr. 10.a. Umbram enim habet lex futurorum bonorum. In hoc etiam invitantur convertendi tunc, ut veniant ad Ecclesiam per celerem conversionem, et videant gratiam collatam per fidem.
marg.|
{h}
Et vidi]
sicut mihi promiserat.
marg.|
{i}
Ecce equus albus]
primorum scilicet Electorum numerus, qui bene per equum album designatur propter baptismum, in quo fuerunt dealbati super nivem, deposita omni nigredine, et macula peccati, sicut promiserat Dominus per Isaiam 1.e. Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur ; et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt.
marg.|
{k}
Et qui sedebat super illum]
Christus scilicet.
marg.|
{l}
Habebat arcum]
id est sacram Scripturam, que arcus dicitur, quia et bonos defendit, et hostes occidit. Lignum huius arcus est duritia Veteris Testamenti : chorda, gratia et benignitas Novi. Vel lignum, iustitia in futuro iudicio. Unde Ps. 59. Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus Iob. 20.d. Fugit arma ferrea, et incidit in arcum ereum. Chorda, misericordia. Gn. 6.b. Ponam arcum meum in nubibus celi, id est in his qui elevati sunt per celestium contemplationem, aquosi per compunctionem, lucidi per bonam conversationem, pluentes et terram fecundantes per predicationem. Qui ergo non est vel non laborat esse talis, timeat ne ipse sacre Scripture {7.
385rb} intelligentiam non recipiat. Ex hoc arcu emittuntur sagitte, que quosdam vulnerant ad mortem. Io. 7.c. In peccato vestro moriemini. Dt. 32.d. Congregabo super eos mala, et sagittas meas complebo in eis. Et ibid. f. Inebriabo sagittas meas in sanguine : et gladius meus devorabit carnes. Item quosdam vulneravit ad medelam. 4Rg. 13.c. Sagitta salutis Domini contra Syriam. Iob. 5.e. Ipse vulnerat, et medetur.
marg.|
{m}
Et data est ei corona]
quia post arcum predicationis sequitur corona eterne retributionis. Et secundum hanc expositionem ly
[ei]
refertur ad animal, id est ad cetum Predicatorum illius temporis qui iam coronati sunt, et in una stola decorati, securi de reliqua Infra eod. c. Date sunt illis singule stole albe. Vel
[Ei]
id est equo, id est numero Electorum pro dealbatione baptismatis data est hic corona virtutum, et in futuro corona gaudiorum. Ps. 83. Gratiam, et gloriam dabit Dominus. Vel
[Ei]
referatur ad sessorem, scilicet Christum, qui habet arcum divinitatis, sed ei datur corona secundum naturam humanitatis. Ps. 8. Gloria et honore coronasti eum Domine. Vel Christo data est corona, id est fideles, qui ipsi adherebunt, et eum stipabunt ut corona caput. Ps. 7. Synagoga populorum circumdabit te. Vel corona data est Christo in sua incarnatione, quando circumdatus est carne. Can. 3.d. Egredimini filie Sion, et videte regem Salomonem, id est Christum in diademate, quo coronavit eum mater sua, id est in carne quam accepit a Beata Virgine, in die desponsationis illius, quando scilicet sibi naturam humanam desponsavit.
marg.|
{n}
Et exivit]
de Iudeis reprobis.
marg.|
{o}
Vincens]
in paucis fidelibus, et Apostolis, quos de Iudeis elegit.
marg.|
{p}
Ut vinceret]
in Gentibus convertendo eas per predicationem Apostolorum. Actuum 13.g.
marg.|
Vobis oportebat primum loqui verbum Dei : sed quoniam repellitis illud, et indignos vos iudicatis vite eterne, ecce convertimur ad Gentes. Et sic exponitur de animali loquente, id est de cetu Predicatorum, et Apostolorum. Vel de Christo qui exivit a Patre. Io. 16.f. Exivi a Patre, et veni in mundum. Hieronym. 12.b. Reliqui domum meam, dimisi hereditatem meam.
marg.|
{o}
Vincens]
blasphemias Iudeorum, et persecutiones equanimiter tolerando.
marg.|
{p}
Ut vinceret]
per hoc durorum cordium rebelliones. Durior est enim quam adamas, qui sanguine Christi pro nobis effuso non frangitur ad humilitatem.
marg.|
Sic enim dicitur, quod adamas non potest frangi nisi sanguine hircino : et Christus significatur per hircum emissarium supra quem sacerdos imponens manus imprecabatur universas iniquitates filiorum Israel, et universa delicta, atque peccata eorum, et mittebatur in desertum : Lc. 26.e. Sic Christus peccata nostra, id est penam pro peccatis nostris portavit in corpore suo super lignum. 1Pt. 2.d.
marg.|
{q}
Et cum aperuisset sigillum secundum]
Secunda pars capituli, in qua agit de secundo statu Ecclesie, qui fuit tempore Martyrum. Apertio vero huius sigilli est predicatio passionis Christi. Et recte sequitur hoc ad precedens, quia predicata resurrectione Christi, per quam innotuit esse Deus, multi de Iudeis crediderunt. Quibus invidens diabolus ex eo quod in locum, unde ceciderat, eos institui videbat, contra fideles incitavit persecutiones Iudeorum que sub Stephano inceperunt, sicut legitur Actuum 7.b. Unde et dispergi oportuit fideles inter Gentes, ubi fuerunt diversis penis, et tribulationibus afflicti. Unde necesse fuit, ut predicaretur illis passio Christi, ut ad ipsius exemplum non timerent pati. 1. Petri cap. 2.d. Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum. Iste igitur equus rufus, id est tyranni, qui fideles occidebant ; et propter hoc rufus sessor diabolus. Magnus eius gladius, magna potestas nocendi, et interficiendi Sanctos.
marg.|
Dicit ergo :
[Et cum aperuisset sigillum secundum, audivi secundum animal, dicens : Veni, et vide]
Totum ut prius. Secundum animal simile vitulo supra 4.b. Per hoc ergo designatur Lucas qui de Passione Domini specialius agit ; et per hunc intelligitur totus Ordo Predicatorum, qui temporibus Martyrum passionum Domini predicaverunt.
marg.|
{7.
385va}
marg.|
{a}
Et exivit alius equus rufus]
Sed unde ? De occulta mali machinatione in opus exterius. Ps. 7. Concepit dolorem, et peperit iniquitatem.
marg.|
{b}
Alius]
a primo, non tantum alter ; quia primus bonus, hic vero malus Za. cap. 1.b. Vidi per noctem, et ecce vir ascendens super equum rufum.
marg.|
{c}
Et qui sedebat super eum]
id est diabolus.
marg.|
{d}
Datum est ei]
id est permissum a Deo.
marg.|
{e}
Ut sumeret pacem de terra]
illata scilicet persecutione bonos ab amore terrenorum amovere : et hoc fuit eis bonum : unde iste nesciens fideles adiuvabat. Lc. 12.f. Putatis, quia pacem veni mittere in terram ? non dico vobis, sed separationem.
marg.|
{f}
Et ut invicem se interficiant]
homines scilicet, vel gladio materiali. Mt. 10.c. Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium, et exurgent filii in parentes, et morte afficient eos : Putabunt enim se obsequium prestare Deo, sicut Dominus Io. 16.a. Vel gladio prave persuasionis, quo mutuo se occidunt multi. Iosue 8.c. Vociferantes pariter, et se mutuo cohortantes persecuti sunt eos, id est mali bonos. Iud. 7. Mutua se cede truncabunt.
marg.|
{g}
Et datus est ei gladius magnus]
Et hic exprimitur quantitas persecutionis. Magnus utique pro occisorum multitudine ; item magnus pro occisorum qualitate, quia non solum Minores, sed Maiores, scilicet Apostolos interfecit. Lam. cap. 2.g. Iacuerunt in terra foris puer, et senex : virgines mee, et iuvenes mei ceciderunt in gladio in die furoris tui, id est quando tyrannos contra eos furere permisisti, dicit Ecclesia, ad Deum. Ezechielis cap. 21.b. Gladius exacutus est, et limatus.
marg.|
Primus equus significatus est in innocentia Abel, Isaac, ac Iacob et David : sed secundus in crudelitate Cain, Ismael, Esau, et Saul. Sed audiamus quid dicit Moyses Ex. 15.a. Equum, et ascensorem proiecit in mare. Sicut patet in Valeriano, qui plus quam Laurentius anxiabatur, et de multis aliis. Simile legitur de Daciano, et Vincentio.
marg.|
{h}
Et cum aperuisset sigillum tertium]
Tertia pars. Quia vidit Diabolus se nihil proficere interficiendo Martyres, sed magis eorum patientia, et virtute Ecclesiam roborari, suscitavit hereticos qui perverse exponentes Scripturas, hereses induxerunt. Et quia fere omnis heresis circa nativitatem Domini est, necessarius fuit tertius Ordo Predicatorum, qui incarnationem predicarent. Et hoc supponitur per tertium animal, quod est Mattheus qui specialiter scribit de nativitate, et incarnatione Domini. Et dicuntur hic quinque.
marg.|
Primo quis sit equus, quia heretici.
marg.|
Secundo quis sessor, quia diabolus.
marg.|
Tertio quid teneat, quia stateram que est perversa expositio Scripture.
marg.|
Quarto ponitur consolatio fidelium, ibi,
[Bilibris]
marg.|
Quinto cohibitio hostium, ibi :
[Ne leseris]
Dicit ergo :
[Et cum aperuisset sigillum tertium]
id est ea que in tertio statu Ecclesie, scilicet tempore hereticorum facta sunt, ostenderet.
marg.|
{i}
Audivi tertium animal dicens. Veni et vide]
Hoc expositum est.
marg.|
{k}
Et ecce equus niger]
id est heretici sua vitia simulatis virtutibus celantes. Unde bene dicitur niger : nigredo enim provenit ex mortificatione caloris naturalis ; et isti modis omnibus nitebantur extinguere fidem, que est spiritualiter calor naturalis vivificans animam hominis. Habacuc
marg.|
{c} . 2.c. Iustus ex fide vivit. Za.
marg.|
{c} . 6.a. Equi nigri egrediebantur in terram Aquilonis. Item bene dicitur niger, quia recte contrarius primo qui fuit albus. Ez.
marg.|
{c} . 32.b. Operiam cum extinctus fueris, celos, et nigrescere faciam stellas eius. Infra 16.c. Quintus Angelus effudit phialam suam super sedem Bestie, et factum est regnum eius tenebrosum, et commanducaverunt linguas suas pre dolore.
marg.|
{l}
Et qui sedebat super eum]
scilicet diabolus, cui attribuitur quod eius membra per ipsum faciunt.
marg.|
{m}
Habebat stateram in manu sua]
Hec statera est perversa expositio Scripture : que statere comparatur : quia sicut statera sine pondere de facili movetur huc, et illuc ; sic Scriptura si pondus non habeat expositionis Catholicorum, {7.
385vb} et Sanctorum fluctuat huc et illuc ; et vane exponitur et perverse. Unde Gn. cap. 46.b. Isachar asinus fortis, accubans inter terminos. Isachar interpretatur vir mercedis vel Dominum memorans.
marg.|
Hic est Catholicus expositor qui accubat inter terminos quos Patres posuerunt ; id est sequitur expositiones Sanctorum : quia sicut Iob. cap. 14.a. Posuisti terminos eius, id est Scripture, qui preteriri non poterunt, sine peccato supple. Unde Proverbiorum cap. 22.d. Ne transgrediaris terminos antiquos quos posuerunt Patres. Et dicit
[Habebat]
quia ipsi Scripturam habent, non habentur ab ipsa, quia superbe ei dominantes, eam suo sensui coaptant.
marg.|
Sed e converso illi habentur a Scriptura qui se ei humiliter subiiciunt, captivantes omnem intellectum in obsequium fidei sicut docet Apostolus in Epistola secunda ad Corinthios cap. 10.b. Item dicit.
[In manu]
id est in opere, quia seipsos macerando, et aliqua opera de genere bonorum faciendo, affligunt se vehementer ut eis credatur.
marg.|
Unde de talibus Osee cap. 12. Chanaan in manu eius statera dolosa. Et hoc multum displicet Deo.
marg.|
Unde Proverbiorum 20.d. Statera dolosa abominatio est apud Deum ; et pondus equum voluntas eius. Vel statera quam diabolus habet in manu, est tribulatio qua permissione Dei, et bonos, et malos affligendo ponderat, ubi videt et cognoscit qui levioris sint ponderis in tribulatione, et qui gravioris.
marg.|
{n}
Et audivi tamquam vocem]
Angeli existentis.
marg.|
{o}
In medio quatuor animalium]
id est in communi testimonio quatuor Evangeliorum. Animalium dico.
marg.|
{p}
Dicentium]
vel dicentis, scilicet Angelis : vel dicentem, scilicet vocem.
marg.|
Et promittitur hic auxilium, sicut dicit Glossa quia in pugna hereticorum ubi est maius periculum, pretenditur auxilium.
marg.|
Hec autem vox est concors predicatio quatuor Evangeliorum, vel omnium bonorum Predicatorum. Et quid dicebat illa vox ? Hoc scilicet.
marg.|
{q}
Bilibris tritici]
etc. Bilibris ad litteram est vas capiens duos sextarios, vel duas libras, vel quaslibet duas mensuras ; et significat duplicem intelligentiam utriusque Testamenti, historicam scilicet et spiritualem, et hoc propter dualitatem.
marg.|
Sed quia in singulari numero dicitur bilibris, quod est nominativi casus, et singularis numeri, intelligitur doctrina Evangelica propter unitatem Evangelici sacramenti. Omne enim sacramentum Evangelicum ab uno habet effectum, scilicet a passione Christi. Unde et dicitur dari.
marg.|
{
q
}
Denario uno]
vel emi, quia cum sanguine Christi.
marg.|
{r}
Et tres bilibres]
Vetus Testamentum significant ratione pluralis numeri, propter tres ordines qui sunt in Veteri Testamento lex scilicet, et Prophete et Psalmi. Sed ratione dualis mensure duplicem, sensum Historicum, scilicet, et mysticum significant. Per denarium significatur perfectio fidei,
marg.|
Δ quia secundum
marg.|
Vel de Confessoribus exponitur totum sic in bono.
[Equus]
cetus Confessorum.
[Niger]
quia afflicti angariis tribulationum. Ct.
marg.|
{c} . 1.b. Nigra sum exterius : sed formosa interius : nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol.
marg.|
Lam. 4.b. Denigrata est super carbones facies eorum ; adhesit cutis ossibus eorum.
[Et qui sedebat super eum]
Christus eis preeminens, regens eos, et in eis quiescens.
[Habebat stateram]
equam scilicet lancem iudicii ad ponderanda tam peccata persequentium quam tormenta patientium, ut singulis reddat secundum merita. Dn. 5.g. Appensus es in statera, et inventus es minus habens. Iob. 6.a. Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui, et calamitas quam patior, in statera. Prv. 19.b. Pondus et statera iudicia Domini sunt.
marg.|
Vel statera dicitur ponderatio tribulationum secundum gratiam et facultatem tribulatorum. Unde dicit Apostolus 1Cor. 10.c.
marg.|
Λ Fidelis
marg.|
{7.
386ra} Δ quia secundum computationem, numeri perfectionem significat, quia in eo porrectio computationis finem facit. Unde sicut perfectioni nihil deest, nec ultra procedit : sic denarius ultra non porrigitur, quasi nihil desit ei. Item secundum formam dispositionis significat rectitudinem fidei, quia scilicet extenditur in longum : secundum hoc ergo per denarium significatur perfectio nostre fidei. Item per triticum similiter designatur Sacra Scriptura, quia pascit Electos : sed et vinum dicitur, quia sanctos inebriat dilectione, quos et virgines facit, quia separat penitus a terrenis. Za. 9.d. Quid bonum eius, et quid pulchrum eius, nisi frumentum Electorum, et vinum germinans virgines : Dicit ergo :
[Bilibris]
quasi dicat. Vos fideles nolite timere si male, et perverse exponunt Scripturam heretici : quia
[bilibris tritici]
id est sana intelligentia totius Novi Testamenti, et secundum litteralem et mysticum sensum, empta est.
marg.|
{a}
Denario uno]
scilicet sanguine Christi, cuius effusio dedit effectum omnibus sacramentis Ecclesie : et dabitur illa, scilicet intelligentia recte habentibus denarium, id est perfectionem fidei recte.
[Et tres bilibres hordei]
id est sana intelligentia Veteris Testamenti secundum sensum utrumque, et historicum, et spiritualem, quod significat duplicitas mensure : quod etiam in tribus, scilicet Lege, et Prophetis, et Psalmis continetur, vel Lege, Prophetis, et Agiographis, et hoc significat numerus pluralis cum hac dictione
[tres]
Hec, inquam sana intelligentia empta est.
marg.|
{a}
Denario uno]
id est per sanguinem quem de latere aperto emisit Christus : et dabitur habenti denarium, id est perfectionem recte fidei. Per hordeum significatur Vetus Testamentum, quia sicut sub palea latet hordei granum, sic sub Veteri Testamento latebat Novum. Vel ut sensus non mutetur, sic :
[Bilibris]
est Evangelica doctrina propter duo, que continet, precepta scilicet et consilia : Unde illi qui dixerat Domino se servasse mandata, respondet Dominus. Unum tibi deest : Vade et vende omnia que habes, et da pauperibus. Per bilibres Vetus Testamentum : quia in eo erant libre exteriores sub quibus latebant due interiores, scilicet prohibitio manus sub qua latebat prohibitio animi : item ceremonie, sub quibus veritas latebat. Et dicitur
[hordeum]
Vetus Testamentum, quia habet paleam tenacissimam. Et hoc est quod dicitur. 2Cor. 3.d. Quod usque hodie cum Moyses legitur, velamen positum est super corda Iudeorum : quia ipsi adherent palee, et medullam sensus spiritualis non advertunt. Iob. 30.a. Mandebant herbas et arborum cortices.
marg.|
{b}
Et vinum]
id est Predicatores, et Doctores, qui male viventes mordaciter increpant, et acriter.
marg.|
{c}
Et oleum]
id est Predicatores, et Doctores qui suaviter, et benigne pusillanimes consolantur.
marg.|
{d}
Ne leseris]
tu quisquis huius equi sessor es. Vel per vinum, Predicatores qui et pungunt per comminationes, et demulcent per promissiones. Per oleum iidem clari luce exempli, et reficientes pabulo verbi : de quo dicit Gregorius Plus est animam in eternum victuram spirituali pabulo verbi Dei reficere, quam corpus moriturum pane materiali saturare.
marg.|
Tales ergo tu qui sessor es equi nigri
[ne leseris]
in anima, etsi in corpore tangere permitteris. Iob. a.b. Verumtamen animam illius serva. Vel per vinum, et oleum. Novum, et Vetus Testamentum significatur. Hec Dominus precipit non ledit : quasi dicat, Perverse exponuntur Scripture per hereticos, non tamen leduntur.
marg.|
Λ Fidelis est Dominus qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet cum tentatione proventum ut possitis sustinere.
[Bilibris tritici]
Nomine tritici intelliguntur perfectiores : nomine hordei imperfecti fideles, qui pro tenacitate palee, id est amoris temporalium, maiori indigent contritione. Utrique redempti sunt.
marg.|
{a}
Denario uno]
id est sanguine Christi, cuius pretio, et a malis temporalibus, et a malis eternis liberantur, et vite eterne reservantur, et ideo tribulationibus non leduntur, sed proteguntur, purgantur, et probantur.
[Bilibris]
itaque est quilibet perfectus, qui capax est perfecte caritatis, et sapientie celestis, ut sit lucerna ardens, et lucens : Io. 5.f.
[Tres bilibres]
sunt imperfecti, in quibus supplet fides Trinitatis quicquid minus habent de sapientia et caritate Dei. Hi sunt hydrie capientes singule metretas binas, vel ternas. Ioann 2.a. Sed notandum quod imperfecti in vigore, {7.
386rb} hoc est, in principio operis de facili leduntur grandine inanis glorie, vel adulationis : Unde Ex. c. 9.g. Hordeum lesum est, eo quod virens esset. Perfecti vero non, quia in maturitate se custodiunt bone operationis. Unde sequitur ibid. Triticum autem, et far non sunt lesa, quia serotina erant : et propter hoc imperfectis dicitur, ut sua opera abscondant. Mt. c. 6.a. Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua, quid facit dextera tua : ecce de opere exteriori. Et in eod. 6.a. Cum oraveris intra in cubiculum tuum et clauso ostio ora patrem tuum in abscondito : ecce de opere interiori. Utrumque enim debent abscondere imperfecti, et infirmi. Is. 31.a. Et erit vir quasi qui absconditur a vento, et celat se a tempestate. Sed perfectis e converso dicitur Mt. c. 5.b. Vos estis lux mundi ; non potest civitas abscondi super montem posita : neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt : sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum qui in celis est.
marg.|
{b}
Et vinum]
scilicet contemplationis.
marg.|
{c}
Et oleum]
scilicet actionis
[ne leseris]
Istos enim ledi Dominus non permittit, etsi tangantur. supra 2.c. Qui vicerit, non ledetur a morte secunda, etsi tangatur tribulationibus que videntur mors prima.
marg.|
Quia qui mortem gehenne vult evadere, necesse est ipsum prius mori in tribulatione. Actuum cap. 14.d. Per multas tribulationes oportet intrare in regnum celorum.
marg.|
{e} Sequitur :
Et cum aperuisset sigillum quartum, audivi vocem]
etc. Quarta pars huius capituli ubi agitur de quarto statu Ecclesie, scilicet de persecutione falsorum fratrum, scilicet hypocritarum, quos tandem diabolus in Ecclesiam introducit, et per eos domesticos eius secretius, et familiarius turbare tentavit, unde et periculosius.
marg.|
Quando enim vidit diabolus quod nec per apertas tribulationes, nec per apertas hereses proficere potuit, sed per has sanctam Ecclesiam robustiorem, et cautiorem reddidit : fratres in hypocrisi ambulantes subintroduxit, vulpes scilicet subdolas que latenter demoliuntur vineam Domini. Unde Cantic. cap. 2.d. Capite nobis vulpes parvulas que demoliuntur vineas.
marg.|
Dicit ergo :
[Et cum aperuisset]
Agnus scilicet
[sigillum quartum, audivi vocem quarti animalis, dicentis : Veni et vide]
Quartum animal fuit aquila, per quam ipse Ioannes Evangelista designatur, qui de summe deitatis immortalitate lucidius ceteris intellexit ; et designat Ordinem Predicatorum illam divinitatem predicantium. Et recte isti contra equum pallidum, id est hypocritas adducuntur, ut per ipsos quorum est Ordo dignior et officium maius, et oculus cordis lucidior, et purior, eo quod de secreta deitate loquuntur magis occulta, et secreta hypocritarum malitia manifestatur.
marg.|
{f}
Et ecce equus pallidus]
Congregatio hypocritarum, qui hodie multum abundant in Ecclesia Dei : qui recte per equum pallidum designantur, quia ut de Religione laudentur, ieiuniis, et afflictionibus multis seipsos opprimunt coram hominibus, ut viribus subtractis, et sanguine minorato, quasi iam moribundi pallescant ; et ideo mercedem suam receperunt : Mt. c. 6.a. Neque enim opera que congregant hypocrite, aliam remunerationem quam laudem quam hic requirunt, habebunt. Unde Iob. 15.d. Congregatio hypocritarum sterilis.
marg.|
{g}
Et qui sedebat super eum, nomen illi mors]
id est diabolus a quo mors : et ponitur effectus pro causa. Sapient. 2.d. Invidia diaboli, mors intravit in Orbem terrarum.
marg.|
{h}
Et infernus sequebatur eum]
Hoc dicit quia diabolus ubicumque est, suam gehennam secum habet.
marg.|
Unde et hominibus pena sua commotus, per que eos ad se trahat, opera suggerit. Unde dicit Glossa super illud Iacob. 3. Lingua inflammat rotam nativitatis nostre, inflammata a gehenna. Glossa. Gehenna diabolus est, propter quem facta est gehenna. Sicut gehenna semper ardet, sic diabolus ubicumque sit, vel in aere, vel sub terra, secum fert tormenta suarum penarum : et hac pena commotus flammam vitiorum suggerit hominibus. Vel
[Infernus]
sequitur diabolum paratus recipere quos mori fecerit diabolus per peccatum. {7.
386va} Is. 5.d. Dilatavit infernus animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino.
marg.|
Vel
[Infernus]
dicuntur hic inferiores heretici, nomine infernalium ministrorum vocati, quia magis eis similes sunt, id est diabolis, quam ceteri peccatores ; quia ex certa scientia peccant, et homines ad perditionem tota intentione trahunt ; et ideo ipsi cum demonibus proiicientur in infernum. Infr. 20.b. Infernus, et mors missi sunt in stagnum ignis. Vel etiam hypocritam sequitur, id est remorsus, et vermis conscientie, qui non moritur. Is. ult. g. Ignis eorum non extinguetur, et vermis eorum non morietur : Et est in eo prelibatio pene eterne.
marg.|
{a}
Et data est illi potestas]
permissione Dei.
marg.|
{b}
Super quatuor partes terre]
id est super homines qui sunt in quatuor partibus mundi, scilicet Oriente, et Occidente ; Meridie, et Septentrione. Vel super quatuor genera hominum, quos laqueo peccatorum, et errorum involvit, et contra Ecclesiam armat et inducit, scilicet Iudeos, Gentiles, et Hereticos, et falsos fratres. Vel
[Super quatuor partes terre]
id est super omnes homines, qui quatuor cordis affectiones, scilicet amorem, gaudium, spem, et timorem in terrenis figunt. Iob. 9.c. Terra data est in manus impii, id est terreni, in potestatem diaboli. Vel ad litteram hoc est verum, quando materiali gladio dantur sancti, qui sunt in quatuor partibus mundi : et qui sunt virtutibus quadrati, occiduntur, vel flagellantur : quod diabolo in malum, bonis vero cedit in bonum. Romanorum cap. 8.e. Omnia cooperantur in bonum his, qui secundum propositum vocati sunt sancti.
marg.|
{c}
Interficere gladio]
peccati.
marg.|
{d}
Fame]
verbi Dei.
marg.|
{e}
Et morte]
id est languore corporis.
marg.|
{f}
Et bestiis terre]
id est bestialibus ministris. Vel
[Gladio]
mundane Philosophie.
[Fame]
id est subtractione vere doctrine. Amos cap. 8.d. Mittam famem in terram, non famem panis, neque sitim aque, sed audiendi verbum Dei.
marg.|
{e}
Et morte]
id est doctrina mortifera. Ps. 13. Venenum aspidum sub labiis eorum.
marg.|
{f}
Et bestiis terre]
id est bestialibus hominibus, et crudelibus mundi principibus. Baruch cap. 3. Ubi sunt principes gentium, et qui dominantur super bestias, que super terram ?
Numérotation du verset
6,9
marg.|
{g}
Et cum aperuisset quintum sigillum]
Quinta pars capituli : quia graves, et magnas premisit tribulationes, ne terrerentur boni qui in huiusmodi persecutionibus affligendi sunt, et occidendi, propterea consolatur eos hic per tria : tum quia animas interfectorum pro Christo vidit esse sub altari, id est protectione Christi ; tum quia singulos eorum stolis singulis remunerari ; tum quia promissionem adimplendi desiderii eorum audivit. Notandum quod hoc sigillum est consolatio occulta animarum iam in etate septima quiescentium : que consolatio prius occulta erat Ecclesie, sed fuit declarata Ioanni, et per ipsum Ecclesie revelata. Dicit ergo :
marg.|
{h}
Vidi subtus altare Dei]
id est sub protectione, et consortio Christi.
marg.|
{i}
Animas interfectorum]
martyrum scilicet non mundi, sed.
marg.|
{k}
Propter verbum Dei]
id est propter Dei filium.
marg.|
{l}
Et propter testimonium quod habebant]
in se, et aliis attestabantur.
marg.|
Hoc est quod dicitur Act. 4.g. Virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Iesu Christi Domini nostri.
marg.|
Et hoc est etiam quod dicitur Sap. 4.a. Iustorum anime in manu Dei sunt, et
[propter hoc,
scilicet
]
non tanget illos tormentum mortis. Altare autem dicitur Christus, quia super illum nostras oblationes, et sacrificia Deo Patri offerimus. Unde omnes orationes Ecclesie fere per ipsum Christum terminantur. Infr. 8.a. Et alius Angelus venit, et stetit ante Altare habens thuribulum aureum. Vel
[propter verbum]
predicationis.
[Et testimonium]
bone conversationis : quia martyres effecti sic testificabantur Domino. {7.
386vb} Is. cap. 43.b. Vos estis testes mei, dicit Dominus. Vel
[propter verbum Dei, et testimonium quod habebant]
id est preceptum : quia fidem Christi quam in se servabant, aliis predicabant Rm. cap. 10.b. Hoc est verbum fidei quod predicamus : quia si confitearis in ore tuo Dominum nostrum Iesum Christum, et in corde tuo credideris, scilicet, quod Deus excitavit illum a mortuis, salvus eris.
marg.|
{m}
Et clamabant]
cum desiderio.
marg.|
{n}
Voce magna]
quia magna petebant. Ps. 76. Voce mea ad Dominum clamavi : voce mea ad Deum, et intendit mihi.
marg.|
{o}
Dicentes. Usquequo Domine sanctus]
in teipso, et amans, et faciens sanctitatem in alio Leu. 11.g. Sancti estote, quia ego sanctus sum Dominus Deus vester.
marg.|
{p}
Et verus]
in promisso, quia reddit fidelibus plus condigno, Iac. 1.b. Qui dat omnibus affluenter, et non improperat.
marg.|
Non sicut ille de quo dicitur Prv. 12.c. Est qui promittit, et quasi gladio pungitur conscientie. Prv. 25.b. Nubes, et ventus, et pluvie non sequentes, vir gloriosus, et promissa non complens.
marg.|
{q}
Usquequo non vindicas sanguinem nostrum]
penas persecutoribus inferendo, sicut eis debentur. Et hoc dicunt non quod Sancti penam peccatorum desiderent, vel in ea gaudeant : sed vindictam appetunt, et Dei iustitie applaudunt. Ps. 57. Letabitur iustus cum viderit vindictam. Et usquequo, scilicet. Non vindicas nos.
marg.|
{r}
De his qui habitant in terra]
non solum per mansionem ; sed per cupiditatem. Hi sunt viri Iericho, qui ad Eliseum dixerunt. 4Rg. 4. Ecce habitatio civitatis huius,
[id est mundi]
optima est. Repetitio verbi
[vindicandi]
expressi est desiderii. Vel
[Usquequo non vindicas]
separando bonos a malis, ut boni ad locum suum vadant quem parasti eis. Io. 14.a. Vado vobis parare locum.
marg.|
Et mali similiter in suum locum abeant : de quo. Actor. 1.d. De quo prevaricatus est Iudas, ut abiret in locum suum, scilicet in infernum. Similis questio fit. Habacuc cap. 1.a. Usquequo Domine clamabo, et non exaudies ? Et paulo post. Quare respicis contemptores, et taces conculcante impio iustiorem se.
marg.|
{s}
Et date sunt]
Post clamorem, et desiderium sanctarum animarum, sequitur consolatio triplex.
marg.|
Prima est de collatione premii, ibi
[Et data sunt]
Item de confirmatione spei, que spes de duobus est, scilicet et de adimplendo desiderio circa penam malorum eis infligendam, ibi :
[Et dictum]
et de bonorum salvatione post completam malorum tyrannidem, et malitiam, ibi :
[Donec compleatur]
Et patet hic admirabilis misericordia, et largitas Dei, qui petentibus unum, scilicet liberari a consortio malorum, dat tria.
marg.|
Dicit ergo :
[Et date sunt illis singule stole]
id est beatitudo anime.
marg.|
{t}
Et dictum est illis]
id est a Deo inspiratum.
marg.|
{u}
Ut requiescerent tempus adhuc modicum]
patienter expectando. Et dicit
[Modicum]
quia brevis est cursus huius temporis usque ad statum eternitatis Io. 16.d. Modicum, et iam non videbitis me ; et iterum modicum, et videbitis me. Et hic promittitur eis adimpletio sui desiderii de capienda vindicta de suis inimicis ; quia quod differtur non aufertur. Dt. 32.f. Sanguinem servorum suorum ulciscentur ; et vindictam retribuet in hostes eorum, et propitius erit terre populi sui.
marg.|
{x}
Donec compleatur numerus conservorum eorum]
qui sicut ipsi Domino in terra serviunt. Ps. 99. Servite Domino in letitia.
marg.|
{y}
Et fratrum eorum]
qui scilicet ad eandem hereditatem vocati sunt.
marg.|
{z}
Qui interficiendi sunt]
a malis.
marg.|
{a}
Sicut et illi]
interfecti fuerunt, qui iam requiescunt in celis. Et in hoc confirmatur spes eorum de salvatione fratrum suorum, et corporum etiam suorum receptione in resurrectione generali. Is. 26.d. Vivent mortui tui, interfecti mei resurgent. Et paulo post. Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut visitet iniquitatem habitatoris terre contra eum, et revelabit terra sanguinem suum, et non operiet ultra interfectos suos.
marg.|
{7.
387ra}
marg.|
{a}
Et vidi cum aperuisset sigillum sextum]
Sexta pars capituli in qua agitur de apertione sexti sigilli, que nihil aliud est, quam preostensio persecutionis future tempore Antichristi. Hec autem erit duplex. Materialis scilicet, quia intentum deseviet in Sanctos, quod moverentur si fieri posset, etiam Electi : et de hac hic dicitur.
[Et ecce terre motus]
etc. Item spiritualis, que erit impedimentum predicationis verbi Dei : et de hac dicitur in principio septimi capituli, ibi :
[Post hec vidi quatuor Angelos]
etc. Dicit ergo :
[Et ecce terre motus]
id est terrenorum commotio contra bonos.
marg.|
{b}
Factus est magnus]
Et hoc dicit, quia etsi mali semper deseviant contra bonos, tunc tamen apertius, et crudelius insurgent in eos.
marg.|
{c}
Et sol]
id est Christus : Sup. 1.d. Sicut sol in virtute sua lucet.
marg.|
{d}
Factus est niger]
etc. Niger, quia miraculis non lucebit, malis e converso facientibus miracula. Mt. 24.a. Surgent enim Pseudochristi, et Pseudoprophete, et dabunt signa magna et prodigia.
marg.|
{e}
Tamquam saccus cilicinus]
quia Christus ab Antichristo et suis, solo mortalitati sacco reputabitur fuisse indutus, et peccati cilicio obvolutus.
marg.|
Sed verum est quod Christus saccum habuit mortalis carnis, qui conscissus fuit in passione, et diruptus. Ps. 29. Conscidisti saccum meum, et circumdedisti me letitia : quia in resurrectione fuit iste saccus omnino ab eo ablatus : neque enim erat fas sacco indutum in palatium regis intrare. Esth. 4.a. Sed indutus est nova veste glorificationis, Zac 3.b. Indui te mutatoriis. Hoc ad litteram dictum est Iesu sacerdoti magno. Et propter hoc.
marg.|
{f}
Et luna]
id est Ecclesia super Christum fundata. Mt. 26.c. Et super hanc petram, id est me, edificabo Ecclesiam meam.
marg.|
{g}
Facta est]
reputatione malorum.
marg.|
{h}
Tota]
id est totaliter.
marg.|
{i}
Sicut sanguis]
id est ut sanguinea, et peccatrix. Destructo enim fundamento sequitur destructio edificiorum.
[Sanguis]
peccatum significat, quia gravissimum videtur peccatum, et apud omnes ex omni tempore iudicatur puniendum, et ex lege naturali, et scripta. Osee 4.a. Sanguis sanguinem tetigit.
marg.|
{k}
Et]
auditis, et persuasis ab Antichristo, et suis.
marg.|
{
l
}
Stelle celi]
id est multi qui prius illuminabant Ecclesiam.
marg.|
{m}
Ceciderunt]
id est cadent.
marg.|
{n}
Super terram]
innitentes terrenis promissionibus Antichristi, et suorum.
marg.|
{o}
Sicut ficus emittit grossos suos]
id est fructus inanes, ut dicit Glossa
marg.|
{p}
Cum a vento magno movetur]
quasi dicat, levi, et modico tentationis impulsu cadent illi, qui inanes erunt et reprobi. Nullum enim Deus permittit cadere, qui ei servit vero amore. Hoc est quod dicitur Ioel. 2.c. Sol et luna obtenebrati sunt, et stelle retraxerunt splendorem suum. Ita erit de Reprobis. Sed quid de Electis, audiamus.
marg.|
{q}
Et celum]
id est boni virtutibus, et scientia stellati, et illuminati.
marg.|
{r}
Recessit]
id est recedet fide, et moribus et impiorum consortio, et conversatione.
marg.|
{s}
Sicut liber involutus]
id est signatus et clausus. Et hoc dicit, quia tunc eorum predicatio non recipietur. Is. 29.d. Et erit visio omnium, sicut visio libri signati, in quo non potest legi. Vel ad litteram. Recedent tunc boni, et abscondent se latentes in antris, et speluncis, sicut in primitiva Ecclesia. Hbr. 11.g. In solitudinibus errantes, et in montibus, et in speluncis, et in cavernis terre. Unde Is. 26.d. Vade popule meus, intra in cubicula tua, et claude ostia super te : abscondere modicum donec pertranseat indignatio mea.
marg.|
{t}
Et omnis mons]
id est maiores de Ecclesia virtute eminentes.
marg.|
{u}
Et insule]
id est tribulationibus pressi.
marg.|
{x}
De locis suis mote sunt]
ad litteram ; quia fide et opere se a malis separabunt, et a suis dignitatibus et possessionibus : vel ab impiis auferentur, vel ipsi recedent, ne ab ipsis malis ibi capiantur : quasi dicat, Multi Electorum quamvis sint {7.
387rb} magni virtute, tamen erunt insule pressi tribulatione, et ita de locis suis movebuntur separati a malis fide et opere ; et nomen Dei firmiter tenebunt. Is. 24.c. Et in insulis maris nomen Domini Dei Israel.
marg.|
Δ
prol.|
{a} Et reges
marg.|
Vel aliter totam.
marg.|
{c}
Sol]
quilibet iustus, quia alii radios boni exempli transmittit.
marg.|
{d}
Factus est niger tamquam saccus cilicinus]
Reputatione malorum, et falsa eorum opinione peccator existimabitur. Is. 5.e. Ponentes tenebras lucem et lucem tenebras. Vel
[Sol factus est niger]
etc. quia tribulationibus quilibet fidelis opprimetur. Ct. 1.b. Nigra sum, etc.
marg.|
{f}
Et luna tota]
etc. id est universaliter Ecclesia usque ad sanguinis effusionem cruciabitur.
marg.|
{k}
Et]
tunc
[stelle celi]
id est Religiosi.
marg.|
{m}
Ceciderunt]
id est cadent de celis.
marg.|
{n}
Super terram]
id est de altitudine vite Religiose, et contemplationis ; et descendent et ruent, et adherebunt terrenis promissionibus Antichristi. Lc.
marg.|
{c} . 10. Videbam Satanam sicut fulgur cadentem de celo. Et hoc est quia illi, qui prius fuerant decor, et fulcimentum Ecclesie, in persecutione illa in casu erunt primi. Is. 49.e. Venerunt structores tui, destruentes te. Et quare hoc ? Quia carnales erunt, et temporalium cupidi. Unde sequitur.
marg.|
{o}
Sicut ficus emittit]
etc. Grossi dicuntur primi fructus ficus, quia sunt grossiores quam secundi, sed non durant ut secundi. Grossitudo ergo significat carnalitatem, et mundane concupiscentie gibbositatem. Et quod grossi durant, significat quod qui tales erunt, scilicet carnales et cupidi, in illius tentationis impulsu non perseverabunt.
marg.|
{q}
Et celum recessit sicut liber involutus]
id est multi Clericorum a fide et moribus Ecclesie recedent, ita quod nullum bone conversationis exemplum poterit legi in eis, sicut in libro involuto, et signato non potest legi. Vel
[Celum recessit]
id est vera Scripture intelligentia, que continet et celat celestia mysteria, merito peccatorum cadet a memoria hominum.
marg.|
{t}
Et omnis mons]
Prelati, et superbi.
marg.|
{u}
Et insule]
scilicet negotiis secularibus agitati id est avari.
marg.|
{x}
De locis suis]
id est de fide Ecclesie.
marg.|
{y}
Mote sunt]
adherentes Antichristo, timentes ne suas dignitates, vel divitias amittant. Et subdividit montes predictos et insulas secundum dignitates hominum, et diversas conditiones, qui omnes timentes amittere honores seculi, ab Ecclesia recedunt. Unde dicit.
marg.|
Θ
prol.|
{a} Et Reges
marg.|
Item allegorice.
marg.|
{c}
Sol]
id est Christus in passione sua.
marg.|
{d}
Factus est niger tamquam saccus cilicinus]
Ibi enim ille, qui fuerat speciosus pre filiis hominum, non habuit speciem, neque decorem. Is. 53.a. Et non est species ei, neque decor. Vel
[Sol]
materialis, quasi non valens sustinere iniuriam Domini sui in passione Christi.
marg.|
{d}
Factus est niger, sicut saccus cilicinus]
Tam graviter enim, et crudeliter Domino omnium creaturarum iniuriato in cruce, sol extasim passus est per tres horas. Lc. 23.f. Erat autem fere hora sexta, et tenebre facte sunt in universa terra usque ad horam nonam, et obscuratus est sol.
Numérotation du verset
6, moraliter
marg.|
Vel Moraliter.
marg.|
{c}
Sol]
id est Prelatus.
marg.|
{d}
Factus est niger]
per obscuritatem peccati.
[Tamquam saccus]
id est vilis per iterationem, vel ostensionem mali exempli. Hier. 2.g. Quam vilis facta es nimis iterans vias tuas ! Et Is. 3.b. Peccatum suum predicaverunt, ut Sodoma, nec absconderunt.
[Cilicinus]
Cilicium est vestis aspera dissolubilis et fetida. In asperitate patientia, in dissolutione pusillanimitas, in fetore peccatum, et infamia. Is. 3.a. Dabo pueros principes eorum, et effeminati dominabuntur eis. Quando igitur talis est sol, necesse est ut luna id est Ecclesia sibi subiecta, que ab illo illuminari debuit, amisso suo lumine fiat
[Tota sanguis]
id est peccatrix. Ier. 2.e. In menstruis invenient eam. Vel
[Sanguis]
id est carnalis, et procedens successione sanguinis. Unde ipsa clamat Ex. 4.f. Sponsus sanguinum tu mihi es. Et hoc est quod dicitur Ioel. 3.g. Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus, et horribilis. Nota quod est saccus vilitatis, et angustie, de quo dicitur hic.
[Factus est sol sicut saccus]
id est Christus in vilitate fuit, et angustia in sua passione. Unde Is. 53.a. Desideravimus eum despectum, virum dolorum. Item mortalitatis. Ps. 29. Concidisti saccum meum et circumdedisti me letitia. Et est thema in festo unius martyris. Item peccati. Esth. 4.a. Neque enim erat licitum indutum sacco aulam regis intrare. Sic erat indutus ille cui dictum est. Mt. 22.b. Amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem ? Item penitentie. Is. 20.a. Solve saccum de lumbis tuis. Et Ioel. 1.c. Accingite vos, et cubate in sacco ministri Domini. Cetera exponi possunt, ut prius.
marg.|
{7.
387va} Δ
marg.|
{a}
Et Reges terre]
id est qui se sciunt regere, carni resistentes, et terrena contemnentes.
marg.|
{b}
Et Principes]
qui sciunt vitiis et moribus malis principari.
marg.|
{c}
Et Tribuni]
id est illi, qui tres anime vires bene sciunt ordinare in actionibus suis.
marg.|
{d}
Et divites]
operibus bonis, et virtutibus.
marg.|
{e}
Et fortes]
contra tentationes diaboli.
marg.|
{f}
Et omnis servus]
Dei.
marg.|
{g}
Et liber]
a servitute peccati.
marg.|
{h}
Absconderunt se]
id est abscondent.
marg.|
{i}
In speluncis, et petris montium]
ad litteram : vel verius, meritis Sanctorum, et auxilio Angelorum se commendabunt, ut per eos misericordiam iudicis implorent. Unde Is. 24.c. Quomodo si pauce olive, que remanserunt, excutiuntur ex olea : et racemi cum fuerit finita vindemia. Hi levabunt vocem suam, atque laudabunt.
marg.|
{k}
Et dicent]
fideliter orando.
marg.|
{l}
Montibus]
id est Sanctis. Ps. 120. Levavi oculos meos in montes ; unde veniet auxilium mihi.
marg.|
{m}
Et petris]
id est Angelis confirmatis. Iob. 39.d. In petris manet, id est in conventibus et ordinibus Angelorum quos per contemplationem frequentius videt. Et loquitur de aquila per quam vir iustus significatur.
marg.|
{n}
Cadite super nos]
pia super afflictos gestantes viscera.
marg.|
{o}
Et abscondite nos]
per vestram orationem.
marg.|
{p}
A facie]
id est ab animadversione.
marg.|
{q}
Sedentis super thronum]
id est Christi secundum humanitatem, ne scilicet nos permittat cadere in tribulationibus vestris nobis orationibus impetrate. Hanc necessitatem quam aliquando habebunt homines de sanctis, videns Eliphaz, dicebat ad Iob. in persona hominum illius temporis. Iob. 5.a. Voca si est, qui tibi respondeat, et ad aliquem Sanctorum convertere. Et causam subiungit, quare sic rogabunt homines Sanctos, et Angelos, ne si ipsi cadant in tribulatione presenti, puniantur a Deo in die iudicii proxime venturo post tempus Antichristi. Unde sequitur.
marg.|
{s}
Quoniam venit dies magnus ire ipsorum]
quasi, Necesse est, ut nobis subveniatis :
[Quoniam venit dies magnus ire ipsorum]
id est Sedentis super thronum, scilicet Dei patris, et Agni, id est Christi. Hic est dies iudicii, ubi pater iudicabit auctoritate. Dn. cap. 7.c. Throni positi sunt et ecce Antiquus dierum sedit. Christus sententie prolatione. Mt.
marg.|
{c} . 25.d. Ite maledicti in ignem eternum, etc. Venite benedicti patris mei, etc.
marg.|
{t}
Et quis poterit stare ?]
nisi vestris precibus adiuvetur, in die, scilicet iudicii ; vel in tempore illius persecutionis extreme. Mt. cap. 24.b. Erit enim tunc tribulatio magna qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet : et nisi abbreviati fuissent dies illi non fieret salva omnis caro, etc.
marg.|
Θ
marg.|
{a}
Et Reges terre, et Principes, et Tribuni]
ecce dignitas.
marg.|
{e}
Et fortes]
corporaliter : ecce natura.
marg.|
{d}
Et divites]
temporaliter : ecce fortuna.
marg.|
{f}
Et servus]
peccati.
marg.|
{g}
Et liber]
a iustitia : ecce conditio. Omnes isti sicut dicit Glossa. desperantes a Sanctis, auxilia Demonum querunt, ut se illi liberent in quibus confidebant, et hoc tempore persecutionis. Vel potius in die iudicii libenter se absconderent si possent ; et a montibus, et a petris desiderabunt operiri omnes predicti mali, magis quam videre iudicem iratum, et terribilem sententiam audire. Et hoc est quod dicitur hic. Et.
marg.|
{h}
Absconderunt se in speluncis, et petris]
id est libenter se absconderent si possent. Sed latere erit impossibile, et apparere intolerabile, ut dicit Gregorius
marg.|
{k}
Et dicent]
desiderando.
marg.|
{l}
Montibus, et petris : Cadite super nos, et abscondite nos a facie Sedentis super thronum, et ab ira Agni : quoniam venit dies magnus ire ipsorum]
id est Reproborum, id est animadversionis Dei contra ipsos. Illius ergo persecutionis immanitatem, et die iudicii terrorem videns Apostolus Ioannes exclamat dicens.
marg.|
{t}
Et quis poterit stare ?]
Mal. 3.a. Et quis poterit cogitare diem adventus eius ? et quis stabit ad videndum eum ?
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam ( Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=83a&chapitre=83a_6)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam ( Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=83a&chapitre=83a_6)
Notes :