Hugo de Sancto Caro

Capitulum 15

Numérotation du verset  15,1 
marg.| Et vidi aliud signum in celo] etc. Hic incipit quinta visio huius libri, in qua describuntur septem Angeli tenentes septem phialas plenas ire Dei, per quas intelligitur pena malorum quam habituri sunt in presenti. Sicut ergo in visione sequenti, scilicet in sexta, determinabitur pena malorum quam habebunt in inferno ; similiter in hac quinta determinatur pena eorundem in presenti. Hec autem visio continet tria capitula 15. 16. et 17. Dividitur autem in tres partes secundum quod sunt ibi tria capitula. In prima determinatur pena eorum per septem plagas contentas in septem phialis septem Angelorum, in hoc 15. capitulo. In secunda ostendit qualiter precipitur Angelis, ut penam determinatam infligant malis, ibi :   [Et audivi vocem magnam] etc. infr. 16.a. In tertia de causa utriusque subiungit, et pene : et inflictionis, ibi :   [Et venit unus de septem Angelis] inf. 17. Dicit ergo :
marg.| {s} Et vidi aliud signum] etc. Hoc capitulum quintum decimum habet sex partes.
marg.| In prima ostenditur Ioanni universitas Angelorum habentium septem plagas. In secunda, causa liberans a plagis istis, ibi [Et vidi tamquam mare] etc. In tertia, causa involvens in plagis, ibi :   [Et post hec vidi] etc. In quarta de predicatione septem Angelorum annuntiantium septem plagas, ibi :   [Et exierunt septem Angeli] etc. In quinta ostenditur, quod ad hoc sunt idonei predicti Angeli, ibi :   [Vestiti lapide mundo] In sexta de obstinatione malorum, ibi :
marg.| Et repletum est templum] etc. Dicit ergo :
marg.| {s} Et vidi aliud signum] figuram aliud significantem. Per hoc patet quod hec visio imaginaria fuit. Et bene dicit   [aliud] quia significat penam malorum ; sed precedens significabat Ecclesie profectum.
marg.| {t} In celo] id est mysterio sacre visionis reprobis celato. Vel   [in celo] id est in Ecclesia virtutibus stellata, bone vite conversatione sublimata.
marg.| {u} Magnum] in se, significatione.
marg.| {x} Et] propter hoc   [mirabile] nobis, id est admiratione dignum. Quod autem fuit hoc signum, describit dicens : {7. 409va}
marg.| {a} Angelos septem] id est universos Predicatores septiformis spiritus gratia renatos, habentes ex officio predicationis.
marg.| {b} Septem plagas] per modum denuntiationis. Glossa dicit hic, quod mirum est hominem habere tantam potestatem, ut possit alios damnare. Sed sic intelligendum est quod homines alios damnant, quia comparatione eorum damnabuntur mali. Unde Gn. 28.d. De bonis dicitur. Quam terribilis est locus iste, non est hic aliud nisi domus Dei et porta celi Iustus enim quilibet est domus in qua Deus libenter habitat, et quiescit. Sed et porta celi est, quia eius conversationis exemplo multi intrant in celum ; et eius comparatione mali damnabuntur, et detrudentur in infernum.
marg.| {c} Novissimas] Hoc dicit quia post istas non inferentur alie.   [ Vel   novissimas] quoad tempus. Vel   [novissimas] quoad gravamen, quia istis nulle erunt, vel fuere graviores. Unde bene sequitur.
marg.| {d} Quoniam in illis consummata est ira Dei] quia post illas, malis de mundo ablatis Deus non differt amplius sententiam extremi iudicii : sed ira consummata incipiet furor, id est pena eterna.   [Moraliter] Hoc magnum signum est, et mirabile, quod Prelati, qui deberent habere vinum, et oleum ad sanandum vulnera sauciati, Lc. 10.f. habent tantum salarium, quia reditus Ecclesie : et tamen infundunt venenum, ostendentes male vite exemplum. De talibus dicit Is. 32.b. Fraudulenti vasa pessima, Prelati scilicet mali, qui sunt vasa Diaboli, qui est faber fraudulentus. Is. 54.d. Ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas, et proferentem vas in opus suum ; et ego creavi interfectorem disperdendum. Hi sunt vasa pessima. Mala quidem, quando vacui scientia : peiora, quando vacui vita, sed pessima quando pleni spurcitia. Fraudulenti etiam possunt dici, quia non reddunt debitum uxori sue, scilicet Ecclesie : vel si reddunt semen fundunt in terram sicut Onam. Gn. 38.d. De bonis dicitur e converso. Is. 22.g. Suspendam super eum omnem gloriam domus patris eius, vasorum diversa genera, omne vas parvulum, a vasis craterarum usque ad omne vas musicorum. Prelatus enim debet talem vitam gerere, a qua dependeat omnis vita inferiorum. Per Crateras intelliguntur Activi, per vasa musicorum Contemplativi.
marg.| {e} Et vidi tamquam mare] Secunda pars capituli, ubi ad doctrinam, et consolationem bonorum agit de causa liberante ab his plagis. Que est triplex secundum triplicem statum bonorum.
marg.| In statu incipientium, causa liberans est baptismus : unde dicit. [Et vidi] etc. In statu perficientium, causa liberans est conservatio, et firmitas fidei, ibi :   [Et eos, qui vicerunt] In statu perfectorum est causa liberans prerogativa operum, de hac dicit, ibi :   [Habentes citharas] etc. Dicit ergo :   [Et vidi] Sed queritur hic, quare de causa liberante agit hic, ubi loquitur de plagis ? Solutio :
marg.| Iam tactum est hoc, quia hoc facit ad bonorum consolationem : vel hoc facit simpliciter, quia plage ille non erunt universales, quia bonos non tangent, sed tantum malos involvent. [Et vidi per spiritualem intellectum]
marg.| {f} Tamquam mare vitreum] Ad litteram, potuit videre vas factum ad abluendum facies, ut sunt specula ad videndum si aliqua macula sit in facie. Vel vas totum vitreum, id est totum de vitro, per quod significatur baptismus. Per mare remissio peccatorum que fit in baptismo ; per vitrum character qui imprimitur.
marg.| {g} Mixtum igne] Per hoc intelligitur collatio gratie, que fit in Baptismo.
marg.| Et quod in Baptismo remittantur peccata, patet quia in mari rubro, per quod significatus est Baptismus, Egyptii mortui sunt, et submersi, Ex. 14.f. Est autem character quedam spiritualis impressio mediante qua anima pervia est gratie.
marg.| {h} Et eos qui vicerunt] Secunda causa liberans secundum statum proficientium. Dicit ergo ;   [Et eos qui vicerunt Bestiam] id est Anti-Christum, non credentes eius {7. 409vb} miraculis, non abstracti divitiis, non illecti blanditiis, non seducti promissionibus, non fracti persecutionibus.
marg.| {i} Et imaginem illius] id est vite illius conformitatem, et hoc quoad minores, qui cedent Anti-Christo.
marg.| {k} Et numerum nominis eius] Ponet enim sibi nomen, quod sit Deus, et hoc quoad maiores. Sap. 13.d. Et ne quis possit vendere aut emere, nisi habeat characterem Bestie, aut nomen aut numerum nominis eius.
marg.| {l} Stantes supra mare] per veram fidem, et rectam intentionem. Vel   [Stantes] Baptismi scilicet gratiam servantes, vel parati defendere fidem supr. 4.b. Et in conspectu sedis tamquam mare vitreum simile crystallo : Hoc mare est Baptismus, qui in conspectu sedis est, id est in voluntate accipientis. Nullus enim cogitur ad Baptismum. Simile crystallo, qui congelatur ex aquis ; sic baptizati confirmantur in aquis baptismi : quia etsi non ex toto extinguitur in eis ignis fomitis, tamen debilitatur ; et lucidi fiunt et pervii ad recipiendam gratiam Dei.
marg.| {m} Habentes citharas] Tertia causa liberans, scilicet prerogativa operis quoad perfectos. Hec est duplex, scilicet prerogativa operis, de qua dicit, ibi :   [Habentes] etc. Item prerogativa contemplationis, de qua dicit, ibi :   [Et cantantes] Dicit ergo :   [Habentes citharas] id est mortificationem carnis. supra 14.a. Et vocem quam audivi, sicut citharedorum citharizantium in citharis suis.
marg.| {n} Dei] tamquam cause exemplaris, scilicet Christi, qui seipsum mortificavit quoad carnem. Vel   [Dei] precipientis. Lc. 21.f. Attendite ne graventur corda vestra in crapula, et ebrietate. Vel   [Dei] id est propter Deum finaliter. Et dicit   [citharas] pluraliter, quia Christus exemplar est multiplex cithare. Citharam enim habuit in utero matris, cuius sonitum mater eius audivit, cum in tantum letificata est, ut in prophetiam prorumperet, dicens Lc. 1.e. Magnificat anima mea Dominum. Item sonitum huius cithare Ioannes Baptista audivit, quando in utero matris exultavit, et matrem suam prophetam effecit. Lc. 1.d. Et repleta est Spiritu sancto Elisabeth, et dixit, Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. Item Christus habuit citharam in monte ; cuius chorde fuerunt octo beatitudines. Mt. 5.a. Item citharam habuit in Cruce, ad cuius sonitum Diabolus fugatus est, Maria martyr effecta est, sol obscuratus est, et luna passa est defectum. Prima fuit humilitatis in ingressu huius vite : secunda fuit predicationis in progressu ; tertia patientie, et obedientie in egressu. Qui has citharas ad ipsius imitationem haberet, proculdubio ab omnibus audiretur ; tam malis, quam bonis. Unde 1Rg. 16.d. Dicitur, quod David accipiente citharam, melius se habebat Saul. Sic per has citharas, qui eas haberet, posset refocillare peccatores. Item et bonos confortare ; quia Heliseus cum psaltes caneret, confortatus est, ut spiritum prophetandi acciperet. 4Rg. 3.c. Cumque caneret psaltes, facta est super eum manus Domini.
marg.| {o} Et cantantes] Hic agit de prerogativa contemplationis, que duplex est.
marg.| Quedam, qua Deus laudatur pro beneficiis de qua dicit. [Cantantes] etc. Item quedam, qua Deus laudatur iam non propter beneficia, sed quia bonus, de qua dicit ibi :   [Magna, et mirabilia sunt] etc. Dicit ergo :
marg.| Et cantantes] hec est prerogativa contemplationis, qua Deum laudamus pro beneficiis, et sic consideramus ipsum prout nobis bonus est, et hec laus est minus pura. Dicit igitur :   [Et cantantes] id est cum exultatione, et letitia adimplentes.
marg.| {p} Canticum Moysi] id est Vetus Testamentum. Exo. 15.a. Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est, etc. Hoc cantare est de remissione peccati exultare.
marg.| {q} Et canticum Agni] id est Christi, scilicet Novum Testamentum custodire, et venerari. Hoc cantare est de collatione gratie gaudere, et gratias agere. Propter hoc dicit sponsa Ct. 7.d. Omnia poma nova, et vetera servavi tibi, dilecte mi.
marg.| {r} Dicentes, Magna] etc. Hic agit de prerogativa contemplationis, qua Deum laudamus non iam pro beneficiis, sed quia bonus, et sic consideramus ipsum in seipso, et hec est pura laus Dei. In duobus autem consistit laus ista : primo laudando ipsum in operibus suis, ibi :   [Magna] etc. secundo in seipso, unde dicit,   [Quis non timebit] etc. Dicit ergo :
marg.| {s} Magna, et mirabilia sunt] etc. Magna, in se. Sap. 13.b. A magnitudine speciei et creature, poterit cognoscibiliter creator eorum videri. Magna sunt opera in speciebus suis. Magna, in numero. Iob. 5.b. Qui fecit magna, etc. Item magna, in universo, magna in suis partibus. Item magna in creatione.
marg.| {t} Et mirabilia] in recreatione, ubi Christus {7. 410ra} simul factus est Deus et homo ; pauper et dives ; potens et infirmus ; mortalis et immortalis ; verbum infans. Hoc significatum est. Gn. 32.g. Quid queris nomen meum quod est mirabile ? Ita dixit Angelus ad Iacob. Priusquam veniret tempus incarnationis, non erat quies Sanctis, sed erant cum Iacob in lucta continua, desiderantes adventum Redemptoris, et querentes ut faceret mirabilia opera Redemptionis. Sir. 36.a. Innova signa ; immuta mirabilia. Sed Angelus magni consilii luctatus est cum Iacob id est cum genere humano per incarnationem, et conformitatem nature ; et tunc nomen eius, et humani generis vocatum est Israel ; quia de lucta duxit ad quietem, de continuis miseriis ad Dei visionem.
marg.| {a} Domine Deus omnipotens. Omnipotens] opera implendo.   [Deus] per figuras prenuntiando.   [Domine] promittendo.
marg.| {b} Iuste et vere sunt] etc. Vie quibus venit ad nos ; sunt promissio, prefiguratio promissorum, et adimpletio eorum. Vel   [Vie] sunt creatio, dispositio, et ornatus, de quibus. Gn. 1.
marg.| {c} Quis non timebit te ?] Hic laudatur Deus, in seipso, unde dicit,   [Quis non timebit te ?] etc. Ut sic a malo cesset, quia dicitur Prv. 15.d. Per timorem Domini declinat omnis a malo.   [Timebit] ex amore, serviendo.   [Timebit] ex timore filiali, et casto. Ps. 18. Timor Domini sanctus permanet in seculum seculi.
marg.| {d} Et quis] scilicet non   [Magnificabit nomen tuum ?] predicando te et propter te bene operando. Vel   [Timebit] iudicem futurum in maiestate.   [Et magnificabit nomen tuum ?] quia venisti in primo adventu Agnus mansuetus in humilitate.   [Quis non timebit ?] quasi dicat Qui non timet nullus est. Iob. 18.c. Socii eius, qui non est. Sed mali non sunt, ut dicit Boethius quia nec ordinem retinent, nec servant naturam.   [Magnificabit] laudando, et extollendo. Ps. 33. Magnificate Dominum mecum, etc. Sir. 43.d. Benedicentes Dominum exaltate illum quantum potestis : maior est enim omni laude. Et vere magnificabit, et timebit.
marg.| {e} Quia solus pius es] Contra, Severus magis timetur, quam pius. Solutio : Hic loquitur de timore casto respectu pii : timor vero servilis magis est respectu severi. Bene dico, quia pius es, et in hoc apparet pietas tua.
marg.| {f} Quoniam omnes gentes] id est aliqui de omnibus.
marg.| {g} Venient] ecce motus latrie interior.
marg.| {h} Et adorabunt] ecce motu latrie exterior.
marg.| {i} In conspectu tuo] ut te videant, et a te videantur in remuneratione.
marg.| {k} Quoniam iudicia tua] etc. quibus bonos eligis, et malos reprobas.   [Manifesta sunt] manifestatione signi, et non veritatis, quia solum per opera exteriora aliquatenus cognoscitur, qui sint boni, vel mali. Mt. 7.c. A fructibus eorum cognoscetis eos.
marg.| {l} Et post hec] Tertia pars huius capituli, ubi ostenditur causa involvens in plagis, que est, quia mysteria Ecclesie sunt aperta, et tamen mali nolunt intrare. Dicit ergo :   [Et post hec] predicta.
marg.| {m} Vidi et ecce] etc. id est Ecclesia, et dicit :
marg.| {n} Apertum] ut pateat penitentibus ingressus et malis egressus. Vel   [Templum] id est Scriptura, que Predicatoribus est aperta, ut intrent per studium, et meditationem, et exeant per actionem.
marg.| {o} Tabernaculi] id est Ecclesie, que modo militat Deo. Iob. 7.a. Militia est vita hominis super terram : sed in futuro triumphabit : modo adhuc vagabunda est in deserto in terra promissionis ; sed in futuro recepta celebrabit scenopegiam quinta decima die mensis septimi id est quando fuerint impleta mysteria Veteris, et Novi Testamenti.
marg.| {p} Testimonii] Bene dicitur Ecclesia tabernaculum testimonii, quia Christo perhibet testimonium ; vel quia utriusque Testamenti testimonium fideliter servat in celo id est in secreto huius visionis, vel in celo id est in cordibus fidelium, qui ea intelligunt, et intellecta perficiunt.
marg.| {q} Et exierunt] Quarta pars in qua agit de predicatione Angelorum annuntiantium septem plagas : et postquam illos qui sunt in Ecclesia confirmavit Predicator, debet exire ut malos reprehendat. Dicit ergo :   [Et exierunt] etc. id est universi Predicatores.
marg.| {s} De templo] id est de contemplationis secreto, vel de conscientie cubiculo ad actionem venerunt.
marg.| {r} Habentes septem plagas] id est universam Dei ultionem predicentes ; ut si noluerint homines promissionibus Deum {7. 410rb} diligere, saltem sciant eum pre comminationibus timere. Egredi debet Predicator, Unde Ez. 3.f. Surgens egredere in campum, et ibi loquar tecum. Per hoc patet, quod Dominus in actione loquitur sicut in contemplatione ; etsi ita non audiatur. Mt. 13.a. Exiit qui seminat, seminare, etc. Propter hoc dicit sponsa. Ct. 7.d. Egrediamur in agrum, moremur in villis.
marg.| {t} Vestiti lapide] Quinta pars ubi ostenditur idoneitas eorum, primo in vita, ibi   [Vestiti] secundo in doctrina, ibi :   [Et unum ex quatuor animalibus] [Vestiti] bona conversatione. Is. 3.a. Vestimentum tibi est, princeps esto noster, id est quia bonus es, te elegimus nobis in Pastorem. Sed hoc vestimentum hodie in electionibus non curatur.
marg.| {u} Lapide] id est patientia, et mansuetudine. Ez. 3.b. Ut adamantem, et ut silicem dedi faciem tuam. Debet enim esse Prelatus, vel Predicator adamas per mansuetudinem, ut sic attrahat peccatores ad gratiam : item silex per patientiam, ne remurmuret contra flagella. Vel   [Lapide] id est humilitate, que lapis dicitur, quia ipsa est fundamentum edificii spiritualis ; ponit enim se in imo, sicut lapis positus in fundamento, ponitur in infimo. Vel   [Lapide] id est firmitate fidei.
marg.| {x} Mundo] propter fugam, et declinationem peccati.
marg.| {y} Et candido] per operationem boni. Determinavit iam qualis est vita Predicatoris ad alterum, quia lapis ; item qualis ad seipsum exterius, per hoc quod dictum est.   [Mundo, et candido] modo determinat qualis debet esse interius, dicens.
marg.| {z} Et precincti] etc. id est cogitationibus sanctis, et mundis. Nec dicit cincti, sed precincti, quia duas debent habere cinctiones castitatis scilicet corporis, et sanctimonie mentis Zone autem auree sunt desiderium eternorum, sed pauci habent has zonas aureas, sed multi luteas. Is. 3.d. Et erit pro suavi odore fetor. Odor est spes eternorum pro quo est hodie in multis fetor id est ambitio terrenorum. Unde sequitur. Et pro zona funiculus id est pro desiderio eternorum avaritia terrenorum ; et pro crispanti crine calvitium id est evagatio mentis ad acquirendum.
marg.| {a} Et unum ex quatuor] Hic ostenditur idoneitas Predicatorum, que est in doctrina.   [Et unum ex quatuor animalibus] id est concordia, et unitas quatuor Evangeliorum.
marg.| {b} Dedit septem Angelis] id est universis Predicatoribus.
marg.| {c} Septem phialas] id est universitatem sermonum, et auctoritatum Scripture.
marg.| {d} Aureas] quia sunt vasa plena sapientie divine.
marg.| {e} Plenas iracundie Dei] quia iram Dei perfecte denuntiant.
marg.| {f} Dei] dico   [Viventis in secula seculorum] id est in eternum in quo notatur potentia punientis, qui potest punire secundum omne tempus, quasi dicat Quidquid predicant Predicatores de penis, que infligende sunt malis, accipiunt a doctrina Evangelii : et per hoc patet, quod ipsi sunt idonei predicare, quibus datum est Evangelium intelligere. Sed cum dixerit phialas esse aureas id est auctoritates Scripture esse plenas divine sapientie, quomodo postea dicit esse plenas iracundia Dei ? Solutio Essentialiter sunt auree, sed accidentaliter plene iracundia. Unde iram habent, ut contentum, sed aurum, ut essentiale ; quia ex accidenti habent nuntiare penas, sed essentiale est eis nuntiare gaudia. Unde Is. 28.f. Alienum est opus eius ab eo. Lam. 3.d. Non enim ex corde suo humiliavit, et abiecit filios hominum.
marg.| {g} Et impletum est] Sexta pars ubi ostenditur obstinatio malorum : quasi diceret, Licet sint aperta fidelibus divina iudicia, et Scripture secreta, vel Ecclesie mysteria ; malis tamen clausa sunt, fumo ignorantie sue et obstinationis excecatis. Unde dicit :   [Et impletum est templum Dei] id est Ecclesia, vel Scriptura.
marg.| {h} Fumo] id est obscuritate quoad Reprobos, qui non vident mysteria Dei, que sunt aperta bonis : et in hoc apparet maiestas, et virtus Dei, qui claudit indignis, et referat dignis. Unde dicit.
marg.| {i} A maiestate Dei] etc. « Qui habet clavem David ; claudit et nemo aperit : aperit et nemo claudit » (supra 3.b.a).
a Apc. 3, 7.
marg.| {k} Et nemo] malorum scilicet
marg.| {l} Poterat in] etc. id est Scripture mysteria videre et penetrare. Excecavit. n. eos malitia eorum. {7. 410va} Sap. 2.d.
marg.| {a} Donec consummarentur septem plage septem Angelorum] id est donec implerentur comminationes Predicatorum de ipsis malis reponendis in infernum. Tunc enim experientia, et sensus penarum faciet eos intelligere quod modo nolunt audire. Quia ut dicit Gregorius Pena oculos aperit, quos prosperitas claudit. Unde ipsi cogentur dicere illud. Sap. 5.a. Erravimus a via veritatis. Et illud. Prv. 5.c. Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum : nec audivi vocem docentium me, et magistris non inclinavi aurem meam ? Pene fui in omni malo in medio Ecclesie et Synagoge. Vel   [templum] celestis Ecclesie non intrabunt mali donec consummentur plage, inclusive, quia nec tunc intrabunt. Simile. 1Rg. 3.a. De Heli qui non poterat videre lucernam Dei antequam extingueretur, nec tunc etiam poterat. Vel   [Nemo] generaliter, nec bonus, nec malus potest   [Introire in templum Dei] id est in celum ut secreta eius plenarie cognoscat, donec consummentur in ipso malitia, id est terminetur simul et vita temporalis. Unde dicit Ps. 72. Existimabam, ut cognoscerem hoc, scilic. secreta Dei, de quibus locutus est prius ; scilicet quare unus reprobatur ; et alius eligitur : sed labor est ante me, sine fructu scilicet donec intrem in sanctuarium Dei, et, tunc scilicet intelligam in novissimis eorum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam ( Capitulum 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=83a&chapitre=83a_15)

Notes :